Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentaria in duodecim prophetas minores
Mino 8.1
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10877 Coindup
8.1
LIBER SEXTUS.
8.1
82 Sexta nunc repetitione peccata gentis ejusdem Dominus depromens ad auditorem sese convertit et dicit: Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt. Et elevaverunt cor suum et obliti sunt mei. Dictum hoc Dei quidem bene facientis commendat bonitatem, sed nihilominus eorum quibus benefactum est vehementer condemnat ingratitudinem. Simile namque illi est, quod de eisdem Psalmista dicit: Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, non sunt fraudati a desideriis suis. Et subinde: In omnibus his peccaverunt adhuc, et non convertentur inimici mei retrorsum. Nunc ipsorum proprietatem dictorum consideremus. Juxta pascua sua, inquit, adimpleti sunt. Quemdam non bonum sive laudabilem adimpletionis et saturitatis modum insinuat, ita determinando, adimpleti sunt et saturati sunt juxta pascua sua. Quaenam vel qualia fuerunt pascua sua? Nimirum ea quae desideraverunt, propter quae murmuraverunt et de Deo male locuti sunt. Exempli gratia, quando dixerunt: Quis dabit nobis carnes ad vescendum? Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis. In mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrigue et cepe, et allia. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi man. Quia taliter et talia desideraverunt et desiderantes usque ad nauseam impleti sunt, recte pascua sua haec dicta sunt. Neque enim Deum propter ipsum, sed propter ista secuti sunt. Caeterum qui Deum sequuntur propter ipsum, non haec talia dicuntur pascua ipsorum, sed sermo Dei cibus vel pascua ipsorum est, juxta illud Deuteronomii: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Cum ergo dicit, juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt, vehementer illos reprehendit. Idem enim est ac si dicat: Manducando et bibendo totam receperunt mercedem suam, pro eo quod exierunt de terra Aegypti, et ad tempus susceperunt legem Dei. Omnino delictum est propter talia pascua Deum sequi. Idcirco tales vituperans in Evangelio dicit: Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Similiter et omnes sese existiment vituperati, quicunque altari Christi praesto sunt, non propter dilectionem sacramentorum quae concelebrant, sed propter hoc solum ut de altaris sumptibus vivant. Igitur quod ait, juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt, illi simile est, ut jam diximus, quod Psalmista dicit: Et desiderium eorum attulit eis Dominus. Nimirum talis plenitudo ventris, mentis elationem, talis saturitas oblivionem Dei generat. Notum et manifestum est, quia taliter illis accidit. Unde et continuo dicit: Et elevaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Nam qui terram optimam in possessionem acceperunt, cujus fructibus adimpleti et divites facti sunt, elati in superbiam, regem sibi petierunt, nolentes audire vocem Domini et Samuelis, sed dicentes: Nequaquam: rex enim erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster. Eadem mentis elatione repulerunt domum David, et fecerunt sibi regem Hieroboam, qui pro Deo vitulos illis fecit, quae nimirum res magna fuit oblivio Dei. Idcirco nunc dicit, et obliti sunt mei. Subaudiendum vero est, sed non licuit aut licebit eis penitus oblivisci. Sequitur enim: Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum. Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos. Sensus iste est: Tradam illos regnis quatuor, quae intelliguntur per leaenam et pardum et ursam et bestiam agri, quam sine nomine posuit ut ab illis oppressi atque conscissi magnitudine miseriarum cogantur reminisci mei, cujus sunt obliti. Per istas namque quatuor bestias regna quatuor, scilicet Babylonicum, Persicum, Macedonicum atque Romanum; illa maxime Danielis visio dat intelligi, qua dicit: Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno; et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. Prima quasi leaena, et alas habebat quasi aquilae. Alia similis urso. Alia quasi pardus. Quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis. Sicut ille, ita et hic bestiam quartam sine nomine posuit, dicendo, bestia agri scindit eos. Igitur