Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentaria in Joannem
Joan 12.1.38
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10883 Coinjo9
12.1
LIBER DECIMUS.
12.1
Propheta cum dixisset in psalmo:« Quam magnificata sunt opera tua, Domine; nimis profundae factae sunt cogitationes tuae,» continuo subjunxit:« Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.» Quis autem magis insipiens, vel magis stultus Judaico populo, qui et magnifica Domini opera non cognoscit. Verbi gratia, dum dicit superius:« Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit, et verba ejus non intelligit,» dum dicit:« Daemonium habet et insanit, quid eum auditis?» Attamen magnificanda erant opera tua, Domine, in oculis ejus, et revelandae cogitationes tuae in auribus ejus, ut ostensa illi non videremus et dicta illi non intelligeremus, quatenus eodem igne humilium oculi illuminarentur, cujus fumo illorum superbia excaecaretur. Igitur et hactenus coram insidiatoribus suis tuta processit doctrina veritatis, et deinceps magis ac magis interrogationibus pulsata semper augescens, dictis et factis in auribus 264 et oculis eorum recto tenore procedit, evangelista sic prosequente ordinem narrationis.
12.2
« Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.» Encaenia festivitas erat dedicationis templi, tantumque est hoc nomen a Graeco καινον quod Latine dicitur novum. Et quandocunque novum aliquid fuerit dedicatum, encaenia vocatur. Sed et si quis nova induatur tunica, recte Encaeniare dicitur. Encaenia ergo, id est, solemnia dedicationis templi agebantur, cum ea quae sequuntur, interrogantibus Judaeis locutus est Dominus:« Et hiems, inquit, erat.» Juxta litteram tempus anni demonstratur, quo agebatur ejusdem dedicationis festivitas, a tempore Machabaeorum, qui destructo altari( quia contaminaverunt illud gentes)« aedificaverunt altare novum, secundum illud quod prius fuit, et quinta et vicesima mensis Casleu dedicaverunt illud.» Et statuit Judas et fratres ejus, et universa Ecclesia Israel, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis, ab anno in annum, per dies octo, a quinta et vicesima mensis Casleu. Mensis autem Casleu, ipse est qui apud Romanos December dicitur, et est a Martio quidem, a quo antiquitus Romani annum inchoant, decimus. Ab Aprili autem, qui apud Hebraeos secundum legem, principium mensium, et primus est in mensibus anni existit nonus. Igitur juxta litteram, ut dictum est, indicatur natura temporis, sed mystice, quod magis ad rem attinet, frigida Judaeorum significatur impietas, quia mentes illorum a divino igne aversas, diabolus tanquam glacialis Boreas afflaverat.
12.3
« Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.» Haec porticus Salomonis ipsa erat, de qua in libro Regum scribitur:« In die illa sanctificavit rex Salomon medium atrii, quod erat ante domum Domini, fecitque ibi holocaustum et sacrificium, et adipem pacificorum.» Cum ergo ambularet in hujusmodi porticu Dominus noster, utique in templo ambulabat, quia porticus illa aeque, ut templum a Salomone sanctificata fuerat.« Circumdederunt eum ergo Judaei, et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.« Vigilantissimi animarum suarum custodes, et de sua salute solliciti, multum dolebant, quoties adversus Dominum convenissent schismata inter se fieri, suasque animas per dissensiones periclitari, ut nunc novissime, quando dicentibus:« Daemonium habet, et insanit, quid eum auditis?» Alii dicebant:« Haec verba non sunt daemonium habentis,» et:« Nunquid potest daemonium caecorum oculos aperire?» Et in hujusmodi dissensionibus illorum animas perire dicebant, qui ab intentione sua dissentiendo saluti magis appropinquabant. Et tunc quidem propter dissensionem, quae caeco illuminato semel et iterum facta est inter nos, solutum est inefficax eorum conventiculum. Nunc autem ubi ad solemnitatem dedicationis veniens, ambulabat, ut praedictum est, in templo, ut in porticu Salomonis, nacti sibi videbantur opportunitatem aucupandi contra eum aliquid, unde posset accusari.« Circumdederunt ergo eum, tanquam vituli multi, et tauri pingues obsederunt eum.» Et dicebant:« Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.» O perditae animae, cum hic vobis palam dixerit, quod Christus ipse sit, ergo ne illa ejus opinio cessabit, quam vos aegre ferentes, vestram perditionem esse calumniamini, dicendo:« Quousque animam nostram tollis?» Quid enim ex ore ipsius hoc audire desideratis, nisi ut apud potestatem Romani imperii adversus illum accusationem inevitabilem invenire possitis? Nempe cum Christus orbis terrarum debeat esse rex, quamvis hoc terrenis regnis nihil nociturum sit, robusti tamen accusatores eritis, ita ut judicem quoque premere possitis, dicendo:« Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari.» Ergo ne, inquam, nunc quidem animam vestram tollit, sed tunc non tollet, cum hoc non perfeceritis? Absit a vobis haec beatitudo, ut ipse animam vestram tollat, et possideat vos! Concedat nobis[ vobis] potius, quoniam sic vultis, ut, sicut propheta gemebundus praedixit:« Auferant iniquitates vestrae, et possideant vos absque se.» Aliae sunt animae quas tollet, cum vos illum pro accusatione regii nominis vinctum Pilato tradideritis. Ligatis namque manibus suis, fortem armatum fortior ipse alligabit confixis manibus ac pedibus atrium ejus debellabit, et beatas omnes animas tollet, vasa enim ejus diripiet. Vos autem nequaquam forti illi tollemini, sed possidebunt vos omnes nequitiae ejus, et erunt novissima vestra pejora prioribus. Nunc audiemus qualiter gyrum vestrum solverit, quo illum tam nocendi intentione, quam turbae vestrae stipatione circumdedistis, non tantum Regem, sed et Deum se esse contestans consubstantialem Patri, ait:
12.4
« Loquor vobis et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me. Sed non creditis, quia non estis ex ovibus meis.» Superius ait hic ipse, qui nunc circumdatus est a Judaeis« Christus lux mundi; et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.» Statimque intulit:« Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater,» nunc in articulo praesentis interrogationis responsurus illud quod non in sola porticu vel templo Salomonis, sed in toto mundo debeat audiri, rationabiliter eadem testimonia praesentat, ad confirmandam veritatem suae responsionis:« Loquor, inquiens, vobis, et opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me,» et utrumque testimonium illos respuere, contra legem suam, in qua scriptum est:« Quia duorum hominum testimonium verum est;» utrumque, inquam, testimonium illos contempsisse redarguit, ad singula subjungendo:« et non creditis.» Nam et cum dixisset:« Loquor vobis,» continuo addidit:« et non creditis,» et cum subsecutus esset:« Opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me,» statim adjecit:« Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis;» ac si dicat: Jam non docendi estis, quia Christus ego sum, sed arguendi de peccato, quia non jamdudum testimoniis evidentibus credidistis, secundum legis edictum redargutionis hic modus est, et haec sententia judicii, ut jam nunc abnegem vos, quod et facio, dicens:« Quia non estis ex ovibus meis.» Frustra igitur hic captores hiaverunt, circumdantes eum atque dicentes:« Si tu es Christus dic nobis palam.» Non enim suadet illis ut se examinent imperio Caesaris, neque arguit quod non jam se in regem sublimaverint,« sed non estis, inquit, ex ovibus meis,» permanens in metaphora juxta quam supra dixerat:« Ego sum pastor bonus,» etc. Quare autem secundum nomen regium, de quo interrogabatur, dicere potuisset: Non estis ex civibus meis, dicere maluit secundum nomen pastoris:« Non estis ex ovibus meis?» Videlicet quia satis quidem pro bonitate pastoris, sed parum pro majestate ejusdem dictum est, in eo quod ait:« Et animam meam 265 pono pro ovibus meis.» Proinde quod superest de majestate vel potentia suae divinitatis, hoc modo subjungit:
12.5
« Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me. Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus.» In his et plus dictum est quam fuerat interrogatum, quia cum de sola regia potestate quaereretur, de divinitatis quoque majestate responsum est, et in omnibus tamen, ne unum quidem verbum sonuit, quod dijudicare possent ministri vel amici Caesaris. Haec enim verba non invasionem comminantur Romani imperii, sed mysterium continent regni Dei, suntque maxime apud gentiles judices verba libri signati, quem si, juxta prophetam,« dederis nescienti litteras, et dixeris: Lege, respondebit: Nescio litteras.» Sic enim et Paulo contigit, quo incipiente aperire os, dixit Gallio ad Judaeos:« Siquidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum, o viri Judaei, recte vos sustinerem. Si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus legis vestrae, vos ipsi videritis. Judex ego horum nolo esse.» Ita ergo et nunc ipse rex coeli, qui per eumdem Apostolum praecipit dicens:« Nemini dantes ullam offensionem,» non sic de regno suo respondit, ut ostenderet potestatem terreni imperii, sed verbis vel nominibus sacrae Scripturae utens, de quibus Romani judices esse non curarent, inhiantem contra se Judaeorum illusit impietatem.« Oves meae, inquit, vocem meam audiunt.» Quando istud timerent superbae vires Romanorum militum, ubi is qui accusaretur, non eversorem urbium, sed pastorem se profiteretur? Nempe facilius ridere quam timere hujusmodi causam potuerunt, ita ut cum illusione genu flexo, dicerent:« Ave, rex Judaeorum( Matth, XXVII).» Sane quod nunc ait:« Et ego cognosco eas, et sequuntur me,» idem et supra dixerat:« Et cognosco meas, et cognoscunt me meae.» Vita quoque aeterna de qua nunc ait:« Et ego vitam aeternam do eis,» illa est pascua de qua superius:« Per me, inquit, si quis introierit, salvabitur et ingredietur, et egredietur et pascua inveniet.» Differt tamen modus dicendi:« Et ego vitam aeternam do eis, quod utique nemo nisi Deus dicere vel facere possit.» Notanda vero diligenter series hujusce dictionis.« Audiunt, inquit, vocem, meam, et ego cognosco eas, sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum.» Horum quoque contraria de illis oportet subaudiri, quibus ait,« quia non estis ex ovibus meis,» videlicet, quod eos non cognoscat quod vita aeterna defraudati sint, et in aeternum perierint. Nam ad distinctionem talium haedorum dixit:« Oves meae vocem meam audiunt,» etc. Quod autem addidit:« Et non rapiet eas quisquam de manu mea,» sine dubio multis jamdudum argumentis universo orbi comprobatum est. Quid enim fures et latrones intentatum reliquerunt, quid non egerunt, ut raperent oves, lupi vel omnes ferae silvarum? Et tamen de manu pastoris hujus nullam omnino ex ovibus rapere potuerunt. Bene ergo pastor iste fortissimus dictus est David per prophetam, in quo haec, ut supra dictum est, loquitur Deus:« Et suscitabo super eas pastorem unum; qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Ego Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum.» Ille namque in custodia gregis, boni hujus pastoris signum gessit:« Pascebat, inquit, servus tuus Patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et sequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum. Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam interficiebamque eos,» etc. Grex ille, Dei populum qui dicit in psalmo:« Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus;» leo vel ursus diabolum. David ipse tam fortitudine quam nomine( interpretatur enim manu fortis) bonum praesignabat pastorem Christum, qui cum de suis ovibus nullam omnino perdat. Et non rapiet eas quisquam, inquit, de manu mea; diabolum namque suffocavit, et nos oves suas de ore ejus liberavit, omnem quoque persecutorem( quales tunc erant Annas et Caiphas, caeterique scribae et Pharisaei, qui jam conspiraverant, ut pastorem hunc nulla sequeretur ovis) casso labore deceptos, furti atque latrocinii redarguens, aeterna damnatione punivit. Unde autem tanta fortitudo in manibus ejus? Ait:« Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est.» Illud, inquit, quod dedit mihi Pater meus. Videlicet in eo quod mihi Pater est, id est, illud quod sum ego non secundum carnis naturam, quae ex homine sumpta est, sed secundum eam naturam, qua Deus mihi Pater est, majus omnibus est, fortius omnibus est, potentius omnibus est. Quod si omnibus majus, utique et raptore animarum diabolo, majus atque fortius est. Quid tandem illud est majus omnibus quod dedit tibi Pater tuus?« Et nemo, inquit, potest rapere de manu Patris mei.» Hoc utique majus omnibus est, quod de manu Patris mei nemo rapere potest. Nihil enim praeter Deum insuperabile est. Sed« illud, inquit, quod dedit mihi Pater, majus omnibus est.» Quid igitur ille Pater huic Filio suo, nisi omnipotentiam suam dedit, ut nemo rapiat de manu Filii, sicut« nemo potest rapere de manu Patris?»
12.6
Proinde continuo recte subinfertur:« Ego et Pater unum sumus;» nimirum hinc illud maxime pendet, quod jamdudum catholica fides inter Arium et Sabellium, tanquam inter Scyllam et Charybdim navigans per suos fortissimos remiges uno ore conclamare consuevit, neque confundentes personas, neque substantiam separantes; alia enim est persona Patris, alia Filii, addendo etiam, alia est Spiritus sancti; una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas. Sabellius namque( qui et Patripassianus) personas confudit, dicendo unam eamdemque esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Econtra Arius, aliud, inquit, Pater, aliud est Filius. Pater increatus, Filius vero creatura est. Utramque stultitiam catholica fides detestatur, firmiter tenens et pluralis numeri, verbum, quod est, sumus, et neutralem unitatis dictionem, unum: unum enim, inquit, non unus. Sic etenim dixit Dei Filius:« Ego et Pater unum sumus.» Per hoc quod ait,« unum,» substantiae unitatem; per id quod dixit,« sumus,» personarum expressit pluralitatem. Igitur cum dicit de seipso Filius.« Et non rapiet eas quisquam de manu mea;» de Patre vero:« Et nemo potest rapere de manu Patris mei,» et continuo subjungit:« Ego et Pater unum sumus,» hoc procul dubio vult intelligi, quia Patris et Filii una est divinitas, una eademque omnipotentia, una substantia, una natura quod Graece ὁμοούσιον dicitur, quodque confitens nos, recte Homoousiani dicimur. Hoc vocabulum Ariani frustra calumniati sunt dicentes, secundem Apostolum, devitandas esse profanas novitates vocum, et idcirco consequenter hoc nomen esse devitandum, eo quod non inveniatur 266 in toto canone Scripturarum. Nomina namque vel verba, cum signa sint rerum, utique rebus ipsis cuncta posteriora sunt, quia propter significandas res inventa sunt. Oportet enim prius res ipsas existere, et deinde signa rerum. Constat autem nec ante Evangelium, nec nisi per Evangelium mundo innotuisse Deum Dei Filium. Igitur ubi ipse, vel coaeterna Patri divinitas ipsius per Evangelium innotuit, ut, verbi gratia, per hoc quod nunc ait:« Ego et Pater unum sumus,» profecto re constante licuit, imo et oportuit, adversantibus haereticis rei nomen producere. Licuit enim semperque licebit, signatum praesente nota, producere nomen. Sed jam quid ad haec Judaei fecerint audiamus. Sequitur:
12.7
« Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent eum. Respondit eis Jesus: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo; propter quod eorum opus me lapidatis?» Superius cum itidem vellent eum lapidare, dicente:« Antequam Abraham fieret, ego sum, abscondit se, et exivit de templo» tanquam infirmus, et non valens inimicos suos in ipsis suis alligare conatibus, nunc autem in medio turbae furentis astat conspicuus, loquiturque tanquam judex aut defensor, seditiosorum causas cogniturus. Quid igitur est, nisi quia non solum in magnis et praecipuis, sed in quotidianis quoque ejus actibus,« apud ipsum, sicut testatur Job, est sapientia et fortitudo.» Sapientiam namque spectat quod tunc se abscondit, et exivit de templo, et praeteriens hominis caeci a nativitate aperuit oculos, videlicet hoc modo, sicut in eodem jam loco dictum est, consilium sapientiae suae significans, de quo et ipse postmodum:« Ut et qui non vident, inquit, videant; et qui vident, caeci fiant.» Fortitudinis vero est quod nunc in medio furentium persistit, scilicet hoc modo comprobans quod paulo ante dixerat:
12.8
« Nemo tollet a me animam meam, sed ego a meipso ponam eam.» Nam ecce usque ad tollendos lapides potuerunt currere, et lapidei sui cordis duritiam manibus armatis prodere, sed ultra nihil audentes, palam nobis faciunt, hunc illum esse qui loquitur ad beatum Job:« Circumdedi mare terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.» Sic itaque iste princeps fortitudinis, et Judaico furori terminum posuit, ne sese lapidarent, dicentem:« Ego et Pater unum sumus,» et ejusdem consubstantialitatis persecutoribus haereticis, ne Homoousianorum fidem perniciose laederent, omnipotentiae suae vectem opposuit.« Multa, inquit, bona opera ostendi vobis ex Patre meo.» O ingrati, propter quod eorum opus me lapidatis? quid enim non bonum? quid non divinum? quid non magnum et evidens virtutis argumentum?
