Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentarius in Job
Job 2.179
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis1070-1129
—
10878 Coinjo8
2.1
SUPER JOB COMMENTARIUS.
2.1
428 CAP. I.
2.2
VERS 1.--« Vir erat in terra Hus.» Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, videlicet in terra Hus, quae terra gentilium est, ut hoc laudibus ejus proficiat, quod juxta praeconium Sponsi:« Lilium inter spinas,» id est bonus inter malos fuit. Qui quoniam singulariter cum diabolo fuerat certaturus quasi ante arenae spectaculum sacrae textus Historiae membra fortis athletae, id est, quatuor principales mentis virtutes describit dicens:« Eratque vir ille simplex,» et caetera. Nam in eo quod dicitur:« Simplex,» prudentia quoque intelligenda est, videlicet, quia sanctorum simplicitas sine prudentia non est, juxta quod Veritas praecipiens,« Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.» In eo ergo, ut dictum est, quod simplex dicitur, prudentia, in eo quod rectus, fortitudo, in eo quod timens Deum, justitia, in eo quod recedens a malo, temperantia designatur. Post bona haec interiora ordinate subduntur exteriora.
2.3
VERS. 2.--« Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.» Ac si diceret: Et quod magnum est, supradictas virtutes habuit in fecunditate prolis. Saepe enim cor parentis ad avaritiam allicit fecunditas prolis. Amplius autem et hoc quod sequitur:
2.4
VERS 3.--« Et fuit possessio ejus septem millia ovium.» Ejusdem proficit laudibus, ut consideres quantae sanctitatis vir fuerit, quem nec tot haeredum affectus ad avaritiam inclinavit, quique ad tam sedula Dei obsequia, et sic occupatus, vacavit. De quo constat quod cuncta haec sine amore possederit, quia sine dolore amisit. Eratque vir ille, scilicet tam justus, magnus, idest dives inter omnes Orientales. Quos quis ignorat esse praedivites? Ac si aperte diceretur: Ditior fuit divitibus. Et vir ille, id est, talis, tam magnus, hoc modo filiis suis, etiam cum corpore absens esset, sollicitudine praesens aderat.
2.5
VERS. 4.--« Filii ejus,» quod magnum est in magna substantia multum concordes,« ibant et faciebant» id est, ire et facere consuetudinem habebant« convivium,» quod celebrari sine culpa vix potest,« per domos,» scilicet omnes per domos suas, aequali dilectione nullam omittentes.« Faciebant,» inquam,« convivium unusquisque» caeteris fratribus suis« in die suo,» id est, in die septimanae secundum ordinem aetatis sibi deputato.« Et mittentes,» id est, inferiori sexui honorem impertientes« vocabant tres sorores suas,» id est, charitate indivisa,« ut comederent et biberent cum eis.» Quod totum est laus paternae institutionis.
