Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentaria in duodecim prophetas minores
Mino 7.2
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10877 Coindup
7.1
LIBER QUINTUS.
7.1
71 Propter prophetiae praesentis ordinem illustrius retinendum, jam dictum et iterum atque iterum dicendum est, quia ab eo quod ait, non est veritas, et non est scientia in terra, septies usque ad finem voluminis peccata commemorat atque replicat, et per singulas vices in Christum sermo recurrit, qui solus omnium credentium atque poenitentium justitia est. Secunda jam vice ab eo quod ait: Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, longa et vehementi declamatione peccatorum declamavit abundantiam sic concludens: Tempus autem requirendi Dominum cum venerit, qui docebit vos justitiam. Tertio nunc eadem peccata repetens dicit: Arastis, impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis fructum mendacii, quia confisus es in viis tuis. Aptissime per similitudinem arantium, metentium, et fructus suos comedentium pertinaciam incorrigibilium denotat peccatorum qui male incipiendo in pejus proficiunt, et pessime finientes, deficiunt. Sicut enim haec per incrementa differunt, arare, metere et comedere fructum, sic in peccatoribus distantiam per incrementa peccati divinum perpendit judicium. Denique cum proposito peccati opere corruptus laborat animus versatque cogitatu intimo, qualiter voluntatem impiam ad operis perducat affectum, aranti vel seminanti similis est. Cum autem expleto iniquitatis opere exsilit laetabundus quod male fecerit, et exsultans in rebus pessimis, similis est metenti; cum deinde ad hoc etiam eruperit, ut superbo spiritu, sua contra redarguentem legem Dei peccata defendat, et securus incedat corde impoenitenti, similis est ei, qui post messem reconditos fructus comedit. Proinde cum dixisset, comedistis fructum mendacii, continuo quasi quaereretur ab aliquo illorum cui haec dicit, quomodo vel quare dicit quod comederim fructum mendacii, subjungit atque ait: Quia confisus es in viis tuis. Idem enim est ac si dicat: Quia tu peccata tua superba cervice defendis. Eisdem incrementis originale, id est Adae peccatum, peractum est. Primo quippe impietatem aravit, quando Dei similitudinem appetivit. Nisi enim intus prius tumuisset, nisi divinitatem vel divinae majestatis similitudinem appetisset, foris tentatus tam facile non cederet. Deinde iniquitatem messuit, quando propositum sibi praeceptum de ligno scientiae boni ac mali transgressus est, inobediens voci Domini. Deinde comedit fructum mendacii, quando in ipso peccato sibi complacuit, seque adversus redarguentem Deum defendit. Exinde omnis vitiosa propago vitiati parentis eadem incrementa contraxit, exempli gratia, ut ille Ephraim sive Jeroboam, cujus peccatum toties in sanctis et propheticis commemorantur litteris. Aravit namque impietatem, quando excogitavit consilium et dixit: Nunc revertetur regnum ad domum David, si ascenderit populus iste, ut sacrificia faciat in domo Domini, in Hierusalem, etc. Messuit iniquitatem, quando excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit: Ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Comedit fructum mendacii, dum ita regnando non cum Deo, prophetas ad se missos in sermone Dei, sicut Scriptura refert, incorrectus contempsit, et confisus est in viis suis, in vitulis suis. Ad summum coetus ille Judaicus, qui non utcunque recessit a domo David sed etiam crucifixit Filium David, tunc aravit impietatem, quando quaerebant principes sacerdotum et Scribae quomodo illum interficerent. Messuit iniquitatem quando petierunt et obtinuerunt a Pilato ut interficerent eum. Fructum mendacii nunc usque comedunt, quod videlicet mendacium sive mendacii fructum data militibus pecunia copiosa comparaverunt, ut dicerent, quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. Divulgatum est enim verbum illud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Et confidunt in viis suis, dum justitiam suam statuere volentes justitiae Dei non sunt subjecti. Ubi sic arando, sic metendo, sic nihilominus comedendo sive confitendo, peccatum cumulatum atque roboratum est, jam profecto judicii vel sententiae vindicis tempus et locus est. Sequitur ergo: In multitudine fortium tuorum consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur. Quicunque modis supradictis peccata sua consumat recte fortes suos habere dicitur, fortes utique malos, bonis fortibus contrarios. Quales fuere fortes David fortes primi, ad quos caeterorum fortium nullus pervenit. Tres illi fortes ejus virtutes, videlicet sapientia, humilitas et fortitudo, quas Scriptura taliter designat breviterque comprehendit. Haec nomina fortium David, David sedens in cathedra sapientissimus inter tres. Sedens in cathedra sapientissimus, hoc est sapientia. Ipse enim quasi tenerrimus ligni vermiculus. Haec est humilitas. Qui octingentos interfecit impetu uno. Haec est fortitudo; fortibus illis contrarios fortes habent isti, videlicet insipientiam, superbiam et temeritatem, quam putant veram esse fortitudinem, et proinde nullam merentur clementiam, citamque experiuntur vindictam. Hoc est quod ait: In multitudine fortium tuorum consurget tumultus in populo, et omnes munitiones tuae vastabuntur. Sic factum est, et quando decem tribus captivae translatae sunt in Assyrios, sic factum est, quando Judaei, vincentibus Romanis, ceciderunt in ore gladii, et in omnes gentes captivi ducti sunt. Consurrexit enim tumultus in populo illo triplici discordia, sicut historiae referunt, contra semetipsum diviso, et omnes munitiones ejus vastatae sunt, ita ut non 72 relinqueretur lapis super lapidem. Hoc evenit in multitudine fortium, id est propter multitudinem fortium ejus, de qualibus jam dictum est, quia videlicet tales fuere Judaei male fortes, sicut testatur ipse Salvator in psalmo dicens: Quia ecce coeperunt animam meam, et irruerunt in me fortes. Nunc ad ipsos devastandos apostropham faciens, dicit propheticus sermo: Sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filiis allisa, sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum. Nota rei gestae historia est, cui vastationem illorum similem fore denuntiat. In libro namque Judicum scriptum est angelum apparuisse Gedeoni, qui dixit ei: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian. Ac deinceps: Tolle taurum patris tui. et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et nemus quod circa aram est succides. Hoc facto, jubente Domino, perrexit cum trecentis viris, et vicit Madian mirabili genere praelii. Divisit trecentos viros, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas ac lampades in medio lagenarum. Ingressusque ipse, et trecenti viri cui cum eo erant in parte castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, et custodibus suscitatis, coeperunt baccinis clangere et complodere inter se lagenas. Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis. Omnia itaque castra turbata sunt et mutua se caede truncabant fugientes, conclamantibus et persequentibus viris Israel. Apprehensi sunt et interfecti duo viri Madian, Oreb, et Zeb, et deinde Sebee et Salmana reges Madian. Diem illum appellat hic propheta diem praelii, cum dicit: Sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii. Nam qui judicavit Baal, ipse est Gedeon. Unde vocatus est Hieroboal, eo quod dixisset pater ejus, ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. Porro Isaias diem eumdem, diem appellat Madian. Jugum, ait, oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Uterque, tam iste quam ille triumphum Christi, quo triumphavit, tam de invisibilibus quam de visibilibus hostibus suis, triumpho illo assimilavit, quo taliter triumphavit Gedeon de Madian cum illis CCC viris. Nimirum Psalmista quoque inimicos Dei hostes et adversarios Christi, illis principibus Madian, quorum unus fuit hic Salmana, similes imprecatur fore in ruina. Deus, inquit, pone principes eorum, sicut Oreb et Zeb, et Zebee et Salmana. Magnum et memorabile praelium, cujus secundum similitudinem spirituale bellum Domini, tribus prophetis testibus, Isaia, David et isto Osee confirmatum et praenuntiatum est fore gerendum. Nam, sicut a catholicis atque orthodoxis est tractando depromptum Gedeon Christi CCC cum eo viri praedicatorum sanctae trinitatis typum gesserunt, Madian vero cunctorum Christi inimicorum, quod viri illi non gladios, sed sinistris quidem manibus atque in lagenis lampades, dexteris vero sonantes tenuere tubas ejus rei typus exstitit, quod sancti praedicatores in minore suorum salutem corporum, in majore vero cura verbum praedicationis habuerunt. Confractis hydriis sive lagenis lampades micuerunt, concrepante sonitu tubarum, et hostes in fugam versi disperierunt, quia prostratis morte corporibus, magnitudo gratiarum, quae in illis erat occultior, magis claruit per signa miraculorum, et sic dissipata sunt contraria Christo molimina hostium, malignorum spirituum sive impiorum hominum.
