Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentaria in Joannem
Joan 10.1.33
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10883 Coinjo9
10.1
LIBER OCTAVUS.
10.1
Agones Domini nostri Jesu Christi egentibus nobis intelligentia opus est:« Beatus enim, inquit Psalmista, qui intelligit super egenum et pauperem,» ipsum utique intelligi volens,« qui, cum dives esset, pro nobis pauper factus est.» Ipse namque in eodem psalmo loquitur, quod nunc tractare coepimus:« Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?» Ipse manifeste seipsum exprimit dicens:« Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.» Quis autem misericordia vel charitatis compassione purgatum habens cordis oculum, non intelligat quam non parvi aut levis sit certaminis hoc ipsum, quod stans in medio superborum ac divitum inimicorum suorum, mala sibi dicentium, egenus et pauper iste apud cogitationes illorum, pro sua contemptus paupertate, divinitatis suae divitias ore proprio cogebatur praedicare, et de seipso testimonium perhibere? Si enim sub silentio semetipsum absconderet, frustra nobis advenisset, quia videlicet sine praedicante nemo nostrum audisset, nemo credidisset, atque ita nemini adventus ejus profuisset: laborabat ergo sustinens semetipsum praedicare. Hoc enim faciens apud superbos, quantae putas subjacebat invidiae? Quicunque ab ipso didicit mitis esse et humilis corde, et idcirco tanto magis gravatur suam virtutem praedicare, quanto magis humiliter sentiens odit ventum jactantiae, ipse sentit utcunque quanti laboris sit huic egeno et pauperi stare in illo tali templo, et coram inimicis mala sibi dicentibus quis esset vel unde opprobria exprobrantium sibi recepturus edicere. Igitur, ut verae beatitudinis participes simus, super hunc egenum et pauperem intelligere studeamus, et tunc nos verum lectionis intellectum assecutos arbitremur, cum mala, quae audit vel patitur, compatienti corde perceperimus. Sequitur:« Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus dicebant: Hic est vere propheta. Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Nunquid a Galilaea Christus venit? Nonne Scriptura dicit quia ex semine David, et Bethlehem castello, ubi erat David, Christus venit?. Dissensio itaque facta est in turba propter eum.» Sanctis viris nonnunquam dissensio multitudinis occasio fuisse legitur evasionis. Nam et Paulo apostolo pene tale quid contigit, qui dum staret in medio multitudinis, et sacerdotes atque omne concilium convenissent adversus eum,« sciens quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione ego mortuorum judicor. Et cum haec dixisset, facta est dissensio, et soluta est multitudo. Jussitque tribunus milites descendere, et rapere Paulum de medio eorum,» videlicet volente Domino ut servaretur:« Sicut enim, inquit, testificatus es de me in Hierosolymis, sic te oportet Romae testificari.» Imo sic vel universaliter sanctae Ecclesiae contigit, quia, dum universae iniquitatis et multitudo in multas haereses divisa est, et adversus alterutrum discordans semetipsam impugnat, evadit per medias divisiones fides catholica. Quod etiam veteri miraculo praefiguratum est, salvo altioris quoque sacramenti intellectu, quando ad ingressum filiorum Israel, mare Rubrum divisum est. Traditum namque est majoribus quod in illa digressione maris, singulis quibusque tribubus filiorum Israel, singulae aquarum divisiones factae sint, et propria unicuique tribui in mare aperta sit via. Idque ostendunt ex eo quod in psalmo scriptum est:« Qui divisit mare Rubrum in divisiones.» Per quod plures divisiones docentur factae secundum singularum tribuum viam. Quod ergo in Ecclesia sua futurum erat, videlicet ut inter dissidentes haereticorum sectas catholica fides incolumis persisteret, hoc in seipso Christus praefigurare dignatus est, dum ubi miserant principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent cum, ad praedictum clamorem ejus dissensio 225 in turba propter eum facta est, et ipse apprehensus non est. Nam et hoc sequitur:« Quidam autem volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.» Nam revera volentes eum tenere timebant,« ne forte tumultus fieret in populo, ne de manibus eorum, populi liberaretur auxilio. Quod timentes, et maxime divinitus coerciti, tandiu sunt a conatu suo repressi, donec eis« Judas illum traderet sine turbis.»--« Venerunt ergo pontifices et ministri ad Pharisaeos.»--« Ergo,» inquit, quia dixerat Dominus, qui necdum pati dignabatur:« Adhuc modicum vobiscum sum,» et volebat adhuc et dictis et factis implere, quae supererant, implere oculos et aures eorum, et sufficienter inexcusabiles eos facere, quibus gravis etiam erat ad videndum;« venerunt» ministri immunes a crimine, pleni admiratione.« Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis eum?» Non parvam exspectationem, vel attentionem evangelista innuit pontificum et Pharisaeorum, tam prompta percontatione dicentium,« quare non adduxistis eum?»--« Eum,» inquiunt, superfluum habentes dicere Jesum, cui protinus adducendo, ut putabant, palam erat praesentem inhiare conventum.« Responderunt ministri: Nunquam sic locutus est homo sicut hic homo loquitur.» Vere« nunquam sic homo locutus est.» Homines quippe quicunque sapientiae vel scientiae sermonem habuerunt, de plenitudine hujus omnes acceperunt. Sed eo magis inexcusabiles sunt, quia tantam sapientiam audierunt, et non obaudierunt, qui talem hominem viderunt et inviderunt. Quid igitur retributionis habebunt? Illud utique quod per os David pronuntiat spiritus prophetarum, vel omnium justorum, qui minus quidem hoc homine, sed tamen bona et salutaria locuti sunt:« In salicibus, inquiunt, in medio ejus,» scilicet Babylonis,» suspendimus organa nostra, quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum.» esti namque homines, filios quidem Hierusalem se esse putant, oculos quoque ad videndum, et aures habere ad audiendum, legitimumque Mosaicae sive propheticae cantilenae rationabiliter discernere, vel comprehendere sonum. Sed revera salices sunt Babylonis, vitiosa radice ripis haerentes fluminis, id est decurrentibus voluptatibus saeculi, solum habentes in verborum foliis virorem Judaicae professionis, a fructu autem boni operis steriles, ita ut terram quoque tanto tempore frustra occupaverint. Suspendentur ergo in eis, id est propter eos tacebunt organa prophetarum et omnium veritatis praedicatorum, ne audiant verba cantionum, quae vane interrogaverunt, et cum isto summae divinitatis organo, cum isto homine qui sic loquitur quomodo nunquam locutus est homo, ad gentes ibunt et ipsis cantabunt. Nam isti nimis impatientes sunt ad audiendum, nullum de illo bonum volentes audire testimonium. Unde et subditur:« Responderunt eis Pharisaei: Nunquid et vos seducti estis?» Et vos, inquiunt, qui ex nobis estis, quos arbitramur aliquid prudentis habere ingenii, nunquid tam cito seducti estis? Quasi vero jam legitimo deprehensum esse judicio seductionem esse quidquid audissent ab homine isto, sic loquente quomodo nunquam locutus est homo. Cui malignae intentioni, quia nulla est quae suppeditat rationis vis, protinus sub interrogatione obliqua illud intorquent, quod pro ratione volunt accipi, vere seductores, et ipsi a maligno spiritu seducti.« Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis?» Ac si dicerent: Seductos vos esse in eo quod ejus estis sermonibus delectati ex hoc solo constans est, quod nemo credidit in eum ex principibus aut ex Pharisaeis. Quae ratio quam infirma, vana et inepta sit probari nullis opus est argumentis. O ergo caeci, duces caecorum, caeci, inquam, caecis ducatum praebentes, ut pariter in foveam cadant. Nonne principes isti, Isaia testante, principes sunt Sodomorum, et populus iste populus est Gomorrhae? Exspectandi ergo sunt tanquam scientiae clavim habentes, ut nemo quamvis oculos habens introeat, nemo quamvis aures habens audiat nisi hujusmodi principes ad videndum vel audiendum habeat praecessores?« Nunquid, aiunt, aliquis in eum credidit ex principibus aut ex Pharisaeis? Sed turba quae non novit legem, maledicti sunt.» Videlicet pro hoc ipso quod legem nesciunt, maledictionibus illis illo subjacere judicant, quas Moyses in Deuteronomio legem non custodientibus praescribens:« Maledictus, inquit, qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit,» etc. Sed profecto turba illa verius contradixisset. Istud vanitatis consilium et haec Ecclesia malignantium, quae non facit legem, maledicti sunt. Turba enim haec, ut supra dictum est, multitudo, quae de civitatibus et regionibus convenerat ad diem festum, hic intelligi debet, quos falsi illi et fallentes Hierosolymitani, penes quos erat templum, et Sancta sanctorum, velut agrestes in sui comparatione aestimabant.« Dicit ad eos Nicodemus, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?» Cur non hic aperta defensione dixit quod sentiebat, et quod dudum veniens ad eum nocte dixerat, videlicet quod non seductor esset, sed Magister a Deo venisset, etc. Videlicet, quia timiditatis nox adhuc in corde ejus erat, et necdum securitatis dies illuxerat. Nec mirum,« nondum enim, ut praedictum est, erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus,» et idcirco necdum de ventre ejus, sive apostolorum flumina aquae vivae saltem usque ad publicum circuitum unius Synagogae fluere poterant, quae Jesu glorificato et Spiritu dato usque in dispersionem quoque gentium fluere habebant. Ergo causam, vel invisam non ausus palam defendere personam, sed rursus non ferens impudentem, malitiam tantum usurpare injustitiae licentiam.« Nunquid, ait, lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?» Non utique, sed econtra praecipit non facile credendum esse quod audieris. Videlicet hoc dicto coargui non potest, velle defendere hominem, cum verba sonent potius justae ac sanctae legis defensionem. Justa quippe non esset lex, si praejudicia fieri juberet aut permitteret. Itaque timidus quidem, sed providus in tutam confugit arcem, dum pro homine loquens pro lege videtur patronam ferre sententiam. Attamen quoniam intentio ejus callidam audientium nequitiam latere non poterat, hostiles assultus non omnino evasit. Nam sequitur:« Responderunt, et dixerunt ei: Nunquid et tu Galilaeus es?» Nonne ergo verum est, quia« dixit injustus ut delinquat in semetipso,» id est, sciens et videns, proposuit coetus Pharisaicus permanere in peccato suo? Nonne et hoc verum est, quia« noluit intelligere ut bene ageret?» Hoccine est velle intelligere audiendi suggestionem, vel legalis judicii mentionem non posse sustinere? Homo Pharisaeus et princeps Judaeorum, ausus in tali causa facere legitimi judicii mentionem, uno dicto suum coram illis odorem fetere fecit, et hostili calumniae patuit. Non enim parvam odii spirat abundantiam, quod tam cito 226 dictus est Galilaeus, eo quod homini Galilaeo favere videretur. Jam quippe propter odium Jesu, ipsum nomen Galilaeae putabat illis, nares subsannantes habentibus.« Nunquid, aiunt, et tu Galilaeus es? Scrutare et vide, quia propheta a Galilaea non surgit.» Ecce in retributionem et scandalum sic quoque impletur illud, quod Propheta praedixit:« Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,» Scriptura, quam scrutati sibi esse videntur, locum praedixit, ubi nasceretur iste propheta magnus, de quo Moyses scripsit:« Et tu, inquit propheta, Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.» Sed illud tacuit, quod exiturum esset edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis, et ituri essent omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem, et quod ascensurus esset Joseph de Galilaea in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante, et cum essent ibi, implendi forent dies ut pareret. Hoc modo mensa sua nunc eos illaqueavit, quia videlicet oculos suos compresserunt ne viderent, et aures suas aggravaverunt ne audirent. Ecce enim praeterita non respicientes, et praesentia tantum oculis nequam aspicientes, laqueum sibimet hoc modo texuerunt. Christus secundum Scripturas ex semine David et castello Bethlehem nasciturus est, hic autem Jesus homo Galilaeus est. Igitur hic homo propheta non est, Christus non est. Hoc modo obscurati sunt oculi eorum, ne videant. Quid enim: Nunquid repugnantia sunt haec, Christum ex semine David, et castello Bethlehem nasci debere, et eumdem in Galilaea nunc habitare? Scrutentur ergo Scripturas ipsi, ut videant quia non sic scriptum est per prophetam: In te enim natus habitavit, sed« ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.» Sequitur:« Et reversi sunt unusquisque in domum suam.» Quia telas araneae texuerant, idcirco leviter solutum et dissipatum est eorum conventiculum, et ad unam objectiunculam infirmae causae conscientia diverberati, unusquisque in domum suam reversi sunt, ut iterum in cubilibus suis aliud ineuntes consilium, ova rumperent aspidum et confoverent quod erumperet in regulum.
10.1.1
LIBER OCTAVUS. CAP. VIII.
10.1.1
« Jesus autem perrexit in montem oliveti, et diluculo iterum venit in templum, et docebat.» Et hoc quoque futurorum umbra est, et quod adversariis dissipatis et in domunculas suas abeuntibus, pergit in monte Oliveti Jesus, et iterum redit in templum, et docet, quia videlicet futurum erat ut, frustratis consiliis eorum qui quaesierunt animam ejus, dicentes:« Quando morietur, et peribit nomen ejus,» ascensurus erat in montem Oliveti, imo de monte Oliveti in altitudinem coeli; daturus inde Spiritus sancti oleum, id est verum scientiae lumen, et laborum dolorumque requiem, et hoc facto reparatum per apostolos suos habiturus erat cum adversariis suis aperte praedicationis conflictum.« Et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos.» Die praeterito stabat Jesus, inquit evangelista, et« clamabat,» nunc autem« sedens docebat,» quia videlicet sic futurum erat ut prius« stans,» id est in passione agonizans clamaret, sicut superius dictum est, et postmodum gloriam suam ingressus, atque ad dexteram Patris residens, misso Spiritu veritatis doceret nos omnem veritatem.« Adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuunt eam in medio, et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio; in lege autem Moyses mandavit nobis, hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? Hoc autem dicebant tentantes, ut possent accusare eum.» Quia pridem Nicodemus timide quidem, validum tamen iniquitati illorum secundum legem fecerat obstaculum, dicendo:« Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?» Idcirco nunc reparatis artibus summo studio nituntur illum constituere legis adversarium, ut nemo deinceps contra ipsorum audeat mutire consilium. Quid enim arbitrarentur nisi illum observandam suae mansuetudinis famam, ne popularium favorem amitteret, a veritatis et justitiae tenore declinaturum, et tale quid dicturum, qualia dicere solitus erat:« Nolite judicare et non judicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.» Haec nempe et hujusmodi pietatis ac mansuetudinis hortamenta praedicando, populi favores acquisivisse videbatur, ut pius et mansuetus, et hinc esse quod tantis quotidie turbis stipabatur, ut, volentes eum comprehendere, metu populi cohiberentur. Huic ergo famae suae studentem dicturum illum putabant ut dimitterent peccatricem. Haec autem pietas statim pateret crimini, ut dicerent illi robusti aemulatores legis:« Hostis legis es, contra Moysen locutus es, imo contra cum qui per Moysen legem dedit, et proinde tu ipse lapidandus es.» Igitur ut in scelere suo sanctae legis vindices se pronuntiare possent, et sic omnes os obstruerent, idcirco cum praedicta machinatione adduxerunt, et coram illo statuerunt mulierem peccatricem. Sed hoc modo captantes in animam justi, et sanguinem innocentem condemnare capientes, elusi sunt, ita ut justo nocere non possent, et peccatricem de manibus amitterent, imo peccatrice apud justum, misera apud misericordiam in templo remanente, foras ipsi confusione operti exirent. Quis hoc factum non miretur? quis hanc veritatis et misericordiae victoriam non veneretur? Sic nimirum futurum erat ut, post illa quae supra scripta sunt, adducerent Scribae et Pharisaei peccatricem mulierem, scilicet Ecclesiam de gentibus in templum ad Christum, corporis et animae suae liberatorem, et ea peccatorum accipiente remissionem, ipsi cum mala conscientia foras irent, et cum invidiae suae tormento a gratia exciderent. Cum enim ipsi Dominicum corpus clavis confixerunt, et lancea percusserunt, quid aliud quam verum Dei templum aperuerunt? Et cum per legem et prophetas, quamvis inviti, praedicant, sic oportuisse fieri ob salutem omnium gentium, quid aliud quam adulteram gentilitatem, quae virum suum legitimum scilicet Creatorem suum reliquerat, et cum diabolo fornicata fuerat, adducunt ad Christum? Tu igitur, Christe, speciose Rex in omnibus prospere procedis et regnas, propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua, tuique in omnibus eluduntur inimici, scilicet genimina viperarum Judaei, cum principe quo dracoue,« quem formasti ad illudendum ei.» Sed jam ad narrationem historicam redeamus.« Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.» Quid hoc ad rem pertinebat, ut vocibus praesentium interrogatus, digito scriberet in terra, quod facere solitus non erat? Videlicet quia laqueo parato intenti erant, mansuetum et misericordem capere, modum stringentes, statim post primam propositionem Mosaicae auctoritatis, subjuncta assumptione, dicendo:« In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare.» At ille non paulo majorem se Moyse esse noverat, quippe cujus spiritu, vel, quod manifestius 227 nunc ad rem attinet, cujus digito, sicut in Deuteronomio habes, scriptam in tabulis lapideis legem accepit Moyses. Igitur ut se non debere vel posse Moysi auctoritate constringi significaret, congrue nunc et opportune sese inclinans, digito scrihebat in terra, innuens tam sapienter quam humiliter, quod Dominus legis, quod major esset quam Moyses.