2.6
VERS 5.--« Cumque in orbem,» id est, in circuitum,« transissent dies convivii,» id est dies septem,« mittebat Job,» scilicet curam gerens salutis eorum,« et sanctificabat illos,» videlicet purgatione sacrificiorum; hoc est quod sequitur:« Surgensque diluculo offerebat holocausta per singulos,» scilicet septem holocausta, filii quippe septem erant. Et nota quia qui octavo die sacrificia dicitur offerre, plenus Spiritu septiformis gratiae pro spe resurrectionis, quae octava mundi aetate celebrabitur, Domino deservisse perhibetur.« Offerebat,» inquam,« holocausta. Dicebat enim: Ne forte,» id est, non affirmans, sed pro sollicitudine dubitans,« ne forte peccaverint filii mei et benedixerint,» id est, detraxerint Domino, per antiphrasin,« in cordibus suis.» Temere namque de altenis cordibus judicare non debemus. Quod nota, quod perfectos esse in opere et sermone docuerat, quibus de sola cogitatione metuebat, dicendo« in cordibus suis.»--« Sic,» id est, tam sancte, tam sollicite,« faciebat Job cunctis diebus,» id est perseveranter. Allegorice.« Vir nomine Job,» quod interpratur dolens, scilicet Dominus noster, qui« dolores nostros ipse portavit,»--« erat,» imo est, id est, habitat per fidem« in terra Hus,» id est, in corde populi, consiliatoris regnat. Hus quippe consiliator interpretatur. Et« sapientia» Dei, scilicet Christus,« habito, inquit, in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.»--« Et ille vir erat simplex et rectus,» id est mansuetus et justus, et timens Deum, juxta quod scriptum est:« Et replebit eum Spiritus timoris Domini:»--« Et recedens a malo,» videlicet quia« peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.»--« Natique sunt ei septem filii,» id est apostoli gratia septiformis Spiritus implendi,« et tres filiae,» id est, plebes infirmiores, sed tamen fide Trinitatis solidatae.« Et fuit possessio ejus septem millia ovium,» id est innocentia perfectorum ex legis pascuis ad perfectionis gratiam venientium.« Et tria millia camelorum,» id est, in Trinitatem credentium fides gentilium, qui torti moribus, atque onusti criminibus, ab idolorum cultura venerunt, sive plebes Samaritanorum, qui sicut cameli quasi ruminant, sed nequaquam ungulam findunt, videlicet quia legem ex parte recipiunt, et ex parte contemnunt, dum fidem resurrectionis nesciunt.« Quingenta quoque juga boum et quingentae asinae.» 429 Numerus hic ex quinquagenario decies multiplicato perficietur. Et quinquagenarius requiem jubilaei, denarius autem summam exprimit perfectionis. Boum quoque nomine in praesenti Judaea, asinarum vero nomine gentilium figuratur stultitia. Idem ergo hic quod superius nominatis ovibus et camelis, et per boves et asinas designatur, videlicet quia aeternam et perfectam requiem Judaea gentilitasque quasi quingenta juga boum et quingentae asinae Christo colliguntur possidendae. Et quia per boum fidem prius stulta mundi, post etiam astuta collecta sunt, bene prius animalium multitudine descripta, in extremo ponitur,« ac familia multa nimis.» Eratque vir ille, scilicet de quo dictum est:« Ecce vir Oriens nomen ejus,» magnus inter omnes Orientales, id est inter omnes sanctos in fide ejusdem Orientis consistentes, videlicet quia caeteros sanctos adoptio facit esse Orientales, illum autem Divinitatis natura verum Orientem exaltat.« Et filii ejus,» id est praedicatores ejus sancti apostoli,« ibant per domos,» id est per diversas regiones,« et faciebant convivium,» id est audientibus ministrabant epulas virtutum,« unusquisque in die suo,» id est in intellectu suo.« Cumque transissent in orbem dies convivii,» id est peracto ministerio praedicationis, mittens scilicet Spiritum sanctum,« sanctificabat eos,» videlicet quia pro praedicaturis apostolis Patrem Redemptor noster exoravit. Dicebat enim:« Ne forte peccaverint filii mei,» id est praedicatores mei,« et benedixerint,» id est maledixerint,« Deo in cordibus suis.» Maledicere enim Deo est, de ejus munere sibi gloriam praebere.