12.9
« Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia» Ergo iniqui judices, saltem unum e duobus testimoniis probum ducitis, de quibus superius cum dixisset:« Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est,» statim intulit:« Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater.» Unum, inquam, testimonium verum esse concessistis. Dixistis enim:« De bono opere non lapidamus te,» aliud autem improbastis, dicendo:« Sed de blasphemia.» Etenim, quae loquitur hic, dicendo:« Ego et Pater unum sumus,» et his similia de quibus alibi:« Verba, inquit, quae loquor vobis, a meipso non loquor, testimonium ipsius Filli sunt; bona autem opera, quae ostendit vobis ex Patre suo,» sicut itidem ait:« Pater autem in me manens ipse facit opera;» opera, inquam,« ipsa, testimonium Patris sunt.» Sed si homines estis, imo et judices vos esse legitimos aut legisperitos profitemini, quomodo unum sine altero testimonium bonum esse judicastis? quomodo uni homini cum blasphemia bonum opus attribuitis? Nunquid Deum blasphemando quis bonum simul faciat opus, praesertim qualia hic operatur? Plane scimus etenim, cum caeci nati fuerimus, modo per gratiam Christi videmus; scimus, inquam, quia peccatores et maxime blasphemantes non audit Deus. Igitur ex ore vestro judicamini, quia sicut magi quoque coram Pharaone testati sunt, non spiritus blasphemiae, sed digitus Dei est hic, qui vobis opera haec ostendit. Quae tandem illa blasphemia est de qua illum lapidatis? dixistis:
12.10
« Et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.» Jam quia gratulamur, non solum adversus Arium, qui noluit intelligere quod intellexistis vos in his verbis:« Ego et Pater unum sumus,» verum et adversus Valentinianum sive Apellem, qui verum esse hominem negaverunt Dominum nostrum Jesum Christum, asserentes eum non verum habuisse corpus, sed phantasticum. Mirum namque est eos qui se dicunt Christianos, veram negare humanitatem Christi, cum vos adversarii Christi, totam vim argumenti ad convincendum quod ille Deus non sit, ex eo sumpseritis, quia verus erat homo, in vera substantia carnis, quod ipsa quoque passione mortis explorare potuistis. Verum quod ad rem attinet, de sanctuario pectoris humani, veram et rationabilem audiamus defensionem unicae ac sempiternae divinitatis.« Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra: Quia ego dixi: Dii estis.» Quid, inquit, velut a contrariis vel repugnantibus argumentum ducitis, dicendo: Tu homo cum sis, facis teipsum Deum, videlicet tanquam Deus et homo contraria vel repugnantia sint, et in una eademque persona simul esse non possint? Nonne homines authentica Scriptura deos esse dixit? Nonne in lege vestra, id est, in maximo legis vestrae propheta, in lege, inquam, non dico nostra( aliter quippe mea, atque aliter est vestra), sed in lege vestra nonne scriptum est:« Quia ego dixi: Dii estis?» Utique scriptum est, et sicut evidenter ipse psalmi textus indicat, hoc hominibus dictum est, et hoc interim a vobis concedi oportet,« quoniam in lege vestra scriptum est; concedi, inquam, oportet, quia sine blasphemia dictum est. Dico ergo:« Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum.» Consideretur diligenter haec sapientiae et veritatis valida et irrefragabilis per minoris comparationem facta argumentatio. Minus namque est, sermo Dei ad homines esse factum; longe autem majus unum, qui haec loquitur, prius exstitisse quam fieret mundus, priusquam fuisse sanctum, quam Pater illum mitteret in hunc mundum. Verum haec Scriptura, quae illos pro eo quod minus est,« deos dixit;» non potest solvi, inquit, videlicet, ut dicat quis concedendum non esse quod talis Scriptura proponit vel astruit. Quomodo igitur propter illud quod majus est, scilicet,« quia Pater me sanctificavit et misit in mundum,» non conceditis ut dicam,« quia Filius Dei sum?» imo et hoc dicentem me, tanquam de blasphemia vultis lapidare? Haec itaque dum dicit, tantum invidia desit, et ratio sponte consentit, suffragante 267 quoque firmamento saecularis eloquentiae, ut quod in re minori valet, valeat in majori. Sed quinam praecipue sunt illi, ad quos sermo Dei factus est? vel quis sermo Dei est, qui participatione sui, in deos provexit homines? utique dii isti praecipue patres illi sunt, ad quos sermo Dei, id est, repromissio de Incarnatione Filii Dei facta est, quorum Pater noster Abraham primus est, cui primum idem Christus repromissus est. Quapropter ab ipso sanctus evangelista Matthaeus generationem ejus, non sicut hominum, sed tanquam deorum contexuit genealogiam, dum non ad Mariam, de qua secundum carnem natus est Christus Dominus, sed ad Joseph generationis ejusdem deduxit lineam; Joseph namque de tribus unus est, ad quos principaliter sermo Dei de Incarnatione Filii sui factus est. Ternario quippe incremento ad tres istos principes Abraham, David et Joseph, repromissio facta est. Quae ad Abraham facta est, Christum fore hominem in vera carnis nostrae substantia testata est:« In semine tuo, inquiens, benedicentur omnes gentes.» Ad David autem, non jam solum semen Abrahae, aut ipsius David, sed rex quoque fore praenuntiatus est:« Juravit enim, inquit, Dominus David veritatem et non frustrabitur eam, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.» Tandem ad Joseph loquens Angelus, non jam tantummodo hominem et regem, sed et Deum esse testatus est, eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, dicendo:« Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.» Salvos namque facere homines a peccatis suis, solius Dei est. Et haec tria diis istis tam morosa temporum decursione paulatim demonstrata, miranda sancti Spiritus gratia, repente gentilibus inspiravit, quando primitiae gentium, scilicet magi, qui ab oriente venerunt. myrrha mortalem hominem, auro regem, thure Deum testantes, adoraverunt. Itaque inter patres istos, quos in generatione Jesu Christi Filii Dei, divinus evangelista contexuit, tres isti eminent, ut praedictum est, Abraham, David, Joseph. Econtra alii tres, Ochozias, Joas et Amasias, nullum in hac gente deorum locum vel nomen habere meruerunt, quia videlicet secundum impiissimam Jezabel, quae prophetas occiderat, per quos idem sermo Dei fiebat, cujusque semini Joram sese miscuerat), ipsi quoque ejusdem sermonis Dei bajulos ad se missos occidere prophetas.
12.11
Ochozias namque male et impie egit in conspectu Domini, sicut domus Achab vel uxor ejus, quae, ut dictum est, prophetas occidit. Joas quoque Zachariam prophetam, filium Joadae pontificis interfecit. Amasias etiam cum misisset ad eum Dominus prophetam, eo quod adorasset deos filiorum Seyr:« Quiesce, ait, ne interficiam te.» Ita tres isti, quoniam prophetas occiderunt, per quos sermo Dei ad ipsos factus est, nec saltem poenitentiam egerunt, sicut Manasses, recte a sancto evangelista de generatione deorum, ad quos sermo Dei factus est, segregati sunt; igitur patres, qui Dominum Dei Filium sibi repromissum, prius fide quam carne susceperunt, dii sunt; dii, inquam, non natura, sed adoptione, quorum in synagoga stetit hic natura Deus, id est, similis illis per carnem est effectus, et in medio, id est in publico, deos dijudicat sive discernit. Magnam quippe sui atque illorum ostendit differentiam, cum dicit:« Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?» Forte dicitis: Unde istud constat quod Pater te sanctificaverit, et in hunc mundum miserit. Ad haec, inquam.
12.12
« Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere; si autem facio, et si verbis meis non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in Patre.» Quod est dicere: Vestrae quidem legis auctoritas, prophetae in quo Deus locutus sit, pro testimonio sui satis esse debere indicat, si verbum, quod locutus est in nomine Domini fiat, ita dicendo:« Quod in nomine Domini propheta praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non locutus est, et ideo non timebis eum» Consequitur enim ut, si evenerit Verbum, quod locutus est in nomine Domini, timeri debeat, eo quod Dominus in eo locutus sit. Evenit autem verbum quodcunque locutus sum vobis, ita ut interdum de vestris quoque cogitationibus verum vobis prophetaverim dicens:« Utquid cogitatis mala in cordibus vestris?» et his similia. Debuerat ergo vobis pro testimonio satis esse, ut illud quoque crederetis, quod, sicut dixi, Pater miserit me; verum ego ad satisfaciendum vestrae tarditati, largior esse volui. Dico ergo:« Si non facio opera Patris mei,» id est, opera talia quae hominum nemo possit facere, nisi cui Deus Pater naturaliter sit, concedo, nolite credere mihi;« si autem facio,» imo quia facio,« et si verbis meis non vultis credere, operibus credite,» id est, si unum testimonium verborum fidelium non vultis suscipere, saltem duo testimonia verborum pariter et operum suscipite, quia testimonium quoque hominum quod testimonio Dei minus est, in ore duorum hominum verum esse judicat lex vestra. Igitur ne contra Dei et hominum leges peccare convincamini,« credite ut cognoscatis;» nisi enim credideritis, non intelligetis; credite, inquam, ut cognoscatis et credatis, cognoscendo namque firmius credetis. Quid cognoscatis, quid credatis? quia Pater in me est, et ego in Patre, quod non est aliud quam illud quod dixi superius:« Quia ego et Pater unum sumus.» In eo namque ego et ipse unum sumus,« quia Pater in me est, et ego in Patre.» Quomodo autem Pater in me est, et ego in Patre? Nunquid sicut vas minus in vase majori? Nempe et si vas minus in vase majori esse potest, at econverso nequaquam majus in minori est vel esse potest. Sed ego sicut in Patre sum, sic econverso Pater in me est. Igitur, quidquid sic in Patre naturaliter est, hoc ipsum et non aliud in me Filio naturaliter est; et econverso, quidquid ego Filius, hoc ipsum Pater naturaliter est, et hoc est quod dixi,« quia in me est Pater, et ego in Patre.» Nam excepto, quod ille proprie Pater, et non Filius est; et ego proprie sum Filius et non Pater; quidquid est ille, hoc et ego sum naturaliter, scilicet Deus et Dominus, omnipotens, immensus, aeternus, creator, sive increatus; et quidquid in natura Patris, hoc totum in Filio est; et econverso, quidquid in natura Filii, hoc totum in Patre est. Sic plane« ego et Pater unum sumus.»
12.13
« Quaerebant ergo eum apprehendere, et exivit de manibus eorum.» Ordo vel junctura verborum est. Insidiose interrogaverunt utrum ipse esset rex Christus. At ille responderat quod non solum esset rex Christus, sed et Deus et Dominus Christus, dicendo:« Ego et Pater unum sumus, et in me est Pater, et ego in Patre. Quaerebant ergo eum apprehendere.» Sed quid? Exivit de manibus 268 eorum. Dubiumne est hoc quod de manibus Judaeorum hic Deus et Dominus exierit? Irritum nempe est, quidquid homicida gens illa cunctis suis agit caeremoniis:« Cum expanderitis, inquit, manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam; manus enim vestrae plenae sunt sanguine.» Ergo de manibus Judaeorum, id est, de cunctis operibus illorum, Dei Filius, et qui in illo est Deus Pater exivit, et totius Synagogae eorum princeps Satanas in sanguine, quo plenae sunt manus eorum, sibi applaudit.
12.14
Nihilominus et de manibus haereticorum, maximo illorum, qui consubstantialem Patris et Filii, quae in hac praecipue lectione commendata est, negant vel impugnant; de manibus, inquam, haereticorum, utputa Arianorum, exivit Jesus; quidquid enim illi consecrant, Deus exsecratur, et culcunque manus imponunt, non sancti Spiritus gratia, sed leprae immundissimae illum plaga comitatur.« Et abiit iterum trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic.» Iterum, inquit, trans Jordanem abiit, nam et longe superius semel hoc de illo dictum est.« Post haec, inquit, venit Jesus in Judaeam terram, et ibi demorabatur cum discipulis suis, et baptizabat. Erat autem et Joannes baptizans in Enon juxta Salim,» etc. Iterum ergo exiens Jesus,« abiit trans Jordanem,» et tam primo quam secundo discessu suo adveniens illuc, hoc in suis loquitur factis, quod relictis Judaeis ad unum et verum novae Ecclesiae baptisma transiturus sit, in quo quisque baptizatur, coaeternum et consubstantialem Deo Patri Deum Filium confitetur.« Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. Omnia autem quaecunque dixit de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.» Ordo verborum Joannes quidem signum fecit nullum, hic autem tanta signa faciebat, ut quaecunque Joannes de illo dixerat, verbi gratia,« illum oportet crescere, me autem minui,» et his similia, vera ejus fuisse dicta comprobarent facta praesentia. Ita vero atque probabiliter suam credulitatem confirmabant argumento, quia videlicet plus valent testes duo quam unus in omni verbo. Erant autem in Domino nostro Jesu duo testimonia, sermo scilicet et opera, potens namque erat in opere et sermone, unde paulo ante dixit:« Et si verbis meis non vultis credere, operibus credite.» In Joanne autem unum erat testimonium, videlicet sermo. Fidelis quidem, et omni dignus acceptione, verumtamen absque signorum operatione. Recte igitur magnum quidem Joannem fuisse, secundum hanc comparationem, majorem illo Dominum Jesum fatebantur apparere. Sequitur:
12.1.1
LIBER DECIMUS. CAP. XI.
12.1.1
« Erat Lazarus quidam languens a Bethania de castello Marthae et Mariae sororis ejus. Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento, et extersit capillis suis pedes ejus, cujus frater Lazarus infirmabatur.» Qualia Filius Dei faciat opera Patris sui, qui et paulo ante dixit:« Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si verbis meis non vultis credere, operibus credite;» qualia, inquam, faciat opera Filius Dei attendite, o Judaei, aut certe si non vultis intelligere, attendant et videant: videant et intelligant lapides orbis terrae, quibus vos duriores, ecce jam semel atque iterum tulistis lapides, ut lapidaretis eum. Quaenam sunt opera Deo digniora, hominibus utiliora quam et resuscitarea peccatis suis peccatrices animas, et revocare de sepulcris mortuorum corpora? Ecce in oculis vestris ante portas maximae vestrae civitatis« Bethania quippe non plus quam stadiis quindecim distat ab Jerosolymis» in oculis, inquam, vestris, o Scribae et Pharisaei, utriusque opifex resurrectionis opera fecit Patris sui. Primum scitis, quia Maria haec, cujus frater Lazarus nunc infirmatur, paulo post moriturus, cum esset in monumentis mortuorum, audivit vocem Filii Dei, et quia audivit, ecce nunc vivit. Nam post lacrymas illas quibus lavit pedes ejusdem Filii Dei, post illam solutionem capillorum suorum, qua pedes eosdem extersit, post oscula quae infixit, et post effusionem unguenti, quo illum unxit, jam nec oculos ad concupiscendum aperit nec ut amatoribus placeat capillum comit, nec os suum a freno pudicitiae solvit, nec odoribus aromaticis fetorem luxuriae pascit. Et quidem haec una mulier est, sed postmodum multarum gentium plenitudine dilatata, Ecclesia pari modo est suscitata, et nunc in oculis vestris juste et pie vivendo testis verax est sui, quia vocem Filii Dei de monumentis vitiorum idololatriae, et fornicationum suarum exivit. Deinde et postmodum in hoc fratre ejus Lazaro, qui nunc infirmatur, habituri estis argumentum futurae in voce ejusdem Filii Dei resurrectionis corporum, sicut idem:« Venit, inquit, hora, quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, qui bona egerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii.» Haec, inquam, opera Patris in Filio Dei, haec praeclara utriusque argumenta resurrectionis in Maria et fratre ejus Lazaro, de vicino habetis. Quid igitur superest ad testificandum nobis omnipotentiam Filii Dei, qui neque verbis, neque tantis operibus ejus creditis? quid, inquam, superest, nisi ut resurgentibus mortuis, vos qui viventes dicebamini, moriamini in peccatis vestris? Sed jam in ordine lectionis, gloriam speculemur tanti miraculi.« Erat autem, inquit, quidam languens nomine Lazarus a Bethania, de castello Marthae et Mariae sororum ejus.» Bene personam sanctus evangelista describit, imo ipse resurrectionis auctor bene personam notam elegit, in qua per opus tantae virtutis pluribus manifestaretur gloria Dei.« Et ille quidem languens erat.» Maria autem soror ejus jam a pessimo languore, imo ab ipsa morte animae jam fetens, per gratiam Domini revixerat atque convaluerat.« Ipsa quippe Maria erat, quae unxit Dominum unguento, et extersit capillis suis pedes ejus.» Ubi enim pedes ejus lacrymis suis lavit, ibi procul dubio quae fuerat mortua, jamque mala consuetudine sepulta, revixit, et de sepulcro suo processit. Quae quam perfecte convaluerit, ex aliis evangeliorum locis habemus, ubi amor ejus et devotio magnis testimoniis commendatur, verbi gratia, ut ex eo quod cum Martha soror ejus Dominum nostrum excepisset in domum suam, et satageret circa frequens ministerium, Maria sedens circa pedes ejus, audiebat verbum illius, Domino illi testimonium perhibente ac dicente:« Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.»
12.1.2
« Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.» Ergo, inquit, quia fideles erant, et propter auditum verbi illius, familiares ejus esse coeperunt, fiducialiter miserunt ad eum. Nec rogaverunt ut veniret et sanaret languidum, sed tantum:« Domine, inquiunt, ecce quem amas infirmatur.» Amanti enim satis erat nuntiasse.« Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam[ alias, eum]» Quid 269 est hoc, Fili Dei, potens et verax, manifestator, gloria Dei? quid est hoc, quod dixisti,« non est ad mortem?» Nonne languentis hujus infirmitas profectura est ad mortem? an quia mortuus tibi dormivit, id est, tam facile a te suscitari potuit quam facile hominem dormientem homo excitare consuevit? Attamen separatio corporis et animae mors quaedam est qua cum iste resoluturus esset, postmodum dixisti:« Lazarus mortuus est.» Quid ergo est:« Infirmitas haec non est ad mortem?» nisi quia finalis causa infirmitatis hujus ea non est, ut Lazarus moriatur? Tunc quippe infirmitas ad mortem est, quando propter mortem nihil quaeritur, et in ipsa morte finis constituitur. Hic autem per infirmitatem vel mortem, gloria Dei quaeritur, scilicet ut per eum, qui infirmatus moritur, Filius Dei resuscitando illum, glorificetur. Dei namque Filius Deus est, et ideo cum dixisset,« sed pro gloria Dei,» statim addidit,« ut glorificetur Filius Dei.» Vere igitur, inquit, infirmitas haec non est ad mortem,« sed pro gloria Dei;»--« pro gloria, inquam, Dei,» id est, pro testificanda divinitate Filii Dei Exprobratur namque Filio Dei, diciturque, verbi gratia,« quia daemonium habet et insanit,» eo quod dixerit:« Venit hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei et procedent.» Ut ergo glorificetur, et insaniae non arguatur Filius Dei, oportet illum in hoc uno, qui nunc infirmatur, experimentum dare virtutis et veritatis suae, id est, ostendere in uno homine, quid vel quomodo facturus sit in universo hominum genere.
12.1.3
« Diligebat autem Jesus Martham et Mariam sororem ejus et Lazarum.» Vere diligebat, nisi enim diligeret, non tantam in illis gloriam suam ostenderet, non se ita per illos Filius Dei glorificaret. Quanta enim gloria Dei est, quod in Maria quidem, resurrectionem animarum, in Lazaro autem ostendere dignatus est, quam vere, quam potenter universalem, sicut jam dictum est, facturus sit resurrectionem corporum. In Martha quoque et Maria praesignare voluit praesentis Ecclesiae statum, quando juxta alium evangelistam:« Intravit ipse in quoddam castellum, et haec ipsa Martha excepit illum in domum suam. Qua safagente circa frequens ministerium, Maria sedens secus pedes ejus, audiebat verbum illius,» et caetera quae nunc studio vitandae prolixitatis praeterimus. Diligebat ergo eos sicut vasa gloriae suae, diligebat eos ita ut in his primum dignaretur ostendere experimentum gratiae et veritatis suae:« Ut ergo audivit quia infirmaretur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.» Quare mansit in eodem loco duobus diebus? Utique idcirco, ut eo retardante moreretur, et sepeliretur languidus ille. Non enim volebat languidum sanare, non mortuum adhuc in domo jacentem, sicut archisynagogi filiam, aut ad tumulum deportari incipientem, sicut viduae filium resuscitare. Experimentum quippe, sicut jam dictum est, ejus verbi parabatur, quod dixerat:« Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent.» Ut ergo ad hoc perveniretur tandiu tardavit, donec mortuus terrae gremio reconderetur, ubi pulvis in pulverem convertitur, et omnis caro in suam originem redigitur, ut inde clamore illius evocaretur, unde« in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei, illo ad judicium descendente de coelo omnes evocandi sumus.»