7.2
Nunc secundum litterae praesentis ordinem sive tenorem coeptum prosequamur intellectum. Sicut vastatus est, inquit, Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa; sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum. Non dixit, sicut vastatus est Madian, sed sicut vastatus est Salmana, qui fuit rex Madian, sic enim ibidem scriptum est: Dixitque Gedeon ad viros Socoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt, ut possimus persequi Zebee et Salmana et reges Madian. Quomodo vastatus est ille Salmana? Cum comprehendisset eos Gedeon, videlicet Zebee et Salmana, dixit ad eos: Quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis. Quibus ille ait: Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem, et caetera quae concluduntur sic: Surrexitque Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana. Idcirco propheta cum dixisset, sicut vastatus est Salmana a domo ejus, qui judicavit Baal in die praelii, addidit, matre super filiis allisa, quia videlicet matrem ipsius Gedeon vehementer alliserant super filiis, quorum mors maternorum viscerum allisio non esse non poterat, quam etiam ob causam noluit servare Gedeon, sed interfecit eumdem Salmana. Sic fecit vobis, ait, Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum. Sive ad illius temporis statum respicias quo decem tribus in Assyrios translatae sunt, sive ad illius quo Judaei Romanorum gladiis excisi sunt, vera est utrobique similitudo; quia proinde haec passi sunt, quod et priores illi prophetas occiderunt, et juniores isti Christum et apostolos interfecerunt; et hoc faciendo matrem super filiis alliserunt, id est Ecclesiam Dei graviter contristaverunt. Illis fuit Bethel civitas ejusdem nominis, in qua unum posuerant de vitulis quos coluerunt. Istis autem Bethel exstitit ipsa domus Domini, quae erat in Hierosolymis secundum interpretationem nominis, interpretatur enim Bethel domus Dei, in qua non Deo, sed mammonae servierunt. Illa domus fecit eis a facie malitiae nequitiarum ipsorum, ut sicut vastatus est Salmana, sic ipsi vastarentur et ultimum paterentur exterminium. Quare? Quia videlicet jam non erant sicut Abraham vel sicut Israel, sed sicut Salmana qui rexerat Madianites, quod nomen interpretatur consummatio, significans eos in omni nequitia consummatos modis omnibus, de quibus supra dictum est, arando impietatem, metendo iniquitatem, comedendo fructum mendacii, et confidendo in viis suis. Dicat illis igitur Gedeon, quod interpretatur circuiens uterum, scilicet Dominus noster Jesus Christus, qui non de virili semine conceptus, sed per semetipsum de coelo veniens, introivit et implavit Virginis uterum: Quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor? Et sit sensus: Quid vobis conscientia vestra respondet, quales fuerunt illi quos misi ad vos, ex quibus occidistis, et crucifixistis, ex quibus flagellastis in synagogis vestris, et persecuti estis de civitate in civitatem? Non enim veritas ream illorum cessat convenire conscientiam, sed semper accusantes secum cogitationes circumferunt. Dicuntur autem hoc fecisse in Thabor. Et recte, quia Thabor interpretatur veniens lumen, et ipsi in adventu et propter adventum veri luminis, quod est Christus, hoc fecerunt, nolentes videre aut ab aliquo videri sive demonstrari tantum lumen. Respondent illi: Similes tui et unus ex eis, quasi filius regis. Nequaquam enim 73 respondere non possunt, quia non ignoranter, sed scienter peccaverunt; et liquido sciebant eos similes fuisse Christi, videlicet prophetas, et sapientes, et Scribas, et unum ex eis quasi filium regis, imo verum filium regis, qui hoc ipsum requirit, qui conscientias eorum convincit, qui ad judicium mortis jubet eos produci. Fratres, inquit, mei fuerunt, filii matris meae. Si servassetis eos, non vos occiderem. Vere fratres suos esse Christus beatos apostolos dicit, quia et antequam clarificassent eum passionibus vel mortibus suis, dixit Mariae cum resurrexisset a mortuis: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et patrem vestrum Sunt et filii matris ejus, videlicet supernae Hierusalem, quae est mater omnium nostrum, cujus et Christus secundum carnem filius factus est filius singularis, primogenitus ex mortuis. Si servassetis eos, inquit, non vos occiderem, quia videlicet dimissus fuisset Judaeis reatus quoque mortis Christi, si post resurrectionem ejus apostolis ejus credidissent, secundum orationem qua oravit, quando illum crucifixerunt. Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. His praemissis continuo Salvatoris ejusdem gratiam, qua justificantur credentes electi, sic eloquitur persona Dei Patris.
7.3
CAP. XI.
7.4
Sicut mane transit, pertransiit rex Israel; quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Sensus iste est: Rex Israel nonnisi Deus esse debuerat, et Christus Dei Filius, quem patriarcharum fides exspectaverat. Unde cum quaererent regem filii Israel, displicuit sermo in oculis Samuelis, Domino quoque dicente ad eum: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Verum nequaquam exspectavit tempora legitima regni Dei, quisquis in Israel regnare potuit, sed certatim in alterutros insurgendo, regesque alios percutiendo, alii regnaverunt quousque regnaret Herodes, qui non erat de genere Israel. In illo cessavit homo transiturus regnare in Israel, quamvis quidam de posteris ejusdem Herodis aliquas post illum laceraverint potius, quam rexerint ejusdem regni partes, quia tunc rex Christus natus, cujus regnum non transit, sed in aeternum permanet. Igitur transire et cessare debuit rex Israel, eo maxime tempore, quando talis erat rex Herodes, qui neque de Juda, neque de ulla esset tribu Israel, quo tempore verus rex Christus natus est. Nimirum ita factum est. Nam sicut mane transit, pertransiit rex Israel, et finitum est terrenum regnum Israel. Et quidem cito mane transit, verumtamen iterum revertitur. Rex autem ejusmodi sive regnum Israel non revertetur amplius. Recte ergo cum dixisset, sicut mane transit, non contentus fuit dixisse, transit rex Israel, sed omnimodum et irrevocabilem exprimens transitum, pertransiit, inquit, rex Israel, qui jam ultra non rediturus est, sicut mane transit quidem, sed iterum transmissa nocte rediturum est. Quare? Quia puer, inquit, Israel, subauditur natus est, qui solus coelesti imperio regnare debeat in Israel, quem quaerebat ad perdendum Herodes ille alienigena rex. Et dilexi eum, ait, videlicet juxta alium prophetam, per quem hic idem Deus Pater locutus est: Ecce puer meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Et rectissime puer iste praesenti loco dicitur Israel, propter illud quod sequitur, et ex Aegypto vocavi filium meum. Iste namque puer pertulit tentationes sive tribulationes Israel, incipiens ab eo quod fugit ex Israel in Aegyptum, ubi quondam ille peregrinatus est Israel. Quod sciens divinus evangelista, cum dixisset: Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis, continuo testimonium hoc ita subintulit, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. Ubi servivit propter peccata sua domus Israel, quia vendiderant fratrem suum Joseph, illic exsul factus est iste rex Israel. Vocatus ex Aegypto, quadraginta diebus tentatus est in deserto. Illic quondam Israel egressus ex Aegypto tentatus est, quia tentavit Deum in deserto quadraginta annos, quia deliquit detrahendo terrae repromissionis, quam per quadraginta dies exploravit, et idcirco diem pro anno computante illi judice Deo, mansit illic, ut dictum est, quadraginta annos. Hic autem, qui non tentavit, sed tentatus est, statim post quadraginta dies in veram repromissionis terram introire, suosque auditores introducere coepit praedicando, daemones ejiciendo, et caetera miracula faciendo, mortem patiendo, et a mortuis resurgendo, atque in coelum ascendendo. Recte igitur hic Filius praesenti loco Israel dictus est, et pulchre ad illam ejus fugam in Aegyptum et reditum hoc pertinet testimonium ab evangelista sumptum: Ex Aegypto vocavi filium meum. Et quidem populus quoque Israel, cum vocaretur ex Aegypto, filius dictus est, sicut scriptum est: Dicesque ad Pharaonem: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum. Ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Ergo populus quoque Israel pro parte electorum filius quidem dictus est, sed hoc nonnisi gratia hujus, qui filius est unicus, non adoptatus, sed genitus, qui de populo illo secundum carnem nasciturus erat, ut multos filios per passionem suam in gloriam adduceret, non dedignatus eos habere fratres et cohaeredes. Alioqui nisi venisset qui venturus erat hic dilectus Filius Dei, Israel quoque, sicut caeterae gentes, nequaquam poterat tanti Patris Filius dici, testante Apostolo, qui cum ex illo sit populo, tamen dicit: Eramus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri. Quod si quaeras quid olim factum sit, quando Israel de Aegypto ascendit. Quoniam quidem, sicut evangelista dicit, tunc quando puer Jesus in Aegyptum fugit, et inde rediit, impletum est illud quod dictum est a Domino per hunc prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi Filium meum; audi quod sequitur: Vocaverunt eos et sic abierunt a facie eorum, Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. Hic jam quarto peccata ejusdem populi replicans, ad superiora tempora sermo recurrit. Et est sensus: Ego quidem vocavi tunc temporis filios Israel ex Aegypto; at illi tunc non exierunt ex Aegypto, praeterquam paucissimi. Corpore quidem exierunt, sed animo non exierunt. Alii vocaverunt eos, et ipsi me contemnentes, potius secuti sunt illos. Denique cum corpore ex Aegypto exirent, usque adeo mente in Aegypto remanserunt, ut simulacris Aegyptis sacrificarent, insuper et Baalim immolarent. Et quidem Hieroboal, qui et Gedeon, destruxit idolum Baal, sed postea ad immolandum illi revoluti sunt, vocantibus maxime regibus suis et impia Jezabel, et a facie illorum taliter abeundo, nequaquam ex Aegypto se exisse testati sunt, qui peccata Aegyptiaca non deseruerunt. Et ego quasi nutritius Ephraim portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. Miram Dei patientiam, cujus et Paulus in Actibus apostolorum meminit his verbis: Et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto, praesens locus, quamvis breviter magnifice satis innuit: Et ego, inquit, 74 quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis. Sicut enim nutritius puerulum, qui nondum ad intelligibilem aetatem pervenit, sed nec discretionem adhuc habere potest boni ac mali, patienter suffert et infantiles ejus ineptias, quamvis interdum commotus reverberet, adhibitis saepius consolatus blandimentis, et quamlibet ingratum portat in brachiis; sic Dominus Deus, qui haec loquitur, populum rudem et spiritualia nescientem mysteria coelestis regni Dei patienter sustinuit, et quamvis multorum ex illis corpora prosterneret in deserto, residuis tamen multis et magnis blandiebatur miraculis, circumducendo illos et docendo, ut Moses ait, et custodiendo quasi pupillam oculi sui. Hoc est quod ait: et portabam eos in brachiis meis; per brachia namque fortitudinem eorum, quae facta sunt, miraculorum vult intelligi. Unde Scriptura cum dixisset: Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel, continuo subjunxit: At illi ingressi erant in manu excelsa. Et Psalmista: Et eduxit Israel, inquit, de medio ejus in manu potenti et brachio excelso. Nec vero abs re per nomen hic Ephraim exprimitur, cum haec una tantum tribus fuerit illius populi, sed quia major ingratitudo tribus illius exstitit, in eo quod Hieroboam de tribu Ephraim vitulos aureos fecit, recte gravius eadem tribus denotatur, ubicunque potiora super ingratam gentem commemorantur beneficia Dei. Et nescierunt, inquit, quod curarem eos. Revera nescierunt, in tantum, ut dum ipse quaedam curationis ligamenta, id est legalia daret illis praecepta, illi perterriti et pavore concussi, starent procul dicentes Mosi: Loquere tu nobis, et audiemus. Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Econtra Moses, ut scirent quod Dominus non occidere, sed curare vellet eos: Nolite, ait, timere. Ut enim probaret vos, venit Deus, et ut terror illius ac pavor esset in vobis, et non peccaretis. Secundum sensum verborum eorumdem, quae tunc locutus est Dominus, sequitur in propheta et dicit: In funiculis Adam traham eos, in funiculis charitatis. Cum enim dixisset Moses: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies, subjungens protinus: Ut petisti, ait, a Domino Deo tuo in Oreb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. Et ait Dominus: Bene omnia sunt locuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Denique sicut illic in ejusmodi verbis, ita et hic dicendo, in funiculis Adam traham eos, in funiculis charitatis, incarnationem unigeniti Filii sui Deus Pater hominibus repromittit. Quando enim hoc factum est, tunc revera prophetam suscitavit Deus hominibus de medio fratrum suorum, similem Mosi, id est Deum talem factum cui possent homines loqui, sicut locuti sunt Mosi, cui dixerant: Loquere tu nobis, et audiemus. Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Et nunc in funiculis Adam traxit nos, utpote factus filius Adam sive filius hominis, qui funiculi sunt charitatis. In eo namque quod factus est ex carne Adam filius hominis, miro modo sibi nos colligavit, et traxit ad se in funiculis charitatis, et ex eo scimus quod curet nos: nam eatenus et nescierunt, ait, quod curarem eos. Funiculorum eorumdem attritionem in eo maxime tandem intendit, quod veniens in hunc mundum peccatum gulae, per quod primus homo periit, et per quod jam dicti filii Israel tentaverunt Deum, concupiscendo concupiscentiam in deserto, corrigeret in electis suis, informando illos ad operandum cibum, qui non perit, ad manducandum et bibendum sacramentum corporis et sanguinis sui. Sequitur ergo: Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. Maxillis namque dentes radicati continentur, et per eas primum comminutus ad interiora cibus transmittitur. Recte ergo per maxillas gula denotatur, per quam primus, ut jam dictum est, homo periit, et per quam filii Israel Deum tentantes, dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto, et caetera hujusmodi. Sed et cum praesens adesset, diceretque illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. Dixerunt ei: Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto. Hoc nimirum intendebant, ut vel eodem modo, quo patres eorum sine opere suo panem illum manducaverunt, vel sicut ipse paulo ante de quinque panibus, et duobus piscibus satiaverat quinque millia hominum, ita pasceret eos, atque hoc modo quasi maxillis hiantibus ciborum quam habebant expromebant concupiscentiam. Cum ergo dicit: Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur; hic est sensus: Et ego extrahens illos in funiculis Adam, in funiculis charitatis, sicut jam dictum est, reprimam atque coercebo in illis temperatam edendi appetentiam, per quam primus homo periit, et cui secundum exemplum ejus nimium sunt dediti, dicendo illis: Operamini non cibum qui perit, et caetera hujusmodi. Etenim ego sum panis vivus qui de coelo descendi, quo nimirum descensu declinavi ad eum ut vesceretur, atque vescendo pane hoc, viveret quisquis in fide et in obedientia bene operans, infidelitatem atque inobedientiam cuperet in semetipso evadere, per quam in primo parente male comedente fuerat mortuus. Sequitur: Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti. Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum, et populus meus pendebit ad reditum meum. Jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. Quando, ut supra dictum est, in brachiis suis populum illum portabat per desertum, et panem, id est manna, dabat illi vivi et vivifici panis figurativum, tunc multoties murmurando contendebant dicendo: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. Quando autem ipse per semetipsum declinavit ad eum, ut vesceretur, quando se descendisse de coelo testatus est panis vivus, ut qui manducaverit ex eo, non moriatur, eo tempore non erat tumultus iste in populo, ut constituens sibi ducem in Aegyptum reverteretur, quinimo in civitate et templo illo plurimum gloriabatur, sed nihilominus ipse Assur, id est diabolus, rex est ejus. Quare? Quoniam noluerunt, inquit, converti, subauditur, ut vescerentur pane illo qui, ut jam dictum est, declinavit, id est qui de coelo descendit ad hoc ut vesceretur operarius quisquis operis Dei. Quod autem revera rex ejus extunc sit Assur, id est diabolus, pro eo quod regem suum, regem justitiae et principem pacis negavit et blasphemavit, et ad eum noluit converti, claruit ex subsequentibus. Coepit enim, inquit, gladius in civitatibus ejus, videlicet quando populus ille Romano exercitu circumdatus est. Miro namque modo, antequam 75 hostilibus machinis muri deforis pulsarentur, intus seditiosorum gladiis innumera miserabilius civium corpora necabantur, sicut mira et cunctis saeculis pervulgata Hierosolymitani