10.1.2
« Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, et iterum se inclinans scribebat in terra.» Nota sententia est, et celebris universo orbi, quam edixit hic, non quilibet archisenator aut consul, scilicet ipse rex et imperator curiae coelestis, tantum habens veritatis, quantum mansuetudinis, nec plus alleviata suavita e miserationis quam aggravata librato pondere judicii. Sed quare et sententiam daturus prius in terra digito scripsit, et data sententia denuo scripsit? Utique quia ipse est, qui, ut praedixi, digito, id est, praecepto suo praecepta legis in tabulis scripsit lapideis, et prioribus tabulis propter peccatum vituli confractis, alias denuo scripsit: Hic et illic magnarum signa rerum diversa sunt, res autem quae significantur caedem sunt. Quid enim tabulae priores, quae propter peccatum confractae et projectae sunt, nisi dura Judaeorum corda propter incredulitatem projicienda, significaverunt? Item, quid nunc prima ad scribendum inclinatio, et protinus data significat sententia dicentis:« Qui sine peccato est vestrum. primus in illam lapidem mittat,» nisi legem eamdem et Judaeos praevaricatores ejus, quorum os ex eo recte obstruitur, ne adversus gentes glorientur, quia legem acceptam non custodisse convincuntur? Unde et subditur:« Audientes autem, unus post unum exibant, incipientes a senioribus.» Itaque et quod illic secundae tabulae instar priorum praecisae, et digito Dei scriptae sunt, et quod hic iterum Jesus inclinans se scribebat in terra, novae gratiae Scripturam significat, qui nunc Spiritu Dei scribitur in tabulis cordis carnalibus. Novam igitur Ecclesiam, quae de gentibus collecta est, Synagoga foras a templo luminis aeterni recedente, haec, ut praedictum est, mulier praesignat quae Scribis et Pharisaeis mala conscientia convictis, et foras exeuntibus, sola cum Salvatore relicta est. Sequitur:
10.1.3
« Et remansit solus, et mulier in medio stans.» Sed ecce fortassis dum altiora mysteria requirimus, dicat quispiam scrutator litterae studiosus: Quamodo insipientes et maligni impii thesaurizatores irae Dei, tam cito ad unius responsionis vocem, solum Jesum et mulierem in medio stantem reliquerunt; num sese introrsus respexerunt, et humili conscientia peccatores se agnoscentes, peccatricem dimiserunt? Ergo ne in tanta iniquitatis abundantia, mens eorum talem potuit admittere sensum, et sic ad obicem pietatis quiverunt offendere« pedes eorum veloces ad effundendum sanguinem?» Ad haec, inquam: Non sic offenderunt, non sic ab intentione sua conquieverunt, non eo sensu conticescentes:« Unus post unum exierunt.» Sed quid? Utique quia talem ejus audierunt responsionem, de qua nullam spem accusationis habere possent, idcirco confusi coepta reliquerunt. Unde et evangelista cum dixisset:« Unus post unum exibant,» statim adjunxit,« incipientes a senioribus.» Seniores enim quanto majores ac vetustiores, tanto ad calumniandum instructiores et ad cognoscendum verbum quod calumniari nequirent perspicaciores, ubi responsum ejus audierunt, primo validum et inexpugnabile esse praesenserunt, et idcirco primo loco cesserunt. Nam, ut supra dictum est, cum scirent illum mansuetum esse et pium, imo cum scirent eum poenitentiam praedicare, publicanum quoque vocasse, et cum peccatoribus quoque manducare; unde et improperantes ei dicebant,« quod esset homo vorax, et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum;» cum, inquam, haec scirent, nec ignorarent quod adversus Pharisaei cogitationes peccatricem aliam dudum defendisset, quae tetigerat pedes ejus, arbitrabantur quod et istam adulteram defensurus esset, talem utique personam qualem signanter lapidari jusserat lex, unde et damnarent eum veluti reum qui legem solvere contenderet. At ille nec ad dexteram nec ad sinistram declinans, talem sententiam dederat, quam nec infirmare lex divina, nec contemnere ratio posset humana. Illis hujus sententiae fortitudinem considerantibus, et ob hoc nihil se proficere sentientibus, remansit cum Jesu sola mulier in medio stans, et ab illis exeuntibus relicta est causa ejus, tanquam laqueus inutilis et recte inefficax, qua proposita sic Jesus uno sapientiae responso, capreae, hinnuloque cervorum similis, in altum exilierat, ut eum nulla canum istorum consequi posset astutia. Igitur isti Jerosolymitae, ut putabantur, aemulatores legis, revera autem principes Sodomorum per prophetam dicti, exeuntes reliquerunt miseram, non quia suam recognovere miseriam, sed quia quilibet de illa fecissent, non haberent unde accusarent misericordiam.
10.1.4
« Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem ei Jesus: Nec ego te condemnabo.» Quamvis a tentatoribus insidiosis fuisset judicare postulatus, tamen, quia revera« ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum,» praesto se esse indicat, nec ullo modo diffitetur se judicem, et penes se judicandi esse legem ac potestatem, dum sententia dicta et accusatoribus egressis:« Mulier, inquit, ubi sunt qui te accusabant?» etc. Non enim erat excusatio judicii, quod dixerat:« Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat,» quomodo illud, quod cum dixisset ei quidam de turba:« Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem, respondit: O homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos? Nam terrena quidem lucra dispensare aut judicare non venerat, sed ad remittenda vel retinenda peccata judicium omne a Patre acceperat. Quod ergo ait:« Mulier, ubi sunt qui te accusabant?» Judicis veritatem vel judicii maturitatem resonat, quia profecto judicium legitimum non recusat, sed accusatores non legitimos venisse comprobat. Oportet enim tam accusatores quam testes sine crimine esse in omni, sive divinae, sive humanae legis justo examine. At illi criminosos se esse fuga sua confessi sunt, dum judice quaerente testes sine crimine, qui primi secundum legem lapidem mitterent, omnes exierunt. Igitur judex iste est qui sedet super thronum et judicat aequitatem, nihil prorsus agens extra jus legemque judicii, dum deficientibus accusatoribus coeptamque causam relinquentibus, ita demum decedenti judicio misericordiam subrogans:« Nec ego te condemnabo,» inquit; verum haec ipsa misericordia non sic peccata remittit, ut tribuat quoque licentiam peccandi, sed idcirco judicium suspendit, ut vacet peccatori cum fructu poenitentiae recedere a peccatis. Unde et protinus subdit:« Vade, et amplius noli peccare.» In una eademque sententia misericordia et veritas obviant sibi, justitia et pax invicem osculantur. Nam quod ait:« Vade,» misericordiae et pacis est, quod adjungit et amplius« noli peccare,» 228 veritatis et justitiae. Ita vivorum et mortuorum judex aequissimus, neque solum judicium comminatur, neque solum misericordiam pollicetur, sed cunctorum hominum rationes, tanquam statera justa, misericordia simul et judicio, veluti duabus discriminat lancibus. Omnis anima, universa Ecclesia, quondam per adulterium diabolo subjugata, ex eo se lancem judicii superexaltare confidit, si non inanis, sed fide et actibus bonis onusta misericordiae graviter incumbit. Sequitur:
10.1.5
« Iterum ergo Jesus locutus est eis, dicens: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in fenebris, sed habebit lumen vitae.» Ergo, inquit Evangelista, quia tantopere nitebantur Scribae et Pharisaei annihilare praesentem gratiam Dei, et auferre de medio testimonium veritatis, ora cunctorum obstruendo, verbi gratia, dicentes:« Nunquid et vos seducti estis, et nunquid et tu Galilaeus es,» et ita metu illorum deficiebat omne testimonium hominum, ipsemet, de quo per prophetam fuerat praedictum:« Ecce testem populis dedi eum,,» solus in testimonio persistens, iterum locutus est eis dicens:« Ego sum lux mundi.» Hoc, inquam, iterum locutus dixit eis, id est, hoc dicto illud iteravit, quod pridie stans et clamans dixerat eis:« Si quis sitit, veniat ad me,» etc. Sic enim dictis illis ista consonanter cohaerent et consonant, quae nunc iterum loquitur dicens:« Ego sum lux mundi,» etc. quo in psalmo, cum dictum esset:« Quoniam apud te est fons vitae,» statim subjunctum est:« Et in lumine tuo videbimus lumen.» Christus enim Dei sapientia nobis uno eodemque actu, et poculum et lumen est, quia videlicet quisquis aqua hujus sapientiae imbuitur, statim clarifico sensu a cunctis errorum tenebris liberatur. Ac proinde recte et hic de seipso loquens, cum dixisset:« Si quis sitit, veniat ad me, et bibat,» hoc ipsum iterans:« Ego sum, inquit, lux mundi,» et in psalmo Propheta cum dixisset di illo:« Quoniam apud te est fons vitae,» statim subjunxit:« Et in lumine tuo videbimus lumen.» Bene ergo Evangelista non ait solum:« Jesus ergo locutus est eis, dicens,» sed signanter:« Iterum ergo, inquit, Jesus locutus est eis dicens: Ego sum lux mundi.» Et vide quam breviter quamque magnifice expressit, nihil invidiam impiorum hominum posse nocere gloriae Dei.« Ego, inquit, sum lux mundi.» Ac si diceret: Quid vos impii noctis et tenebrarum filii, claritati vel magnae opinioni meae suffragia mortalium tollere laboratis?. Nunquid non deridendi essetis, si solem istum visibilem de sublimibus circulis suis toti mundo lucentem exsufflando exstinguere, vel aerem pugnis verberando de magno candelabro coeli dejicere, et sub modio recondere conemini? Nempe huic simile est hoc, quod nomen meum delere, vel famam meam exstinguere contenditis. Ego enim sum lux mundi. Ergo ridiculi talpae vel vespertiliones oculos quidem vestros claudere, et me veram lucem non videre potestis, sed totius mundi oculos eruere, vel istam ejus lucem exstinguere, nequaquam praevalebitis. Ego, inquam, lux, non unius tantum Israeliticae gentis, sed lux totius mundi,« lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,» lux sine qua nemo unquam angelorum vel hominum potuit vel potest videre Deum, cujus extorres quicunque sunt sive angeli, sive homines, tenebrae sunt. Proinde dixi et dico quia« qui sequitur me, non ambulat in tenebris» erroris vel ignorantiae, sed habebit lumen vitae, et hoc habendo, ipse quoque lucem fundet imitatoribus suis, ut merito talibus dicatur:« Vos estis lux mundi,» lux videlicet illuminata, non ipsa lucis substantia.
10.1.6
« Dixerunt ergo Pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.» Revera magnum de semetipso testimonium perhibebat, et nunc dicendo:« Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae» et supra verbis aliis, sed eodem sensu:« Si quis sitit, veniat ad me et bibat, qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.» At illi hoc in animo suo proposuerant, ut nullum de illo testimonium audirent, et quantum poterant conabantur, ut quomodocunque fontem vitae obstruerent, et claritatem luminis hujus exstinguerent; quippe qui male agebant et idcirco lucem oderant, et ad lucem venire nolebant, ne arguerentur opera ipsorum, opera noctis et tenebrarum. Dixerunt ergo:« Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.» Ac si dicerent: Contra Scripturam, quae dicit:« Laudet te alius, et non os tuum,» laudas et magnificas teipsum, testimonium perhibendo de teipso, testem non habens praeter te alium, ac proinde testimonium tuum non est verum, neque legitimum. Propterea inquit propheta:« Audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. Dixistio enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno pepigimus pactum.» Tanto quippe studio, vitae et veritatis os opprimitis, tanquam mortis et inferni foederati sitis. Mirantibus ministris loquelam hujus hominis, imo Dei pariter ei hominis, dixistis: Nunquid et vos seducti estis? Nicodemo quoque compari vestro, quia modicum quid de judicii legitimo ordine fuerat ausus mutire, os protinus obstructum est a vobis dicentibus:« Nunquid et tu Galilaeus es» Turba credentium a vobis anathematizata est, dicendo: Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis? Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. Cum ita vobis obstrepentibus testem non habeat hominem praeter se solum, ipsius quoque nunc os obstruere, et vocem ejus vultis suffocare, objiciendo quasi crimen vanae gloriae, quod proprio seipsum magnificet ore. Ita contenditis adjutores mortis et inferni, ne quis mortuorum exaudiat vocem Filii Dei et vivat, ne lucem suam mundus per fenestras vocum ejus perspiciat, et infernales tenebras relinquat. Nequaquam ita fiet, sed delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit. Sequitur:« Respondit Jesus et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est, quia scio unde veni et quo vado. Vos autem nescitis unde veni, et quo vado.» Nesciunt infelices isti, quam multa hic fortitudine contendat cum eis, et quanta premat eos mole magnitudinis suae, dum ad unum objectum illorum quo ejus detestantur testimonium suum, et testimonium verum, et justum pariter defendit esse judicium. Videlicet agnoscere habebant qualem detestarentur testem, eum scilicet quem ejusdem causae suae visuri erant judicem.« Et si ego, inquit, testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum verum est.» Ordo verborum et sensus hic est: Testimonium meum verum est, quamvis ego testimonium perhibeam de meipso.
10.1.7
Et revera si quis testimonium perhibeat de semetipso, non statim consequitur, ut testimonium ejus falsum sit. Alioqui Moysis et prophetarum consequenter falsum dicetur fuisse testimonium, quia singuli de semetipsis, quod a Deo missi erant, testati sunt. Nec enim aliter hoc scivit quis hominum, nisi per testimonium ipsorum. Sciendum quippe est quod licet nemo hominum, praeter hunc Deum et hominem Jesum Christum, sciat de semetipso, unde venerit, aut quo vadat, quia videlicet nescit 229 quomodo factus, vel quem ad finem venturus sit, tamen et si testimonium perhibet quis de semetipso, intantum testimonium ejus verum est, inquantum scit a quo vocatus, et ad quod opus vocatus sit. Verbi gratia, quomodo cum de seipso Paulus dicit:« Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,» vel maxime, quod alibi dicit:« Quoniam multi gloriantur et ego gloriabor,» caeteraque his similia. Igitur quia tam spiritus verax quam et spiritus mendax, de seipso testimonium perhibet, vitiosum est argumentum dicentium:« Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.» Proinde duas propositiunculas, quas veluti invicem repugnantes, et in eodem simul esse non valentes male in affirmationem vel negationem diviserant, dicendo:« Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.» Hic verax sui defensor et mendacium correptor componit, et in unam redigit affirmativam propositionem, dicendo:« Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est.» Statimque subjuncta ratione idipsum comprobat, dum dicit:« Quia scio unde veni, et quo vado.» Qua ratione sicut veritatem testimonii sui confirmat, sic per oppositum ejus, id est, per hoc quod subsequitur:« Vos autem nescitis, unde veni, et quo vado,» falsitatem eorum, qui hoc ipsum testimonium suum reprobabant, oppugnat. Nam, cum procul dubio sint opposita haec:« Quia scio unde veni et quo vado, vos autem nescitis, unde veni et quo vado,» sicut verum est testimonium ejus, ex eo, quia scit unde venerit et quo vadat; sic econtra testimonium quod dicunt contra Jesum, falsum esse constat, ex eo, quia nesciunt, unde venerit et quo vadat. Scire autem de seipso unde venerit, proprium ejus est, qui non de nihilo neque de non existentibus temporaliter factus est, ut nos, sed de increata Patris essentia sine tempore natus est, per quem ut essemus, creati sumus omnes nos. Scire etiam, quo vadat, nihilominus proprium ejus, quia videlicet non alius quam ipse vias suas disposuit, quas in hac mortalitate homo factus propter nos, ambulare dignatus est. Nos enim nescimus, unde venimus; quippe qui nec illud scire possumus, qualiter in utero concepti coaluimus, neque posthac quid futuri sumus nosse valemus. Quia« nescit homo finem suum,» et omnia in futurum tempus reservantur incerta. Proinde cum dicit:« Ego sum lux mundi,» verum est tetimonium ejus, quia scit unde venerit. Et cum ait:« Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae,» profecto verum de seipso testatur, securus quia scit et quo vadat, vel quo se sequentem perducat. Caeterum, nemo omnium de illo quidquam scit, nisi quantum ab ipso didicit; ac proinde quisquis de illo aliud dicit, quam quod ab ipso accepit, testis falsus est; et, quia non sequitur eum, ambulat in tenebris, quemadmodum isti qui dixerant:« Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum,» ad quorum obstruendum os sola haec sufficit confutatio, qua dicit:« Vos autem nescitis unde veni, et quo vado.» Quod dictum est ad refellendam carnalem illorum opinionem, qua dixerant supra, sed hunc scimus unde sit:« Christus autem cum venerit nemo scit, unde sit.» Nec vero, quia postmodum responderat eis dicens:« Et me scitis, et unde sim scitis,» idcirco nunc sibi contrarius putandus est praesenti loco, cum dicit:« Vos autem nescitis unde veni et quo vado.» Sequitur enim:
10.1.8
« Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam.» Ac si dicat: Scitis quidem, quia homo Galilaeus ego sum, et dicitis:« Nonne hic est Jesus filius Joseph et Mariae, et fratres ejus ac sorores nonne apud nos sunt?» et quia partim verum est hoc, propterea supra dixi:« Et me scitis, et unde sim scitis.» Sed hoc vestrum scire quantum est? Vos enim hoc ipsum secundum carnem sapitis, et secundum carnem judicatis, id est, secundum paupertatem et exiguitatem parentum meorum Mariae et Joseph, fratrum quoque meorum ac sororum, id est, propinquorum carnalium, personam meam attenditis, et supra id quod visibile est in me nihil audire vel intelligere vultis, itaque multo me inferiorem pensatis regibus vestris, prophetis quoque vestris, quos occiderunt patres vestri, vos autem me persequendo sepulcra illorum aedificatis, et mensuram patrum vestrorum implere festinatis. Dico ergo:« Quia vos secundum carnem judicatis.» Ego vero poteram quidem et ipse secundum carnem judicare, sed« non judico quemquam.» Poteram quippe sic econtra dicere, quia secundum carnem quoque major Moyse; major, inquam, et nobilior quovis rege vel principe, secundum carnem quoque ego sum. Quia non quemadmodum omnes vos, et universi patres aut principes vestri communi more naturae, de corrupta muliere, sed de Virginea nobilitate, ex regia stirpe David secundum carnem natus sum. Ita, inquam, poteram et ego secundum carnem quoque omnes homines, utpote in peccatis conceptos, et de corruptione natos, me inferiores judicare, sed« non judico quemquam.» Nunc enim veni non judicare, sed judicari.