ero, inquit, eis quasi leaena, et sicut pardus, id est tradam eos Babyloniis, atque Macedoniis in via Assyriorum, id est pro eo quod superbe incedendo contra me direxerunt: Assyrii namque dirigentes interpretantur: occurram eis quasi ursa raptis catulis. Aiunt, qui de bestiarum scripsere naturis, inter omnes feras nihil esse saevius ursa, cum perdiderit catulos, vel indiguerit cibis. Cum ergo per ursum apud Danielem regnum Persarum atque Medorum significetur, non incongrue per hujusmodi ursae ferocitatem illius Aman Agagitae crudelitas pessima intelligitur, qui indignans quod Mardochaeus non se adoraret nec sibi genu flecteret, pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas; audierat enim quod esset gentis Judaeae, magisque voluit omnem Judaeorum qui erant in regno Assueri perdere nationem. Et quia mala haec sub regnis jam dictis propter peccata sua erant passuri: Et dirumpam, ait, interiora jecoris eorum. In jecore namque juxta physicos voluptatis et concupiscentiae consistit vis. Itaque per interiora jecoris, omnem concupiscentiam, quae peccatum parit, breviter 83 innuit, quae videlicet interiora quasi per ejusmodi feras dirupta sunt, quia peccata illorum regnis illis opprimentibus punita sunt. Et quia peccata ipsa in tribulatione confitentibus, tandem parcere habebat, subjungit atque ait: Et consumam eos ibi quasi leo. Tradunt namque physici, leonem prostrato parcere homini. Ergo ibi, id est sub regnis illis, non utcunque sive absque ulla discretione, sed quasi leo consumam eos, ait, quia videlicet ira mea terribilis quidem super eos erit, sed prestratis et peccata sua in tribulatione confitentibus parcam illis. Qui tandem fiet? Bestia agri scindet eos, bestia quarta terribilis, ut ait Daniel, atque mirabilis et fortis nimis, dentes ferreos habens magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans, et omnino dissimilis caeteris bestiis. Quomodo scindet eos? Nimirum exscindendo miserabili excidio, et in omnes gentes ducendo captivos. Nunc ad ipsum populum taliter scindendum convertitur, et dicit: Perditio tua, Israel; tantummodo in me auxilium tuum. Ac si dicat: Tu ipse perditionis tuae causa es; tu tibi perditionem thesaurizasti, recedendo a me, qui solus tibi poteram et consueveram auxiliari, et nusquam tibi auxilium est nisi apud me, si poenitentiam egeris. Et quod vere tantummodo in ipso auxilium sit, increpando confirmat sequentibus verbis: Ubi est rex tuus? Maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principem. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Vehementer vanam populi percutit aestimationem, qui regem sibi petivit, cum regem Deum haberet et ab hoc percunctatur, ut ad considerandum excitet et scire faciat, quia tantummodo in Deo auxilium est. Similis huic percunctationi illa est: Ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam; de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum. Nam, quemadmodum illic deficiente responsione, competenter subjungit: Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me; ita et hic, cum dicit: ubi est rex tuus; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principem, subjunxit atque ait: Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Factum namque hoc fuerat in primo rege Saul, quem petenti populo dederat. Denique in furore suo regem illum dedit, sicut ipsa ejus verba indicant, cum dicit: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis. Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum, et caetera, quae hoc modo concludit: Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis servi et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. Ita in furore suo datum, abstulit in indignatione sua, dicens ad Samuel: Poenitet me, quod constituerim Saul regem. Et subinde dicit Scriptura: Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. Itidem de Hieroboam caeterisque regibus decem tribuum sentiendum, quia volentibus illis et scindentibus sese a domo David, in furore suo dedit illos et in indignatione sua abstulit, alios in vita sua, alios percutiens in posteritate sua. Porro David neque populus prior petivit, neque Dominus in furora suo dedit, sed Dominus prior in misericordia elegit, in gratia dedit, in summa dignatione firmavit et custodivit. Itaque