excidii tragoedia Josepho describente testatur. Recte ergo et veraciter dictum, coepit gladius in civitatibus ejus, quia prius vastavit eos intus gladius, quam pavor foris ex hostium praesentia clausis incuteretur. Quod sequitur dicens: Et consumet electos ejus, et comedet capita eorum, id est ac si dicat, quia destruet non solum duces aut principes, sed et omnem principatum eorum, secundum Danielis quoque prophetiam, qui cum dixisset: Et post hebdomadas sexaginta occidetur Christus, et non erit ei populus qui eum negaturus est, prosecutus est ita dicens: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo; et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Et deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Cum autem, ut ait ille, et non erit ei populus, qui eum negaturus est, Judaei cum Christo nihil habeant, Christum autem se exspectare contendunt. Hoc est quod praesenti loco nunc dicit, et populus meus pendebit ad reditum meum. Pendent enim nunc inter utrumque, utpote neque Deum patrum suorum habentes, neque idola colentes, sicut quondam Baal, et vitulos coluerunt. Et redibit quidem Christus ad eos, ita ut reliquiae salvae fiant, sed interim eis qui non credunt jugum impositum est, quod non auferetur, jugum peccati et jugum captivitatis, qua in omnes gentes captivi ducti sunt. Hoc intendens ac prospiciens, ut videlicet reliquiae salvae fiant, continuo dicit: Quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel? Quomodo dabo te? Sicut Adam ponam te, ut Seboim. Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea. Non faciam furorem irae meae, non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo in medio tui sanctus. Notum est Adama et Seboim civitates fuisse Sodomorum. Quinque namque civitates fuerunt, Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim, et Balla, quae et Segor. Unde et ipsa regio Pentapolis dicta est. Illae civitates per ignem et sulphurem ita subversae sunt, ut nullae ex eis reliquiae superessent. Cum ergo dicit, quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel, subauditur, qui protegi non mereris, statimque meritam subjungit sententiam dicens: Sicut Adama ponam te, ut Seboim, tantam illi populo comminatur repulsam, ut ne reliquiae quidem ex eo debeant salvari. Hoc dicto, confestim quasi dolore cordis tactus intrinsecus, nimiam ipse sui severitatem censet esse judicii, et dicit: Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea. Et est sensus: Statim ut locutus sum adversum te malum et crudelem protuli sententiam, tetigit me pietas vincente misericordia, veluti austeritatem judicis pietas mitigat Patris. Non faciam, ait, furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, subauditur, eo modo quo disperdidi Adama et Seboim, nullis reliquiis earum reservatis. Non ita convertar, non ita mutabor ab insita mihi clementia ut taliter compleam furorem meum, quoniam Deus ego et non homo in medio tui sanctus. Homo dum irascitur, accepta injuria profunde laesus, eo totus intendit ut vindictam exigat, et de poenis satietur ejus qui laesit, nec enim poenitentiam, sed solam, ut jam dictum est, quaerit vindictam. Ego autem Deus sum in medio tui sanctus, non pro furore vindictam aut poenam, sed pro misericordia peccatorum desiderans poenitentiam. Non ergo ingrediar civitatem. Id est non indiscrete percutiam ad modum hominis, qui cum iratus, ut saepe dictum est, offensam irruperit civitatem, furore ardens nullam aetatum aut ordinum sive conditionum habet discretionem, omnes pariter involvens, universos indiscrete percutiens, et fugientes insequens et obviantes jugulans. Secundum hunc sensum dicit et Apostolus: Nunquid repulit Deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Et subinde: Quid dicit Heliae responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Non ergo Deus genti iratus est, sed incredulitati, quia non sic iratus est ut nullas ex illo populo suo reliquias, si convertantur, suscipere velit: non, inquam, idcirco Judaeus quisquam repellitur, quia gens Judaica Christum occidit; sed qui Christum negat, sive Judaeus sive gentilis, ipsemet sese facit in sua persona repelli. Unde loco supra memorato, cum dixisset Daniel: Et post hebdomadas sexaginta occidetur Christus, subjungens: Et non erit ei populus, ait, qui eum negaturus est. Non dixit, non erit ejus populus qui eum occisurus est, sed qui eum negaturus est. Nam occisio Christi occisoribus sine dubio donatur, secundum ipsius precem dicentis: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt; negationis autem pertinacia damnatur, nullamque veniam meretur. Itaque non ut Adama et Seboim, quarum corporale incendium nullus evasit inhabitantium, posuit Deus illum populum suum, quia corporali excidio multi superfuerunt, et reliquiae ex illis subverterentur cum intraverit plenitudo gentium, nisi sponte sua, nisi gratuita misericordia furorem irae suae repressisset, justo valde judicio, sicut Adama et sicut Seboim, nullis reservatis reliquiis, perdidisset. Unde et Isaias loquitur: Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Sequitur: Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris, et avolabunt quasi avis ex Aegypto, quasi columba de terra Assyriorum. Et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. Idcirco, ait, non omnino disperdam, quia post Dominum reliquiae ambulabunt, id est credent in Christum. Etenim Christus ab eis in tempore beneplacito cognoscetur et timebitur sicut ex suo rugitu leo cognoscitur et formidatur. Ipse enim quasi leo rugiet, inquit. Hoc ipsum, non semel contentus, repetit et dicit, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. Dominus noster Jesus Christus quasi leo rugiit, quando infernum contrivit et mortem vicit, secundum prophetiam Jacob dicentis: Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti. Requiescens accubuisti, ut leo, et quasi leaena. Quis suscitabit eum? Itaque post Dominum rugientem, quemadmodum rugit leo, ambulabunt et formidabunt, id est in Christum devicta morte et spoliatis inferis glorificatum credent, ejusque vestigia sequentur, et in timore illi subditi erunt. Sed quinam sunt, qui ita post Dominum ambulabunt et ita formidabunt? Filii maris, inquit. Non dixit filii Ephraim sive filii Israel, quibus supra dixerat: Quomodo dabo te, Ephraim? Protegam te, Israel? Filii maris, inquit, id est, quicunque crediderint et baptizati fuerint. Moriturus enim erat Jesus non tantum pro gente, sive pro reliquiis gentis, sed ut filios Dei qui 76 erant dispersi, congregaret in unum. Bene ergo magis universali enuntiatione dixit, filii maris, id est filii baptismi, filii gratiae regenerantis, quacunque ex gente sive natione sint. Reliquiae filiorum cum istis post Dominum ambulabunt et formidabunt, et ita qui dispersi erant filii Dei, congregabuntur in unum. Istam unitatis eorum congregationem propheta pulcherrime exornat, cum dicit: Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum, et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. Aegyptus sive terra Assyriorum mundus iste est omnibus errantibus et principem hujus mundi sectantibus, qui intelligitur per Assur. Pulchre namque quasi avis avolare dicitur, qui terrenas cupiditates relinquendo coelestem gratiam sequuntur, et sic evadunt ut vestigia culpae nulla in eis inveniat insecutor diabolus, sicut avolatus avium vestigia nulla supersunt, dum liberis per aera pennis feruntur. Nec vero contentus dixisse nomine generali, et avolabunt quasi avis, sed continuo specialiter exprimit ejus avis similitudinem, cui competenter assimiletur gratia coelestis, dicendo: Et quasi columba de terra Assyriorum. Columba namque maxime pro eo quod in hac specie Spiritus sanctus super Dominum nostrum cum baptizaretur apparuit, regenerantem ejusdem Spiritus sancti gratiam significat, cujus utique sacramentis vivificati, avolavimus ex Aegypto et de terra Assyriorum, id est de ignorantiae tenebris et de terrenarum affectibus cupiditatum. Et sic avolantes collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. In domibus suis, id est in mansionibus sibi praeparatis. Nam ab origine mundi, quando creatis hominibus primis benedixit illis et ait: Crescito et multiplicamini, et replete terram, praeparavit illis domos sive mansiones aeternas, de quibus continuo moriturus dixit: In domo Patris mei, multae mansiones sunt, et in novissimo die dicturus est: Venite, benedicti Patris mei; percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi. Sequitur:
7.5
CAP. XII.
