Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentaria in Apocalypsim
Apoc 8.1.13
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10882 Coinap3
8.1
LIBER QUINTUS.
8.1
« Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae. Et ecce alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum in manu sua.» Sicut vere dixit Christus, quia persecutores corpus occidunt, sed animam occidere non possunt, sic vere dixit Christi Apostolus, quia« laboro usque ad vincula, sed verbum Dei non est alligatum.» Ecce enim laborante isto Christi discipulo usque ad exsilia, et in angusta secundum corpus clauso insula, verbum Dei liberum atque expeditum liberam ejus animam per ampla ducit saeculorum spatia, tota amplitudine dilatatam, ut per annorum millia, per omnium fere Scripturarum quasi multa milliaria, digestas operum Dei rationes mysticas coram se conspiciat. Ducit ac reducit a primis usque ad novissima, a novissimis usque ad priora saecula, videlicet ab ultimi sigilli apertione, quod in novissimo die aperiendum erit, usque ad primam tubam quae post diluvium personuit ad destructionem peccati, ad astruendum quod cura esset Deo de peccatis hominum, et quod omnes in novissimo die judicaturus sit. Operosum atque perpulchrum est ostendere de Scripturis, ubi, quando vel quomodo quisque angelorum istorum tuba cecinerit, quae tertia pars terrae ignea grandine combusta sit, qui mons magnus in mare missus, et quae tertia pars maris sive creaturae mortua sit, quae tertia pars fluminum amara facta, vel in absinthium versa sit, quae vel cujus solis aut stellarum tertia pars percussa et obscurata fuerit, quis puteus abyssi, et quomodo illum stella de coelo cadens, aperuerit, unde fumus ascendit, et locustae exierunt, qui quatuor angeli alligati in flumine magno Euphrate, sed ad vocem jubentis Dei soluti, quod ultimum sit Vae, et quae voces dicentium:« Factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum:» operosum est, inquam, certis et locis Scripturarum ostendere haec omnia, novissimum magni judicii diem, claris testimoniis praecurrentia.
8.2
Praeterea jam hic sciendum, quia quando plagae jam dictae fieri coeperint, ad fidem sive confirmationem futuri judicii Dei, simul quoque misericordiae praeparatio non defuit, quae judicium illud fugientibus semper praesto est, et omnibus occurrit. Pulchre ergo ubi dictum est,« et vidi septem angelos, et datae sunt illis septem tubae,» antequam aliquis illorum tuba caneret;« ecce, inquit, alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum,» etc. Iste namque angelus, sive angeli istius actus vel habitus, misericordis atque fidelis pontificis Christi sacerdotium designat, quod ibi jam figurari coeptum est, ubi angeli tuba, et plagae fieri coeperunt, quod sermonis nostri sequentia pro posse declarabunt. Itaque sicut in praecedentibus septem libri sigillis absolutis, spiritum intellectus, sic in istis septem angelorum tubis, et in illo alio angelo thuribulum habente, spiritum consilii operatum esse sive operari agnoscimus. Unde post cantum tubae sexti angeli, levat manum suam in coelum fortis angelus, jurans per viventem in saecula 412 saeculorum, quia in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei. Mysterium namque hoc loco idem est quod secretum consilium. Et hoc vere magnum fuit consilium magni Dei, quod ultimum judicium per ignem futurum non ita repente aut ex improviso voluit evenire, sicut illud anterius judicium per aquam factum, sed multa praemisit ad idem judicium pertinentia, per quae non dubitaretur esse futurum, socia ubique misericordia pro illis, quos poenitentiam agere vel acturos esse praevidit ante ipsum judicium. Habentes ergo in hac recapitulatione magnam misericordiae atque judicii materiam, unde grandis sermo jure nobis sit, nisi quia imbecilles sumus ad dicendum, primum de misericordiae instrumento loquamur, secundum talem hujusce angeli actum vel habitum. Res ipsa jam postulare videtur, ut primo inquiramus, quis esse secundum suam personam aestimetur iste angelus; deinde cujus figuram gestet, sive quem significet, dicemus, juxta sensum, quem publicus sanctae Ecclesiae jamdudum commendavit usus. Omnium quidem angelorum pium atque benignum esse studium circa genus humanum, multa commendant sanctarum testimonia Scripturarum, ut exempli gratia illud evangelicum:« Dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.» Illi congaudentes redemptioni nostrae, nato Domino magna multitudine solemnizantes atque persultantes« gloriam in altissimis Deo, et in terra pacem hominibus bonae voluntatis,» decantando annuntiant et annuntiando decantant: ipsi resurgente Domino, eodemque ascendente in coelo, in albis vestibus apparentes, salutis nostrae festivitatem concelebrant, et celebrandam fidei nostrae intimare festinant. Verumtamen prae omnibus Michael atque Gabriel coram Domino pro nobis sunt, propter nos satagunt, et in nostrum eunt atque veniunt adjutorium, sicut testatur utrumque, Vetus scilicet et Novum Testamentum. Nam in Veteri Daniel audivit vocem dicentis sibi:« Gabriel, fac intelligere istam visionem.» Virum istum, qui Gabrieli loqui praecepit, ut Danielem faciat intelligere visionem, Judaei Michael autumant. Consequenter autem, quia visio de praeliis erat regumque certaminibus, imo regnorum successionibus, Gabriel, qui praepositus est praeliis huic officio mancipatur. Gabriel enim in nostra lingua vertitur fortitudo vel robustus Dei. Unde et eo tempore, quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum daemonibus, et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Zachariam et ad Mariam, et postea in psalmis de Domino legimus triumphante:« Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis ipse est rex gloriae.» De hoc in alia visione idem propheta:« Adhuc, inquit, me loquente in oratione, ecce vir Gabriel quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini et docuit me.» Porro ubi populo prospera promittuntur, et propitiatio vel expiatio necessaria est, Michael dirigitur, qui interpretatur, quis sicut Deus? Hinc est illud.« Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium meum.» Itemque post pauca:« Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis, et nemo est adjutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester est.» Denique cum dicit: Nisi Michael particeps vester est adjutor meus, subaudiendum est, ad rogandum Deum pro vobis, ad offerendas Deo orationes vestras. In Novo autem Testamento, et Gabriel annuntiandae Dominicae incarnationis fungitur officio, et Michael princeps in praelio contra diabolum secundum hanc ipsam Apocalypsin declaratur. Nam« factum est, inquit, praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone,» etc. Cum igitur omnium, ut jam dictum est, angelorum circa nos homines pium sit benevolentia pervigili studium, multo maxime de istis hoc sentiendum est, quos utriusque, Veteris scilicet, et Novi Testamenti tam celebre per nomina sua tantis negotiis designat praeconium. Sed et istorum tam excellentium maximus nobis est Michael, quippe qui et illius alterius testimonio princeps noster et dicitur et est, princeps in praelio, princeps in orationis suffragio, usque ad finem saeculi princeps iste principatur populo Dei, testante eodem angelo, qui et supra cum diceret Danieli:« In tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et veniet tempus, quale non fuit ex eo ex quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud.» Pro filiis populi tui cum dicitur Danieli, nos ipsos recte intelligimus, quia nimirum et nos, quicunque ex fide Abrahae sumus, cum Daniele et cum omnibus non tantum carnis, sed et fide Abrahae filii unus populus auctoritate Scripturarum et dicimur et sumus. His itaque testimoniis astipulantibus, veraciter agnoscimus et dicimus, hunc angelum, qui tali schemate stetit juxta aram templi, Michaelem esse archangelum principem nostrum, et istum cunctis retro saeculis antequam nasceretur nobis de Virgine puer, qui dicitur et est magni consilii Angelus; ante, inquam, scilicet ex quo gentes coeperunt, ex quo credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam, istum stetisse pro filiis populi illius, eorumque fuisse adjutorem non dubitamus. Ex quo credidit Abraham Deo, ut jam dictum est, et reputatum est ei ad justitiam,« iste angelus stetit juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua.» Nondum significationem stantis attigimus, de qua postmodum dicturi sumus, sed adjutorii ejus quo populum priorem in propria persona adjuvit princeps, actus commemorare intendimus. Quam ergo juxta aram templi, vel cujus templi juxta aram illum stetisse intelligimus? Nimirum templum Dei sanctum, sancta universalis Ecclesia est, et hujus templi ara sive altare Christus est. Quomodo in templo manufacto visibile altare omnimoda dignitate religionis praeeminet, sic in Ecclesia sua Deus et homo Christus, divina simul et regia majestate praepollet. Quomodo juxta aram hujusmodi iste angelus stetit? Ubi primum ara ipsa in templo suo fundata est; ubi Christus per fidem in cordibus patrum repositus est credentium huic verbo:« Et in semine tuo benedicentur omnes gentes,» quod utique semen Christus est, extunc angelus iste gentis illius princeps factus est, et idcirco recte juxta aram stetisse dicitur: quia propter hujusmodi fidem tutor et adjutor illi populo datus est.« Stetit ergo, inquit, habens thuribulum aureum in manu sua.» Thuribulum aureum fides illorum erat sancta, fides pura, fides aurea, videlicet multis tribulationibus eorumdem super terram peregrinantium, velut aurum in camino ignis probata. Hanc illorum fidem tanquam thuribulum habebat in manu sua, scilicet ipsam habens pro illis justitiae causam, ad impetranda Dei beneficia. Unde et sequitur:
8.3
« Et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum.» Quid per incensa velit intelligi 413 ipse exposuit dicendo, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum. Ergo incensa quae illi data sunt, sanctorum orationes sunt. Quid autem orabant sancti illi, quorum iste angelus in tali ministerio princeps erat, sicut prophetica veritas astruit! Quid orabant, vel pro qua re orationes maxime faciebant! Plenae quidem sunt divinae paginae clamoribus magis quam orationibus illorum qui non nisi in necessitate et temporali salute Deum invocare noverunt. Exempli gratia:« Mortuus est rex Aegypti, et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt ad Dominum. Ascenditque clamor eorum ad Dominum pro operibus et audivit gemitum eorum.» Item:« Iratus est Dominus contra Israel, tradidit eos in manibus illius, servieruntque ei, et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatores et liberavit eos.» Plenae, inquam, sunt divinae paginae hujusmodi clamoribus illorum. Sed nunquid hi soli clamores, universae illae orationes sanctorum, et universa incensa fuerunt quae isti angelo data sunt? Si nihil aliud adoraverunt, ergone orationes illorum, incensa vocari, et ante altare sive ante thronum in conspectu Dei adoleri dignae fuerunt? Igitur orationes sanctorum Patrum sive Patriarcharum quae hic incensa digne vocari meruerunt, illae fuerunt quas effundebant propter Christum, propter adipiscendum ejus adventum magno patri Abrahae repromissum, ut in ipso benedicerentur cum omnibus gentibus sive cognationibus terrae, atque absolverentur ab illa primae praevaricationis maledictione. Hoc maxime David sanctus in Psalmis patenter intendit, quos orando canit, quippe qui et pro ipsa intentione tantae dignitatis judicat easdem orationes suas, ut in persona ejus, cujus adventum suspirat, plerosque psalmos proferat, quod ipse sensus eorum indubitanter attendentibus indicat. Exempli gratia:« Deus, laudem meam ne tacueris, etc.» Pro eo ut diceret: Deus, laudem Christi Filii tui ne tacueris,« quia os peccatoris et os dolosi super eum apertum est. Locuti sunt adversus illum lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt eum, et expugnaverunt eum gratis.» Proinde haec et hujusmodi incensa vere esse non ignorans quodam loco cum dixisset:« Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meae cum clamavero ad te;» subjunxit continuo:« Dirigatur oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo.« Et est sensus: Hoc fac, ut oratio mea sit directa, non in conspectu hominum, qui sospitatem corporis et divitias orare et similia, directam putant esse orationem, sed in conspectu tuo, in beneplacito tuo, quod idem est ac si diceret: Hoc fac me orare quod orandum est. Sequitur ergo:
8.4
« Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.» Fumus incensorum suavissima est affectio sanctorum precum, quae sic ex fide per dilectionem operante dulcescit, et coram Deo consurgit, quomodo ab igne cremante dum liquescit incensum, fumum creat odoriferum, sursum naribus patulis sensum inspirans insitae suavitatis. Illuc usque pulchra gradatione hujuscemodi fumus ascendit. De orationibus sanctorum ad manum angeli, de manu angeli, coram Deo ascendit. Quid deinde?