10.1.9
« Et si judico ego, judicium meum justum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me, Pater.» Et si tandem, inquit, judico ego, videlicet postquam judicatus fuero, tunc enim natales meos tam secundum divinitatem quam secundum humanitatem judicare me oportebit, ut praedicentur in universo mundo,« et si, inquam, tandem judico ego, judicium meum justum est.» In quo? Videlicet« quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater.» Non, inquam, sum solus, scilicet, quomodo ille alius, qui venit in nomine suo, quem vos accipietis, qui vere solus erit et solus veniet, quia Deus illum non mittet, sed a semetipso veniet, neque cum Deo aget, sed« adversabitur et extolletur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur» Ego autem a meipso non veni, sed Pater misit me, et ego in ejus communione permaneo, nihil a meipso faci ns, nihil a meipso judicans. Proinde quaecunque ego testificor, quaecunque judico, ille praesentibus et subsequentibus operibus verum comprobat testimonium meum, verum et justum esse defendit judicium meum. Notandum in vera humilitate et humili veritate Filii Dei, quod in omnibus verbis suis tenorem hunc servat paternae communionis, de qua nunc dicit:« Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater,» ita ut nusquam absolute quidquam de sola sua loquatur persona, sed sic semper profiteatur, quod est, ut simul paternae personae sociali et indivisa charitate intentionem faciat. Quod recte considerantibus nullam vobis excitare potest nebulam error Sabellianus. Quam haeresim patripassianam dicimus; quae unam solummodo Divinitatis personam confitens: Una, inquit, cademque persona Patris, quando vult Pater est, quando vult Filius est, quando vult Spiritus sanctus est. Ita personas confundens, solum Patrem vel solum Filium confitendum esse contendit. Verum hoc loco apte Filius« non sum solus, inquit, sed ego et qui misit me Pater.» Igitur convincuntur Judaei, dicentes:« testimonium tuum verum non est.» Sabellius quoque antequam nasceretur, elisus atque explosus est. Sequitur:
10.1.10
« Et in lege vestra scriptum 230 est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater.» Et idcirco, inquit,« quia scio unde veni et quo vado, testimonium meum verum est,» et adhuc de veritate ejusdem testimonii dicendum est. Dico ergo:« In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est,» videlicet dicente Deo per Moysen, in Deuteronomio:« Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.» Haec magna et indubitabilis quam propono sententia est, cui sponte concedi oportet, quia sic« in lege vestra scriptum est.» Proinde jam assumere licet. Ecce hoc verbum, quod dixi:« Ego sum lux mundi,» et quodcunque tale dico vel dixi, quod vos abjicitis dicentes: Testimonium tuum non est verum, duobus testibus defenditur. Nam ego sum testis unus, qui testimonium perhibeo de meipso, ea videlicet causa vel auctoritate qua dixi,« quia scio unde veni et quo vado,» et adhuc alius« Testimonium perhibet de me, scilicet, qui misit me Pater.» Hoc videlicet adversus iniquam illorum intentionem legitima responsione defendit. Illi namque hoc intendebant, ut nemo de illo testimonium perhiberet quod Christus esset, quod saltem propheta esset, quod denique ullo modo a Deo esset. Hoc intendentes, eo usque tandem conspiraverunt, ut si quis eum Christum confiteretur, extra Synagogam fieret. Illudendum erat haic nequissimae calliditati, et non dignante tanta majestate de testimonio, quod ab hominibus esset, saltem mentionem facere, designandum erat testimonium sursum cui conventiculum canum, et concilium hominum malignantium non sufficeret indicere silentium. Ait ergo:« In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.» Non ait simpliciter, in lege, sed signanter« in lege vestra;» quia videlicet eadem lex justa et sancta et bona; aliter ejus, aliter ipsorum lex erat. Nam ejus erat, quia ab ipso data, et illorum erat, quia illis imposita. Concedi oportebat, ut praedictum est, duorum hominum testimonium esse verum, quia sic in lege scriptum est, atque ideo per assumptionem:« Ego sum, inquit, qui testimonium perhibeo de me, qui misit me, Pater.» Et hoc ipsum palam ipsis erat, quod ipse testimonium de seipso perhiberet, et nihilominus de ipso Pater tetimonium perhiberet. Audiebant enim illum, quod diceret Deum Patrem suum, propter quod, ut superius dictum est, persequebantur eum, et quod paulo ante dixerat eis:« Ego sum lux mundi.» Haec, inquam, et hujusmodi audiebant, et opera ejus magnitudine tantae professionis, non minora videbant. In his verbis ejus testimonium ipsius personabat, et in operibus ejus testimonium Patris desuper fulgurabat. Nam si Filium Dei se esse profitendo mentiretur, profecto non gloria miraculorum clarificaretur, sed poena superbientibus condigna confunderetur. Manifestum quippe Judaeis erat, Deum quem Patrem suum esse profitebantur, semper superbis restitisse: a quo, verbi gratia, Aaron et Maria contra Moysen superbientes, plaga leprae percussi sunt; et Datan et Abiron et Core, per superbiam erecti, cum suis complicibus alii viventes a terra absorpti, alii flammis devorati sunt; et Saul christus Domini effectus, per superbiam spiritui daemoniaco mancipatus est. Hunc autem dicentem se esse Christum Dei Filium, nusquam refellit Deus: quem professus est esse Patrem suum; sed operibus verba ejus vera esse, testificatus est, ita ut mortuum quoque ac sepultum tertia die suscitaret, et credentibus in eum Spiritum sanctum per nomen ejus daret. Igitur et Judaeis et omni mundo palam est, quia testimonium, quod perhibuit de seipso hic homo, qui putabatur filius Joseph, perhibuit de illo et Deus, quem Patrem suum professus est. Sequitur:
10.1.11
« Dixerunt ergo ei: Ubi est pater tuus?» Perspicue quidem Patrem illis dicebat Deum, at illi hoc intelligere nolebant. Ergo« ubi est, inquiunt, pater tuus?» Impii et caeci, quid quaeritis patrem ejus? Nunquid et illum vultis occidere, aut extra Synagogam facere, si vobis praesentibus audeat de Filio suo testimonium perhibere?« Respondit eis: Neque me scitis, neque Patrem meum.» Recte perfidorum moleste interpellantium percontationem suaviter quidem, sed fortiter improbat, et indigna responsione sua judicat. Cur enim, cum prius dixisset,« quia scio unde veni et quo vado, vos autem nescitis, unde veni aut quo vado,» tacuerunt et non dixerunt: Domine, unde venis et quo vadis? nunc autem ubi dixit:« Testimonium perhibet de me, qui misit me Pater,» percontantur procaciter et dicunt:« ubi est pater tuus?» Cur, inquam, de illo tacent, et de hoc interrogant, nisi quia Dei Filio veri testimonii non quaerere, sed invidere sciunt gloriam? Proinde cum dixissent:« ubi est pater tuus» non respondit, quod erat interrogatus, ut verbi gratia diceret: Pleni sunt coeli et terra, gloria vel majestate ejus, sed hoc dixit:« Neque me scitis, neque Patrem meum,» id est, quia me non scitis, neque scire vultis, idcirco nec Patrem meum scitis. Forte dicitis, te scimus, te filium Joseph et Mariae novimus, de te homine Galilaeo nihil amplius quaerimus. Ad haec, inquam:« Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.» Nam in singulis quoque hominibus non exigua pars notitiae est, scire de quocunque cujus filius sit, vel quis pater ejus fuerit. Sed vos, inquit,« Patrem meum nescitis.» Nunc enim dicitis:« ubi est pater tuus?» Igitur« neque me scitis.» Plane dictiuncula haec forsitan, in nostro sermone dubitativa est, sed in sermone veritatis, quae dubitare non novit, acriori significatione totum confirmationis punctum attingit, quasi dictum fuisset: Certe et patrem meum scitis. Solent quoque homines interdum, ubi rem gravius atque animosius affirmare conantur, hac uti dictiuncula, veluti si dicat quis: Si mater sese forsan diligeret. Attamen verius atque constantius magisque necessarium est, ut quisquis Christum scit, et patrem ejus Deum sciat. Quia videlicet quid Christus secundum substantiam sit, nullatenus scire quis potest, nisi et hoc sciat, quod Deus Pater ejus sit. Non enim, quemadmodum de quolibet homine scimus quid secundum substantiam sit, etiam si nesciamus quis homo pater ejus fuerit, sic et de Christo scire possumus quid secundum substantiam sit, nisi sciamus quis ejus pater sit. Igitur, cum nobis dubitabile non sit, multo magis nec ipsi dubium fuit; ac proinde non dubitando, sed potius affirmando dixisse credendus est:« Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis,» quemadmodum et illud:« Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.» Sequitur:
10.1.12
« Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo, et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.» Haec, inquit, tantae majestatis verba locutus est Jesus,[ eis] qui quaerebant, ut interficeretur in gazophylacio, videlicet celebri, et pene solis principibus ac Pharisaeis accessibili loco. Nec enim vulgo, nisi singulis adventantibus 231 et aera mittentibus gazophylacium frequentabatur, principibus ac Pharisaeis circa lucra maxima lacto spectaculo considentibus. Magna ergo fiducia sine timore tali in loco haec verba locutus est Jesus« docens in templo,» id est nihil loquens in occulto, sed publicam doctrinam condens, palam omni annuntiandam saeculo. Et« nemo, inquit, apprehendit eum.» Quare?« Quia necdum venerat hora ejus.» Non ergo furiosi ulla ratione mitigati fuerant animi, sed tenebat ipse nutu suo impotentem illorum malitiam, qui potestatem habebat tempore vel hora quam sibi ipse praefixerat, ponendi animam suam, et iterum sumendi cam.« Dixit ergo eis iterum Jesus: Ego vado, et quaeretis me, et in peccatis vestris moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.» Ergo, inquit, quia perseverantes in malo quaerebant animam ejus et omni ratione carentes vim faciebant, et dolos tota die meditabantur, nec ob aliud manus suas continebant, nisi quia necdum venerat hora eis.« Dixit eis iterum Jesus: Ego vado et quaeretis me,» etc. Iterum, inquam, haec dixit Jesus. Nam supra hoc idem dixerat eis, quando« miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent eum; adhuc, inquit, modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit,» et« quo ego vado, vos non potestis venire.» Ergo non primo, sed iterum dixit eis:« Ego vado, et quaeretis me.» Ego quidem, inquit, sicut jam dixi, hinc vado, ego morior scelere vestro, ego vobis inferentibus mortem, jamjam imminet, ut transeam ex hoc mundo ad Patrem. Sed cum ego abiero, nunquid( sicut vos inimici mei invidentes et mala mihi dicentes, desideratis) nomen meum de terra peribit? Nunquid postquam abiero hinc ad Patrem meum, oculi vestri a gloria mea liberati erunt, et non videbunt de me, quod grave sit eis ad videndum? Non erit ita, sed tunc multo maxime palam videbitis id quod paulo ante dixi:« Quia ego sum lux mundi,» et hoc videntes peccatores irascimini, dentibus vestris frendetis, et tabescetis; vestrumque desiderium peribit, quia nomen meum perire non poterit. Hinc acriori stimulante invidia, inquieti et male solliciti quaeretis, id est, persequemini me,« et in hoc peccato vestro moriemini,» quia in hac iniquitate vestra, usque ad finem vitae vestrae perseverabitis, nihil quod gloriae vel nomini meo noceat efficere valentes, sed tantum mala voluntate ac pertinaci invidia vosipsos interficientes.« Nam quo ego vado, vos non potestis venire.» Equidem nec ipsi, qui cum dilectione quaerunt et sequuntur me, non possunt,« quo ego vado,» venire, sed poterunt quandoque; vos autem, qui cum odio quaeritis et prosequimini me, quo ego vado nunquam potestis venire. Nunc quidem ubi ego sum, vos potestis venire, et quandoque etiam apprehendere et occidere poteritis me, sed hoc vobis facientibus illuc« ego vado, quo vos non potestis venire.» Itaque in peccato vestro moriemini. Illo scilicet quod male me quaeritis et in meis fidelibus persequimini, ut nomen meum deleatis. In hoc enim usque ad mortem perseverabitis.
10.1.13
« Dicebant ergo Judaei: Nunquid interficit semetipsum quia dicit: Quo ego vado vos non potestis venire?« Superius cum dixisset hoc idem quod nunc iterum dicit eis, id est:« Quo ego vado, vos non potestis venire,» ita dixerunt:« Nunquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?» At vero nunc hoc ipsum repetens, acrius in eos, ut dignum erat, invectus est. Addidit enim:« Et in peccato vestro moriemini.» Acrius ergo felle commoto« dicebant Judaei: Nunquid interficiet semetipsum?» Quid amarius, quid nequius? O Judaei, homicidae cruderes et scelerati, adeone nil boni de hoc homine qui mortuos vestros suscitavit, sentire potestis, ut hoc solum, quod interficiat semetipsum viis ejus superesse arbitremini? Et vos nunquid ejus rei adeo indociles estis, nec fieri potest, ut vosipsos exemplo ejus interficiatis? Imo vos, interfecto homine isto, vos ipsos interficietis; tanto furore, tanta rabie ut miretur orbis, et vestri quoque condoleant inimici. Legant qui volunt vestrum sub Tito et Vespasiano excidium, et videant vos unicam gentem homicidarum semetipsos interficientium. Sequitur:
10.1.14
« Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris.» Rationem illis acerbam reddidit, cur quo ipse vadit, ipsi venire non possint, et in peccato suo sint morituri:« Vos, inquit, de deorsum estis, ego de supernis sum.» Ista comparatio necdum sufficiebat ad definiendum hujus illorum impotentiae causam, quia videlicet omnes homines, sive electi sive reprobi, omnes secundum naturam communem de deorsum sunt. Unde et Joannes Baptista, cum Christus esse putaretur, in comparatione, vel potius desperatione suimet, qui vere erat vel est Christus:« Qui est de terra, inquit, de terra est, et de terra loquitur; qui de coelo venit, super omnes est.» Quapropter addendum erat, ut tota perscriberetur causa impotentiae, juxta quod dixerat:« Quo ego vado, vos non potestis venire.» Nam et illi de deorsum erant, de terrena massa assumpti, de primo homine terreno nati fuerant, quibus ait:« Ut ubi ego sum, et vos sitis.» Addidit ergo:« Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.» Hoc utique reproborum est, et hoc ab electis differunt, quod cum omnes de deorsum, id est, de terra sint, excepto Christo unigenito Dei Filio, qui de coelo venit, soli ipsi de hoc mundo sunt. Nam electis idem dicit:« Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus,.» Igitur utrumque dicendum fuit, et quod de deorsum essent per communem naturam, et quod de mundo hoc essent per vitium vel malitiam suam, ut utrumque impossibile monstraretur eis, illuc ire, quo ibat ipse, qui et de supernis, id est, de Deo Patre est, per propriae Divinitatis naturam, et de hoc mundo non est, per omnimodam humanae quam assumpserat naturae innocentiam, vel coelestem vitam. Qua ratione tam fortiter quam suaviter reddita:« Dixi ergo vobis, inquit, quia moriemini in peccato vestro.» Quod itidem alia protinus ratione confirmat, subjungens:« Si ergo non credideritis quia ego sum moriemini in peccatis vestris.» Vere enim non aliter, nisi credendo, quod Christus de supernis sit, et de hoc mundo non sit, id est, et quod de superno Patre Deo Deus verus sit et quod in mundo natus, nihil eorum quae in mundo sunt vitiorum vel peccatorum admiserit, potest quisquam inter ejusdem Christi membra numerari, et illo capite in uno corpore unicae Ecclesiae vivere de spiritu Dei. Dixit autem alibi ipse:« Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo.» Recte igitur istis, quos sibi nullatenus per fidem incorporandos esse noverat, ait hic qui solus de supernis est:« Quo ego vado, vos non potestis venire,» et ideo dixi vobis:« Quia moriemini in peccato vestro. Si enim non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccatis vestris.»