7.6
Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel. Judas autem testis descendit cum Deo suo, et cum sanctis fidelis. Ephraim pascit ventum et sequitur aestum. Tota die mendacium et vastitatem multiplicat, et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegypto ferebat. Quinta jam declamatione peccata populi sese justificare volentis sermo propheticus accusat, et ante tribunal suum reum addicit majestas, cujus manus non est qui effugiat, si judicio cum hominibus contendat. Circumdedit me, ait, in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel. Secundum evidentem litterae sonum ad illa tempora lectorem mittit, quando, ut saepe jam dictum est, Hieroboam, qui erat de tribu Ephraim, vitulos aureos fecit. Tunc enim et ipse in negatione, et domus Israel in dolo Deum circumdedit, quando ejusmodi consilium excogitavit, tam ipse, quam domus Israel, quatenus depellerent a se domum David. Ibi revera dolus exstitit, qui non per ignorantiam, sed per malitiam, Israel peccavit; ibi manifeste Deum negavit, qui eduxit Israel de terra Aegypti, quando et hoc nomen et hoc opus vitulis illis ascripsit dicendo, Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Sed nunquid is, qui haec loquitur, solos in isto propheta vitulos illos attendit, quos illo tempore fecerat Ephraim, et non magis illos vitulos multos et tauros, de quibus in alio Propheta jam dixerat: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me? Ergo ad illa magis tempora prospicientem spiritum propheticum sequamur, quando peccatum illius Ephraim qui tunc negavit David, imo Dominum ipsum in David, ad quem promissio facta fuerat, dicendo, Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai, sic imitati sunt desertores Filii Dei, filii David, ut circumdarent eum dicentes: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus dic nobis palam. Tunc enim in negatione circumderunt eum, et haec dixerunt ei, quia profecto talis eorum intentio fuit ut confitentem se esse Christum accusarent eum et negarent, quod et fecerunt ante faciem Pilati. Item, quando miserunt ad eum quosdam ex Pharisaeis cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces; dic ergo nobis: Licet censum dare Caesari, an non? Tunc utique in dolo circumdedit eum domus Israel; quippe qui consilium inierant ut caperent eum in sermone. Haec et his similia facturos sive dicturos haeredes peccati illius Ephraim sive Israel, qui recessit a domo David, veraciter nunc dicit: Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel. Porro, his qui illum susceperunt et confessi sunt, secundum praesentem Petri et Apostoli confessionem dicentis: Tu es Christus Filius Dei vivi, congruit illud quod protinus dicit: Judas autem testis descendit cum Deo suo, et cum sanctis fidelis. Judas namque confessio interpretatur, et idcirco confessores virtutis universi recte hoc nomine significantur. Et notanda diligenter haec oppositio, Ephraim in negatione Dominum circumdedit: Judas autem hoc ipsum, quod est Judas, id est in confessione est, testis cum Deo suo descendit. Nimirum negatio et Judas, id est confessio, contraria sunt; item, circumdare Dominum, et descendere cum Domino, contraria sunt. Nihil verius hoc praeconio prophetali. Qui enim in negatione Dominum circumdat, contra Dominum superbit, et superbiendo incidit in judicium diaboli: et econtra, qui confitetur Dominum Filium Dei in humilitate Filii hominis confitendo descendit, unde et meretur exaltari. Iste Judas recte dicitur testis, non qualiscunque, sed fidelis, videlicet ex opposito domus Israel quae Dominum in dolo circumdedit. Dolus namque et fidelitas contraria sunt. Confessor igitur et testis fidelis cum Deo suo, et cum sanctis descendit. Exempli gratia, quando unus ex illis, qui venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, confessus est et non negavit, et confessus est, Quia non sum ego Christus. Item: Qui post me venturus est, ait, ante me factus est, quia prior me erat, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Hoc modo nimirum omnes sancti descendunt, et cum illis omnis confessor et testis fidelis descendit confitendo scilicet quod ille prior omnibus exstiterit, et quod de plenitudine ejus omnes ipsi acceperunt. Econtra superbi omnes, quales erant illo tempore Scribae et Pharisaei, tolluntur in sublime, unde et facti sunt sicut pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Ait ergo: Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum. Ventum namque pascere, est superbiae spiritu inflari; sequi vero aestum, luxuria corrumpi, quae peccata vel vitia consequentia sunt, ita ut cum superbia spiritum erexerit, carnem quoque corrumpat spiritus fornicationis. Quod item sequitur: Tota die mendacium et vastitatem multiplicat, quam veraciter eisdem congruat, palam est qui tota die, id est pertinaciter, fingendo mendacium vanumque timorem, ac dicendo: Si dimittimus cum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem-- vastitatem utique multiplicaverunt, id est multiplicem suis urbibus eversionem comparaverunt. Quomodo autem ille talis Ephraim, id 77 est populus desertor veri David, foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat, nisi malignorum spirituum voluntatem faciendo, et imperio mundi hujus male adulando, ita ut diceret: Non habemus regem nisi Caesarem? Oleum namque interdum adulationis significat suavitatem ut illic: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, id est, adulatio cujusquam non delectabit mentem meam. Et quidem ille, dicendo: Non habemus regem, nisi Caesarem, et si hunc dimittis, non es amicus Caesaris, et caetera hujusmodi, oleum in Aegyptum ferebat, sed nec saltem ad tempus illis Aegyptiis, id est gentilibus principibus Romanis acceptum fuit. Nam pro suavitate talis olei nullam societatis gratiam, imo magnam eversionis suae poenam consecuti sunt. Sequitur: Judicium enim Domini cum Juda, et visitatio super Jacob. Juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit et rogavit eum. Dixerat Dominus: Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel, Judas autem testis descendit cum Deo suo, et cum sanctus fidelis; nunc, quasi quaerat aliquis quae causa jurgii fuerit Ephraim ut negaret, quae causa domui Israel ut idolum excogitaret, cum Judas econtra testis fidelis cum Deo suo descenderet, subjungit ipse propheta dicens in sua persona: Judicium enim Domini cum Juda, et visitatio super Jacob. Et est sensus: Idcirco Dominum circumdederunt negantes et in dolo loquentes, quia Dominus ipse judicium posuit cum Juda, et visitationem egit super Jacob, discernendo videlicet et discernendum esse docendo, quinam sint veraciter Judaei, et qui econtra Judaeos se esse dicant cum non sint, sed sint in Synagoga Satanae. Qui, inquam, sint veraciter Jacob, et qui econtra Jacob sive Israel se esse dicant cum non sint, sed sint Esau. Tale namque judicium cum Juda talem visitationem adveniens Dominus noster exercuit super Jacob, ut non eos reputare velit Judaeos, sive filios Jacob, pro eo quod sunt filii carnis, nisi sint etiam filii promissionis vel fidei. Unde et Apostolus dicit. Non enim omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii Dei, sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Denique quod nihil prosit esse filios carnis, qui non sunt filii promissionis, justissima confirmat sententia, cum dicit: Juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. Cui ei? Nimirum ei, qui cum deberet esse Jacob sive Judas testis fidelis, factus est Ephraim, qui recessit infideliter a domo David, imo et Chanaam dici meretur, sicut habemus in sequentibus. Cum ergo dicit: Juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei, subintelligendum est, aeque ut gentili. Ira enim et indignatio, inquit Apostolus, tribulatio et augustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci. Non est enim personarum acceptio apud Deum. Veritatem judicis sive veram sententiam judicis discernentis, quis vere Jacob dicatur et sit, verbis istis breviter definit: In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum et confortatus est; flevit et rogavit eum. Cum enim haec dicit, valde subtiliter exigit ut similiter faciat quicunque hoc astruere vult, quod ex Jacob sit. Et hoc declamat, quod populus ille veraciter Jacob dicatur et sit, qui similiter agit. In utero, inquit, supplantavit fratrem suum, unde dictus est Jacob, id est supplantator. Ergo qui vult veraciter dici vel esse Jacob in hujus vitae angustiis, confligat sensu veritatis contra populum istum qui cum sit crudelitate rufus, cupiditate terrenus, moribus hispidus, Deum sibi arrogat, cum Dei Filium non habeat. et pugnando usque ad victoriam tollat ejus primogenita. Item, et in fortitudine sua, inquit, directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est; et flevit et rogavit eum. Notam historiam contingit, videlicet cum Jacob reverteretur de Mesopotamia, traductisque omnibus quae ad se pertinebant, trans vadum Jacob remansisset solus: Ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, dixit ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et benedixit ei in eodem loco. Ergo et qui non solum Jacob, verum etiam Israel veraciter dici vel esse vult, similiter in fortitudine sua, id est in fide sua, dirigatur cum Christo magni consilii angelo, et invalescat ad angelum hunc, videlicet et agendo poenitentiam, et