Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentaria in duodecim prophetas minores
Mino 6.7
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10877 Coindup
6.1
LIBER QUARTUS.
6.1
57 Prolixa invectione peccata Judae sive Israel, aut Ephraim, spiritus propheticus praesenti loco declamans, mala illis ventura denuntiat acerba nimis et diuturna, non ante finienda donec veniret Romanus exercitus, et cumulatam in ultionem sanguinis Christi miseriarum mensuram in illis compleret. Testatur hoc ipse qui in prophetis olim loquebatur Christus, cum per semetipsum testimonium de praesenti prophetae hujus declamatione sumens, ita loquitur ductus ad crucifigendum: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros, quia ecce dies venient in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Hoc namque propheta hic ante praedixerat, et sic infra scriptum est: Lappa et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. Dicebat autem Dominus de tribulatione et ira, quae ventura erant per manus Romanorum populo illi in ultionem sanguinis sui. Igitur quocunque nomine propheta hic utatur, sive Judam, sive Israel, sive Ephraim vocet eos, ipsi sunt Judaei illius temporis, quod propheta prospicit intendens in adventum Christi, et maxime illis mala ista denuntiantur, qui patrum suorum recedentium a domo David, mensuram impleturi erant, crucifigendo magnum et verum David. Nunc ita coepto tenore, ordinem prophetiae persequamur.
6.2
CAP. IX.
6.3
Noli laetari, Israel, noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo. Dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Area et torcular non pascent eos, et vinum mentietur eis. Non habitabunt in terra Domini. Notum est, quia laetari et exsultare voluit Israel sicut populi, et hoc peccatum ejus manifestum est, ut inferius hic propheta dicit: Ex diebus Gabaa, etc., id est ex diebus Saul, qui fuit de Gabaa. Tunc enim Israel hoc ipsum, quod vellet laetari et exsultare sicut populi, manifestavit Samuel his verbis: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis. Constitue nobis regem ut judicet nos, sicut et universae habent nationes. Cumque diceret Dominus: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi; non enim abjecerunt te, sed me, ne regnem super eos. Juxta opera sua, quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. Cum, inquam, haec et caetera diceret Dominus, et Samuel ille cuncta contestaretur, iterum firmius manifestavit Israel, quod vellet laetari et exsultare sicut populi, dicens illi: Nequaquam; rex enim erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. Nimirum haec laetitia populorum, haec exsultatio est gentium regem alium habere quam Deum, et hac laetitia laetari, tali exsultatione exsultare voluit Israel, quando regem Saulem expetivit, quando secutus est Hieroboam, relicta domo David, quando Christum negavit ante faciem Pilati, dicens: Nos non habemus regem nisi Caesarem. Verum taliter laetari, tali modo exsultare non conceditur populo illi qui legem accepit et cultum professus est Dei, qualiter laetantur vel quomodo exsultant caeteri populi qui nunquam habuerunt notitiam Dei, ut vacet illis, quemadmodum et caeteris gentibus, deserto Deo prosperari in temporalibus bonis. Ait ergo: Noli laetari, Israel, noli exsultare sicut populi, subauditur quia non conceditur tibi. Quare? Quia fornicatus es a Deo tuo, inquit. Ac si dicat: Aliter enim judicas ut adultera, quae fornicando recessit a viro suo, atque aliter meretrix quae nulli fidem dederat, neque unquam astricta fuerat vinculo conjugali. Tu virum Deum sortita fueras, et tali marito contempto dormisti cum altero viro, imo cum pluribus viris; olim in deserto et in Samaria, sive etiam in Hierosolymis cum vitulis aureis, et cum Baal caeterisque portentis, et novissime cum Barabba latrone, quem tibi negato Christo praeelegisti, et haec adulteria maritus deprehendit. Praecepit autem lex ipsa, quam tu professa es: Si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, adducet eam ad sacerdotem. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus ejus sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae. Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit; adjurabitque eam et dicet: Si declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero, his maledictionibus subjacebis. Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo. Putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur tuum. Et respondebit omnis populus: Amen, amen. Non sic examinatur vel in isto saeculo judicatur meretrix cui non est vir, quem jure adversus eam spiritus zelotypiae concitare possit. Noli igitur laetari, noli exsultare sicut populi, quia Deo tuo fornicatus es, quia videlicet laetitiam sive exsultationem populorum non concedunt tibi, quae in te conscriptae sunt legis maledictiones. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro; maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae; maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum, et caetera.
6.4
58 Porro populis saltem ista conceduntur temporalia bona ut, verbi gratia, sint promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud, ut sint oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis, boves eorum crassae. Cur ita? Qua ratione sic apud Deum judicatum est? Videlicet, quia populi suos labores possident, tu autem labores aliorum pro mercede accepisti conservandae legis Dei, sicut in Psalmo scriptum est: Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus. Hac mercede accepta, datorem Deum diligere, et legem ejus custodire debueras. Sed quid? Dilexisti mercedem, ait, super omnes areas tritici. Perversa dilectio tua. Nam Deum diligere, mercede autem uti debueras. Tu autem econtrario mercedem dilexisti, Deum contempsisti. Ergo fornicatus es a Deo tuo, quia dilectionem, qua Deum diligere debueras, ad diligendam mercedem detorsisti, et hoc non parce, non quomodocunque, sed super omnes areas tritici, id est tam immensa cupiditate, tam profonda avaritia, ut te explere non queant omnes areae tritici. Tua namque avaritia ignis est, qui nunquam dicit: Sufficit. Talem tamque perversum tuae dilectionis ordinem Dominus ipse detestans in Evangelio dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae, qui decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium et misericordiam et fidem. Item: Amant autem primos recubitus in coenis et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Tam honoris quam pecuniae mercedem te dilexisse redarguit, quia nimirum in utroque perversa est dilectio animae fornicantis a Deo, diligentis rem Dei, neglecto Deo. Quid igitur? Quid fieri censet propheticus sermo? Area, inquit, et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. Ad auditores se convertens, totusque aversus a fornicante populo spiritus, qui haec dicit, aliis annuntiat quid juste propter hoc eventurum sit. Ac si dicat: Quoniam dilexit mercedem meam, et meipsum contempsit; ipsa merces tolletur ei, scilicet triticum et vinum; et cum in illis speravit, mentientur ei, sicut continetur in maledictionibus legis: Sementem multam jacies in terra, et modicum congregabis, quia locustae omnia devorabunt. Vineam plantabis et fodies; et vinum non bibes, nec colliges ex ea quidpiam, quoniam vastabitur vermibus. Parum hoc erat, ut area tritici non pasceret eos, et vinum pariter mentiretur eis, nisi etiam et olim Assyrio vastante, et post, Romano exercitu debellante, ducerentur captivi. Ait ergo, repente sententiam complens: Non habitabunt in terra Domini, subauditur, sed in omnes gentes ducentur captivi, et nusquam requies erit illis, quemadmodum itidem Moyses praedixit: Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus. In gentibus quoque illis non requiesces, neque erit requies vestigio pedis tui, etc. Et notandum, quod non dixerit, Non habitabunt in terra sua, sed Non habitabunt, ait, in terra Domini. Non vult profiteri quod terra illa, ad quam possidendam ingressi sunt filii Israel, terra ipsorum fuerit aut esse debuerit, sed terra Domini. Et recte; nam hoc ipsum confirmatur auctoritate ipsius Domini dicentis inter caetera legitima terrae, quae observari jussit: Terra quoque non vestra in perpetuum, quia mea est; vos autem advenae et coloni mei estis. Neque enim terra fuit ab initio illius populi, sed neque suis eamdem terram acquisivit meritis, cum fuerit populus durissimae cervicis. Unde et Moyses dicit in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes. Neque enim propter justitias tuas et aequitatem cordis tui, ingredieris ut possideas terras eorum; sed quia illae egerunt impietatem, introeunte te deletae sunt; et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham, Isaac et Jacob. Scito igitur, quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus. Recte igitur dictum, Non habitabunt in terra Domini, pro eo ut diceret, Non permanebunt in terra quam Dominus dedit illis, quae nequaquam ipsorum erat, sed terra Domini, quia videlicet nec ipsorum ab initio fuit, nec eam pro ullis adepti sunt meritis suis. Porro et alia est terra, quae dignius dicatur terra Domini, scilicet terra viventium, in qua et Psalmista portionem suam esse dicit; et credit videre bona Domini. Num ergo saltem in terra poterunt habitare coloni isti, et suscipiet eos illa terra viventium quos ista terra Chanaan evomuit? Nequaquam. Sequitur enim:
6.5
Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. Non libabunt Deo vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum, quasi panis lugentium, omnes qui comedent eum contaminabuntur, quia panis eorum, animae ipsorum non intrabunt in domum Domini. Recte ergo non specialiter dixerat, non habitabunt in ista terra Domini; sed generaliter, non habitabunt in terra Domini, quia videlicet sicut de illa corporaliter ejecti sunt in terra Domini, sic spiritualiter atque invisibiliter damnati sunt, ut animae ipsorum non intrent in illam coelestem domum Domini. Quare? Quia reversus est, inquit, Ephraim in Aegyptum, id est qui debuerant esse filii Abrahae, Aegyptii facti sunt, videlicet superbientes in peccatis suis, et propter superbiam suam excaecati et indurati. Notandum, quia tertio jam in ista invectione hoc ipsum dixit, licet verbis aut syllabis parumper demutatis. Supra namque dixerat: Aegyptum invocabant, et ad Assyrios abierunt:. Ac deinceps: Ipsi in Aegyptum convertentur, et oblitus est Israel factoris sui. Nunc tertio dicit: Reversus est Israel in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
6.6