10.1.15
« Dixerunt ergo ei: Tu quis es?» Hactenus Judaei intelligere nolentes et quaerere 232 detrectantes, dissimulare utcunque poterant se advertisse, quo tenderet supradictum ejus testimonium. At vero nunc lux mundi suum illud testimonium terribili fulgore defendens, dormitantiumque, imo et vigilanti naso stertentium somnum discutiens, oculos illorum aperiri fecerat dicendo:« Si enim non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccatis vestris,» ne jam dissimulare possent aliquid sibi hoc dicto emicuisse quod spectandum esset vel auscultandum.« Dixerunt ergo: Tu quis es?» Irreverenter quidem quaesierunt, et proterve pulsaverunt, sed invenire eos oportebat, aperiri illis conveniebat, ut magis ac magis inexcusabiles essent. et eis qui credituri erant, magis ac magis testimonia veritatis augescerent. Audi ergo quod sequitur.« Dixit eis Jesus: Principium qui et loquor vobis Multa habeo de vobis loqui et judicare.» Dicebat plane, ut quia quaestionem ipse commoverat, et ad quaerendum illos excitaverat terribili sententia, qua dixit:« Si enim non credideritis quia ego sum. moriemini in peccatis vestris,» dicebat, inquam. ut hac vice magnum aliquod et dignum se testimonium pronuntiaret. Et revera magnum dignumque est, quod hac responsione testificatus est; idem enim est ac si dixisset, seipsum esse qui erat, et qui est et qui venturus est. Nam quia erat,« Principium» se appellat; et quia est, statim subjungens:« qui et loquor vobis,» inquit,« et quia venturus est,» scilicet ad judicandum vivos et mortuos in novissimo die;« multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare.» Istis ergo, quos jam denotans vir sapiens:« Parvulum, inquit, occidit invidia, et virum stultum interficit iracundia;» tormentum suum non modice auctum est. Jamdudum invidebant huic homini, ut putabant filio Joseph, quod a quibusdam de turba Christus esse putaretur, sicut superius dictum est, quia cum audissent quidam de turba sermones ejus,« dicebant: Hic est vere propheta. Alii dicebant: Hic est Christus,» cum tamen Christum hominem tantummodo fore arbitrarentur. At ille nunc dicentibus sibi:« Tu quis es?» hoc de seipso protessus est, quod longe supra hominem est:« Principium», inquiens, subaudis ego sum, statimque subjungens:« qui et loquor vobis.» Et una eademque responsione, simul et intemporalem incommutabilemque essentiam suae divinitatis et temporalem designans conditionem assumptae humanitatis. Secundum divinitatis infinitam antiquitatem principium est; principium, inquam, in quo omnia condita sunt, sicut in exordio libri Geneseos scriptum est:« In principio fecit Deus coelum et terram;» secundum carnem vero, finis est, id est consummatio, quia in ipso nihilominus universa restaurata sunt. Unde ipse in Apocalypsi:« Ego sum, inquit, α et ω initium et finis.» Ex hoc principio, ante saecula quidem tantummodo Deus erat; nunc autem, quando haec loquitur illis, Deus et homo, sed homo adhuc passibilis; venturus est autem in fine saeculorum, idem Deus et homo multa habens loqui et judicare, jam ex quo resurrexit a mortuis, in utraque natura impassibilis. Igitur suum esse( de quo dixerat,« si enim non credideritis, quia ego sum,») irreverenter quaerentibus, terribiliter, ut dignum erat, ipse descripsit, tali concludendo fine, ut diceret:« Multa habeo de vobis loqui et judicare.» Est autem hoc ejus esse, illud intelligendum quod totius Trinitatis commune, et ejusdem unius Dei proprium vel singulare est. Quod et ad Moysen loquens, diligentius expressit, dicens:« Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.» Quod videlicet ejus esse, ab omnium essentia rerum vel creaturarum in eo plurimum differt quod nullis accidentibus subjacet; verbi gratia, ut homo, qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet; sive angelica quoque creatura, quae maxime ex eis qui ceciderunt, probatur: aliud esse in eo quod sunt omnes rationales spiritus per substantiam, atque aliud quod facti sunt, hi per accidentem malitiam, illi autem per accidentem nihilominus gratiam. Nullis, inquam, accidentibus, ut haec vel caetera quae facta sunt, substantia Dei subjacet, atque ideo solus verus est, quia incommutabilis est, unde et propria ejus differentia est, id est, esse quod est. Proinde et tunc, quando Moysi locutus est et nunc, quando contra inimicos suos de seipso testimonium perhibet, opportune hoc substantivo verbo pro sui descriptione usus est. Tunc quidem quia filiis Israel multis diis in Aegypto servire assuetis, nomen Dei multorum commune videbatur; et idcirco ad distinctionem eorum, qui homines quidem quondam fuerant, nunc autem nec dii nec homines erant:« Ego, inquit, sum qui sum, et haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.» Nunc vero, quia intendebant agere inimici ejus Judaei, ut jam non esset, et ut nomen ejus periret, ut eos frustra laborare ostenderet, eodem verbo substantivo congrue usus est. Sequitur:
10.1.16
« Sed qui misit me, verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.» Nusquam fere in omni testimonio, quod perhibet de seipso Filius Dei, testimonium Patris praeterit, ut per hoc quoque maxime illud comprobet, quod dixit alio loco:« Ego veni in nomine Patris mei, alius veniet in nomine suo;» unde et hic interrogatus ipse quis esset, cum respondisset:« Principium, qui et loquor vobis,» statim subsecutus, hoc modo testimonium Patris adhibuit:« Sed qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.» Tanquam diceret: Principium ego sum, sed a meipso non veni, qui et loquor vobis, sed non a meipso loquor. Non, inquam, a meipso veni, neque a meipso principium sum, sed« qui misit me verax est.» Quod ex opposito ejus, scilicet ex eo qui veniet in nomine suo, manifestius intelligi potest. Satanas quippe, qui ex eo nomen accepit quod adversus Deum se extulit, et principium sibi esse atque in lateribus aquilonis sibimet sedere voluit, ex eo mendax est, quod ex propriis loquendo a Patre veritatis discordans mendaciumque generans, principium se esse jactitat. Qui et damnatum hominem illum, in fine saeculi ingressus, a Deo se principium esse profitebitur,« ut adversetur et extollatur, sicut ait Apostolus, supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.» Nam et nomen ejus secundum numerum ipsius in Apocalypsi Thytan fore legitur: quod interpretatur, dic lux. Igitur mendacis illius blasphemiam ad se non pertinere, testis hic verus pronuntians, opportune cogitationibus occurrit adversariorum, qui post aliqua, propter haec, et his similia, dicturi sunt:« De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia.» Omnia namque quae de isto vero principio et vero Dei Filio sunt, illius maligni fallaciis opposita sunt.« Principium, ait, ego sum, qui et loquor vobis;» sed non ut ille alius, qui veniet in nomine suo, quem vos accipietis, ita et ego a meipso, vel in nomine meo veni, et a meipso loquor;« sed qui misit me verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.» Nam et supra sic dixit:« Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis.» Ut ergo haec adversativa 233 conjunctio, qua praecedenti sententiae sequentem conjunxit, dicendo:« Sed qui misit me verax est,» non vacet, suumque sensum melius explicet, quod alibi palam dictum est, nunc necessario subaudiendum est. Miro autem atque inenarrabili modo, dum Patrem veracem praedicat, de seipso testimonium perhibet ipse, qui alibi dicit:« Ego sum veritas.» Nam poterat dixisse:« Pater meus verax est,» sed ut ostenderet Patrem eumdem non aliunde veracem, quam ex eo quod ipsum genuit, qui est veritas, maluit dicere sic, sed« qui misit me, verax est.» Sic dicere solemus, sol iste, qui noctem fugat, et tam clarum diem mundo importat, lueida substantia est; vel homo iste, qui tam sapienter egit aut dixit, sapiens est. Sciendum quippe, quod cum dicere posset: Qui genuit me, verax est, cum auctoritate prophetica, qua dictum est:« Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te,» Maluit dicere, tam hic quam in plerisque locis, misit me, quod et aequipollens est, et in auribus hominum, praesertim invidorum, atque superborum magis gratiosam humilitatem redolendo, tolerabilius est et tardius calumniae patet. Igitur in eo quod ait,« sed qui misit me verax est,» veritatem paterni testimonii, in eo autem quod subjungit, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo: veritatem nihilominus testimonii, quod perhibet ipse de seipso, certitudinemque defendit. Utrumque enim defendendum supra proposuerat, dicendo:« Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater.» Porro et illud non ab re quaeritur, quomodo a Patre audierit Filius, qui ipsum Verbum Patris est. Non enim confestim ad humanitatis ejus humilitatem confugere licet, ut dicamus quod secundum humanitatem audierit Patrem Filius, eo videlicet auditu, de quo per Prophetam dicitur:« Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.» Etenim non dixit solum, et ego quae audivi ab eo, haec loquor, sed addidit, in mundo, ut intelligas eum dixisse quod extra mundum, id est, antequam in hunc mundum veniret, audierit quae loqueretur in mundo. Igitur quod ait, et ego audivi ab eo, haec loquor in mundo, id est, ac si dicat haec Deo Patri consubstantialis Veritas: Et ego sicut ex Deo nata sum, ita in hoc mundo incorrupta permaneo, nihilque falsitatis admitto. Et hic sensus magis ad rem pertinet, videlicet, quia veritatem coarguerant mendacii dicentes:« Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.» Sequitur:
10.1.17
« Et non cognoverunt, quia Patrem ejus dicebat Deum.» Cum longe superius illo dicente:« Pater meus usque modo operatur, et ego operor,» subjunxerit Evangelista dicens:« Propterea persequebantur eum Judaei, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo,» quomodo nunc dicit, et non cognoverunt, quia Patrem ejus dicebat Deum. Ergo hic non tam excusat ignorantiam quam intelligere nolentem demiratur malitiam. Quia dicta ejus se advertisse dissimulant, videlicet nondum ausi, quod eamdem ob causam postmodum facere habebant, scilicet ad lapides currere, aut tandem illum ante praesidem ducere et damnationem adversus illum de hoc verbo, tanquam de blasphemia postulare.« Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me solam; quia ego quae placita sunt ei, facio semper.» Ergo, inquit, quoniam non cognoverunt, quia Patrem ejus dicebat Deum, quoniam testimonium ejus non acceperunt, et malevoli accusatores defensionem veritatis non audierunt, quasi conclusionem, id est, artificiosum orationis terminum facit, et sicut facere solent oratores periti, ut enumerationum partes colligant et commoveant, quibus de rebus verba fecerint, breviter, ut renovetur et ad memoriam reducatur oratio: sic ea quae peroravit, ab eo loco quo illi objecerant, dicentes:« Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum,» nunc breviter recolligit atque apud se quodammodo reponit ut quia nunc videre et cognoscere nolunt, ut salventur, quandoque videant et confundantur zelantes populi, et« ignis hostes devoret.»« Cum exaltaveritis, inquit, Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum,» subaudis« Principium qui et loquor vobis:»--« et a meipso,» id est, extra Patrem seorsum praeter voluntatem vel extra communionem Patris facio nihil,« sed, sicut docuit me Pater, haec loquor in mundo, et cognoscetis quia qui misit me mecum est;» quod videlicet modo cognoscere nolentes dicitis, ubi est Pater tuus, et cognoscetis quia« non reliquit me solum,» scilicet ut paulo ante testatus est dicens:« Et si judico ego, judicium meum justum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater;» haec, inquit, omnia, cognoscetis cum exaltaveritis Filium hominis. Hoc autem in alio loco testatur Evangelista dixit[ dicens]:« significans qua morte esset moriturus.» Et notandum quod hoc illis, qui facturi erant, necdum scientibus, et necdum facere cogitantibus, ipse jam sciat et futurum praedicat, quia videlicet consilium illorum in eo quod postea collegerunt, consilio definiendum ante omnia saecula praescientia Dei praecesserat. Unde et in Actibus apostolorum Petrus apostolus ait:« Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo, in vobis virtutibus et signis et prodigiis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut et vos scitis. Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum cruci affigentes interemistis.» Hoc videlicet consilium, non solum ut interficerent, sed et qua morte interficerent eum, nunc definitum est, quando post resurrectionem Lazari collegerunt pontifices et Pharisaei consilium et dicebant:« Quid facimus, quia hic homo multa signa facit,» et caetera. Nam et ante eum quaesierunt quidem eum interficere, sed non definito consilio, verum vulgari strepitu et furore tumultuario; non, inquam, definito consilio in quo judex peteretur, et culpa qualicunque proposita, accusatores et testes, quasi legitimo judicii ordine adhiberentur, et qualitas mortis tanquam causae conveniens exigeretur. Quod ubi definitum est, iterum eo dicente, cum exaltaveritis Filium hominis a terra, et subjungente( quod hic tacitum est) omnia traham ad meipsum, tunc cognoverunt quod diceret eis, utpote jam facere cogitabant, et dixerunt:« Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis, oportet exaltari Filium hominis?» Nunc ergo, quando necdum definitum erat consilium, cum diceret:« Cum exaltaveritis Filium hominis,» nihil tale responderunt, quia forte quod necdum cogitabant, nondum intellexerunt.« Tunc, inquit, cognoscetis quia ego sum.» Tunc enim ignorare non licebit, tunc dissimulare non vacabit. Coeli enim tunc enarrabunt, et annuntiabit firmamentum, et dies dici eructabit hoc verbum, et nox nocti indicabit hujus rei scientiam, et non erunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur 234 voces eorum, et in omnem terram exibit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Tunc, inquam, hoc modo cognoscetis, et quamlibet inviti, audietis,« quia ego sum,» quia vivo ego in aeternum, compertumque vobis erit, quia mortuorum quoque resurrectio sum, recteque mihi in psalmo dictum est.« Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli; ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient;» istud cognoscetis, et nisi etiam credideritis, et confessi fueritis,« quia ego sum, moriemini, ut supra dixi, in peccatis vestris.» Tunc et hoc cognoscetis, quia a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hoc loquor: Cognoscetis, inquam, videlicet ex eo quod facta mea quae nunc coepi, ubi vos me exaltaveritis, exinde perpetuum profectum et verba mea quae nunc loquor, manifestum habebunt effectum. Hoc enim in lege datum est signum, ejus quem Deus misit.« Quod si tacita, inquit, cogitatione responderis; quomodo possum intelligere verbum, quod non est locutus Dominus? hoc habebis signum:« quod in nomine Domini Propheta ille praedixerit et non evenerit, hoc Dominus non locutus est, sed per tumorem animi sui Propheta confinxit, et idcirco non timebis eum.» Hoc, inquam, legale signum est. At vero quaecunque ego praedico in nomine Patris mei, vos evenire videbitis, imo et captivi ducti in omnes gentes, experimentum verborum meorum omnibus gentibus in vobismetipsis spectandum circumferetis. Igitur tunc cognoscetis quia ego a meipso facio nihil, videlicet ut is qui arrogantia depravatus prophetam se a seipso facit, et per tumorem animi sui, ea quae non sunt, nec erunt, esse vel futura esse confingit, sed« sicut docuit me Pater,» id est, sicut voluntatem Patris esse scio, ita haec loquor,« quia non docuit iniquitas os meum, nec imitor, ut dicitis, linguam blasphemantium,»( verbi gratia cum dico:« Ego sum lux mundi, vel Pater meus usque modo operatur, et ego operor») sed docuit os meum, obedientia, vel charitas Patris, et dilectio generis humani, ut notificem hominibus meipsum, quorum haec est vita aeterna, ut cognoscant verum Deum, et quem ille misit Jesum Christum. Et« hoc cognoscetis, quia qui me misit mecum est,» et non reliquit me solum, videlicet quomodo vos putatis, dicentes:« Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui liberet. O quam vere dictum est, et quam late patet hoc verbum:« Qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum.» Non enim solis Judaeis, sed toti mundo lux mundi loquitur, nec pro se tantum, sed pro nobis veritas testificatur, ut quisque nostrum quocunque pergat, quodcunque intendat, habeat in promptu unde scire possit, utrum Deus cum illo esse dignetur.« Qui me misit, inquit, mecum est,» videlicet ut econtrario subaudias, quemcunque ille non misit, cum eo non est, et hoc ab effectis cujusque probabile est, verbi gratia: Cum venerit ille filius perditionis, cum revelatus fuerit, et extulerit« se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur,» ab his effectis clarebit etiam infidelibus, quod Deus illum non miserit, ac proinde cum illo non sit.