Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rufinus episcopus1001-1100
De bono pacis
Paci 2.27
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10381 Debopa2
2.1.1
LIBER SECUNDUS. CAP. I.-- De triplici specie pacis hominum ad homines.
2.1.1
Super ea pace, quae est hominis ad se quibusdam reseratis mysteriis, jam pacem illam, quae hominis est ad hominem, liber hic posterior elaborat. Pax igitur, quae hominis ad hominem est, et quae inter homines habetur et colitur, et ipsa quoque in tres species propagatur. Una est pax Aegypti, alia Babyloniae, tertia Jerusalem. Pax Aegypti est malorum in unam pravitatem conspiratio. Pax Babyloniae est tam malorum quam bonorum ab externo vel civili bello privatave rixa tuta conversatio. Pax Jerusalem Christianae societatis fraternitas aestimatur.
2.1.2
Pax Aegypti communionem criminum, pax Babyloniae communionem rerum, pax Jerusalem communem virtutum omnium exigit facultatem. Pacem Aegypti diabolus, pacem Babyloniae mundus, pacem Jerusalem conciliat Christus. Pacem Aegypti facit superbia, fovet impunitas, firmat pertinacia. Pacem Babyloniae facit justitia, alit humanitas, firmat prudentia. Pacem Jerusalem facit charitas, nutrit pietas, firmat humilitas.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAP. II.-- De pace Aegypti, qualiter diabolus ejus pacis conciliator sit.
2.2.1
Illam autem pacem Aegypti credito, quam Dominus in Evangelio prodebat, cum diceret:« Nolite arbitrari quod venerim mittere pacem in terra; non veni mittere pacem, sed gladium( gladium videlicet spiritus, quo hujus sacrilegae pacis communio scindatur); veni enim gladio separare filium adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.»
2.2.2
Merito autem diabolum pacis Aegypti conciliatorem notavimus. Ipse enim primae seditionis initae princeps fuit et auctor. Ipse primum hominem sibi in eamdem impietatis conspirantiam foederavit. Ipse a primis usque ad ultima saecula, quoscunque valet, suis nititur numeris aggregare. Etenim scriptum est:« Post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles.»
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAP. III.-- Quod pacem istam maxime superbia aedificet.
2.3.1
Hanc nefastam pacem, licet diversis ex causis diversa mala facere consueverunt, principaliter tamen eam superbiam efficere, gigantum tibi monstrat excessus, qui profecti ab Oriente invenerunt campum in terra Sennaar, habitaveruntque in eo, et dixerunt:« Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat usque ad coelum, et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras.» Civitatem hanc vere conventum malorum putabis, si locum, ubi aedificatur, advertas. Non enim in montis arduo fundatur haec civitas sicut civitas Dei, cujus fundamenta sunt in montibus sanctis, sed in campo gramineo, hoc est latitudine et virore corporeae voluptatis. Gigantea autem proceritas quid aliud quam tumentis superbiae nuntiat celsitatem? De quo et Psalmographus meminit:« Vidi impium superexaltatum sicut cedros Libani.»
2.3.2
Gigantes ergo ab Oriente moti in unum campum conveniunt, dum mali ab eo, qui« Oriens ab alto» est, per typum[ al. typhum] superbiae discedentes, in unum carnalis vitae sodalitium combinantur. Quanquam ipsa superbia, quae hujus pacis concordiam innodat, eam postea violet et disjungat, utpote quae singularitatis privilegium appetens, esse communia, quae diligit, aspernatur. Unde Salomonis attestatur Proverbium, quia inter superbos jurgia sunt, dum videlicet singuli prae caeteris id sibi conantur ascribere quod nequaquam in singulis emineret.
2.3.3
Nec mirum, si superbia velut sibi contraria, quod fecit, moliatur evertere, cum auctor ejus Satanas in seipsum divisus sit, et ob hoc regnum ejus nequeat permanere. Interim plerumque hoc malum eminentiae producitur, ut is, quem arrogantior forte tumor inflavit, quo elatius ejus efferatur gloria, eos, quos superare tentaverit, non pacificos, non dedititios dignetur accipere, sed rebelles potius ambiat expugnare, sicut quemdam virum superbissimum et Romanae reipublicae insignissimum perduellem jactante ore dixisse lectionis scholasticae rudimenta tradiderunt:« Hostes mihi deesse nocet, damnumque putamus armorum, nisi qui vinci potuerunt, rebellant.»
2.4.1
LIBER SECUNDUS. CAP. IV.-- Quomodo impunitas hanc pacem foveat.
2.4.1
Quomodo autem impunitas hujusmodi reproborum pacem foveat, non nescis, si ad quid tales homines socientur, attenderis. Ad hoc enim in unum corpus coeunt, ut malitiam, quam singuli perficere sic facile, sic impune non poterant, junctis in unum viribus liberius valeant et informidabilius exercere. Unde et in Parabolis vox illa eorum est, alium ad hujus pravae societatis foedus invitantium:« Veni, inquiunt, veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem, deglutiamus eum, sicut infernus, viventem, omnem pretiosam substantiam rapiemus, implebimus domus nostras spoliis. Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum.»
2.4.2
Haec communicata scelera ideo ab eis committuntur audacius, quia non est interim, quo judice puniantur.« Quia enim, ut ait Ecclesiastes, non profertur cito contra malos sententia, ideo absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.»
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAP. V.-- Quomodo haec pax . . per concumaciam firmetur.
2.5.1
Denique si vis scire qualiter hanc pessimam pacem firmet contumacia, Dominum ipsum de diaboli corpore audias proponentem:« Corpus illius quasi scuta fusilia.» In scutis istis fusilibus quid aliud nisi reprobarum mentium duritia designatur? De qua et lamentatio Jeremiae non tacuit Judaeorum pertinaciam in passione Domini memorans et condemnans:« Dabis eis scutum cordis laborem tuum.» Scuta autem fusilia in excipiendis sagittarum ictibus robusta sunt, sed casu fragilia; ictui quidem feriencium minime cedunt, sed suo se lapsu per fragmenta comminuunt. Corpus ergo diaboli collectio est pravi concilii, dum malos per obstinationem duros sagitta divini verbi non trajicit, quos tamen vitae fragilitas quotidie frangit.
2.5.2
Hanc pravae unitatis concordiam Dominus in Job notavit, cum de Leviathan per figuram proposuit:« Membra carnium ejus cohaerentia» sibi. Carnes siquidem Leviathan omnes reprobos intelligimus, quos ad soliditatem spiritualis vitae assurgere per desiderium non videmus. Membra carnium sunt, qui eisdem perverse agentibus, et se ad iniquitatem praecedentibus conjunguntur, sicut etiam per Apostolum de Dominico corpore dicitur:« Vos estis corpus Christi, et membra de membro.» Ad hanc exsecrabilem pacem illa pertinet amicitia quam in passione etiam Herodes cum Pilato legitur inivisse. Nam« facti sunt amici in illa die, cum antea inimici erant ad invicem.»
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAP. VI.-- Qualis hujus pacis sit fructus et exitus.
2.6.1
Hanc eamdem sacrilegae pacis unionem stupae collectitiae liber Ecclesiasticus configurat:« Stupa, inquit, collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.» Ecce, in quem finem porrigitur, et quem meretur fructum concordia reproborum! Flammam videlicet ignis inexstinguibilis, et tam immensi quam importabilis incendii ustionem. Non enim stupae consummatio hic ad peccantium ardorem componitur pro tenuitate et evanescentia incendii, sed pro velocitate ac integritate supplicii, quemadmodum stupa ad integrum simul et velociter concrematur, juxta quem modum sermo alibi dicit propheticus:« Vae Ariel! Erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te.» Ubi subaudit Romanorum exercitum, non propter exiguitatem, sed numerositatem[ cod. numerositati] pulveri comparatum.
2.6.2
Sicut autem quaelibet combustibilis materia majus profundit incendium, si tota simul quam si diversis partibus exuratur: sic et malorum collectam multitudinem eo gravior districtio uret in supplicio, quo major eam numerus nexuerat in peccato. Inde est divina illa Praeceptoris sententia:« Colligite zizania et ligate ea in fasciculos ad comburendum.»
2.7.1
LIBER SECUNDUS. CAP. VII.-- Quod adversus hanc pacem nos semper esse oporteat impacatos.
2.7.1
Ecce pacem Aegypti vides expositam, quam te persequi oporteat, non amplecti. Tunc enim solum Deo eris pacificus, cum adversus hanc pacem perstiteris impacatus. Haec est enim pax illa, secundum modum theoricum, quam Sichemitae cum Jacob et filiis ejus contrahere cupiebant:« Negotientur, inquiunt, in terra, et exerceant eam, quia spatiosa et lata cultoribus indiget. Filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.» Sed quo zelo hujus pacis foedera spreta sint, divinae lectionis scientiam non evadit.
2.7.2
Ab hujus pacis concordia et illa non abhorrebat affinitas, quam Josaphat, rex Juda, cum impio rege Achab copulasse describitur.« Fuit, inquit, Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab, descenditque ad eum post annos in Samariam.» Pro qua re eum Dominus increpat per videntem:« Impio praebes auxilium, et his, qui oderunt Dominum, amicitia jungeris?» Non enim cum odientibus Deum ullius amicitiae habenda est concordia, magis autem opponendum odium, quemadmodum faciebat David dicens:« Nonne qui oderunt te, Domine, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.»