12.1.4
« Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum.» Deinde, inquit, id est, cum dnobus diebus in eodem loco mansisset, post haec quae superius a Judaeis pertulit, qui voluerunt eum lapidare;« post haec,» inquam, quod magnum et a metu mortis alienum est,« dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum,»--« Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc?» Videlicet, metuebant ne occideretur, nescientes quod nisi vellet non moreretur, et idcirco consilium illi dabant, ne iterum pergeret in Judaeam.« Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei?» Quid, inquit, mihi consilium datis, cum non vos me, sed ego vos duodecim elegerim, et sic debeatis sequi nutum magistri, sicut sequuntur duodecim horae motum solis sive diei? Aliter:« Nonne duodecim sunt horae diei?» Nonne, inquit, scriptum est, quia« sol cognovit occasum suum?» Nunquid sol iste, de quo scriptum est, alicujus excutietur incursu, et occidet antequam veniat hora ejus?« Ego nempe sum lux mundi,» ego ille sol, qui« occasum suum cognovit;» igitur sic iste sol, quo aer illustratus dies efficitur, ab oriente usque in occidentem proficiscitur, et nequaquam in hominis potestate est ut occidat, antequam veniat duodecima hora ejus; ita scitote quia non me occident Judaei, antequam veniat hora mea, in qua mori decrevi. Quod si timetis, ne forte dum ego quaeror vos periclitemini, ecce dico vobis:
12.1.5
« Si quis ambulaverit in die non offendit, quia lucem mundi hujus videt; si autem ambulaverit in nocte offendit, quia lux non est in eo.» Scitis hoc quia per diem ambulare tutum est, per noctem vero ambulare, ruinosum. Ego autem dies vobis sum. Etenim« lux mundi ego sum,» ego ille sol« cognovit occasum suum.» Igitur quandiu vobiscum sum, nolito timere, quod ullum passuri sitis scandalum vel offendiculum, sed confidite,« et eamus in Judaeam iterum.» Nam sicut, dum quis ambulat in die, non offendit, quia lucem mundi hujus videt, cum autem ambulat in nocte, offendit, quia lux in eo non est; sic vos, quandiu vobiscum ero, non offendetis quia lucet vobis dies salutis; quando autem pervenero ad eum quem ego cognovi occasum meum, quando comprehensus fuero et traditus ad occidendum, tunc vos omnes offendetis, tunc omnes vos quasi per noctem ambulantes, scandalum in me patiemini.
12.1.6
« Haec ait, et post haec dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno excitem eum.» Post haec, inquit, quae dixerat ad corroborandos animos eorum ne formidarent in Judaeam ire iterum, causam dicit, propter quam etiam ire velint;« Lazarus, inquiens, amicus noster dormit.» Duplex namque illis est causa eundi, tum quia Lazarus amicus est qui dormit eo somno, a quo illum nemo excitare possit, nisi solus Christus Filius Dei, tum quia excitatio ejus magna est materia gloriae ejusdem Filii Dei Domini et magistri sui. Verum cum hoc Verbo quod est dormit, non edixerat magister differentiam vel qualitatem dormitionis.« Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. Dixerat autem Jesus de morte ejus: Illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret.» Nondum tantum profecerant discipuli Domini, ut scirent regulariter et proprie loqui secundum disciplinam fidei. Nam ubi de fide resurrectionis agitur, melius dormitio quam mors de corporum depositione praedicatur, quamvis separatio animae a Deo, et separatio animae a corpore, recta et usitata aequivocatione mors dicatur. Nunc autem, ut jam dictum est, de resurrectione mortuorum agebatur, et in testimonium verbi, quod dixerat resurrectio et vita Christus Dei Filius,« quia omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei et procedent:» Lazarus erat resuscitandus. Bene ergo nunc uti maluit verbo, quo tam resolutio corporum quam dormitio somni recte possit aequivocari, qui tam facile 270 et nunc Lazarum, et innovissimo die omnes, qui in monumentis sunt, ipse suscitabit, quam facile tu comparem tuum profundo somno stertentem interdum excitare non possis. At illi, ut dictum est, nondum intelligentes:« Domine, inquiunt, si dormit, salvus erit.» Ac si dicerent: Dormitione languentis nihil est periculi, imo et spes est recuperandae sanitatis, atque ideo non est ratio ut propter excitandum illum periculo te inseras, ut iterum lapideris.« Cum enim, ut ait evangelista, diceret de morte ejus, illi putaverunt quod de dormitione somni diceret.»
12.1.7
« Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos quia non eram ibi. Sed eamus ad eum.» Ergo, inquit, quia putaverunt quod de dormitione somni diceret,« tunc dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est.» Hoc utique manifestum est. Sed quid est quod ait,« et gaudeo propter vos?» Magna profecto, et non nisi rationabili pro causa sapienti, maxime autem Filio Dei, summae sapientiae Dei, gaudendum est. Causam autem gaudii sui mox ipse subjunxit dicens,« quia non eram ibi.» Quid enim, Domine, si fuisses ibi? Si fuissem ibi, inquit, non tanta daretur materia gloriae Dei; precibus quippe amantium, et ploratibus eorum urgerer hoc facere, ut non moreretur, aut certe ut mortuum suscitarem antequam sepeliretur. Nunc magnificentius glorificabitur Filius Dei, cum cadavere sepulto, jamque fetente, experimentum dabitur quod in hora novissima vere omnes qui in monumentis sunt, procedent ad vocem ejus. Praeterea et hoc est potentia divinitatis, quod illum mortuum esse scio, qui non eram ibi. Hoc ego« gaudeo,» verumtamen non propter me, sed« propter vos.» Ego enim gloriam meam non quaero, sed quod vos doceo, dicens:« Luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est,» hoc ipse primus facio, praelucida vobis ostendens opera Patris mei, ut videntes credatis, et credentes salvi sitis; tunc, inquam, non eram ibi, sed nunc eamus at eum.
12.1.8
« Dixit autem Thomas qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum eo.» Grandis profecto timor discipulis erat, nedum in unum magistrum consurgeret, cuncta pariter Judaicae furoris tempestas involveret, sed postponentes, inquit Thomas, vitam nostram voluntati vel imperio Domini et magistri nostri,« eamus et nos,» et si sic fieri necesse est,« moriamur cum illo.» Ergo merito quidem collaudat eos, multa secum pericula perpessos, dicens eis secundum Lucam, instante hora passionis:« Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis,» verumtamen aliter sentiebat possibilitatis eorum cognitor, cum paulo ante dixerat:« Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem mundi hujus videt; si autem ambulaverit in nocte offendit, quia lux non est in eo.» Nam quandiu quidem cum illis esset, hic verus dies, scandalum passuri non erant, et videbantur sibi posse mori cum illo; sed in illa tristitiae nocte, id est, in passionis ejus adversitate, offensuri erant ita ut mallent fugere omnes, eo relicto, quam mori cum illo.
12.1.9
« Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies habentem in monumento. Est autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo.» Cuncta haec ad magnitudinem vel testimonium virtutis proficiunt, quod« invenit eum jam quatuor dies in monumento habentem,» quod locus Jerosolymae vicinus erat, ne frigida scilicet ad Scribas et Pharisaeos fama de longinquo veniret, quod multi ex Judaeis aderant, ut miraculo multi testes non deessent. Quid autem sibi vult quatuor dies, vel cur divinae rationi complacuit adventum suum protelare magis in quartum quam in quintum aut sextum diem? Videlicet quia in quatuor tempore suo, resurrectio mortuorum perficienda est, cujus in testimonium, ut jam supra dictum est, Lazarus iste resuscitatus est. Primum tempus fuit ante legem, quo videlicet tempore, ita regnabat mors, ut nulla esset resurrectionis spes. Secundum sub lege, quo tempore resurrectio jam promissa atque a lege et prophetis testificata. Tertium sub gratia quo Christo primogenito mortuorum resurgente, multisque sanctorum corporibus illi conresurgentibus, resurrectionis nostrae fides peracta et dedicata est. Quartum tandem ipsum erit tempus futuri saeculi, cujus diluculo, apparente Domino jussu ejus omnes resurgent mortui. Bene ergo Dominus noster, cum sibi nuntiatum fuisset, quod Lazarus infirmaretur mansit duos dies, ut in tertio proficiscens, quarto illuc perveniret, quia tertio quidem tempore, scilicet ad dandam nobis resurrectionis gratiam descendit; quarto autem ad sepulcra nostra imperiosa ejus majestas perveniet.
12.1.10
« Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.» Non minus dilectionis, sed plus humilitatis in eo est quod, Martha Domino occurrente, Maria domi sedebat. Constat namque ex aliis evangelicae Scripturae locis, per duas sorores istas, Martham et Mariam, duas significatas esse vitas, activam scilicet et contemplativam, per Martham activam, et per Mariam contemplativam. Bene ergo ad tantum evangelistam pertinuit, in tanto negotio illud non omittere, quia, Domino Martha occurrente, Maria beneplacitum Domini vocantis exspectans, humilis et quieta domi sedebat, juxta quod in alio evangelista quodam tempore Martha satagente, Maria sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Vita namque contemplativa quietior, activa laboriosior est.« Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.» Non ausa est conqueri, cur non fuisset hic, vel cur non venisset mox, ut ipsi nuntiatum est a dicentibus:« Domine, ecce quem amas infirmatur,« sed reverentiam Domino servans et dilectionem laedere cavens, tantum humili fide in confractione cordis omnipotentiam confitetur amantis. Nam sequitur:« Sed et nunc scio quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.» Non solum, inquit, illud scio,« si fuisses hic, frater mens non fuisset mortuus,» sed et illud scio, quia nunc etiam postquam mortuus est,« quodcunque poposceris a Deo,» sive et isto, sive de quolibet alio,« dabit tibi Deus.» Quod utique fas non est scire vel dicere de ullo homine, nisi de solo unigenito Filio Dei,« cujus omnia sunt quaecunque habet Pater.» Cui non tanquam servo particulare aliquod gratiae suae xenium dat, sed tanquam Filio Pater dat cuncta quae habet, universa quaecunque thesaurizare potest.
12.1.11
« Dicit ei Jesus: Resurget frater tuus.» Parum anhelanti, et ad misericordiae fontem in magna siti suspiranti; parum, inquam, dictum est. Non enim manifeste dictum est quod parabatur.« Hodie resurget frater tuus.» Sed neque dictum est: In novissimo die resurget frater tuus, ut communis consolatio commemorari videretur lugentibus secundum illud quod ait Apostolus Thessalonicensibus scribens:« Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.» Ergo dubia 271 soror, ad cognoscendam voluntatem miserantis festinans, et intendens proficiscitur. Nam sequitur:« Dicit et Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.» Fides catholica est quam confitetur, ut per fortitudinem ejus, magnum virtutis opus extorqueat ab illo,« cui quodcunque poposceris, inquit, dabit tibi Deus.»--« Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita.» Hoc utique solum supererat ad perficiendam integritatem confessionis et fidei, ut confiteretur de ipsa resurrectione in novissimo die, cujus virtus, cujus opus sit. Proinde praeloquitur tanquam catechizator animae bene audientis, ut totam fidem ejus respondentis audiat, cui merito praeter universalem resurrectionem nunc quoque reducem vitam fratris indulgeat.« Ego sum, inquit, resurrectio et vita.» Resurrectio videlicet corporum, resurrectio autem simul et vita corporum pariter et animarum. Nam non nisi accipiendo me, nunc animae a peccatorum suorum morte reviviscent, neque nisi jussu meo fiet in novissimo die resurrectio corporum. De resurrectione animarum adhuc subjungitur:« Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.» Duo dixit. Qui vivit, si crediderit, non morietur; qui mortuus est, credendo reviviscet. Quis mortuus est, nisi is maxime qui sine Deo est? Econtra quis vivit, nisi beatus ille cujus Dominus Deus ejus est? Scimus autem et confitemur, quia nos gentes sine Deo fuimus, econtra vero notus erat in Judaea Deus. Igitur« qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit, vivet;» quia Gentilis populus, quanquam mortuus, id est a Deo alienus sit, credendo in me, vivet, ea scilicet vita quae Deus est, et econtra Judaeus qui vivit ex eo quod Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus ejus est, qui non est Deus mortuorum, sed vivorum,« non morietur in aeternum.» Quid vero ille quod vivit et non credit? Utique morietur non credendo, sicut econtra, qui mortuus fuerat, reviviscit credendo.
12.1.12
« Credis hoc? Ait illi: utique Domine. Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in hunc mundum venisti.» Sciebat ipse qui interrogabat quia crederet hoc mulier ista, verumtamen quia fides mentis commendanda est testimonio vocis. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad sulutem, confessio fidelis animae sonora digne exprimenda erat confessione. Et quid melius, quid dulcius resonat in auribus et ore Ecclesiae Catholicae?« Ego, inquit, credidi, quia tu es Christus Filius Dei.» Haec apostolica beati Petri confessio est, addidit tamen haec mulier dicens:« Qui in hunc mundum venisti.» Vere enim hic solus prae cunctis filiis hic unigenitus Dei in hunc mundum venit, id est, non, sicut mentiti sunt haeretici, Cerinthus et alii, de Maria existendi initium habuit, sed aliunde« in hunc mundum, id est de coelo ad terram, de corde Patris in uterum Virginis venit. Merito ergo« diligebat Jesus, ut supra dictum est, Martham et Mariam sororem ejus, et Lazarum. Fidem namque habebant, totius justitiae summam, per quam et Abraham pater noster justificatus, et amicus Dei appellatus est, sine qua nulla anima dilectione Dei digna est.
12.1.13
« Cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.» Silentio, inquit, vocat sororem suam. Quare silentio, nisi propter Judaeos, qui multi, ut ante dictum est, venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo? Non enim ignorabant quia nuper eum lapidare voluerant. Ne ergo irreverentes inimici magistrum solitis pulsarent injuriis, vel ne currentes impedimento essent sibi cupientibus ejus colloquio frui, silentio sororem suam vocavit.« Illa autem ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrit ei Martha. Judaei ergo qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, videntes Mariam, quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.» Haec idcirco ad evangelistam narrare pertinuit, ut videamus quae causa fecerit, ut plures ibi essent, quando Lazarus resuscitatus est, et tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis testes plurimos inveniret. Interea praetereundum non est, majorem circa Mariam quam circa Martham consolantium esse diligentiam. Nam quando Martha surrexit ut Domino occurreret, non secuti sunt Judaei; quando vero Maria exivit, vocante Martha, non Martham vocantem, sed Mariam solam sunt secuti dicentes:« Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi;» cur hoc, nisi quia Maria tenero magis affectu fratrem diligebat, et plus diligens amplius dolebat? Non ergo mirum quod accedente gratia Spiritus sancti et cum hac naturali pietate superno munere conjuncto, Dominum Jesum tanto amore dilexit, quem et plorans ad monumentum, prima omnium mortalium videre, et apostolis aeternam consolationem nuntiare digna exstitit. Sequitur:
12.1.14
« Maria ergo cum venisset, ubi erat Jesus, videns eum, cecicit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, non fuisset mortuus frater meus.» Eamdem quam latius verbis Martha peroravit fidem Christi Filii Dei, Maria citius adorando expressit. Cecidit enim ad pedes ejus, dolore fratris pariter et amore Christi saucia, breviterque locuta:« Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus,» lingua conticuit, caetera lacrymis uberius peregit.« Jesus ergo videns eam plorantem, et Judaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu, et turbavit seipsum, et dixit: Ubi posuistis eum?» Quid sibi vult hic fremitus fortissimi Filii Dei? Haec turbatio mortalis et infirmi ejusdem Filii hominis? Etenim quod fremit, divinae fortitudinis, et fortissimae Divinitatis est; quod autem eodem fremitu suo turbatus est, humanae infirmitatis est.« Turbavit, inquit, seipsum.» Quis enim alius nisi ipse turbaret ipsum? Sed quare turbavit, aut quid intendens fremuit et sic seipsum turbavit? Magna et cum timore consideranda res, hoc fremitu et ista turbatione praesignata est. Respiciamus quid post hoc, vel maxime post hoc miraculum factum sit, scilicet propter hoc quod Lazarum resuscitavit. Denique propter hoc signum pontifices et Pharisaei intolerabiliter consummata invidia permoti, collegerunt concilium, et ab illo die cogitaverunt, ut interficerent eum, In ipsa autem ejus interfectione humana quidem infirmitas turbata est valde, sed divina fortitudo comminans morti sempiternae, tanquam leo rugiens et fremens ad praedam ascendit, et infernum spoliavit. Igitur quia per occasionem hujus miraculi illud futurum erat« fremuit spiritu, et turbavit seipsum» Christus, Dei virtus, et Dei sapientia, cujus dicta quaedam opera, cujus quodammodo verba facta sunt:« Et ubi, inquit, posuistis eum?» Non ut sciat interrogat, sed ut praesentes omnes ad exspectationem gloriae Dei vel glorificationis Filii Dei magis attentos faciat:« Dicunt ei: Domine, veni, et vide. Et lacrymatus est Jesus. 272» Usque ad lacrymas quoque vera dolentibus condescendit humanitas, et eidem, quem ut Deus suscitaturus erat pias ut homo, ante impendit lacrymas; fortassis non tam pro eo quod mortuus erat quam pro eo quod propter aedificandam viventium fidem revocari illum oportebat, ad tolerandas rursus hujus vitae miserias.
12.1.15
« Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum? Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non potuit hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?» Qui potuit, inquiunt, quod majus est, non potuit facere quod minus est? Minus quippe fuisset languentem sanare, quod nonnunquam factum est, quam caeci nati oculos aperire, quod a saeculo nunquam auditum est. Illic revocatur sanitas, quae quondam adfuerat; hic lumen infunditur, quod nunquam infulserat.« Jesus ergo rursus fremens in seipso, venit ad monumentum.» Rursus, inquit, fremuit Jesus. Nam et paulo ante dixit: Quia fremuit spiritu. Verumtamen non parva distantia est quod ibi cum dixisset:« Fremuit spiritu,» protinus addidit:« Et turbavit seipsum.» Quis tam diligentem mysteriorum observationem pensare sufficiat? Etenim cum primo fremuit spiritu fortitudinis suae Dominus Jesus, id est, quando infernum debellaturus intravit, vera mortis passione turbatus. Quando autem fremet iterum, scilicet veniens ad judicandum, non turbabitur, quia jam impassibilis est,« et mors illi ultra non dominabitur.»« Tunc vociferabitur et clamavit et magno fremitu super inimicos suos confortabitur.» Illo, inquam, fremitu suo movebit virtutes coelorum, rumpet somnum mortuorum, rapiet ad se in nubes agmina virorum, quos unus idemque terror validae tempestatis occidet, et eodem momento rursus excitans, vivere faciet. Recte igitur iterum fremuit in seipso, non tamen iterum turbavit seipsum,« et venit ad monumentum.»--« Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Ait Jesus: Tollite lapidem.» Fremente Jesu, et terribiliter in illo suo secundo adventu, quando veniet vivos et mortuos judicaturus, non egebunt mortui jacentes in sepulcris, ut monumenta sibi egressuris, viventium hominum, sive angelorum ministerio aperiantur; nam eodem fremitu illius non solum sepulcra patefient, sed et coelum, et coeli coelorum, contremiscent. Et quidem poterat itidem fremendo nunc terraemotum facere, quamvis adhuc mortalis Christus, sed oportebat, ut cum suavitate et mora fides praesentium ad spectaculum gloriae Dei advocaretur. Necdum enim sciebant quid facere vellet, quia nec eis dixerat manifeste, quod illum resuscitare intenderet. Praeterea cum per homines lapis ille tolli posset, sine causa videretur actum, si divina virtute loco illum propelleret. Ut ergo nihil curiose fieret, simulque sciens et prudens fides praesentium gloriam Dei praecurreret:« Tollite, inquit, lapidem.»