cum dicit, De quibus dixisti: Da mihi regem et principem, subaudiendum est, et ego respondi tibi in occulto judicio dicens: Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Sequitur: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum. Dolores parturientis venient ei. Ipse filius non sapiens. Nunc enim non stabit in contritione filiorum. Jam saepe dictum est Ephraim, id est reges decem tribuum, ita pariter viam Hieroboam secutos fuisse, qui peccare fecit Israel, ut nullus eorum, Scriptura testante, a peccatis ejus recederet. Ergo quasi quaereres, quaenam furoris aut indignationis causa fuerit, colligata est, ait, iniquitas Ephraim, id est soluta non est, neque solvi poterat iniquitas regum illorum, eo quod incorrigibiles, et impoenitentes fuerint, semperque iniquitatem quisque illorum defenderit. Nam hoc est quod sequitur: Absconditum peccatum ejus. Absconditum namque peccatum dicit, ubi nulla voce confessionis aperitur, imo et superbiae defensionis scuto contegitur. Ibi iniquitas ita colligata est, ut solvi aut dimitti non possit. Econtra sanctus dicit: Delictum meum cognitum tibi feci, dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Ille talis filius est sapiens; de isto autem dicitur: Ipse filius non sapiens. Quomodo enim sapiens filius, qui a patre recessit a quo fuerat adoptatus, dicente ad Pharaonem: Filius meus primogenitus Israel? Et quidem nunc coram hominibus peccatum suum abscondit, et coram Deo cum abscondere non possit, impoenitenti corde defendit, sed dolores, inquit, parturientis venient ei. Sicut enim mulier conceptum suum ad tempus quidem dissimulare potest, sed tandem parturiendo, doloribus attestantibus, occulta prodit, sic quisquis ejusmodi est, peccatum suum utcunque dissimulare ad tempus et abscondere potest, sed in tempore suo cuncta cordis ejus occulta cum dolore manifestabuntur, juxta illud: Nihil opertum quod non reveletur, neque occultum quod non sciatur. Tunc utique parebit sibi, quia ipse filius non sapiens. Et unde hoc probatur quod sit filius non sapiens? Ait: Nunc enim non stabit in contritione filiorum. Et est sensus: Qui enim vere filii sunt, ipsorum est contritio, et ipsi tribulatione stant, id est poenitentiam agunt, habentes cor contritum et humiliatum. Denique ita conteri sive confringi, hoc vere stare est, sicut de quodam ejusmodi filiorum scriptum est: Et dixit ut disperderet eos, si non Moses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus. Nam confractionem nimiam et vehementem dicit humilitatem, in qua sic stetit ut Deum teneret homo fortis dicentem: Dimitte me. In hujusmodi contritione qui stant, et filii sapientes sunt. Ita enim se conterendo per poenitentiam sapientes filii fiunt. Is autem qui, ut jam dictum est, corde impoenitenti suam iniquitatem colligavit, filius quidem dici potest dum jactat se et dicit: Unum patrem habemus Deum, sed non sapiens filius dicitur aut est. Restat igitur ut quemadmodum illi furorem debitum adjudicavit atque indignationem, sic econtra filiis istis, quorum est contritio, id est cor contritum et humiliatum, dignam et gratiosam repromittat consolationem. Audiamus illam vere magna et sonora declamatione depromptam. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Christus Dei Flius, victor mortis et auctor vitae, hoc in persona sua magna voce, magna veritatis eloquitur auctoritate: Liberabo eos, inquit, de manu mortis, redimam eos de morte. Quos eos, nisi filios, quorum cor contritum in poenitentiae studio est? Horum in catalogo primus est Abel, cujus ipsum nomen poenitentiae significat lamentum, transfertur enim in luctum. Ab illo usque ad ultimum electum cuncti poenitentiam agentes, et peccatores se esse confitentes: Omnes enim 84 in Adam peccaverunt, consolationem istam accipiunt, de manu mortis liberati, de morte redempti. Nec vero abs re ita semel et iterum depromitur miserationis dignatio, de manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos; sed pro duplici morte, qua omnes mortui sumus in Adam, alia corporis, alia vero animae. Itaque de manu mortis scilicet ejus, qua mortuus est Adam, in qua die praeseptum transgressus est, quae mors est animae, liberabo eos. De morte quam indixit Deus his verbis: Quia pulvis es et in pulverem