Historia ecclesiastica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis">
—
⋯
Original / primary: 7120 Hisecc
1.1
Praefatio.
1.1
209- 210 Peritorum dicunt esse medicorum, ubi imminere urbibus, vel regionibus generales viderint morbos, providere aliquod medicamenti, vel poculi genus, quo praemuniti homines, ab imminenti defendantur exitio. Quod tu quoque, Venerande Pater Chromati, medicinae exequens genus, tempore quo, diruptis Italiae claustris ab Alarico duce Gothorum, se pestifer morbus infudit, et agros, armenta, viros longe lateque vastavit, populis tibi a Deo commissis feralis exitii aliquod remedium quaerens, per quod aegrae mentes ab ingruentis mali contagione subtractae, melioribus occupatae studiis tenerentur: injungis mihi ut Ecclesiasticam historiam, quam vir eruditissimus Eusebius Caesariensis Graeco sermone conscripsit, in Latinum vertam: 211- 212 cujus lectione animus audientium vinctus, dum notitiam rerum gestarum avidius petit, oblivionem quodammodo malorum, quae gererentur, acciperet. A quo ego opere cum excusare me vellem, utpote inferior et impar, et qui in tam multis annis usum Latini sermonis amiserim, consideravi quod non absque aliquo Apostolicae institutionis ordine nobis ista praeciperes. Nam et cum Dominus aliquando esurientibus in deserto auditorum turbis, dixisset ad Apostolos: Date eis vos manducare: Philippus unus ex Apostolis intelligens, eo magis splendescere divinae virtutis insignia, si minorum quorumque ministeriis explerentur, non protulit panes Apostolicae reconditos perae, sed puerulum adesse dicit, habentem quinque panes, et duos pisces. Quem verecunde excusans, adjecit: Sed haec quid sunt inter tantos? quo magis in angustis opibus et desperatis clara fieret divina potentia. Sciens ergo ex illis te quoque descendere disciplinis, recordatus quod Philippi fortassis exemplo, ubi pascendi turbas tempus vidisti, puerulum subrogaveris, qui panes quidem quinque sicut acceperat, duplicatos adhiberet, ad explendum tamen Evangelicum Sacramentum, proprio labore captos adderet etiam pisciculos duos, aggressus sum exsequi, ut potui, quod praeceperas: certus quod excusabit imperitiae nostrae culpas, praecipientis auctoritas.
1.2
Sciendum sane est, quod decimus liber hujus operis in Graeco, quoniam perparum habebat in rebus gestis, per reliqua omnia in Episcoporum panegyricis tractatibus, nihil ad scientiam rerum conferentibus occupatus, omissis quae videbantur superflua, historiae si quid habuit, nono conjunximus libro, et in ipso Eusebii narrationi[ Al. narrationis] dedimus finem. Decimum vero et undecimum librum nos conscripsimus partim ex majorum traditionibus, partim ex his quae nostra jam memoria comprehenderat; et eos velut duos pisciculos supra scriptis panibus addidimus. Quos si tu probaveris, vel benedixeris, pro certo confidam quod sufficient turbis. Continet autem idem omne opus res in Ecclesia gestas a Salvatoris Ascensione, et deinceps. Nostri vero duo libelli a temporibus Constantini post persecutionem, usque ad obitum Theodosii Augusti.