Notanda sunt etiam incrementa mali, secundum modos cujusque dictionis. Nam quod secundo ait: Ipsi in Aegyptum convertentur, plus est quam id quod primo dixerat, Aegyptum invocabant; et quod tertio dicit: Reversus est Ephraim in Aegyptum, plus est quam id quod secundo dicit, ipsi in Aegyptum convertentur. Praeterito namque tempore dicendo, reversus est in Aegyptum, consummatam discessionem exprimit; atque addendo, et in Assyriis pollutum comedit, peccati vel apostasiae ejus delectationem vehementer coarguit. Secundum haec dicta, nimirum populus ille de malo in deterius atque in pessimum declinavit. Quando primum de Aegypto exierant, facientes vitulum, Aegyptum invocabant dicentes: Faciamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum; sed suae voluntati permissi non fuerunt. Quando vero peccatum illud auxerunt, et recedentes a domo David, non unum tantum, sed duos vitulos fecerunt, et suae voluntati permissi sunt, recte secundum illud prophetico spiritui dicere conveniebat, quia ipsi in Aegyptum convertentur. Sed ejusdem conversionis nondum finis erat. Adhuc enim suos ad eos Dominus prophetas mittebat, adhuc lucerna David reservabatur in 59 tribu Juda, ubi tandem crucifixerunt Christum, illuc demum propheta intuitum intendens, jam praeterito utitur tempore, dicendo: Reversus est Ephraim in Aegyptum, id est Judaei excaecati sunt, tenebrae factae sunt, obscurati sunt oculi eorum, et sic Pharao et Aegyptus aggravavit cor suum, addendo, et in Assyriis pollutum comedit; non libabunt Deo vinum, et non placebunt ei; evidenter astruit, quia quidquid ex tunc quasi sacrum Judaei comedunt, cum Assyriis, id est malignis spiritibus, pollutum comedunt, quidquid ex tunc libant, quidquid sacrificant, non Deo placitum, sed Deo est adversum, secundum quod et per Isaiam dicit idem Deus: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Haec et caetera cum dicit, profecto confirmat praesentem prophetiae locum, dicentis: Non libabunt Deo vinum, et non placebunt ei. Et ut exprimeret, quam pollutum comedit in Assyriis, id est cum spiritibus malignis, qui per Assyrios solent designari, protinus ait: Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedunt eum, contaminabuntur; apud Judaeos, cum pro mortuo sacrificium offerebatur, ipsum sacrificium vocabatur panis lugentium, videlicet propter hac, quia pro mortuo erat oblatum, in cujus morte parentes lugebant. Et quisquis in domo mortui comedisset aliquid vel tetigisset, reputabatur immundus. Unde et aliorsum comedebant usque ad septimum diem. Est ergo sensus: Sicuti ea, quae in domo mortui erant, immunda fiebant, et quisquis ea comedisset aut bibisset, reputabatur immundus, sic istorum sacrificia, quae Dominus in Isaia sese odisse testatur, immunda sunt, et quisquis inde comedit, contaminatur. Quare? Quia panis, inquit, animae ipsorum, subauditur, repositus, juxta illud: Quae enim seminaverit homo, haec et metet, non intrabit in domum Domini, videlicet quia sacrificatur vel offertur extra gratiam Domini, extra fidem Christi. Haec propheta quasi ad circumstantes respiciens dixerat; nunc ad ipsos, quibus ante loquebatur, iterum oculos forti zelo terribiles convertit et dicit: Quid facietis in die solemni, et in die festivitatis Domini? Haec sub interrogatione, ut eos evigilare faceret exclamavit, cunctisque qui audiunt in attentionem excitatis, rursum se convertit, et causam reddit cur eos tam graviter percunctatus sit. Ait enim:
6.7
Ecce enim profecti sunt a vastitate, Aegyptus congregabat eos, Memphis sepeliet eos, desiderabile argenti eorum urtica haereditavit, lappa in tabernaculis eorum. Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Tanquam diceret: Derident isti me quasi promittentem longinquum diem dum dico: Quid facietis in die solemni, et in die festivitatis Domini, sicut mos eorum est, illudere prophetis. Exempli gratia, sicut in Isaia dicunt: Manda remanda, manda remanda, exspecta reexspecta, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. Quoniam ergo non credunt diem illum, aut certe contemnunt, quasi non prope, sed longe venturum, ecce de propinquo molestum datur illis argumentum, ut non vacet eis dissimulare diem illum quandoque venturum, quem dico solemnem, quem dico Domini festivitatem. Ecce enim profecti sunt, id est sine dubio in proximo proficiscentur a vastitate decem tribus in Assyrios, et reliquae duae in Babylonios. Illuc proficiscentur a vastitate, id est hic relinquentes solam vastationem terrae, vastata enim remanebit gladio et igne. Qui superfuerunt ex eis, Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos. Hoc ita factum est. Reliquiae ex Judaeis interfecto Godolia, quem rex Babylonis terrae praefecerat, contra Domini praeceptum fugientes Chaldaeos, ingressi sunt Aegyptum, et postea, sicut Jeremiae testatur liber, ibi a Nabuchodonosor interempti sunt. Memphis, cujus habitatores sepelierunt eos, ante conditam Alexandriam metropolis erat Aegypti. Cur cum dixisset, ecce profecti sunt, subjunxit a vastitate, satis aperit his verbis: Desiderabile argenti eorum urtica haereditavit, lappa in tabernaculis eorum. Longam nimirum et magnam his verbis significat vastitatem, quia ubi erant quondam domus pulcherrimae, desiderabiles, et desiderabili argento comparatae, ibi lappae ortae sunt atque urticae. Ab isto praesentium vel citius venientium malorum argumento, majorum fidem capere poterant malorum de longinquo, ut non liberet eos ridere vel subsannare ad percunctationem dicentis: Quid facietis in die solemni, et in die festivitatis Domini? Sane dies ille solemnis, dies festivitatis Domini quis sit, manifestius aperit, cum repetit, et dicit: Venerunt dies vastationis. Venerunt, id est certissime venturi sunt, dies retributionis. Sive cum singulariter diem, sive cum pluraliter dies dicit, idipsum intendit. Etenim quod hic dies dicitur, alibi dicitur etiam annus. Nam in Isaia Christus ipse dicit: Dies enim ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit. Dicitur etiam tempus, ut vere exstitit quando Dominus noster in hunc mundum venit, quando et civitati, quae illum venientem cognoscere noluit, flens super illam, dixit: Et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Quod illic dicitur tempus visitationis, et in Isaia annus retributionis, hic dicuntur dies visitationis, dies retributionis. Istud tempus visitationis, iste dies vel annus retributionis, visitanti Domino solemnis dies est festivitatis, quia ex tunc gloria et honore coronatus est Filius hominis, et sicut in Canticis canticorum legimus, Dies desponsationis ejus, dies laetitiae cordis ejus exstitit. Illis autem phreneticis, qui visitantis medici gratiam non cognoverunt, imo repulerunt, dies est retributionis, dies interfectionis, sicut de ejusmodi die Isaias dicit: Dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum a Domino Deo exercituum in valle visionis. Sequitur: Scito te, Israel, stultum, prophetam insanum, virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudinem amentiae tuae. Iterum conversus ad eum, de quo praecedentia quasi ad auditores loquebatur, consilium illi praebere atque sensatas cogitationes insinuare nititur. Consilium quippe sanum est dicentis, seito te stultum, scito te insanum, scito te spiritualem, id est amentem, post spiritualia nequitiae euntem, spiritum erroris sequentem, istud namque scire via vel principium est sapientiae. Hoc ille de semetipso scit, quem respexit, quem eruditione sua dignum indicavit spiritus timoris Domini. Hinc namque Salomon dicit: Visio quam locutus est vir, cum quo est Dominus, et qui Deo secum morante, confortatus ait: Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. Non didici sapientiam, et non novi sanctorum scientiam. Ad magnam ergo visionem illum excitare intendit, adhortando ut sciat se esse stultum, quia videlicet haec est visio quam locutus est vir, cum quo est Deus. Hoc et Apostolus intendens: Si quis, ait, sibi videtur inter vos esse sapiens, stultus fiat, ut sit sapiens. Nec vero abs re taliter, sed pro negotio magno illum populum admonet, quia videlicet fere nullius gentis homines adeo delectantur videri sapientes aut scientes et magistri, 60 ut homines populi Israel. Idcirco spiritu superbiae decepti magistri facti sunt erroris, qui nolunt esse discipuli veritatis. Inde est illud vae, quod illis Dominus enuntiat his verbis: Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavim scientiae. Ipsi non introistis, et eos qui introierunt prohibuistis. Est igitur sensus: O Israel qui tibi sapiens videris, qui cum multa mentis elatione prophetasti, et prophetis tuis arrisisti, dicentibus: Pax, pax et non venient super eos mala, scito te et confitere stultum, scito et confitere te prophetam insanum insanias falsas secutum; scito te virum spiritualem, id est spiritu erroris deceptum, et haec tibi accidisse propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter multitudinem amentiae. Si enim hoc scieris, si istud confessus fueris, tunc loquente te cum Deo, sapiens fieri poteris, et iniquitates tuae remittentur tibi. Quod si nunc scire nolueris, scies quandoque, et sine fructu poenitentiae poenitebit te quod stultus fueris, juxta illud Sapientis: Ergo erravimus a via veritatis, justitiae lumen non reluxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Clamavit ad Israelem suggerens, imo et inculcans, ut sciat et confiteatur quod stultus sit. At ille pertinaciter stultitiam suam defendit, dicens quod sapiens sit. Itaque rursus ad auditores convertitur, et conquerendo dicit: Speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus, insania in domo ejus. Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. Magna vehementer malitiae, vel praesumptionis admiratio, dum dicit, speculator Ephraim cum Deo meo. Quid enim est, speculatorem esse cum Deo? nisi speculationis subtilitate contendere cum Deo. Denique sicut pugnare cum inimico, idem est quod pugnare contra inimicum, ita speculari cum Deo, idem est hoc loco, quod speculari contra Deum. Non enim dixit speculator Dei, quod bonum esset. Hoc enim debet esse is, quemcunque Deus vice sua pro animarum custodia vigilaturum posuit, sed dixit speculator cum Deo, quod malum est. Sic enim recte denotatur ille, quicunque aliquo machinamento divinis molitur obviare consiliis. Hoc egit Ephraim, hoc Jeroboam fecit. Dixit enim in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem, et convertetur cor populi hujus ad Dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me et revertentur ad eum. Et excogitato consilio, fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem. Ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan. Talis fuit speculator, et sic astute, ut putabat, speculatus Ephraim, et hanc speculationem cum speculatione Dei contulit, praetulitque illius consilio vel speculationi dicentis sibi: Si igitur audieris omnia, quae praecipio tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel, et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. Nunquid non melius se sibi providere putavit, consilium aliud excogitando sibi? Ait ergo: Speculator Ephraim cum Deo meo. Dictum hoc admirantis pariter et dolentis sonat affectum. Non enim tantum dixit, speculator cum Deo, sed speculator cum Deo meo. Habuit et prophetas Ephraim, videlicet quales erant illi quadringenti quinquaginta viri, quos uno die Elias interfecit, et quales postea Jehu sacrificio simulato Baal, quotquot erant, omnes occidit. Imo et ab initio, factis vitulis aureis, sicut sacerdotes, ita et prophetas Jeroboam sibimet instituit. De quibus erat ille, qui virum Dei venientem de Juda in sermone Domini contra Jeroboam fefellit, et reduxit secum ut comederet et biberet in domo ejus, propter quod cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit. Cum ergo dixisset speculator Ephraim cum Deo meo, subjunxit atque ait: Propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus. Propheta dixit Ephraim, id est prophetas habentem. Et quia prophetae illi vere insanierant, et nihil quod ad sanitatem pertineret, prophetabant, sed tantummodo inutilia quaedam insana mente divinabant, idcirco subjunxit, atque ait: Insania in domo Dei ejus. Quis autem erat Deus ejus? Utique vitulus aureus, et talis domus Dei erat ea, quae fuerat vocata Bethel, id est domus Dei. Illic insaniam, id est, insanam prophetiam jam tunc fuisse manifestum est. Scriptum est enim sic: Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel, ad quem venit filius suus, et narrabat ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba quae locutus fuerat ad regem, etc. Ejusmodi prophetia quam illi prophetabant, recte hic dicitur insania. Quid enim insanius, ut, exempli gratia, de eodem, quem nunc commemoravimus, aliquid proferamus? Quid, inquam, insanius, quam quod et illum virum Dei decepit, et in inobedientiam ruere fecit, sciens et hoc intendens, quod evenit? Exclamavit enim et dixit: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum. Item cum occidisset illum leo, et ille sepelisset eum, dixit ad filios suos. Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est, juxta ossa ejus ponite ossa mea. Profecto enim veniet sermo, quem praedixit in sermone Domini. Vere iste insanus erat, taliter nequam alii, nequior sibi. Quid enim iste, nisi per insaniam semetipsum occidit, suaeque animae mortem cum morte aliena apertis perpetravit oculis? Etenim, o insane, si propterea non infertur cadaver ejus in sepulcrum patrum ejus, quia inobediens fuit ori Domini, tibi quid fiet, qui hoc scienter fecisti, quod factus es inobediens ori Domini? Talis prophetia, sic insaniens propheta, laqueus, inquit, ruinae factus est super omnes vias ejus, subauditur Ephraim, et ad illaqueandum intenti omnes erant prophetae illi, et praevalebant decipiendo sub nomine prophetarum divinando aliquid. Quid enim dicebant, nisi quod ille jam dictus dixit: Et ego propheta sum similis tui, et angelus locutus est mihi in sermone Domini? Si hoc dicendo laqueus factus est viro Dei, ita ut falleret eum, et reduceret secum, quanto magis populum fallebant, et super omnes vias ejus laqueum deceptionis tendebant? Neque enim sinebant, ut auctoritatem haberet quispiam de prophetis Domini, cum sese conferre auderet illi pseudopropheta, diceretque: Et ego propheta sum similis tui. Denique pugno etiam interdum sibi auctoritatem contrarius propheta contra prophetam Domini vindicare non dubitabat. Sicut alio loco scriptum est: Nunc igitur, ait Michaeas ad regem Achab, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. Accessit autem Sedecias filius Chanaam, et percussit Michaeam in maxillam et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et 61 locutus est tibi? Jam ut ad rem summam recurram, id est ad tempus Dominicae passionis, quo totius prophetiae caput intendit. Tunc vere propheta laqueus ruinae factus est, quando prophetavit Caiphas, quod Jesus moriturus erat pro gente. Hoc nimirum intendens populo insinuare, quod nisi illum interficerent, futurum esset, ut venirent Romani, et tollerent eorum locum et gentem. Sic namque prophetando, cunctos illaqueavit et attraxit in consensum peccati, quod velut laqueus inexplicabilis, et loco, et genti, sicut jam apparet, magnae ruinae causa exstitit. Illic populus Judaicus recte dicendus erat Ephraim, quia, sicut superius jam dictum est, illic Ephraim, id est, decem tribuum recedentium a domo David, peccata consummavit, crucifigendo Christum Filium et Dominum David. Dicatur ergo speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus. Speculatus est enim et quasi speculando contendit cum Deo, putans quod consilium Dei suo destruere posset consilio. Dixit enim: Quid facimus, quia hic homo signa multa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Deus autem econtra speculabatur, quod si non dimitterent eum, sic omnes crederent in eum. Sed et in omnibus quaecunque aiebat, vel dicebat Dominus, speculator aderat ille Ephraim, ille falsitatis fabricator, pharisaicus livor, ut illius admiranda opera vel negarent, vel sinistra interpretatione depravarent, et ut eum aliquando saltem in sermone caperent. Unde Psalmista, cum dixisset: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur, et peribit nomen ejus, continuo de quolibet illorum subjunxit: Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur in idipsum. Et est sensus: Si quis illorum accedebat ad sermonem, vel convictum meum, ad hoc tantum accedebat, ut insidiaretur mihi, et egrediens ad eos, loquebatur in idipsum, id est, secundum ipsam iniquitatem, quam cor ejus congregavit sibi. Nimirum, quia sic malitiose egit ille Ephraim: Ecce insania in domo Dei ejus, insania, inquam, quam totus orbis audivit. Insanierunt enim ex tunc horribiliter seditiosi, et illam seditionem quam in Barraba latrone maluerunt haereditare, condemnato Jesu pacis principe, sic ventilaverunt intus obsessi ut, sicut Josephus testatur, admirationem simul et dolorem facerent obsidentibus Romanis. Fiebat autem hoc maxime in templo, cujus praesidio firmissimo seditiosi male utebantur. Recte ergo dictum, insania in domo Dei ejus. Et quis erat Deus ejus, nisi Mammon, cui serviendo, domum illam fecerant speluncam latronum, et in eo diu latrocinati fuerant? O inexcusabilem malitiam illorum! Profunde, inquit, peccaverunt sicut in diebus Gabaa, id est: Sicut facere coeperunt in diebus Saul, qui fuit de Gabaa, quando Dominus non ignorans quantum in profundum peccati descendere coepissent, ac perventuri essent, dixit ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Denique non statim factum est ut non regnaret Dominus super eos, praesertim cum postmodum, amoto Saul, David illis regem dederit, secundum cor suum, sed certissime futurum erat, ut quod facere coeperat, dicendo: Constitue nobis regem, sicut et universae habent nationes, itemque nequaquam audiemus te, rex enim erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes. Hoc ipsum perficerent, negando Christum regem et dicendo: Non habemus regem, nisi Caesarem. Horum quidem medium fuit, quod decem tribus recesserunt a domo David, Jeroboam et vitulos aureos secuti, sed tota serie temporum vel generationum, unus idemque exstitit funiculus peccati, quo merito deberent, Domino flagellante, de templo et de regno ejus ejici. Hoc est, quod protinus dicit: Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum, ut videlicet, quemadmodum dixit: Venient haec omnia super generationem istam, duplicem recordationis et visitationis recipiant vindictam, temporalem pariter et aeternam. Et ut manifestum sit, hoc idem intendere spiritum propheticum, quod Dominus intendit, dicendo, ut jam dictum est, venient haec omnia super generationem istam, quod scilicet superiora patrum peccata portare debeant imitatores filii, repetit altius, et dicit: Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum. Ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Ephraim, quasi avis avolavit, gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu. Hic jam ipsa Dei persona loquens in propheta, peccata ipsa quae visitanda erant, commemorans, prius sua breviter quidem, sed mirabiliter ad memoriam audientium beneficia revocat, ut ingratitudinem illorum contra quos sermo est, quilibet perpendens, admiretur cum Mose, et dicat: Generatio prava atque perversa, haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? Quasi uvas, inquit, in deserto inveni Israel. Israel hoc loco totum bonum, totum electum oportet intelligi. Nam econtra per Ephraim, qui quasi avis avolavit, omnes illi sunt intelligendi, qui tantummodo filii carnis, et non filii sunt promissionis, quorum idcirco gloria dicitur esse a partu et ab utero, et a conceptu, quia in sola carne gloriantur Abrahae, atque idcirco non aestimantur in semine, Israel ego quasi uvas inveni, id est, sic super filiis Israel credentibus in me gavisus sum, quomodo gaudet quispiam cum in transitu vel itinere dulces ad comedendum uvas invenerit. Ista inventio gratiae fuit. Ubinam inveni? In deserto, id est, in tali loco, ubi mirum fuit uvas nasci, ubi pro magno habendum sit Israelem, id est, animas Deum videntes sive rectas potuisse inveniri. Desertum illud, fuit terra Aegypti, quia videlicet desertum est terra, vel gens omnis quae Deum verum deserens, vel non habens, ab eodem juste deserta est. Non solum autem desertum, verum etiam locus erat horroris, juxta illud Deuteronomii: Invenit eam in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis. Et quidem illud quoque desertum, per quod circumduxit eos quadraginta annis, hic valet intelligi, sed magis horridum erat illis desertum ipsa Aegyptus, ubi servientes in operibus luti et lateris hoc ipsum vapulabant, quod quasi desertos se esse, gementes ad Dominum vociferabantur. Quod illic invenit Israel quasi uvas, id est, quod audivit gemitum eorum, propter dilectionem patrum fecit, sicut Scriptura testatur, ubi praemisso, quia ascendit clamor eorum ad Dominum pro operibus, et audivit gemitum eorum, continuo subjunctum est: Ac recordatus est foederis quod pepigerat cum Abraham, Isaac, et Jacob, respexitque Dominus filios Israel, et liberavit eos. Bene ergo cum dixisset, quasi uvas in deserto inveni Israel, continuo subjunxit: Quasi prima poma ficulniae in cacumine ejus vidi patres eorum. Et est sensus: Quando gemitum eorum audivi, recordatus sum foederis quod pepigi cum Patribus eorum.