12.1.16
« Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fetet, quatriduanus enim est.» Quare non contentus est Evangelista dixisse: Dicit ei Martha, sed addidit, soror ejus qui mortuus fuerat? Videlicet ut omnes auditores hujus gloriae Dei, non dubium arbitrentur, quod mortuus iste quatriduanus fuerat. Dixit enim non quivis, sed Martha, neque alia mulier aequivoca, sed Martha eadem, quae jam saepe nominata est soror ejus qui mortuus fuerat, videlicet quae vulnerata mente, et ideo vigilante nec dormitare valente memoria, funereos fratris sui dies nescire non poterat. Dixit, inquam, haec:« Domine, jam fetet, quatriduanus enim est.» Ac si diceret: Domine, cur lapidem tolli jubes? Ut videas amicum saltem mortuum, an ut miseris sororibus vivum reddas illum? Si illud intendis, facere potes; scio namque, sicut jam dixi, quia« quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.» Si autem tantummodo ut videas dico tibi« jam fetet, quatriduanus enim est,» et idcirco visui jam idoneus non est.« Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei?» Quando, inquit, misistis ad me dicens:« Domine, ecce quem amas infirmatur.» Nonne dixi tibi, quia infirmitas haec non est ad mortem, sed« pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam[ eum]?» Quam putas me promisisse gloriam Dei, nisi inauditam hactenus resuscitationem quatriduani?« Tantummodo crede, et hanc videbis gloriam Dei.»
12.1.17
« Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis. Sed propter populum qui circumstat dixi: Ut credant, quia tu me misisti.» Vos, o Judaei, quoniam huic spectaculo deesse vel hoc opus abscondere non potestis, totus orbis convenit.« Dixistis de hoc homine, blasphemat, eo quod dixerit, Filius Dei sum.» Nunquid blasphemia sive mendacium suscitare solet mortuum quatriduanum, et non potius viventes deducere in infernum? Datan quippe et Abiron per superbiam vivi ad inferos descenderunt. Saul quoque cum esset christus Domini, superbiendo meruit daemonio mancipari.« Semper enim Deus superbis resistit.» Ecce autem hic, ut faciat opus quod nemo facere possit, nisi Deus, Patrem suum vocat Dominum, confitetur se esse Dei Filium. Igitur aut nihil divinum cum hac promissione hic efficiet, aut vos impii estis veri filii Dei negatores. Sed jam ipsa verba contemplemur, quae subsequenter mox opere confirmata sunt:« Pater,» inquit, diligenter perpende quod palam Patrem dixerit, et hoc opus in nomine Patris, id est, ad confirmandum quod Deus Pater suus sit, facere velit.« Gratias ago tibi, quoniam audisti me.» Quomodo, inquit, Patri gratias agit, si non gratia vel adoptione, sed natura Filius est? Gratias namque agere gratuiti beneficii est memorem esse. Sed non exsultet haereticus. Sequitur enim:« Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: Ut credant, quia tu me misisti.» Idcirco, inquit, gratias ago, ut te testificante per subsequens opus, me tibi gratum, et beneplacitum esse, cognoscat et credat populus qui circumstat, quod non injuriose, sed gratiose dixerim superius:« Ego et Pater unum sumus.» Non ago gratias, quod tuus meruerim esse Filius, sed quod hoc ipsum nescientibus notum fieri volueris hominibus, ut ipsi salvi sint, juxta quod alibi:« Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.» Semper, inquit, audis me, id est, non in tempore vel hora, sicut participes meos, justos homines, quorum in nullo mansit spiritus gratiae, quorum nullus sicut potestatem habens, sed sicut donum accipiens, operatur opus gloriae tuae. Nulli enim semper adest manifestatio Spiritus ad utilitatem, nec semper se audiri, vel semper sibi adesse sentit virtutem. Igitur« singulariter sum ego, in eo quod semper me audis.» Hoc sciebam et non propter me, sed propter populum qui circumstat, opus erat ut hoc dicerem gratias agens.
12.1.18
« Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus manus et pedes institis, et facies illius sudario 273 erat ligata.» Ecce nunc, Judaei,« si verbis non creditis, operibus credite, ut cognoscatis, inquit, et credatis quia in me est Pater et ego in Patre.» Hoc dudum verbis dixit, et vos illum lapidare voluistis, nunc operibus astruit, et paulo post eum crucifigetis.« Magna, inquit, voce clamavit.» Recte magna voce clamavit, ut Lazarus foras veniret: magna quippe coelorum fragore, magna coelestium virtutum commotione, dormientes in sepulcris concutiet. Nam« Deus noster, inquit Psalmista, manifeste veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Advocabit coelum deorsum, et terram discernere populum suum.» Magna ergo voce opportune in hac significatione usus est.
12.1.19
« Et prodiit, inquit, qui fuerat mortuus.» Quali autem prodiit habitu?« Ligatus, ait, pedes et manus institis, et facies ejus sudario erat ligata.» Mira res! Sic enim ligatus, nec pedibus ambulare, nec saltem manibus reptare, sed nec oculis quo prodiret potuit videre. Quid ergo nobis evangelista hac prodeuntis descriptione innuit, nisi magnam fuisse fortitudinem vocis vel clamoris, qui mortuum ligatum ad vivos excussit, et excutiendo de mortuo vivum fecit? Quod si magnum et incomprehensibile est, quantum erit illud, cujus hoc praeconium est? Quomodo exsilient mortui de sepulcris ad rugitum vel fremitum leonis immortaliter regnantis, si ita nunc exsiliit iste ad balatum agni lanistarum manibus et cultro appropinquantis? Ergo lapidibus tantum, non etiam filiis Abrahae incredibile est quod dixit hic Filius Dei omnipotens, quia« omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus et procedent.»--« Dicit ei Jesus: Solvite eum et sinite eum abire.» Sine dubio plus miraculi habet imperium vocantis,« in eo quod ligatus pedes et manus institis, et facie sudario ligata prodiit,» quam si solutis pedibus vel manibus atque patentibus erepsisset oculis. Notandum vero quod cum item, saltem postquam prodiit, imperio suo Dominus noster pedum vel manuum ejus vincula rumpere, sudariumque, imo et lapidem, quem tolli jusserat inventum, potuisset excutere, et tunc maluit dicere,« tollite lapidem, et nunc solvite eum,» et sinite abire. Cur enim in hujusmodi, verbum virtutis Dei suum faceret miraculum, cum per praesentium hominum possent fieri ministerium? Procul a sapiente et natura ejus omnipotentia omnis curiositas. Decet namque ut in his tantum fortitudinem suam utiliter exhibeat, in quibus operari humana non valet infirmitas. Hoc servis quoque ejus prudenter et discrete observandum est, ut ibi tantum divinam praestolentur potentiam, ubi humanam constat deficere industriam. Alioquin contra illud facere videbuntur praeceptum,« non tentabis Dominum Deum tuum.»
12.1.20
Spectatis igitur in hoc Lazaro et sorore ejus Maria, duobus secundum geminam resurrectionem Filii Dei operibus; etenim in illa anima, ut jam dictum est, hic in corpore est suscitatus, nunc Deum eorumdem operum similitudinem mysticam breviter attingamus. Huic mortuo quatriduano, qui jam fetens suscitatus est, similis est peccatrix: nam anima vita sua, quae Deus est, miserabiliter defraudata, videlicet qualis fuerat quondam haec ipsa, de qua jam dictum est, soror ejusdem Lazari Maria. Qualis enim illa fuerat? Utique peccatrix, non occulta, sed male diffamata, et per ipsam infamiam suam jam fetens, et quasi sepulcro malae consuetudinis obruta. Etenim femina peccatrix, magis quam vir in hujusmodi peccato fetere hominibus consuevit. Ergo peccator quivis, jam pro mala consuetudine infamis, Lazaro comparatur quatriduano jamque fetenti. Et quidem juvenis quoque, qui efferebatur per portam civitatis, puella etiam, quoque adhuc in domo jacentem idem Dominus suscitavit, mortem significat animae peccatricis, sed in singulis diversi figurantur peccatorum modi. Puella namque mortua in domo jacens, anima est quae conscientia mali desiderii suffocata, nondum tamen per operis consummationem publicata. Juvenis autem, qui per portam civitatis efferebatur, peccator est, qui desiderio malo praeventus, usque ad exteriores quoque pervenit iniquitatis effectus. At vero qui opera peccati jam in consuetudinem vertit, famamque perdidit, Lazaro, ut jam dictum est, similis est quatriduano, jamque fetenti. Talis peccator cum in Ecclesia fetere coeperit, merito tota in lutum convertitur hospitalis domus Christi. Omnis ordo lamentatur, et pro tali fratre orat Christum, sive illorum qui activae, sive illorum qui contemplativae vitae dediti sunt. Hi qui in activa vita positi, animarum curam gerunt, prius sollicitantur, post et ad eos quoque qui in contemplativa latent, cura haec et fatigatio perfertur. Bene ergo prius Martha, deinde pro fratre suo Dominum plorando ambit Maria. Cum itaque ad hujusmodi peccatorem gratia Dei revertitur, mortuus pedes et manus ligatus invenitur, quia funibus peccatorum suorum circumdatus sub lapide clausus, id est sub lege reus tenetur. Clamat Jesus« voce magna, veni foras,» quia non nisi magno terrore aspirantis Dei, et de futuro judicio comminantis exterritus, male securus peccator ad cor suum reducitur. Statim prodit, id est reatum suum confitetur, et quia jam vivit,« solvite illum, inquit, Jesus.» Dixit enim:« Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in coelo.» Cavendum autem est eis, quorum hoc officium, vel potestas est, ne hunc modum praetereant, id est ne ligent, nisi mortuum, neque solvant nisi voce confessionis significante redivivum eumdem esse de sepulcro productum. Nam si pro arbitrio vel animo suo, illum viventem ligent, hunc autem mortuum solvant, videlicet condemnantes justum, et justificantes impium; ipsi illa non sua, sed Christi potestate se privant; et viventem quidem ligando sic mortificare nequeunt, mortuum autem solvendo, non solum non vivificant, verum etiam fetorem, cunctorum naribus ingerunt. Sequitur:
12.1.21
Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.» Melius quidem illi fecerunt qui crediderunt, sed dilatandae gloriae Dei, delatores illi amplius profecerunt. Foras enim rem gestam illis testibus certam efferentibus. Zelus apprehendit populum ineruditum, eisque ardentibus et magno flatu invidiae suae ventilantibus magnitudinem miraculi, latius gloriae Filii Dei flamma reluxit. Nam propter hoc maxime signum, exierunt postmodum turbae obviam illi cum ramis palmarum, clamantes:« Hosanna Filio David. Dixerunt, inquit, quae fecit Jesus, et pro superioribus miraculis satis zelantibus rem novam narrantes, quasi oleum camino adjecerunt.»--« Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei consilium et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?» 274 Istud est consilium vanitatis, cum quo Psalmista non sedit, haec illa Ecclesia malignantium, ad quam neque lex, neque prophetarum quisquam introivit. Si enim introissent, si ab illo consilio vel Ecclesia maligna consulti fuissent, quid responderent dicentibus illis:« Quid facimus, quia hic homo multa signa facit;» quid, inquam, responderent senatoribus peccati et judicibus iniquitatis, nisi: Audite eum, credite in eum? Si enim super isto consulerent Moysen ex ipso audirent:« Si creditis mihi, credite et huic,» sicut ipse Dominus:« Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit.» At illi credere nolebant, et nequaquam consultando veritatem agnoscere, sed veritati resistere quaerebant. Igitur de voluntate Scripturarum, sine quibus legitimum non est consilium, omnino tacuerunt, et quid mallent significantes, ita protinus proposuerunt:
12.1.22
« Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent locum nostrum, et gentem.» Quod est dicere: Consultantibus nobis, si haec sententia placuerit, ut sic dimittamus hominem talem, signa tam multa facientem omnes credent in eum; et credent esse Christum, credent eum esse regem suum. Nos autem regem Caesarem habemus, et sub Romano imperio jamdudum tributarii facti, parva nimis huic Pontio Pilato praesidi delegata provinciola sumus. Judaea namque non tam provincia quam Syriae provinciae quaedam non magna pars est. Si ergo quisquam apud nos, praeter Caesarem rex nominatus fuerit, vindices« Romani venient, et tollent nostrum et locum et gentem.» Quid igitur facimus? Num unum hominem dimittimus, ut omnes pereamus? An certe, quod satius est, unum hominem perdimus, ut noster locus et tota gens conservetur? Quem putarent tali causa proposita posse ipsorum intentionem reprehendere, vel illum unum hominem auderet defendere? De communi salute gentis totius consultabatur, de servanda Romani imperii fidelitate consilium quaerebatur. Ergo hunc hominem interficere apud tribunalia quidem Caesaris videbatur fore tutum, apud judicem populi fingebatur esse necessarium. Sic intenderunt arcum conventus ille malignantium, et multitudo operantium iniquitatem; sic, inquam, intenderunt areum rem amaram, sic firmaverunt sibi sermonem nequam. Sub hac occasione timoris, vel fidelitatis Romani imperii absconderunt laqueos, et dixerunt: Quis videbit eos? Concedatur eis pavor iste, quoniam Dominus Deus pavor sive terror illorum non est; concedatur, inquam, ipso Domino Deo nostro permittente illis, dum per Jeremiam prophetam dicit:« Paveant illi, et non paveam ego.» Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, Domine Deus meus. Paveant, inquam, illi unam contritionem, scilicet illam, ne forte« veniant Romani, et tollant eorum, et locum, et gentem,» et duplicem contritionem incurrant, videlicet, ut et Romani venientes,« tollant eorum locum et gentem,» et maligni spiritus advolantes, tollant animas, et corpora quoque in gehennam semper urentem. Prudentem ut sibi visum est deliberantium propositionem audivimus, nunc jam inventionem utilitatis auscultemus. Sequitur:
12.1.23
« Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis, quidquam neque cogitatis, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.» Oratiunculam magnae veritatis significativam, spiritus mendacii per os hujus Caiphae sibimet usurpavit, ut quod confiteretur evangelica fides in veritate, hoc idem aequivoce sonaret, per os nescientis, et contra omnem veritatem nitentis homicidae. Quod evangelista ipse admirans, continuo subjungit:« Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quod Jesus moriturus esset pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.» Magnum spectaculum hujus anni pontificis, qui redempto pontificatu unius anni, vere ut fur et latro in ovile ascendit, et nunc ipsum pastorem ovium mactare intendit, ut furta sua licentius agere possit.« Hoc, inquit, a semetipso non dixit.» Quid est a semetipso non dixit, nisi hoc verbum de corde suo non adinvenit? Nam revera antequam Caiphas fieret, factum est hoc verbum, ut Jesus moreretur pro gente, et factum est utique ad sanctos prophetas, imo et erat antequam fierent prophetae, antequam fieret Abraham, sed et antequam formaretur Adam. Erat quippe jam in beneplacito Dei dicentis:« Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram.» Jam tunc erat hoc verbum, ut Jesus moreretur pro gente. Hoc ergo Caiphas a semetipso non dixit. Sed quid?« Cum esset pontifex anni illius, prophetavit.» Potest exempli gratia sic dici: Cum esset cymbalum magnum, clare tinnivit, quia videlicet virtutem loquelae suae non magis advertit quam tinnitum suum cymbalum sentit. Illud enim omnino non sentit quod sentimus nos homines, audito hoc sonitu tintinnabuli, scilicet quod vere expedierit, ut sic unus et singularis homo, Sanctus sanctorum, et Sol justus, Jesus Christus moreretur pro gente, et non tantum pro gente Abrahae, sed et pro cunctis praedestinatis ab origine mundi, filiis Dei, foris extra paradisum originalem, in quatuor mundi partes dispersis, et jamjam de massa generis humani, usque ad ultimum electum recoiligendis. Igitur mendacium quidem sensit quod nihil est, scilicet quod idcirco Jesum mori utile esset, ne propter hoc ipsum nominatum regem Christum, iratis vindictam facientibus Romanis, gens illa periret, sed rei veritatem, quae jam dicta est, nec sensit, nec a semetipso dixit, sed impellente manu Dei cor stultum quomodo voluit clare et longe audibilem tinnitum reddidit. Itaque quoniam hoc a semetipso non dixit, sed verbum prophetavit, recte sanctus evangelista, imo et tota Christi Ecclesia, verbum rapuit de ore illius mali prophetae, et indigni pontificis: De ore, inquam, illius polluto, et mendacibus labiis rapuit hoc verbum veritatis, et dicit:« Vos nescitis quidquam.» Vos, inquam, impii homicidae, insipientes et maligni thesaurizatores mortis, quos malitia excaecavit, nescitis sacramenta Dei,« neque cogitatis quia expedit unum hominem mori pro gente,» et non tantum pro electa patriarcharum vel prophetarum gente,« sed et ut filios Dei de cunctis gentibus, qui dispersi erant,» et longe disjecti, nomen Domini non audierant,« congreget in unum,» in unum populum, in unam Ecclesiam, in unum corpus suum.« Hoc nescitis, neque cogitatis vos.» Sed nec ipsae vulpes, quae in vobis foveas habeant, neque volucres coeli, quae in vobis nidificant; vulpes, inquam, et volucres, scilicet maligni spiritus, quos in cordibus et conventiculis vestris confovetis, neque per astutiam, neque per agilitatem suam comprehendere potuerunt hoc magnum pietatis sacramentum, quod per mortem suam Filius Dei fratres suos dispersos congregaturus esset in unum.« Nescitis ergo istud, neque cogitatis.» 275 Etenim istud consilium Dei, sanctis patribus et prophetis revelatum, vos scire indigni estis. Sequitur:
12.1.24
« Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum.» Ergo, inquit, quia conspirationem suam, quasi rationabiliter auctoritate consilii confirmaverant, ab illo die praefinito consilio cogitaverunt, ut eum, quem antea lapidare voluerant per turbam et tumultum, nunc interficerent quasi per judicii ordinem legitimum.« Jesus ergo jam non ambulabat palam apud Judaeos, sed abiit in regionem, juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.» Non metu occasus sui verus iste sol in nube se abscondit, non palam ambulando apud Judaeos, praesertim cum postmodum ad eumdem occasum suum tam rutilo aspectu pervenerit, ut claritatem gloriae ejus invidorum ferre non possent oculi; sed hoc et jam facto et utilia fidelibus suis praemittit exempla, et divina more suo signat mysteria. Hoc enim ejus exemplo, licet ejus discipulis humiliter declinare instantiam persecutionis, et itidem mystice datur intelligi, quod Judaeis jam debeat domus sua deserta relinqui. Abeundo namque in regionem juxta desertum, et ibi morando cum discipulis suis, per desertum innuit desertionem Judaeorum, per ipsam regionem, quae est juxta desertum, electam habitationem gentium, apud quas mansurus erat, in civitate Ephrem, id est, in Ecclesia faciente fructum multiplicem, Ephrem quippe interpretatur frugifer sive crescens.