« Sic faciebat Job cunctis diebus,» videlicet quia sine intermissione pro nobis holocaustum Redemptor immolat, cum Patri suam pro nobis Incarnationem demonstrat. Moraliter:« Vir,» scilicet quisque electorum viriliter agens,« nomine Job,» id est dolens, videlicet de praesentibus, et ad aeterna festinans,« erat,» imo est,« in terra Hus,» id est animum inhabitat consiliatorem, et omnia cum consilio agentem.« Eratque vir ille simplex,» etc. Istud non mutatur ab eo modo, quo supradictum est in historico sensu.« Natique sunt ei,» videlicet per conceptum bonae cogitationis,« septem filii,» id est virtutes septem Spiritus sancti,« Spiritus sapientiae et intellectus,» etc. Nam, licet hae gratiae in solo Christo plenariae requieverint, tamen eisdem quisque electus pro suo modulo participatur.« Et tres filiae,» videlicet fides, spes, charitas, quarum pulchritudine, quidquid viriliter agit perornatur intrinsecus, et perfectionis summa, in septem filiis, et tribus his filiabus quasi denarius numerus impletur.« Et fuit,» scilicet in pascuis veritatis,« possessio ejus,» id est cogitationes ejus,« septem millia ovium,» id est innocuae cum perfecta cordis munditia.« Nam in septem millibus,» perfectio; in nomine« ovium,» munditia vel innocentia signatur.« Et tria millia camelorum,» id est item cogitationes sub cognitione Trinitatis sponte se in appetitu humilitatis inclinantes. Camelus enim portandis oneribus ultro dorsum praebet. Vel exemplo Domini, de quo dictum est:« Culicem liquantes et camelum glutientes.» Aut certe qui habentes aliquid saeculi et aliquid Dei, non quidem se penitus findunt ab omni terreno opere, sed tamen ruminant, temporalia dispensando bene.« Quingenta quoque juga boum,» id est virtutes concordes sub jugo Christi, mentis duritiam exarantes,« et quingentae asinae,» videlicet motus lascivientes dominante restricti ratione.« Quingentae» inquam, id est aeternae pacis, ut supradictum est, requiem perfectam desiderantes.« Ac familia multa nimis,» id est cogitationes innumerae, quae velut ancillulae, absente domina ratione, loquaciter perstre punt, opus negligunt, sed illa redeunte conticescunt, propriumque opus repetunt.« Eratque,» imo est,« vir ille,» id est talis,« magnus,» scilicet contemplatione socius,« inter omnes Orientales,» id est mentes excedens inter coelestes spiritus, Orientali, id est divinae luci inhaerens, dicensque:« Nostra autem conversatio in coelis est.»« Et filii ejus,» scilicet supradicti, eunt per domos« et faciunt convivium,» id est virtutes singulae juxta modum proprium mentem pascunt,« unusquisque in die suo,» id est unaquaeque virtus in illuminatione sua,« Et mittentes vocant tertio sorores suas,» id est fidem, spem et charitatem,» ut comedant et bibant cum eis,» id est gaudeant in omne opus bonum cujusque virtutis. Et quia nonnunquam aliquantula elatione ipsa bona nos opera polluunt, bene subjungitur:« Cumque in orbem transissent dies convivii,» id est ubi peractus est sensus vel effectus cujusque virtutis,« mittebat Job et sanctificabat eos,» quia videlicet omne quod actum est districta retractatione vir sapiens studet emundare.« Consurgensque diluculo,» id est humanitatis noctem deserens,« diluculo,» inquam, id est in compunctionis luce« holocaustum per singulos offert filios,» id est pro unaquaque virtute devotae precis immolat hostiam.« Dicit enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis,» id est ne forte virtutes meae, dum bona in aperto exercent, in occulto noxia molitae sint, et arrogando sibi quod sunt, Deo maledixerint. Quod bene et subtiliter Jeremias insinuat per viros quod ad offerenda Deo munera venientes in medio civitatis refert interfectos esse ab Ismahel, quia divinis deditae operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, subripiente hoste, dum devotionis portant hostiam in ipso itinere, perdunt vitam thesauri; quibus se decem viri redemerunt ne interficerentur, spes est, quae in agro poenitentiae recondita supradictis sacrificiis omnem virtutem ad perfectum emundat.« Sic faciebat Job,» id est sic facit iste dolens vir,« cunctis diebus,» videlicet quia frustra velociter in bono opere currit, qui priusquam ad metas, id est ad bravium vitae perveniat, a proposito deficit.