6.8
62 Quomodo autem patres illi, vel qua significatione quasi prima poma ficulneae dicantur, ille locus Scripturae nos instruit, quod Adam et Eva cum admisso peccato cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. Recte namque genus humanum propter hoc ipsum ficulnea dicitur, quia primi patres generis humani transgressores facti, foliis ficulneae pudenda contexisse noscuntur. Cujus nimirum ficulneae quasi prima poma fuerunt patres eorum, quia videlicet primis saeculi temporibus isti, de humano genere Deo placuerunt. Non quasi prima folia, sed quasi prima poma, inquit, inveni patres eorum. Quanto meliora sunt foliis poma, tanto utiliores caetera multitudine hominum inveni patres eorum. Etenim, quod non sine gemitu recolendum est, ficulnea haec multum in foliis luxuriata est, multa cito folia dilatavit, pauciora vero poma tardius protulit. Homines quos more suo natura produxit extra benedictionem vel gratiam Creatoris dicentis: Crescite et multiplicamini, et ad illam pertinentes iram, qua mulieri post admissum peccatum dixit: Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos, hujus ficulneae non poma sed folia sunt. Porro, filii benedictionis poma sunt ejusdem arboris, et patres Israel, de quibus jam dictum est, quasi prima poma fuerunt in summitate arboris, quia pro merito primae fidei principatum obtinent, et summi sunt in universitate generis humani. Ipsi autem, inquit, intraverunt ad Beelphegor. Non solum hoc fecerunt, sed inter omnia quae fecerunt, hoc fuit turpissimum, quod spiritu fornicationis seducti per mulieres Madian, initiati sunt Beelphegor, quem Latini nuncupant Priapum. Et hoc facientes abalienati sunt, ait, in confusionem, id est alieni facti sunt, et non filii patrum talium quos vidi, quos cognovi, quos elegi, ut essem Deus eorum, et ab illa gloria traducti sunt in confusionem, in ignominiam Dei sui, ventris sui, et eorum quae sub ventre sunt, comedendo sacrificia mortuorum et fornicando cum mulieribus, quae illos ad sacrificia sua vocaverunt. Vis scire, quantam in confusionem abalienati sunt? Et facti sunt, ait, abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Ergo facti sunt sicut Beelphegor, ad quem intraverunt. Et revera sic facti sunt, testante alio propheta, cum dicit de simulacris ejusmodi: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Et notandum, quod neque iste dixit, et facti sunt abominabiles sicut quae fecerunt, sed sicut ea quae dilexerunt, neque ille tantummodo dixit, similes illis qui faciunt ea, sed addidit, et omnes qui confidunt in eis. Talis unusquisque est, quale illud est quod diligit, vel in quo confidit, et hoc adeo verum est, ut qui Deum diligunt, vel qui Deo confidunt, auctoritate sanctae Scripturae dicantur etiam dii, vel filii Dei. Caeterum si quis faciat iniquitatem, et non etiam diligat, nondum recte dicitur abominabilis, sicut illa quae fecit. Potest enim fieri, ut recuperet honestatem et beatitudinem, Deo contegente mala ejus facta, juxta illud Psalmistae: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nomen eorum qui dilexerunt mala quae fecerunt, confestim exprimit, dicendo: Ephraim quasi avis avolavit. Etenim peccata Ephraim, id est Jeroboam, qui fuit de tribu Ephraim, tempore illo erant vituli aurei, et peccata illa sic dilexerunt, ut ne unus quidem de regibus decem tribuum recesserit ab eis, atque idcirco cuncti quicunque vel prius vel posterius fuerunt, suam diligentes iniquitatem, recte hic denotantur nomine Ephraim. Et vide qualiter opposuerit: Israel quasi uvas inveni, inquit, et partes eorum quasi prima poma in cacumine ficulneae vidi, Ephraim autem quasi avis avolavit. Secundum similitudinem hanc saepe contingit, in eadem vite, qua dependet uva, super eadem ficulnea in qua dulcia insunt poma, plerumque avis sedet sibi, sed longe aliter ad votum vel commodum agricolae propius accedentis. Denique uva pomumque manum ejus exspectat, ut carpat et in os suum mittat, avis autem exsiliens evolat. Sic nimirum Ephraim, quicunque ille est filius carnis non promissionis, non exspectavit manum Domini, non voluntati ejus paruit, sed indomitus effugiens, regem suum David dereliquit, Christum filium David denegavit. Israel autem, quicunque exstitit filius promissionis, radici bonae inhaerens, atque inde trahens amoris pinguedinem praestitit, et tanquam uva, vel ut pomum ficulneae, colligentem atque eligentem Dominum delectavit. In quo gloriatur uva ista, vel pomum istud, socium radicis, quod portat illa paternae fidei radix, in eo gloriari nequaquam illa poterit avis, ille volatilis et refuga Ephraim. Sed quid? Gloria eorum, inquit, a partu, et ab utero, et a conceptu. Et est sensus: In eo gloriantur quod secundum carnem semen sunt Abrahae, quod secundum carnem semen faciunt in Israel, quod uxores eorum multum pariunt, quod uteri nuptarum steriles non sunt, quod conceptus eorum multiplices sunt. In hujusmodi gloriantur, et dicunt: Semen Abrahae sumus, pater noster Abraham est. Quod et si enutrierint filios, absque liberis eos faciam in hominibus. Ac si dicat: Gloriantur ipsi tanquam commodi, et multum prole sua conferentes Israeliticae carni, sed palam faciam, quod non delecter ego in multitudine filiorum, qui non promissionis vel fidei, sed tantummodo carnis sunt filii. Nam et si enutrierint et educaverint, si usque ad adolescentiam, et usque ad juvenile robur, gloriam partus, gloriam uteri et conceptus sui perduxerint, faciam ut absque liberis sint, ut cadant in gladio filii coram parentum oculis, nullosque genuisse filios illis potius optabile sit. Non autem isto contentus ero: Sed et vae eis cum recessero ab eis. Ac si dicat: Non solum hoc malum erit eis, ut fiant absque liberis, ut cadant in ore gladii materialis filii quos enutrierint, sed postquam sic recessero ab eis, postquam sic tradidero illos in manu hostili, sequitur adhuc vae, id est judicium aeternae damnationis, juxta quod et Psalmista cum dixisset: Tradentur in manus gladii, confestim addidit, partes vulpium erunt. Idem enim est, ac si diceret: Corpora illorum gladiis, animae vero tradentur spiritibus malignis. Quam ob causam? Ait: Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine. Et est sensus: Idcirco tam terribile portabunt judicium, corpore et anima damnati, quia peccatum eorum non ex ignorantia vel infirmitate procedit, sed ex superbia, quam per Tyrum notum est significari. Exempli gratia, cum ad Ezechielem Dominus dicit: Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti, Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum, quasi cor Dei. Et subinde: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti; cum ergo praemittens, absque liberis eos faciam in hominibus, sed et vae eis, cum recessero ab eis, statim subjungit: Ephraim Tyrus erat, fundata in pulchritudine miro modo justae damnationis causam reddit sufficientem, id est, superbiae magnitudinem. Et recte per Tyrum vitium designatur 63 peccatoris superbientis, peccata sua defendentis, quia videlicet sicut Tyrus circumvallata mari, non sine periculo pugnantium poterat impugnari, ita quicunque ejusmodi est, non sine periculo redarguentium solet redargui, ut hic idem populus, qui redarguentes prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit. Et notanda qualitas distinctionis, cum dicit, Ephraim, ut vidit, Tyrus erat. Idem est ac si dicat: Ephraim in oculis meis superbus apparebat. Gravissimae namque denotationis est, superbum quemque dici in oculis Domini, sicut econtra humilem esse vel dici in oculis Domini, magnae approbationis est. Porro pulchritudo est de qua dicit, fundata in pulchritudinem; falsa est et vana, qua superbi omnes sibimet pulchri videntur, dum suas sordes cognoscere dedignantur, quin et irasci solent, dum illis a corripiente quod sordidi sint, aliquo modo suggeritur. Sic Tyrus fundata est; sic sibi stare videtur, qui superbus et arrogans est. Propterea, justum est Ephraim pati id quod jam dictum est. Et hoc ipsum repetitur, cum protinus subjungit: Ephraim educit ad interfectionem filios suos. Ac si dicat: Propterea, sicut jam praemisi, dicens, absque liberis faciam eos, ita nunc repetens dico: Ephraim educit ad interfectionem filios suos, id est interficiendos, et morti destinatos generat filios, imo et ipse interficit eos malo exemplo, ut perinde interficiantur gladio. Sequitur: Da eis, Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. Mira inclamatio, mira postulatio. Audierat propheta magnam justae sententiae severitatem, justam filiorum interfectionem, et mirabiliter infelicium parentum miseratus angustiam exclamavit, et dixit: Da eis, Domine. Statimque sermone nondum peracto, datum quod quaerit dolenter apud semetipsum perpendens percunctatur, et dicit: Quid dabis eis? Quid volo ut des illis? Nunquid ut salvi sint? Nunquid ut vae non sit illis, aut ut vivant cum liberis? Non utique tale quid postulare ausus sum, sed da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. Quare? Nimirum quia dies illi tales erunt ut dicant: Beatae steriles et ventres quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Hoc sciens ipse Dominus cum ad crucifigendum duceretur, dixit mulieribus quae plangebant eum, et lamentabantur: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros, quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles et ventres quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Itaque idcirco da eis vulvam, Domine, sine liberis, quia beati ventres qui non genuerunt, et idcirco da eis ubera arentia, quia beata ubera quae non lactaverunt. O infelix fecunditas et fecunda infelicitas, cujus in comparatione sterilitas, quae in illa gente pro maledictione reputabatur, beatitudo est! Haec interlocuto propheta, rationem suam prosequitur in sua persona divina majestas, et dicit: Omnes nequitiae eorum in Galgalis, quia ibi eos exosos habui. Supra dixerat: Vae eis cum recessero ab eis, etc., nunc dicit: Omnes nequitiae eorum in Galgalis. Et est sensus: Non mireris, o propheta, nec tibi plus justo dura videatur sententia sive ultio nimis festinata, quia nequitiae eorum quae vindicantur, propter quas sententia profertur, non novae sunt, sed inveteraverunt et ab antiquis diebus semper in pejus profecerunt. Pejus namque in Galgalis, quam in Bethel idola coluerunt, quia videlicet idolum vitulinum in Bethel coluerunt temporibus regum, sed supra jam temporibus judicum in Galgalis nequiter egerunt, hahendo illic idola, sicut scriptum est in libro Judicum: Cumque obtulisset Ahot regi Eglon munera, prosecutus est socios qui cum eo venerant, et reversus de Galgalis ubi erant idola, verbum, ait, secretum habeo ad te, o rex. Et post pauca: Ahot autem, dum illi turbarentur, aufugit, et pertransiit loca idolorum unde reversus fuerat. Et pulchre dictum, quia de loco idolorum, id est de Galgalis, reversus fuerat, animo quippe idololatriam, quam sectabatur Israel, reliquerat, et miro modo ante haec in eodem libro scriptum est: Ascenditque angelus Domini de Galgala ad locum flentium, et ait: Cur hoc fecistis? Denique idcirco de Galgala, ubi erant idola, sicut jam dictum est, angelus Domini ad eos ascendisse dicitur, ut subintelligas eum ad videndas nequitias descendisse illuc eodem descensionis modo, quo alibi dictum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est; descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me; opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Praeterea regem sibi fecerunt Saulem contra voluntatem Domini, et cum Dominus non laeteretur in eis, imo diceret ad Samuelem: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. Ipsi tantum contemnentes offensionem sive conquestionem Domini, laetabantur, sicut illic manifeste scriptum est: Et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino, et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis,. Vere nimis, quia nimium est, homines laetari cum male fecerint, et exsultare in rebus pessimis, sicut laetabantur hi cum tam male fecissent, ut Dominum abjicerent, ne regnaret super eos. Unde et hoc valde notandum, quia laetitia taliter laetantium ibidem in confusionem versa est. Illic enim Saul praesumptuose contra legem, qui non erat de tribu Levi, holocaustum obtulit, et propter hoc audire meruit: Nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum; et praecepit ei Dominus, ut sit dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. Igitur non novae sunt nequitiae, propter quas nunc praedico vae illis, quia jamdudum istae illorum nequitiae fuerunt in Galgalis, et ibi laetati sunt in rebus pessimis. Et idcirco non plus justo festina nunc est sententia judicantis, quia sicut laetati sunt in malis, ita non desinent laetari donec loquantur super me labiis, et moveant capita sua dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, etc. Ibi, inquit, exosos eos habui. Ubi? In ipsis nequitiis, quia sic nequiter egerunt et agunt, ut etiam exsultent in rebus pessimis. Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea ejiciam eos, non addam ut diligam eos. Hoc jam tertio factum est. Prius namque in Assyrios decem tribus ejecit Dominus de domo sua, id est de Bethel, quod interpretatur domus Dei, quod nomen Jacob urbi imposuit. Hieroboam vero fecit illam esse domum idoli. ponendo illic unum de vitulis aureis. Deinde tribum Juda ejecit de domo sua, id est de templo quod erat in Jerosolymis, et in Babylonem transmigrare fecit. Verumtamen tunc addidit, ut diligeret eos: reduxit enim eos soluta captivitate post septuaginta annos. Porro, jam tertio sic ejecit eos de domo sua, ut hoc ipsum terribili signo significare dignum duceret, cum flagello ejiciens vendentes et ementes de templo, dicens eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Ita ejectis illis postmodum, sicut illic 64 significatum est, ut caderent in ore gladii, et captivi ducerentur in omnes gentes, non addam, inquit, ut diligam eos, quia videlicet cum in praesenti puniantur, non eveniet illis remissio saltem in futuro saeculo. Sciendum autem, quia de domo sua neminem Deus ejicit, nisi eum qui sponte sua, mente aversa, recedit. Sequitur ergo, et causam dicit, cur de domo sua sese illos ejicere praedixerit. Omnes principes eorum recedentes. Idem enim est ac si dicat: Idcirco de domo mea ejiciam illos, quia principes eorum omnes recedentes sunt, Omnes animo recesserunt, et quamvis labiis me honorent, cor eorum longe est a me. Et quidem de regibus decem tribuum palam Scriptura refert, quia omnes recedentes a Deo fuerunt. Nullus enim illorum recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecit Israel. Porro de Scribis et Pharisaeis et principibus sacerdotum, quod vere recedentes fuerint, Deus ipse judex fuit et testis, dicente Salvatore: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, et caetera hujusmodi. Itaque, si quaeris cur de domo sua illos Deus ejecerit, cur in Ecclesia vel in domo Dei non sint recepti, dicit tibi: Quia omnes, qui recedentes sunt, id est quia priusquam corpore visibiliter ejicerentur, mente recesserunt, animo longe fuerunt, et idcirco etiam corporaliter ejecti sunt, et ipsa, quae sola diligebant, terrena, domus Dei lucra vel commoda perdiderunt. His dictis et tali causa reddita, confestim sententiam quam praescripserat, confirmat, repetens ita: Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient. Quod et si genuerunt, interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. Quid enim supra dixerat: Quod et si enutrierint filios, absque liberis eos faciam in hominibus; idem nunc repetiit, dicendo, quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Porro, quod ait, percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est; fructum nequaquam facient; multum erat secundum sensum ipsorum, ut superius dixerat, gloria eorum a partu est, et ab utero, et a conceptu. Dum enim gloriantur in carnis fructu, et multiplici partu sive conceptu contendunt non impleri in se, quod nunc ait, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient. Cum ergo hoc dixissent, recte et opportune, quasi dicta corrigens, sententiamque integre perficiens, continuo subjunxit: Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Ac si dicat: Quandiu genuerint et fructum ventris multiplicant, videtur eis quod fructum faciant, non putant quod radix eorum exsiccata sit, vel quod sint percussi ferro abscissionis, et de terra viventium eradicati; sed amantissimorum occisione filiorum discruciati, clamabunt et dicent, quod filios non genuisse melius fuisset sibi. Haec Deo dicente, statim in sua persona propheta verae ac justae sententiae testis consonat et dicit: Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus, Quibus utique verbis utramque damnationem exprimit, de qua jam superius dictum est: quia videlicet et secundum animam regno Dei privati sunt, quos Deus abjecit, et secundum corpus captivi, suoque loco expulsi, qui vagi sunt in nationibus; idcirco quia non audierunt eum, id est quia non intellexerunt, sed quia intelligere noluerunt. Sequitur:
6.10
Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei. Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit sibi altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. Supra dixerat: radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; nunc autem dicit, vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei. Et exponens quid dixerit, fructus adaequatus est ei, subjunxit atque ait: Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. Ergo ubi dicit, fructum nequaquam facient, subaudiendum est, bonum; et exsiccata est radix eorum, subauditur ab omni pinguedine fidei vel dilectionis Dei: hic autem ubi nunc dicit, vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei, subauditur malus. Fructus namque malus altaria sunt multiplicia, simulacra exuberantia, fructus ille, cujus secundum multitudinem altaria vel simulacra multiplicavit, altaria subjungens, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris; fructus iste, scilicet ubertas terrae in rationibus divinitatis, nec bonus est, nec malus est, sed utriusque, scilicet boni et mali medius, videlicet qui boni fructus, id est bonorum meritorum quaedam temporalis merces esse debuerit, sed per pravitatem male utentium quoddam malorum operum instrumentum factus sit. Proinde suapte natura in judicio divinitatis neque malus neque bonus iste fructus meretur addici, sed, sicut jam dictum est, utriusque, scilicet boni ac mali medius; ille autem, de quo dixerat, nequaquam fructum facient, sine dubio bonus; et ille, de quo subjunxit: Fructus adaequatus est ei, secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, sine dubio fructus intelligitur malus. Fructus bonus et fructus malus mira invectione discernitur in Isaia, dum in illo dicit Deus de ista vite frondosa: Et exspectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas, et justitiam et ecce clamor. Et quidem quo tempore vitis haec frondosa, scilicet Israel a domo David recesserat, non valde multum deorum altaria enarratur fecisse sibi sive simulacra, nisi tantum vitulorum duorum quorum alterum posuit in Bethel, et alterum in Dan; sed hoc ipsum jure multiplicitatis arguitur, quia multum est extra unius Dei altare habere vel unum altare aliud. Sic eo tempore quo in tantum recessit a domo David, ut ipsum crucifigeret filium David, non alios legitur habuisse deos; quinimo de unius veri Dei cultu plurimum superba religione gloriabatur, sed in hoc altarium atque simulacrorum multiplicitas recte condemnatur, quod veri et summi sacerdotis Christi secundum ordinem Melchisedech, altare vel sacrificium refugiens, altare aliud, altare suum, et sacrificium sanguinis hircorum et vitulorum sibi obfirmavit, nimium intendens avaritiae, quae est simulacrorum servitus. Porro fructum suum vitis haec in eo male sibi adaequavit, quod secundum amaritudinem radicis sive cordis sui, aceto sive vino myrrhato sitientem in cruce potavit. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Recto et valde justo judicio cor eorum divisum est, qui seipsos a Deo diviserunt. Palam ex historiae Regum serie cognoscitur, quam vere, quam multipliciter cor eorum divisum fuerit ex quo diviserunt sese a domo David; quippe qui fere decies contra semetipsos divisi, reges alios, percussis aliis, sibi locaverunt, et tandem juxta vocem hanc propheticam, nunc interibunt in captivitatem irrevocabilem ducti sunt. Porro tempore illo quo semetipsos a vero David, id est a Filio Dei diviserunt, mirum dictu est, quam crudeli discordia contra semetipsos divisa fuerit multitudo Judaeorum, sicut miserabilis excidii illorum tragoedia testatur, Josepho scribente, per totum vulgata mundum. Multo quippe crudeliores sibimet per impacabiles seditiones intus exstiterunt, quam 65 esse potuerit foris obsidens exercitus Romanorum. Et revera juste, quia principem pacis Jesum condemnantes, Barabbam sibi praeelegerant seditionis auctorem. Illos ergo prophetali oculo praevidens, brevi quidem, sed altera declamatione, justam in illos depromit Dei sententiam, divisum est, inquiens, cor eorum, nunc interibunt. Divisionem namque consequitur interitus, juxta illud: Omne regnum in seipsum divisum, desolabitur, et domus supra domum cadet. Interitum atque ruinam regni sive cordis eorum divisi, sequentibus verbis exprimit, ita dicens: Ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum. Hoc et tunc de prope factum est, quando Assyriis captivantibus depopulatione merita vastati sunt, et tunc de longe futurum erat, quando venientes Romani tollerent et locum et gentem eorum. Tunc enim confracta sunt durissima confractione simulacra eorum. Et notandum, quod non dixit: Hostiles exercitus confringet, sed ipse scilicet Deus meus, qui, ut supra dictum est, abjiciet eos, confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
6.11
Non vult Deus ut homini attribuatur, quando per hominem secundum merita peccantium vindicta divinitatis exercetur. Sed et si quis sibimet attribuit, quod Deo permittente contra populum Dei quidpiam facere praevaluit, ipse coelestem contra semetipsum indignationem magis adducit, fitque interdum ut propter hoc ipsum minus nocere possit. Unde in cantico Deuteronomii, cum dixisset: Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum, continuo subjunxit: Sed propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia. Assur ille, per quem tunc temporis Deus confregit simulacra eorum, et depopulatus est aras eorum, sibimet arrogavit quod sua hoc virtute fecerit, et idcirco dicitur in eum cum indignatione Dei: Vae Assur. Virga furoris mei et baculus ipse, in manu ejus indignatio mea. Super hoc ille gloriabatur, quasi omnia suis faceret viribus, et idcirco postmodum dicitur contra eum: Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? Dicebat enim, quemadmodum idem propheta praemisit: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi, et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum. Nimirum ita gloriando, sic se exaltando, coelestem ut jam dictum est, super semetipsum indignationem adduxit, quae protinus intentatur in eum verbis istis: Propter hoc mittet dominator Deus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem, et subtus gloria ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. Cum igitur sic vehementer sermo propheticus enuntiat: Ipse confringet simulacra eorum, et depopulabitur aras eorum, idem esse intelligamus ac si dicat: Non manus hostium excelsa, sed Dominus fecit haec omnia. Ipse et tunc per Assyrios confregit et depopulatus est, et deinde per Romanos confractarus erat simulacra eorum et depopulaturus aras eorum, quia a domo David recesserunt, quia filium David Christum crucifixerunt. Quam ob causam? Ait: Quia nunc dicent, non est rex nobis. Non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis. Grandis nimirum et vehemens causa damnationis est, quia dicere, non est rex nobis, et hoc peccantium conscientiam dicere, non enim timemus Dominum, id est propositum habemus non timere Dominum, et proinde cum tumore cordis effari, rex quid faciet nobis quemadmodum dixerant prius: Quae pars nobis in David, vel quae haereditas in filio Isai? Sicut enim hoc illi dixerant, sic et sequaces illorum adversus verum David dicturi erant: Nolumus hunc regnare super nos. Hoc enim apertis vocibus conclamaverunt ita ut, dicente Pilato, regem vestrum crucifigam, responderunt: Non habemus regem nisi Caesarem. Profecto haec dicentes pariter quoque dicebant, non enim timemus Dominum, id est propositum habebant non timere Dominum, non portare timoris ejus jugum; sed contumaciter dirumpere et projicere omnia vincula sanctorum ejus mandatorum. Nimirum ubi conscientia rebellis sese tali et tanta praesumptione induit, consequebatur ut dicerent etiam hoc, et rex quid faciet nobis? Consequebatur namque, ut regem contemnerent Dei Filium, quibus propositum est, non timere Deum. Neque enim non ignoraverunt, sed contempserunt et oderunt. Unde ipse rex reprobatus ab eisdem, dicentibus, et rex quid faciet nobis, cum dixisset: Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, continuo subjunxit: Nunc autem et viderunt et oderunt et me et patrem meum. Propter hoc, ecce ipse destruxit simulacra avaritiae eorum, et depopulatus est templum et altare eorum. His dictis iterum qui loquebatur de ipsis, convertitur ad ipsos, et dicit: Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus, et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. Manifestum est hic, cum dicit, loquimini, non imperium volentis, sed permissionem esse indignantis et aversionem dimittentis, ut sit sensus: Jam docendi non estis quid utile sit, sive monendi ut utilia loquamini; vos enim non per ignorantiam errando inutilia loquimini, sed scientia et cum profundo malignitatis consilio mendacia construitis, et arrogantia depravati prophetatis de cordibus vestris; veram autem et utilem prophetiam intelligere non vultis. Loquimini igitur qualia potius vos eligitis, loquimini verba visionis inutilis: nam utilia verba loqui vel signa facere quae prosint, neque vos quaeritis, neque datum aut permissum est vobis. Sciendum quippe de pseudoprophetis, quod et si aliquando futura divinant, nihil tamen utile prophetant, et licet nonnulla signa et prodigia fecisse vel facturi esse legantur, nihil tamen utilitatis aliquod eorum signum habere comprobatur. Unde et Joannes in Apocalypsi cum dixisset: Et fecit signa magna, et seducit habitantes in terra, propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Eamdem signorum magnitudinem vanam, totamque inutilem fore insinuans, determinando sic ait: Ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum. Quid enim utilitatis habet, ignem in conspectu hominum vel super homines de aere ministerio daemoniaco cadere? Ejusmodi signa non sunt illius generis, cujus illa quae nobis Dominus in semetipso designavit: Euntes, inquiens, renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Haec utilia sunt, sicut et verba ipsa, quibus propter haec eadem signa justum est credi; vos autem, o prophetae vitulorum( quos Jeroboam fecit, quos Ephraim coluit), loquimini verba visionis inutilis, quoniam ita vultis et ferietis foedus, subauditur nequaquam cum Deo, sed cum mendacio, quemadmodum et Isaias talibus illusoribus dicit: Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit non veniet super nos, quia posuimus mendacium 66 spem nostram, et mendacio protecti sumus. Hujusmodi foedus ferietis, et propter hoc germinabit quasi amaritudo judicium, ut videlicet foedus vestrum deleatur, et in inimicitias implacabiles convertatur, fiatque vobis sicut ibidem apud eumdem Isaiam Dominus dicit: Et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt. Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit. Flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem, etc. Hoc judicium germinabit foedus vestrum, ait, quasi amaritudo, id est ut vere amaritudo, ut vere amara radix, juxta illud Moysis: Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus cujus cor aversum est, ut vadat et serviat diis gentium, et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem servitutem deorum alienorum, et Moyses radicem dixit esse generantem fel et amaritudinem. Et iste, cum dixisset, et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri, videlicet remaneant inculti, cultoribus in captivitatem ductis, continuo subjunxit: Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae. Nam haec est amaritudo germinans judicium. Haec est radix, ut ait Moyses, germinans fel et amaritudinem. Ad auditores rursus sese convertit sermo propheticus, miro modo clamans causam propter quam Israel judicetur. Vaccas, inquit, Bethaven coluerunt habitatores Samariae. Quid luxit super eum populus ejus, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori, confusio Israel capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. Cum irrisione non vitulos sexus masculini, sed vaccas, id est feminas appellavit, ut videlicet Israel non solum deos vitulos, sed deas vaccas coluerit. Nec dixit tantum vaccas coluerunt, sed vaccas Bethaven coluerunt. Magna quippe distinctio vaccarum est earum, quae figi poterant in Bethaven, id est, in domo idoli, et earum quae gradiuntur in armentis, et spatiantur in pascuis. Istae namque vaccae vivunt et sentiunt, illae aureae sive ex alio quocunque metallo formatae, non solum insensibilia, verum et inanimata simulacra sunt. Constat autem, quia corpore inanimato corpus animatum vivens et sentiens longe praestantius est. Pulchre igitur et vehementer redarguit nimis depressam hominum stultitiam dicendo, vaccas Bethaven, id est vaccas non saltem viventes et lactis alimoniam praestantes, sed inanimatas vaccarum similitudines coluerunt. Notandum et hoc quia non dixit coluerunt reges Samariae, sed coluerunt habitatores Samariae. Colere namque recte dicitur, qui sua voluntate et animi diligentia celebrat et adorat sive veneratur. Non ergo populum excusabilem videri sermo hic propheticus patitur, cum dicit: Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae. Hoc enim non proprie dictum esset aut dici posset, si regibus vitulos colentibus, metu tantum et non propria fuissent obsecuti voluntate; si inviti paruissent, et non sponte consensissent. Et unde constat quod habitatores Samariae vaccas illas coluerunt? Ait: Quia luxit super eum populus ejus. Ut ostenderet vaccas Bethaven unum in Bethel vitulum sentiendum, non intulit, luxit super eis populus, sed super eo, id est vitulo aureo. Quando vel quam ob causam luxit populus super eo? Videlicet quia tempore necessitatis et angustiae vituli quoque aurei inter munera caetera regibus Assyriis directi sunt. Legimus in Regum volumine, regem Israel Manahen regi Assyriorum Phul misisse argenti talenta mille, ut ei praeberet auxilium, inter quae nonnulli arbitrantur etiam vitulos aureos esse directos. Et ut sciamus, inquiunt, hoc esse quod dicimus, perspicue sequens versus ostendit: Siquidem ipse in Assur delatus est munus regi ultori. Idcirco populus luxit, qui utique non lugeret nisi volens, nisi cum amore magis quam pro regum timore tali idololatriae deservisset. Cum ergo dixisset, vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae, ut confirmaret eos revera vitulum coluisse, voluntarie vitulo deservisse, causam reddidit non firmam dicendo, quia luxit super eo populus ejus. Consequitur enim, quod cum amore possederint vel habuerint qui luxerunt, quando ablatus est eis. Populus ejus, subauditur vituli, non sine magno improperio dicitur, qui debuerat esse unius veri Dei populus. Porro et hoc tradunt Hebraei, quod a sacerdotibus vituli aurei furio sublati, et pro his aenei deaurati fuerint repositi. Cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, sicut jam dictum est, vitulos aureos regibus Assyriis esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam potuisset argui vel deprehendi. Hoc est quod continuo subjungit:
6.12
Et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. Lugente populo exsultabant aeditui in gloria ejus, subauditur populi, hoc est in vitulo quem habebant pro gloria: nam gloriam incommutabilis Dei commutaverant in similitudinem imaginis corruptibilis, non hominis sed vituli. Et quae pars vitae detestabilior habetur, populusne, qui luxit super vitulo tanquam super Deo sibi ablato, an aeditui vel sacerdotes qui exsultaverunt, eo quod non esset deprehensum furtum, quod fecerant in illo tali Deo? Profundius barathrum damnationis merito illusoribus illis arbitramur destinatum, quia populares forte errando luxerunt, illi autem irridendo, in rebus pessimis exsultaverunt, quia migravit ab eo, id est a populo. Et est sensus: Exsultaverunt quod migrasset, quod sic Assyriis regibus datus esset, quasi jam ultra deprehendi non posset, utrum aureus an aeneus esset Sed quid deinde? Confusio, inquit, Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. Postquam enim in Assur pro munere vitulus velut aureus delatus est, deprehensa fraus regi Israel litteris indicatur, et unde se placere aestimaverunt, inde vel maxime confunduntur et offendunt eos quibus munera miserant, aestimantes non furto sacerdotum, sed fraude regum atque consilio hoc esse perfectum. Inde confusio coepit Ephraim, inde confusus est Israel. Sequitur:
6.13
Transire fecit Samaria regem suum, quasi spumam super faciem aquae, et disperdentur excelsa idoli peccatum Israel. Siquidem pro merito iniquitatis perseverantis hoc emeruit Samaria sive decem tribus, ut rex ejus transiret et regnum ejus solveretur, sicut spuma super faciem aquae, quae vera nimirum similitudo est. Sicut enim olla fervente superiores aquae in spumam bullasque surgentes irrumpunt, ipsaeque bullae subsilientes colliduntur, et aliis emergentibus aliae crepant et dissiliunt, ita Samaria vel decem tribus, jugi ferventes igne discordiae, reges alios super alios creaverunt, et usque ad decem vices sicut ex ipsa libri Regum lectione colligi promptum est, percussis regibus, alii reges supersederunt, secundum numerum scissurarum decem pallii, quo descisso, propheta, scilicet Ahias Silonites, dixerat ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Decies namque, sicut 67 jam dictum est, regnum illud decem tribuum per discordiam scissum fuit, decies quasi spumam sive bullam super faciem aquae transire fecit regem suum, alio percusso suscipiens alium. Primo namque scissum est Jeroboam. Secundo, Baasa percussit Nadab filium Jeroboam, et regnavit pro eo. Tertio, Zambri dux mediae partis equitum percussit Ela, filium Baasa, et regnavit pro eo. Quarto, Amri, qui erat princeps militiae super Israel, rex factus est ab exercitu, et illo mortuo in peccatis suis, Achab filius ejus regnavit pro eo. Quinto loco, Joram filium Achab occidit Jehu, et regnavit pro eo. Sexto, Zachariam abnepotem Jehu percussit Sellum, et regnavit pro eo. Septimo, eumdem Sellum percussit Manahen, et regnavit pro eo. Octavo. Phacee filius Romeliae, percussit Phaceiam filium Manahen, et regnavit pro eo. Nono, Phacee filium Romeliae, percussit Osce filius Ela, et regnavit pro eo. Decimo, tandem dissidio scissum est regnum in rege Assyriorum, qui Osee jam dictum obsedit, et vinctum misit in carcerem, et transtulit Israel in Assyrios. Sic et sic Samaria malis suis regem suum transire fecit. Et disperdentur, ait, excelsa idoli, de quibus videlicet toties Scriptura refert; verumtamen adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis, quod erat peccatum Israel. Cuncta haec, ut caetera superiora, altius, sicut prophetalem decet dignitatem, nos