12.1.25
« Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut santificarent seipsos.»--« Jam non palam, inquit, ambulabat Jesus apud Judaeos,» sed non diu delituit.« Proximum enim erat Pascha Judaeorum,» quod tempus suum esse noverat quo pati cupiebat, quod desiderabat, sicut testatur ipse:« Desiderio, inquiens, desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar.» Porro, Judaeorum hoc Pascha fuit ultimum. Quidquid enim extunc Judaei sanctificant, pollutum est; quidquid benedicunt sacerdotes eorum, maledictum est; Deus enim benedictionibus eorum maledicit, sicut per prophetam praedixit:« Et extunc stercus solemnitatum ipsorum super vultus eorum projecit.»--« Ut sanctificarent, inquit, seipsos, ascenderunt ante Pascha.» Sanctificatio Judaeorum tota in cibis et in potibus, et variis baptismatibus et justitiis carnis, ante Pascha solemniter agebatur, id est, ab initio mensis primi, cujus die decimaquarta ad vesperam sacer agnus immolabatur, et ex lege praeceptum erat, ut immundus ex eo non vesceretur.
12.1.26
« Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?» Ecce crudelis hiaena, haereditatis illius habitatrix, in qua Deus quondam habitavit, quomodo sitit, quomodo anhelat, et linguam ejicit festinans et impatienter sitiens effundere sanguinem Christi. Nondum venerat dies festus, et jam insidiantes in illa spelunca sua, in illa domo Patris quam fecerant speluncam latronum, cum deberet esse domus orationis, dicebant:« Quid putatis, quia non venit ad diem festum?» Videlicet, quia primus non venerat, vel inter primos, qui, ut praedictum est, ascendebant Jerosolymam, ut sanctificarent seipsos, male solliciti, et propositum timentes perdere homicidium:« Quid putatis, inquiunt, quia non venit ad diem festum?» O impii, quid putaremus, nisi quia iste est agnus paschalis, et decimus dies mensis hujus nondum advenit? Non enim jubet lex, ut festo die neomeniae cum clangore tubarum, sed ut decima die mensis tollatur agnus qui immolandus est in domo filiorum Israel. Idcirco ergo non jam venit ad diem festum, quia tempus exspectat, et diem suum legitimum, ut legitima, id est, decima die mensis domum filiorum Israel, id est templum Dei, paschalis agnus introeat, et extunc circa illud salubria doctrinae coelestis pabula, circa vel intra ejusdem templi viridarium, suis auditoribus dividat, vobis nihil audientibus, neque cultrum vestrum injicere valentibus, donec quartadecima dies veniat, cujus ad vesperam seipse immolaturus est suis manibus, et tunc demum a se vobis, o cruenti lanistae trucidari permittet. Tunc illum suscipietis,« sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.» Tam malam intentionem vestram Evangelista significans ita subjungit:
12.1.27
« Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.» Non, inquit, bene quaerebant eum, neque pro bono festinabant videre venientem ad diem festum, sed quia« pontifices et Pharisaei dederant mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendat eum.» Solliciti erant, ne forte propter hoc ipsum non veniret ad diem festum. Ergo intentus quisque erat illorum habiturus gratiam, cum indicasset illum, quippe cum et pretium dare prompti essent, quod et discipulo ejus dederunt indicanti, quando vel in quo loco sine turbis possent comprehendere illum.
12.1.28
[ CAP. XII.]--« Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit.» Ergo, inquit, quia tale principes et Pharisaei mandatum dederant, Jesus non ante quatuordecim aut duodecim sed tardius, id est,« ante sex dies Paschae,» venit in viciniam Jerosolymae, scilicet in Bethaniam, hoc exemplo praesignans, ne quis persecutoribus se ingerat, antequam divina illum gratia vocet, cum ipse tempus illud vel diem observare curaverit, qui per Scripturas olim praeordinatus est. Sextus namque dies ante quartam decimam mensis, cujus in vespera agnus immolandus erat, nonus dies ejusdem mensis est. Cum ergo nono die mensis in Bethaniam venit, et sicut paulo post sequitur, qui in crastinum, qui profecto decimus dies mensis est, civitatem Jerusalem ingreditur, plane in hoc quoque legem, quae de agno paschali scripta est, hic verus agnus Dei sustinere probatur:« Venit, inquit, Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit,» videlicet in crastinum, ut dictum est, sanctam civitatem ingressurus.
12.1.29
« Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat; Lazarus vero unus erat ex recumbentibus. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti.» Coenam hanc in domo Simonis quondam leprosi factam esse, ex Matthaeo et Marco manifeste habemus. Secundum Lucam quoque domus illa ejusdem Simonis est, in qua primum haec eadem Maria peccatrix; eadem, inquam, sicut a diligentioribus tractatoribus veraciter assertum est, a Domino suscepta, lacrymis lavit pedes ejus, et multa illi peccata dimissa sunt, quia dilexit multum. Unde ergo est quod tot viris praesentibus, in domo alterius mulier Martha ministrabat? Illud nempe non esset mirum, si in domo sua ministraret sicut tunc, quando« intravit ipse Jesus in quoddam castellum, et haec eadem mulier excepit illum in domum suam et satagebat circa frequens ministerium.» Verum quacunque necessitate Martha Simoni conjuncta fuerat ut in domo ejus ministraret, 276 quoniam Scriptura tacet, nos jam in hac coena diligentius speculemur ea, quae Domino nostro exhibita sunt, sancta et mystica magnae pietatis ministeria.« Fecerunt, inquit, ei coenam ibi.» Domus, ut praedictum est, Simonis est, Martha ministrat,« Lazarus unus est ex recumbentibus,» Maria pretiosum super caput et pedes Domini effudit unguentum. Nam hoc loco hic quum Evangelista super pedes effusum unguentum narrat, Mattheus et Marcus super caput quoque ejus effusum esse non tacent. Uberius ergo nunc instante passione Domini, in hac coena sanctae Ecclesiae obsequium praesignatum est, quam tunc cum in domo ejusdem Simonis haec eadem Maria peccatrix, ab eodem Domino nostro suscepta est. Tunc enim super convivantes illam Pharisaei, domum famosa peccatrix ingressa, et murmurante illo dignam poenitentiam offerendo justificata, conversionem gentilitatis praefigurabat. Haec gentilitas enim post ascensionem Domini, ad divitias Judaeorum, ex quibus salus est, veniens, et ad magnum convivium Scripturarum injussa prorumpens, quae fuerat meretrix, id est, pluribus diis, quasi multis prostituta viris, retro secus pedes Domini accubuit, quia videlicet ejus, quem secundum carnem non noverat, vestigiis adhaesit, flens et erroris pristini poenitentiam agens, murmurantibus eis qui ex circumcisione erant, eo quod gentiles gratia Christi indignos judicarent. Nunc autem mulier eadem jam justificata, simul cum Martha sorore sua unam eamdemque Christi Ecclesiam significat, quae diversis utriusque activae, scilicet et contemplativae vitae obsequiis eidem Domino in Bethania, id est, in domo obedientiae ministrat.« Lazarus vero quid fuerat mortuus,» quem suscitavit Jesus,« unus est ex recumbentibus;» quia profecto sine fide resurrectionis, in nullo ordine Ecclesiae Christo ministratur. Domus autem ipsa Simonis est leprosi, quia videlicet Judaeorum, inquit Apostolus, adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa, et eorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, nos autem, scilicet, Ecclesia de gentibus, eramus quondam sine Christo, alienati a conversione Israel, hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Cum ergo admissi sumus, ut jam non simus hospites et advenae, sed simus cives sanctorum et domestici Dei, profecto in domo Pharisaica, gentium Ecclesia Christo deservit, licet inviderit Synagoga, et detraxerit poenitentiam agenti. Facta igitur coena, Martha ministrat et Maria unguentum super Dominum effudit, quod ipsum quoque quoddam non leve ministerium fuit. Differt autem a ministerio Marthae, quia videlicet Martha cilios corporis ministrat, Maria vero multum quidem est, quod obsequitur, verumtamen tali ejus obsequio corpus non reficitur. Mystice quidem capillis ejus quibus Domini pedes extergit, superbam divitum abundantiam exprimunt, qua sic absque penuria sui pauperum inopiam supplere, quomodo capillos absque dolore capitis deponere possunt; verumtamen carnaliter, sicut jam dictum est, Maria Dominum per tale non pascit obsequium. Igitur per Marthae ministerium, illorum sedulitas exprimitur, qui in vita activa Christo deserviunt, per Mariae vero unguentum, cujus« ex odore domus impleta est,» eorum religiositas figuratur, qui contemplativae vitae sanctis laboribus attriti, bonum Deo et hominibus odorem effundunt. Quorum perfectioni illud quoque congruit, quod dictum est:« Accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi.» Libram, inquam, unguenti, id est, bonam et perfectam mensuram piae servitutis. Pistici autem unguenti, id est, fidelis et sine adulteratione, vel probatissimi. πίστις enim Graece, Latine fides dicitur, quae cum humilitate conjuncta( quam nardus herba humilis et aromatica designat), unguentum optimum efficitur, quo non tantum caput, sed et pedes Domini suavissime perungantur. Non enim frustra hic Evangelista, cum Matthaeus et Marcus aperte dixerint, hoc unguentum effudisse super caput ipsius recumbentis, scribit, quod illi tacuerunt scilicet, quia pedes quoque ejus illo unxit. Nam revera quando primum ad Dominum accessit, tunc unguento, quod non propter ipsum Dominum emerat, sed ob fragantiam sui corporis vegetandam composuerat, solos unxit pedes Domini. Nec enim poterat peccatrix statim capite ejus digna fieri; nunc vero jam justificata et dilecta, unguento quod propter hoc ipsum emerat, tam caput quam pedes perunxit. Ministrante ergo Martha cibos corporis, Maria spiritualium ministeriorum exemplar, caput ac pedes Salvatoris, videntibus cunctis et odorem mirantibus, unguento pretioso ungit, quia videlicet in auribus plebis Domino servientis, in sex operibus misericordiae quae in Evangelio Matthaei commemorantur:« Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum,» et caetera religiosi ministri Christi et« dispensatores mysteriorum Dei» fideliter confidentur et praedicant, quia« in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum est et habitavit in nobis.» Caput namque ungere est Divinitatem ejus fideliter annuntiare; pedes autem ungere, est veram humanitatem veramque passionem ejusdem Dei et hominis humiliter credere et constanter praedicare. Hoc agentes et non sicut plurimi verbum Dei adulterantes:« Christi, inquiunt, bonus odor sumus Deo in omni loco, in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt.»« Ergo domus impleta est ex odore unguenti.» Verum hoc unum idemque Ecclesiae unguentum aliis est odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam.
12.1.30
« Dicit ergo unus ex discipulis ejus Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non vaeniit trecentis denariis et datum est egenis?» Huic infelici bonum opus mulieris odorem mortis attulit, hunc bonus unguenti pretiosi odor occidit. Imo quia vere jam mortuus erat et inter vivos, id est electos apostolos ambulans, jam in sepulcro malitiae suae Deo mortuus jacebat, odorem vitae ferre non potuit, obsequium pietatis vel honorem dignum magistro impensum sine tormento indignationis et invidiae videre nequivit, venenum avaritiae( quo ebrius erat) continere non valuit. Personam ejus Evangelista descripsit, signanter dicendo« Judas Iscariotes,» quod vocabulum sumpsit a tribu Issachar vel a vico in quo ortus est, et addendo« qui erat eum traditurus;» quia videlicet est alius apostolus hujus nominis Judas qui et Thaddaeus, intentionem vero qua haec dixerit subjungendo exponit:« Dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.» Teterrimus, inquit, nebulo nequissimam invidiam, qua de bono magistro male sentiebat, et profundam avaritiam, qua Dominicis loculis non parcens furtum inferebat, honesto nomine, id est, egenorum palliavit cura. Quis non miretur quod talem conscientiam tali hypocrisi contegebat, 277 quod insidiator misericordiae, de necessaria pauperibus misericordia tractabat? Magnifice sanctus Evangelista hujus homicidae atrocitatem percutit, dicendo:« Non quia de egenis pertinebat ad eum.» Non, inquit, cura haec pertinebat ad eum, etenim longe excesserat animus ejus, trucidator pietatis, ultra omnes terminos humanarum miserationum, tamque alieni pectoris erat, ut ipsam posset ad mortem tradere misericordiam pauperum. Sed quare dixit?« Quia fur erat,» inquit. O infelix! Idcirco maluisset hoc unguentum vaenisse trecentis denariis, quia voluisset et potuisset furtum facere de ipsis trecentis denariis. Quomodo potuisset? Utique satis commode, quia loculos habens, ea quae mittebantur, portabat Saccularius, inquit, erat Domino, et ea quae a piis hominibus pauperi Domino nostro mittebantur, portabat. Etenim cum dives fuisset, pauper pro nobis factus erat, et cum terrae, et maris omniumque, quae in eis sunt, vel ex ipsis nascuntur, Creator et Dominus esset, tamen ex eleemosynis hominum sustentari, et Evangelium annuntians, de Evangelio vivere volebat; ea, inquam, quae ab auditoribus Evangelii Domino mittebantur, ipse portabat, et ministerio nequiter abutens, exportabat fur et sacrilegus. Non qualiscunque fur, fur loculorum, sed Dominicorum loculorum, sed sacrorum. Talis erat miser iste Judas, et tamen cum sanctis undecim discipulis intrabat, et exibat; imo, ei eleemosynis, unde illi et ipse Dominus viverent, praepositus erat. Quare, inquis, Dominus noster omnia sciens, cum talem illum sciret, non solum apostolum, sed et provisorem vel saccularium fecit apostolorum? Ad haec, inquam: Quare usque hodie multos in Ecclesia sua idem Dominus permittit esse praepositos similes ejus? Qui enim aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Quanti autem putas de Ecclesia furantur, abutentes ministerio, quo permittente Christo, funguntur? Quanti rem pauperum non pauperibus tribuendo, furtum faciunt, et non qualecunque furtum, sed sacrilegium? Si crimina discernuntur in foro qualiscunque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica, et si non sic judicatur furtum rei privatae quomodo publicae, quanto vehementius judicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuit non undecunque, sed de Ecclesia tollere? Igitur cum hodieque multi sint Judae similes, et cur ad ministerium ecclesiasticum pervenire potuerint, interrogati certum quid respondere nequeamus, nisi quia multa permittit fieri Deus, quae non vult, de illo uno non temere judicium Domini discutiamus, praesertim cum ignoremus, utrum Dominus electione sua loculos suos illi commiserit, an certe( quod credibilius est) ille se ingesserit, sicut plerique nunc ecclesiasticis ministeriis tanta importunitate se ingerunt, ingerunt, ut nisi admittantur, pene graviora per discordiam animabus scandala, quam si admittantur damna rebus ecclesiasticis inferant. Itaque cum haec dicit Judas:« Quare hoc unguentum non vaeniit trecentis denariis, et datum est egenis,» non est timor Dei vel cura egenorum ante oculos ejus, sed verba oris ejus iniquitas et dolus, et in cubili suo iniquitatem meditatur.
12.1.31
« Dixit ergo Jesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis.» Verba suae responsionis Dominus in singularem et pluralem numerum dispersit, dicendo singulariter:« Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud,» et addendo pluraliter:« Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis.» Unde datur intelligi, quia revera secundum Matthaeum et Marcum, caeteri quoque discipuli indignati sunt, dicentes:« Utquid perditio haec,» sed diversa intentione, videlicet, ut alii vere propter curam egenorum hoc dixerint: Judas autem propter aviditatem furti sui. Bene ergo, ubi erat intentio divisa, Dominus noster sua divisit verba, singulis partibus reddens convenientia. Nam Judae furi qui per nequissimam avaritiam paulo post accepturus erat pretium traditionis vel mortis ejus, eamdem mortem suam annuntians:« Sine, inquit, ut in diem sepulturae meae servet illud,» ac si dicat: Non solum non vendatur, ut detur egenis, verum etiam, et quod nunc habet, nec enim totum in me jam effudit, quod, inquam, nunc habet unguentum servet, et adhuc amplius emat ad condiendum corpus meum, quod tuo scelere Juda paulo post tradetur ad crucifigendum. Cum vero qui jam, ut dictum est, revera propter pauperes dixerant:« Utquid perditio haec?» potuit enim venundari hoc plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus, eis, inquam, longe aliam rationem plenam pietatis et dulcedinis reddidit:« Pauperes enim, inquit, semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis.» Est quidem bonum opus, inquit, curare egenis et benefacere illis, sed mihi primum jamjam abituro, jamjam morituro, a vobis amicis meis officiose vale dicendum est. Habet ministerium pauperum meritum suum, sed praecellit officium pietatis ipsi sanctorum pauperum capiti impensum. Praeterea« non semper me habebitis,» non semper hoc modo unguentum in me effundere poteritis, futurum est ut, propter videndum me, sanguinem vestrum fundere optetis, qui nunc effusionem unguenti, quod vos non emistis, perditionem reputatis. Recte igitur illud quidem singulariter, hoc autem pluraliter dixit, et diversis intentionibus indignantium, Judae, scilicet et caeterorum, qui indignati sunt, congruentia respondit. Potest tamen intelligi quod idcirco de singulari numero repente ad pluralem transierit, quia tunc quidem unus erat Judas, nunc autem sunt multi, et cum Christum fideles discipuli semper haberent per praesentiam Divinitatis; sicut ipse:« Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi,» illi qui Judae fideles sunt, nequaquam illum sunt habituri:« Tollatur enim, inquit propheta, tollatur impius, ne videat gloriam Domini,» ut quomodo Judas non meruit videre faciem resurgentis. Vel tunc esse cum beatis apostolis, quando pacem illis attulit, jam quippe illum tulerat locus perditionis, sic nunquam habeant vel gloriam ejus videant, quicunque fideles sunt illi. Sequitur:
12.1.32
« Cognovit ergo turba multa ex Judaeis, quia illic est, et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit.» Ex quo« collegerunt pontifices et Pharisaei consilium,» et definito consilio interficiendi Dominum Jesum dederant mandatum,« ut si quis cognoverit ubi sit, indicet ut apprehendant eum,» non cognoverat turba ubinam esset, ipse namque Jesus non in palam ambulabat apud Judaeos. Nunc autem venerat Bethaniam, et fecerant« ei coenam ibi. Lazarus quoque unus erat ex recumbentibus.» Nunc ergo post aliquantulam exspectationem tandem cognovit turba,« quia illic est, et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit.» Sed nunquid Lazarum saltem videre hactenus non potuerant, sicut et Jesum non cognoverant ubinam esset, eo quod ambulabat non in palam? Ergo turba 278 haec non tantum Jerosolymitarum, sed et maxima ex parte illorum erat, qui, ut supra dictum est, Jerosolymam ascendebant de regione ante Pascha,« ut sanctificarent seipsos.» Venerunt, inquit, ad eum, scilicet non apprehendere, sed videre cupientes, ita ut inviderent illi, qui eum interficere cogitabant. Nam protinus subjungitur:
12.1.33
« Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.» Itaque bene venientibus male remanentes invidebant, et gloriae Domini invidebant. Sed unde hos ausus gens subjuga conceperat, ut non solum unum hominem interficere velle auderet, quia mortuos suscitat, sed etiam alium, quia revixerat? Videlicet ex fiducia pavoris sui, quem superius in concilio suo pontifices et Pharisaei praetenderant, dicentes:« Ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem.» Iste pavor fidelitatem sonuerat dominorum suorum, scilicet, eorumdem Romanorum, idcirco audebant, inde praesumebant, ideo leges Romanas non posse sibi succensere, quasi sagaces et callidi praevidebant. Nam et Herodem illa causa de loco, et gladio Romanae severitatis cripuerat, qui tot pueros propter ortum novi regis trucidaverat, cui prophetae in Scripturis suis, non solum Judaicum, sed etiam totius mundi regnum promittebant, et idcirco non soli sibi, sed etiam Romanis principibus, eo modo illum consuluisse Augusti Caesaris aures libenter accipiebant.