8.5
« Et accepit angelus thuribulum et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus.» Hoc thuribulum aureum fumus incensorum, hoc manus angeli mediantis impetravit, ut de igne altaris pleno thuribulo mitteretur in terram, et fierent« tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus.» Hoc, inquam, ut manifestius dictum sit, aurea sanctorum patrum fides emeruit, ut tanta fierent in gente illa signa atque prodigia, quibus contrita est Aegyptus, Pharao submersus cum curribus suis et equitibus suis, filiis Israel per medium mare transeuntibus, utque fieret in monte Sinai quod scriptum est:« Jam advenerat dies tertius, et mane inclaruerat, et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementer perstrepebat, timuitque populus qui erat in castris.» Hoc respiciens Moyses homo Dei, salvo sacratiore intellectu, dum benediceret filiis Israel dixit:« Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis. Apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.» Igneam legem dixit, ne dubites per ignem quem angelus iste misit in terram, recte legem debere intelligi. Et quid est lex ignea, nisi lex spiritus Dei, qui per ignem solet significari, conscripta: et contra peccata perseverantia zelo fortissimo fervida? Quod autem iste ignis manu angelica in terram missus sit, quod ista lex ignea per angelos administrata sit, Stephanus protomartyr in Actibus apostolorum patenter edicit:« Et occiderunt, inquit, eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis, qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.» Quid hoc testimonio manifestius?« Legem, inquit, in dispositione angelorum accepistis.» Apostolus quoque ad Galatas scribens dicit:« Quid igitur lex? Propter transgressionem posita est, donec veniret semen, cui repromiserat ordinata per angelos in manu mediatoris.» Qua in manu vel cujus mediatoris? In manu nimirum mediatoris Angeli magni, qui nunc mediator Dei et hominum est, homo Christus Jesus; hunc enim et jam dictus protomartyr in Actibus apostolorum patenter innuit dicendo: Hunc Moysem Deus principem et Redemptorem misit cum manu Angeli qui apparuit illi in rubo. Et Malachias propheta manifestius exprimit, quis vel quantus sit Angelus iste, cum dicit:« Et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis.» Itaque quomodo angeli, quorum in dispositione sive ordinatione, promissio ad Abraham, et Isaac et Jacob facta est. et lex data est, plures fuerunt, iste qui auctoritate prophetica princeps illius populi dicitur fuisse, archangelus Michael in tanto negotio nullatenus defuisse credendus est. Nam etsi illic de suae personae manifestis indiciis tacet, alias non tacet. Denique« cum esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se, et evaginatum gladium tenentem, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Sane quod dixit,« sed sum princeps exercitus Domini,» non sufficiens fuisset descriptio personae hujus Michaelis archangeli, nisi supplevisset ipsa quam supra diximus auctoritas prophetalis, qua dixit ille alius angelus,« et nemo est adjutor meus in omnibus iis nisi Michael princeps vester.» Itemque alibi:« In tempore, inquit, illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui.» Multa sunt nimis et plura, quam ut praesenti loco commemorare patiatur tenor propositi nostri, quae per ministerium principis hujus facta sunt, sicut Scripturis sacris continentur, ex quibus omnibus magnus iste princeps, quia per ipsum disposita sunt, sortitus est nomen Michael, quod interpretatur 414 quis sicut Deus? Quid enim aliud hoc nomine innuitur, nisi quia qualia per ipsum facta sunt, nemo facere possit nisi Deus? Hoc denique et Psalmista perspiciens:« Quis Deus, inquit, magnus sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia,» etc. Sciendum tandem quia angelus iste non in re, sed tantum in significatione mediator fuit. Nam idem Apostolus, ut supra meminimus, dixit,« quia lex propter transgressores posita est, donec veniret semen cui repromiserat ordinata per angelos in manu mediatoris.» Et alibi dicit:« Unus Deus et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus;» significatione ergo qualiter mediator fuerit, id est qualiter mediatorem Dei et hominum secundum hanc visionem significaverit, jam dicendum est:« Venit, inquit, angelus et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua.» Angelum esse Christum Dei Filium: angelum, id est nuntium magni consilii. Hunc esse vel dici non solum prophetica, verum etiam legalis auctoritas astruit, cum ad Moysen Deus dicit:« Ecce ego mittam Angelum qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. Observa eum et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.» Nam Angelus, in quo debeat esse nomen Dei, id est, qui Deus aut Dominus jure debeat dici, unus et solus est Deus, Christus Dei Filius. Hic, inquit, venit, videlicet in hunc mundum, per incarnationis mysterium. Nam et ex eo quod sic venit, et voluntatem Patris nobis annuntiavit, angelus dicitur et est.« Veniens autem stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua.» Quomodo stetit ante altare, nisi praesto se exhibens ad subeundum opus obedientiae spontaneae? Cum enim tanquam Deus manu sua se tueri posset, tanquam homo infirmum se inveniri et teneri passus est, dixitque orans ad Patrem:« Mi Pater, si possibile est transeat a me calix iste, verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.» Itaque non se defendens stetit ante altare, videlicet tanquam ovis ductus ad immolandum, et non aperuit os suum. Taliter astitit, aureum in manu sua habens thuribulum; scilicet, apparens in conspectu Ecclesiae factus ipse thuribulum, ut super altare crucis thuribulum suum aureum, id est, corpus immaculatum et de Spiritu sancto conceptum, offerret Patri pro nobis.« Et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare, quod est ante thronum.» De orationibus sanctorum obtulit incensa. Ipsi enim libavit Ecclesia preces suas, dicens:« Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.» Accepisse autem de orationibus sanctorum idem dicitur et obtulisse, quia per ipsum omnium possunt preces ad Dominum suaviter pervenire. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo, Christo Domino se hostiam suavitatis offerente compunctio cordis sanctorum acceptabilis facta est, quae ab igne nascens intimo, sicut fumus solet excitare lacrymas, et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, bene thuribulum igne plenum inducit.« Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.» Quod proprie de Christi humanitate novimus adimpletum,« in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.» Et misit in terram. Sic et Dominus in Evangelio:« Ignem, inquit, veni mittere in terram.»--« Et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus.» Tonitrua, comminationes supernae; et voces, id est exhortationes; et fulgura, id est splendores miraculorum; terraemotus, ut quibusdam insequentibus, quibusdam vero sequentibus: iis dicentibus bonus est, illis autem non, sed seducit turbas. Nunc ad ordinem recurramus. Diximus supra, quia sicut in praeceptis praecedentibus, septem libri sigillis absolutis, spiritum intellectus, sic in istis septem angelorum tubis, et in illo alio angelo thuribulum habente, spiritum consilii operatum esse sive operari agnoscimus, ipsum tamen Dei consilium in eo magnum et mirabile fuisse vel esse, quod ultimum judicium per ignem futurum, non repente, aut ex improviso voluit evenire, sicut illud alterius judicium per aquam factum; sed multa praemisit ad idem judicium pertinentia, per quae non dubitaretur futurum esse, socia ubique misericordia, pro illis quos poenitentiam agere vel acturos esse praevidit ante ipsum judicium. Cum igitur angelus iste staret, ut supra jam dictum est, datus in principem Abrahae et semini ejus, sumpto thuribulo paratus ad suscipienda orationum incensa, ad impetranda pro illis misericordiae suffragia.
8.6
« Tunc et septem angelis septem tubae datae sunt, et paraverunt se ut tuba cancrent.» Videlicet ad intonandum judicium adversus peccata gentium, quae sub eodem tempore vias suas ingredi coeperunt. Tubae, inquam, illis datae sunt, videlicet ad excitandum orbem terrarum, ut pugnaret pro Deo adversus insensatos, ut per quae peccabant, per ipsa et punirentur.« Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est.» Primi angeli vel primae tubae cantus, clamor ille fuit, de quo Dominus ad praedictum patrem Abraham taliter locutus est:« Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam, et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam. Denique ab angelis nobis deputatis, quotidie die noctuque Domino factori nostro opera nostra nuntiantur. Si ergo magnum sit opus quod agimus, dum annuntiatur ipsa annuntiatio quasi cantus tubae est, quasi magnus clamor. Sive pergrande peccatum sive oratio sit vehemens, ante Deum clamor est. Nam qui dixit:« Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, ipse alio loco dicit: Vidi afflictionem populi mei, et clamorem ejus audivi.» Canente ergo tuba primi angeli, facta est grando, etc. Quando vel quomodo hoc factum sit, cui incognitum est?« Pluit enim Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem, et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia.» Denique terrae, arborum atque feni nomine, homines subintelligendi sunt, cum bene nota Scripturarum auctoritate. Terrae, ut exempli gratia, cum Deus dicit:« Quia pulvis es, et in pulverem reverteris,» sive, terra es, et in terram ibis. Et alibi:« Quid superbis, terra et cinis?» Arborum, cum idem Dominus dixit:« Non est arbor bona, quae facit fructus malos, neque arbor mala, faciens fructum bonum.» Feni, cum idem Dominus dixit per prophetam.« Clama: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, verbum autem Domini manet in aeternum.» Ergo terra, arbores, fenum viride, homines Sodomitae cupidi, elati, Inxuriosi, imo libidinosi fuerunt. Sed cur tertia pars terrae sive arborum, id est, hominum dicti sunt? videlicet ob duplicem causam, quia et de stirpe Cham, et impoenitentes fuerunt: genus 415 quippe Cham recte tertia pars hominum dicitur, et est, quia nimirum tres erant filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Japhet. Porro Cham ipse est pater Chanaan, de cujus posteris Sodomitae disseminati sunt, sicut scriptum est:« Per hos disseminati sunt populi Chananaeorum, facti sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et ad Amam, et Seboim usque Lesa.» Ergo natura, id est, genere sive natione tertia pars, id est, de tertia parte hominum erant, cum essent de stirpe maledicti Chanaan unius ex posteris Cham, dicente patre:« Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.» Haec una est causa, ob quam Sodomitae tertia pars terrae, sive tertia pars arborum recte dicantur. Alia est causa, quia sicut jam dictum est, impoenitentes fuerunt, peccatum suum praedicantes nec abscondentes. Unde hactenus iis qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis, cur damnentur a Deo judice, causa redditur hujusmodi:« Quia peccatum suum, inquit, sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt.» Impoenitentes namque ita pars tertia hominum sunt, ut justi qui digne praedicare debeant, et peccatores qui audiunt, et ad praedicationem illorum convertuntur, salvare non dubitentur animas suas, et sola quae superest, impoenitentium pars sine dubio mittenda sit in gehennam.