« Quia Dominus Jesus, inquit Apostolus, interficiet eum spiritu oris sui.» Similiter omnis quoque« fur» et latro, qui in ovile ovium« non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat» et quia non mittitur, ideo per ostium non admittetur, nec ei ostiarius aperit, solus est, et ei recte dicitur: Quia te non misit, tecum non est, quod ex eo maxime liquet quia non audiunt eum oves, utpote alienum, sed fugiunt ab eo. Nihilominus et quispiam Nazaraeus, id est, consecratus, vitamque contemplativam professus, dum contra propositum foras evagatur, dum nulla poscente utilitatis causa, tendit exterius, oditque claves et grata sigilla pudicitiae, quia Deus non mittit illum, Deus cum illo non est, quod itidem certo experimento claret, dum in exemplum Dinae filiae Jacob, quae egressa ut videret filios regionis a Sichem, principe terrae, opprimente se, cum esset virgo, corrupta est, corrumpitur et ipsius anima a diabolo mundi hujus principe foras inventa, nec habens protectorem Deum, de quo dicere possit:« Qui misit me, mecum est.» Haec, inquam, et hujusmodi studiosus evangelicae veritatis auscultator, econtrario subaudire potest, quod utcunque faciat, ubicunque se egrediens vel regrediens intendat, sic omnia faciat, quatenus inter fluctus saeculi, vel pericula vitiorum vero conscientiae testimonio consoletur cor suum, dicens:« Et ipse qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum.» Sed jam ad praesentem, vel praecipuam intentionem sermo redeat,« qui me misit, inquit, mecum est, et non reliquit me solum.» Corda piorum quaecunque vera scientia instructa, id est, aedificatione charitatis erudita sunt, aliquatenus persentiscere merentur hunc pauperis hujus clamorem, qui et in psalmo dicit:« Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat;» cujus in titulo scriptum est:« Oratio pauperis cum anxiaretur, et effuderit precem suam coram Domino.» Nam revera cum anxiaretur pauper iste haec dicebat:« Qui me misit mecum est,» etc. Causa autem anxietatis hujus tanta erat, quanta verbis exprimere non valens, et cum gemitu admirans, sicut inter caetera longe ante declamavit Isaias:« Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum.» Affectuosius significare non potuit magnitudinem anxietatis pauperis hujus et confusionis, de qua idem in psalmo dicit Patri:« Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam.» Plane sunt Scripturae gemituum atque conquestionum flebilium, quae ob instruendam piorum intelligentiam diversis similitudinibus, multis et lacrymosis vocibus hoc paupere anxiato et contribulato depromptae sunt. Quid enim quotus quisque nostrum est, qui mente persentiat quam extraneus factus sit fratribus suis, et peregrinus filiis matris suae, dicentibus:« Filium Dei se nominat, et gloriatur patrem se habere Deum.» Nam, ut taceam quod cum duodecim apostolos eligeret juxta Marcum, audientes sui exierunt tenere eum, dicebant enim in furorem versus est, illi de quibus iterum in psalmo dicit ipse:« Adversus me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum,» quid putas, quam horribili introitu aspernabantur eum, dicentem:« Ego sum lux mundi, et ego testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater?» Ille horum superba odia vocesque maledicas dicentium:« Daemonium habes, et non est hic homo a Deo» et his similia, acerrime persenserat, qui, ut praedictum est, prae magnitudine doloris, suam miscens personam, talibus suae gentis hominibus:« Et nos, inquit, putavimus eum, quasi leprosum.» Quasi leprosum, inquit, id est, propter iniquitatem et blasphemiam suam, sic ab omnibus fugiendum et rejiciendum, quomodo leprosus secundum 235 legem ad arbitrium sacerdotis separatus extra castra solus habitare jubebatur, pollutum se clamans, et immundum. Cum enim principes et Pharisaei odientes eum, separarent et ejicerent nomen ejus tanquam malum, et adeo solitarium illum esse vellent, ut quisquis confiteretur illum esse Christum, extra Synagogam facerent cum, quid aliud nitebantur, nisi ut ad arbitrium ipsorum, tanquam leprosus pronuntiatus et contaminatus, habitaret extra castra solus? Igitur dicta haec,« qui me misit mecum est, et non reliquit me solum,» sic audienda, sic sentienda sunt, tanquam clamor pauperis anxiati, et praejudicium passi, qui absque peccato suo« opprobrium hominum, et abjectio plebis» factus sit; velut si, ad arbitrium sacerdotum iniquorum, homo mundus et recalvaster, leprae vagae et volatili subjacere judicatus sit, et separatus a consortio hominum, forasque expulsus, solus extra castra sibimet habitare condemnatus sit. Dixit autem ipse alibi, cum jam extra castra separatus, id est, extra portas civitatis inter sceleratos reputatus, in ipsa morte agonizaretur, quando juxta supradictum prophetam maxime putaverunt eum« leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.» Dixit, inquam, sic:« Eli, Eli, famma sabacthani, hoc est: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me?» Esset quidem facilis ad ista responsio, si sic diceret: Nunquid dereliquisti me, quia videlicet sub interrogatione hujusmodi prolata dictio, neque verum significaret, neque falsum, ac proinde huic enuntiationi contrarium non esset, aut contradiceret, quia dictum est:« Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum.» Nunc autem cum dicit:« Utquid dereliquisti me,» contrarium videtur sonare, quia profecta derelictum se asserit, qui causam quaerit, cur derelictus sit. Quid igitur? Hoc videlicet, quia( quod nec ipsi negare queunt vocum seu verborum aucupes) oportet in oppositis sive contrariis hoc idem negare negationem quod affirmatio affirmavit de eodem. Si enim aliud quis affirmet atque aliud alius neget, non contrarium, sed diversum est. At vero hic non hoc idem de eodem negatur, cum dicitur:« Et non reliquit me solum,» quod illic affirmatur, ubi dictum est:« Utquid dereliquisti me?» Utique de passione mortis, sicut aperte testantur sequentia psalmi usque ad illum versum:« Narrabo nomen tuum fratribus meis,» quia secundum illum quodammodo a Patre derelictus est, juxta quod Apostolus ait:« Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.» Nunc vero cum dicit:« Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum,» de illa agitur, quae infelicissima desertio est, qua illum esse derelictum volebant, dicentes:« Non est hic a Deo,» vel etiam juxta alios evangelistas, criminabantur eum habere concordiam cum Beelzebub, imo et quod auditu quoque nefas est, ipsum esse Beelzebub sicut ipse testatur:« Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus.» Igitur non hic idem nunc negat, quod in articulo suae passionis affirmat: Nec enim minus congrue quasi derelictus dicitur, quam Apostolus de se et suis similibus:« Ut seductores, inquit, et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus; quasi tristes, semper autem gaudentes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes.» Maximum autem atque firmissimum argumentum de seipso dedit, unde non derelictum illum perspicuum sit, dicendo:« Quia quae placita sunt ei, semper facio.» Et notandum quod cum dixisset:« Quia quae placita sunt ei facio,» addidit:« semper.» Hoc sane unigeniti Filii proprium est, et hoc ab universis Deo placentibus differunt, quod ea quae placita sunt Patri, non partim, nec ad horam, sed omnia facit, et semper.« Quis enim homo est, qui faciat bonum, et non peccet?» Unus hic et solus est justus et sanctus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Bene ergo addidit semper, juxta quod alibi de illo dictum est:« Super quem videritis Spiritum descendentem, sicut columbam, et manentem super eum.» Haec enim dicta in re paria sunt, et sine alterutro esse non possunt. Nec enim quae placita sunt Patri, faceret semper, nisi Spiritus in eo maneret; nec Spiritus in eo maneret, si aliquando quidpiam extra placitum Patris admitteret. Hoc vero non parvum miraculi praestare poterat, quod homo mortalis, tanta immutabilitate, tanta constantia vel firmitate seipsum agebat inter tam plurimos tentantes, accusare illum quaerentes inimicos, ut talia dicente illo, et insuper post alia sic proponente:« Quis ex vobis arguet me de peccato?» nulla cuique illorum saltem falsae criminationis daretur occasio. Et quidem diu multumque exacuentes linguas suas, et in occultis intendentes arcum, tandem sagittaverunt eum, sed sagittaverunt immaculatum, id est, condemnaverunt quidem illum, sed de nulla culpa condemnaverunt. Exinde omnes qui videbant eum conturbati sunt admiratione tantae malignitatis, et sermonis nequam quem firmaverunt sibi, pertinaciter clamando:« Crucifige, crucifige,» annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt, et ipsi quoque maligni compulsi sunt cognoscere, quia Dei Filius hic erat, juxta quod nunc ait:« Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum,» et caetera. Sequitur:
10.1.18
« Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.» Isti qui crediderunt in eum, quales fuerint, id est, quam prope ad veram pietatem credentium accesserint, vel quam longe resederint, non satis aperte sequentia significant evangelicae narrationis, praesertim cum Domino dicente:« Si vos manseritis in sermone meo,» et caetera, sic evangelista subjunxerit:« Responderunt ei: Semen Abrahae sumus,» et reliqua. Responsio quippe tunc proprie dicitur, eum illi respondent ad quos vel de quibus sermo est. Et longe superius de istorum, id est, Jerosolymitanorum credulitate, cum dixisset evangelista:« Quia cum esset Jerosolymis, multi crediderunt in eum videntes signa quae faciebat,» statim subdidit:« Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod nosset omnes, et non esset ei opus ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine.» Forte ergo et nunc quod videbant credentes, imo et quod credebant invidendo persequentes, facti sunt« sicut patres eorum, generatio prava et exasperans, generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.» Nam quomodo vere crediderunt, qui cum eodem, cui crediderunt, diu altercantes, et divinitatis ejus testimonium non ferentes, tandem ad lapides cucurrerunt hoc eodem evangelista referente, quia cum dixisset:« Antequam Abraham fieret, ego sum, tulerunt lapides ut jacerent in eum.» Sic itaque credere potuerunt, quomodo se credere dicunt Ariani, caeterique ejusmodi haeretici, quibus nihilominus Christus semetipsum nunquam credidit, quia Christum quomodocunque confessi sint, divinitatis ejus fidem in diversis sectis uno spiritu malignitatis impugnaverunt, et veros confessores ejus audire non ferentes, tumultum insaniae suae per totum 236 mundum audiri fecerunt. Horum omnium formam in istis praecessisse, ex subsequentibus perspicuum est; si quidem litteram arctius sequentes, eosdem cogamur accipere respondentes, ad quos loquitur Dominus, ut subjunctum est:
10.1.19
« Dixit ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei, Judaeos:« Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Dicendum hoc erat credentibus Judaeis, dicendum et nunc est haereticis, omnibusque in fide vitiatis.« Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis.» Quid enim? Nunquid omnes qui Christum confitentur, jam in sermone ejus manent, et vere discipuli ejus sunt? minime: alioquin non tam multi filii nequam cum filiis regni, tanquam zizania cum bono semine Patrisfamilias, pullulantes per publicum totius mundi agrum succrevissent, nec jam multi pisces mali misti cum bonis, per totum orbem retia fidei dirupissent. Sermo namque Christi, in quo his, qui credunt in Christo manendum esse dicit, ut vere discipuli ejus, id est, veri Christiani sint, sermo est fidei, id est unica regula credendi cui detrahi quidquam nefas est vel adjici. At vero Judaei credentes in Christum, quibus tamen« Christus, ut superius dictum est, non credebat semetipsum,» omnesque haeretici, quales fuerunt Cherinthus et Marcion, caeterique contra quos maxime hoc scribitur Evangelium, multaeque haeresium pestes, quae postea subortae sunt, longe ab hoc sermone recedunt, multumque illi detrahunt, dum alii verum hominem confitentes Christum, negant eumdem verum esse Deum, vel ex Maria coepisse illum asserunt, alii vere confitentur Deum eumdem in vera carne venisse, vel hominem negant esse verum. Non ergo manent in sermone Christi, quem et ante per prophetas suos, et nunc per semetipsum perscribit, cujus tota summa est, unum eumdemque Christum, et ante omnia saecula Deum verum exstitisse, et vere Filium hominis in fine saeculorum, factum esse. Proinde veri discipuli Christi, id est vere Christiani non sunt, nec veritatem cognoverunt, nec eos a peccatis suis veritas liberavit, quantumcunque Christum confessi, vel in Christi nomine baptizati sint. Recte igitur talibus, et tunc per semetipsum Christus Judaeis, et nunc per Ecclesiam suam dicit haereticis,« Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos,» id est, nisi manseritis in sermone meo, non vere discipuli mei eritis, neque veritatem cognoscetis, neque veritas vos liberabit. Vere enim nemo qualiumcunque factorum justitia potest a peccatis redimi, vel ab antiqua diaboli servitute liberari, nisi integre permaneat in sermone fidei, et unam teneat communicationem evangelicae confessionis. Sciendum quoque est quod non ab re istis credentibus in se dignum quidem et verum, sed inopinatum praesenti loco pollicetur discipulatus sui fructum:« Vere, inquit, discipuli mei eritis.» Quo fructu? quo praemio?« Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.» Putabant enim illi, utpote animales, et de Christo carnaliter sapientes, illo rege carnale se habituros saeculum, cum damnatione omnium gentium, iterumque bella ac triumphos, et superatorum neces atque captivorum greges, et auream atque in terris gemmatam Jerusalem, hostiarumque sanguinem, et circumcisionis injuriam, et terreni templi gloriam, quae omnia usque hodie Christum exspectantes, sub illo se habituros somniant. Hoc modo illi quoque, qui, ut supra dictum est, credebant in eum, in ipsa credulitate sua respiciebant« in vanitates et insanias falsas.» Nec mirum, cum et apostoli tali sensu dixerint de peracta passione ejus tristes:« Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel.» Opportune ergo erranti occurrens intentioni, vanam exspectationem credentium destruit, docens cujus beatitudinis spe, cujus libertatis amore in se credendum sit.« Cognoscetis, inquit, veritatem et veritas liberabit vos.» Hunc fructum, hanc mercedem vel praemium in illis, qui tunc in sermone ejus manserunt, et ideo vere discipuli ejus exstiterunt, considerare operae pretium est. Illi quippe qui permanserunt in sermone ejus usque ad mortem ipsius, scilicet beati Apostoli deinceps remunerandi cognitione veritatis collaudatoriam commemorationem audiere dicentis:« Vos autem estis qui mecum permansistis in tentationibus meis.» Eadem quippe hora inter caetera dictum est eis:« Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, docebit vos omnem veritatem.» Ecce quia permanserunt in sermone ejus, quem confessi omnes fuerant per unum Petrum, dicentes:« Tu es Christus Filius Dei vivi,» Spiritum veritatis meruerunt accipere, per quem cognovissent omnem veritatem. Nam ubi venit ille spiritus veritatis, quis non miratus est hodieque miratur quam perfecte veritatem cognoverit, quam constanter qui fuerant homines idiotae et sine litteris, contra omnem nimium loquacem sapientiam mundi illam defenderint, liberavit sane ab erroribus universis, liberavit ab omnibus quae in mundo sunt concupiscentiis, cupidos efficiens ejus quam in veritate cognoverant, verae et summae beatitudinis, liberavit a timore mortis, a timore inimici, ab omni misera servitute peccati, tandemque in perfectione libertatis constituit, de qua Paulus apostolus, qui jam liberari coeperat, inter caetera dicit:« Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc: non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes, ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes redemptionem corporis nostri.» Hoc modo dictis facta compensando, planius intellectui fit quod dictum est:« Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.» Sequitur:
10.1.20
« Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. Quomodo tu dicis liberi eritis?» O astuti, quam prope nunc ceperant et illaqueaverant sapientiam Dei. Quid enim putarent dicturum illum, nisi quia falsum est quod dicitis, nemini servivimus unquam, Romano enim imperio servitis nunc. Hoc autem si dixisset, quanto putas eum clamore involassent, dicentes:« Si sumus amici Caesaris, non dimittamus hunc inimicum Caesaris, contradicit enim Caesari, proposita nobis spe quod si sequamur eum, simus liberi, et non serviamus Romanis.» Igitur non per obliviosam ignorantiam, sed per insidiosam malitiam dixerunt:« Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam.» Et quidem fuerit hoc nativae cujusdam libertatis privilegium, quod semen Abrahae sunt, id est, quod non de ancilla secundum carnem, sed de libera per repromissionem nati sunt. Nam Ismael quoque semen Abrahae fuerat Domino dicente:« Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est,» tamen hi maxime, qui secundum Isaac sunt, reputantur in semine, soli secundum carnem liberi, 237 legitimumque semen dicuntur Abrahae, dicente eodem:« Quia in Isaac vocabitur tibi semen.» Hoc itaque concedamus quia semen Abrahae sunt, ac proinde comparatione Ismaelitarum caeterorumque qui de Agar vel Cetura nati sunt, isti liberi sunt. Attamen in hoc falsi sunt quod subjungunt,« et nemini servivimus unquam.» Nec enim ignorare poterant quod et Aegyptiis in luto et latere servierint, quodque et postquam terram promissionis obtinuerunt, pro eo quod« commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum et servierunt sculptilibus eorum,» tradidit eos Dominus in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum, saepe liberavit eos, et nunc tandem cum haec dicerent:« Nemini servivimus unquam, Romano imperio sub tributaria conditione serviebant.» Itaque perspicuum est quod insidiosa, ut praedictum est, malignitate hoc objecerunt, intenti elicere verbum de quo illum apud Romanum possent accusare imperium sicut et tunc, quando tentantes hypocritae dixerunt:« Licet censum dari Caesari, an non?» Et nota, studium horum grammaticorum in schola Satanae declinantium, quam cito, dicente illo:« Et veritas liberabit vos,» ad verbi hujus etymologiam prosilierunt, dicentes ei:« Quomodo tu dicis, liberi eritis,» cum non dixerit eis et liberi eritis, sed« et veritas liberabit vos.» Proprietate dictionis abuti voluerunt, in adjumentum suae perversitatis. Sed frustra. Ille enim qui paulo ante dixerat:« Ego sum lux mundi,» haec omnia clare videbat, lucens quidem in terris, gradiens autem in altitudine coeli. Tale ergo hoc erat ac si homines caeci solem persequentes, radios ejus laqueis nectere, et tanquam pedibus vinctum, de zodiaco suo in terram deorsum vellent attrahere. Nam quam alte supra sensus istorum ambulet intentio dicentis:« Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos,» ex his quae sequuntur colligi potest.