2.7
Ecce autem quasi quoddam speculum mentis nostrae oculis opponitur, cum talis viri tentatio describitur, qua diabolus non contra eumdem Job, sed ipsum habens pro materia contra Deum certamen hoc ordine proponit.
2.8
VERS. 6.--« Quadam autem die.» Primo notandum quia tentatio viri justi, qua ad victoriam ducitur, a die coepta perhibetur. Econtra divitis anima in Evangelio nocte repetitur, et Salomon nocte sapientiam accepit non perseveraturus.« Quadam ergo die cum venissent filii Dei,» scilicet electi angeli, qui per Paulum omnes dicuntur administratorii spiritus, cum inquam hi« filii Dei,» qui ad nos mittuntur« venissent,» videlicet spiritus conversione, et« assisterent coram Domino,» unde nulla discedunt mentis aversione,« adfuit inter eos etiam Sathan.»--« Adfuit,» inquam, ita ut videretur non ut videret,« inter eos,» id est cuncta videntem latere non valens, sicut caecus solem non videns solis radiis perfunditur.
2.9
VERS. 7.--« Cui,» videlicet non electis angelis, sed Satan quem nescit, id est quem reprobat,« dixit Dominus: unde venis?» Videlicet quia dignum est ut itinera ejus, quae judicans damnat, quasi nesciens requirat. Hoc est dicere Dei,« unde venis?» itinera malitiae ejus increpare.« Respondens Satan,» cujus utique respondere est, omnipotenti majestati nil posse celare,« ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.» Bene, quia quietus in coeli culmine stare contempsit, 430 idcirco laborans et anxius terram non transvolat, sed peccati pressus pondere perambulat, et ad gyrum laboris circuit, juxta illud:« In circuitu impii ambulant.»
2.10
VERS. 8.--« Dixitque Dominus: Nunquid considerasti servum meum Job,» subintellige qualis sit, et perspexisti,« quod non sit similis ei super terram?» Hoc dicere Dei est tales electos suos justificando facere, qualibus angelus apostata possit invidere.« Vir simplex,» etc. Hoc superius jam dictum est.
2.11
VERS. 9, 10.--« Nunquid frustra,» id est gratis, Job, qui tot bona in terra recepit,« timet Deum,» id est innocenter se gerit? Hoc dicere diaboli est, invidendo rimas reprobationis exquirere, et quasi vermem ad virentis arboris radicem ponere.
2.12
VERS. 11.--« Sed extende,» subintellige usque ad me,« manum,» id est potestatem tuam, videlicet feriendi licentiam,« et tange,» id est tangere me permitte,« cuncta quae possidet.» Ac si dicat: Cuncta quae dedisti subtrahe;« nisi in faciem benedixerit tibi,» id est nisi gratiam favoremque tuum maledicendo contempserit. Hoc dicere diaboli est, ad afflictionem bonorum malitiae aestibus anhelare.
2.13
VERS. 12.--« Ecce,» subintellige ad cursum malitiae te relaxo,« universa quae habet,» id est cuncta substantia ejus et filii ejus,« in manu,» id est in potestate tua sunt;« tantum,» subaudi, hoc prohibeo,« ne in eum,» id est in corpus ejus,« extendas manum.» Ac si dicat: Non sic laxo te hostem, ut undique feriam civem.« Egressusque,» id est relaxatus est« Satan a facie Domini,» id est a disciplinae vinculis, videlicet, quia diu ligata voluntas ad opus processit.
2.14
VERS. 13.--« Cum autem,» subaudi illo quaerente tempus aptum tentationi,« quadam die filii ejus et filiae comederent et biberent in domo fratris sui primogeniti,» videlicet dispensante et prodente nobis Deo, quia praenuntia tribulationis est laetitia satietatis.