2.7.3
Hanc itaque perniciosam pacem gladio verbi et ardore divini zeli, ubicunque invenies et poteris, pro tui gradus officio disjice et adure exemplo magistri tui et Domini, qui, sicut praemisimus, gladium venit in terram mittere, quo hujus pacis ligamina discoirent; quod eum quoque facturum longo ante tempore testis fidelissimus asseruit Isaias:« Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus, et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios.»
2.8.1
LIBER SECUNDUS. CAP. VIII.-- De pace Babyloniae, et qualiter eam faciat justitia.
2.8.1
Pacem Aegypti, ut ab animis, sic a verbis amodo secludentes, ad considerationem pacis Babyloniae veniamus. Hujus pacis testimonium expressum est in Jeremia, quo filios transmigrationis admonuit pro pace Babyloniae deprecari:« Quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.» Cujus pacis et Paulus meminit ad Herbraeos:« Pacem sequimini cum omnibus.»
2.8.2
Denique exigenti, qualiter hanc pacem justitia faciat, cum eam, sicut praelibatum est, mundus conciliet, justitia vero virtutibus applicet, satis dabitur in hunc modum; quod videlicet justitiam hic non tam divinam aut politicam quam naturalem oportet intelligi, quae alio nomine aequitas nominatur. Haec omnes homines ex uno parente natos cernens, eis velut germanis omnium rerum usum communem statuit, communem quamdam domum omnibus his decernens mundi hujus speciosissimam mansionem, de qua propheta loquitur:« O Israel quam magna est domus Domini et ingens locus possessionis ejus!» Magna nimis, sine dubio, est domus ista, quae divites simul et pauperes, nobiles cum ignobilibus, senes cum junioribus sinu capacissimo colligit et concludit.
2.8.3
Quam decorum habet haec domus fundamentum, terrae utique superficiem, candidis, purpureis, aureis, puniceis, et aliorum mille colorum floribus loricatam! Quam pulcherrimum habet tectum, coeli scilicet faciem, stellarum choris velut gemmatis laqueariis obfulgentem! In hac domo quanta ex arbustiset fontibus cibi potusque habentur promptuaria! quantae ex ipsis et floribus et herbis odoraminum myrrhothecae! In hac domo per noctem splendor lunae pro lucerna est, et per diem calor solis pro hypocaumate, illo videlicet aestuario, quod hiberno tempore anhelantibus consuescit ignibus vaporari. In hac domo pro lectulis tori sternuntur graminum, et pro vernacularum obsequiis spontaneum elementa offerunt famulatum.
2.8.4
Sic autem domus ista communis est omnibus, sicut ingressus et egressus ab ipsa indifferens omnibus exhibetur, quemadmodum Sapiens monstravit dicens:« Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, ex genere terreno illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine ex semine hominis, et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus ergo introitus est ad vitam et similis exitus.» Nudi enim omnes nascimur, nudi morimur: nulla inter cadavera divitum pauperumque discretio, nisi quod forte dirius fetent eorum corpora quam istorum.
2.8.5
Quod vero istiusmodi naturalis justitia omnibus omnia fecerit communia, ex illo verbo desumendum est, quo dicitur, communicantis bona sua cum caeteris in saeculum saeculi permanere:« Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi.» Item ex quodam Proverbio:« Rex justus erigit terram, vir avarus destruet eam.» Cum itaque haec justitia naturalis mundum ipsum et omnia, quae in ea sunt, censuerit esse communia, avaritia postmodum possessionum jura in singulos dispensavit. Inde postea rerum cupiditates, honorum libidines, contentiones et jurgia, bellorumque certamina prodierunt, quae utique malorum lues expiari nunquam poterit, nisi aliquando in humanis pectoribus hac rescintillante justitia ad quamdam, etsi non integram, veteris communitatis gratiam redeatur, ut puta,[ ut, qui] inimici erant ad invicem, qui rebelles, qui hostes, qui nihil unquam de terrenis concorditer possederunt jam subpullulante in eis naturalis justitiae aequitate misceant animos, amicitias et affinitates jungant, quamvis alloquiis et moribus non incipiant communibus potiri.
2.8.6
Huic tanto bono, quod naturalis justitia operatur, nil aliud dignius quam nomen pacis aptabimus, dummodo hic non pacem Jerusalem, quod, sicut tractandum restat, majoribus exsultat meritis, sed pacem, de qua coepimus agere, pacem scilicet Babyloniae reputemus memoratam. Quanquam dici valeat, divinam quodammodo justitiam pacem Babylonicam operari, si advertas, omnes homines ejusdem generis esse non tantum per carnis legem, sed etiam per Dei similitudinem.« Ipsius enim, inquit Aratus, ipsius et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei,» et nobilissima Dei imagine omnes pariter exemplemur, qui tanta unimur similitudine, nulla unquam contra invicem deberemus rixantis animi dissimilitudine obviare, quemadmodum et aves ejusdem generis amicae sibi sunt, hostilis inter se odii discerdiam nescientes.« Volatilia» enim, sicut Proverbii scriptum vulgavit,« ad similia sibi conveniunt.»
2.8.7
Quod si tibi per has rationes[ haud] aestimes persuasum, pacem hanc per justitiam effici, super hoc saltem argumenta satisfaciant Scripturarum. Dicit enim prophetarum nobilissimus:« Erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium.» Et David, cum de nascituro coeli Rege laudes proponeret, dicturus de pace quam in adventu ejus mundus habere meruit, de justitia velut ejus causa ante praemisit dicens:« Orietur in diebus ejus justitia.» Dein sequitur:« Et abundantia pacis.» Item alibi:« Justitia et pax complexae sunt se.»
2.9.1
LIBER SECUNDUS. CAP. IX.-- Quae sit humanitas, pacem istam alens.
2.9.1
Humanitas autem, qua haec Babyloniae pax alitur, quaedam humanarum necessitatum collativa subventio est, qua diversa mortalium conditio vel mutuis adjuta suffragiis, vel alternis sustentata commerciis retinetur. Quod autem tale est. Milites armis tuentur rusticos, rustici operibus agrariis cibos student militibus providere. Item cum regnum illud frugibus, hoc odoramentis indigeat; cum provincia illa metallis, haec texturis; cum regio illa lignis, haec marmoribus egeat, sicque per alia millena genera rerum humana mortalitas vicissim sibi opus habeat subvenire, processit humanitas, qua jam in pace Babyloniae foederis alternam penuriam alterna copia his permutationibus sustentaret, sine quibus pax ista neglecta decideret, quemadmodum connexio lapidum in aedificio formato, in quo vicario complexi lapides innituntur, si muris hiantibus se complecti desierint, universa structura citius subruetur.
2.9.2
Ut autem huic humanitati locus fiat, ante omnia opus est linguae inire notitiam, sine qua parum prodest ad sociandos homines haec subventio collativa. Quomodo enim vel mutuis sublevare officiis, vel utilia mutuare commercia poterunt, qui aliis necessitates suas verborum nequeunt significationibus explicare? Quemadmodum non humanitatem magis quam immanitatem ignotae linguae consuevit generare diversitas, sicut propheticae comminationis oraculo monstratur:« Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.»
2.9.3
Quantum haec humanitas ad nutriendam pacem necessaria est inter reges et populos, praelatos et subditos, ut a rege praebeatur populo tuitio, et a populo regi civilium functionum pensitatio, referatur.« Ideo enim, inquit Apostolus, et tributa praestatis.» Praelatus subditis providentiae sollicitudinem, subditi praelato devotionem obedientiae debebunt exhibere. Quae utique hinc inde tam necessaria subventione concurrunt, ut alterum sine altero nequeat perdurare. Quippe sine providentia regum ac praesidum pro caede paratur populus, et sine populi obsequio regum ac praelatorum omnium dignitas evanescit. Unde cum rex instituitur, pactio quaedam tacita inter eum et populum initur, ut et rex humane regat populum, et populus regem statutis tributis et inlationibus meminerit venerari. Hoc est illud foedus quod Joiadas sacerdos inter regem Joas et populum Juda pepigit, sicut historia Regum tradit.
2.9.4
Fovetur ergo per hanc humanitatis collationem inter reges et populos, inter praelatos et subditos Babyloniae, id est mundanae pacis concordia, quae si aliquando, ut solet, ducatur contemptui, ut vel qui subsunt, debita servitia negent superioribus, vel superiores inferiores legibus subjiciant tyrannorum, obsurgentibus inde oppressionum ac rebellionum malis, repente simul cum pace vis praelationis solvitur, et regnum etiam transmutatur, sicut scriptum est, quia regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. CAP. X.-- Quomodo per prudentiam haec pax accipiat firmitatem.
2.10.1
Caeterum qualiter pax ista per prudentiam accipiat firmitatem, rex Salomon tibi exemplo sit, qui prudentissimus sapientiae suae consiliis per octoginta annorum volumina, sicut Josephi narrat historia, regnum sibi in pace tranquillissima pariter roboravit et felicissima. Cujus pacis bonum semen ejus Roboam per insipientiam perdidit, regnum faciens bipartitum, de quo liber ait Ecclesiasticus, quia« finem habuit Salomon cum patribus suis, et reliquit post se de semine suo stultitiam genti, et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.» Item super eodem Scriptura dicit:« Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium.» Et in libro Sapientiae:« Si delectamini sedibus et sceptris reges populi, diligite sapientiam, ut regnetis in perpetuum. Tunc» enim, sicut facundissimus doctor scribit,« tunc felices sunt respublicae, cum aut philosophi regnant, aut reges philosophantur.»--« Erudimini ergo, qui judicatis terram.»