8.7
« Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus igne ardens, missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis; et mortua est tertia pars creaturae, quae habent animas, et tertia pars navium interiit.» Tunc secundus angelus tuba cecinit, quando mortuo rege Aegypti, ingemiscentes filii Israel propter opera, vociferati sunt ad Dominum, ascenditque clamor eorum ad Deum pro operibus, et audivit gemitum eorum:« Canente autem hac tuba, tanquam mons, inquit, magnus igne ardens missus est in mare.»--« Recordatus est enim, inquit Scriptura, foederis, quod pepigit Deus cum Abraham, Isaac, et Jacob, et respexit super filios Israel, et liberavit eos.» Quomodo liberavit eos?« Extende, inquit, manum tuam super mare, et revertantur aquae ad Aegyptios, super currus et equites eorum. Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant in mare, ne unus quidem superfuit ex eis.» Ergo tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare, scilicet Pharao cum curribus suis, exemplar superbiae diabolicae. Montis namque nomine superbia; ignis ardentis eorumdem, scilicet Pharaonis et Aegyptiorum, designatur invidia. Nam de superbia illorum Jethro quoque cognatus Moysi cum dixisset:« Benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Aegypti,» continuo subjunxit:« Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod superbe egerint contra illos.» Porro invidiae suae ignem urentem ipse satis indicat Pharao, cum dicit in initio:« Ecce populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est, venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur.» Maris nomine gentes hic significantur, quemadmodum et in psalmo cum dicit:« Et transferentur montes in cor maris.» Idem est enim, ac si diceretur, dum a Judaeis in medium gentium transibunt apostoli. Navium quoque nomine vita hominum transitoria designatur, quemadmodum et in Job:« Dies mei, inquit, transierunt, sicut naves poma portantes.» Itaque et hic per tertiam partem maris sive navium, sicut supra, per tertiam partem terrae atque arborum, tertia pars hominum intelligitur recte, scilicet progenies Cham; Aegyptii namque de Mesraim, uno ex posteris Cham, exorti sunt. Scriptum quippe est:« Filii autem Cham, Chus et Mesraim, et Phur, et Chanaan,» ac deinceps:« At vero Mesraim genuit Ludim, et Ananim et Laabin, et Neptuim, et Phetusim, et Chessuim, de quibus egressi sunt Philistiim, et Capturim.» Quod ex isto, scilicet Mesraim, Aegyptii quoque, ut jam dictum est, orti sunt, antiquiores tradunt. Psalmista quoque patrem ejus Cham, patrem Aegyptiorum fuisse astruit, cum dicit:« Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham,» id est ubi filii Cham, filii Noe habitant. Aliam nihilominus ob causam Aegyptii tertia pars fuerunt, videlicet quia et ipsi impoenitentes fuerunt, adeo ut cum coram illis signa et prodigia multiplicarentur, ipsi amplius indurarentur. Oderant enim filios Israel, et invidebant eis, et idcirco, ut proprium est odientium atque invidentium, quanto plura videbant pro eis signa fieri, quae gloria illorum erat, tanto duriores efficiebantur, augmentum per singula signa capiente magnitudine odii. Hoc praevidens ipse Dominus dicebat ad Moysem:« Ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.» Quod idem est ac si diceret: Ego quidem signa coram eo faciam, sed haec illi ad nihil aliud valebunt, nisi ut odientis crescat invidia, invidentis augescat odium. Impoenitentes ergo erant, et cum, ut supra dictum est, tres sunt partes hominum, alii quippe justi, alii poenitentes, alii impoenitentes sint, isti, quia de impoenitentibus erant, de tertia parte erant. Quod autem hic dicitur, quia« tertia pars maris facta est sanguis,» quoniam mare, ut supra jam dictum est, gentes significat: quod, inquam, tertia pars maris, et tertia pars quae habebat animas mortua est, patenter ad illud spectat quod percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in sanguinem, et pisces qui erant in flumine, mortui sunt, et jumenta quoque igne et grandine combussit. Unde et Psalmista:« Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.» Ac deinceps:« Et tradidit grandini jumenta eorum.» Item:« Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit.» Et rursus:« Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.» Jam ergo secundum litteram tertia pars hominum, id est genus Cham, unius ex tribus filiis Noe, secundo percussa est. Historicas namque percussiones ostendere magis intendimus.
8.8
« Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de coelo stella magna ardens tanquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum, et nomen stellae dicitur absinthium. Et facta est tertia pars aquarum absinthium, et multi homines mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.» Fluminum quoque nomine gentes significantur, ut illic:« Elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum,» quod est dicere: Inimicae gentes elevabunt tanquam fluctus quasdam commotiones suas, scilicet minas, verbera et caetera talia; et hoc facient a vocibus aquarum multarum, id est, propter voces praedicantium Evangelium Christi, sive propter clamosas accusationes multorum, cum populari tumultu dicentium, novae religionis cultores, suorumque exterminatores advenisse deorum. Porro tertia pars gentium, sicut jam dictum est, genus erat Cham. Igitur tunc tertius angelus tuba cecinit, quando post quadraginta annos ab exitu filiorum Israel de 416 Aegypto, completae sunt iniquitates Amorrhaeorum, et caeterarum gentium sive regnorum Chanaan. Quod et patientia Dei exspectans, cum dixisset ad Abraham:« Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua,» et caetera, ita subjunxit:« Necdum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.» Itaque canente tuba tertia, id est, istorum quoque clamore ascendente ad Deum, eo quod perseveranter peccando iniquitates suas adimplessent, tempusque esset ut jam terra illos evomere deberet.
8.9
« Cecidit, inquit, de coelo stella magna ardens tanquam facula.» Stella ardens tanquam facula, id est, ira Dei magna de coelo cecidit super gentes illas; ira, inquam, Dei nobis stella, illis tanquam facula. Nobis enim lucet ira Dei, et ad cognitionem proficit ejusdem Dei, quae illos tanquam facula consumpsit, ita ut furore suo arderent, et nullam misericordiam quaererent, neque se victoribus traderent. Nam sic scriptum est:« Non fuit civitas, quae se traderet filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitat in Gabaon. Omnes bellando cepit Josue. Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praedixerat Dominus Moysi.»« Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum,» id est, in illas gentes, quae sicut jam dictum est, de tertia erant parte hominum, scilicet, de genere Cham. Item ob aliam causam de tertia erant parte hominum, videlicet quia impoenitentes erant; nam tres partes ibi maxime distinctae apparuerunt, justorum scilicet quod erant filii Israel propter Dei cultum: poenitentium, ut erat domus Raab meretricis, quae nuntios filiorum Israel suscepit, de qua et scriptum est:« Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem.» Porro impoenitentium pars ipsi erant, quippe et magnalia Dei quae in Aegypto et deinceps facta fuerant, aeque ipsi audierant, et inde, illa inquit, elanguerunt omnes habitatores terrae; sed non, ut ipsa et domus ejus, ad poenitentiam conversi sunt.
8.10
« Et nomen, inquit, stellae dicitur absinthium.» Absinthium Graecum nomen est herbae, quae gustu amarissima est, suavis odore, temperamentum corpori praestans, cujus contusa folia succo suo vomitum extorquent, et auferendis doloribus vel contusionibus corporum utilissima comprobantur. Huic recte comparatur, ejusque nomine nuncupatur ira illa vel sententia Dei, quae super gentes illas venit, ita ut evomeret eos de terra, et quasi malis humoribus ejectis, revelato pectore liberaretur. Sic enim de illis ipse loquitur:« Omnes exsecrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. Cavete ergo et ne vos evomat cum paria feceritis, sic evomuit gentem quae fuit ante vos.» Recte ergo, ut dictum est, stella illa cadens, id est, sententia Dei super gentes illas veniens, dicitur absinthium, quae talem talemque necessarium terrae illi fecit vomitum.« Et facta est tertia pars aquarum absinthium, et multi homines mortui sunt, quia amarae factae sunt.» Facta est absinthium, id est, demonstrata est esse amarissima, nimiumque perniciosa filiis Israel eorumdem cohabitatio gentium,« et multi ex eis mortui sunt, de aquis,» id est de gentibus illis, quia« amarae factae sunt;» videlicet sicut praedixerat Deus ipse Israeli denuntians per Moysen:« Cave ne unquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, qui tibi sint in ruinam. Non ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne cum fornicatae fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam, ut comedas de immolatis,» etc. Non enim audierunt prohibentem Dominum, sed biberunt aquas amaras multi, et mortui sunt, id est, commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
8.11
« Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, diei non luceret pars tertia et noctis similiter.» Elevata est manus percutientis a tertia parte terrae, maris atque fluminum, ad solem, lunam et stellas, et percussa est tertia pars eorum, id est, a genere Cham tertia, ut jam saepe dictum est, parte hominum sive gentium, terram amantium, semetipsos amaricantium, et semper in vitiis et peccatis defluentium, ad ipsum genus Sem, ad ipsum semen Abrahae, ad ipsam stirpem Jacob. Nam sicut illi qui Deum non quaerunt, qui coelum non suspiciunt, propter hoc ipsum terra sunt, mare sunt, flumina sunt, sic econtra semen vel filii Abrahae, sol sunt, luna sunt, stellae sunt. Sol videlicet propter Christum verum solem, semen unum eidem Abrahae repromissum. Luna propterea, quia ecclesia sunt. Stellae, propter divisivam, quam habuerunt singuli superni luminis gratiam. Quod prospiciens Moyses:« Et estis, inquit, hodie sicut stellae coeli plurimi.» Noverat quippe et scripserat Deum dixisse ad Abraham:« Suspice coelum, et numera stellas si potes;» moxque subjunxit,« sic erit semen tuum.» Amplius autem ad comprobandum quod sub nominibus solis, lunae ac stellarum, gens illa sive patres et matres, singulique filii gentis illius recte debeant intelligi, illud testimonium vel solum sufficit:« Vidi, inquit Joseph, quasi solem et lunam, et stellas undecim adorare me.» Quod cum patri suo retulisset:« Quid, inquit ille, sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram?» Igitur« quartus angelus tuba cecinit,» id est murmuratio filiorum Israel in deserto praesente angelo qui praecedebat eos in columna nubis, nimium concitata, usque ad aures Domini pervenit. Unde Moyses:« Accedite, inquit, coram Domino; audivit enim murmur vestrum.» Diu tuba illa personuit, diu aures Dei cantus ille horrisonus moleste tetigit. Quapropter permotus ipse dicebat Moysi:« Vade, descende, peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti: recesserunt cito de via quam ostendisti eis.» Deinde tunc aures ejusdem Domini tuba illa molestissime tetigit, quando reversis exploratoribus et detrabentibus terrae quam inspexerant apud filios Israel, vociferans omnis turba flevit, et murmurati sunt contra Moysem et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:« Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Utinam pereamus, et non introducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores et liberi nostri ducantur captivi,» etc. Tunc profecto percussa est tertia pars solis illius, lunae illius, stellarum illarum:« Juravit enim in ira sua, si introibunt in requiem meam.»--« Vivo ego, inquit, omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci, non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum.» Ac deinceps:« Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. In solitudine hac jacebunt corpora vestra, omnes qui murmurati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 417 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut inhabitare vos facerem, praeter Caleph filium Jephone, et Josue filium Nun.» Notum est ex sacris historiis, quomodo disperierint, quibus adhuc pro causis disperditi sint, ita ut alios terra vivos absorberet, alios ignis egressus a Domino interficeret, alios gladius concideret. Vita et fine suo palam fecerunt, quod et ipsi quoque de tertia parte essent. Non quidem secundum carnis progeniem de tertia parte generis humani erant, id est de genere Cham, sicut supra memorati Sodomitae, sicut Aegyptii, sicut Chananaei, sed secundum imitationem de eadem parte erant, testante Deo, cum tali Israeli per prophetam loquitur:« Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.» Amorrhaeus quippe et Cethaeus fuere de genere Cham, et filii Chanaan. Ergo tertia pars isti fuerunt, ut putabatur, solis, lunae, et stellarum, id est, populi sanctorum: revera autem tertia pars, id est, ad tertiam partem pertinentes hominum sive gentium, partem Cham, partem Chanaan.