reverteris, quae mors est corporis, redimam eos. Quo modo liberabo? Quali redimam pretio? Ait: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Non auro neque argento, sed morte mea mortem ipsorum interficiendo. Moriar, ut ipsi vivant, et ad infernum descendam. Nam hoc est quod dicit ad ipsam mortem, ad ipsum infernum apostropham faciens, mortis et inferni potens debellator, vitae et mortis dominator: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Qualiter deberet vel posset mors mortis esse, breviter innuit dicendo: Morsus tuus ero, inferne. Et est sensus: Tu deceptus mordebis me, quemadmodum innuitur per id quod de te ipso dicitur ad Job: In oculis ejus quasi hamo capiet eum. Item: Extrahere poteris Leviathan hamo? Ego factus homo tibi hamus ero, quia quemadmodum in hamo carnis teneritudo ostenditur et acumen ferri occultatur, sic humanitatis infirmitas te humani generis inimice invitabit ut mordeas, et divinitatis interior fortitudo transfiget, ut captivus pendeas. Quia taliter morsus tuus efficiar, mors mortis ero, quia viscera mortis interiora tua in inferno non sustinebunt, cum vitam momorderis, et dirupto ventre vitam remittes, morte mortua evadentibus vivis quicunque vita ista sunt digni. Aliter infernum Christus momordit, quando partem, suos videlicet electos liberavit; partem autem, id est reprobos reliquit. Nam ex eo quod mordemus, partem consumimus, partem relinquimus. Sequitur: Consolatio absconaita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividit. Ubi audivit propheta de gratia liberatoris et Redemptoris quod gauderet, vidit etiam quod carne sua de gente sua vel fratribus suis Israelitis, quod merito doleret. Illud videlicet quod et Apostolus pene inconsolabiliter gemit his verbis: Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem; qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Divisionem inter fratres, quam illic Apostolus continuo dolore gemit, hic futuram luget, dicens: Consolatio abscondita est ab oculis meis. Quis ita inter fratres divisit, nisi infernus, cujus morsum se fore liberator et Redemptor dixit? diabolus namque qui designatur nomine inferni, Judaeos excaecando a fratribus ipsorum, et apostolis ejus divisit ut ejicerent eos, et oporteret illos evangelizare potius gentibus extraneis. Propter hoc, inquit, abscondita est consolatio ab oculis meis. Non dicit periit consolatio, sed abscondita est, id est non cito potest inveniri, non leviter possum consolari. Invenitur autem in illa spe, qua et Apostolus seipsum consolatus est, qui cum dixisset: Caecitas ex parte contigit in Israel, subjunxit: Donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ad hunc sensum pertinet id quod continuo hic propheta subjungit: Adducet ventum urentem Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Ventum urentem hoc loco Spiritum sanctum dicit, quemadmodum et illic juxta mysticum sensum gratiae, quae nos in baptismo Christi salvavit. Cumque extendisset Moses manum super mare, abstulit illud Dominus vento flante vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum. Ventum ergo urentem, id est Spiritum sanctum vehementer ardentem, adducet Dominus, subauditur, cum plenitudo gentium introierit, et siccabit venas ejus, subauditur inferni, et desolabit fontem ejus, auferendo scilicet omnes causas et abundantiam incredulitatis, ut reliquiae Israel salvae sint. Interim et ipse, inquit, diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis, quia videlicet ipse et ille qui fortior supervenit, cum fortis armatus custodiret atrium suum, et universa arma illius distribuit. Vas desiderabile et thesaurus pretiosus utique est omnis electus. Et quia neminem relinquit, sive Judaeus sit, quicunque invocat nomen Domini, recte universali enuntiatione dictum est, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Hoc fit, et fieri non desinit per ventum de deserto ascendentem, scilicet per Spiritum sanctum de humilitate Christi procedentem, qui a suis desertus fuerat. Ventum urentem, id est carnis petulantiam et humores vitiorum suo calore desiccantem. Tandem et hujus sextae repetitionis fine in Christum, qui justitia nostra est, reducto: septimo, quae et ultima, sic inchoatur peccatorum et ejusdem justitiae commemoratio:
8.2
CAP. XIV.