2.15
VERS. 14- 19.--« Nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae,» etc. Haec et caeterorum verba nuntiorum, nunc interim in historico sensu expositione non indigent, nisi quod callide tentatoris instinctu damna et multa nuntiantur et subita, dum adhuc illo vel illo loquente venit alius, et quod hic ait,« boves arabant,» ut videlicet memorato fructu operis causa crescat doloris,« alius autem: Ignis, inquit, Dei cecidit de coelo,»« ignis,» inquam,« Dei,» tanquam si diceret, illius animadversionem sustines, quem tot hostiis placare voluisti.
2.16
VERS. 20.--« Tunc,» id est tandem, scilicet liberis amissis,« surrexit Job et scidit vestimenta sua,» quod videlicet magni doloris indicium erat,« et tonso capite,» videlicet quia capillos tempore tranquillitatis ad ornatum servaverat,« corruit in terram et adoravit,» videlicet tenens duo praecepta charitatis; corruit, amorem proximorum in dolore exprimens, et adoravit amorem Dei non deserens. Et vigilanter attendit qualis huc venerit, id est qualis natus sit.
2.17
VERS. 21.--« Nudus,» inquit, id est nihil habens,« egressus sum de utero matris meae,» terram videlicet quae nos omnes genuit matrem suam nominans. Sequitur enim:« Nudus revertar illuc,» scilicet quando sepeliar mortuus. Magis autem ex justitia Conditoris consolationem sibi adhibens,« Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit.»--« Dominus,» inquam, non diabolus« abstulit.» Auferendo ergo qui dedit, sua recepit, non mea abstulit. Et ad Deum, cui nonnisi justum placet, suae voluntatis studium inclinans,« sicut Domino placuit, inquit, ita factum est.» Totumque quod rectum sentit benedictione concludit, gloriae personans hymnum:« Sit nomen Domini benedictum.»
2.18
VERS. 22.--« In omnibus his non peccavit Job labiis suis,» id est interioribus labiis,« neque» ore exterius« stultum aliquid contra Deum locutus est.» ALLEGORICE. Cuncti dies quibus sine intermissione, ut supradictum est, holocaustum corporis et sanguinis sui pro nobis Redemptor noster immolat, dies unus est, dies manifestatae sapientiae, dies salutis, de quo Apostolus:« Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, nunc dies salutis.» Et Psalmista:« Hodie si vocem ejus audieritis.» De hac die nunc dicitur:« Quadam autem die cum venissent,» videlicet in recordationem,« filii Dei,» scilicet qui erant dispersi,« ut assisterent eoram Domino,» id est« congregarentur in unum,» sicut ait evangelista,« adfuit inter eos,» scilicet servientes ad electorum adjutorium,« et Satan,» videlicet serviens ad probationem ipsorum.« Cui dixit Dominus.» Quid sit dicere Dei, quid respondere Satan, jam supradictum est.« Unde venis?» Increpatio est, videlicet quia qui ante quasi non visus tolerabatur, incarnato Domino, diabolus increpatur.« Circuivi terram,» videlicet gentes omnes post me traxi ab Adam,« et perambulavi eam,» id est nullum a reatu liberum reliqui.« Nunquid servum meum Job,» id est Christum in forma servi,« considerasti?» id est deprehendisti, videlicet quia dicis:« Quid mihi et tibi? scio quia Filius Dei es.»--« Considerasti, inquam, quod non sit in terra,» id est in hominibus qui tantum homines sunt,« similis ei,» videlicet quia Deus et homo est.« Homo simplex,» etc. Hoc superius expositum est.« Et Satan,» quia idipsum quod de divinitate ejus suspicatus fuerat, in dubium sibi venit prae superbia,« Nunquid, ait, frustra,» et non magis pro praesenti qua remuneratur miraculorum gloria, hic« timet Deum,» adeo recedens a malo, ut Deus putetur, cum sit homo.