8.12
Ita factum est, ut diei non luceret haec pars tertia, et noctis similiter. Semen illud Abrahae sive gens Israelitica, quo respectu sol, et luna, eodem erat dies clara, et nox lucida. Dies clara, videlicet pro consanguineo sibi Christo patribus repromisso, sole aeterno. Nox lucida, pro rerum temporalium eventu bono, terraeque Chanaan possessione promissa, et regno terreno multis mirabilium Dei signis illustrato. At illi infideles murmuratores, quicunque in superbia Deo detraxerunt, et ob hoc ore Dei dicti sunt multitudo pessima. Exempli gratia, cum dixit:« Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me?» Neque in futura vita Christum solem, neque in praesenti vita temporalem videre meruerunt patrum haereditatem. Itaque diei similiter et noctis pars ista, quae putabatur diei esse et noctis lucidae, eum potius ad illam, ut jam dictum est, tertiam partem pertineret, in qua Chanaan reputatus est, non luxit, non clarificata est, sed tenebrosam post memoriam reliquit.
8.13
« Et vidi, et audivi, vocem unius volantis aquilae per medium coeli, dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus in terra, de caeteris vocibus angelorum trium, qui erant tuba canituri[ cantaturi].» Aquila haec volans et praenuntia, sacra Scriptura est. Notandum quod praecedentes quatuor percussiones nulla aquila praenuntiavit, quia videlicet Sodomitis, quod coelesti igne vel sulphurea pluvia perdendi: Pharaoni et Aegyptiis, quod in mari Rubro perituri; Amorrhaeis, quod completis iniquitatibus suis puniendi, et a terra sua forent evomendi, nulla scriptura, nulla lex scripta comminata est aut praedixit. Tantummodo per legem naturalem judicati et damnati sunt. Similiter et murmuratores filii Israel, quorum corpora prostrata sunt in deserto, eamdem murmurationis et rebellionis suae poenam quam passuri essent, scriptura praedicente vel per indicium scripturae non audierant; quippe, qui et ante murmurare coeperunt, quam scriptura condita vel scripta esset lex, antequam saltem priores tabulae decem praeceptorum digito Dei scriptae essent, quae ipsae factae sunt ante scriptam legem, vae illi populo incumbebat. Verbi gratia, cum dixisset Dominus pro reatu vituli quem fecit Aaron:« Cerno quod populus iste durae cervicis sit, dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos.» Cumque non dimitteretur stante Moyse in confractione, id est, in nimia mentis humilitate in conspectu ejus, ait tandem:« Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum( ibid).» Lex, inquam, nondum scripta, aut certe recitata fuerat, et idcirco nec istud vae praenuntiasse scribitur hic volans aquila. Tria vae, quae supersunt, sancta Scriptura praenuntiavit. Primum videlicet quo filii Israel in eo passi sunt quod peccantes Domino traditi sunt in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos, et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Secundum quod pertulerunt in eo quod in captivitatem ducti sunt, et quatuor regnorum, scilicet Babylonii, Persici, et Macedonici, atque Romani fortitudinem imperiosam propter peccata sua miserabiliter sustinuerunt, quorum quartum, scilicet Romanum imperium bestia terribilis atque mirabilis et fortis nimis, et dentes ferreos habens magnos, comedit eos atque comminuit, et reliqua pedibus suis conculcavit. Tertium erat vae, ultimum judicium, quando tam ipsi, quibus scripta est lex, quam et omnes gentes condigna recipient, qui videlicet« quicunque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.» Haec, inquam, tria priusquam fierent, Deus per suam scripturam enuntiare voluit, et idcirco recte per volantem aquilam hic tertio pronuntiatur vae,« de caeteris vocibus trium angelorum qui erant tuba canituri.» Et quibus vel qualibus vae? Habitantibus, inquit, in terra, id est eis quos omnino ne sursum aspiciant, detrahit terra, detinet affectio terrena. Et recte sancta Scriptura volanti aquilae assimilatur; aquilae, inquam, volanti per medium coelum, quia videlicet tota ejus intentio sursum tendit, et terrena despicit, soli justitiae, qui est Christus, claros et apertos oculos infigens, et per publicum, utpote irreprehensibilis et honesta, tota cum libertate procedens.
8.1.1
LIBER QUINTUS. [CAP. IX.]
8.1.1
Et quintus angelus tuba cecinit, et vidi stellam de coelo cecidisse in terram, et data est illi clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, et caetera usque« vae unum abiit.» Hoc unum vae magnum et prolixum, magna et multa breviter et mirabiliter replicat, mala variae servitutis filiorum Abrahae ludibria, quod scilicet post mortem Josue peccaverunt Domino servientes Baalim, et Astaroth, et ob hoc tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis; quod iterum fecerunt malum in conspectu Domini, et ob hoc confortavit adversus eos Eglon regem Moab, servieruntque ei decem et octo annis; quod rursus addiderunt facere malum, et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui et vehementer oppressit eos per viginti annos; quod inde fecerunt malum, et idcirco tradidit eos in manus Madiam septem annis; quod iterum dimiserunt Dominum, et non colebant eum, et idcirco iratus tradidit eos in manus Philistiim et filiorum Amon. Postquam ab illis longo duello contusi tandem per virtutem victoriosi regis David ita sunt liberati, ut humiliaret Philistaeos, et caeteras gentes in circuitu, sicut scriptum est:« Et tulit David frenum tributi de manu Philistinorum, et percussit Moab et caetera, eo processit iniquitas ipsorum, ut scinderentur decem tribus a domo David et templo Domini, vitulos aureos sibi fabricantes, primi haeretici, et universae exemplum haereticae perversitatis. Nunc jam litterae ordinem prosequamur:« Et quintus, inquit, angelus tuba cecinit, et vidi stellam de coelo cecidisse in terram.» Tunc profecto ille quintus angelus tuba cecinit, quando impleta est veritas Dei, quae dixerat Moysi:« Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus 418 iste consurgens fornicabitur post Deos alienos in terra ad quam ingredietur, ut habitet in ea. Ibi derelinquet me, et irritum faciet foedus quod pepigi eum eo.» Item:« Ego enim, inquit Moyses, scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me, et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum, quanto magis cum mortuus fuero.» Ac deinceps:« Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito a via quam praecepi vobis( ibid).» Tunc, inquam,« quintus angelus tuba cecinit,» quando nuntiatum est omnia scienti Deo quod post deos alienos fornicaretur Israel.« Et vidi, inquit, stellam de coelo cecidisse in terram.» Stella ista, quae de coelo cecidit, diabolus est, cui propheta dicit:« Quomodo de coelo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris.» Et notandum quod hujusmodi stellam non dixit: Vidi cadere, sed vidi cecidisse. Jamdudum quippe ceciderat et per terram repebat, quando haec fieri coeperunt, quae praesenti loco ista visio mystica replicat. Quando ille cecidit, nullus hominum erat qui videret, praeter illum qui in Evangelio suo loquitur, dicens:« Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem.» Qui enim haec dicit homo Christus, prius erat Deus, quam homo fieret, prius quam angelus ille, stella illa, sive lucifer ille caderet, imo priusquam angelus aut creatura aliqua fieret. Bene ergo non ait: vidi cadere, sed vidi cecidisse.« Et data est ei clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi. Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae.» Summam breviter mystica significatione tangit causae vel originis, quae idololatriae vel omnis haereseos initium fuerit. Nam« data est illi clavis putei abyssi,» id est, permissa est potestas sive facultas angelo illi, qui in veritate non stetit, omnis mendacii fundamentum nullum habentis, nec enim alicui rei innititur existenti. Idcirco bene mendacium quod loquitur ex propriis, et cujus pater est, puteus dicitur abyssi, videlicet infinitae profunditatis: quia, sicut jam dictum est, rerum existentium fundamentum non habet, nihilque ei subest, loquitur enim quod non est. Hunc talem puteum abyssi aperuit miseris loquens hominibus, et dicens, se Deum esse, suadensque sese in simulacris pro Deo colendum.« Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae.» Ascendit, inquam, videlicet etiam usque ad sapientes saeculi, quos obscuravit. De quibus et Apostolus dicit:« Sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt,» etc. Et tunc fumus ejusmodi sicut fumus dicitur fornacis magnae, quia videlicet sicut fumus non nisi ex subjacente igne fit, sic non nisi ex praecedente causa cupiditatis sive concupiscentiae nascitur caecitas mentis, sive obscuratio cordis insipientis.« Et obscuratus est sol et aer de fumo putei.» Ad id perventum est, propter quod et casum stellae, et apertionem praemiserat putei abyssi fumantis. Sol namque et aer ille, ut supra jam dictum est, erat Israel. Sol propter patres vel patrum fidem, ex quibus Christus sol justitiae secundum carnem; aer vero propter susceptam exinde ejusdem fidei illuminationem. Hic post mortem Josue obscuratus est, ut dimitteret Dominum Deum patrum suorum, et sequeretur deos alienos, deosque populorum qui in circuitu habitabant. Suscitavit illis judices Dominus, qui liberarent eos de vastantium manibus. Sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Sol ergo et aer de fumo putei obscuratus est. Quid deinde?