8.3
Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. In gladio pereat, parvuli eorum elidontur, et fetae ejus discindantur. Dissimile hoc initium est caeteris omnibus, quia videlicet illa talia sunt ut peccata replicent et prae oculis ostendant, hic autem tanquam desperata correctione statim in primo sermone, non tam peccata quam idolorum vindicem depromit sententiam. Pereat, inquit, Samaria. Quare? Quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. Magna haec et terribilis causa sive accusatio est: Deus enim naturaliter dulcis est, nec parva potest esse causa, per quam ad amaritudinem concitatus esse videatur. Cor impoenitens hoc effecit, et hujus criminis rea fuit Samaria, cujus de regibus nullus omnino recessit a peccatis Hieroboam, qui peccare fecit Israel. Pereat ergo, inquit, quia justitiae concedendum est; nullam quippe cor impoenitens consequitur veniam. Nec vero solummodo secundum animam, verum etiam secundum corpus ut pereat concedendum est. Idcirco cum dixisset, pereat Samaria, corporalem quoque concessit perditionem, dicendo, in gladio pereat, etc. Hic a nomine vel condemnatione Samariae Synagoga illa non excipitur, quae peccatum Samariae supergressa est, dum non tantummodo ut illa scidit se a domo David, verum etiam, ut saepe jam dictum est, crucifixit Christum filium David, Filium Dei, et idcirco periit, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum, in tantum ut sitientem in cruce potaret aceto sive, ut alius evangelista scribit, vinum daret ei bibere cum felle mistum. Proinde ut periret illa, Dominus ipse concessit et ore proprio praedixit. Et quia justitiae ratio postulabat ut periret, per humanitatis quidem affectum flevit super illam, et flendo praedixit, sed per divinitatis virtutem impassibilem super ipsam quam flebat, fixam et immobilem sententiam tenuit. Dixit Samariae ut pereat, dicat nunc Israel quid faciat, ait: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, 85 quoniam corruisti in iniquitate tua. Qui haec loquitur in calce voluminis, ipse est Christus, finis omnis consummationis, qui missus ad oves quae perierunt domus Israel, sic praedicare exorsus est: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Secundum eumdem sensum hic dicit: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum Causam confestim cur converti oporteat, vel inde poenitentia sit agenda subjungit, quoniam corruisti in iniquitate tua. Cum dixit, in iniquitate tua, breviter insinuat, quod omni peccanti iniquitas, quamcunque perpetravit, sibimet a seipso sit amputanda, ne ullo modo se excuset aut defendat, sicut fecit Adam, in quo omnes peccavimus et corruimus, tam gentes quam Judaei, quemadmodum Apostolus dicit: Eramus enim aliquando et nos filii irae, sicut et caeteri. Illi originali peccato actuali jungendo peccata, non minus Israel quam gens aliqua corruit, sicut hactenus sermo propheticus peccata ejus toties commemorando comprobavit. Convertere igitur, o Israel, tu primus: conversione quippe opus est, quia corruisti, et hoc ipsum confitere, quia in iniquitate tua corruisti; nam confessio haec initium est confessionis. Dicant forte aliqui, quemadmodum et illi qui compuncti corde dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Ad haec vel hujusmodi quaecunque perterriti dicere possunt, compuncti, et iniquitatem suam cognoscentes protinus occurrit et dicit: Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum, et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Qui convertimini ad Dominum, verba, inquit, tollite vobiscum. Quare verba et non potius munera? Videlicet ut sciatis quia non est difficultas apud Deum, non exigit a vobis illa quae forte non possetis consequi pro redemptione animarum vestrarum. Non ergo dico, tollite aurum, tollite vobiscum argentum, seu multitudinem hircorum aut vitulorum, et caetera talia quae non omnibus praesto sunt, sed verba, quae consequi potestis absque dispendio rerum, verba confessionis et precum tollite vobiscum, et haec vobis in promptu adesse possunt; Deo autem pro salute vestra sufficiunt, et pro iniquitatibus vestris satisfaciunt. Cum istis subsidiis convertimini ad Dominum Deum, qui vestrorum non eget bonorum, et sicut jam dixi, non sollicitemini, quasi munera non habentes grandia pretiosi auri et argenti, quibus honoretis propitiandam faciem tam magni tamque potentis Domini, sed dicite illi: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum. Non dicatis, non habemus iniquitatem, quia tunc mentimini et