faciendo dignum poenitentiae fructum. Nam quod ait, et confortatus est, subjungens, flevit et rogavit eum, recte dicas de fortitudine poenitentium; quia revera fortes sunt flendo instanter, et rogando perseveranter remissionem peccatorum, juxta illud: A diebus autem Joannis regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Quisquis taliter imitatur patrem Jacob, qui cum angelo luctatus est et tanquam victor benedictionem exegit ab eo, hic nimirum quacunque ex gente vel natione sit, vere est jam Jacob, et dici meretur Israel. Addit adhuc: In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. Patenter hic angelum, cum quo directus est, sive luctatus ille patriarcha Jacob, ipsum asserit fuisse Dominum, dicendo: In Bethel invenit eum, et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. Nam eum quem superius invenerat in Bethel, ipsum fuisse Dominum Scriptura testis est. Sic enim scriptum est: Viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens coelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae, dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham Patris tui, et Deus Isaac. In Bethel ergo invenit eum scilicet angelum, cum quo luctatus est postmodum, qui et dixit ei: Quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Interpretatur autem Bethel domus Dei. Ergo et quisquis invalescere cupit ad illum talem angelum, ut fletibus tanquam victor obtineat remissionem peccatorum, in Bethel quaerat ut inveniat eum, id est in domo Dei, quae est Ecclesia. Nam extra istam Dei domum nullus est locus in quo inveniat quis eum, vel in quo suum cuiquam impertiatur alloquium. Unde nunc ait: Et ibi locutus est nobiscum. Quis vel quantus iste sit quem vel tunc ille Jacob in Bethel invenerit, vel nunc invenire debeat in domo Dei, quisquis ejusdem Jacob sive Israel semen veraciter meretur nuncupari, manifestius exprimit cum protinus dicit: Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. Nam revera hic magni consilii Angelus Dominus est, Deus est. Dominus, inquam, Deus exercituum, omnium videlicet Creator et rex angelorum, et omnium electorum hominum. Et hoc nomen, quod est Dominus, ita est memoriale ejus sicut et Dei Patris ejus. Nemo enim in Spiritu Dei loquens, diffitetur aut obliviscitur; sed memoriter tenet et 78 dicit, Dominus Deus. Nunc ad auditorem propheta sese convertit, dicitque ei: Et tu ad Dominum Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. Cum dicit et tu, subintelligendum est quemadmodum ille, sive secundum exemplum illius. Et quemadmodum tunc ille Jacob ad Dominum Deum suum conversus est, quomodo misericordiam et judicium custodivit, et speravit in Deo suo semper? Nimirum cum peregrinaretur, fratrem suum Esau fugitans, qui jam non peregrinus, sed praepotens factus erat, accipiendo uxores de filiabus Chanaan, inter quas Isaac pater suus habitabat, tunc omni humano solatio destitutus, flendo, ut jam dictum est, et rogando convertit se ad Dominum Deum suum, invaluitque ad angelum, confortatus cum flebili oratione hac: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine, tu dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi; minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate quam explesti servo tuo; in baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo. Ita ergo et tu, quoties te persequitur Esau, id est quilibet frater falsus cujuscunque exemplum fuit Esau, imo et quoties spiritum tuum caro tua persequitur, convertere ad Dominum Deum tuum, et ora eum atque ut exaudiri merearis rogando fortiter, sicut ille in fortitudine sua cum angelo directus est, perseveranter esto fortis, quemadmodum ille, cum dixit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Misericordiam et judicium ille custodivit, videlicet ambulando in viis Domini. Nam universae viae Domini misericordia et judicium, sive misericordia et veritas. Proinde et merito speravit in Domino Deo suo semper, id est in omnibus adversis quae multa passus est, nec spe sua frustratus est. Nam et de manu Esau quem timebat eruit eum Dominus, et tandem post dies peregrinationis suae plurimos, post annos vitae suae CXXX, visa rursus facie filii sui Joseph, consolatus est semetipsum, dicens, quod jam laetus moriturus esset. Hujusmodi judicium cum Juda, et haec visitatio super Jacob, ut quisque secundum haec exempla vivit patris illius, ille duntaxat dicatur et sit Judaeus, ille Jacob, imo et Israel vere vocetur. Quid contra is, qui cum sit fidei vel meritis ejusdem patris contrarius, in sola carne Jacob sive in carnali tantum Judaismo gloriatur? Audi quod sequitur: Chanaan est in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Mira et condigna secundum cujusque merita nominum sive appellationum positio, imo oppositio, illi qui secundum exemplum patris jam dicti in fortitudine sua dirigitur cum angelo et invalescit ad angelum, recte dicitur, nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel; quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Huic autem qui similiter non facit, imo invidet similiter facienti, dicitur secundum sensum sermonis hujus prophetici: Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Chanaan. Hoc et in alio propheta confirmat idem Deus, cum dicit: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Amorrhaeus namque et Cethaeus posteri Chanaan exstiterunt. Quam ob causam maxime meretur vocari Chanaan, quisquis secundum carnem Judaeus dicatur sive Israelita, secundum mores a tali vel tanto patre degenerat. Nimirum propter malitiosam terrenae cupiditatis duplicitatem, quae pulchre talibus exprimitur verbis: In manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Hoc namque contrarium illi est, quod de patre illo Scriptura dicit: Jacob autem vir simplex, habitabat in tabernaculis. Simplicitas eo provexit illum ut vocari mereretur Israel; dolositas eo devolvit filios carnis illius ut vocentur Chanaan. Quod si habendo in manu sua stateram dolosam contra justitiam legis Dei dicentis: Sit tibi aequus modius justusque sextarius, merentur appellari Chanaan, quanto magis pro eo quod consilium facientes ut Jesum tenerent et occiderent, statera hoc peregerunt, appendenda triginta argenteis, sanguinis ejus pretium, non jam Judaei, sed Chananaei dicendi sunt? Nimirum de Judaeis illius temporis veraciter propheticus sermo dicat: Chanaan calumniam dilexit, quia majori diligentia vel instantia calumniati sunt ut crucifigerent Christum regem, verum David, quam olim sese scidisset a domo David ille Ephraim, de quo hic propheta protinus dicit: Et Ephraim dixit: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi. Omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi. Manifestius expressit quem in praecedenti versiculo nomine Chanaan denotaverit, subjungendo: Et dixit Ephraim. Nam qui nascendo erat Ephraim et pro discessione a domo David, non qualiscunque, sed notabilis Ephraim, ipse stateram dolosam in manu habendo et idolum sibi inveniendo, Chanaan recte dici meruit. Et vide quam mira fatuitatis consolatio. Cum haberet iste Chanaan in manu sua stateram dolosam, et accusantem se nusquam posse evadere peccati conscientiam, consolatus est semetipsum et dixit: Verumtamen dives effectus sum. Undecunque, inquit, vel quomodocunque acquisierim, sive justa sive dolosa in manu mea statera fuerit, dives effectus sum; quod quaerebam adeptus sum, inveni idolum mihi. Et hoc quidem ille dixerit Hieroboam de tribu Ephraim, qui evincere potuit, ut pro Deo vitulum faceret coli. Judaei vero temporis illius, quod maxime propheta respicit, quo videlicet venit ut regnaret verus David, cum audissent eum contra avaritiam suam disputantem, maximeque Scribae et Pharisaei, cum illum crucifixissent gavisi sunt, quasi illo interempto, deinceps vacaret sibi servire idolo suo, scilicet mammonae, id est vacare lucris suis. Cum itaque conscientia crudeli torqueretur hic talis Chanaan sive Ephraim consolabatur semetipsum, verumtamen, inquiens, dives effectus sum. Econtra ille dicebat: Verumtamen, vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Jacobus quoque apostolus contra divites eosdem dicit: Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. At ille dives Chanaan, id est Judaicus sive Pharisaicus coetus dicebat sibi, quemadmodum hic propheta praescribit: Omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem meam, quam peccavi. Et est sensus: Omnia peccata mea non potuerunt vindicari, neque fieri potest ut iniquitas quam peccavi puniatur eversione civitatis et templi. Nunquid enim credere vel audire posset quod locus ille tam lucrosus propter sanguinem Jesu Christi destruendus foret? Denique hoc Stephano protomartyri pro crimine ascriptum est, quod ita praedicaret sicut Scriptura refert: Et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum, et sanctum, et legem. Audivimus enim eum dicentem: Quoniam Jesus Nazarenus destruet locum istum. Agite ergo divites, inquit apostolus jam dictus, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a 79 tineis comesta sunt: Et subinde: Epulan, ait, estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. In die occisionis adduxistis, occidistis, et non restitit vobis. Vane ergo se consolatus est hic, qui stateram habens dolosam, calumniam dilexit, dicendo: Verumtamen dives effectus sum, quia nec divitiae suae proderunt illi, nec male commutati nominis