8.1.2
« Et de fumo exierunt locustae in terram.» Locustae de fumo exierunt, quia videlicet propter fumum erroris et stultitiae qua obscurati sunt, hostes illis suscitati judicio divino emerserunt Mesopotamii et Moabitae, Cliananaei et Madianitae, simulque Amalecitae, Philisthiim, et filii Amon. Dicit enim de illis quodam loco Scriptura sic:« Ipsi enim, et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.» Non utique vane aut sine pondere instar locustarum dixit; sed quia revera multitudines ejusmodi ad malum exsultantes, levitate animi et corporis, tanquam totidem locustas salientes intuetur et irridet is qui habitat in coelis, providens illis cito futurum quod per quemdam Sapientia ejus dicit:« Florebit amygdalus, et impinguabitur locusta.» Quod idem est ac si dicat: Qui nunc viridis et rectus incedit, et tanquam locusta salit, canescet, et curvus vix incedere incipiet, habensque crura tumentia, nequaquam ut nunc levis et gesticulosus in saltum sese excutiet; locusta namque impinguatur, dum transacta levi juventute crura tumescunt, ut fieri solet senibus.« Locustae ergo exierunt,» id est, hostes Israeli propter peccata multiplicati sunt.« Et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae.» Scorpio vermis potius quam animal, aut serpens armatus aculeo, et ex eo Graece vocatur, quod cauda figat et arcuato vulnere venena diffundat. Idcirco dixit,« scorpiones terrae,» quia scorpio vermis terrenus est, ore vel capite innoxio praeblandiens, et tunc demum cauda conversa incautum feriens. Hujusmodi potestas locustis illis data est, ut videlicet cum Israel ad illecebras lege Dei prohibitas per mulierum lenocinia provocassent et transgressores factos auxilio Dei nudassent, tunc demum adversus eos armis consurgerent. Hoc primus Balac filius Sephor rex Moab facere didicit, per Balaam ariolum dicentem sibi:« Verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus populo huic faciat.» Illo namque ejus consilio factum est, ut fornicaretur populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. Unde postmodum facta ultione, iratus Moyses principibus ait:« Cur feminas reservastis? Nonne istae sunt quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino, super peccato Phegor, unde et percussu est populus?». Hoc ergo primum per Balaam facere didicerunt, scorpiones Madianitae sive Moabitae, et post haec etiam gentes aliae. Sic enim scriptum est post mortem Josue:« Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Ethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum.» In hoc facto, nimirum scorpiones quasi blandum caput porrexerunt, sed continuo cauda percusserunt. Consequenter enim, victores illorum, quibus Deus iratus erat, effecti, vehementer illos afflixerunt.« Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis.» Perspicue ostendit, quia non per proprietatem, sed per similitudinem locustas de fumo illo exisse dicit, dum quod locustarum est facere, hoc illis interdictum esse scribit. Locustarum namque est laedere fenum terrae, et omne viride, omnemque arborem, quemadmodum inter plagas Aegypti scriptum est:« Devorata est 419 igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat, nihilque omnino virens relictum est in lignis et herbis terrae in cuncta Aegypto.» Istis autem, ne quid talium, sed tantum homines laederent, quia videlicet et ipsi homines erant, qui hic locustae dicti sunt. Attamen futurum erat, ut hostes ejusdem populi peccatis exigentibus, non solum homines, sed et fenum, et omne viride, et omnem arborem, imo universam terram eorum laederent, et civitates igni succenderent, sed nondum erat tempus. Postmodum ubi tuba cecinit sextus angelus, hoc factum esse memorabimus Nam ubi quintus iste angelus tuba cecinit ita plaga temperata est, ut laederentur et in servitutem redigerentur tantum homines. Et quidem tunc temporis« cum saevisset Israel, ait Scripura, ascendebat Madian et Amalec, et caeteri orientalium nationum, instar locustarum universa complentes, sicut erant in herbis cuncta vastabant, nihilque omnino ad vitam pertinens, relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos;» sed illa laesio comparatione ejus, de qua post haec dicendum est, ubi Babylonio igne cuncta cremata sunt, nec laesio reputanda est. Quod tandem ait de hominibus, qui laedendi essent, distinctionem faciens, qui non habent signum Dei in frontibus suis, idem est ac si diceretur: qui dereliquerunt legem Dei sui, qui a fide patris sui Abrahae sunt alienati. Nam quod modo signum Dei, signum crucis Jesu Christi pingimus Christiani in frontibus nostris, hoc suo more secundum tempus facere fuerant jussi, ut videlicet in carne sua circumcisi, postes et superliminaria domorum suarum signarent sanguine agni; at illi hoc facere contemnebant, servientes diis alienis. Erant igitur homines non habentes signum Dei in frontibus suis, non habentes fidem in cordibus suis.
8.1.3
« Et datum est illis ne occiderent eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque.» Et hoc futurum erat, ut occiderentur, sive caderent in ore gladii, sed nondum tempus erat, nondum hoc datum est illis locustis. Sed quid?« Ut cruciarentur, inquit, mensibus quinque.» Menses quinque, quibus cruciati sunt, mutationes servitutis fuerunt quinque, quibus hostibus suis sunt traditi, et servierunt illis, quas hoc ordine Scriptura digessit. Primo tradidit eos Dominus in manus Chusanrasathain regis Mesopotamiae, servieruntque octo annis. Secundo confortavit adversum eos Eglon regem Moab, et copulavit ei filios Amon, et Amalec, servieruntque decem et octo annis. Tertio tradidit eos in manus Jabin regis Chanaan, qui et oppressit eos viginti annis. Quarto« tradidit eos in manus Madian septem annis, et oppressi sunt valde ab eis( Judic. VI).» Quinto tradidit eos in manus Philisthiim, a quibus et variis sunt afflictionibus contusi, donec ventum est ad David, qui« et tulit, inquit Scriptura, de manu Philistinorum frenum tributi.» Quae deinde Israel mala propter peccata sua pertulit, a tempore Babyloniae captivitatis, ad cantum pertinet tubae sexti angeli. Quinque ergo mensibus cruciati sunt, quia quinquies in servitutem traditi sunt. Quare autem mensium potius quam annorum nomine vel numero illa servitutis tempora designantur? videlicet quia in mensibus secundum lunam, quos solos Hebraei, de quibus sermo est, noverunt vel computant, mutabilitas crementi vel decrementi est, quae et stultorum mutabilitatem significat dicente Scriptura;« Stultus ut luna mutatur.» An non illi ut luna mutabantur, ut merito stultitiae arguerentur. Sic enim de illis scriptum est:« Cumque Dominus judices suscitaret in diebus eorum reflectebatur misericordia, et audivit afflictorum gemitus, et liberabat eos de caede vastantium;» postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multa majora faciebant quam patres eorum, sequentes deos alienos, et servientes eis, et adorantes eos. Quod ergo dictum est, sed ut cruciarentur mensibus quinque, idem est ac si diceretur; sed ut quinquies in stultitiam mutati, in servitutem redigerentur per vices quinque.« Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem.» Hoc idem est quod supra dixit:« et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae.» Nam sicut scorpius prius capite blanditur, et post cauda feriens, mortifera venena diffundit, sic illi prius ad illecebras sacrificiorum, et ad connubia provocabant eos filiarum suarum, ut Deus offenderetur, et tunc demum adversus inermes, et quasi nudos armati consurgebant, cum auxilio deesset Deus, quo veluti armis et scuto protegebantur. Sed idcirco de scorpionum et locustarum similitudine nunc repetit, quia plura est inde dicturus.
8.1.4
« Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam. Et cupient mori, et fugiet mors ab ipsis.» Haec dicta recte accipias, tanquam supradictae aquilae volantis, et dicentis:« Vae, vae, vae, de tribus angelis qui erant tuba canituri,» quorum istud vae primum est. Tanquam dicat: Vae istud tantum erit, ut« quaerant homines mortem, et non inveniant eam; ut cupiant mori, et fugiat mors ab eis,» id est, ut mors illis vita charior sit, ut miseriam longam compendio finire velint. Quare? videlicet iram talem jam tunc coeperunt thesaurizare sibi, quando frustra mortem optaverunt sibi, nulla existente causa, cum nihil noceret eis. Dixerunt enim:« Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Utinam pereamus et non introducat nos Dominus in terram istam, et non cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi.» Tunc cupierunt mori, ut sonabat lingua prae nimio rancore et amaritudine impatientis animi, fiet illis succrescentibus peccatis, ut pro re optent mori, et fugiet mors ab eis, praeceptum servantibus locustis, ut non occidant, sed crucient eos mensibus quinque.« Et similitudinem locustarum similes equis paratis in praelium.» Quid magis dissimile secundum rem vel naturam, quam equi et locustae? Quid tam impar et inaequale? Ergo aut locustae in equorum magnitudinem creverunt, aut quod mirabilius est, isti homines ita minuti sunt, ut locustae, comparatione ipsorum, magnitudinem habere viderentur equorum. Nimirum hoc, quod posterius dixi factum esse constat judicio Dei, non decremento vel diminutione corporum, sed defectu animarum. Qui enim pro vita contemptibili locustae erant in oculis Domini, locustae ut erant permanserunt, scilicet, lascivientes Chananaeorum populi; qui autem homines esse debuerant, imminuti sunt merito, et quodammodo locustae locustarum effecti timentes eos, quibus debuerant esse timori. Reddebat enim illis vicem judex, quia videlicet filii erant patrum detractorum et murmuratorum, eorum peccata sequentes; qui detraxerant eidem terrae dicentes:« Populus quem aspeximus procerae staturae est. Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac, de genere gigantum, quibus comparati, quasi locustae videbamur.» Ergo quasi prosecutione, tunc illis dixit Deus:« Sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis, in solitudine hac jacebunt cadavera vestra( Num. XIV),» tali nihilominus posteris eorum haec aquila volans, et vae pronuntians pene 420 loquitur et dicit: Sicut locuti estis, sic fiet vobis. Locustae illae comparatione vestri similes erunt equis, vos comparati illis locustae videbimini. Item: Sicut locuti estis, utinam mortui essemus, utinam pereamus, sic fiet vobis. Quaeretis mortem, et non invenietis; cupietis mori, et mors fugiet a vobis. Sed nec illud vacat quod eum dixisset,« similes equis,» addidit,« paratis in praelium,» videlicet magnam exprimit illarum confidentiam locustarum, magnam vim animorum hostilium, ut ultro veniant ad praelium, et eos armis quaerant, quos prius fugerunt. Quod evenisse patenter historiae referunt.« Et super capita eorum tanquam coronae similes auro.» Reges vel principes gentium illarum, qui per capita recte intelliguntur, tanquam coronati, et non vere coronati victoriis fuerunt, quia videlicet non sua virtute illi vicerunt, sed pro peccatis suis isti homines victi sunt. Ipsae quoque coronae non veraciter aureae, sed similes auro dicuntur, quia nimirum falsum erat, quidquid de victoria tanquam sapientes et fortes gloriabantur. Non enim virtutis eorum aurum erat quod praevalebant, sed divinae dispensationis examen, quo Israel exercebatur ad suimet experientiam. Nam et hoc praemonstrat Scriptura:« Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes qui noverant bella Chananaeorum, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem praeliandi( Judic. III).»