2.10.2
Pacem autem istam regis maxime prudentia confirmabit, si rex ipse perito dispensationis consilio omni generi hominum, quibus praeest, omni ordini, omni sexui, omni aetati, salvo tamen privilegio disciplinae( scriptum est enim:« Disciplinam in pace servate filii») ita se tractabilem et velut popularem indulserit, ut favorem semper publicum habere mereatur, sicut Octavianum fecisse Augustum Romanorum vulgaverunt historiae, propter quod longaeviori saeculo eum pacificum tenuisse imperium tractaverunt. Caveat ergo prudenter qui populo vel genti praeficitur, ne dum uni consulit parti, partem aliam negligat. Hoc enim rem perniciosissimam in populo causat, scilicet invidiam, seditionem atque discordiam, dum qui omnibus imperat, non omni, sed unius cujusdam eligit utilitatibus providere.
2.10.3
Item pacem istam aliorum prudentia confirmabit, si, inter quos pax haec conciliata est, ita cautos, ita morigeros se habuerint in alterutrum ut nihil omnino sit, in quo per eos pacis laesa foedera videantur; quoniam etsi per alicujus levitatem modicum laedi forte contigerit, non post dies, sed continuo, cum res adhuc nova est, nec majoribus exacerbata injuriis, prudenti debebit remedio integrari, instar membrorum, quae primo inflicto vulnere a continenti compage incipiunt hiatu quodam dirimi; quibus si confestim peritia accesserit medicantis, ad carnem reliquam resolidari sine deformitate poterunt. Quod non erit, si in tempus plurimum hujusmodi remedium differatur. A qua sententia alienum non est quod ait Apostolus:« Sol non occidat super iracundiam vestram.»
2.11.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XI.-- Differentia inter pacem Babyloniae et Aegypti.
2.11.1
Magna differentia pax haec ab Aegypti pace discriminatur, cum, sicut dictum est, respuenda illa semper sit, haec appetenda saepius et colenda, non tantum cum domesticis et fidelibus, sed etiam cum extraneis, cum barbaris et paganis. Si enim pax ista coli cum infidelibus non deberet, Isaac cum Abimelec, Ochozath et Phichol Geraritis foedus cur ageret? Si pax ista cum infidelibus coli non deberet, populus Israel a rege Edom et Sehon rege Amor rhaeorum iter pacificum cur quaesiisset? Si pax ista coli cum infidelibus non deberet, Dominus in Deuteronomio per Moysen quare diceret:« Si iveris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur.»
2.11.2
In tantum autem pax ista cum infidelibus habenda est, ut pro bono ejus sanctum Jacob munera fratri misisse legerimus.
2.12.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XII.-- De tribus generibus hominum, cum quibus Babyloniae pax colenda non est.
2.12.1
Ideo autem pacem non semper, sed saepius cum omnibus colendam esse diximus, quia non nunquam cum talibus servare pacem minime debemus, ut erga pestilentes, erga persequentes, erga rebellantes, quos utique pace non vovere, sed bello lacessere magis expediet. Quod intuens egregius doctor ait:« Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.» Quia enim quosdam noverat, cum quibus ligare concordiam fas non erat, ideo dicturus:« Cum omnibus pacem habentes,» conditionem attulit:« Si fieri potest.»
2.12.2
Pestilentes vero eos intellige, qui mediante pace Babylonica, Aegyptiae pacis, hoc est, vitiorum nobiscum volunt foedus intexere, cum quibus pactum nullum pangendum est, sed totis omnino viribus ad internecionem contendendum. Ad quod pertinet quod Moyses in lege proposuit Israeli:« Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit multas gentes coram te, Hethaeum, Geresaeum, Amorrhaeum, Chananaeum, Pherezaeum, Hevaeum et Gebusaeum, septem gentes, multo majores numero, quam tu es, et robustiores te, tradideritque eos Dominus Deus tuus tibi, percuties eos usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus, nec misereberis eorum, neque sociabis cum eis connubia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam ejus accipies filio tuo, quia seducet filium tuum, ne sequatur me, sed ut magis serviat diis alienis.»
2.12.3
Non solum autem cum extranei sunt hujusmodi contagiosi, sed etiam cum cives, domestici, fratres, filii aut parentes exstiterint, pacis imo sanctitatis erit officium tales ferro vindictae debellare, quando de filiis Levi legitur:« In ultionem idololatriae arreptis gladiis per castrorum media transeuntes quisque fratrem suum, amicum et proximum sibi obvios occiderunt.» Propter quod manus suas Domino consecrasse laudati sunt.« Consecrastis, inquit, manus vestras hodie unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis benedictio.» Sic et Phinees, peccatis civium non indulgens, dum coeuntem cum Moabitide Judaeum percussit, sui furoris incendio Dominici furoris incendium exstinxit.
2.12.4
Persecutores sunt qui vel communis concordiae statum, vel publici pudoris reverentiam conantes evertere, aut crudelia exercere, facinora non metuunt, aut solemnioris infamiae patrare flagitia nequaquam erubescunt; in quos et legum jura et regum arma rigorem opponere inexorabilem consueverunt.« Non enim sine causa portat gladium, sed ad vindictam malefactorum et ad laudem bonorum.»
2.12.5
Rebelles nos computamus, qui jugum legitimae dominationis quaerentes excutere, et libertatem illicitam sibi usurpare, legatos publicos etiam rejiciunt, regalia decreta contemnunt, non pensitantes fiscalia, nec tributa praebentes. Contra quos Dominus:« Reddite quae sunt Caesaris, Caesari.» Et Paulus ait:« Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal.» Quibus cohaeret, quod poetarum eximius in Romani laudes imperii non minus provido ingenio quam lauto metro canens ait: Tu regere imperio populos, Romane, memento,( Hae tibi erunt artes) pacique imponere morem: Parcere subjectis et debellare superbos. VIRG. Aen., lib. VI. vers. 854- 857.
2.13.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XIII.-- Quod regnum, non legitime susceptum latrocinium magis quam regnum putandum est.
2.13.1
Verum quod non simpliciter regnum, sed legitimae scilicet dominationis adjecimus, ea ratione[ fecimus], quoniam extimae regionis gentem, quae nunquam ditioni tuae collum submisit, tibi nunquam molestiam intulit, sola dominandi libidine expugnare velle et subdere non regis officium est, sed tyranni, imo latronis et sanguinarii. Propter quod doctor optimus scribit dicens:« Remota justitia quid sunt regna nisi latrocinia, quia et ipsa latrocinia quid sunt nisi parva regna? Manus et ipsa hominum est, imperio principis regitur, societatis pacto ligatur, placiti lege praeda dividitur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum successibus creverit, ut loca teneat, sedes constituat, provincias subjuget, occupet civitates, evidentius sibi regni nomen assumit, quod ei jam manifesto non dempta cupiditas, sed adjuncta impunitas confert.» Unde ab Alexandro illo Magno quidam comprehensus pirata, interrogatusque ab eo cur mari ita esset infestus, libera sibi et eleganti legitur contumacia respondisse:« Et tu quare toti orbi terrarum? Sed quoniam id ego parvo navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, imperator diceris.»
2.13.2
Inferre ergo bella finitimis, et in caetera inde procedere, ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere, nihil aliud est nisi latrocinium nominandum.
2.14.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XIV.-- Qualiter ad ipsius pacis bonum proficit, quando cum praedictis generibus Babyloniae pax non servatur.
2.14.1
Ecce igitur, qualiter cum illis tribus generibus hominum pax habenda non est, sed bellum potius ipsis indicendum, quod videlicet ad ipsius pacis bonum proficere nemo sapiens ignorabit. Ad hoc enim istos paucos severitatis vigor persequitur, ut in caeteris pax integrior et tutior conservetur. Quod Dominus in propheta contra plebem Judaicam loquens satis notavit, cum protulit:« Quis dabit me spinam et veprem in praelio? gradiar super eam, succendam eam pariter. An potius tenebit fortitudinem meam, faciet pacem mihi, faciet pacem mihi?» Subaudi, haec ipsa succensio, qua eam pronuntio exurendam.
2.14.2
Ad hoc igitur hujusmodi homines impugnandi sunt, ut vel cum ipsis poenarum experimento coercitis, vel saltem cum aliis, eorum exemplo eruditis pax servetur incolumis. Ad hoc enim solummodo bellum publicum geritur, ob hoc tractantur arma, ob hoc leges dictant supplicia, ut bonum pacis per omnia maneat illibatum.
2.15.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XV.-- De tribus vel quatuor gradibus pacis mundanae.
2.15.1
Tribus autem gradibus pax ista mundana procedit. Primo enim est pax orbis, postea pax urbis, deinde pax domus. Illa generalis, ista civilis, haec domestica. Pax ergo orbis habenda est etiam cum peregrinis, pax urbis cum civibus, pax domestica cum propinquis.
2.15.2
Et quoniam supra dictum est, Babyloniae pacem communionem rerum exigere, idcirco scire licet, quod in quolibet horum graduum rerum communicationem pax flagitat. Pax generalis, ut puta inter regna et provincias nundinas communes facit et linguas; pax civilis forum, fanum, leges et quasdam consuetudines; pax domestica fundum, domum, convictum et in conjugiis thalamum, sepulcraque et monumenta majorum.