animadvertere commonet illud, quod continuo subjunctum est: Lappa et tribulus ascendet supra aras eorum et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. Hoc enim nequaquam de angustia captivitatis illius qua tunc in Assyrios translati sunt, sed potius de excidio pene inenarrabili, quo Judaei propter scelus Dominicae mortis subversi, et in omnes gentes captivi ducti sunt, praedictum esse auctoritate sua Dominus ipse comprobat, qui, sequentibus et lamentantibus mulieribus, dum ad mortem duceretur dixit: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles et ventres quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Cooperite nos( Luc. XXIII). Notandum quippe quod non sic ait: Tunc dicent montibus, sed incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Idem namque est, ac si diceret: Tunc in illa tribulatione sive angustia incipiet impleri, quod per Osee praedictum est. Quod si tunc coepit impleri, et tunc dicere incoeperunt montibus: Cadite super nos, quando venerunt illi dies, quos tunc venturos esse dicebat Dominus noster, non utique ad illa tempora sua vel ad mala quae praesens ipse vidit propheta intendebat, quando haec dixit vel scripsit. Et revera, si rite perpendas illud quod tunc Israel passus est, quod anno nono Osee regis Israel cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios, posuitque eos in Haila, et in Abor juxta fluvium Gozam in civitatibus Medorum, non tale vel tam grande fuit malum, ut propter illud propheticus dignaretur sic exclamare spiritus, et dicent montibus: Operite nos; et collibus; Cadite super nos. Quinimo etiamsi in servos et ancillas venundare illos rex Assyriorum maluisset quam ponere in civitatibus suis, tolerabile, imo et optabile fuisset malum, comparatione tam miserabilis Hierosolymorum excidii. Quemadmodum Esther quoque cum dixisset regi: Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur et pereamus, continuo subjunxit: Atque utinam in servos et famulas venderemur; esset utcunque tolerabile malum, et gemens tacerem. Igitur quoniam et illa, quae de verbis istis propheticis tractavimus, partim non ex nota rei gestae historia, sed ex Hebraeorum traditione sumpta sunt, ut supra meminimus. Ipse autem propheta non Judaeis perfidis, sed sapienti haec intelligibilia fore insinuat, cum dicit: Quis sapiens et intelliget ista, intelligens et sciet haec( Ose XIV), rursus eadem repetere libet, et prophetiam secundum tempora, quae nunc futura erant, notis conferre vel proferre rebus vel sensibus eodem tenore vel cursu, quousque ad praesentem locum pervenimus, Christum et ejus tempora non, dubitantes hujus vel omnis sanctae prophetiae summam esse vel caput. Vaccas, inquit, Bethaven coluerunt habitatores Samariae. Habitatores Samariae veraciter Judaei fuere, qui civitatem sanctam Hierusalem et templum in illa divini nominis videbantur inhabitare non utique corde, sed tantum corpore. Si enim Dominum nostrum non dubitaverunt Samaritanum dicere, qui utique secundum carnem Judaeus ex Judaeis erat, et hoc idcirco dicere ausi sunt, quod in civitate Samaritanorum duos dies manserat, postquam locutus est cum muliere Samaritana, quanto magis ipsa Scriptura dicere debuit, habitatores Samariae, qui nimis crudeliter imitati sunt, atque impleverunt peccatum Samariae? Samaria namque recessit a domo David, regemque alium et deos alios sibi fecit. Judaei vero negaverunt et erucifixerunt Filium David, Filium Dei, regemque suum Caesarem esse professi sunt, et tunc quidem Barabbam sibi dimitti petierunt, et Antichristum pro Christo suscepturi sunt. Vere ergo habitatores Samariae, id est alieni a David, et a civitate ejus Hierusalem, et a templo, quod est in ea, et templo Dominici corporis, in quo corporaliter inhabitat omnis plenitudo divinitatis. Isti coluerunt vaccas Bethaven, videlicet qualibus alius propheta loquitur: Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae; quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes; quae dicitis dominis vestris: Afferte et bibemus. Juravit Dominus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus; et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus,. Vaccae itaque illius temporis altera contra alteram, principes sacerdotum Annas et Caiphas exstiterunt ita devorantes plebem sicut herbam virentem vaccae devorare solent, et hoc Bethaven, quod interpretatur domus idoli, id est in illo templo, quod dicebatur templum Domini et debebat esse domus orationis, sed erat domus Mammon, quippe quam ipsi fecerant speluncam latronum. Istas utique vaccas Judaei coluerunt, voluntaria namque crudelitate illis principibus sacerdotum sese submiserunt, et consenserunt ad occidendum Dominum in illa Bethaven, id est propter illam domum idoli sui, scilicet mammonae vel pecuniae suae, et quasi divino oraculo crediderunt vaccis illis, dicentibus sibi: Occidamus eum, ne forte veniant Romani, et tollant nostrum et locum et gentem. Talia sibi immugientes vaccas pingues illi coluerunt, id est libenter audierunt. Unde hoc comprobatum: Quia luxit, inquit, super eo populus ejus. Hoc manifestum est. Luctum namque spontaneum populus sibimet assumpsit super eo, subauditur Deo suo, videlicet mammona iniquo, cui nimirum serviens nequaquam serviebat Deo, et quodammodo lugebat, talem inter se haberi hominem qui diceretur Christus, qui rex Israel acclamaretur, quem nisi occiderent, venirent Romani, et tollerent ipsorum locum, tam pulchrum 68 tantarumque divitiarum. Hoc illi simile fuit, quod, impia Jezabel jubente, primates populi luctum simulaverunt, et praedicaverunt jejunium, ut quasi necessario justitiae judicio interficerent Naboth, submittentes duos viros filios Belial contra eum, qui falsum dicerent testimonium. Et populus quidem totus crudelitati intentus, voluntariam necessitatem occidendi Dominum quasi tristis suscepit; sed principes sacerdotum, Scribae et Pharisaei gaudebant intra cordis sui secretum quod praevaluisset malitiae suae commentum. Ait ergo: Et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori. Aeditui namque tunc erant illi, non veritatis, sed erroris et malitiae, juxta illam sententiam Domini, quia tulistis, inquit, clavim scientiae. Ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. Exsultaverunt, ait, in gloria ejus, quia migravit ab eo, id est exsultaverunt in pecuniis populi, quia praedam faciebant de populo, sperantes quod deinceps sua lucra facerent occiso Christo, qui reprehendebat avaritiam ipsorum. Nam quod tali spe vel intentione Christum occiderent, illa probat parabola, in qua videntes agricolae filium patrisfamilias, dixerunt: Hic est haeres, occidamus eum, et nostra erit haereditas. Cui autem dubium vel quis nesciat quomodo migraverit ab eo, scilicet populo deus suus Mammon, cui serviebat, ut merito veniret in manus Romanorum argentum ipsorum et aurum et locus et gens? Siquidem ipsi hoc emeruerunt, quando congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite, quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Hoc nempe modo Deus ipsorum, qui non est alius, nisi Mammon iniquus, in Assyriis delatus est munus regi ultori, quia profecto pecunia ipsorum malignis spiritibus et diabolo patri mendacii dedicata est, quando tale mendacium coemerunt. Proinde justo valde judicio provenit ut traderentur illi regi ultori, ut et super eos rex atque pater mendacii regnaret, et in eos ultionem per manus Romanorum exerceret. Et illi quidem ad horam nimis parvam exsultaverunt, putantes quod deinceps liberius copiosa pecunia migrare deberet a populo in marsupia ipsorum; sed exsultatio illa in verum conversa est luctum, quia magnam et miserabilem, toto mirante saeculo, ultionem sustinuerunt. Unde et subditur: Confusio Israel[ al. Ephraim], capiet, et confundetur Israel, sicut nunc palam factum est, quando ceciderunt in ore gladii, et in omnes gentes captivi ducti sunt, et in residuis eorum toti mundo spectaculum est, non solum dispersio qua dispersi sunt, verumetiam caecitas mentis, quae in Israel contigit. Et bene, cum dixisset, confundetur Israel, addidit, in voluntate sua, quia videlicet sic voluerunt Judaei, sic electione praefinxerunt ac praescripserunt sibi Christum regem negantes, et Caesarem profitentes, Christum occidentes, et Barabbam dimittentes, et clamantes coram Pilato, sanguis ejus super nos et super filios nostros. Sequitur: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae, et disperdentur excelsa idoli peccatum Israel. Samaria, sicut jam dictum est, hoc loco recte dicitur etiam Judaea, quia revera secundum supradictas rationes Samariae, quae a domo David scissa fuerat, similem sese in pejus fecit Judaea, quae verum David Christum regem habere recusat. Transire ergo fecit regem suum, id est regem habere maluit transitorium, quam regem suum. Verum non conceditur ei ut saltem transitorium regem habere possit, sed omnino ablatum est illi regnum, et dux pariter et rex ab ea transivit. Nec enim saltem dignatus est Caesarum quisquam regnare super eos, aut in regno suo cives habere illos, sed tantummodo captivos, licet adulati sint dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem. Sicut repente transit spuma super faciem aquae, sic in brevi dissipatum et annihilatum est regnum Judaeae, et disperdita sunt excelsa idoli peccatum Israel, lapis quippe super lapidem non remansit, et destructum est, subvertentibus Romanis illud, quod debebat esse templum Domini. Erat autem excelsum idoli, et peccatum Israel ex quo polluti sunt sanguine Christi, homicidae et servi peccati, servi mammonae Dei vel idoli sui. Et quid mirum, si jam post necem Christi templum illud vocetur excelsum idoli, cum antea domus eadem spelunca latronum facta vocata fuerit? Disperdentur ergo excelsa idoli, id est annihilabitur caput superbiae Judaicae, et fundus avaritiae Pharisaicae, pulchritudo templi, de quo salus exivit, sicut significatur in Evangelio, cum dicitur: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Quanta autem perditione, quanta cum tribulatione gentis hoc deberet fieri, verbis sequentibus exprimit, cum dicit: Lappa et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. Quod enim dicit, lappa et tribulus ascendet super aras eorum, signum est ultimae solitudinis, ut ne parietes quidem et extrema aedificiorum vestigia relinquantur. Cum autem subjungit: Et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos, iram et tribulationem illam vehementer edicere nititur, quae tanta exstitit ut satis declamari non possit. Eorum namque erat dicere montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos, quippe qui magis mori optarent quam cernere quae afferunt mortem. Et revera satis pulchre atque eleganter exprimit littera haec, quanto desiderio latere voluisset, si possibile fuisset. Etenim cum per omne tempus obsidionis, ut Josephus refert, occisorum, sive fame, caeterisque cladibus mortuorum numerus ad decies centena millia collectus fuerit, qui superfuerunt ad valles, et in specus subterraneos confugerunt, et in cloacis quoque delitescere frustra conati sunt. Sic delituisse vel delitescere voluisse, nimirum dixisse fuit montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos. Quare autem Dominus noster hoc testimonium de propheta sumens, sic dicere maluit, tunc incipient dicere: Cur non ait, dicent, sed dicere incipient? Videlicet, quia non illic finis, sed initium dolorum exstitit quando sic ceciderunt in ore gladii. Tempus aliud erit, veniet dies alius, dies judicii, quo majori cum angustia dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos; dicent sanctis patribus et patriarchis: Protegite nos; dicent Moysi et prophetis: Excusate nos. Verum id frustra dicent; nam econtra est qui accuset vos, ait Dominus, Moyses in quo vos speratis. Et verba quidem diversa de montibus et collibus praedicata sunt, dicendo montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos; sed sensu eadem sunt. Nam propheta quidem, dicent, ait, montibus: Operite nos; et collibus: Cadite; Dominus autem, tunc, inquit, incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Sequitur: Ex diebus Gabaa peccavit Israel. Ibi steterunt. Non comprehendet eos, in Gabaa praelium super filiis iniquitatis. Juxta desiderium meum corripiam eos. Congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas. Semel et iterum ac tertio, imo et quarto antiquitatem, sive vetustatem peccati illorum 69 commemorat, ut nulli videatur nimium festina, vel plus justo severa punientis sententia. Primo namque superius dixit: Ista subsannatio eorum in terra Aegypti, et post aliqua rursus ait: Profunde peccaverunt sic in diebus Gabaa. Item: Omnes nequitiae eorum in Galgalis, quia ibi exosos habui eos. Nunc quarta jam vice secundum eamdem intentionem dicit: Ex diebus Gabaa peccavit Israel, id est ex eodem tempore quo in Gabaa peccare non desiit Israel. Peccavit autem illic semel et iterum Israel peccata, quorum in Scriptura saevum et horribile monumentum est. Venit Levita in civitatem illam cum uxore sua, illucque divertit, et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebat, volentes eum occidere, et uxorem ejus incredibili libidinis furore vexantes. Denique mortua est. Ubi tanta regnabat corporalis nequitia fornicationis, jam increverat nequitia quoque spiritualis, et hoc nihilominus eadem Scriptura denarrat, referens praecedenti lectione idolum factum in domo Michae. Et quanta illud instantia, qua violentia rapuerunt ad se filii stirpis Dan cum sacerdote, dicentes ei: Veni nobiscum, ut habeamus te patrem et sacerdotem, etc. Sed filii Israel illam fornicationem idololatriae pro nihilo ducentes, imo et ipsi facientes pro illa corporali fornicatione ascenderunt oppugnare Gabaa contra filios Benjamin, et semel atque iterum bello concisi, tandemque victores pene unam ex Israel tribum deleverunt. Post haec Saul ex eadem urbe rex assumptus est, tanta cum offensione Dei ut diceret ad Samuelem: Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Nimirum sic, et sic peccante Israel, filii quoque postmodum nati simul peccaverunt, vero et justo judicio Dei sic enuntiante, sic eos arguente ut dicat ibi steterunt. Idem enim est ac si dicat: Filioli, quamvis post multa tempora nati illic peccaverunt, in illis patribus suis praevaricati sunt, quia videlicet a peccatis eorum non recesserunt, imo pejora faciendo mensuram illorum impleverunt. Idcirco etiam durius atque fortius super eas dari debuit judicium. Quod intendens continuo dicit: Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filiis iniquitatis. Et est sensus: Quod malum passuri sunt, non tale erit quale fuit illud praelium in Gabaa, quod habuerunt contra filios iniquitatis, quorum incredibilis furor libidinis mulierem vexando interfecit, sed multo vehementius, incomparabiliter majus. Hoc est quod protinus ait: Juxta desiderium meum corripiam eos. Magna et vehemens comminatio, quae secundum litterae sonum hoc significat, quod vindictae magnitudinem facere Deus, qui utique impassibilis est, habeat in desiderio. Simile est huic illud quod in Isaia dicit: Heu consolabor super hostibus meis. Dictum est autem ad similitudinem hominis multum exacerbati, et ultionem videre adeo desiderantis, ut antequam fiat, nullo modo possit consolari. Et quid facturus sit, protinus breviter innuit: Congregabuntur, ait, super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
6.14
Propter duas iniquitates corripiendum dicit Israel, juxta illud quod in Hieremia loquitur idem Deus: Duo mala fecit populus meus. Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas quae continere non possunt aquas; hoc de gente alia, de populo quovis Deum ignorante, dici non poterat. Gens enim quaecunque verum ignorans Deum, falsos deos colebat, unam tantum fecisse iniquitatem recte dicitur; gens autem haec, in qua Deus notus erat, declinando in idololatriam, duas habere iniquitates veraciter culpatur, id est Deum verum reliquisse, et pro illo vel contra illum deos alienos coluisse. Dupliciter namque reus est qui, bonum sciens, malum potius eligit, ille vero simpliciter, qui, bonum nesciens, malum pro bono suscipit. Itaque et quando vitulum unum populus ille fecit in deserto et coluit, post multa quae viderat magnalia veri Dei, et quando deserens domum David et templum Domini, duos vitulos sibi statuit, imo et quoties illos vel illos gentium deos adoravit. Amplius autem quando Barabbam sibi dimitti, Christum autem crucifigi petivit, duas iniquitates fecit, dupliciter peccavit, bonum reprobans, et malum eligens; dulce amarum, et amarum dulce ponens; tenebras lucem, et lucem tenebras appellans. Cum igitur corripientur propter duas iniquitates suas, congregabuntur, ait, super eos populi, ut videlicet propter seditionis auctorem, quem sibi elegerunt, tradantur in manus gladii, et propter hoc quod Christum negaverunt, vulpium, id est malignorum spirituum partes sint. Sequitur: Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus. Ascendam super Ephraim, arabit Judas, confringet sibi sulcos Jacob. Quaerebas forte admirans quae causa vel quod vinculum tam forte populum illum idololatriae subligatum, tandiu tenuerit ex diebus Gabaa, imo ex diebus Aegypti, sicut superius ait, ista subsannatio eorum in terra Aegypti. Quasi istud quaereres, causam veram habili atque eleganti similitudine convenienter exprimit. Ephraim, inquit, vitula docta diligere trituram. Consuetudo hic terrae promissionis tangitur, ubi vitulae cum caeteris animalibus fruges terere consueverunt. Cum autem gravissimo labore fatigantur, solent prodire ab area. Iterum autem diligentes aream, eo quod fruges in ea comedant, unde est illud: Non alligabis os bovi trituranti, sponte ad aream redeunt. Igitur Ephraim similis est vaccae vitulae, quia didicit aream terere. Et non solum didicit, verum etiam a nimia consuetudine coepit amare quod docta est, licet trituratio laborem inferat. Sic et populus Israeliticus, licet frequenter affligeretur, et multa adversa pateretur propter idololatriam, tamen voluntates suas, et ingluviem ventris sequi desiderans, ultro ad idola revertebatur. Poterat hoc ipsum alia quacunque similitudine quam per ejusmodi vitulam designari, sed mira proprietate usus est intuitus spiritus prophetici, dum talem proponere similitudinem maluit. Nam quia vitulos colebat Ephraim sive Israel scissus a domo David, imo et coluit ab initio vitulum, quando egressus est de terra Aegypti, pulchre nimis eadem gens hic vitula dicta est, dum arguitur, quod a vero Deo fornicando cultui vitulorum succubuerit. Magnam deinde sonat iram dicendo, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus; ascendam super Ephraim. Pulchritudo namque colli superbiam designat eorumdem peccantium, et in peccatis suis complacentium sibi. Porro transitus sive ascensus, de quo dicit: Ego transivi sive ascendam Ephraim, tam futuro quam praeterito tempore certissimum esse significans quod facere intendit, vindicta est eadem quam in Exodo legimus praescriptam his verbis: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Nec vana illa comminatio exstitit. Semel enim ascendit, semel homo natus est, semel passus, mortuus est et resurrexit, et in coelum ascendit, et tunc demum illum populum dura cervice ascensus sui nimis impatientem delevit. Quod hic pulchritudo colli, hoc ibidem dicitur ornatus, cum Dominus dicit: Jam nunc depone 70 ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Oreb. Quandiu peccator ornatus incedit, id est in peccatis suis superbit, quandiu pulchram cervicem erigit, complacendo sibi, laetabundus quod male fecerit, et exsultans in rebus pessimis, quodammodo nescit Deus quid faciat illi, nescit misericordia quali aditu ad illum veniat remota severitate judicii, atque idcirco cum dixisset sententiam judicialem, populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui et delebo te, protinus consilium offerens, jam nunc, ait, depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi, id est humiliare poenitendo, ut miserear tui. Igitur quod hic ait, et ego ascendi sive ascendam super pulchritudinem colli ejus, videlicet vitulae diligentis trituram, id est populi toties tamque pertinaciter recurrentis ad idololatriam, illam designat iram, quam tunc idem populus bibit usque ad fundum calicis, quando Deus homo factus in medio ejus ascendit. Ex tunc enim confracta est pulchritudo cervicis, quia ceciderunt in ore gladii, et in omnes gentes captivi ducti sunt peccatores superbi. Porro idem ascensus, sicut in ruinam superborum blasphemantium, ita et in resurrectionem positus est humilium credentium atque confitentium. Sequitur ergo: Arabit Judas, confringit sibi sulcos Jacob. Ecce videmus et orbis universus novit quia contrita cervice Ephraim aravit Judas, et Jacob sulcos sibi confregit, quia disperditis incredulis Judaeis, qui negaverunt filium David, sicut olim recesserat Ephraim a domo David, evangelicae praedicationis vomer corda gentium exaravit, et Jacob, id est supplantator, videlicet gentilis populus sulcos sibi confregit, agriculturam exercens ad seminandum vel recipiendum semen verbum Dei. Judas aravit, quandoquidem Judaeis erant apostoli secundum hoc ipsum nomen, quod est Judas, id est confessio, primi confitentes Christum Filium Dei vivi gentibus praedicaverunt. Ipsae autem gentes Jacob effectae sunt, quia supplantaverunt Esau, dum primogenita salutis tulerunt, quae fuerant Judaeorum. Arando sulci fiunt, confringendo autem sulcos; id quod aratum est, idoneum fit ad semen contegendum atque confovendum. Congratulatur protinus propheticae gratiae spiritus agricolis sive aratoribus istis, et dicit: Seminate vobis in justitia, metite in ore misericordiae, innovate vobis novale. Seminant quippe praedicatores, quando verbum annuntiant; metunt autem, quando de credentium confessione exsultant. Idcirco sic pulchre distinctum est, seminate vobis in justitia, metite in ore misericordiae, quia videlicet, sicut Apostolus ait, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et quia sua quisque justitia vel salute contentus esse non debet, sed dare operam, ut etiam alios salvet, subjungit atque ait: Innovate vobis novale. Novale quippe innovare, est inculta prius loca excolere, utpote saltibus explanare. Porro gentes prius erant quasi silvae, nimirum a feris, videlicet malignis spiritibus obsessae. Nam econtra comparatione gentium Judaei domus erant pulchrae, terra culta et civitates opulentae. Unde Psalmista cum dixisset: Ecce audivimus eam, scilicet Ecclesiam, sive Dominicae Incarnationis et sanctificationis ejus arcam in Ephrata, quae est Bethleem, per Ephratam, Judaeos intelligi volens, statim quia de Judaeis ad gentes eadem sanctificationis arca transivit, subjunxit atque ait: Invenimus eam in campis silvae, id est in gentibus, qui de silva campi, de fructuosis cultiles facti sunt et fecundi. Igitur innovate vobis novale, id est gentibus Evangelium Christi praedicando, novam Ecclesiam, novum acquisitionis populum vobis parate, Deo ad vestram salutem et gloriam acquirite. Et quia cum plenitudo gentium subintroierit, futurum est, ut cum misericordia respiciat vitulam, id est Synagogam illam, cujus super pulchritudinem colli, nunc tam severe transivit. Sequitur et dicit: Tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. Tempus quippe requirendi Dominum reliquiis Israel tunc erit, cum plenitudo gentium subintroierit. Tunc enim veniet Dominus et docebit eos justitiam, iniquitate aversa, quemadmodum et Apostolus cum dixisset, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium subintroierit, et sic omnis Israel salvus fieret, testimonium propheticum apponens, sicut, ait, scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).