Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rufinus episcopus1001-1100
De bono pacis
Paci 2.26.5
Choose a text More by Rufinus episcopus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10381 Debopa2
2.26.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVI.-- Quomodo pax ista angelis suavis est, et daemonibus terribilis.
2.26.1
Admirabilis nimium pax ista, et tota laude solemnis, quae suavis angelis, terribilis existit daemonibus. Est enim pax Ecclesiae similis illi coelesti et primariae harmoniae vel motui planetarum septem usque orientem currentium. Dulcis quaedam et plena gratissimae sonoritatis vox redditur, cum scissus aether in ipso sonorantium planetarum tam artificiabiliter, tam aequabiliter acuta cum gravibus temperat, ut concentus inde formetur sic suavissimus, quod ineffabiliter vincere habeat omnem dulcori modulaminis cantilenam. Quem tamen motum orbium, immensius concrepantem nostrae nequeunt aures distinguere, quemadmodum scripsisse inventi sunt, qui coelorum arcanis oculos domesticos injecerunt: quia, ut aiunt, propter veterem consuetudinem erga crepitum illum, qui ex prima nativitate resonuit, usu quotidiano oppletarum aurium sensus obsurduit, imo minus ejus auscultare possumus melodiam, sicut in officina metallica assiduis operantium ictibus contusus hebescit auditus. Ad quod forsitan, secundum fidem historicam, illud pertinet, quod Dominus in Job dixit:« Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet,» subaudias, nisi ego? Dormire quippe coeli concentus Deo faciente dicitur, quando planetarum motus ille harmonicus sic summi Opificis arte compositus est ut sonum quidem tonantissimum habeat, sed humanis auribus velut per somni quietudinem obsilescat.
2.26.2
Quod autem ecclesiasticae pacis concordiam modulatarum vocum concinnitati comparari oporteat, ultimus psalmus clamat:« Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo.» Ubi per chorum, quia plurium vocum habet adunantiam, ecclesiasticae concordiae unitas figuratur, in hanc similitudinem, quia sicut in pluralitate vocum eo dulcior harmonia fit, quo non ex eisdem, sed diversis sonis cantus unus compingitur, sic et in ecclesiasticae pacis statu eo est concordia pulchrior, quo non omnes omnibus, sed singuli singulis et diversis officiis uti sub uno charitatis sociamine dignoscuntur. Qualem etenim putares tu Ecclesiae esse concordiam, si docere vellent omnes, si exhortari singuli, si eleemosynam tribuere universi, et caetera ab apostolo numerata officia? quae omnia si in unoquolibet simul essent, eorum omnium deperiret utilitas, dum nemo ab alio reciperet, quo ipse non egeret, sicque evanesceret pax Ecclesiae, quam in dandi et accipiendi pietate disputavimus contineri.
2.26.3
Nunc igitur dum tu mihi nescienti doctrinam praedicas, et ego tibi egenti alimenta dispendo, dum iste illi in templo orat, ille isti in praetorio postulat, et sic per reliqua ejusdem modi, tunc plurimorum fidelium grata concordia, velut multarum vocum blandior componitur harmonia. Haec est illa fortassis musica, quam Sapiens prohibet impediri:« Ne impedias musicam.» Quam impedire quis intelligitur, cum fraternam pacis turbare consonantiam invenitur. Denique non otiose in choro isto, hoc est in unitate pacis ecclesiasticae divinas canere laudes admonemur, quia Deum nemo laudare creditur, nemo bene unquam operari cognoscitur, si extra ecclesiasticae pacis claustrum evagetur.
2.26.4
Ex his ergo liquet quomodo fraternae societas pacis concinnitati sonorum affinis est. Qualiter vero concentui planetarum sit similis, ille scire potuit, qui[ novit, cur] veri filii Dei, ex quibus concordia ista componitur, luminibus coeli comparentur. Dicit enim Apostolus ad hujusmodi:« Ut sitis sine querela et simplices filii Dei, et sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.» Ex septem planetis ille concentus efficitur, et per septiformem Spiritus sancti gratiam pacis nostrae societas concordatur. Versus orientem motus ille concinnus vadit, quia omnis regularis unitatis fraternitas ad finem consummationis, Christum respicit, de quo scriptum est:« Ecce vir oriens nomen ejus.» Dormit concentus ille coelestis, dum in tranquillitate pacis nostrae spirituales viri, a mundi secreti tumultibus, internae sapientiae profunda meditantur, sicut sponsa in voce talium Sponso respondet dicens:« Ego dormio, et cor meum vigilat.»
2.26.5
Sicut autem harmonia illa coelestis nobis imperceptibilis est, distinguibilis autem et dulcis supernae regioni, sic et Christianae societatis spiritualem continentiam homines mundiales ignorant,( animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus) quam tamen superni cives, hoc est, angeli distinctius notant, eamque velut quamdam dulcis carminis modulantiam gratae acceptionis auribus auscultant secundum illud Cantici canticorum ad Ecclesiam:« Quae habitas in hortis, amici auscultant te,« dicentes singuli:« Fac me audire vocem tuam.» Ubi nomine amicorum spiritus coelestes intelligas, de quibus in Evangelio mentio habetur, quia scilicet cum pastor ovem invenit,« veniens domum convocat amicos et vicinos dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae periit.»
2.26.6
Denique sicut angelis concordia ecclesiastica est grata, ita daemonibus, ut praelibavimus, formidolosa. Sicut enim Romanorum castrorum acies tunc fiebat inimicis terribilis, quando quae prius divisa per plures pugnabat ordines, postea junctis cornibus impetum mittebat in hostes; sic nimirum et in Christianae militiae praesidiis agi putandum est, ut videlicet si per aliquam occasionem divisa Ecclesia contra tenebrarum principes per partes bellare tentaverit, minus timori sit, et ob hoc tardius de contraria fortitudine victoriam nanciscitur, terribilis autem fiat vincatque facillime, si adunata concordia spiritualem contra hostem promoverit armaturam. Quod utique in ea Sapiens admirans et laudans ait:« Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?»

Intertext edge

Open linked passage

Note