8.1.5
« Et facies earum sicut facies hominum. Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes eorum sicut leonum erant, et habebant loricas, sicut loricas ferreas.» Cuncta haec in diminutionem filiorum Israel accipi possunt quasdam quasi magnitudines illarum efferendo locustarum; ut, sicut jam dictum est, ipsi potius comparati illis, quasi locustae viderentur. Distincte tamen in facie humana simulatio rationis; in capillis mulierum fluxi et effeminati mores; in dentibus leonum, qui et laniare, et naturalem solent afferre putorem, mentis ferocitas; in loricis ferreis, omnis armatura bellica recte intelligitur: quae tanta illis erat, ut falcatis quoque curribus abundarent. Nam et hoc de rege Chanaan scriptum est, quia nongentos habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppressit eos.« Et vox alarum earum sicut vox equorum currentium in bellum.» Vox alarum, exaltatio est superbiae locustarum talium, quarum et audivimus vocem, exempli gratia, in primo libro Regum sibimetipsis dicentium:« Confortamini, et estote viri Philisthiim, ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis, confortamini, et bellate.» Nempe hoc dicere, confortamini, et bellate, vox erat quasi currentium equorum multorum currentium in bellum.« Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum, postestas earum nocere hominibus mensibus quinque.» Hoc jam tertio locustae illae, scilicet hostes Israel scorpionibus similes demonstrati sunt, id est, facie velut innocui, sed in posterioribus venena servantes. Cur hoc? Videlicet quia tertio leguntur filii Israel decepti fuisse per gentium illarum mulieres, quatenus offenso Deo in conspectu hostium caderent, velut arma sua non habentes. Primo ubi scriptum est, quod supra meminimus, quia vocaverunt eos filii Moab ad sacrificia sua.« Et fornicatus est, inquit Scriptura, populus cum filiabus Moab, et adoraverunt deos earum, initiatusque est Israel Beelphegor.» Secundo, ubi post mortem Josue scriptum est:« Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Ethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Evaei, et Jebusaei, et duxerunt uxores filias eorum,» etc. Tertio ubi de Salomone scriptum est,« quia amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Cethaeas, et depravatum est per mulieres cor ejus, et iratus est Dominus.» Et primo quidem gravis fuit ira Domini dicentis:« Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, et occidat, inquit, unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor.» Secundo autem gravior,« quia tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos.» Tertio vero gravissima, quia scissa est gens una, et unum regnum in duo regna et ipsa schismata irreparabilia sunt, hostibus postmodum data.« Venit enim rex Assyriorum, et transtulit Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala, et in Habor fluvios Gozan, in civitatibus Medorum.» Verum illa translatio Israel in Assyrios, sicut et traductio Judae in Babylonem, ad cantum pertinet tubae sexti angeli, de quo postmodum dicendum est. Sequitur ergo repetens quod jam dixerat:« Potestas eorum nocere hominibus mensibus quinque,» id est servituti eos subjicere per vices quinque.« Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece autem Apollion, et Latine habet nomen Exterminans.» Angelus iste abyssi, manifeste contrarius est Angelo magni consilii, rex contrarius regi, rex filiorum superbiae adversus vel oppositus regi filiorum sapientiae. Nam et Scriptura nominis hujus, et Scriptura nominis illius Hebraice, Graece et Latine deposita, illum malum, istum bonum gentibus omnibus agnoscendum praedicat. Hebraice namque, Graece et Latine scimus scriptum,« Jesus Nazarenus rex Judaeorum.» Ille Hebraice Jesus, Graece Soter, Latine Salvator. Hic autem ut nunc in praesenti habemus, Hebraice Abaddon, Graece Apollion, Latine Exterminator. Agnoscendus, inquam, erat iste Exterminator illis quibus agnitus ille Salvator, ut dum scitur, quam novus sit iste Exterminator, melius sciatur, quam vere, quam recte is qui ab isto salvat, vocetur Salvator. Porro nomen Exterminatoris prius auctoritas divina in veteri Scriptura pene expressit cum dicit:« Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium, et non sinet percussorem ingredi domos vestras, et laedere.» Unus idemque angelus rex abyssi, Exterminator sive percussor et illic nonnisi in domibus quae sanguinem non habebant in superliminari et utroque poste, permissus est quemquam laedere, et hic praeceptum habet cum suis locustis, nonnisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis, cruciare.
8.1.6
« Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Et sextus angelus tuba cecinit, et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, dicentem sexto angelo qui habebat tubam: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.» Sextus angelus tuba diu cecinerat, quando super Jerusalem et Judam Dominus locutus est:« Ecce ego adduco mala super locum istum, et super habitatores ejus, cunctaque maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda, quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum. Idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non exstinguetur.» Quid enim iniquitatis, quid clamoris, de gente illa, de regibus, principibus et sacerdotibus gentis illius, unde judicium et justitiam exspectaverat 421 Dominus, non audierat? Prophetas ejus occiderant, altaria ejus suffoderant, et sanguine innocentium impleverant Jerusalem usque ad os. Sculptile quoque et conflatile signum posuerant in domo Domini. De qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus, dicens:« In domo hac et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.» Nimirum propter peccata ejusmodi adduxit super eos Dominus regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo Sanctuarii. Non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit manibus ejus, et incenderunt hostes domum Domini, destruxerunt murum Jerusalem, universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. Si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi, et filiis ejus. Post hoc secundum sustinuerunt, licet mitius sibi regnum Persarum, deinde jugum tertii regni Graecorum, propter perseverantium multitudinem peccatorum. Sub quarto tandem regno Romanorum impleverunt mensuram patrum suorum, occidendo Christum Dei Filium, ut veniret super eos vel super generationem illam omnis sanguis justus, qui effusus est super terram. Ait ergo:« Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Domini, dicentem sexto angelo qui habebat tubam: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.» Vox ista quam audivit, quatuor angelos solvere jubentis, permissio judiciumque fuit malum, id est, afflictionem hominibus propter peccata ipsorum juste creantis et adducentis, quemadmodum in Isaia dicit:« Ego Dominus faciens pacem, et creans malum.» Porro altare hoc aureum, ipsum est, de quo supra habemus, quia« venit Angelus, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua,» et caetera. Et hoc altare jam superius fidem Christi fuisse diximus, fundatam in sanctorum Patrum cordibus, ex quo primum ad Abraham Deus locutus est,« in semine tuo, inquiens, benedicentur omnes gentes.» Quid igitur sunt cornua altaris, nisi patriarchae et prophetae, regesque et duces, sive judices illius populi, principes ejusdem fidei, quam et cecinerunt scriptis, praesignaverunt factis mysticis? Et quidem unum est cornu maximum hujus altaris, de quo Psalmista;« Constituite, inquit, diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris,» id est, vacate a servilibus operibus peccati, in multiplicitate virtutum intenti usque ad cognitionem divinitatis Christi; sed nihilominus sic multa sunt cornua altaris, sicut multi participes ejusdem Christi, de quibus et alibi Psalmista dicit:« Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.» Quomodo ex hujusmodi cornibus altaris audita est vox dicentis,« solve quatuor angelos?» Prophetico modo, concessivo modo: Nam et praescientes praedixerunt, et consentientes divinae justitiae concesserunt, quatenus quatuor regna, quae consurgere haberent, de terra solverentur, id est nullis obstaculis sanctorum angelorum, et praecipue Michaelis principis cohiberentur, quin populum Judaeorum, cujus erat princeps, captivarent, occiderent, in servitutem redigerent, et in omnes gentes dispergerent. Exempli gratia: Jeremias in semetipso considerans peccata populi prophetas persequentis, et multos ex eis interficientis, ipsumque Christum interfecturi:« Et tu, inquit, Domine exercituum probator justi, qui vides renes eorum, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis, tibi enim revelavi causam meam.» Daniel eadem quatuor regna sub imaginibus quatuor bestiarum praevidens sic exprimit:« Prima quasi leaena, haec est regnum Babyloniorum. Sequens similis urso, haec est regnum Persarum et Medorum. Tertia quasi pardus, haec est regnum Graecorum. Quarta sine nomine, terribilis atque mirabilis, fortis nimis, haec est regnum Romanorum.» Plerique scriptores Persarum et Medorum regnum praetereuntes, sive cum regno Babyloniorum pro uno computantes, Africanum, cujus caput Carthago exstitit, tertio loco ponunt. Principio, inquiunt, fuit Babylonium, deinde Macedonicum, post etiam Africanum, atque in fine Romanum, quod usque nunc manet. Ita fuerunt ineffabili ordinatione per quatuor mundi cardines, quatuor regnorum principatus distinctis gradibus eminentes, ut Babylonium regnum ab oriente, Romanum ab occidente, a meridie Carthaginense, a septentrione Macedonicum. Verum hujusmodi computatio ad sacram Scripturam non pertinuit in tali negotio, cum de regnis ageret, vel agere deberet, tantum his quae gentem Hebraeorum propter peccata sibi permissam diversis temporibus afflixerunt. Nam quod in Daniele de bestia, quae similis erat urso, et in parte stetit, et sic dicebant ei,« surge, comede carnes plurimas,» notum est quod regnum Persarum et Medorum