2.15.3
Pax vero generalis, quam etiam cum peregrinis habendam esse diximus, item et ea, quae cives foederat, haec, inquam pax, quamvis domesticam non contineat habitationem, si tamen inter aliquos domestico promoveatur affectu, privata pax fit, amicitiaeque sibi dulce nomen attitulat. Unde evenit ut etiam quartus gradus exsurgat tribus superioribus adunandus, videlicet, ut qui antea pacem orbis, urbis et domus familiae computavimus, in quarto gradu pacem amicitiae numeremus: quae utique amicitia vicissitudine studiorum officiorumque colitur et tenetur. Alioquin nullo pacto amicitiae momenta durabunt, nisi ex utraque parte officiosa constet affectio.
2.16.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XVI.-- De statu pacis domesticae.
2.16.1
Quia vero omnis domus particula quaedam civitatis est, omnis autem pars ad universi cujus pars est, integritatem refertur, debet ad normam civilis pacis pax formari domestica, ut sicut civilis pax publicis conservatur legibus, sic et pax domestica privatis traditionibus legitime gubernetur. Unde sicut ille qui pacem publicam tuetur, pater patriae dicitur; sic et qui pacem domesticam regit, paterfamilias meruit nuncupari.
2.16.2
Et quoniam respectu familiae suae patris nomine censetur, decet etiam, omnibus servis suis, qui pars familiae sunt paterni favoris clementiam exhibere, quatenus occasio turbandae domesticae pacis subtrahatur. A qua sententia non discedit, quod quidam vulgatae auctoritatis sapiens tradidit:« Sic cum inferiore vivas, quemadmodum superiorem tecum vivere velles. Quoties in mentem venit, quantum tibi in servum tuum liceat, veniat in mentem, tantumdem in te Domino tuo licere.» Et Jesus Sirach:« Si est tibi servus, sit tibi quasi anima tua, et quasi fratrem, sic eum tracta.»
2.16.3
Ita tamen quis benignitatem erga familiam suam exerceat, ne disciplinae vigorem penitus amittat. Non enim minus mollis remissio quam severa exacerbatio pacis domesticae concordiam vacuabit, sicut in David gestum esse agnoscitur. Quia enim filios licentia molliore tractaverat, quantam confusionem, quantum scandalum, quantum periculum ex his postea passus fuerit, regum non veretur historia diffamare.
2.16.4
Porro cum pax domestica membrum sit civilis pacis, si pax domestica a domesticis violanda sit, ne civilis pereat, erit tunc pax domestica inter patrem et filium distrahenda, quemadmodum illos scripsisse legimus, qui de statu reipublicae facundius disputaverunt.
2.16.5
Ne vero putares domesticam pacem nullam a Scriptura sacra laudem recipere, ideo Ecclesiasticus de ipsa loquitur:« In tribus est beneplacitum spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: Concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier sibi consentientes.»
2.17.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XVII.-- De quibusdam accidentibus, per quae pax privata turbatur, et eorum remedio.
2.17.1
Denique duplex haec pax, domestica scilicet, et affectu domestico amicata( haec est enim ipsa amicitia) haec, inquam, pax quanto est conjunctior, eo consuevit frequentioribus dissensionibus la. cerari, ut, verbi gratia, iracundia, verbositate, magis autem susurrio, plus convicio vel improperio, et multo amplius superbia, dolositate ac denudatione mysterii, et, quod super haec omnia malignius, per mulierem nequam; quae singula Sapientis Proverbia notarunt.
2.17.2
Dicitur enim in Proverbiis:« Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.» Item Ecclesiasticus:« Susurro et bilinguis maledictus. Multos enim turbavit pacem habentes.» Item:« Homo iracundus incendit litem, et in medio pacem habentium immittet inimicitias.» Et item:« Mittens lapidem in volatilia dejiciet illa. Sic et qui conviciatur amico suo, dissolvit amicitiam. Ad amicum et si produxeris gladium, non desperes; est enim regressus. Ad amicum si aperueris os triste, non timeas; est enim concordatio, excepto convicio, improperio, et superbia, et mysterii revelatione et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. Si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. Sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. Maledicti est concordatio; denudare amici mysteria, desperatio est animae infidelis.»
2.17.3
De muliere vero ibidem adjungitur, quia« mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit.» Sicut autem beatus est qui habitat cum muliere sensata, sic e diverso« commorari, inquit, leoni et draconi placebit magis quam habitare cum muliere nequam,» et maxime, quae verborum procacitate continua viro quieto et pacifico molestiam ingerit quam amaram. Unde[ sicut]« ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.»
2.17.4
Ne igitur per hujusmodi pax amicitiae familiaeque rumpatur, iracundia per mansuetudinem, per loquendi parcimoniam verbositas excludatur. Aures sepiamus a susurriis, os ab omnibus conviciis oppilemus, nullo super amicum efferamur supercilio, nullas in eum fraudis moliamur insidias, nec amicorum secreta, quae novimus, lingua pruriente denudemus. Haec enim tria, scilicet inimicitiam, duplicitatem et perfidiam amicitiae venena fore explorati judicii est. Dein et tu, qui privatae domus actus dispensas, mulieris vel uxoris tuae proterviam imperare nunquam consentias. Scriptum est enim, quia« mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo.»
2.18.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XVIII.-- Quantam bonorum consequentiam pax habeat Babylonica.
2.18.1
Monstratum est ecce, quibus modis pax Babyloniae, mundi scilicet, contrahi debeat et conservari. Quantam autem bonorum temporalium consequentiam habeat pax ista mundana, exemplis potest millibus edoceri.
2.18.2
Quamprimum ergo in ipso toto mundo pacem quamdam naturalem considera, qua superni manus Artificis diversarum naturarum elementa in unum coegit corpus assurgere, et prorsus dissona in tantam statuit consonantiam aspirare, ut nisi alterius ligata subsidiis non subsistat. Coelum enim nisi existeret, quo lumen funderet, non haberet. Aeri coelum colorem exhibet; aer terram fovet imbribus, et cunctis animantibus vitam tribuit respiratus. Aqua fluviis irrigat; quae utique et ipsa non subsisteret, si eam terrae fundus ultimus non teneret. Talibus igitur legibus foederata elementa pacem habent decoram et perpetuam.
2.18.3
Quod si dissensio aliqua adversus se huic materiae generetur, et seditione aliqua solutionem sui meditetur haec machina, vel si divino nutu aliquid ex ista pace moveatur, si vel mare efferveat, vel terra quatiatur, si perniciosus imber decidat, aut sol subtracta luce refugiat, si aer ardoribus excandescat, aut ultra mensuram sui natura ignis exaestuet, excidium sine dubio mundi interitusque putatur, dum bonum pacis elementorum hac seditione subvertitur.
2.18.4
Ut autem omittam regna et populos innumeros, ut omittam civitates, familias ac domos, quae omnia per pacem et concordiam constant, per dissensionem vero solvuntur et pereunt, ut taceam etiam de ipsa urbe, quae prius, dum in ea pax floruit, domina fuit mundi, nunc autem pene jacet humiliata seditionibus, et bellis civilibus conquassata, ut, inquam, omnia ista praeteream, ad familiarem divinis eloquiis respice Israelem. Nonne hi, dum pacem inter se haberent et ad Dominum unanimes ingemiscerent, de Aegypto eximi signis triumphantibus meruerunt? Mare vidit eos sociatos et aufugit, convertuntur ante eos flumina retrorsum cognati maris imitantia famulatum, coelum escam esurientibus, petra potum sitientibus subministrat. Beata haec gens erat, cujus Dominus Deus eorum, plena populis, opima divitiis, et viribus fortissimis tam roborosa ut unus mille invaderet, et duo decem millia transmoverent.
2.18.5
Postea vero, quando scandalis coepit ac dissensionibus urgeri, et in partes dividi, posteaquam Jeroboam et Roboam diarchae prodierunt, posteaquam factiones et seditiones, posteaquam puer coepit seniorem, ignobilis honoratum offendere, in quid devenerit, quid passi sint, et veterum historiae et Threni recitant Jeremiae. Nam undique in eos bellorum rabies et ferri effrenata licentia, urbs praeclara prosternitur, templum sanctificatum profanatur, nemo miseretur senibus, nemo infantibus, absque respectu juvenes trucidantur, matronis nil verecundiae, nil pudoris virginibus reservatur. In ipsa autem obsidione, antequam se traderent in manus gladii, tam infesta cruciabantur inedia ut in fame fieret famis remedium solatium dulcissimum liberorum; ad extremum a patriae finibus turbati per omnes disperguntur provincias, aeternae captivitatis miseriam deplorantes. Ecce, qui sunt discordiae exitus et fructus dissidiorum!
2.18.6
Ex contrariorum effectibus ergo, quantum sit hujus pacis bonum, jam clarius videmus. Pax enim haec producit rempublicam, propagat potentiam, fortificat regna, libertates nobilitat, condit leges, alit artes, illustrat honores, religionem fovet, implet urbem, multiplicat sobolem, altrix est pueritiae, tutrix adolescentiae, juventutem laetificat, canitiem condecorat senectutis. Quod totum ex uno Scripturae testimonio colligere tibi est. Cum enim Genesis de jurgio inter pastores Gerarae et pastores Isaac ageret, adjunxit quod« primum puteum,» de quo rixati sunt,« vocavit Isaac Calumniam,« secundum Inimicitias, tertium, de quo non fuit rixatio, Latitudinem nominavit. Et Salomon in Proverbiis:« Qui ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium.»