12.1.34
« In crastinum turba multa, quae convenerant ad diem festum, cum audissent, quia Jesus venit Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hossana, Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel.» Die illo Sabbatum erat, quo Bethaniae facta sunt ea quae nunc Evangelista narravit, videlicet sextus dies ante solemnem vesperam Paschae, id est sequentem vesperam decimae quartae lunae quae nunc secundum Evangelium in quintam feriam obvenit. Hic autem dies crastinus prima Sabbati est, quo Dominus Jesus Jerosolymam intravit, octavus ante illum quo erat resurrecturus a mortuis, qui et ipse sine dubio prima Sabbati exstitit. Non ergo casu, sed secreta dispositione Divinitatis actum est, ut cum tali honore, vel apparatu laudis, hac die civitatem intraret, et ut superius jam dictum est, luna decima verus Dei Agnus ad immolationem sui decima quarta luna peragendum accederet. Quid enim jucunditas ista, nisi praeconium fuit octava deinceps die futurae ejus resurrectionis? Ipsam ergo seriem diligentius contemplemur Evangelicae narrationis.« Turba, inquit, multa, quae convenerat ad diem festum, cum audissent, quia Jesus venit Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt ei obviam.» Rami palmarum insignia victoriae. Magnum et mirum spectaculum! Nunc primum parabatur bellum, necdum certamen initum, et jam triumphum celebrabant turbae populorum. Nunquid sine dubio illud jam sciebant quod iste sine dubio perfecturus esset victoriam? Imo nec istud noverant quod ad praeliandum venit Rex Israel. Absconditum erat cunctis viventibus et ab ipsis apostolis hoc Divinitatis consilium, quod per passionem et mortem suam iste Rex gloriae destructurus esset eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, vel quod oportet eum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Ergo illi tantae laudis concentores, secundum intellectum ejus rei quam agebant, infantes erant et lactentes, id est, hoc ipsum quod exterius praesignabant mysterium nesciebant. Unde juxta alium evangelistam, cum dicerent Domino Scribae et Pharisaei:« Audis quid isti loquuntur? Utique. Nunquam legistis quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?» Igitur ipse, qui pati veniebat, nutu et voluntate sua tales infantes et lactentes in comparatione Scribarum et Pharisaeorum, penes quos erat ubertas facundiae, solidusque cibus legalis et propheticae scientiae; nutu, inquam, suo tales infantes et lactentes commovit, ut eo modo sibi occurrerent, ut ejusmodi ramos attolerent, et sic sibi acclamarent, et ita ex ore illorum, ejus quam nesciebat victoriae suae perficiebat laudem. Quid enim acclamantes dicebant?« Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel.» Hosanna, verbum Hebraeum, compositum est ex duobus, corrupto et integro. Salva namque, sive salvifica, apud eos dicitur osi; at vero anna interjectio est deprecantis, quomodo apud Latinos heu interjectio est dolentis, et interjectio admirantis papae. Denique in psalmo centesimo decimo septimo ubi scriptum est:« O Domine, salvum me fac,» et in Hebraeo scriptum est: Anna, Adonai, Hosanna. Hosanna itaque, salva, obsecro, significat consumpta vocali littera i, qua verbum prius terminatur, quod profecto dicitur osi, per virtutem litterae vocalis a, qua verbum sequens incipit anna, quod metrici in versibus synalaepham vocant, quamvis illi scriptam litteram scandentes transiliant; in hoc autem verbo hosanna, i littera nec saltem scribitur, sed sensu loquentium salvo, funditus intermittitur.« Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel.» Hunc versiculum cum verbo hosanna, pro quo ut praedictum est, in Hebraeo scriptum est, anna, adonai, hosanna, id est, o Domine, salvum me fac. De psalmo centesimo decimo septimo, nutu instigantis eos supernae voluntatis, arripuerunt, ubi sic scriptum est:« Benedictus qui venturus est in nomine Domini.» Propheta, quantum est statum illum, in quo erat ipse, posuit, venturus est. Hi autem fatentes hunc illum, qui ibi praenuntiatus est, non qui venturus est, sed« qui venit, inquiunt, in nomine Domini.» In nomine Domini, inquam, id est, gloriam quaerens Patris, non suam, vel hoc nomen habens quod Dominus sit, sicut ipse Dominus Pater loquens ad Moysem de magni consilii angelo, scilicet de hoc Filio suo:« Et est, inquit, nomen meum in illo.» Ita vadens ad bellum contra diabolum Rex Israel, id est, rex omnium viventium Deum, vel qui Deum videre digni sunt, jam in hoc praefiguravit illud tripudium, quod de victoria ejus habitura erat superna civitas Jerusalem. Illo namque resurgente a mortuis et ascendente in coelum, cantare habebant supernorum civium chori, ramos victoriae sublevando, et regem suum debita cum laude et honore suscipiendo. Nam sicut occiso a puero David Goliath Philisthaeo, cum reverteretur, et ferret caput ejus in Jerusalem, egressae mulieres de urbibus universis in occursum ejus canebant in tympanis laetitiae et sistris, sic superato diabolo per passionem Christi, exiturae erant animae sanctorum cum beatis angelis, laudantes et gloriam Regi suo canentes, viventium quoque fidelium multitudines, victoriam ejus per totum mundum praedicantes. Sequitur:
12.1.35
« Et invenit Jesus asellum, et sedit super cum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit, sedens super pullum asinae.» Breviter hic attingit quod caeteri evangelistae latius jam dixerant. Sed quale verbum jam ista brevitas sonuit?« Invenit, 279 inquit, asellum.» Magnifice dixit, proprie locutus est, rem valenter Evangelista divinus expressit. Quid enim illa, quam latius caeteri ut dictum est, evangelistae narrant alligatio aselli, nisi perditionem et captivitatem significat generis humani, maxime autem gentilis populi? Econtra quid solutio illius quam duobus discipulis imperat, nisi inventionem vel acquisitionem nostri designat? Pulchre ergo et breviter quidem, sed proprie secundum dixit,« quia invenit Jesus asellum, et sedit super eum:» quia videlicet per passionis suae mysterium, Salvator perditum invenit genus humanum, et abacto sessore diabolo, quem asellus ignobilis et stultus, magno decore suo nimis patienter portabat, capistro stultitiae infrenatus et in stabulum mortis agebatur: Ascendit super eum nobilis eques, et inclytus rex, ut suae nobilitatis eum participem faceret, et in supernam civitatem Jerusalem equitatus sui salvatione perduceret. Sedit, inquam, super eum, sicut scriptum est:« Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asinae.» Hoc in Zacharia propheta scriptum est, quia de passione ejus, ad quam nunc tali schemate veniebat, confestim subjunxit:« Tu quoque in sanguine testamenti aeterni eduxisti vinctos de lacu, in quo non est aqua.» Sanc filia Sion Hebraea gens dicitur, quam hic pro parte electorum Spiritus sanctus in hoc propheta consolatur, ut non timeat, sed potius gratuletur, quia rex suus adductis gentibus implet domum et multiplicat filios ejus, sicut per talem ejus adventum figuratur.
12.1.36
« Haec non cognoverunt discipuli ejus primum, sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt, quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.»--« Primum, inquit, quam resurrexisset, primum quam aperuisset illis sensum, ut intelligerent Scripturas, non cognoverunt haec, sed quando glorificatus est Jesus, videlicet gloria resurrectionis, et ascensionis, et effusionis Spiritus sancti, tunc recordati sunt, quia haec erant Scripta de eo, scilicet suggerente illis omnia Spiritu sancto. Et hoc, inquit, recordati sunt, quia haec fecerunt ei.» Quae fecerunt ei? Haec utique ut inveniret asellum, imo ut sederet super eum. Sic enim manifeste Matthaeus exprimit:« quia imposuerunt super eum vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.» Etenim ipse quidem asellum, ubi esset, indicavit, et eum sibi adduci jussit, sed certi ordine mysterii, quamvis ea intentione hoc jusserit, ut desuper sederet, et sic jam dictam prophetiam impleret, tamen non nisi rogantibus, et vestimenta sua discipulis imponentibus, super eum sedere voluit. Hoc ergo fecerunt tunc non cognoscentes, sed revera illud quod tunc significatum est per eos nescientes, post modum ipsi fecere scienter. Etenim missi a Domino per mundum, ut gentilem solverent populum cum labore praedicationis, addiderunt instantiam orationis, ut super adductum sederent asellum, id est credentem in se Dominus dignaretur protegere gentilem populum. Si quo minus id faceret, lugebant et flebant infelicis aselli causa, sicut Apostolus evenire quibusdam Corinthiis metuebat, cum diceret inter caetera:« Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis;» et subinde: Ne iterum, inquit, cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos in his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia quam gesserunt. Sequitur:« Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierant eum fecisse hoc signum.» Eorumque jam dicta sunt, ista complexio est, quia videlicet quod turbae processerunt obviam ei taliter conclamando, magnum et verum testimonium fuit Filii Dei.« Ergo, inquit, hoc modo testimonium perhibebat turba, quia erat cum eo, quando Lazarum suscitavit, et propterea obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.» Turbam a turba distinxit, turbam videlicet, quae interfuerat illi signo mirabili, a turba quae non quidem interfuerat, sed audierat, et ita cum illis qui viderunt concurrentibus eis qui illis referentibus audierunt, aucta est turba, crevit concursus, multiplicata est laus Dei, multiplicata est gloria Filii Dei, in tanta frequentia, tali tempore, in illa paschalis festi praeparatione, quando, ut supra dictum est, ascenderant multi Jerosolymam de regione.
12.1.37
« Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus. Ecce mundus totus post eum abiit.» Magno tormento congemuerunt, gravi dolore suam ad invicem invidiam anhelaverunt:« Videtis, inquiunt, quia nihil proficimus?» O infelix stipula, hic Deus noster ignis consumens est, et tu illum opprimendo proficeres? Deficies potius et consumeris, quia non stipula ignem, sed econtra stipulam ignis consumit. Quanto illum pertinacius incumbendo presseris, tanto amplius flammam suae claritatis cum tui detrimento dilatabit.« Nihil proficimus, aiunt.» Unde hoc malum? unde hi gemitus?« Ecce» inquiunt,« mundus totus post eum abiit.» Non dixerunt tota turba, sed totus mundus post eum, videlicet quia et canebant pueri Hebraeorum et quaerebant Jesum primitiae gentilium. Nam sequitur:
12.1.38
« Erant autem quidam gentiles ex his qui ascenderant, ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Jesum videre.» Hoc illos deterius habebat quod de Damino Jesu Hebraei jam acclamabant, et eumdem gentiles quaerebant; quippe qui longe superius praesago torti livore dixerant:« Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum, nunquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?»« Gentiles, inquit, erant, et ascenderant ut adorarent in die festo.» Ut vere pauperes ad magnam magnorum divitum januam accesserant, cupientes saturari de micis quae de mensa illorum cadebant, imo et tanquam catelli sub mensa dominorum, re sidua fragmenta colligere venerant. Quantam enim redolet humilitatem quod dicitur, quasi stantes a longe?« Domine, volumus Jesum videre.» Quomodo confractum cor habeant erga Dominum dominorum, cum intercessorem ambientes, servum Domini vocarent Dominum?
12.1.39
« Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.» Profecto non leve erat, pro consuetudine, hospites testamentorum promissionis spem non habentes, incircumcisos homines admitti, saltem ad videndum Dominum Jesum, cujus aspectus vel praesentia nauseantibus Israelitis venerant in fastidium; quippe, qui meminerant se audisse ex ore Domini dicentis:« In viam gentium ne abieritis.» Quid ergo pauperibus, id est, humilibus istis mitis et humilis corde responderit audiamus.« Respondit eis Jesus dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis.» Venit hora, inquit, qua ut gentes videre possint Filium hominis, clarificetur ipse Filius hominis, clarificatione videlicet resurrectionis et ascensionis, nec non effusionis 280 Spiritus sancti. Ex tunc enim id est, postquam juxta Psalmistam:« Exsultans ut gigas percurrerit viam suam, et sicut a summo coelo egressio ejus, ita et occursus ejus fuerit usque ad summum ejus;» ex tunc, inquam, sicut sol omni mundo erit conspicuus, nec erit qui se abscondat a calore ejus, tunc insipiens gentiles isti videre me scilicet illuminati fide, implebiturque illud quod scriptum est:« Quaesierunt me qui ante non interrogabant me, invenerunt me,» vel juxta septuaginta Interpretes;« palam apparui his qui non quaesierunt me.» Sed quisnam erit modus clarificandi, vel quae causa effectiva tantae claritatis? Ait:« Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.» Jam ad hanc vocem, qua dixit:« Venit hora ut glorificetur Filius hominis,» exsultare poterant desideratores regni ejus, sicut apostoli, multum desiderantes gloriam Magistri; exsultare, inquam, poterant, tanquam consessuri ad dextram et ad sinistram magni regis, in illo terreno solio David, praesertim quia nunc fuerat rex Israel acclamatus a turbis, ignorantes quod hic necessarius esset modus vel ordo clarificationis, ut altitudinem claritatis praecederet humilitas passionis. Idcirco congruam similitudinem confestim intulit doctrix filiorum suorum sapientia Dei, volens ostendere nihil incarnationem mundo profuisse, nisi per passionem suam redemptionem ejus acquisierit. Interposita autem affirmationis causa, qua dicit:« Amen, amen dico vobis,» eorumdem discipulorum tarditas est quam manifestius ex caeteris evangelistis agnoscimus, apud quos dicente Domino, quod oportet cum occidi et tertia die resurgere, assumens cum Petrus, increpabat illum dicens:« Absit a te, Domine, non erit tibi hoc.» Etenim hic et illic eamdem de dilectione animae, et de perfecto ejus odio dat sententiam, cum dicit illic:« Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.» Habebant enim Domini et Magistri sui dilectionem quidem, sed non secundum scientiam: Propter quod eidem Petro, cum, ut praedictum est, consilium dare vellet sapientia Dei contra salutem suam et nostram:« Vade: inquit, post me, Satana; non enim sapis quae Dei sunt.» Satanam, id est, adversarium vocans illum, eo quod voluntati divinae carnali adversaretur voluntate. Igitur propter discipulorum sensum eatenus carnalem hanc eduxit cum firmamento veritatis similitudinem:« Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.» O granum frumenti nostrae spei residuum, nostrae inopiae solatium, de terra tua, quam benedixisti, Domine, feliciter exortum. Etenim secundum naturam quam de terra sumpsit virginea, recte grano frumenti se assimilavit is qui de coelo venit Filius Dei, qui beatos angelos immortaliter pascit. Unde autem sibi necessitatem testatur esse cadendi in terram, vel moriendi? Inde videlicet quia« nisi cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.»