significaverit. Quodque dicitur in parte una stetisse, idem est ac si dicatur, regnum illud adversum Israel nihil crudele gessisse. Item quod dicebant ei,« surge, comede carnes plurimas,» illud tempus significat, quando sub Assuero ad suggestionem Aman Agagitae, una die omnes Judaei jussi sunt trucidari. Et pulchre non ait devorabit eos, sed sic dicebant ei, ut conatus tantum fuerit, et nequaquam rei sit exitus consecutus. Ut autem pro regnis angeli scriberentur, dicendo,« solve quatuor angelos,» illa causa est quia angelis regna credita sunt, et in eodem propheta principes regnorum scribuntur. Ait enim Danieli angelus, qui venerat propter sermones ejus:« Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Et ecce Michael unus de principibus primus venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.» Restitit enim princeps, id est, angelus Persarum faciens pro credita sibi provincia, ne captivorum omnis populus dimitteretur. Resistente autem Persarum angelo, venit initui, inquit, in adjutorium is qui praeest populo Israel, videlicet princeps sive archangelus Michael. Postmodum dicit:« Et nunc revertar, ut praelier adversum principem Persarum. Cum ergo egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.» Apparuit, id est, ingressus est in conspectu Dei, scilicet ut accusaret Persarum principem atque Medorum, ut in locum eorum regnum Macedonum succederet. Et revera mira sacramenta Dei, laxato enim de captivitate populo Judaeorum, Persarum regnum atque Medorum, interfecto Dario, subvertit Alexander rex Macedonum, et princeps Graecorum vicit principem Persarum. Igitur quod ait angelo, qui habebat thuribulum,« solve quatuor angelos qui alligati sunt,» idem est ac si dicat, omnia cornua altaris, id est sancti patres, sancti principes vel prophetae illius gentis, quondam Deum verum secundum fidem paternam colentes. Ne resistas quatuor regnis, ne offeras incensa orationum contra illa pro Judaeis, ne impedias orando quin veniant et praevaleant contra eos et adducant captivos. Alligati fuisse dicuntur in flumine magno Euphrate, id est, hactenus non permissi terminos Israel introire. Nam flumen Euphrates recte ponitur pro cunctis terminis Israel, idcirco videlicet, quia secundum auctoritatem Scripturae, hic fluvius 422 unus de terminis illius est. Sic enim ad eos a Domino dictum est:« A deserto et Libano usque ad flumen magnum Euphraten, erit terminus vester( Josue, I).» Quando ergo primum transierunt Assyrii sive Chaldaei flumen magnum Euphraten, et ab ipsis transductus est in captivitatem populus Israel sive Juda, tunc angeli isti solvebantur, ne alligati tenerentur in illo magno flumine Euphrate. Loquente tunc temporis Domino ad Jeremiam:« Vade et posside tibi lumbare sive cinctorium lineum, et pones illud super lumbos tuos.» Ac deinceps:« Tolle, inquit, lumbare sive cinctorium quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten, et absconde illud in foramine petrae.» Et abiit Jeremias, et fecit sic.« Et post dies plurimos dixit iterum Dominus: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes ibi. Et abii, inquit, ad Euphraten et fodi, et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud, et ecce computruerat, ita ut nullo usui aptum esset. Et factum est verbum Domini ad me dicens: Sic computrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam, et populum istum pessimum, qui nolunt audire verba mea. Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda,» et caetera. Denique lumbare sive cinctorium, quod Dei renibus jungebatur, populus Israel erat, qui in lini similitudinem assumptus de terra, et illotus, nec mollitudinem habuit, nec candorem, et tamen per illius misericordiam adhaesit Deo. Cumque peccasset( rationale quippe est hujuscemodi linum atque lumbare) ductus est trans Euphraten, et in Assyrios, et ibi absconditus est, hoc est, in multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus. Post longum autem tempus ipse propheta in typum Dei populum liberat de captivitate, qui nihilominus et post reditum praecepta Dei non fecit, sed secutus deos alienos, ad extremum et manus in Dei Filium misit, et sic aeterna perditione contabuit, quomodo lumbare illud computruit et nulli erat aptum usui. Haec idcirco de propheta praesenti loco sumpta sint, ut non dubium vel ignotum sit, quomodo vel in quo Angeli illi in flumine magno Euphrate alligati fuerint. Videlicet quandiu lumbare illud Dei renibus adhaesit, eodem lumbari sive cinctorio tenebantur astricti; quando autem jubente Domino Jeremias illud in Euphrate abscondit, illi sunt soluti, quod est dicere: Quandiu populus Israel sive Juda legem Dei sui custodivit, regna illa non laceraverunt eos, neque captivaverunt eos Assyrii sive Chaldaei; quando autem deos alienos coluerunt et servierunt Baal, imo et prophetas occiderunt, illi permittente Deo transierunt Euphraten, et traduxerunt eos in captivitatem. Quis enim sapiens, absque Dei ordinatione putet illud accidisse, sive ab alio, quam a Deo angelos ejusmodi solutos fuisse? Denique omnem potestatem a Deo esse, omnemque ordinationem, et qui non legerunt sentiunt, et qui legerunt agnoscunt. Quod si potestates a Deo sunt, testante quoque Apostolo cum dicit:« Non est enim potestas nisi a Deo;» quanto magis regna, a quibus reliquae potestates progrediuntur? Si autem regna diversa, quanto magis regnum aliquod maximum, cui reliquorum regnorum potestas universa subjicitur, qualia nimirum ista fuere, unumquodque suo tempore? Sequitur ergo:
8.1.7
« Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati sunt in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.» Quis dinumerare posset occisiones sive strages hominum, quas regna illa per totum mundum surgendo et cadendo fecerunt? Quare autem hoc fieri est permissum, nisi propter peccata hominum? Peccatores enim et impii erant, omnesque in maligno positi, ad nihil aliud nisi occidi vel occidere parati et intenti. Recte ergo dicuntur tertia pars hominum, id est, omnes reprobi, qualis fuit Cham tertius post diluvium pater hominum. Sed ad ea magis respiciendum est, quae ad praesens pertinent negotium, videlicet quae in gentem Judaeorum mala fecerunt, Deo judice, propter peccata ipsorum.« Qui parati sunt, inquit, in horam, diem, et mensem, et annum.» Cum hac distinctione quadripartita rememorandum est id quod supra dixit in cantu tubae quinti angeli:« Et dictum est illis, inquit, ne occiderent eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque.» Cruciatus illos mensium quinque, monstravimus fuisse servitutes quinque, quibus servierunt. Primo videlicet regi Mesopotamiae, secundo regi Moab, tertio Chanaan, quarto Madian, quinto Philisthiim. Hoc ergo rememorantes, sicut per menses servitutes illas, sic per horam, et diem, et mensem, et annum, captivitates sive servitutes intelligimus, quas perpessi sunt sub istorum dominatione regnorum, ita distantes diuturnitate, vel quantitate temporum, sicut palam est diversarum esse quantitatum« horam, et diem, et mensem, et annum.» Videlicet per horam illos intelligimus septuaginta annos, qui a transmigratione Babylonis usque ad annum primum Darii filii Assueri de semine Medorum computantur, qui subvertit regnum Chaldaeorum. Per diem ducentos et triginta annos regni Persarum, scilicet usque ad initium regni Macedonum. Per mensem trecentos annos regni Macedonum, videlicet, usque ad imperium Romanorum. Per annum Romani imperii diuturnitatem, sub quo Judaei non utcunque captivi, sicut prius, sed miserabiliter comminuti atque conculcati, et qui mortibus superfuerunt, venditi in omnes gentes dispersi sunt, et quasi toto anno, id est, usque ad finem saeculi sic dispersi permanebunt. Quomodo vel ad quid tali hora, tali die, tali mense et tali anno parati fuerunt? videlicet ad rapiendam permissionem sive opportunitatem male agendi, sicut servi nequam parati steterunt, et sicut flagella Dei in malum suum pro hujusmodi apparatu servorum malorum Dominus Deus Assur virgam et furoris sui baculum, ipsumque Nabuchodonosor, qui ad captivandum Judaeos primus affuit, primusque servivit, vocat servum suum:« Vae, inquit, Assur: Virga furoris mei, et baculus ipse est, in manu ejus indignatio mea.» Item:« Ecce ego mittam et assumam omnes cognationes Aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores ejus.» Quid mercedis pro hoc servitio acceperit, postmodum claret dicente ipso, cui servierat, Deo:« Cumque impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum,» et caetera. De caeteris quoque regnis idem sentiendum, quia singula post concessa mali servitii tempora, mala sibi praemia receperunt. Notandum et hic, quia Judaeos reputat in genere Cham, qui vel cujus genus, ut saepe dictum est, post diluvium legitur esse tertia pars hominum, quia non nisi tres filii Noe fuerunt, qui cum illo arcam egressi sunt. Quomodo Judaeos in illo reputat? videlicet dicendo, ut occiderent tertiam partem hominum. Et recte: Nam sub eodem tempore, quo sic occidi et captivari merebantur, propheta quasi rationem reddens, cur ita futurum esset, hoc genti illi improperabat:« Pater tuus 423 Amorrhaeus et mater tua Cethaea( Ezech. XVI.» Et cui dubium, quia Cethaeus et Amorrhaeus non de Sem, sed de semine Cham pullulaverunt? Sequitur:
8.1.8
« Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia audivi numerum eorum.» Non abs re numerus equestris exercitus scribitur, quia videlicet in equis et equitibus superbia regnorum illorum plurimum gloriabatur. Unde contra Ezechiam clamante Rabsace, rex magnus rex Assyriorum dicit nimium gloriabundus:« Sed nunc trade te domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum.» Porro quod dicit,« vicies millies dena millia,» idem ac si diceret, e converso decies millies viginti millia, quae sunt ducenties mille millia. Idem, inquam, est in quantitate, sed non mysterii ratione. Omnino aliud intelligere licet, per hoc quod sic dixit,« vicies millies dena millia,» quam si dixisset, decies millies viginti millia.