vosipsos seducitis, sed dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, quia iniquitates nostrae multae sunt. Confidenter dicite, et accipite bonum, scientes quale requirat bonum, et hoc sciendo subjungite et reddemus vitulos non armentorum, sed lubiorum nostrorum. Sufficiens namque es, plenus es. Atque idcirco non opus habes manducare carnes taurorum, aut potare sanguinem hircorum, sed tantummodo ut immolentur tibi vituli labiorum, id est sacrificium laudis. Et hoc melius placebit tibi, quia testimonium est bonae voluntatis. Proinde Psalmista cum dixisset: Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude, quod nimirum est vitulos labiorum reddere, subjunxit atque ait: Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Hoc interea providendum est ne post redditos labiorum vitulos, id est post verba confessionis et laudis iterentur opera iniquitatis. Itaque sequitur, et super hac re instruit eos, quid dicant, quid promittant, dum ex persona ipsorum verba infert hujuscemodi: Assur non salvabit nos, super equos non ascendemus; non dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum, quia ejus qui in te est misereberis populi. Subaudiendum namque est, et hoc dicite ei. Et quid est hoc dicere ei? Assur non salvabit nos, nisi ac si dicant: Non sicut hactenus fecimus, confidemus in homine, neque ponemus carnem brachium nostrum? Saepe namque Israel, sicut sacrae testantur historiae, confisus est in principibus, et in filiis hominum, et auxilia quaesivit ipsorum, quorum Assyrii potentissimi fuerunt. Item, quid est dicere ei, super equos non ascendemus, nisi ac si dicant: Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus? Denique et in hoc Israel peccavit, quod super equos ascendere nimium affectavit, male aemulando currus, et equitatum Pharaonis, cum filii Israel de Aegypto pedites exierunt, et gloriose salvati fuerint, Pharao vero cum curribus et equitibus suis in mari demersus perierit. Propterea redarguit eos alio loco Scriptura, dicens: Aegyptus enim homo et non deus et equi eorum caro, et non spiritus. Idcirco rex Israel, quando venit benedictus in nomine Domini, non super equum aut super currum ascendit, sed super pullum asinae filium subjugalis in contemptum superbiae saeculi maxime gloriantis in curribus et in equis. De tertio quod dicunt, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum, notum est ex quo coeperint ut dicerint, Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, cum formassent vitulum in ipso exitu de terra Aegypti, quomodo ex tunc peccaverunt in idolis, sicut scriptum est: Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum. Super tribus itaque sceleribus emendationem promitte, inquit, de quibus omnia pendent peccata, quorum unum est confidere in filiis hominum, aliud magnificari in multitudine equorum et curruum, tertium contaminari in sordibus idolorum. Ex istis enim omnia generantur peccata, quaecunque populum Israeliticum non minus quam caeteras gentes admisisse Scriptura tam historica quam prophetica narrat aut reprehendit. Qua vero fiducia, qua virtutis vel possibilitatis conscientia tantam tantorum criminum emendationem promittere debetis? Nunquid confidere potestis, quod viribus vestris excutere possitis jugum cujuscunque peccati, cui vos semel tradidistis? Non utique, quia non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Cum ergo dixeritis: Assur non salvabit nos, super equos non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum, quod est omnimodam spondere peccatorum emendationem, etiam dicite ei, quia ejus, qui in te est, misereberis populi; ut sit sensus: In tuae miserationis auxilio sperantes haec promittimus, quia tuum est, et honorem condecet ut illius populi, qui in te est, qui in te credit miserearis, manumque porrigas, ut mala consueta relinquere, pristinamque conversationem possint in melius mutare. Quicunque haec verba vobiscum tollitis, quicunque hujusmodi labiorum vitulos redditis, poenitentiae studio dediti, audite quid ipse, qui ad poenitentiam invitat, consilio salutis vestrae jamdudum elocutus sit. Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros, Israel germinabit quasi lilium. Erumpet radix ejus ut Libani. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus, ut Libani. Convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. Memoriale ejus sicut vinum Libani. Manifestius hic ipsa loquitur persona Salvatoris suum 86 ad salutem poenitentium repromittens adventum promissione dulcisona, dulcedine gratiosa. Sanabo, inquit, contritiones eorum, id est in gaudium convertam tristitiam illorum, quicunque ad poenitentiam contristati sunt, habentes cor contritum et humiliatum. Tales namque contritiones eorum sanatione dignae sunt, tales contritiones Paracletum, id est consolatorem merentur habere Spiritum sanctum. Non pro muneribus quae ipsi priores mihi dederunt. Quis enim prior dedit mihi, et retribuetur ei? Sed gratis sanabo eos, gratuita peccatorum remissione curabo eos. Et hoc est quod ait, diligam eos spontanee. Sponte veniam, et homo factus spontaneum subibo sanandi officium. Quia aversus est, inquit, furor meus ab eis, juxta quod alibi scriptum est, super hac eadem re: Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob. Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum. Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira indignationis tuae. Iratus quippe fuerat Deus humano generi in Adam, et iram illam omnes portavimus. Unde et alibi dicit: Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus Meus ille furor aversus est ab eis, in plenitudine temporis, quando completum est, quod praedictum fuerat: Benedixisti, Domine, terram tuam, ut videlicet de sacra Virgine nascerer ego novus Adam. Nam eamdem intendens benedictionem, ero, inquit, quasi ros, Israel germinabit quasi lilium. Etenim quasi ros exstitit, quando per Spiritus sancti gratiam Virginem obumbrans in uterum ejus descendit. Tunc veraciter germinavit Israel quasi lilium, quia veri Israelitae, scilicet apostoli, non in carne sed in spiritu fructificaverunt, nova conversatione imitantes lilium, id est magistrum et praeceptorem suum Christum, virgineae pulchritudinis filium. In illa pulchritudine fortitudo nihilominus aderit, ut constantissimae sint fidei, propter quod continuo dicit: Erumpet radix ejus ut Libani. Libanus quippe mons est, cujus ligna excellentissima, quantum ad auras extendunt verticem, tantum radicem in ima demergunt, ut stabili mole consistant et nulla tempestate quatiantur. Libanus quoque nomine suo eamdem quam et lilium munditiae pulchritudinem significant, interpretatur enim candidatio. Ergo erumpet radix ejus ut Libani, id est apostoli caeterique praedicatores de radice Israel, quae Christus est, tales consurgent, ut sint fide fortes, conversatione mundi. Ibunt rami ejus, id est proficient de virtute in virtutem auditores ejus. Et erit quasi oliva gloria ejus, id est loquetur, sicut alibi scriptum est, pacem gentibus. Oliva namque pacem significat, et apud gentiles quoque in medio bellorum furore pacis insigne esse consuevit. Erit ergo gloria ejus quasi oliva, inquit, id est pacem evangelizabit, pacem inter Deum et homines confirmabit, sicut et tunc significari voluit, quando veniens ad passionem, per quam nos Deo reconciliavit, cum ramis palmarum et olivarum susceptus est a turbis. Et odor ejus ut Libani, subauditur erit, id est bonam ubique opinionem habebit, dicente Apostolo: Christi enim bonus odor sumus in omni loco. Iste odor, ista pacis et misericordiae gloria, gentes ad credendum invitabit. Sequitur ergo: Convertentur sedentes in umbra ejus. Convertentur sedentes, id est conversi sedebunt in umbra ejus, et propter hoc ipsum, quod sedentes erunt, protegentur sub umbra ejus. Sessio namque humilitatem significat juxta illud quod Psalmista cum dixisset: Vanum est vobis ante lucem surgere, subjunxit atque ait, surgite postquam sederitis, id est tunc demum sperate exaltari, postquam vosmetipsos humiliaveritis. Taliter sedentibus vitalis alimonia coelitus administratur, et de bono semper proficiunt in melius. Dicit itaque continuo: Vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. Triticum namque quo interior homo vivit, est sermo Dei, cujus nimirum intelligentia, non erectis sed sedentibus, id est non superbis sed humilibus dari consuevit. Sane vinea, cujus secundum similitudinem germinare dicuntur, a mala vinea distinguenda est. Est enim mala vinea, de qua dicitur in cantico Deuteronomii: De vinea Sodomorum vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae. Ait ergo: Memoriale ejus sicut vinum Libani. Multura namque vinea haec per hoc ipsum quod dicitur, memoriale ejus sicut vinum Libani, ab illa discernitur vinea Sodomorum, cujus uva dicitur et est uva fellis, cujus botrus dicitur et est amarissimus. Denique vinum Libani, imo et ipsum Libanum serpentes fugere dicuntur, maxime propter odorem cedri, quem non possunt ferre. Illic autem dictum est: Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Potest