10.1.21
« Respondit eis Jesus: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.» Ecce qualem istis talionem reddidit. Isti qui de terra erant, et de terra loquebantur, solam terrenam servitutem libertatemque scientes, unius dictiunculae proprietatem, qua dixerat:« Et veritas liberabit vos,» callide observaverunt, ut eum in sermone caperent. Hic autem, qui de coelo venit, et quod vidit et audivit, hoc testatur, solam spiritualem servitutem libertatemque perpendens, fortissimum illis fecit syllogismum, ut comprehenderet« sapientes in astutia eorum.»--« Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati.» Veram sententiam veritas proposuit, cui concedere non moretur auditor, quantumvis contentiosus aut rebellis. Nam si forte pertinaciter frontem obduret impudentem, nos econtra ejusmodi dedignati grandibus ecclesiasticae Scripturae contendere armis, levem armaturam, id est multam poetarum ethnicorumque philosophorum convocabimus turbam, verbi gratia: Illud Flacci recensentes dicentis in cupidinosum:...... Liber sum, dic age: non quis Urget enim dominus mentem non lenis et acres Subjectat lasso stimulos, versatque negantem. Vel quod Sophocles, ut ait Tullius, cum ex eo jam confecto aetate quaereretur utereturne rebus Venereis: Pii meliora, inquit; liber vero ego istinc, sicut a Domino agresti ac furioso profugi. Caeterum, eis qui seipsos noverunt et veritati libenter acquiescunt, non jam quaesitum opus est utrum servi sint aut fuerint, quoniam ultro confitentur et publice lamentantur quod non solum servi verum et captivi sint, flendo canentes, et canendo flentes, atque dicentes:« Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, quia illi interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum,» etc. Nec vero illi inimici Domini mentiri poterant ei, quod peccatum non fecissent aut facerent, praesertim cum ipsorum magistri, Scribae et Pharisaei, paulo supra, ubi tentaverant eum de muliere in adulterio deprehensa, illo dicente:« Qui sine peccato est vestrum,[ primus] mittat in illam lapidem, audientes haec, unus post unum exierint, incipientes a senioribus.» Nam saltem hoc negare vel dissimulare non poterant quin modis omnibus ad hoc tentarent illum capere in sermone, ut possent occidere. Igitur ipsi, imo multo magis ipsi prae caeteris peccatoribus servi erant peccati. Proinde rata et firma stante propositione, nil jam cunctantur assumere:« Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum.» Dicendum hoc erat servis peccati, qui non nisi in poena subsequente, praesentem agnoscunt miseriam suae servitutis, molli jugo, dulcibusque libidinum catenulis delectati, imo et tanquam caeci aut ebrii, non videntes, neque sentientes horrorem furiosamque quorumlibet vitiorum tyrannidem, propriis voluntatibus intenti.« Servus, inquit, peccati non manet in domo in aeternum,» videlicet, concordante Scriptura, qua dictum est per Psalmistam:« Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam.» Qui et alio loco ad Deum loquitur:« Neque habitabit juxta te malignus. Filius autem, inquit, manet in aternum,» videlicet ille Filius, qui singulariter et proprie dicitur, et est Filius, et nullo modo dicitur, aut est servus, quia profecto ab omni peccato immunis est, peccatum enim non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus qui et in psalmo dicit:« Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber.» Hic manet in domo in aeternum.» Ponamus primo legem servorum aut dominorum, ut posito prius notae similitudinis fundamento, firmius consurgant conspicui parietes mysteriorum. Ecce in domo qualibet quatuor ista consideranda sunt: paterfamilias domus, et ipsa domus, filius ejusdem patrisfamilias, et conductitius quilibet alieni domini servus. Non enim hic servus ad Dominum, cujus haec domus est, congrue referri potest, quia videlicet peccatum, cujus de servo nunc agitur, ab illo filio de quo itidem nunc sermo est, et a Patre ejus omnino alienum est. Servum ergo conductitium servum alienorum dominorum scimus in domo, in qua conductus est, legaliter non posse esse permanentem; quippe cum nec servus ipsius Domini, cujus est domus diutius quam placitum est, eidem Domino suo possit ad serviendum stare in domo. Quanto magis servus alienorum, ut praedictum est, dominorum in domo permanere non potest, etiamsi Domini domus patientia toleretur, quin ubi tempus fuerit, vel causa poposcerit, dominis suis exigentibus ad loca vel servitia debita protrahatur?
10.1.22
At vero Filius legaliter, aeque ut Pater, tanquam Dominus in domo permanet, suaque esse omnia deputat, quaecunque thesaurizat Pater, Patrisque ad Filium jure vox illa est:« Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt, 238 et tua mea sunt.» Igitur et secundum homines vere dictum est, quia« servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum.» Porro, hac posita similitudine, animadvertere promptum est quam terribiliter Judaeis denuntiet quod ipsos exire, seipsum autem in his quae Patris sunt, oportet permanere. Deus enim magnus et inclytus Paterfamilias est, domus autem ejus sancta Ecclesia, id est omnium credentium Deumque colentium sancta societas est. Filius ejus est hic ipse, qui haec loquitur, unus idemque Deus et homo Christus:« Servus vero peccati omnis homo est qui ex Adam in peccati servitio natus, non nisi per hunc Filium liberatur;» maxime tamen Judaicus populus, qui jam tunc in domo Dei erat, sed non permansurus, cum haec iste Filius loqueretur. Haec ergo cum dicit primum Judaeos, ut praedictum est, percutit: qui cum essent in domo Dei, tanquam regni ejus operarii, legem habentes et testamentum, locumque sanctum, vel ordinem sacrificiorum, jamjam visibiliter quoque erant foras ejiciendi, ut vere servi peccati, sicut in eo quoque jam significavit eis, quod facto de funiculis flagello ejiciens illos.« Scriptum est, inquit, quia domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum.» Illis quippe funiculis, ex quibus flagellum fecit, servilia peccatorum illorum vincula congrue satis expressit. Filium vero, id est semetipsum, de quo juxta aliam parabolam dixerunt:« Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas,» illis ejectis in domo permansurum in aeternum, et hic astruit, et in ea parabola patenter innuit, dum de seipso praemittens, nunquam legistis:« Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris,» statim subdidit:« Amen dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.» Deinde singulorum quoque nostrum conscientias haec eadem sententia convenit, qui per professionem Christianae fidei sumus in domo Dei, et terribiliter commonet ne simus in hac domo ejus, quae est Ecclesia, tanquam servi, id est, servilia facientes opera peccati, quia vere, inquit,« servus non manet in domo in aeternum.» Etiamsi in cathedram soliumque liberationis ascenderit, id est officium potestatemque liberandorum servorum exercuerit, praedicando, baptizando, Sacramentum dominici corporis et sanguinis conficiendo, populisque distribuendo, ac poenitentes reconciliando, quibus omnibus modis conscriptio testamentumque perficitur Christianae libertatis, non manebit in domo in aeternum splendidus iste opifex ingenuitatis, cum sit ipse occultus servus peccati, sed funibus peccatorum suorum circumdatus, et constrictus, ab eisdem litigantibus ac saevientibus dominis suis ad inferni ergastula pertrahetur. Igitur vera est et assumptio dicentis:« Servus autem non manet in domo in aeternum, Filius manet in aeternum.» Sequitur conclusio: Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.» Ergo, inquit, quia vos quoque, quibus propheta dicit:« Gratis venundati estis, vos,» inquam, sicut et caeteri, servi peccati estis;« servus autem non manet in domo in aeternum, sed Filius manet in aeternum;»--« si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis,» id est, nisi vos Filius liberaverit, nunquam liberi eritis. Proinde falsa et fallens est illa vestra, non magnitudo, sed inflatio, qua tumentes dicitis:» Et nemini servivimus unquam;» falsa, inquam, non quia subjugati estis Romanis, quod ex me audisse velletis, odio crudeli imbuti ut me accusare possetis, sed quia peccatores estis, et perseveranter peccatum facitis. Sciendum vero est hoc quoque apud homines jus esse legitimum, ut libertate nemo donetur servorum, maxime hostilium, nisi per illum regis aut principis filium qui proprio labore vel industria victo tyranno, servis reductis totum victi obtinet regnum, simulque paternae haereditatis scriptum, et confirmatum jam accepit testamentum. Hoc autem de isto filio nulli dubium quin in sua persona decorem indutus, indutus fortitudinem et virtute praecinctus, regnavit, id est, per assumptionem carnis et passionem mortis, Dominum servorum infelicium, id est omnium filiorum Adae, scilicet peccatum damnaverit, regnum peccati et mortis destruxerit, confidenter traduxerit, et in semetipso palam triumphaverit. Igitur primo Judaeis, quia negare non possent Deum Patrem habere Filium quem constituit haeredem universorum, dicente illo in David:« Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessiones tuas terminos terrae,» et multa his similia. Judaeis, inquam, de patrum suorum servorum Dei superbientibus meritis, hominum quoque sensatorum judicio juxta praedictam rationem non dissentiente, dicendum hoc erat:« Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis,» nec aliter liberi eritis. Deinde et gentibus hoc idem praedicandum universis, nulla, ut ait Apostolus, habita distinctione Judaei et Graeci.« Omnes enim, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei.» Animadvertenda nunc est diligenter litterae series. Ecce hoc ultima conclusio innuit quod nisi Filius nos liberet, non possimus vere esse liberi. Erat autem illud prima propositione constitutum quod Veritas liberaret nos. Ait enim:« Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.» Hanc sententiam oppugnantibus adversariis et dicentibus:« Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam,» dum argumentose defenditur, ad hoc extrema, ut jam dixi, conclusione perventum est, quod nemo liber sit, nisi quem liberet Filius. Igitur evidenter constat quod hoc loco consignificent Veritas et Filius, quodque hoc etiam loco veritatem se esse testetur Dei Filius, quo nomine seipsum discipulis suis manifestius alibi commendat, dicens:« Ego sum veritas.» Nunc vide quousque victoriosus hic testis testimonii sui defensionem produxerit. Supra cum dixisset:« Ego sum lux mundi,» responderunt adversarii.« Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.» Hic econtra consistens, non tantum testimonium suum esse verum, sed etiam profitetur se esse veritatem. Sequitur:
10.1.23
« Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.» Postquam objectionis eorum posteriorem partem dissolvit, illam scilicet qua dixerant:« Et nemini servivimus unquam,» nunc priorem, illam scilicet, quam intolerabilem spirantes superbiam deflaverant, dicendo:« Semen Abrahae sumus.» Idcirco autem ita dissolvendas praeposteravit partes, quia de hac maxima superbiae materia plura dicturus est:« Scio, inquit, quia filii Abrahae estis.» Quis enim nesciat, quia sicut propheta vobis improperat,« vos de aquis Juda,» qui fuit Abrahae pronepos,« existis,» id est, non imitatores paternae virtutis, sed tantum superflua fluxae carnis genimina pullulastis?« Estis ergo filii Abrahae, sed quaeritis me interficere.» Quare?« Quia sermo meus non capit in vobis,» id est, quia sic ad audiendum sermonem meum impatientes 239 estis, ut per impatientiam ejus mors mea vobis desiderio sit. Hoc profecto nimium nimiumque repugnat, ne vos, qui dicimini filii Abrahae reputemini in semine. Abraham in sermone meo mansit, id est in sermone quem de me audivit, quando dictum est ei:« Atque in semine tuo benedicentur omnes gentes.» Mansit, inquam, in hoc sermone, credens et a justitia non deficiens, nec aliquando« infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae» fidelem existimans eum qui repromisit. Ita credendo, et in sermone promissionis permanendo, pater multarum gentium appellari et esse meruit,« et reputatum est ei ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.» Haec illa est in qua vos gloriamini nobilis generositas et generosa nobilitas patris Abrahae, scilicet non ex carne, sed ex fide; non ex gente, sed ex virtute; non ex propria seminis sui qualitate, sed ex longanimitate obedientiae. Nam caro Abrahae, si quaeritur, de massa praevaricatrice est, genus ejus Chaldaicum est. Secundum hanc partem scio, quia filii Abrahae estis. Nunc illud a vobis quaeritur, ut veri quoque, et non degeneres filii sitis, id est, ut in eodem sermone meo maneatis, in quo ille mansit, credendo scilicet venisse illud semen benedictionis, quod ille venturum credidit, et semen illud esse me qui et loquor vobis. Quod ut credatis, ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater faciendo opera in medio vestri, quae nemo alius fecit, majora quam vidit Abraham, qui credidit.
