Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
2.1
IN LIBRUM DE BENEDICTIONIBUS JUDAE RUFINI AQUILEIENSIS PRESBYTERI AD PAULINUM PRESBYTERUM Praefatio.
2.1
3- 4 I. Quanto magis ego me tibi excuso, et minus idoneum ad responsionem eorum quae sciscitaris, adfirmo, tanto tu instantius percontaris, et difficiliora perquiris, ac velut lenti bovis vitio deprehenso, cunctantis armos, et retrorsum terga cedentia, stimulis pertinacioribus perfodis. Unde consequenter tibi et illud continuo cognoscendum est, quod etiam si, depressa saltem cervice, jugi quod superponis onus movere possumus, nusquam tamen adest nobis copia in apertos patentesque campos, affluentioris facultate orationis, effundenti in latum distenta spacia, rapidioribus cursibus superare. Ideo ergo patere nos, si forte vel tardius voluerimus, eo quo nos vocas, passibus pervenire.
2.1
Requiris a nobis, quomodo intelligatur illud quod scriptum est in Genesi de Patriarcha Juda, quod Israel pater ejus, dum singulis filiorum, quae praevidebat eventura praedicit, de isto ait inter caetera: Alligans ad vitem pullum suum, et ad palmitem vitis pullum asinae suae: quod tu scripsisti, Et ad cilicium pullum asinae suae, quod in Graeco ita est: καὶ τῇ ἕλικι τὸν πῶλον τῆς ὄνου αὐτοῦ. Ἕλικα vitem dicunt Graeci, non tam palmitem( quomodo habent nostra exemplaria) quam illos quasi rucinnulos, vel ramis arboris, vel palis, vel quibuscunque illis innititur adminiculis, quos capreolos, ut arbitror, appellant agricolae: 5- 6 quibus nexibus tutus, et sine lapsus periculo, vel gravatur fructibus palmes, vel vaga proceritate distenditur. Arbitror ergo, quod hic ipse Graecus sermo in Latinis exemplaribus antiquitus positus est, ut et alia nonnulla, et per tempus ab scriptoribus non intelligentibus pro ἕλικι, cilicium dici putatum est.
2.2
Et in hoc quidem facile error interpretis emendatur, sed non tam facile est, etiam sensum intelligentiae ipsius invenire, nisi totius capituli mentio fiat. Totius autem hujus capituli tractatus amplius aliquid et lucidius inveniret, si ab initio ipsarum Benedictionum sumsisset exordium. Quod utique et otii, et temporis non parum quaerit, et ut fidelius dicam, quod mentem Spiritu Sancto illuminatam deposcit. Quantum ergo vel mediocritas intelligentiae nostrae valet, vel tempus indulget, vel hi simunt, qui rescripta ad Origenem perurgent, quanta res tanta pati[ Forte peragi] potuit brevitate, pro eo amore, quo confidere nos tibi de omnibus jubes, sine praejudicio eorum, qui melius aliquid sentire possunt, quid nobis de hoc interim capitulo videatur, exprimimus.
2.3
Scio quamplurimos caput istud ita de Domino interpretari, ut nihil ad Patriarcham Judam pertinere ex his quae dicuntur, adfirment, quia neque ut leo dormisse usquam, neque ut catulus leonis ostenditur suscitatus, neque Gentes in eo sperasse ullatenus probabuntur Sed cum dicit: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femore ejus, donec veniat is, cui repositum est, regnum scilicet, et in ipso gentes sperabunt: quia donec veniat is, cui repositum est, in quo gentes sperabunt, manifeste de Christo dicitur; cogimur sine dubio alium intelligere esse, quam Christum eum, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat. Non enim convenit illum Christum intelligi, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat, qui utique dux in adventu Christi defecit. Et hoc ipsum indicio fuit, advenisse eum, cui repositum est, idest Christum. Quaedam referuntur ad Judam; sicut in complurimis caeteris, etiam in hoc capitulo sentiendum est, ut alterno intellectu expositio dirigatur, et interruptio Historialis intelligentiae Mystici sensus prodat arcanum.

Intertext edge

Open linked passage

Note