tamen vinum Libani, vinum mistum dici et diversis pigmentis conditum, ut odorem habeat suavissimum, quorum videlicet pigmentorum thus maxime odoriferum est. Libanus namque apud Graecos et Hebraeos et mons dicitur et thus. Sequitur: Ephraim quid mihi ultra idola. Ego exaudiam et dirigam eum, ego ut abietem virentem, ex me fructus ejus inventus est. Triumphaliter in ultimis adversarium percutit, consummatam prospiciens victoriam in proposito suo, gratia Dei. Siquidem Ephraim iste est omnis adversarius veritatis, quisquis usquam scandalum vel offendiculum animabus posuit aut ponere non desinit, ne pertingat ad notitiam veritatis, secundum exemplum illius Ephraim, id est Hieroboam de tribu Ephraim, qui aureos fecit vitulos, hoc intendens ne filii Israel ascendendo frequenter ad orandum in Hierusalem, aliquando reverterentur ad domum David. Et quidem tunc ille secundum intentionem suam praevaluit, et in peccato idololatriae populum detinuit. At vero cum modo supradicto factus fuero quasi ros, et Israel germinaverit quasi lilium, o tu Ephraim, quid mihi ultra idola? Nunquid in via praedicationis evangelicae mihi ostendere poterunt? Nunquid spiritualem Israel ab Oriente et Occidente venientem ad fidem Evangelii, ut credat in me filium David, avertere poterunt simulacra vel figmenta mendacii tui, sicut carnalem in Israel, ne ascenderet in Hierusalem et reverteretur ad regem suum David, averterunt aurei vituli? Non. Sed quid? Ego exaudiam et dirigam eum, ego ut abietem virentem, subauditur, dirigam eum. Via recta conscendet ille spiritualis Israel in coelestem Hierusalem secundum similitudinem abietis virentis, et recta statura sursum tendentis, ut perveniat ad regem suum David, ad me Deum et Salvatorem suum filium David. Eo tendentem ego exaudiam, et dirigam eum; et hic fructus ejus, ut scilicet perveniat eo quo tendit, ex me inventus est, quia videlicet sine me nihil facere potest, et hoc ipse confitens, multum carnali Israeli dissimilis est, qui suam justitiam statuere volens, justitiae Dei subjectus non est. Quis sapiens, et intelligit ista, intelligens, et sciet haec? Hunc versiculum ab exordio voluminis semper prae oculis habuimus, et idcirco semper scripturam hanc, tanquam vere coelestis thesauri clausam venerantes thecam, nihil condignum nos effari posse perspeximus, sive aliquem quicunque ille sit, nisi cui aperire dignatus sit sanctus et verus qui habet clavem David, quia aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Si enim ipse qui scripsit, vel difficile vel impossibile 87 confitetur intelligere et scire haec, quid nos facere possumus, qui lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscuratis clarissimum jubar solis non possumus intueri? Verumtamen quaecunque illa sunt, quae adhuc clausa nos latent, quantulacunque illa sint, quae exinde nos intelligere vel scire potuimus, dicamus cum ipso in conclusione, id quod verum est. Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis. Praevaricatores vero corruent in eis. Viae Domini de quibus maxime in hoc propheta tractatur, illa sunt judicia Domini vere incomprehensibilia, quibus a Judaeis recessit, et ad gentes transivit. In istis viis justi ambulant. Exempli gratia, Paulus apostolus vas electionis, qui quamvis dolore continuo doleat pro eisdem fratribus suis, nihilominus tamen rectas confitetur vias Domini, et dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Praevaricatores vero maxime Judaei corruunt in eis, dum se justificant et veritati resultant, invidentes gentium saluti. Animadvertimus quippe, maxime ex hoc propheta, sicut suo jam loco diximus, convinci, non minus illos, quam gentes peccasse et indiguisse gratia Dei, quod Apostolus ad Romanos scribens vehementer affirmat, dicendo: Eadem enim agis, quae judicas. Denique super hoc septies, sicut nos distinximus, in isto convincuntur propheta, quia videlicet septies peccata illius populi replicans, per singulas vices in gratiam vel adventum Christi recurrit, cujus solius omnem hominem tam Judaeum quam gentilem justificat. Proinde illud, quod populo praevaricatori Moyses imprecatur, cum dicit: Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos; per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, in ista quoque quamvis habili scriptura delectabiliter spectari potest, viri praevaricatores jam dicti, seipsos justificantes, convincuntur repetitione septemplici, atque ita corruunt septies.

Intertext edge

Open linked passage

Note