« Nonne» ideo absque peccato incedit, quia« tu eum,» id est animam ejus, ne possit tentari ut caeteri homines,« vallasti, ac domum,» id est corpus ejus,« universamque substantiam per circuitum,» id est electos ejus ut invadere non praesumam?« Operibus,» scilicet miraculis,« manuum,» id est curationum,« ejus benedixisti,» videlicet ut multa sint,« et possessio ejus crevit in terra,» id est credentes in eum multiplicati sunt. Haec Satan Deo dixisse, est, talia invidendo sensisse.« Sed extende» et caetera usque:« Cum autem quadam die,» sicut superius accipienda sunt, nisi quod ait,« in manu tua sunt.» In qua nunc accipi debet potestas non perdendi sed tentandi, et cribrandi sicut triticum.« Cum autem quadam die, filii ejus et filiae,» id est apostoli et inferiores discipuli,« in domo fratris sui primogeniti,» id est intra fines Judaici populi, qui ideo primogenitus dictus est, quia ad cultum Dei prior venit quam gentes,« comederent et biberent vinum,» id est praedicarent Evangelium,« nuntius» videlicet sermo propheticus,« venit,» id est impletus est, qui diceret:« Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuerunt scientiam.» Videlicet hoc modo:« Boves arabant,» id est boni operatores concorditer verbo instabant,« et asinae,» id est simplices« pascebantur,» id est docebantur,« juxta eos,» id est eorum doctrinae consentientes,« et irruerunt Sabaei,» id est captivantes, videlicet spiritus maligni,« tuleruntque omnia,» videlicet in infidelitatis captivitatem,« et pueros,» id est nondum in fide robustos,« percusserunt gladio,» scilicet desperationis,« et effugi ego,» subaudi propheticus sermo,« solus,» videlicet quia cunctis superstes persecutionibus Christum annuntiat sermo propheticus.« Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter,» id est aliud de sermone prophetico impletum est, scilicet hoc:« Zelus ignis apprehendit populum ineruditum.» Quod tali modo impletum est:« Ignis Dei,» id est flamma invidiae, Deo permittente,« cecidit,» id est exarsit,« de coelo,» id est a praepositorum cordibus, qui coelum dicuntur, juxta illud:« Attende, coelum, et loquar,» ob« tactas oves, puerosque,» id est ad consensum sui tactos simplices,« consumpsit,» id est a fide subvertit.
2.19
431 VERS. 17.--« Venit alius,» id est, impletum est aliud de sermone prophetico, verbi gratia istud:« Et tenentes legem nescierunt me.» Impletum est, inquam, hoc modo:« Chaldaei,» id est feroces, scilicet persecutionis auctores,« fecerunt tres turmas,» id est Pharisaei, Herodiani, et Sadducaei, diviserunt se,« et invaserunt camelos,» id est, infirmorum mentes, verbi gratia Samaritanos,« et tulerunt eos,» id est, a fide et spe resurrectionis avertere moliti sunt, et caetera ut supra.
2.20
VERS. 18, 19.--« Et ecce intravit alius,» id est, impletum est aliud de sermone prophetico, scilicet hoc:« Proximi mei a longe steterunt;» vel illud:« Percutiam pastorem et dispergentur oves.» Hoc, inquam, hoc modo impletum est.« Filiis tuis et filiabus vescentibus,» ut supra expositum est,« repente ventus vehemens,» id est tentatio fortis,« irruit a regione deserti,» id est, a Judaeis Deo desertis, vel a spiritibus immundis,« et concussit,» id est, ad persecutionem commovit,« quatuor angulos domus,» id est, quatuor ordines Synagogae, videlicet sacerdotes, Scribas, seniores et Pharisaeos.« Quae corruens,» scilicet in persecutionis crudelitatem,« oppressit liberos tuos,» id est, desperatione obruit apostolos.