2.18.7
Adde quod pax ista via quaedam et scala est, per quam ad pacem Jerusalem obtinendam pertingitur; imo in pace ista pax Jerusalem includitur, et servatur, sicut supra ex verbis Jeremiae licuit intueri. Et Paulus ad Timotheum pro hac pace orare docet:« Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.» Inde est quod Dominus noster pacem Ecclesiae daturus adveniens, tantam ei pacem paravit ut auferret bella usque ad fines terrae, arcum contereret, arma confringeret, et scuta combureret igni.
2.19.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XIX.-- De pace Jerusalem, hoc est Ecclesiae.
2.19.1
Jam hora est ut de pace Jerusalem, hoc est Ecclesiae, quae dicenda sunt, annectamus Pax ista, sicut nos praeposuisse meminimus, Christianae pacis concordia est, cujus monstrator et monitor erat Paulus, cum diceret:« Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax. Itaque quae pacis sunt, sectemur.» Et rursus ad Timotheum:« Sectare justitiam, fidem, amicitiam, charitatem et pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.»
2.19.2
Evidentius autem de hac pace discipulos commonebat Dominus:« Habete, inquit, in vobis sal, et pacem habete inter vos.» In sale sapientiae nostis intelligi condimentum. Quae autem verior sapientia quam ea, de qua scribitur, quia« praedicamus Christum Dei virtutem et sapientiam?» Mandaturus ergo de hac pace, de sale praemonuit, quia nemo pacem istam meretur habere, nisi qui prius Christum elegerit per fidem in corde suo suscipere. Est enim ipse, ut dudum diximus, pacis hujus conciliator et auctor,« Pater, inquit eloquium sacrum, futuri saeculi, princeps pacis.»
2.20.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XX.-- Quomodo pax ista per charitatem foederetur.
2.20.1
Quod autem per charitatem, sicut praelibavimus, pax ista construatur, psalmus mihi testis est:« Fiat pax in virtute tua.» Ibi virtutis nomine reginam virtutum omnium intellige charitatem, quae propriae virtus idcirco dicitur, quia fortis est ut mors( fortis enim est ut mors dilectio) cui nullus resistit, cum venit, qui occidit, quod male fuimus, ut aliud bene simus.
2.20.2
Enimvero qualiter hanc pacem faciat charitas, non latet aliquem sacri voluminis notitiam profitentem. Ita namque est charitas in hac pace, sicut spiritus vitalis in corpore. Quemadmodum enim in corpore spiritu vegetante membra vivunt, et velut pacem quamdam soliditatemque propaginis retinent, abscedente autem spiritu mori ea necesse est et dissolvi, sic et charitas sola est, quae filios Ecclesiae in hujus pacis consolidat unitate, qua recedente pax ista discinditur. Ex quo licet propter sacramenta ecclesiastica ipsius corporis simulatam tantisper retinet compaginem, per peccatum tamen odii, quod mors est animae, sensum penitus amittunt vitae.
2.20.3
Quod Doctor gentium in nonnullis epistolarum suarum locis argutis rationibus explanavit, dum inter membra Christi et partes humani corporis cognatam admodum similitudinem posuit, ad Corinthios quidem ita:« Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum baptizati sumus.» Ad Ephesios autem sic:« Crescamus in illo qui est caput, Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate.» Idem quoque et eisdem pene verbis eum ad Colossenses scripsisse reperies.
2.20.4
Charitas ergo est, quae membra Christi vivificat, atque ea in unum corpus foederat et concordat.« Unde sollicite servate unitatem spiritus in vinculo pacis.» Hoc est illud beatum arcae Noe bitumen, quo ligna ipsa collinita tenacius aquas irrepere diluvii non sinebat. Haec est ligatura, qua una superius copulatur ansa, quae humanitati deitatem infibulat, linea quam Dominus in terra disposuit, et hominem in coelestia translevavit.
2.20.5
Haec ergo sola est, quae Ecclesiae aggregat unitatem, imo ipsa est Ecclesiae unitas, tunica illa videlicet inconsutilis, desuper contexta per totum, non divisione ad plures, sed ad unum sorte perveniens. Si tunicam hanc tantum unus accipiat, nemo putet se habere charitatem, qui in unitate non manet Ecclesiae. Imo nulla est via salutis, nullus locus remedii, illis nimirum, quos catholicae unitatis gremium non includit, quod praefatae arcae Noe figurata notat historia. Omnes enim, qui extra eam reperti sunt, aquis castigantibus perierunt. Id ipsum loquebatur Paschae mysterium:« In una, inquit, domo comedetur, nec efferatur de carnibus ejus extra fores» Carnes enim agni Dominici corporis sacrificium praeludebant. Hoc autem sacrificium est unitatis ecclesiasticae evidentissimum sacramentum. Idem etiam in domo Raab divina lectio praesignavit, cum diceret:« Patrem tuum et matrem tuam et omnem cognationem tuam congregabis in domum tuam. Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus.»
2.20.6
Propter hujus pacis ac unitatis vinculum ipsa mater Ecclesia« una columba» dicitur,« unica» etiam simpliciter appellatur;« una est enim columba mea, perfecta mea.» Et David in voce[ f. vice] Domini unicam suam orat a canibus et leonibus liberari dicens:« De manu canis unicam meam, et a leonibus unicam meam.» Haec unio est, qua apud Ezechielem duo ligna, populus nempe Judaeorum et gentium, sic junguntur unum ad alterum ut ex duobus unum ligni corpus appareat glutinatum.
2.21.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXI.-- Quid sit pietas proposita, et qualiter ipsa pacem nutriat Jerusalem.
2.21.1
Pietatem vero, qua pacem Jerusalem nutriri diximus, opera misericordiae credere debemus, quibus in temporalium seu spiritualium bonorum penuria in invicem fraterna charitate succurrimus, de quibus dictum est:« Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem.» Quasi[ diceretur]: O vos, qui sedetis in judicio, rogate interrogantes eam, quae sunt et valent ad pacem nutriendam Jerusalem.
2.21.2
Ex quo latenter innuitur quod illi, qui sedebunt super sedes duodecim judicaturi duodecim tribus Israel, potissimum de operibus pietatis, utrumne scilicet ea vicissim sibi impenderint, homines examinando disquirent, utique in praedicatoribus et plebibus, an videlicet hi, quibus seminata spiritualia sunt, colonis, hoc est praedicatoribus carnalia metenda tradiderint, et retro, si illi, qui a plebibus suis carnalis sustentationis stipendia perceperant, eas spiritalium escarum reficere alimentis studuerint. Sunt enim pastores Ecclesiarum mercatores, cum populo credentium mercimonia necessaria contrahentes, quibus dicitur:« Negotiamini, dum venio.» Quemadmodum enim mercatores de aliis regionibus in forum cum aliis conveniunt, suas cum ipsis merces utiles permutantes eis dando quaedam, quibus illi opus habent, et ab eis recipiendo, quibus ipsi indigent; sic et praelati cum suis subditis facere credendi sunt.
2.21.3
Forum istud Ecclesia est, in quam tanquam quemdam locum medium de diversis nationibus in unum conveniunt, scilicet et praecones Dei illuc de montibus, id est alto virtutum culmine adveniunt,[ et] subjecti de convallibus, hoc est de inferiore et terrena conversatione ad id conscendunt. Quod forte Veritas in Evangelio signavit dicens:« Cui similem aestimabo generationem hanc? Similis est pueris ludentibus in foro, qui sibi coaequalibus improperanter dicunt: Cantavimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis.» Quia dum praelati in Ecclesia aeterna gaudia reprobis auditoribus praedicant, nullam in eorum cordibus laetitiam generant, dum quidquid eis de coelestibus dicitur, fabulosum putant, et dum eis patres eorum futura minantur supplicia, non compunguntur, non ingemiscunt, quia nihil esse infernum, nullos post hanc vitam cruciatus arbitrantur.
2.21.4
Haec ergo spiritualium ac carnalium permutatio, vel quodcunque alternatum inter fratres pietatis officium, sicut nobilissimus noster auctor exponit, illa aequalitas est, cujus apostolus memor fuit, cum diceret:« Non ut aliis sit remissio, nobis autem tribulatio, sed ex aequalitate.» Aequalitas est ipsa pax Jerusalem, ut opera misericordiae corporalia jungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Dum enim sumitur spalmus, et datur tympanum, fit spalterium jucundum cum cithara.« Communicet ergo qui verbo, ei qui se catechizat, cum omnibus bonis.»
2.22.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXII.-- Qualiter humilitas hanc pacem firmet.
2.22.1
Novissime qualiter humilitas pacem Jerusalem firmet et roboret, illa tabernaculi foederis te doceat fabrica exemplata, ubi praecepit Dominus Moysi, in lateribus tabularum binas incrustaturas, quibus ipsae tabulae mutuis annexibus convenirent. Bina tabularum incrustatura gemina cujuslibet fidelis credatur humilitas, ut videlicet de temporalibus successibus non tumeat, et de spiritualium bonorum gratia, si quam habet, prae caeteris non infletur. Per incrustaturam ergo, qua tabulae invicem copulantur, arca compingitur, quoniam per humilitatis artificium pax Ecclesiae custoditur. Quod considerans Paulus ait Philippensibus:« Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes unanimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes.»