10.1.24
At ille« sermo meus non capit in vobis,» nullam fidem apud vos invenit, nec tantum terrae bonae in petrosis saxosisque ac duris cordibus vestris, ubi radicem exiguam figere possit, quod videlicet a fructu promptum est agnoscere, dum vos« quaeritis interficere me,» sermonem eumdem non ferentes audire. Igitur« scio quidem quia filii Abrahae estis,» sed filii alieni, filii, inquam, alieni et inveterati, et claudicatis a semitis vestris, utpote deteriorem partem generis« Abrahae,» scilicet carnem extollentes, fidem autem ejus in qua, vel per quam ille nobilis est, abnegantes. Proinde jam de illo patre mihi vobiscum agendum non est, quia profecto et vobis pater longe alius ab illo est, et mihi Pater longe alius, et eodem patre Abraham longe superior est. Me a Patre meo et vos a patre vestro non degenerare, probabile est. Dico enim:« Ego quae vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.» Pulchre Filius Dei filios carnis Abrahae convincere incipiens, quod non possint de tanti patris dignitate gloriari, prius illos a sua communione longissime depellit. Abraham quippe sibi et illis, secundum carnem, communis pater est. At ille alium sibi, aliumque illis patrem patenter ascribit dum dicit:« Ego quae vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.» Hoc igitur advertere poterant, quod alium patrem ipsorum diceret quam Abraham. Juxta quam divisionem nec illud consequens videbatur, quamvis dissimulaverint ut patrem sibi dicerent Deum. Quid enim illos apud patrem suum vidisse et facere aiebat, nisi hoc quod praemiserat,« sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis?» Hoc plane tam ex ejus dictis quam ex suimet conscientia convicti, nescire non poterant se apud diabolum vidisse, id est ex diaboli imitatione, et nota sibi ejus voluntate mente concepisse. Nec enim ignoranter peccabant. Quem vero apud patrem, ea quae loquebatur se vidisse testaretur, jamdudum nimium nimiumque perceperant. Nam« et propterea illum magis persequebantur, inquit Evangelista, quia Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.» Cum igitur tam manifesta divisione facta, Patrem suum Deum, patrem autem illorum significet diabolum, quid adhuc Judaei cunctantur, quid percunctantur? Sequitur enim:« Responderunt et dixerunt ei: Pater noster Abraham est.» Profecto haec, et caetera quae posterius objiciunt dicentes:« Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum,» etc., insidiae sunt, tentationes sunt, decipulae et laquei venantium sunt. Quid enim risu digni captores hiant, quid exspectant nunc, verbi gratia, dum dicunt:« Pater noster Abraham est?» Videlicet hoc verbum ori ejus excidisse cuperent, ut econtrario diceret: Abraham pater noster non est. Nam quantae putas calumniae sese aditum reperisse gauderent? Utique negatorem illum adoptionis, et testamenti, et legislationis, Moysi quoque et Patrum, et omnium quae ex Abraham gens illa sese habere credebant, conclamarent. Sed« frustra, inquit Scriptura, jacitur rete ante oculos pennatorum.» Si ante oculos pennatorum, quanto magis frustra jacitur rete ante oculos Herodii ducis eorum? Quomodo ergo insidias eorum cassavit ipse quo docente noverunt sancti ejus« prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae,» nemini dare ullam offensionem, vel juste criminandi occasionem? Sequitur:« Dixit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui vobis veritatem locutus sum, quam audivi a Deo. Hoc Abraham non fecit.» Quid igitur? utique sumptis vel concessis duabus sententiis, quae refelli non possunt, scilicet ea quam praemisit:« Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite;» et altera quam addidit:« Nunc autem quaeritis me interficere,» quod Abraham non fecit, tertia demum inferenda erat: Ergo filii Abrahae non estis, praecedentium ratione eam solidante, etiam invitis adversariis. Attamen quia necdum omnino mentiti fuerant dicentes:« Pater noster Abraham est,» adhuc mitius ait, conclusionem supprimens, quae satis potest eo tacente subaudiri: Non enim sic per omnia falsum est quod dixerunt:« Pater noster Abraham est,» quomodo illud, quod paulo post dicturi sunt:« Unum patrem habemus Deum,» quia videlicet Dei, neque per naturam, neque per imitationem filii erant; Abrahae autem, et si non per imitationem, attamen per carnis naturam filii erant. Et vide quam justa et rationabilis conditio.« Si, inquit, filii Abrahae estis,» id est si vos esse filios Abrahae profitemini, ut sitis veraces in hac professione,« opera Abrahae facite.» Non enim ex eo quia homines estis, quod naturae est, nec ex eo quia sub corruptione mortalitatis cum peccato nascimur, quod infelicitatis est, non, inquam, ex hoc vel ex illo estis filii Abrahae, sed filii Adae, nec ex eo quod vos in dolore pepererunt matres vestrae, filii estis Sarae, sed filii Evae. Haec enim omnia non ex Abraham et Sara, sed ex Adam initium habent et Eva.« Opera» ergo« Abrahae facite,» id est, illam quam primus habuit Abraham, vos quoque fidem habete. Hoc nempe« est opus Dei ut credatis in eum,» quem ille misit, ad imitationem patris Abrahae credentis ei, qui repromisit.
10.1.25
Alioquin cum circumcisione vestra inter Sodomitica reputabimini praeputia, eritisque, juxta prophetam,« principes Sodomorum et populus 240 Gomorrhae,» eritque pater vester non Abraham, et mater vestra non Sara, sed juxta prophetam alium,« pater vester Amorrhaeus, et mater vestra Caethaea.» Circumcisio namque, sine qua Abraham justificatus est et appellatus est amicus Dei, et legales caeremoniae, vel sacrificiorum ritus, et his similia, quia tam malo quam bono spiritu vel mente possunt fieri, non faciunt de filiis Adae filios Abrahae, vel de inimicis amicos Dei, sed fides et praecepta justitiae, quae scripta sunt in tabulis digito Dei, quae et antequam scriberentur Abraham observando, lege naturali, necdum circumcisus, factus est amicus Dei. Nunc autem« quaeritis me interficere,» hominem non qualicunque pro causa vobis odiosum, sed quia« veritatem vobis locutus sum,» veritatem, inquam,« quam audivi a Deo,» id est sermonem bonum, quem non, ut propheta mendax arrogantia depravatus, per tumorem animi confinxi, sed audivi a Deo, antequam nascendo apparerem intervos, sicut legitimis signis cognoscere potestis et vos. Nam omne quod loquor ego, loquor in nomine Domini, et quodcunque praedico verbum in nomine Domini sit, hoc vobis signum cognoscendae veritatis lex posuit.
10.1.26
« Me,» inquam, talem hominem« quaeritis interficere,» hoc Abraham non fecit, longe aliam mentem in sua fide, longe alium habuit spiritum, imo contrarium huic spiritui, quo« vos quaeritis me interficere.» Ille consummandus et hinc exiturus, non acceptis promissionibus, a longe me aspexit oculis fidei, a longe me salutavit, flens, et confitens beatos fore oculos qui eum fide visuri erant. Haec tempora, quae vos videtis, visuri et credituri in me, quem vos interficere quaeritis. Proinde poteram ego vos concludendo sic inferre, ergo pater vester Abraham non est, sed conclusionem hanc relinquam lapidibus, qui futuri sunt filii Abrahae, qui eloquentes facti, me tacente, vobisque non respondente, judicabunt vos nequaquam esse filios Abrahae. Sequitur.« Vos facitis opera patris vestri.» Postquam Judaicam superbiam uno cornu mutilavit, iterum proponit ut arietis, quem per impatientiam suam rursus in se irruiturum noverat, ordinata disputatione residuum cornu confringat. Duobus quippe cornibus contra veritatem arietabant, patrem Abraham patremque Deum se habere jactitantes, et idcirco libertate, qua veritas eos liberaret, se non indigere mentientes. Iterum ergo causam constituit ut perduelliones suos, quos instare videbat, suis ipsorum conatibus fatiget ac dejiciat:« Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati, unum Patrem habemus Deum.» Ecce manifestius irati, et cum jurgio tumentes, totas vires suas in ventum cum amaritudine et clamore effuderunt.« Nos, inquiunt, ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum.» Quod duobus modis intelligendum est. Primum videlicet quod, secundum consuetudines Scripturarum quas legebant, hoc, quod diis multis et falsis anima, tanquam prostituta, subjicitur, fornicationem appellantes, ita responderunt:« Nos ex fornicatione non sumus nati,» etc. Deinde vero quoniam haec disjuncta sunt, nec etenim ita dixerunt: Nos ex fornicatione non sumus nati, sed unum patrem habemus Deum, magis de carnalibus carnalia sentientes, nobilitatem carnis adhuc illos jactitare arbitramur, dicentes:« Nos ex fornicatione non sumus nati,» ut subaudias quemadmodum caeteri filii, qui ex concubinis nati sunt. Tanquam dicerent: Non, tu indocte, singularem nostri generis dignitatem advertisti. Nos non sumus ut caeteri, quos Abraham pater noster genuit, filii concubinarum, haereditate patris indigni, ut Ismael et alii quos ex Caethura genuit, sed sumus ex legitimo Sarae conjugio nati, cujus filium solum Deus elegit, ut esset Deus ejus:« Pactum vero, inquiens, meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara.» Iste unus filius legitimus Deum patris sui, simulque cuncta, quae possederat haereditavit, sicut scriptum est:« Deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret.» Itaque nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Et nota superbiae mistam amaritudinem dicentium:« Nos ex fornicatione non sumus nati,» cum satis esset dixisse: nos ex Isaac, et non de aliquo ex filiis concubinarum sumus nati. Omnes homines oderunt, et excaecati odio fratrum suorum, id est qualiumcunque Abrahae filiorum, nec ipsi patri, de quo plurimum gloriantur, parcere potuerunt; fornicationem appellantes concubitum feminarum, nulla Scriptura culpatum, utpote non tam pro libidine, quam pro amore posteritatis initum. Sic et filii Galaad prae superbia non viderunt quod appellarent patrem suum adulterum, dicentes ad Jephte fratrem suum:« Haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de adultera matre generatus es.» Et audent cum hac amaritudine sic inflati sensu carnis suae Deum appellare patrem suum, subjungendo:« Unum patrem habemus Deum,» videlicet elementa Dei abutentes in superbiam, verbi gratia, dicentis ad Pharaonem:« Dimitte filium meum primogenitum.» Ad quem scilicet Deum et Isaias:« Tu enim, inquit, Pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.» Ad Israel autem Moyses in Deuteronomii cantico:« Nunquid non ipse est pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te?» Et multa in lege et prophetis his similia. Et quidem istorum, qui se Judaeos esse dicunt, et non sunt, sed sunt« Synagoga Satanae,» magna et singularis superbia est, ita ut merito de illis Filius Dei dicat:« Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam,» istos Judaeos propter crudelitatem leonis, propter singularem superbiam appellans unicornes. Verumtamen et revera gentis hujus magna et singularis nobilitas est. Tantummodo, quod isti dicunt, furore et odio caeci, nos ex fornicatione non sumus nati, sicut decet filios Abrahae, dicant honestius sic: Nos non, ut caeteri, quos pater noster Abraham genuit, secundum carnem sumus nati, ut veraciter adjungant, unum patrem habemus Deum. Etenim« qui de ancilla natus est, inquit Apostolus, secundum carnem natus est,» quia videlicet natura carnis est, ut ex viro, quamvis grandaevo concipiat juvencula, qualis erat Agar. Item sentiendum est et de Cethura, quam tamen Hebraei eamdem scilicet Agar fuisse autumant, licet Scriptura plusquam unam fuisse concubinam patenter innuat, dicendo:« Filiis quoque concubinarum largitus est munera.» Ut autem de viro veterano, qualis erat Abraham, quando genuit Isaac, concipiat anus, praesertim sterilis, qualis erat Sara, hoc non capit carnis natura. Unde Isaac idem Apostolus recte dicit,« natum per repromissionem,» id est, per donum Dei, non per carnis consuetudinem. Igitur gens illa, gens unicae nobilitatis exstitit, quae respectu patris sui Isaac dicere potuit,« nos secundum carnem non sumus nati, unum patrem habemus Deum,» sola gens 241 Idumaea, id est filiorum Esau, pariter hoc dicere potuit, nos secundum carnem non sumus nati. Verum id quod additum est:« Unum Patrem habemus Deum,» illos secernit, Deo dicente:« Jacob dilexi, Esau autem odio habui,» quia videlicet dignus odio Dei, et ab illa nobilitate generis, in fornicationem idolorum declinavit. Proinde nihilo meliores eis isti sunt, qui nunc dicunt:« Nos ex fornicatione non sumus nati,» quia profecto et si hoc verum dicunt, mentiuntur subjungendo:« Unum Patrem habemus Deum.» Quos fallaces, quam fortiter, quamque suaviter Filius, idemque sapientia Dei Patris, refellerit audiamus.
10.1.27
« Dicit ergo eis Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim a Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit.» Haec duo disjuncta irreverenter impingentes objecerant, et quod non ex fornicatione nati essent, et quod unum Patrem Deum haberent. Sed de illa parte gloriae, qua in carne Abrahae gloriabantur, satis illis responsum est. Ergo reliquam partem objectionis, qua dixerant,« unum Patrem habemus Deum,» falsam arguere ingreditur, dicens eis:« Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me.» Notandum primo, quia neque dicentibus illis, pater noster Abraham est, ita respondit, ut diceret: Pater vester Abraham non est; neque nunc objicientibus ac dicentibus,« unum Patrem habemus Deum,» ita respondet, ut dicat: Non habetis Patrem Deum. In illo namque populo aliqui erant, et plurimi fuerant, qui opera Abrahae facerent, et proinde non solum filii Abrahae secundum carnem, sed et filii Abrahae et filii Dei essent secundum fidem. Itaque non praecipitem dat sententiam, ut dicentibus:« Pater noster Abraham est,» statim resultet, pater vester Abraham non est; vel dicentibus:« Unum Patrem habemus Deum,» statim econtrario dicat: Patrem non habetis Deum; sed prius culpam designat, ut illos tantum, quorum culpa est rationabiliter et ordinate filios Abrahae non esse, vel Deum Patrem non habere ostendat.« Si, inquit, Deus Pater vester esset, diligeretis utique me.» Nihil verius. Etenim haec aequalia sunt, Deum Patrem habere et Dei Filium diligere; et ita consequuntur invicem, et cohaerent sibi, ut neutrum sine altero stare vel esse possit. Unde et reciprocari et converti possunt hoc modo:« Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me,» et si diligeretis me, Deus utique Pater vester esset. Omnes enim filii Dei invicem diligunt, utpote unum habentes adoptionis Spiritum; siquidem nec aliter filii Dei esse possent, nisi habendo dilectionem ad invicem. Amplius autem et incomparabiliter illum unum et unicum, propriumque et consubstantialem Dei Filium omnes diligunt, utpote per quem eumdem adoptionis Spiritum percipere meruerunt; quia quod solus erat per naturam, hoc multis fratribus indulsit, ut filii Dei nominentur et sint per gratiam. In hujus dilectione unici Filii, Deus Pater suos filios adoptionis discernit a filiis diaboli. Recte ergo ait:« Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me,» et adjecit causam, propter quam jure debeat diligi.« Ego enim, inquit, a Deo, processi et veni;» processi, inquam, ex Deo factus visibilis, qui eram invisibilis, processi a Deo et veni, impleta Scriptura, quae dicit:« Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.» Neque enim a meipso veni, ut saepe jam dixi, quod videlicet faciunt prophetae mendaces, qui cuncta configunt« per tumorem animi sui,» arrogantia depravati, sed ille me misit. Hoc vobis jam saepe dixi:« Et laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae.» Dico ergo.
10.1.28
« Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum.» Haec loquela mea est, et hoc testimonium meum,« quia ego sum lux mundi, et quia solus non sum, sed ego, et qui misit me Pater et quia ego non de deorsum, neque de hoc mundo, ut vos, sed de supernis sum, et quia principium ego sum, qui et loquor vobis, et quia a Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni sed ille me misit.» Quare istam loquelam meam non cognoscitis? Quare in statera rationis non appenditis, ut sciatis, utrum vera an falsa sit? Nunquid legem non habetis docentem et signum vobis dantem, quo cognoscere debeatis verbum prophetae quem Deus non misit? Habetis plane, sed hoc interest quod non potestis audire sermonem meum, videlicet prae odii magnitudine, quo« vobis gravis sum ego ad videndum et sermo meus ad audiendum.» Non ergo mirum quod loquelam meam non cognoscitis, quia nolentes intelligere, nimis ad audiendum impatientes estis. Omnes, quorum Deus Pater est, sic possunt audire sermonem meum, quomodo potest esuriens delectabilem capere cibum. At vero si vobis est loquela mea sicut sarcina in via, et auditum sermonis mei ferre non sustinens, grave cor vestrum, quasi prae labore succumbit. Quis igitur pater vester sit, ego hactenus tacui, et vobis moleste interpellantibus ac dicentibus:« Semen Abrahae sumus, liberi sumus, pater noster Abraham est, silui;» jam nunc vobis Deum Patrem vestrum esse mendaciter jactitantibus sicut parturiens loquor.
10.1.29
« Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.» Quis digne queat admirari veritatem et mansuetudinem Filii Dei, rem tam magnam tanta cum suavitate peragentis, tantumque justitiae fulmen absque contentionis tempestate jacientis? Ecce veritatem loquens quam audivi, inquit, a Deo, in tota concertatione mendacii resistentis, nusquam affirmationi negationem vel negationem opponit affirmationi, quod solet esse initium contentionis, sed quasi per circuitum gyrans, et litigiosae frontis occursum devitans, tandem celsum et erectum superbiae verticem percutit. Dixerunt:« Nemini servivimus unquam,» non dixit econtra: Falsum est, servitis enim Romanis, vel servi estis peccati. Deinde« pater noster, inquiunt, Abraham est,» non respondit econtra: Pater vester Abraham non est. Item et hoc dicere ausi sunt:« Unum Patrem habemus Deum,» non opposuit ita: Nequaquam patrem habetis Deum. Nusquam contentiose occurrit, sed circuitu sanae et justae rationis eos, qui sibi videbantur sapientes, in astutia eorum comprehendens, acerbius eos quam aestimare poterant, percussit, dicens:« Vos ex patre diabolo estis.»