Chanaan haereditate carebit. Sequitur: Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis. Hoc anterioribus conjungitur dictis, neque enim Chanaan illi, cujus in manu statera dolosa est, aut Ephraim qui sibi idolum invenit et gloriatus est divitem se esse, gratiam istam repromittit; sed ei cui dixerat, Et tu ad Dominum Deum tuum converteris, misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. Hic ille est, qui habito judicio cum Juda seu visitatione super Jacob, vere Judaeus et verus esse Israelita repertus est, imitando illum, qui in utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, sicut jam dictum est. Itaque ad illud quod dixerat, Et spera in Deo tuo semper, conjungitur id quod ait: Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti, id est, ex eo tempore quo egressus ex ignorantiae tenebris verum mihi fidei sacrificium obtulisti. Tabernacula illa, quae repromittit, dicendo: Adhuc sedere te faciam in tabernaculis, illa sunt, de quibus Psalmista: Quam dilecta, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum! subjungens, concupiscit et deficit anima mea in atriis Domini. Tabernacula quippe, id est tegumenta peregrinantium sive in malitia laborantium, discreti in Ecclesia sunt ordines Deo servientium, in quibus posita anima concupiscit et deficit in atriis Domini, desiderando ab istis angustiis transmigrare in illam amplitudinem Hierusalem supercoelestis, ubi tanta amplitudo est ut nullius possessio alterius possessione possit arctari, sufficiatque unicuique quod possidet, ita ut amplius nolit. Notandus ergo ordo dictorum, quia cum dixisset, Ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti, adhuc ait, Sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. Notum quippe est, quod egressi de terra Aegypti filii Israel in tabernaculis habitaverunt. Unde et festivitatem Tabernaculorum coenophegiam celeberrimam habuerunt singulis annis. Est itaque sensus: Olim patres tuos ascendentes de terra Aegypti habitare feci in tabernaculis, donec introducerem eos in terram promissionis. Sed sicut alia est Aegyptus quam in illa Aegyptus significavit, et alia terra promissionis cujus illa terra typum praetulit, ita adhuc alia sunt tabernacula, quorum illa tabernacula significativa fuerunt, et in illis te sedere faciam, sicut in diebus festivitatis, id est, sicut significatum est illis tabernaculorum festis, quia omnia in figura contingebant illis. Et revera quicunque credendo in Christum de spirituali Aegypto exivit, in aliis, id est in spiritualibus sedet tabernaculis, dicitque sedens, Concupiscit et deficit anima mea in atriis Domini. His dictis protinus subjungit: Et locutus sum per prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
7.7
Hoc ita sensui conjungitur praecedenti. Ego, inquam, Dominus Deus tuus ex terra Aegypti, et extunc ita factis et dictis innotui, ut nemo se de ignorantia nominis mei excusare possit. Nam ut innotescerem, visionem extunc multiplicavi, ex quo Mosi apparui de medio rubi in flamma ignis, et ille dixit: Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Et tunc per illum prophetam et per alios prophetas locutus sum, et visionem multiplicavi, id est videndus atque cognoscendus prophetis multipliciter apparui, et in manu prophetarum assimilatus sum, videlicet opera multa faciendo, quae mei ipsius quasdam similitudines praetulerunt. Exempli gratia: In manu Mosi decem plagis contraria quidem Aegyptus et Pharao flagellatus est, sed nonnisi per immolati sanguinem agni ad perfectum victoria perduci potuit. Illic nimirum in manu Mosi assimilatus sum; hoc denique tunc assimilatum vel praefiguratum est, quod decem justitiae praeceptis legalibus, qui illa ante meum servaret adventum, sancti homines, vexarent quidem spiritualem Pharaonem, id est diabolum, repugnando et resistendo illi atque contendendo exire de regno mortis, sed non praevalerent. Nihil enim ad perfectum adductura erat lex, sicut Apostolus dicit, donec tandem ingrederer mundum immolandus, et sacrificium justitiae futurus verus Agnus Dei, qui per meum sanguinem solus implerem, ut per justitiam hominum, quantumvis fortiter praecepta legis adimplentium fieri non potuit. Ejusmodi factis multiplicibus multisque similitudinibus in manu Mosi et prophetarum assimilatus sum. De ignorantia talium, quoniam scripta sunt, maxime tribus Juda, penes quam et templum et religionis sive sacerdotii cuitus erat, excusari non poterat. Sequitur ergo: Si in Galaad idolum, tamen frustra erant in Galgal bobus immolantes. Et est sensus: Si decem tribus idola colunt, quae templo Dei, sacerdotibus et Dei religione carent, tu tamen, o Juda, frustra Deum dereliquisti et in Galgal idola colis, cum habeas templum et sacerdotium, et caetera, quae ad divini cultus pertinent ritum. Galaad namque et mons est civitas juxta eumdem montem sita trans Jordanem in tribu Gad, de qua superius legimus: Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. Galgal vero in tribu Juda prope Bethel, de qua supradictum est: Omnes nequitiae eorum in Galgalis. Itaque et per Galaad decem tribus, et per Galgal tribus Juda recte denotantur, secundum tropum, qui synecdoche dicitur, id est conceptio, cum a parte totum vel a toto pars intelligitur. Aliter et sic intelligi potest, etiamsi Galaad idolum sit, sive quamvis Galaaditae abundent idolis, tamen in Galgal erant mira superstitionis insania, non contenti uno in loco fixa portenta venerari, sed semper de loco ad locum cursitantes, et idolorum loca diversa visentes, quasi praeclaris festivitatibus invitati. Nam et protinus subjungit: Nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. Quod est dicere: Cum enim uno in loco, hoc est in Hierosolymis uni Deo sacrificia vel primitias offerre debuerint, adeo multiplicaverunt altaria, sicut superius jam dictum est, et ita exuberaverunt simulacris, et in vicis tam multa stabant altaria, ut solent manipulorum congesti stare acervi. Hoccine est haereditarium paternae fidei, quod habito judicio Domini cum Juda, et visitatione super Jacob, filii Juda vel filii Jacob mereantur nuncupari? Non utique. Sequitur enim: Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore servivit. In propheta autem eduxit Israel de Aegypto, et in propheta servatus. Causa ista non minime operatur in illo judicio, sive operatione Domini super Jacob in discernendo, quis veraciter et quis falso dicatur esse semen Jacob. Cur enim ille fugit in regionem Syriae, et servivit in uxore? Videlicet ne quando ad ejusmodi perduceretur altaria per mulieres Chanaan. Dixit enim Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Eth. Si acceperit Jacob uxorem 80 de stirpe hujus terrae, nolo vivere. Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit, praecepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de terra Chanaan; sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Batuel patris matris tuae; et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. Itaque mulieres terrae illius fugit, quae possent illi scandalum esse et causa peccati; et exemplum ejus sequendum esse, propter causam eamdem, Moses ita scripsit: Non inibis cum eis foedus, nec misereberis eorum, neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo; quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis, irasceturque furor Domini, et delebit te cito. Isti autem contra de Galaad in Galgal, de Galgal in Galaad cursitabant, quaerendo et sequendo idola, quae ille de gente in gentem et de regno in populum alterum pertranseundo fugiebat. Falso igitur filios illius fecisse dicunt, cum sint potius Chanaan, sicut supra dictum est, cujus opera sectati sunt. Magnum profecto praeconium est fugientis, in eo quod dicitur, et in uxore servivit. Maluit uxorem juxta beneplacitum Dei, patris ac matris propria servitute acquirere, quam filias Chanaan ducere cum offensione, sicut fecit Esau, de quo scriptum est: Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beheri Ethaei, et Bascinath filiam Heloim ejusdem loci; quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae: uxor illa in qua servivit Rachel exstitit. Non pro Lia servivit, aut conventionem fecit, sed pro Rachel, quam solam diligens a patre petivit. Idcirco autem repetiit dicendo, et servivit in uxore, et in uxore servivit, quia videlicet bis pro una eademque Rachel septennem servitutem subiit. Septem quippe annis servivit, antequam conjugem duceret, et debito conjugio fraudatus est, sed querela deprompta, protinus post Liae copulam quam non quaesierat, optatis potius nuptiis Rachel, rursus servivit septem aliis annis. Et notandum quod sic repente nomen commutatur, dicendo: Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxore. Quando fugit, dicebatur Jacob, quando autem servivit, meruit vocari Israel, auctis utique meritis, sicut narratio continet reversionis ejusdem de servitio redeuntis. Ad eamdem distinctionem tanti patris et eorum qui, quamvis carnis ejus filii nequaquam tamen merentur in semine reputari, spectat ad illud, quod protinus subjungit: In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. Nam econtra subaudiendum est: Isti autem de Aegypto mente nequaquam sunt egressi, imo ipsi sunt Aegyptus, faciendo sibi et colendo deos, Aegypti scilicet vitulos, quorum cultum didicerunt in terra Aegypti. Unde confestim in sua persona Deus conquerendo dicit:
7.8
CAP. XIII.