2.22.2
Humilitas ergo est, quae pacem Jerusalem servat indissolubilem, sicut et suum contrarium, videlicet superbia, ea nempe sola pacis hujus desecat unitatem. Quis enim non dico a bonis solummodo, sed a malis, quos adhuc Ecclesia sustinet, et in quorum separatione ecclesiasticae pacis tranquillitas laederetur; quis, inquam, ab eis interiit, nisi typho ventilatus superbiae ob id tantum quod mali sunt, corporaliter segregatur? Unde et Scripturis testantibus deteriores tales sunt nocentibus. Similes enim sunt hi levioribus paleis, quae ante ventilationem areae de ipsa massa tritici, suspirantibus aurae flatibus, rapiuntur, cum illi, qui per humilitatis pondus graves sunt, generalis examinis ventilabrum praestolantur. Propter quod dicitur:« In populo gravi laudabo te.»
2.22.3
Item et Lot praeconiis meruit non indignis subvehi, quod solus ipse bonus inter pessimos perseveraverit conversari:« Justum, inquit Petrus, oppressum a nefandorum injuria et luxuriosa conversatione eruit. Aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.»
2.22.4
Quanta denique est ista ecclesiasticae pacis humilitas, quae lupi domat rabiem, pardi domat ferocitatem, et leonis deponere superbiam non ignorat, ut jam juxta denuntiationem propheticam in conventu pacis ecclesiasticae habitet lupus cum agno, pardus cum haedo accubet, leonemque et vitulum simul videas commorantes?
2.23.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIII.-- De pluribus differentiis, quibus pax Jerusalem a Babyloniae pace discernitur.
2.23.1
Nimis multa differentia a pace Babyloniae pax ista distinguitur. Quamlibet enim utraque bona sit, melioribus tamen haec pax titulis exornatur. Illi namque paci excepta ea humanitate, quam diximus, plerumque sufficit non nocere; haec pax expetit omnibus prodesse velle, et, cuicunque poterit, benefacere. Ad quod forte illud respicit, quod Doctor gentium ait:« Pax omni operanti bonum.»
2.23.2
Item pax Babyloniae, ut superiori paginae commissum est, gignit gaudium; pax autem Jerusalem beatitudinem de gaudio operatur. Unde Tobias ad Jerusalem loquens ait:« Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.» Item in pace mundi qui imperant, domini sunt; in pace Ecclesiae permanent servi. Unde unus eorum ait:« Non nosmetipsos praedicamus, sed Dominum nostrum Jesum Christum, nos autem servos vestros per Jesum.» Et Dominus ad discipulos:« Qui voluerit inter vos primus esse, erit servus vester.» Cum enim, sicut praemissum est, pacem istam charitas agat, amor autem gradum nesciat, omnes, qui hujus pacis foedere nexi sunt, paribus sibi studebunt officiis subservire, juxta quod Paulus ait ad Galatas:« Per charitatem spiritus invicem servientes.»
2.23.3
Item pax Jerusalem omnem remittit injuriam, sicut testis est oratio illa quotidiana, qua dicimus:« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimitti mus debitoribus nostris.» Pax Babyloniae legem statuit, ut injuriis opponeret talionem. Item Babyloniae pacis cultores, sicut supra monstratum est, erga eos, qui publicam pacem violant, impacati sunt; qui vero hujus pacis possessores sunt, etiam cum odientibus pacem pacifici esse non desinunt. Nam« cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus.» Quos tamen, cum reliquis salutis periculum non timetur, cum pia severitate persequitur, non quidem mali ferro, sed spirituali gladio feriens rebellantem. Nam ut ait Apostolus,« arma nostrae militiae non sunt carnalia, sed potentia Deo.» Pia severitate idcirco posuerim, quia sic in eos, qui obnoxii sunt, extrinsecus anathematis est exercenda severitas, ut tamen intrinsecus erga illos fraternae charitatis viscera non rumpantur. Unde Paulus Thessalonicensibus:« Si quis, inquit, non obedierit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur, et nolite quasi inimicum reputare, sed corripite ut fratrem.»
2.23.4
Item pacis Babyloniae cultores ea, quae ipsius pacis bona sunt, sibi sufficere aestimantes, nil ultra quaerunt vel appetunt. Sic quidam ex ipsis dixisse legitur:« Fiat tantum pax et veritas in diebus meis.» Hujus autem pacis amatoribus meliora post hanc vitam possidenda relinquuntur, quemadmodum scriptum reperies:« Quoniam sunt reliquiae homini pacifico.»
2.23.5
Item pax Babyloniae persecutionum immunitatem tribuit; pax Jerusalem patientiam tantum exigit adversorum. Quod innuere voluit, qui virtutes numerans, post pacem de patientia mox subjecit:« Fructus autem spiritus charitas, gaudium, pax, patientia.» Amplius: Pax Babyloniae si tranquillior, copiosior, perennior fuerit, in luxuriosam nimis et effeminatam remollietur voluptatem juxta illam satyricae reprehensionis acrimoniam, quae aspergitur in Romanos: Praestabat castas humilis Fortuna Latinas Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant Tecta labor somnique breves et vellere Tusco, Vexator, duraeque manus ac proximus Urbi Annibal, et stantes Collina turre mariti. Nunc patimur longae pacis mala, saevior armis Luxuria incumbit, victumque ulciscitur orbem.
2.23.6
Econtra pax Jerusalem quo multiplicor ac diuturnior fuerit, virtutum merita virilius roborabit. Propter quod Petrus dicit fidelibus:« Gratia vobis et pax multiplicetur.» Et Paulus jam non longam, sed perpetuam pacem Thessalonicensibus exoptabat:« Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco.»
2.23.7
Ad extremum et illa non tenuis differentia est, quod mundanae pacis consociatio, maxime quae inter domesticos et amicos transigitur, quo dulcior fuerit, eo ipsius disjunctio ultima, quae per mortem fit amarior computatur. Nec enim fieri potest, ut ejus mors nobis nimis amara non sit, cujus vita nimis dulcis exstiterat. Atqui ecclesiasticae pacis beata societas per mortem non distrahitur, sed mutatur in melius. Unde fideles, hac societate concordes, cum aliquem de suis extulerint, nisi quantum naturale debitum humanitatis exposcit, nullis afficiuntur moeroribus, sed magis quodam interno gaudio praecedentem in patriam socium prosequuntur, scientes quod mors non scopulus, sed portus est, honesta missio militis, merces operis, aditio haereditatis. Nam« cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini.»
2.24.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIV.-- De tribus articulis, quibus pax Ecclesiae continetur.
2.24.1
Tribus autem articulis velut trinis fundamentis, scilicet fidei unitate, voluntatis unanimitate, morumque conformitate pax ista subnititur.
2.24.2
De primo articulo scribitur ad Romanos:« Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo.» De voluntatis unanimitate idem Paulus superius dixerat:« Deus autem patientiae et solatii det vobis sapere in atterutrum idipsum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum.» De conformitate morum ipse idem monuit Philippenses,« ut idem, inquit, sapiamus, et in eadem regula permaneamus.» Ubi nomine regulae conformitatem innuit vitae. Etenim in unam fidei normam omnes, qui sunt Christi, conveniunt. Quod visibili jam documento percipimus, dum videre est, quomodo tam varii cultus gentes, tam dissona vultus ora, tam diversa linguarum schemata in ejusdem consonantiam uniuntur. Omnes enim, qui Christiana professione censemur, unius Domini sumus famuli, unius pastoris oves, unius gregis milites. Unus nos Pater genuit, una mater Ecclesia concepit, unius agnoscimur corporis membra.
2.24.3
In voluntatis vero unanimem concordiam et morum eamdem similitudinem non omnes concurrere statim necesse est, his morum et voluntatis exceptis capitulis, quae tam evangelicae quam apostolicae praeceptionis decreta scripta tacitaque sanxerunt, secundum quod totius Christiani generis statum opus est indissimili voluntatis et moris facie colorari. Alias autem, licet novellae Ecclesiae filios moribus et animis conformissimos fuisse legamus« multitudinis enim credentium erat cor unum et anima una» nostris tamen temporibus tum propter fragilitatem hominum, tum etiam disseminatam per totum orbem numerositatem credentium, quos unius penitus voluntatis et moris qualitate formari ab omni humanae possibilitatis facultate quam longe est. Non omnes in eamdem affectionem et moralitatem coeunt, sed aliis alia placent et habent, extra quam si aliquos usque adeo pax ista ligavit, ut eis non tantum animi assensionem, sed etiam domicilii habitationem individuam largiatur, de quibus scriptum est:« Deus, qui habitare facit unius moris in domo.» Et iterum:« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Et in Evangeliis:« Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum.»
2.25.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXV.-- De dissensione Pauli et Barnabae.
2.25.1
Denique si ipsam animorum concordiam inter justos dissensione forte aliqua vulnerari contigerit, non erit desperandum continuo, nec his dissidentibus detrahendum, quia etiam Pauli et Barnabae societatem evangelicam quondam legimus funiculo disjunctam, quemadmodum scriptum est quia« Barnabas voluit secum assumere Joannem, qui cognominatur Marcus; Paulus autem rogabat eum, ut qui discessisset ab eis de Pamphilia, et non isset cum eis in opus, non debere recipi. Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum, Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.» Quem Marcum postea Paulus in affectum recipiens, ipsum etiam Colossensibus studuit commendare dicens:« Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata,» prius videlicet, quam discessisset« si venerit ad vos, excipite illum.»
2.25.2
Quia igitur ecclesiasticae pacis fundamentum praecipuum fides est, si aliquando inter membra Christi non quidem hostili dissidio, sed simultate fraterna alicujus contentionis querela subsiliat( quae tamen mediocritatis limites non excedat) non est timendum penitus: quia facile curari possunt haec jurgia, in quibus nec fidei pax, nec pietatis veritas collabescit. Haec enim magis dissui quam discindi putanda est fraterna concordia, in qua charitatis usus remittitur, nec odium irritatur.
