Rufinus episcopus1001-1100
De bono pacis
Paci 2.28.1
Choose a text
More by Rufinus episcopus
—
10381 Debopa2
2.28.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVIII.-- De pacis osculo.
2.28.1
Inter omnia tamen pacis signa, quae actibus transiguntur, praecipuum et magis expressum est osculum, non dico pedis, aut frontis, aut auris, aut alterius membri, sed oris tantummodo. Quia enim evidentius, per oris officium quam per caeterorum membrorum nutu animi votum exprimimus, ideo per osculum oris pacis beneplacitum aptius adnotamus.
2.28.2
Datur pacis Jerusalem osculum fratribus in Ecclesia non qualibet hora, sed in missa post immolationem quidem, sed ante susceptionem Dominici corporis. Quod osculum primum a sacerdote ministris traditur, ut exinde per eos in caeteros expendatur. In pace, quam prius sacerdos tribuit, pax Dei ad nos, nostra scilicet reconciliatio, ex qua pax Jerusalem pendet et nititur, designatur. Cujus pacis osculum primitus sacerdos offert, quia pax reconciliationis per ecclesiasticos praelatos nobis annuntiata est et indulta, sicut scriptum est:« Suscipiant montes pacem populo.» Unde unus ex his montibus, quasi hujus osculum pacis Corinthiis offerens inquit:« Dedit nobis mysterium reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo,» hoc est vice ejus,« reconciliamini Deo.»
2.28.3
Et quoniam pax ista in Christi morte consummata est, recte post immolationem, quae mortis Dominicae memoriam imaginat, hujus pacis osculum sacerdos libat. Quia vero illud osculum, quod postea communicatur in singulos, fraternae pacis concordia demonstratur, ideo ante susceptionem sacramenti tribuitur, ut videlicet omni deterso odio mundum cordis praeparetur hospitium, in quod Dominus ingredi eligat et habitare. Istud est illud osculum, quod Paulus in Romanorum et Corinthiorum salutationibus statuit offerendum:« Salutate, inquit, invicem in osculo sancto,» hoc est sincero, non fictitio, quale fuit Judae osculum, quo prodidit Salvatorem, quale et illud Joab, qui Amasam quasi demulcens osculo percussit in latere, et effudit intestina ejus, et mortuus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).