8.1.9
Ut clarius atque intelligibilius fiat quod nunc dicere cupimus, prius de natura multiplicitatis numerorum pauca dicamus. Unitas, id est character, qui sicut Abacistae melius norunt, in primo limite, qui et singularis dicitur, unum significat, transpositus ultra in quintum limitem decem millia designat. Item binarius, id est character, qui in jam dicto singulari limite duos significat, translatus ad eumdem, id est quintum limitem, qui decenus millenus dicitur, viginti millia designat. Sunt itaque in uno eodemque deceno limite, et unitas multiplicanda, et binarius multiplicator, unitas videlicet decies millena, et binarius nihilominus vicies millenus. Nonnihil mysterii in hoc subesse arbitramur quod in ista quantitate equestris exercitus, in uno eodemque limite cubant unitas et binarius, et quod non unitas binarium multiplicat secundum hunc modum, ut diceretur, et decies millies viginti millia audivi numerum eorum, sed econtra binarius unitatem, dicendo:« Et vicies millies dena millia audivi numerum eorum.» Quid enim unitas decena millia nisi gentem Hebraeam unius Dei cultricem significat? Quid porro binarius decenus millenus( qui interdum infamis est) in Scriptura sacra, ut illic de immundis vero bina et bina ingredientur, in arcam? Igitur unitas in eodem limite cum binario cubat, quia videlicet gens Israelitica, quae unius Dei populus esse debuerat, in terra gentium immundarum et abominabilia facientium collocata est. Illic profecto non gens Israelitica gentes immundas et idololatras ad mundam vitam uniusque Dei cultum convertit, sed econtra gentes immundae et idololatrae gentem illam ad immunda et abominabilia perverterunt. Nam hoc est, quod Esdras et Nehemias, caeterique qui cum eis erant, timentes Dominum reversi de Babylone deplorant, dicentes:« Quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad coelum.» Et post aliqua:« Et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro maximo, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie, ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum,» etc. Amplius autem cum sub regno Graecorum essent, non ipsi Graecos ad veri et unius Dei cultum converterunt, sed econtra Graeci illos in leges Deo vero adversas perverterunt. Nam hoc est quod in libro Machabaeorum Mathathias cum filiis suis scissis vestibus plangit, dicens:« Vae mihi, utquid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic cum datur in manibus inimicorum? Sancta in manus extraneorum facta sunt, templum ejus sicut homo ignobilis,» etc. Multi enim ex Israel consenserant relinquere legem Dei, et sacrificabant idolis. Itaque recte non unitas binarium, sed binarius unitatem multiplicat, et quod inde excrescit, item binarius est, fiunt enim ducenties mille millia. Siquidem per binarium multiplicata unitas binarius fit hoc modo, bis unum, duo; et quia unitas decies millena et binarius decies millenus est, ipse binarius, qui in eo excrescit, in quinto ab eo, qui multiplicatur limite ponitur, et sicut jam dictum est, ducenties mille millia sunt, ibique binarius tam multiplex immundam Israelis et gentium permistionem significat. Sequitur:
8.1.10
« Et vidi equos in visione, et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tanquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. Ab iis tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne, et fumo et sulphure, qui procedebat ex ore ipsorum.» Numerum quidem non definiendo, sed mysterium ejus significando praescripserat, dicens:« Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia audivi numerum eorum,» Nunc demum et equorum et equitum suscribit dicendo, et ita« vidi equos, et qui sedebant super eos,» Assyrii sive Chaldaei, Persae et Macedones, atque Romani, cum fuerint vel sint natura homines, equos ascendentes, et in equis gloriantes, nihilominus tamen pro quadam similitudine dicuntur et fuerunt equi, imo et asini, juxta illud propheticum:« Carnes asinorum carnes eorum, et fluxus equorum, fluxus eorum.» Quorum vel qualium equitum fuerunt isti equi vel qui sedebant super eos, nisi agitatores superborum atque luxuriosorum spiritus maligni? Isti sedebant super eos, isti agitabant eos, et cum salirent in curribus et in equis, currus et equi erant diaboli.« Habentes, inquit, loricas igneas, et hyacinthinas et sulphureas.» Spiritus namque maligni, quorum cordibus praesident, eorum sunt poenis amicti, imo et quales efficiant eos, quibus insident, tales in praesenti visione apparent. Quales autem efficiunt, nisi cupidos, superbos, libidinosos? quid vero per ignem nisi cupiditas? quid per hyacinthum, qui color coeli faciem imitari dicitur, nisi superbiam? quid per sulphur fetidum, nisi libidinem maximeque eam quae est contra naturam intelligimus? Tales nimirum regnorum illorum gentes fuerunt, cupiditate ardentes, superbia tumentes, libidine fetentes. Bene ergo postquam de equitibus dixit, eadem fere de equis subjunxit;« et de ore, inquiens, ipsorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.» Solummodo hyacinthinarum appositionem loricarum commutavit, pro illo colore superbiam significante ponens fumum, per quod nihilominus superbia significari solet, juxta illud Psalmistae:« Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.» Igitur equitibus de quibus dixerat,« habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas,» equos suppares fuisse testatur, cum dicit,« et de ore ipsorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.» Similes enim sunt homines ejusmodi malignis spiritibus insessoribus atque habitatoribus suis, licet daemones in hoc minus habeant, ut non actu, sed tantum voluntate libidinosi sint, quippe qui sine carnibus sunt. Et quis haec ignoret, quod illic inimici Domini, cupidi, superbi fuerint et libidinosi? Nam de igne cupiditatis 424 eorum quidpiam praedicare ex abundanti est. Palam quippe est, quia ignis eorum ejusmodi totum mundum conflagravit, regnumque adversus regnum concitando, nullam orbi terrarum requiem vel refrigerium concessit.
8.1.11
Porro de fumigante illorum superbia, illud pro argumento satis est quod reges eorum homines mortales deos se haberi voluerunt, ut exempli gratia:« Nabuchodonosor, qui praeceperat Holoferni quatenus omnes deos terrae exterminaret, ut ipse solus diceretur deus ab iis nationibus, quae possent ejus potentia subjugari( Judith, III).» Item in regno Persarum Aman superbissimus indignans quod a Mardochaeo non adoraretur, pro causa hac omnem Judaeorum nationem qui erant in regno Assueri perdere conatus est. In regno Graecorum Antiochus illustris ascendens Hierosolymam in multitudine gravi, intravit in sanctificationem cum superbia, et locutus est superbia magna, existimans prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum, propter mentis elationem. In regno Romanorum elati imperatores, etiam dum viverent pro diis honorari voluerunt. Unde Octaviano Augusto Flaccus adulans, inter caetera dicit: Praesenti tibi maturos largimur honores, Jurandasque tuum per nomen ponimus aras. Itemque Virgilius de eodem: O Melibaee, Deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper Deus, illius aram Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. VIRGIL. in Bucol.
8.1.12
Quid tandem de libidinibus regnorum eorumdem multis opus est? Nam, ut de divinarum testimoniis taceam Scripturarum, quale illud est Apostoli:« Tradidit illos Deus in reprobum sensum.» Quid turpe de illis non cantant satyrae Graecorum et Latinorum? Praeter haec unum quid interposuit, quod maxime ferocitatem sive crudelitatem designat hujusmodi equorum,« Et capita, inquiens, equorum erant tanquam capita leonum.» Hoc ita perspicuum est, ut in Daniele primum regnorum illorum, scilicet Babylonium, significatum sit per leaenam.« Prima, inquit, bestia, quasi leaena, et alas habebat quasi aquilae.» Sic enim regnum illud propter saevitiam et crudelitatem figuratum est, sive propter luxuriam, et vitam libidini servientem, non leo, sed leaena appellatur. Aiunt enim hi, qui de bestiarum scripsere naturis, leaenas esse ferociores, maxime si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum. Quod autem habeat alas aquilae, superbiam regni significat potentissimi. Quaeres quare ab hujusmodi equis vel equitibus homines, id est, Israeliticum populum occidi permisit Deus? Sequitur, et dicit:« Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et fumo, et sulphure, quae procedebant ex ore ipsorum.» Ab iis tribus plagis, id est propter istas tres plagas, quomodo et in psalmo:« A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae,» id est, propter vocem diaboli dicentis:« Comedite et eritis sicut dii,» quae materia principiumque fuit gemitus mei, contabui, et factus sum mortalis. Et propter illam vocem creditam, quemadmodum in tabescente corpore adhaeret os carni, ita in me rationalitas consentit sensualitati. Item:« Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam, a facie irae et indignationis tuae,» id est, propter faciem sive praesentiam irae et indignationis tuae. Itaque« ab iis tribus plagis,» id est propter istas tres plagas,« occisa est tertia pars hominum de igne, et fumo, et sulphure,» id est propter ignem, et fumum, et sulphurem, quae peccata fuisse jam diximus gentium sive regnorum illorum, videlicet concupiscentiam, superbiam, libidinemque sodomiticam. Eadem enim et ipsi fecerunt, et eorum similes in culpa fuerunt, quibus ad poenam traditi sunt. Hoc nobis Scripturarum testimoniis comprobare ex abundanti est, sicut fuit Apostolo, ubi commemoratis sceleribus gentilium, convertitur ad Judaeum reprehendentem et judicantem eos, qui ex gentibus crediderant, dicitque ad eum:« Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas.» Juste igitur occisa est haec pars hominum, scilicet gens Hebraica, quia tribus istis peccati plagis coram Deo consauciata fuerat. Inde et dicitur« tertia pars hominum,» id est reputatur in parte Cham, qui unus de tribus filiis Noe peccator fuit et maledictus esse meruit. Processisse autem dicuntur hae plagae ex ore equorum, quia videlicet ut talia facerent Judaei, ex collocutione et consortio gentium contraxerunt. Exempli gratia, Jason frater Oniae( ut in libro Machabaeorum legitur) Antiochi favens scelestis imperiis, legitima civium jura destituens, prava instituta sancibat. Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque Ephoeborum, in lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus, ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palestrae et praebitionis ejus injustae, et in exercitiis disci, et patrii quidem honoris nihil habentes, Graecas glorias optimas arbitrabantur. Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia iis consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. Ita et igne perusti, et fumo elati sive obscurati, et sulphure corrupti sunt, quae de ore procedebant ejusmodi equorum, et idcirco ab illis occisi atque captivati sunt Deo judice, Deo potestatem illis equis juste tradente, ut quorum gloriolas et libidines sectabantur, eorum gladiis occiderentur. De qua potestate illis tradita protinus sequitur:
8.1.13
« Potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum.» Et est sensus; idcirco namque potestatem in eos Deo dante acceperunt, quia illi ad ora illorum accesserunt suscipiendo errores eorum. Et caudis eorum adhaeserunt, id est, prophetis sive ariolis et magis eorum consenserunt. Nam« propheta docens mendacium, ait Isaias, ipse cauda est,» videlicet, quia quodammodo protegit stercora, dum ipsum quod loquitur mendacium quanta potest verisimilitudine perornat. Et ejusmodi caudas equorum, id est, prophetas tales sive ariolos gentilium Israelem habuisse. permulta sunt exempla sive testimonia Scripturarum, quippe cum unus Helias de talibus quadringentos quinquaginta viros occiderit omnes prophetas Baal. Igitur« potestas equorum in ore ipsorum et in caudis eorum,» id est, potestatem quam habuerunt in populum Dei, regna illa, malae collocutiones et pseudoprophetae, incantores, magi et arioli sive aruspices eumdem populum seducendo illis acquisierunt, qualibus maxime Babylonii et Persae abundaverunt. Et quasi quaereres unde de caudis ut talem potestatem fecerint, continuo subjungit:« Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in illis nocent.» Similes sunt serpentibus, id est imitantur malignos spiritus, suntque pleni spiritu mendacii, qui per serpentem primum hominem decepit,« habent capita et in iis nocent,» id est principibus et potentibus, regibus et imperatoribus adhaerent, et eorum patrocinio fulti, quos seducere non valent, premere praevalent, ut ipsorum vel inviti sequantur errorem. 425 Nam, exempli gratia, in ipso Israel prophetarum Baal Jezabel caput erat, et pro tali capite sic fortes erant, ut contradicere illis nemo ausus fuerit, nisi solus Helias, licet praeter eum reliqui essent septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal. Eodem modo reges Babyloniorum et Persarum, caeterorumque regnorum, magis et aruspicibus suis capita fuerunt, ut ipsorum vi sive gladio perficerent, quod ore suo loquendo sive suadendo de populo verum Deum colente facere non possent.« Et caeteri homines qui non sunt occisi plagis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt neque audire, neque ambulare, et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.» Certum est quia non omnes homines illos, homines Israelitas sive Judaeos illorum regnorum reges occiderunt. Nam et novissimo illorum, scilicet Romano imperio, quod quasi bestia terribilis atque mirabilis cuncta comedit atque comminuit, aliqui superfuerunt qui captivi ducerentur in omnes gentes. Itemque certum est, quia sic captivi et dispersi poenitentiam non egerunt ab homicidiis et caeteris peccatis suis, nam usque hodie Christo rebelles existunt, et Christum blasphemant, quem patres eorum occiderunt. Quid igitur erit illis? Quid subaudiendum est in dictione hujusmodi? Fecit enim eclipsim, id est, defectum sermonis, dicendo,« et caeteri homines qui non sunt occisi plagis,» etc. Quid ergo erit? nunquid erunt impuniti? Non utique, sed subaudiendum est, quia ipsi bibent de phialis plenis iracundia Dei viventis. De quibus suo loco plenius dicendum erit, ut non prosit eis quod corporaliter non fuerunt occisi, cum in aeterna morte animae sint detinendi tanto profundius, quanto in peccatis suis permanent pertinacius, qui tot plagis vel mortibus attriti, non sunt ad percutientem se reversi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).