2.26.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVI.-- Quomodo pax ista angelis suavis est, et daemonibus terribilis.
2.26.1
Admirabilis nimium pax ista, et tota laude solemnis, quae suavis angelis, terribilis existit daemonibus. Est enim pax Ecclesiae similis illi coelesti et primariae harmoniae vel motui planetarum septem usque orientem currentium. Dulcis quaedam et plena gratissimae sonoritatis vox redditur, cum scissus aether in ipso sonorantium planetarum tam artificiabiliter, tam aequabiliter acuta cum gravibus temperat, ut concentus inde formetur sic suavissimus, quod ineffabiliter vincere habeat omnem dulcori modulaminis cantilenam. Quem tamen motum orbium, immensius concrepantem nostrae nequeunt aures distinguere, quemadmodum scripsisse inventi sunt, qui coelorum arcanis oculos domesticos injecerunt: quia, ut aiunt, propter veterem consuetudinem erga crepitum illum, qui ex prima nativitate resonuit, usu quotidiano oppletarum aurium sensus obsurduit, imo minus ejus auscultare possumus melodiam, sicut in officina metallica assiduis operantium ictibus contusus hebescit auditus. Ad quod forsitan, secundum fidem historicam, illud pertinet, quod Dominus in Job dixit:« Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet,» subaudias, nisi ego? Dormire quippe coeli concentus Deo faciente dicitur, quando planetarum motus ille harmonicus sic summi Opificis arte compositus est ut sonum quidem tonantissimum habeat, sed humanis auribus velut per somni quietudinem obsilescat.
2.26.2
Quod autem ecclesiasticae pacis concordiam modulatarum vocum concinnitati comparari oporteat, ultimus psalmus clamat:« Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo.» Ubi per chorum, quia plurium vocum habet adunantiam, ecclesiasticae concordiae unitas figuratur, in hanc similitudinem, quia sicut in pluralitate vocum eo dulcior harmonia fit, quo non ex eisdem, sed diversis sonis cantus unus compingitur, sic et in ecclesiasticae pacis statu eo est concordia pulchrior, quo non omnes omnibus, sed singuli singulis et diversis officiis uti sub uno charitatis sociamine dignoscuntur. Qualem etenim putares tu Ecclesiae esse concordiam, si docere vellent omnes, si exhortari singuli, si eleemosynam tribuere universi, et caetera ab apostolo numerata officia? quae omnia si in unoquolibet simul essent, eorum omnium deperiret utilitas, dum nemo ab alio reciperet, quo ipse non egeret, sicque evanesceret pax Ecclesiae, quam in dandi et accipiendi pietate disputavimus contineri.
2.26.3
Nunc igitur dum tu mihi nescienti doctrinam praedicas, et ego tibi egenti alimenta dispendo, dum iste illi in templo orat, ille isti in praetorio postulat, et sic per reliqua ejusdem modi, tunc plurimorum fidelium grata concordia, velut multarum vocum blandior componitur harmonia. Haec est illa fortassis musica, quam Sapiens prohibet impediri:« Ne impedias musicam.» Quam impedire quis intelligitur, cum fraternam pacis turbare consonantiam invenitur. Denique non otiose in choro isto, hoc est in unitate pacis ecclesiasticae divinas canere laudes admonemur, quia Deum nemo laudare creditur, nemo bene unquam operari cognoscitur, si extra ecclesiasticae pacis claustrum evagetur.
2.26.4
Ex his ergo liquet quomodo fraternae societas pacis concinnitati sonorum affinis est. Qualiter vero concentui planetarum sit similis, ille scire potuit, qui[ novit, cur] veri filii Dei, ex quibus concordia ista componitur, luminibus coeli comparentur. Dicit enim Apostolus ad hujusmodi:« Ut sitis sine querela et simplices filii Dei, et sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.» Ex septem planetis ille concentus efficitur, et per septiformem Spiritus sancti gratiam pacis nostrae societas concordatur. Versus orientem motus ille concinnus vadit, quia omnis regularis unitatis fraternitas ad finem consummationis, Christum respicit, de quo scriptum est:« Ecce vir oriens nomen ejus.» Dormit concentus ille coelestis, dum in tranquillitate pacis nostrae spirituales viri, a mundi secreti tumultibus, internae sapientiae profunda meditantur, sicut sponsa in voce talium Sponso respondet dicens:« Ego dormio, et cor meum vigilat.»
2.26.5
Sicut autem harmonia illa coelestis nobis imperceptibilis est, distinguibilis autem et dulcis supernae regioni, sic et Christianae societatis spiritualem continentiam homines mundiales ignorant,( animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus) quam tamen superni cives, hoc est, angeli distinctius notant, eamque velut quamdam dulcis carminis modulantiam gratae acceptionis auribus auscultant secundum illud Cantici canticorum ad Ecclesiam:« Quae habitas in hortis, amici auscultant te,« dicentes singuli:« Fac me audire vocem tuam.» Ubi nomine amicorum spiritus coelestes intelligas, de quibus in Evangelio mentio habetur, quia scilicet cum pastor ovem invenit,« veniens domum convocat amicos et vicinos dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae periit.»
2.26.6
Denique sicut angelis concordia ecclesiastica est grata, ita daemonibus, ut praelibavimus, formidolosa. Sicut enim Romanorum castrorum acies tunc fiebat inimicis terribilis, quando quae prius divisa per plures pugnabat ordines, postea junctis cornibus impetum mittebat in hostes; sic nimirum et in Christianae militiae praesidiis agi putandum est, ut videlicet si per aliquam occasionem divisa Ecclesia contra tenebrarum principes per partes bellare tentaverit, minus timori sit, et ob hoc tardius de contraria fortitudine victoriam nanciscitur, terribilis autem fiat vincatque facillime, si adunata concordia spiritualem contra hostem promoverit armaturam. Quod utique in ea Sapiens admirans et laudans ait:« Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?»
2.27
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVII.-- De signis pacis tam humanae quam ecclesiasticae.
2.27
Signa autem, quibus tam pax ista quam Babylonica quaeritur, datur, ligatur, discernitur, multifaria sunt. Alia enim verbis, alia rebus, alia actibus explicantur. Verbis, ut puta, salutationibus, pactionibus, juramentis; rebus, quemadmodum lauri, olivae palmaeque ramusculis. Unde palma quasi pacis alma ab etymologis nuncupatur. Actibus, sicut in complexione dexterarum, in coacervatione lapidum, et in ictu sacrificandae victimae consuetudo vetustior usurpatur.
2.28.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVIII.-- De pacis osculo.
2.28.1
Inter omnia tamen pacis signa, quae actibus transiguntur, praecipuum et magis expressum est osculum, non dico pedis, aut frontis, aut auris, aut alterius membri, sed oris tantummodo. Quia enim evidentius, per oris officium quam per caeterorum membrorum nutu animi votum exprimimus, ideo per osculum oris pacis beneplacitum aptius adnotamus.
2.28.2
Datur pacis Jerusalem osculum fratribus in Ecclesia non qualibet hora, sed in missa post immolationem quidem, sed ante susceptionem Dominici corporis. Quod osculum primum a sacerdote ministris traditur, ut exinde per eos in caeteros expendatur. In pace, quam prius sacerdos tribuit, pax Dei ad nos, nostra scilicet reconciliatio, ex qua pax Jerusalem pendet et nititur, designatur. Cujus pacis osculum primitus sacerdos offert, quia pax reconciliationis per ecclesiasticos praelatos nobis annuntiata est et indulta, sicut scriptum est:« Suscipiant montes pacem populo.» Unde unus ex his montibus, quasi hujus osculum pacis Corinthiis offerens inquit:« Dedit nobis mysterium reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo,» hoc est vice ejus,« reconciliamini Deo.»
2.28.3
Et quoniam pax ista in Christi morte consummata est, recte post immolationem, quae mortis Dominicae memoriam imaginat, hujus pacis osculum sacerdos libat. Quia vero illud osculum, quod postea communicatur in singulos, fraternae pacis concordia demonstratur, ideo ante susceptionem sacramenti tribuitur, ut videlicet omni deterso odio mundum cordis praeparetur hospitium, in quod Dominus ingredi eligat et habitare. Istud est illud osculum, quod Paulus in Romanorum et Corinthiorum salutationibus statuit offerendum:« Salutate, inquit, invicem in osculo sancto,» hoc est sincero, non fictitio, quale fuit Judae osculum, quo prodidit Salvatorem, quale et illud Joab, qui Amasam quasi demulcens osculo percussit in latere, et effudit intestina ejus, et mortuus est.
2.29.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIX.-- De his qui pacem turbant ecclesiasticam et fraternam, de peccato eorum et poena.
2.29.1
Hujus osculi confictores, schismatici maxime et haeretici credendi sunt, qui non columbae, sed corvi, non agni, sed lupi oscula defigentes, castitatem pacis ecclesiasticae polluunt et corrumpunt, dum illi scissuris dirimere, isti erroribus catholicae unitatis discerpere concordiam non verentur, ad hoc blandientes, ut rapiant et occidant.
2.29.2
At subversionem istam pacis ludus Ismael cum Isaac praesignasse traditur, quem ludum persecutionem Apostolus nominavit:« Quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc.» Quae videlicet persecutio timenda plus est quam ea, quae aperta impugnatione grassatur. Facilior est enim cautio, ubi manifesta formido. Plus autem timendus est et cavendus inimicus, cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem occultis serpit accessibus, eo majora daturus vulnera, quo minus ejus malignitas fuerat praemonstrata.