10.1.30
Recte ergo Deus Pater cum per prophetam de hoc electo puero suo dixisset:« Dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet,» statim adjecit:« Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur foris vox ejus,» etc. Forte dices: Quomodo non clamavit, nec audita est vox ejus in plateis, cujus vox est haec tam magna tamque terribilis:« Vos ex patre diabolo estis?» Ad haec, inquam, vox plane magna haec est et terribilis, quae usque hodie auditur in universis terris, in testimonium omnibus illis, qui similes Judaeis, id est, inimici sunt veritatis. Verumtamen cum ubique audita sit, et ad hoc prolata fuerit, ut ubique debeat audiri, non tamen audita est in plateis, non sonuit in triviis, quia tam rationabiliter edita est, ut nullam exinde habuerint 242 occasionem indocti turbae popelli, contendendi in plateis vel compitis, dicendo, quia hic homo negat Abraham patrem esse nostrae gentis, unumque patrem negat nos habere Deum, et haec atque hujusmodi loquitur adversus Moysen et genus nostrum. Vox ergo ejus non est audita in plateis, eo modo quo voluissent hi qui tentabant eum adversarii sui; et tamen sic audita est universo orbi, ut cunctis hominibus exemplo sint tali pro suis meritis sententia denotati:« Vos ex patre diabolo estis.» Quod ejus exemplo nos imitari, scilicet ut contentiosos in causa utili arte praeveniamus, veteris quoque historiae mysterio commonemur. Legimus enim, quia cum ascendissent Philisthaei adversus David et diffusi essent in valle Raphaim, consulenti David, Dominus respondit:« Non ascendes obviam eis, sed gyra post tergum eorum, et veniens ad eos ex adverso pyrorum.» Philisthaei namque, quod interpretatur potione cadentes, tunc in valle Raphaim, id est curationum, diffunduntur, quando sanctam Ecclesiam, in qua est vera animarum cura, et cognitores suos veritas a vetusto peccati servitio liberat, contentiosi opprimunt, quibus meritis exigentibus, miscuit Dominus calicem soporis, et spiritum vertiginis, ut fiat via illorum tenebrae et lubricum, et apprehendat eos laqueus, et in ipso cadant, quem absconderunt, contra quos tunc David non ascendit, sed gyrat post tergum eorum: cum ecclesiasticus vir, quantum potest, contentiones declinans, secundum Apostolum dicentem:« Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes,» dicta sua moderatur competenti circuitu rationis, ut et veritatem defendat, et tamen litigiorum flammas augescere non faciat. Hoc in Domino nostro prae cunctis hominibus mirandum est mansuetudinis indicium, quia nunquam ulli adversariorum ex opposito repente occurrit, sed semper adversarios a longe rationum circumdat agminibus, quas erumpere nullius astutia possit, sicut in praesenti disputatione diligentius consideranti, luce clarius fit. Et vide quanta mora circuitos quam terribiliter tandem percutit, dicens:« Vos ex patre diabolo estis,» praeeunte causa pariter et subsequente, cum et praemittit, nunc autem« quaeritis me interficere,» et denuo subjungit:
10.1.31
« Desideria patris vestri vultis facere.» Ita nemo in illa gente erat, qui putaret ad se pertinere quod dicebat:« Vos ex patre diabolo estis.» Hac etenim causa posita, non sine auctoritate Scripturae talibus filiis Abrahae veritas hoc dixit. Si enim qui contra sanguinem Naboth Jezraelitae falso testificati sunt, recte filii diaboli dicti sunt, sicut scriptum est praedicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter optimates populi, et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum. At illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram omni multitudine, quanto magis isti recte filii diaboli dicendi erant, qui et hominem longe, imo incomparabiliter meliorem quam Naboth, interficere quaerebant, et adhuc« Deum patrem suum dicebant;» nec ista ergo talis enuntiatio calumniae patebat quam de causa similis sacrae Scripturae auctoritas dudum promulgaverat. Nec dubium quin, sicut naturalis ratio ultro quoque praesentit, majoris irae sit, dici vel esse filium diaboli quam servum peccati, unde supra dixit:« Qui facit peccatum, servus est peccati.» Nam omnis quidem filius diaboli servus est peccati; non autem omnis servus peccati proprie dicitur filius diaboli. Etenim cum« omnis qui facit peccatum servus est peccati,» differt tamen plurimum, utrum optet liberari quis et pro hoc supplicet liberatori, an ipsum peccatum diligat et conditiones libertatis oderit, sicut econtra non parum differt, utrum timore poenae, an timore justitiae bonum opus faciat quis. Itaque, sicut majoris est gratiae dici vel esse filios quam servos Dei, sic econtra majoris est irae, quod nunc Veritas ait inimicis suis:« Vos ex patre diabolo estis,» quam quod supra dixit:« Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.» Proinde sicut hi quorum de cordibus perfecta charitas foras misit timorem, recte nominantur et sunt filii Dei; sic econtra istis, quia diligenter faciunt iniquitatem, odientes et interficere quaerentes Liberatorem, recte dicitur:« Vos ex patre diabolo estis,» quia videlicet illi, non tantum peccatum faciendo obsequimini ut servi, sed et peccatum vestrum defendendo, libenter adhaeretis ut filii, et desideria ejus vultis facere, scilicet ad modum filiorum qui libenter exquirunt ut faciant quod patri suo sit delectabile. Et quaenam sunt ejus desideria?
10.1.32
« Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est.» Dici non potest quanta moderatione hic a secunda persona Dei Filius ad tertiam transit atque a praesentibus filiis diaboli quodammodo aversus, quasi absentem in patrem invehitur, videlicet verba clamori atque amaritudini viciniora devitans, sicut antiquam et maturam decet Dei sapientiam. Plane etenim amarius sonuisset, praemisso:« Vos ex patre diabolo estis,» si ita subjunxisset: Et vos ex ejus imitatione homicidae estis, et veritas in vobis non est, quam cum hoc modo transiens ad tertiam personam dicit:« Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est.» Decentius ergo personis commutatis sententias edicit, nec tamen magis istis filiis diaboli parcit, dum patrem attingit, quam tu cuilibet homini dum illum in dorso, sive circa lumbos caedere incipiens, repente in caput fustem convertis. Ille, inquit, pater vester homicida( subaudis ut nunc est) erat ab initio, id est, ex quo conditus est homo. Videtur enim non recte dici homicidam fuisse illum, antequam esset homo, qui posset occidi. Verumtamen si ita poprietatem sequamur dictionis, nec ex eo diabolus homicida proprie videbitur dici, quod hominem seduxit: Quid enim proprie est hominem occidere, nisi animam a corpore separare? At ille non a corpore animam hominis, sed quod gravius est, a Deo separavit. Etenim causam quidem, propter quam utile esset, hominem mortalem esse, diabolus intulit, sed ipsam mortem corporis Deus peccatori homini misericorditer imposuit, videlicet ut per ipsam mortem esset recuperabilis, ne esset hominis aeque ut diaboli misera immortalitas, vel miseria immortalis, aeterna miseria vel misera aeternitas. Igitur si ad proprietatem vocis spectes, diabolus humanae animae corruptor carnisque vitiator, homicida tamen proprie dici non potest, alioquin et omnem corruptorem hominem; verbi gratia, eum qui haeresim docuit publice, homicidam declamaremus et tanquam de homicida publicum judicium postularetur. Proinde quoniam et de suiipsius interfectione nunc loquitur Filius Dei, praemittens: et« desideria patris vestri vultis facere,» proprietate vocis nunc interim postposita, nomine homicidae antiquum diaboli odium intelligere nihil vetat, quo et ante hominem conditum se intorsit adversus eumdem Filium Dei, quem nunc hominem factum desiderabat et festinabat interfici, praesertim cum et ea quae sequuntur:« Et 243 in veritate non stetit,» et caetera ante hominem in diabolo evenerint. Et revera mox ut contra Filium Dei, qui solus similitudo Patris est, superbo tumescens odio, dixit in corde suo:« Similis ero Altissimo,» quoniam odium illud per manus Judaeorum homicidio consummandum erat jam, tunc in conspectu Patris, et ipsius qui haec loquitur Filii homicida erat. Igitur dum homicidis filiis homicida pater ostenditur, ut per ignorantiam patris stultitia filiorum arguatur, recte unum homicidium computatur, quod a patre mala voluntate inchoatum, maligno per filios odio consummatur, quia filiis semetipsum nunc objecerat passibilis factus, qui patrem illorum e coelo dejecerat, unus idemque Dei et hominis Filius:« Ille, inquit, homicida erat.» Quid deinde?« Et in veritate, inquit, non stetit, quia veritas in eo non est.» Hoc est quod praedixi dignis in patre suo sententiis feriuntur filii diaboli. Nam quia propositio dicentis superius:« Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos,» non placuit eis, recte et opportune illud opprobrium patris impingitur eis:« Quia in veritate non stetit.» Et hoc quidem notum est, quia non stetit, quia pes ejus, pes superbiae motus est, et cecidit, et de angelo diabolus factus est. Sed quid est stare in veritate? Primum ipsam veritatem non aliud intelligimus nisi ipsum Dei Filium qui haec loquitur. Nam et supra cum primo sic proposuisset:« Et veritas liberabit vos,» sic tandem conclusit:« Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.» Ergo quod ait:« Et in veritate non stetit,» idem est ac si dixisset: Filium Dei, Verbum Dei, per quod factus est ipse(« etenim omnia per ipsum facta sunt») non dilexit. Stare namque in veritate, idem est quod veritatem amare; stare vel esse in Christo, idem est quod Christum diligere. Sciendum quippe est, quia praepositiuncula in semper conglutinationem dilectionis significat, ita ut nunquam Deus in aliquo nisi electo et dilecto, nunquam aliquis nisi electus et dilectus in Deo, sive in Christo, velut nunc in veritate stare aut esse, auctoritate sacrae Scripturae dicatur. Igitur praemisso quia ille homicida erat, statim subjungitur, et in veritate non stetit, universa iniquitas ejus explanari per partes inchoatur, quae primo nomine quod est homicida universaliter exprimitur, sicut et Paulus de filiis hujus loquens, cum dixisset:« Repletos omni iniquitate,» mox ejusdem iniquitatis multas species digessit, subjungendo: malitia, fornicatione, avaritia, nequitia,» etc.« Et in veritate, inquit, non stetit.» Quare?« quia veritas in eo non est.» Hic jam plerique longum funem texentes, quaerunt et hoc, quare veritas in eo non est? Nunquid enim, aiunt, veritas, nulla praecedente diaboli causa, creaturam suam reliquit et in illo esse noluit atque idcirco ille in veritate stare non potuit? Absit! Repugnat valde textus et ordo litterae praesentis. Primum enim dictum est:« ille homicida erat ab initio,» ac deinde subjunctum est:« et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est.» Itaque si quaeras quare in veritate non stetit? respondemus,« quia veritas in eo non est.» Si quaeras quare veritas in eo non est? dicimus quia« ille homicida erat.» Hoc etenim diabolo est in veritate non stetisse, eo quod in eo veritas non sit quod est istis filiis ejus Judaeis non manere in sermone dicentis:« Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.» Non manere, inquam, in sermone ejus, propter id quod postmodum improperat illis dicens:« Quia sermo meus non capit in vobis.» Quaesivit autem ipse causam ab illis, cur sermo suus non capiat in eis, dicens:« Quare loquelam meam non cognoscitis?» Et protinus respondit:« Quia non potestis audire sermonem meum,» id est, prae immensitate homicidalis odii, gravis et intolerabilis loquela mea vobis est ad audiendum. Igitur et pater ipsorum diabolus idcirco« in veritate non stetit, quia veritas in eo non est,» id est, in eo non capit; et idcirco veritas in illo non est, quia« homicida est ab initio,» veritatem quae est ipse Dei Filius, semper abhorrens ineffabili odio. Proinde patenter exigit intentio dicentis, ut singulis, quae de patre illorum diabolo dicuntur, singula de ipsis filiis ejus hoc modo subaudita reddantur. Ille pater vester homicida erat ab initio, et vos nunc haereditario me quaeritis interficere odio. Ille in veritate non stetit, et vos eadem superbia permoti, non vultis manere in sermone meo, ut veritas vos liberet et vere liberi sitis.« In illo veritas non est, et in vobis sermo meus non capit, et vos loquelam meam non cognoscitis.» Sequitur
10.1.33
« Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus.» Praecedens clausula sic terminata est,« quia veritas in eo non est.» Constat autem quia creatura rationalis, in quacunque veritas non est, mendacium loquitur. Nihil enim est medium. Et idcirco necesse est, ut in quocunque veritas non est, contrarium ejus, id est, mendacium in illo sit. Non igitur opus erat, ut cum dixerit:« Quia veritas in eo non est,» subjunxerit,« in illo esse mendacium,» vel eumdem loqui mendacium, sed hoc solum dici et audiri res postulabat, unde audierit vel didicerit mendacium. Itaque recte postquam dixit:« Veritas in eo non est,» sic annexuit:« Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus.» Cum loquitur, inquit, mendacium, id est, cum loquitur aliquid quod sine dubio est mendacium. Omne enim quod loquitur iste mendax homicida, mendacium est, etiamsi sit aut eveniat quidpiam eorum, quae esse vel futura esse dixerit. Nihil enim corde simplici, nihil omnino loquitur absque intentione fallendi. Primum ejus dictum, quod ex sanctis Scripturis habemus, nec est, nec erit, scilicet, quod ait:« Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.» Quis enim in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei?» Secundum nihilominus quod dixit:« Comedite, et eritis sicut dii,» nec est, nec erit:« Quis enim, inquit Psalmista, sicut Dominus noster, qui in altis habitat?» At vero quod eum dixisse legimus:« Si Filius Dei es, mitte te deorsum, scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum» est quidem scriptum, sed cum intentione fallendi duplici corde hoc dixit, videlicet ut cor Filii hominis, quem sanctum esse invidebat, in vanam gloriam efferret. Igitur mendacium est omne quod hic homicida loquitur. Sed unde mendacium accepit, vel didicit?« Ex propriis, inquit, loquitur, quia mendax est, et pater ejus.» Sic brevi descriptione diabolum mendacem expressit, ut totius mali originem satis intellectum habentibus aperuerit, unde coepta sit:« Mendacium, inquit, diabolus ex propriis loquitur,» id est, ex proprio corde confingit, et ita mendax, ut mendacii quoque pater sit. Ac si diceret: Idcirco dixi diabolum mendacem mendacium loqui ex propriis, quia pater ejus est subaudis: mendacii. Pater autem dico, id est, auctor et inventor. Superbia namque tumens, maluit refuga 244 fieri pater mendacii, quam apud Altissimum Patrem veritatis persistere inter filios Dei. Et hoc modo pater mendacii illud sibi videbatur adipisci, quod dicebat in corde suo:« Similis ero Altissimo,» si cum ille veritatem de seipso genuisset, ipse econtrario mendacii pater existeret. Quid ergo iniquis? Nunquid quia diabolus pater dicitur mendacii, mendacium econverso dicendum est Filius diaboli, sicut qui Altissimus dicitur Deus, et est Pater veritatis, veritas econverso dicitur, et est Filius Dei? non; nec enim mendacium substantia est, ideoque non aeque ut veritati Dei, quae procul dubio substantia est, hoc nomen quod est filius illi substantialiter aptari potest. Aliter Altissimus pater veritatis et aliter diabolus dicitur pater mendacii, aliterque veritas Altissimo, atque aliter mendacium, id est diabolo. Veritas quippe substantia est, et consubstantialiter de secreta Altissimi substantia nata est: mendacium vero tanquam rubigo argenti, sic angelicae creaturae accidens est. Diciturque et est Deus Pater veritatis, ut vere Genitor consubstantialis sibi Filii, per quem omnia fecit. Dicitur vero et est diabolus pater mendacii, ut accidentis auctor et inventor vitii, per quod nullam omnino substantiam, et ne muscam quidem, aut extremum vermiculum fecit, sed quaedam eorum quae a Deo facta sunt, nequiter infecit. O stultum et ignominiosum patrem, o digne illudendum divinae paternitatis assimilatorem! Nonne tibi, o creatura petulca, satius erat, de viro legitimo, id est. Creatore tuo veritatem, quae semen est ejus, debito cum amore concipere, quam sexus tui personas, id est, coessentiales spiritus per phantasticos concubitus mendacii fluxu polluere? Cuncta enim rationalium spirituum universitas, cujus tu adulter spurcissime partem magnam polluisti, una mente unum virum Creatorem suum ambirem, suamque inopis naturae substantiam, tantae substantiae semine, quod est veritas locupletare debuit. Unde enim sunt omnes filii Dei, nisi quia participaverunt Verbo, per quod et facti sunt, quod est unicus Filius Dei? At tu, superbe et impure tanti Patris amorem despexisti, et eidem, bonum de corde suo verbum in subjectam quoque creaturam eructuanti, proprium quid eructuando de corde tuo, similis esse affectasti. Sed tam adversa et perversa mente quid eructuare posses, nisi quod illi verbo contrarium esset? Est autem illud verbum veritas. Quid igitur tu nisi mendacium ebullires? Itaque quemadmodum femina naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, commutans, nullam hoc modo gignit substantiam, sed tantummodo sui et alienorum corporum pollutionem, sic tu, dum relicto Deo, proprium quod de teipso generare vis, mendacium quod nulla substantia est, adinvenisti, et per illud tu quidem nil creasti, sed libidini tuae consentientes spiritus, tuos esse filios, id est, ut tu mendax es, mendaces effecisti. Solus enim Deus, qui cunctis quae generant, vim tribuit generandi, substantiam de seipso generare absque consorte potuit, per quam et in principio cuncta fecit, et nunc usque quosdam ex hominibus deos, ac Dei filios efficit, beatis consimiles angelis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).