7.9
Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniet. Statimque propheta subsequitur: Et opprobrium ejus restituet Dominus Deus suus. Loquente Ephraim horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est. Et nunc addiderunt ad peccandum, feceruntque sibi conflatile de argento suo, quasi similitudinem idolorum. Factura artificum tota est. His ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes. Haec omnia quae hic dicta sunt declamatione vehementi prophetae judicium Domini, et visitationem super Jacob justificantis, fortiter convincunt eos quod non sint aut mereantur dici Israel, qualem Dominus in propheta veraciter de Aegypto eduxit. Alii namque et longe diversi, imo et contrarii Israel vero et fideli, quem in propheta Mose Dominus eduxit de Aegypto, vero corde dicente: Eamus et sacrificemus Domino Deo nostro. Illi fuerunt qui in amaratitudinibus suis eumdem Dominum ad iracundiam procaverunt, tentando et male loquendo de ipso, semperque murmurando contra eum. Et ille quidem Israel, qualis erat Josue sive Caleph, in eodem propheta servatus est, ascendendo per mare Rubrum, illorum autem corpora prostrata sunt in deserto. Illorum omnium deterrimus et maxime notabilis exstitit Ephraim, id est Hieroboam de tribu Ephraim, qui populum scindens a domo David vitulos aureos pro Deo colendos instituit. Idcirco confestim in illum sermo recurrit, dicente Domino: Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus, id est peccatum ejus, super eum veniet, ut scilicet intereat et regnum perdat in posteris suis, quod tali modo retinendum putavit. Et quia praesens poena non sola redditur impoenitenti, subjungens propheta: Et opprobrium, inquit, ejus restituet ei Dominus Deus suus, id est, in futuro quoque saeculo tanti opprobrii memoria non delebitur, qui in tantum se dejecit, ut deserto Creatore Deo, coleret non tam vitulum quam inanimatam et insensibilem similitudinem vituli. Nec vero sui solius, sed et omnium quos ad tantum opprobrium induxit, perditio in illum redundabit. Idcirco peccatum ejus amplius declamans: Loquente, inquit, Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est. Et est sensus. Dicente Hieroboam: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, horrendus horror et erroneus pavor invasit Israel, ut aut verum putaret aut obloqui non auderet, et non solum vitulos illos, sed et Baal, agente Achab cum Jezabel, coleret, atque hoc modo mortuus est. Extunc usus idololatriae tantum excrevit, ut pene in omni loco singuli propria pro posse sibimet fabricarent idola in agris et in domibus suis. Hoc est quod ait: Et nunc addiderunt ad peccandum, feceruntque sibi conflatile de argento suo, quasi similitudinem idolorum, ut scilicet haberent ipsi quoque suos vitulos. Nam quia rex deos habebat aureos, ipsi secundum suam possibilitatem fecerunt sibi deos argenteos. Totum hoc, ait, factura est artificum, sicut alibi scriptum est: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Quod eum ita sit, recte admiratur et dicit: His ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes. Nam vere mira et nimis misera stultitia, mandare homines, qui sunt opus Dei, tali facturae artificum immolari. Hoc tam grande malum nequaquam illis fuit inusitatum. Scriptum est enim: Et immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis. Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Qui autem sunt ipsi qui haec dicunt? Nimirum sacerdotes sive artifices quorum illa factura est. Vos, aiunt, o cultores idolorum, quibus non suppetunt hostiae, filios vestros et filias vestras idola sive vitulos nobiscum adorantes, eisdem vitulis immolate. Tantis ac talibus causis redditis, quibus in judicio Domini cum Juda sive visitatione super Jacob convincantur, quod potius semen Chanaan, quam semen Jacob mereantur dici, nunc superest pronuntiare condignas judicii sententias, et diffinire qualem poenam isti falsi filii et qualem jure gratiam recipiant veri filii patris illius Jacob, cujus Deus Dominus dicatur esse vel dici. Sequitur ergo: Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens. Sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. Ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti, et 81 Deum absque me nescies, et Salvator non est praeter me. Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. Prior namque sententia super illos filios carnis, et non fidei Jacob depromitur, quod ipsorum memoria sit peritura, sequens ad istos, non tantum carnis sed et fidei filios, quod in adventu Salvatoris Christi salvandi sunt in Domino salute aeterna. In illorum qui reprobantur sententia, quatuor ista pro similitudine posita sunt: Nubes, ros, pulvis et fumus. Notandum vero quod nullum horum simpliciter positum est, sed cum adjectione quae malum significet, quia videlicet unumquodque horum simpliciter positum, in bonam partem accipi plerumque solet. Scriptum est enim: Qui sunt isti qui ut nubes volant? Item Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum. Vel ut Abraham loquitur ad Deum: Loquar ad Dominum cum sim pulvis et cinis. Et Psalmista dicit: Qui respicit terram, et facit eam tremere, qui tangit montes et fumigant. Itaque quatuor haec omnia simpliciter in Scripturis posita, in bonam partem accipi possunt, idcirco singula hic cum adjectionibus congruis posita sunt, per quas sempiterni boni significatione distinguuntur. Nubes matutina, ros item matutinus et mane pertransiens, pulvis turbine ex area raptus, fumus item de fumario turbine raptu sdicitur, atque ita haec omnia perituram convenienter significant memoriam illorum, qui cum deberent esse semen Jacob, ipsi per suum vitium in illum Chanaan, qui a patre sancto maledictus est, degeneraverunt. Et quidem hoc, scilicet delendam esse memoriam illorum quatuor ista pariter significant, verumtamen in propriis significationibus diversa sunt. Etenim duo postrema, videlicet pulvis turbine raptus ex area et fumus de fumario, manifestam exprimunt iram; duo autem praecedentia, nubes matutina et ros matutinus praeteriens, temporalem licet et cito transituram quamdam misericordiam, juxta illud quod supra in hoc eodem propheta dictum est: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Denique et hic et illic nubes matutina et ros mane pertransiens temporalia significant genti illi collata, bono quidem secundum se, sed malo illorum cito transitura. Duo sequentia manifeste sempiterna significant mala, sicut jam dictum est. Etenim haec impiorum retributione perire, sicut disperiit pulvis turbine raptus ex area, et sicut deficit fumus turbine raptus de fumario, Psalmista quoque dicente: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Item: Inimici vero Domini, mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes, quemadmodum fumus, deficient. Sic itaque nubes illa matutina sive ros ille mane pertransiens, talium, pars filiorum, qualis fuit Esau, cui dixit pater Isaac: In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua. Nam illorum qui sunt semen Jacob vel reputantur in semine, suntque Israelitae, pars Dominus est, sicut protinus verbis sequentibus exprimitur: Ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti, et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. Ecce cognovi te in deserto in terra solitudinis. Qui enim haec loquitur Dominus Deus, dicens: Et salvator non est praeter me, Christus est Dei Filius, fructus benedictionis illius quam non meruit Esau. Jacob autem adeptus est secundum verba haec: Et serviant tibi populi, et adorent te tribus. Esto Dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Hoc nimirum in Spiritu sancto agebatur, ut quando dividendi erant Jacob et Esau, juxta illud divinum oraculum: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex ventre tuo dividentur, non de Esau, sed de Jacob semen Abrahae, quod est Christus, nasceretur. Hic ergo cum dicit, ego autem Dominus Deus tuus, notandum quod addit, ex terra Aegypti. In hoc namque breviter astruit quod non sit Deus recens quamvis in novissimis diebus de Virgine natus sit. Poterat autem dicere sic, ego autem Dominus Deus tuus ex Abraham, quemadmodum et Judaeis dicentibus, quadraginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondens: Amen amen, inquit, dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Cur ergo dicere maluit, ex terra Aegypti? Videlicet quia tunc magis innotuit, et potentiam suam ostendit in signis et prodigiis, qualia Abrahae non ostendit, propter quod et Mosi tunc ait: Ego Dominus qui apparui Abraham, et Isaac, et Jacob in Deo omnipotente; et nomen meum Adonai non indicavi eis. Tunc etenim foedus pepigit cum illis in monte Sinai, ut esset Deus eorum. Qui dixerunt ad Mosen: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus et erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Sermonum eorumdem initium erat hoc: Non habebis deos alienos coram me. Recte ergo et hic ait: Et Deum absque me nescies. Continuo quoque addit: Et salvator non est praeter me. Iste Deus et Salvator Christus est Deus, quia creavit; Salvator, quia factus homo salvavit. Unde et Jesus, quod interpretatur Salvator, nuncupari voluit. Vere praeter hunc, Salvator non est, quia non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Gratiosa valde commemoratio est, qua tandem dicit: Ego cognovi te in deserto in terra solitudinis. Neque enim exiguum quid est ei, qui omnia scit, et omnes per scientiam novit, notum esse per gratiam illa notitia, juxta quam uni illorum vero Israelitae scilicet Mosi dicit: Invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Et quod tunc illi dictum hoc esse legimus, sed quod uni dicit, omnibus dicit, quos tunc temporis, imo et ante et post tempus illud praescitos atque praedestinatos eligit, quia cunctorum nomina in libro vitae scripsit. Proinde et hoc sciendum, quia quique electi in deserto cognoscuntur, maxime et in terra solitudinis, in deserto hujus saeculi, ubi Deum nemo vidit unquam, in solitudine cordis et occulto conscientiae latentis, ubi solus Deus animam tentationibus circumventam prospiciens, exercet, et probat, et legitime currentem cognitione sua dignam ducens, profitetur quia cognoscit. Talibus et ita cognitis sive nominatis ipse in Evangelio dicit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).