2.29.3
Tales scissuras Apostolus videns in Corinthiis progerminari:« Obsecro, inquit, vos, fratres, per nomen Domini Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.» Quas etiam in reti apostolico signari cognoscimus, quod rumpi prae multitudine piscium Lucas memoravit. Fieri autem hujusmodi haereses et dissensiones Dominus patitur, ut, dum mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatae fidei integritas serenius clarescat.« Oportet, ait Apostolus, haereses esse, ut, qui probati sunt, manifesti fiant.» Multi enim lupi, dum Ecclesia tranquilla est, agni putantur et oves, filii creduntur et fratres. Sed cum postea schismatibus et haeresibus Ecclesiae coeperit requies turbari, latescentem illam, et supputatam mentis nequitiam in publicum despumantes, jam patenter insontes quosdam dilaniant, putanturque de Ecclesia tunc egredi, quos tamen constat de Ecclesia nullatenus exstitisse juxta illud Joannis Apostoli:« Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.» Concepti etenim hujusmodi utero matris Ecclesiae, antequam formarentur, viscera quassaverunt, et sic abortivi excussi sunt.« Alienati sunt» enim, ut Psalmi revellat oraculum,« alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa.»
2.29.4
Demum tam detestabile est hoc peccatum, quo ecclesiastica concordia foedatur, ut quaelibet culpa alia judicata ad pondus hujus criminis levis et venialis censeatur. Pejus est enim istud crimen etiam peccato Christum negantium. Ibi enim potuit fuisse necessitas, hic saepe obnoxia est voluntas; in aliis offensis unius forte animae damnum est, hic periculum vertitur plurimorum, et cum contingat semel delinquere, schismaticus convincitur quotidie peccare. Adeo autem hujus praevaricationis excessus grandis est ut nec per sanguinem valeat indulgentiam promereri, quemadmodum facundissimi Cypriani martyrio consecrata dicta auctoritas:« Inexpiabilis, inquit et gravis culpa discordiae nec sanguine abluitur, nec martyrio purgatur.»
2.29.5
Supplicium vero eorum, qui ipsius Ecclesiae, sicut praemissum est, dispaginant, vel etiam revellunt concordiam, quam vehemens sii, Datham et Abiron et Core mors nova ac penitus stupenda nos edocet. Nam quia dissensionem in populo facere conati sunt, terra compagibus ruptis dissiliens, seseque in sinum largiorem aperiens vivos eos cum omnibus suis profundo ore voravit, quemadmodum sacra Numeri depingit historia, quia« dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum deglutivit eos cum tabernaculis suis et universa substantia, descenderuntque viventes in infernum operti humo. Sed et egressus ignis a Domino interfecit Core et ducentos quinquaginta viros, qui cum eo incensum offerebant.» Similem poenam Ecclesiae divisoribus sub imprecationis voce Propheta denuntiat:« Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis eorum in medio eorum.» Quae vero nequitia?« Quoniam, inquit, contaminaverunt Testamentum ejus,» sacrae videlicet Scripturae eloquium ita quidem, ut« divisi ab ira vultus ejus,» hoc est, Domini, divino eis irascente judicio adversus invicem contrarii erroris malitias erexerunt, ut Arius in Sabellium, Eutyches in Nestorium, praedestinatus in Pelagium, et in Carpoticen Manichaeus. Et quoniam sic dissoluti sunt,« nec compuncti» sunt, quamvis contra se diversis dogmatibus dimicent, glomeratis tamen malitiae studiis Christianae unitatis concordiam insectantur, ut isti quoque casui propheticum illud adhaereat, quo dicitur Manasses persequi Ephraim, Ephraim Manassen, simul ipsi tamen Judam.
2.29.6
Dein illi quoque qui, non dico generalis Ecclesiae, sed plurium vel duorum saltem concordiam dividunt, vel qui inter se fraternae charitatis pacem odii fermento corrumpunt, in reatum quam culpabilem incidant, ratio manifestat. Qui enim per odium fraternae dilectionis gratiam exhauriunt, tam diu nullius boni operis Deo sacrificium immolant, quam diu a fratrum charitate discordant. Propter quod de Cain, qui cum fratre pacem per invidiae zelum non habebat, scribitur, quia« ad Cain et ad munera ejus Dominus non respexit.» Et in Evangelio:« Si, inquit, offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum.»
2.29.7
Eos vero, qui inter fratres discordiam seminant, videlicet susurrones, quam grande peccatum premat, quis dissimulare audeat? Cum enim Deus et diabolus summa erga invicem repugnantia contradicant( sicut enim Deo nihil est pretiosius virtute dilectionis, sic nihil desiderabilius diabolo exstinctione charitatis. Exstincta namque charitate caeterarum virtutum chorus dilabitur, quarum omnium mater charitas esse scitur), unde constat, quod susurronem, qui spargendo odium charitatem perimit, eo magis Deus exsecratur quod adversario suo diabolo in hoc nequitiae famulatur opere, quod super omnia ipse noscitur diabolus amare.
2.29.8
Et iterum in Proverbiis Salomonis:« Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes sanguinem innoxium, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia, testem falsum, et eum, qui seminat inter fratres discordias.» Hinc est, cum apostata proprium nomen antiqui hostis sit, susurro sicut in seminatione discordiae diaboli haeres est, ita ejus et in nomine apostasiae coaequus reperitur. De apostata enim angelo scriptum est, cum bonis seminibus zizania fuisset injecta:« Inimicus homo hoc fecit.» Et de susurrone clamant Proverbia:« homo apostata, vir inutilis in omni tempore jurgia seminat.»
2.29.9
Remedium autem contra hoc malum illud erit potissimum, si a societate fratrum zizaniator hujusmodi maturius excludatur:« Cum enim defecerint ligna, ait Salomon, exstinguitur ignis, et susurrone detracto jurgia conquiescunt.» Quantum vero supplicium talibus struatur, tenui quidem verbo, sed gravi sententia idem Sapiens explanavit, cum protulit:« Semper jurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.»
2.30.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXX.-- Qualiter pax praesentis Ecclesiae perfecta non sit.
2.30.1
Per ea, quae in continenti capitulo decursa sunt, ecce videre vacat quaenam illa sint quibus et generalis Ecclesiae et particularis in Christo societatis consueverit profanari concordia. Cum igitur ecclesiasticae pacis tranquillitas tantis infestationibus perturbetur, licet in comparatione pacis Babylonicae quodammodo beata sit, absolute tamen grata, nec beata est nec perfecta, contra quam tot laquei expansi sunt, tot objecta scandala, tot insidiae, tot calumniae oblatrantes, sicut vulgatum est in Proverbiis, quia« in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.» Et rursum post aliqua:« Cave tibi, et diligenter attende auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas.» Quantus nempe Matris Ecclesiae in hac pace timor est! quanta moestitia de exeuntibus, timor de exituris!
2.30.2
Sed et illud accedit ad cumulum, quod« militia est vita hominis super terram,» in his certe, qui diversorum praeliorum docibiles, assidui adversus aereas belligerant potestates; quae omnia pacem istam constituunt non solum turbidam, sed et fructuosam.
2.31.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXXI.-- De perfectissima pace supernae Jerusalem.
2.31.1
Exspectanda est itaque et suspiranda pax alia Jerusalem dico non istius, quae peregrinatur in via, sed illius, quae regnat in patria, in qua nec ab extra incursio, nec ab intra seditio formidatur. Ad cujus Jerusalem pacem refertur quidquid in pace praesentis Ecclesiae geritur. In ista enim pace sunt merita: in illa fructus repositus meritorum. Cujus pacis visionem vir timoratus David optavit, cum dixit:« Videas filios filiorum tuorum pacem super Israel.» Quam et Petrus credentibus desiderabat dicens:« Gratia vobis et pax adimpleatur.» De qua et psalmus, supernae civitatis laudes modulans, proponebat:« Qui posuit fines tuos pacem.» Pro qua et Sapiens de martyribus loquens ait:« Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.» Hanc etiam mansuetis David promittit dicens:« Mansueti haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.» Ad cujus pacis statum pertinere cognoscitur, quod Sion Dominus pollicetur, quia, inquit,« non adjiciet ultra, ut transeat per te incircumcisus et immundus.» Et iterum per Joelem:« Erit Jerusalem sancta. et alieni non transibunt per eam amplius.»
2.31.2
Hunc etiam pacis statum recte notat Evangelium, quod post resurrectionem Domini pisces multos grandesque conclusit, et tamen scindi nullo modo potuit. A quibus testimoniis nec illud discrepat, quod beati Jobi verba sonant:« Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requierunt fessi robore, et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.» Quam perfecta igitur et beata pax illius Jerusalem, ubi libertas sine dominatione, societas sine dissensione, quies sine solicitudine, unanimitas illic individua, securitas imperterrita, tranquillitas inturbata. Ibi absque timore gaudium perpetuum ac plenissimum possidetur. Nemo enim ibi erit, pro quo tristari oporteat: nemo intrat, de quo ambigi expediat vel timeri. Immensissimis namque inter electos et reprobos jacentibus spatiis, et chao magno firmato per medium, sicut per illos istorum nequibit purgari miseria, sic et per istos illorum non poterit felicitas inquinari.
2.31.3
Haec de bono pacis non pro rei magnitudine, sed ingenii facultate digessimus. Propositi ergo tractatus cursum his finibus compescentes, jam et stylo signaculum, et ori silentium imprimamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note