12.1.40
Ergo, non idcirco moriturus est Filius hominis, quia peccati vel mortis debitor est, sed ob hoc ut una mors ejus multorum vitam fructificet:« Sicut granum frumenti» non idcirco projicitur in terram quia vitiosum est, sed quia sic projectum,« cum fuerit mortuum,» id est, a solido vigore suo per humoris terrae defectum, rursus germinando resurget, et multa secum grana referet. Erat igitur hoc frumenti granum, et mortificetur infidelitate Judaeorum, ut projectum in sepulcro revirescat, et multiplicetur fide populorum sicque multam in horrea coeli messem referat; quo si mori noluisset, solum se recipere potuerat, quippe qui praeter veritatem carnis nihil commune habebat cum spinis et tribulis, quas terra in opere Adae maledicta germinavit.« Hoc enim fecit, inquit apostolus Petrus, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.» Haec enim vestigia sequentem, vita aeterna; sequi contemnentem, perditio consecutura est. Hoc est quod sequitur:
12.1.41
« Qui amat animam suam perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.» Prius definiendum est secundum verba vel intentionem Domini quid sit odisse animam suam, quia videlicet longe distare oportet ab illo odio, de quo sanctus ipsius Spiritus dicit per os David:« Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.» Discipulis Christi odisse animam suam est, sic se habere inter eos qui se angustiant, ut habeantur in derisum et in similitudinem improperii,« ut insensati vitam eorum aestiment insaniam, et finem illorum sine honore.» Apud sensum namque illorum odium animae esse videtur, dulcedinem vitae praesentis non amare, in pace propter Deum asperam vitam eligere, in persecutione propter eumdem cruentam mortem appetere. Item eisdem odium patris vel matris filiorumque videtur esse, naturalem illorum affectum Deo postponere; cum discipuli Christi non omnino careant bono naturae amore, sed negligant eum melioris comparatione. Itaque secundum sensum talium:« Qui amat animam suam, perdit eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.» Ecce primum illud granum frumenti quod cecidit illo tempore in terram et mortuum est, multum fructum attulit, quia videlicet tot de radice fidei suae grana protulit, quot animas per baptismum in mortem sibi consepultas in novitate vitae germinavit. Cujus germinis gratiam longe ante Isaac prophetico nare praesenserat cum diceret:« Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus.» Sed vide ne, cum granum esse debueris, palea sis: Quomodo, inquis? Utique male amando animam tuam, eo videlicet amore quem culpans Apostolus,« et erunt, inquit, homines seipsos amantes.» Tempus belli est, tempus persecutionis urget, et in hoc tota contentio est, ut aut pro Christo animam tuam quam quasi vilem et odiosam effundas, ut retinendo illam, Deum tuum, Christum tuum, Salvatorem perdas. Ait ergo: Qui animam suam, id est, qui dulcedine vitae praesentis illectus, data optione, ut aut eamdem vitam amittat, aut Christum deneget, adeo pretiosam habet animam suam, ut eam Christo praeponat, magis eligens offenso Christo vivere quam dilecto mori hic utique sic amando animam suam perdet, id est, in aeternam perditionem mittet.« Et qui odit animam suam in hoc mundo,» id est, cui odibile est negationis Christi, hoc habere pretium, ut vivere sibi liceat in hoc mundo; qui, inquam, animam suam sic odit, et promissione auri( quod Christus est) vilius argentum, imo miserum lutum, quod in comparatione Christi anima sua est, retinere abhorret; hic utique« in vitam aeternam custodit eam,» custodia Christi sempiterna qui sibi hujusce odii causa est. Forte dicis: Istae viae durae sunt. Quo jure vel qua lege hoc exigit, 281 ut ego animam meam oderim? Ad haec, inquit:
12.1.42
« Si quis mihi ministrat, me sequatur.» Cum, inquit, ego in hora quae nunc venit, ea via vel ordine clarificandus sim, ut prius ponam animam meam pro salute multorum, sicut granum frumenti cadit in terram et moritur, ut multum afferat fructum; non aequum est, ut is qui meum se profitetur ministrum, et ad hoc tendit, quo particeps meae fit clarificationis, animam suam nimium diligens, a proximorum utilitate abscondat, et illuc pervenire velit sterili otio, quo laboriosa fructificatione perventurus sum ego. Non ita fiat, sed« qui mihi ministrat, me sequatur.» Quis autem mihi ministrat, nisi qui meum in fronte vexillum, qui meum in ore suo verbum portat, qui mea manibus et ore conficit vel tractat sacramenta? Ille ergo quisquis est, me sequatur, id est, me imitetur. In quo? in eo videlicet, ut si talis illi hora ingruerit, qualis nunc mihi, de qua ut paulo ante dixi:« Venit hora ut clarificetur Filius hominis,» malit propter me cadere in terram et mori, sicut seminatur granum frumenti, ut bono exemplo sit promissis suis quam negando fidem ministerii sui, credere persecutori, et sic palea potius esse quam granum et levi vento circumferri. Si autem defuerit tempestas persecutionis, tunc quoque oderit animam suam, abneget voluntatem propriam, abhorreat et suffocet concupiscentiam suam, talemquese, qualem fuisse meminit, odio habeat et in profunda poenitentiae fossa abscondat. Jubet namque Dominus in lege, ut cum egreditur quis ad requisita naturae, mittat paxillum in balteum et fossa humo abscondat quae egesta fuerint. Quid enim illa egestio de fossa mystice, nisi veteris vitae abrenuntiationem significat? utique in castris Israel militanti, id est, juxta alios Evangelistas, praelata cruce Christum sequenti, egestionem suam abhorrere, et eam ne aliis pudeat defodere, est praeteritas animae suae concupiscentias odisse, et eas super ducta vitae melioris honestate, Dei et hominum oculis abscondere. Igitur non sicut putaverunt quidam maligni atque perversi, et in semetipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, a semetipso debet occidi qui sequitur vestigia Christi, sed in persecutione quidem violentiam mortis ab alio perpeti, in pace autem Ecclesiae« carnem suam crucifigere cum vitiis et concupiscentiis,» et hoc modo Christo ministrare, id est, Christum sequi. Attende nunc utrum sint condignae passionis hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in hujusmodi ministris. Ait enim:« Et ubi sum ego, illic et minister meus erit.» Sed quid magnum videri poterat eis qui haec audiebant, esse cum illo. Ubi enim erat cum haec diceret? Utique in spinoso agro hujus mundi, unum erat et nudum granum frumenti, jamjam casurum in terram et moriturum, sicut paulo ante dixit; audi ergo quod sequitur:
12.1.43
« Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.» Hac sententia suscepta cum eo quod paulo ante dixit:« Venit hora ut clarificetur Filius hominis,» et quod postmodum dicturus est,« Pater clarifica nomen tuum,» et caetera, non leve intelligitur esse cum eo, non parvum esse honorem intimatur esse cum Filio Dei, non vile esse clarificari cum aeterni Patris unigenito. Sed hoc sensu, inquis, videbatur ita debuisse dici, et ubi ero ego, illic et minister meus erit. Ad haec, inquam: Quandoquidem haec loqueretur, adhuc in angusto erat et turbabatur, sicut paulo post dicturus est, nunc anima mea turbata est; sed adeo prope erat finis angustiae, ut recte jam alias diceret se esse sicut in alio loco« jam inquit, non sum in mundo,» videlicet propter vicinitatem exitus sui tunc instantis, cum loqueretur utique passibilis, et adhuc mortalis in hoc mundo. Ergo« ubi sum,» inquit, scilicet in regno meo in quo postmodum ero,« illic et minister meus erit.» Unde et in caeteris evangelistis cum fere eadem dixisset de odienda anima, quae nunc in isto dixit continuo subsecutus:« Amen, inquit, dico vobis, sunt quidem de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.» In quo utique regno suo tunc visus est ab illis, quando post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparens gloriam suae immortalitatis in multis ostendit argumentis, et quadragesimo die in coelum ascendens, ipsam captivitatem Rex victor, jamque triumphans et regnans captivam duxit. Cujus videlicet regni sui gloriam tunc praesignavit, quando die octavo post illa dicta in monte transfiguratus est, assumpto Petro, simulque Jacobo et Joanne filiis Zebedaei, igitur labor praesentis ministerii nullo modo condignus est ad futuram gloriam vel honorificentiam paternae remunerationis, quae quia verbis non potest explicari, hoc solum dixisse contentus est,« et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit cum Pater meus.» Quid ergo, o Fili hominis, quoniam venit homo ut clarificeris moriendo et resurgendo, sicut granum frumenti cum multo fructu nostrae salutis? Ait:« Nunc anima turbata est. Sed quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc, Pater clarifica nomen tuum.» Unius ejusdemque Jesu Christi, et hominis, secundum utramque naturam se habentis, verba sunt haec, juxta quod in alio dicit evangelista:« Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.» Nam quia caro infirma est,« nunc, inquit, anima mea turbata est.» Coepitque, ut alius evangelista refert,« pavere et taedere, et tristis esse usque ad mortem.» Etenim hic quidem anima, illic autem caro pro tota hominis ponitur substantia. Sicut in Exodo de totis hominibus dictum est, quia descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta quinque, et econtra, caro in propheta dicente, et videbit omnis caro salutare Dei, pro tota hominis substantia posita est. Igitur secundum veram hominis naturam( quam et Eutiches a Divinitatis natura consumptam fuisse putavit, et multi alii, in Christo negaverunt esse haeretici) nunc ait:« anima mea turbata est.» Et adjecit:« Et quid dicam?» Tanquam diceret: Coarctor enim e duobus, hinc hortando maxima charitate animam pro amicis ponere illic urgente trepida carnis infirmitate calicem istum transilire.« Pater, inquit, salvifica me ex hac hora.» Haec infirmae carnis pavida vox est, et est par ei quod alibi dicit:« Abba Pater, si possibile est, transfer calicem istum a me.» Quia vero spiritus promptus est, obviat statim voluntati carnis, et dicit:« Sed propterea veni in horam hanc.» Ac si diceret: Ipse sibi infirmus et fortis pavens et fidens Filius Dei, et Filius hominis, sensus quidem vel infirmitas carnis appetit, ut tu, Pater, salvifices me ex hac hora transferendo calicem istum a me. Verumtamen non mea sed tua, id est, non humanae voluntatis, sed divinae rationis voluntas fiat; quia propterea in hanc horam veni, propterea de coelo ad terram descendi, propterea qui eram Deus immortalis, factus sum homo mortalis, propterea nunc ingressus sum civitatem, ubi paulo ante collegerunt adversum me concilium pontifices et Pharisaei, ut perseverarem,« usque ad mortem, mortem autem crucis.» Igitur,« o Pater,» 282 pro voluntate tua« clarifica nomen tuum» in hoc videlicet, ut sicut paulo ante dixi, granum frumenti solum non maneat, sed cadat in terram et moriatur, ut multum fructum afferat. Tuum, inquam, nomen, illud scilicet, quo te appello, cum dico Pater, quod nomen tuae personae proprium est, modo jam dicto clarifica Pater ut sciat mundus, unde tibi hoc ut voceris aut sis Pater.
12.1.44
« Venit ergo vox de coelo, dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo.» Quare ista vox paterna de coelo venerit, ipse postmodum Filius edicit, ad quem ipsa vox venit.« Et clarificavi,» inquit, subaudiendum est semel, videlicet, pro eo quod sequitur,« et iterum clarificabo.» Si enim de multis qualibuscunque clarificationibus dixisset, et clarificavi, profecto absque adverbio, quod est, iterum, dicere sufficeret, et clarificabo. Duas ergo certas clarificationes Paterni nominis intelligi debere manifestum est. Nec qualescunque clarificationes tali in tempore, tali pro causa, tali perorante persona, vocem non cujuscunque, sed vocem Patris; vocem, inquam, non undecunque, sed de coelo venientem pronuntiare decuit. Igitur duae, quas hoc loco intelligi oportet, clarificationes Filii, in quo sine dubio clarificatur nomen Patris, illae sunt, quas Apostolus ad Colossenses exprimit his verbis:« Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.» Haec de prima clarificatione, de qua nunc Pater dixit,« et clarificavi.» Sequitur Apostolus de secunda clarificatione, de qua itidem Pater,« et iterum clarificabo,» inquit.« Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est Principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sive quae in coelis sunt.» Sic iterata clarificatione Filii, ad quem relative dicitur Pater, clarificatur hoc ipsum nomen, quod est Pater, dum per quem omnia fecit clarissimo creationis opere per ipsum omnia restauret, clarissima per sanguinem ejus restauratione. De hac ipsa clarificationis iteratione ipse alibi:« Clarifica, inquit, tu me, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te.» Sequitur:
12.1.45
« Turba ergo quae stabat et audiebat, dicebat: Tonitruum factum esse, alii dicebant: Angelus ei locutus est.» Quantum ad exterius miraculum magnitudo vocis quae de coelo venit, per hoc intimatur, quod turba putavit factum esse tonitruum: quantum vero ad interius mysterium diversus audientium sensus. Alii vero[ namque] dicebant: Angelus ei locutus est, illud significat quod praenuntiatae clarificationis sonum, qui in omnem terram exiturus erat, non omnes eodem sensu accepturi essent. Nam sicut unam eamdemque vocem alii putaverunt fuisse tonitruum, sonum videlicet horrificum, in quo nihil est intelligibile, alii locutionem angelicam, in qua utique cum sensu rationis dignitas est naturae, sic unum idemque clarificationis Christi Evangelium; alii sicut stultitiam; alii accepturi erant ut Dei sapientiam. Unde Apostolus:« Nos autem praedicamus Jesum Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et gentibus Christum Dei virtutum et Dei sapientiam.» Item:« Verbum enim crucis, inquit, pereuntibus quidem stultitia est; his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.» Bene ergo divisis sensibus alii crepuisse tonitruum, alii dicebant locutum fuisse angelum.
12.1.46
« Respondit Jesus: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.» Non, inquit, ut scirem ego quod ante nesciebam vox haec venit, quippe qui et paulo ante dixi:« Venit hora ut clarificetur Filius hominis, sed ut credatis nunc quoque coelesti testimonio confirmati.» Quid autem sibi vult ista clarificationis sponsio? Vel certe qualis erit ipsa clarificatio? Audite jam:« Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Totum fructum, quem supra de grano frumenti mortificato multum proventurum esse dixit, his duabus clausulis comprehendit:« Nunc judicium est mundi, et nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Notandum quippe quia duo distincte atque disjuncte dixit: Judicium mundi, et ejectionem principis hujus mundi. Item notandum quod tempora verborum variaverit. Etenim« nunc est judicium mundi,» tempore praesenti; et,« nunc princeps mundi hujus ejicietur foras» futuro tempore dixit. Nihilominus et hoc sciendum quia duos mundos vult intelligi, videlicet alterum inimicum, et alterum reconciliatum; sive alterum damnatum, et alterum salvatum, dum dicit primo sine articulo:« Judicium est mundi,» secundo autem signanter cum articulo:« Princeps, inquit, hujus mundi.» Quod ergo judicium mundi, et quae est ejectio principis hujus mundi? Utique praesens passio ipsius, qui haec loquitur Domini nostri Jesu Christi,« judicium est mundi,» id est, salvatio discernens a reprobis universitatem electorum qui fuerunt ab initio saeculi usque ad horam ejusdem passionis. Ejectio vero principis hujus mundi, qui principatum tenet in cunctis amatoribus mundi reconciliatio gentium est electorum, in quibus diabolus per idololatriam inhabitat, ante saepedictam clarificationem ejusdem Domini nostri. Etenim mox ut consummata est, quae tunc agitabatur passio ejus, factum est judicium mundi, id est, jure victoris soluta est captivitas totius qui illum apud inferos exspectabat sanctorum populi. Futurum autem erat, ut post resurrectionem et ascensionem ejus, sanctique Spiritus effusionem, princeps hujus mundi ejiceretur foras de cordibus, imo et de templis gentium, vel delubris, ita ut, florescente fide, converterentur in altaria Christi? Recte igitur cum dixisset praesenti tempore:« Nunc judicium est mundi,» statim in futuro subjunxit:« Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Tanquam diceret: Hactenus fortis armatus custodivit atrium suum, et omnia veluti jure victoris in pace possedit, quae audaci latrocinio vel serpentina fraude subripuit. Nam ex quo primum hominem captivavit, non fuit de universo genere humano, qui illi in faciem resisteret, qui vocaret in jus, qui de invasione ejus litem in judicio proponeret. Sed nunc fortior illo supervenit, et praeposita causa quaeritur, cujus esse debeat atrium mundi, quod ille fortis occupavit, vel spolia et arma in quibus ille confidit. Igitur nunc judicium est mundi, et hoc scio, quia principe mundi hujus ejecto foras, victor qui supervenit, cuncta ejus auferet arma, tollet et dissipabit ejus spolia. Quomodo fiet judicium hoc? quis erit victor? quis ille est fortior qui regnum recipiet, principe mundi hujus foras ejecto? Ait:
12.1.47
« Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Hoc autem dixit, significans qua morte esset moriturus.» Hoc est 283 ait, judicium, et hoc modo princeps mundi hujus ejicietur foras.« Ego si exaltatus fuero a terra,» id est, si obediens fuero« Patri usque ad mortem, mortem autem crucis;» si, inquam, exaltatus fuero, imo cum exaltatus fuero, nec enim mihi dubium est, quia sic exaltabor, et sic sublimabor, tunc exsurgam adversus mundi hujus principem diabolum, et victo illo« omnia traham ad meipsum.» Quae omnia? Utique electa, sicut caput suum omnia sequuntur membra. Omnia, inquam, id est, universam fidelium turbam, sine observantia vel discretione personarum aut officiorum, ut, sicut Apostolus ait,« non sit ibi masculus neque femina, gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.» Potest tamen non solum de gratia, qua solummodo electa trahit ad seipsum, sed etiam de potestate dictum recte intelligi. Qua non solum electa, sed etiam reproba omnia ad seipsum traxit, quia videlicet, judicium potestas faciendi quam Pater Filio suo dedit,« quia Filius hominis est, omne genu curvavit sibi, coelestium, terrestrium, et infernorum,» scilicet ut omnis homo, sive bonus, sive malus, potestati et imperio ejus subjiciatur, et omnes ab illo secundum merita sua judicentur, nec nisi ab eodem Filio hominis qui in cruce exaltatus est, ipse diabolus videntibus cunctis sit praecipitandus. Quid igitur congemiscitis Pharisaei, dicentes ad vosmetipsos:« Videris quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit,» quasi postquam hunc Filium hominis occideritis, nemo post illum abiturus sit? Exaltate quantocius illum a terra, et palam fiet vobis quantum profeceritis, illo dicente, palam faciente per signa sequentia:« Quia data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.» Hoc utique non ignorans, jamque praenuntians:« Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.»
12.1.48
« Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum; quomodo ergo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?» Nonne ergo sicut claudi, ita et monoculi estis, o Judaei, et in unam solam partem videtis? Nunquid enim hoc solum dixit, quod exaltandus esset a terra, et non addidit quod« omnia traheret ad seipsum?» Quare ergo hoc solum advertistis, quod significaret se esse moriturum et contulistis cum eo quod testificatur lex, Christum manere in aeternum? Nempe quod est, et exaltari Christum a terra, et omnia trahere ad seipsum, hoc est et mori Christum, et manere in aeternum. Sed et unde nunc vel hoc ipsum tam cito advertistis, quomodo dixisset: Oportet exaltari Filium hominis? Denique alio tempore cum item dixisset:« Cum exaltaveritis Filium hominis a terra, tunc cognoscetis quia ego sum, nihil tale quale nunc objecistis, sed nec ullo modo quid diceret, vos intellexisse significatis.» Unde ergo, nisi quia paulo ante collecto concilio pontifices et Pharisaei concilium vobiscum definierant, non solum ut interficerent, sed hoc etiam ut exaltatione crucis interficerent eum? Itaque non mirum vos illud in verbis ejus intellexisse, quod insidiantes in abscondito conscientiae cubili cogitabatis facere.
