Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Confessio fidei
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7527 Confid
1.1
Confessio fidei
1.1
Propter venerationem sanctorum locorum, Hierosolymam et Bethleem venimus, et intelleximus plurimos fratres in nobis scandalizari, eo quod audierint nos multa haeretica et quae contra fidem Ecclesiae veniunt profiteri.
1.2
Itaque, Deo praesente, testamur quae infra scripta sunt nos ex parte sensisse per errorem, et praesenti tempore condemnare; alia autem, in quibus falso infamamur, nec dixisse, nec dicere, et e contrario quae in aliis suspicamur, posuisse atque damnasse.
1.1
Qui dicunt diabolo, et daemonibus, et impiis, hoc est, gentilibus, Judaeis, Samaritanis, omnibusque haereticis( exceptis Christianis qui rectam fidem sequuntur, et peccatores sunt) aliquando parcendum, et poenas eorum non esse perpetuas, anathema sint.
1.2
Qui dicunt quamvis sanctum virum, et prophetalem, et apostolicum, sine Dei auxilio posse esse perfectum, anathema sint.
1.3
Qui dicunt, Christum Filium Dei Deum Verbum in hominem esse mutatum, ita ut Deus Verbum esse desierit; aut hominem purum natum ex Maria, secundum Paulum Samosatenum et Photinum, et merito atque virtutibus in Dei vocabulum profecisse, anathema sint.
1.4
Qui dicunt illud, quod scriptum est, De die autem et hora nesciunt, neque angeli, neque Filius, juxta blasphemiam Arianorum, et non propter dispensationem carnis assumptae, verum esse, anathema sint.
1.5
Qui dicunt Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, hoc est, sanctam Trinitatem, diversae esse inter se substantiae, et non unius potestatis atque naturae, anathema sint.
1.6
Qui dicunt, quolibet modo, et quolibet sensu, Filium Patrem non videre, anathema sint.
1.7
Qui dicunt animas nostras ex angelorum fastigio in haec corpora corruisse, propter quaedam antiqua peccata, et in isto mundo agere poenitentiam, assumentes illa testimonia, Priusquam humiliarer, ego peccavi, et, Educ de carcere animam meam, et caetera his similia, anathema sint.
1.8
Qui dicunt, Dominum et Salvatorem nostrum non in nostra venisse, sed diversae sublimiorisque fuisse substantiae, sive coelestis, et non totum sumpsisse quod de Maria est, vel animam hominis non habuisse, vel mentem absque peccato, anathema sint.
1.9
Qui dicunt, post multa saecula et tempora, quae non possumus humana cogitatione comprehendere, restitutionem fieri omnium in antiquum statum, et universa ad sua redire principia, anathema sint.
1.10
Qui dicunt, post resurrectionem non eadem habere nos corpora, sed aeria quaedam et spiritalia, et non ejusdem naturae cujus in sepulcro conditi sumus, licet incorruptae atque immortalis, anathema sint.
1.11
Qui dicunt, post resurrectionis finem, et post multa tempora aboleri corpora, et reverti in hylem, ut sine corporibus tantum animae simus, quod prius fuimus, anathema sint.
1.12
Qui dicunt, animas prius fuisse quam natae sunt, et non cum corpore, secundum exemplum primi hominis, a Deo quotidie fieri, anathema sint.

Intertext edge

Open linked passage

Note