12.1.49
« Dixit ergo ei Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos comprehendant.» Iste, inquit, Filius hominis Christus est, et sicut audistis ex lege, manet quidem in aeternum, sed nondum pervenit illuc, ubi immortaliter atque impassibiliter« manet in aeternum.»--« Adhuc modicum lumen in vobis est,» dum ex Scriptura legis lucente cognoscitis, quia« Christus manet in aeternum,» sed hoc vobis deest, et hoc non videtis quod ipsa exaltatio quam dixi,« transitus Christi est in regnum aeternum.» Vos ergo« dum lucem habetis,» dum lumine veritatis licet uti,« ambulate,» ut vos quoque ad Christi aeternitatem perveniatis. Venient enim tenebrae mortis, in quibus jam nemo ambulare possit, sicut alio loco dixi:« Veniet nox in qua nemo possit operari.» Per hanc moram lucis, id est, vitae praesentis, vacat quaerere ex lege totam veritatem Christi, videlicet quod in aeternum quidem manet, verumtamen ad ipsam aeternitatem non nisi per viam passionis et mortis ascendet. Ambulate, inquam, currite, et perficite, antequam tenebrae exteriores vos comprehendant. Nam post cursum vitae praesentis, nulli accedetur lucerna Scripturarum, unde pervenire possit ad Christum manentem in aeternum. Hoc est quod sequitur:
12.1.50
« Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.» Tenebrae namque sempiternae sunt apud inferos de quibus dixerat:« Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant,» quae videlicet remissas manus, et genua comprehendant dissoluta, in quibus tenebris quisquis ambulat, nescit quo vadat. Unde dicit Ecclesiastes:« Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.» Cui simile est quod Dominus subjungit:
12.1.51
« Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.» Quid aliud clamat propheta cum dicit:« Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est?»« Dum lucem, inquit, habetis,» id est, dum in hac vita estis, ubi legalem ac propheticum sermonem, tanquam lucernam in caliginoso loco lucentem habetis, per quam veram lucem Christum invenire potestis,« credite in lucem, ut filii lucis sitis,» id est, credite in Christum, ut illic, ubi, sicut auditis ex lege, Christus manet in aeternum adoptionem filiorum Dei habentes, vos quoque cum illo in aeternum maneatis.« Haec locutus est Jesus et abiit, et abscondit se ab eis.» In caeteris evangelistis manifeste habemus, quia post jam dictum ingressum suum in civitatem, erat docens quotidie in templo, hic autem quasi diversus ab illis:« Abiit, inquit, et abscondit se ab eis.» Quid igitur nisi mystice excaecationem illorum innuit. Etenim absconsionem ejusmodi, id est, excaecationem illorum se significasse, sequenti satis declarat serie lectionis. Sequitur enim:
12.1.52
« Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, ut sermo impleretur Isaiae, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?.» Quid namque est non revelatum illis esse brachium Domini, nisi hoc ipsum quod manifeste exprimit Evangelista, cum dicit:« abscondit se ab eis.» Hoc prophetae querulosum vaticinium congruo satis tempore ab Evangelista sumptum es. Cum enim haec diceret propheta clarificationem Filii hominis, qua clarificandus erat in gentibus, ut supra dictum est, et incredulitatem Judaeorum de qua nunc dictum est, quia« cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,» spiritali oculo praevidebat, sicut totus prophetae locus aperte indicat: Dixerat enim:« Iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et quibus non est annuntiatum contemplati sunt.» Haec de supradicta fructificatione gentilium. Sequitur de excaecatione Judaeorum, quod hic positum est testimonium: 284« Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?» Brachium Domini appellat hic. Filium Dei, quia videlicet sicut operatur quis, vel praeliatur in brachio suo, sic cuncta fecit, et diabolum debellavit Deus in Filio suo, in Verbo suo. Quod si quaeras ab eodem propheta, in quo non fuerit revelatum, vel in quo fuerit absconditum, statim subjungit:« Et ascendit sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est ei species neque decor,» etc. Quibus verbis flebiliter declamata passione Domini, rursus gentilem, ad quam fructus perventurus erat ejusdem passionis, beatificat dicens ita:« Laetare, sterilis quae non paris,» etc. Item Evangelista subjungit:« Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde et convertantur et sanem eos.» His, inquam, subjunctis propheticae Scripturae testimoniis, satis evidenter demonstrat Evangelista, cur ita dixerit:« Et abscondit se ab eis.» Illud autem non potest edici, quanta severitate habitator hujus Joannis spiritus sapientiae dicta sua digesserit. Qualis enim ista ratio vel causa est. quod quasi quaereres, cur se abscondit Dominus a Judaeis, vel quare non credebant in eum Judaei, ita subjunxit:« Ut impleretur sermo Isaiae, quem dixit;» amplius autem cum adhuc addit:« Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum.» Nunquid eamdem quaestionem quam ipse movit, satis absolutam esse putavit? Vere enim cum nemo quaereret ab eo, cur in Dominum non credidissent Judaei, quaestionem ingentem ipse ultro commovit. Nam usque hodie non cessant homines disputare de praescientia vel praedestinatione Dei, nec desunt peccatores, qui seipsos excusare audentes, dicant se idcirco bonos esse non posse, quia Deus malos fore praescivit et praedestinavit. Quibus ita se excusantibus, Deumque accusantibus, istud insipientiae suae patrocinium placet, quod in praesenti loco evangelicae auctoritatis scriptum est: Nisi praescientia vel praedestinatio Dei, inquiunt, voluntatibus hominum vim faceret, tantus Evangelista, sic et sic non dixisset. Sed talibus tamque praesumtuosis discursoribus judiciorum Dei et viarum ejus, nihil aliud respondere dignum arbitratur Paulus apostolus quam hoc:« O homo tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid potest figulus dicere ei qui se finxit, quare me fecisti sic?» Etenim talibus hoc loco hic evangelista eodem spiritu respondet cum praemisisset:« Non credebant in eum,» ita subjungens,« ut sermo prophetae impleretur,» itemque« propterea non credere, quia iterum dicit Isaias;» ipsi enim qui sunt qui respondeant Deo, vel quibus de divinis judiciis reddatur ulla ratio. Verum eis qui mites sunt, et spiritu pietatis bene dispositi ad audiendum, et apostolis praedicto loco subsecutus, profundam dare rationem incipiens:« Volens, inquit, Deus notam facere iram, et ostendere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum,» et caetera, et ipse Dominus in alio evangelista:« Confiteor, inquit, tibi Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, ita, Pater, quia sic placitum fuit ante te.» Causam effectivam caecitatis Israeliticae reddens Apostolus appellavit eos vasa irae, Dominus autem sapientes et prudentes eosdem dixit, quibus Pater absconderat haec, scilicet mysteria sua, quae parvulis dignatus est revelare. Utraque sententia superbiam caecitatis causam esse significatum est. Unde enim a Domino sapientes et prudentes dicti sunt, nisi ex eo quod superbi sunt? quod maxime liquet ab opposito parvulorum, id est, humilium, qui revelatione Patris digni sunt. Unde vero ab Apostolo dicti sunt vasa irae, nisi ex eo quod sunt filii superbiae? Psalmista quoque cum dixisset:« Terribilis es, et quis resistet tibi, statim intulit, ex tunc ira tua.» Nam revera ex quo Deo resistitur, ex tunc ira ejus. Etenim quandiu per infirmitatem vel ignorantiam peccatur, dissimulat peccata hominum, et parcens illis, poenitentiam praestolatur. Ergo et Apostolus quos appellat vasa irae, dignus auditoribus tali denotatione indicat Deo restitisse, et idcirco retributionem superbiae justum Deum voluisse illos, sicut Pharaonem indurare, vel corda illorum, ne Christum agnoscerent, excaecare. Et ipse Dominus, dum eosdem vocat sapientes et prudentes, ex opposito parvulorum, id est humilium, et paulo post eisdem parvulis dicit:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde,» causam absconsionis, pro qua confitetur Patri, demonstrat superbiam esse. Itaque et hoc loco, cum dicit Evangelista:« Excaecavit oculos eorum, et induravit corda eorum,» subauditur, dicens,« ne videant oculos, et intelligant corde,» profecto cordatis auditoribus non dubium fore putavit, quam ob causam Deus hoc fecerit, qui neque diabolum, neque hominem quempiam absque praecedente peccato superbiae excaecavit unquam aut induravit. Igitur innocens et sancta praescientia Dei, nullam malis hominibus necessitatem importat, quomodo nec visus meus ei, quem ambulare video, ullam ambulandi necessitatem irrogat, quomodo apud quosdam philosophos Christianos disputans validissime, argumentatur sana et vera philosophia. Sed de his hactenus, jam nunc ad ipsa lectionis verba redeamus. Primo quaerendum est, quae distantia fit inter hoc quod dictum est:« Excaecavit oculos eorum,» et hoc quod sequitur:« Induravit cor eorum,» sive inter hoc quod ait:« Ne videant oculis,» et quod subjungit,« et intelligant corde.» Quid enim? Nunquid non idem videtur esse, non videre oculis, quod est, non intelligere corde; vel idem esse excaecatos oculos, quod est, induratum habere cor? Cur igitur utrumque dictum est? Videlicet quia eorum, qui converti et sanari non merentur, aliqui nec vident quidem Scripturarum sensum, aliqui vident quidem, sed sequi nolunt: Eorum itaque qui non vident:« Excaecavit, inquit, oculos, ne videant oculis.» Eorum autem qui vident et sequi nolunt:« Induravit, inquit, cor, ne intelligant corde,» id est, ne sapiat eis per dilectionem quod vident per manifestae litterae cognitionem. De praedicto prophetae testimonio protinus Evangelista subsecutus ait:
12.1.53
« Hoc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.» Ac si diceret: Visio prophetica, in qua dixit haec Isaias, gloriam ejus demonstrabat, illam utique gloriam quam nunc instare ipse Dominus praedicabat his verbis:« Venit hora ut clarificetur Filius hominis,» caeteris quoque quae hactenus disseruit: Est autem illa visio, quam idem propheta sic incipit:« In anno quo mortuus est Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub ipso erant, replebant templum, Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri. Et clamabant alter ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus.» Igitur ille habitus sedentis Domini, circumstantibus officialibus vel administris spiritibus sanctis( qui in hoc solo Scripturae loco inveniuntur appellati Seraphim) mystice praedicat istam 285 clarificationem Filii Dei, qua peracta, praedicantibus ministris ejus per totum orbem fidem sanctae Trinitatis, et hoc modo clamantibus Seraphim:« Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth,» impleta est domus fumo, scilicet illo incredulitatis fumo, quo, ut jam dictum est;« excaecavit Judaeorum oculos.» Sequitur:
12.1.54
« Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de Synagoga non ejicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei.» Ergo nec vere credebant, qui claritatem ab hominibus accipientes; gloriam illorum, gloriae Dei praeferebant. Dixit etenim ipse alio loco:« Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis.» Non solum, inquit, ex turba multa, quae cum ramis palmarum processit obviam ei, sed et ex principibus, id est, primoribus Judaeorum, multi crediderunt in eum. Sed quia Pharisaei, id est clerici Judaeorum jamdudum conspiraverant, ut si quis confiteretur eum esse Christum, extra Synagogam facerent eum, non confitebantur, ut de Synagoga non ejicerentur. Verumtamen, inquit, id est licet supra dixerim:« Quia cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.» Multi ex principibus crediderunt, sed male erubescentes, non confitebantur.
12.1.55
« Jesus autem clamavit et dixit: Qui credit in me, sed in eum qui misit me. Et qui videt me, videt eum qui misit me.» Magnum perseverantiae fortis exemplum, magnus et laboriosus clamor, si perpendas non solum, quia nunc usque clamaverit, sed et quid, et qualis adhuc ipse, vel inter quales clamaverit: Quid enim clamavit?« Qui credit in me, inquit, non credit in me, sed in eum qui misit me.» Quod est dicere: O homines, magis gloriam nominum quam gloriam Dei diligentes, quid in me credere erubescitis, vel quid confundimini de me confiteri quod creditis? Nunquid finem fidei, vel confessionis vestrae in eo constitui, quod in me carnalibus oculis videtis? Non, sed magis in eo quod Pater misit, quod est Verbum Patris, quod est principium:« Principium enim ego sum, qui et loquor vobis.» Itaque non inglorium aut contemptibile est, credere in me. Etenim« credere in me nemo potest, nisi credendo in eum qui misit me, neque credere quis potest in eum, qui me misit, nisi credendo et in me.» Siquidem« et qui videt me, videt eum qui me misit;» nec aliter videre vel scire quis potest, cujus substantiae, vel quantus sit, quid valeat, vel quid sapiat is qui me misit, nisi viderit me. Hoc est quod clamavit et jam diu laboraverat clamans, jamque« raucae factae fuerant fauces ejus.» Ita ut postmodum« obmutesceret sicut agnus coram tondente se, et non aperiret os suum.» Et propter ejusmodi clamorem multiplicati jam erant, qui invidia caecati oderant eum. Qualis enim ipse erat, et inter quales hoc declamat? Utique non solum mortalis et passibilis, et in nullo secundum naturam a caeteris distans, inter quos ambulabat, hominibus, sed et egenus et pauper, nihil de regno vel honoribus hujus mundi amplexus, hoc dicebat apud carnales et superbos, humanae gloriae vento tumentes, et quod amplius, quorum, ut supra dictum est, Deus excaecaverat oculos, et induraverat cor, in tantum ut non solum non crederent dictis ejus et factis, sed insuper blasphemarent, dicentes:« Daemonium habet, et insanit, quid eum auditis?» Igitur fortiter quidem, quippe in quo totus erat spiritus fortitudinis, verumtamen et passibiliter clamavit, nec enim perdiderat frontem mitis et humilis corde, aut nullam patiebatur humani pudoris angustiam, cum dicat ipse in psalmo:« Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam..» Sequentia clamoris ejusdem audiamus:« Ego lux in mundum veni, ut qui credit in me, in tenebris non maneat.» Dicat ad haec homo rationalis. Si lux, imo quia lux, et vera lux est Christus, et ad hoc venit in mundum, ut in tenebris non maneat qui credit in eum, ergo ne de seipso non debuit perhibere testimonium? Nonne frustra venisset in mundum, si taceret, et non ostenderet seipsum? Quis vero fur et latro velit lucernam accensam mitti in abscondito, vel sub modio, et non potius poni super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt? Igitur opportune, importune, non suae gloriae cupiditate, sed nostrorum oculorum necessitate clamet lux:« Qui credit in me, credit in eum qui misit me;» itemque« qui videt me, videt eum qui misit me;» et hoc modo seipsum ostendens oculorum nequam non curet invidentiam; dummodo simplicium laetificet benevolentiam:« Ego, inquit, lux in mundum veni.» Quam ob causam?« Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.» Ergo contra legem credendi faciebant hi qui, ut supra dictum est, credebant in eum, sed non confitebantur, diligentes hominum magis quam Dei gloriam. Hoc enim modo credentes, in tenebris manebant. Sequitur ergo.
12.1.56
« Sed si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum. Non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.» Judicium damnationis in hoc evangelista tripliciter jam dictum est. Alia namque significatio est, qua dixit:« In judicium veni ego in hunc mundum, ut et qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.» Alia qua dicit nunc:« Ego non judico eum.» Alia qua itidem nunc ait:« Sermo quem locutus sum vobis, ille judicabit eum in novissimo die.» Et prima quidem atque tertia notae, et per se manifestae significationis sunt; haec autem media qua dicit:« Ego non judico eum, non enim veni ut judicem mundum,» ex opposito cognoscitur quod statim opposuit dicens:« Sed ut salvificem mundum?» Quomodo enim salvificavit mundum? Utique judicium, id est damnationem sustinendo, sub judice Pontio Pilato accusatus, tanquam reus majestatis, traditusque ad crucifigendum Romani ministris imperii. Igitur ex hoc opposito quo dicit:« Sed ut salvificem mundum,» liquet quid dixerit:« Ego non judico eum.» Quod idem est ac si diceret: Regnum vel judicium meum non est hic, id est de hoc mundo. Quod si esset de hoc mundo, ministri mei utique decertarent custodiri verba mea. Nunc autem regnum vel judicium meum non est hinc, et proinde nunc ego non judico eum. Ordo vel textus litterae sic se habet.« Sed si quis audierit verba mea, ego non judico eum.» Dixi, inquit, vobis quia lux in mundum veni ad hoc,« ut qui credit in me in tenebris non maneat.» Sed idcirco negligentius verba mea homines audiunt, idcirco custodire non curant, quia« ego non judico eum» quisquis ejusmodi est, quia non sedeo rex in soliis tyrannorum, quia non exigo gladiis et securibus ut meum servetur edictum.« Non enim veni ut hoc modo judicem mundum,» sed ad hoc potius, ut hoc modo judicatus« salvificem mundum.» Quid tandem? Ergone Regem coeli contemnentes impune abibunt? Nunquid semper tacebo, semper silebo, semper patiens ero, 286 et in nullum eos adducam judicium? Non est ita, non sic erit, non sic fiet.« Qui enim spernit me, habet qui judicet eum;» habet, inquam, non dico habebit, sed jam habet judicem, et si nondum sententiae vel vindictae judicantis apparent. Quis tandem ille est judex? Sermo quem locutus sum vobis, ille judicabit eum in novissimo die. Ille, inquit, sermo, quem audierunt, quem verum esse nescire non possunt, utpote magnificis operum testimoniis comprobatum,« ille judicabit eum,» ille arguet, ille convincet eum. Ubinam iste talis judex sedebit, quali de solio suo voces aut sententias judicii sui dabit? Prope aderit, intus sedebit, in conscientia cujusque justas sententias terribiliter personabit. Sic enim et Apostolus dicit:« Quia testimonium reddet illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum.» Ergo ille« sermo quem locutus sum, judicabit eum in novissimo die.» Unde hoc sermoni huic? Ait:
12.1.57
« Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ille mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar.» Inde, inquit, sermo quem locutus sum, fortitudinem habet judicandi, quia ego a meipso non loquor, quia non solum juxta praesumptionem prophetae mendacis quem lex jubet non timeri. De corde meo non confinxi,« sed qui misit me Pater,» illa videlicet missione, qua mihi est Pater, ipse mihi mandatum dedit, ipse mihi obedienti in mandato incarnationis et passionis, mandavit« quid dicam, et quid loquar;» quid, inquam, nunc dicam patienter contradicentibus, et quid in futuro judicio loquar terribiliter, ubi nemo contradicere audebit. Si ex me locutus fuissem, id est, ex homine vel secundum hominem, quem solum in me videtis et quem solum me esse putatis, tunc infirmus, imo et mortuus esset sermo quem sum locutus.« Nunc autem vivus est et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.» Ergo in veritate, ergo in aequitate judicabit. Mandatum, inquam, ille mihi dedit qui me misit, et ego ex ipso ejusmodi sermonem loquor.
12.1.58
« Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est.» Mandatum ejus sic dicendi et sic faciendi, non incerta spe exsequor, non dubia exspectatione perago, sed« scio,» et bene scio,« quia mandatum ejus vita aeterna,» id est, omnibus credentibus, vitae aeternae effectiva causa est. Non enim incertis eventibus in hoc mandato positus, paulo ante dixi:« Venit hora et clarificetur Filius hominis,» atque subinde:« Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum,» et his similia.« Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.» Si quidem sermonis hujus utilis proventus appareret, recte, tanquam non mandatus a Patre contemptibilis esset. Nunc autem fructus ejus vita aeterna est, et hoc multis comprobatur testimoniis, dum alii de morte animae per poenitentiam ad vitam redeunt, alii quoque corpore mortui, sermonis ejusdem imperio resurgunt. Ergo verum, ergo irrefragabile est, quia quae loquor, non confingo, ut propheta mendax, sed« sicut dixit mihi Pater,» sic est voluntas Patris. haec loquor.

Intertext edge

Open linked passage

Note