2.21
VERS. 28.--« Tunc surrexit Job,» videlicet in mortuis, vel ad vindictam se erexit,« et scidit vestimenta sua,» id est, Synagogam quae sibi adhaeserat a se rejecit,« et tonso capite,» id est, a principibus abrasa sacerdotii dignitate,« corruit in terram,» id est, venit ad gentium notitiam. Terra namque hoc loco est gentilitas peccatrix, videlicet quia peccanti homini dictum est:« Terra es et in terram ibis.»--« Et adoravit,» id est, adorantes fecit juxta illud:« Propterea confitebor,» id est, confessores acquiram,« tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo,» id est, cantari faciam.
2.22
VERS. 21.--« Nudus,» inquit, id est, homo purus et absque ornatu divinitatis esse reputatus,« egressus sum,» id est recessi« de utero,» id est, a carnali sensu,« matris meae,» videlicet Synagogae. In cujus rei typum cum mulier Aegyptia Joseph incestis amplexibus tenere vellet, ille relicto pallio in manu ejus nudus profugit ab ea. Sic Dominus noster, relicta in manu Synagogae legis littera, qua ejus conteguntur sacramenta, confugit ad gentes, dicens:« Nudus egressus sum de utero matris meae,» ut supra dictum est. Nudus in divinitate, conspicuus revertar illuc, videlicet in mundi termino, cum multitudo gentium subintroiret. Dominus a quo per hoc quod homo sum accepi omnia, dedit, scilicet Synagogam exspectantem meam Incarnationem, Dominus abstulit, scilicet eamdem meam praesentiam contemnentem. In omnibus his non peccavit Job:« Peccatum quippe non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.» MORALITER. Quia talis est unusquisque qualis et cogitatio ejus, tunc veniunt, scilicet filii Dei ut« assistant coram Domino,» cum coelestia volvimus in palatio mentis per amplitudinem contemplationis, id est inter eos et Satan, cum se interserit, ut bene cogitata perturbet. Caetera, usque:« Egressus est Satan a facie Domini;» sic sunt accipienda pene ut superius. Egresso itaque Satan, id est, permisso eum tentari, quem necesse est tentationibus erudiri, sequitur:« Cum autem quadam die filii et filiae ejus,» id est, virtutes superius dictae,« comederent et biberent,» id est, epulas vitae sumerent« in domo fratris sui primogeniti,» id est, in sacramentis fidei, primogenita namque virtutum omnium fides est,« sine fide quippe Deo placere impossibile est,»--« nuntius venit,» id est, discretio ad conscientiam recurrit, quae pereuntibus plerumque aliis virtutibus sola superest.« Boves,» inquit,« arabant,» id est, graves meditationes in bonis studiis, verbi gratia, in sacra Scriptura, se exercebant,« et asinae,» id est, simplices motus cordis,« pascebantur juxta eos,» id est, juxta sensum ejusdem Scripturae regebantur,« et irruerunt Sabaei,» id est spiritus maligni,« et tulerunt omnia,» videlicet in malis desideriis juxta nomen suum captivantes ea,« puerosque» custodes, id est, cordis circumspectiones,« gladio percusserunt,» id est, suo praeventu diruerunt.« Venit alter.» Eadem discretio nuntius alter dicitur, dum nuntiat aliud, et dixit:« Ignis Dei,» id est invidia permissu Dei,« cecidit de coelo,» scilicet aerio, id est ab immundis spiritibus, qui in aere vagantur.« Et tactas oves,» id est innocentiam« puerosque,» id est, cordis munditiam tangendo inflammatione pravae suggestionis« consumpsit.» Dixit et hoc:« Chaldaei,» id est feroces, scilicet iidem maligni spiritus,« fecerunt tres turmas,» id est, illicito opere, superflua locutione, inordinata cogitatione mentem impetivere,« et camelos,» id est bonas rerum temporalium dispensationes,« et pueros,» id est sensus istis praesidentes, gladio imprudentiae percussit[ percusserunt]. Dixit et hoc:« Filiis tuis et filiabus,» et caetera ut supra,« repente ventus vehemens,» id est tentatio fortis,« irruit a regione deserti,» id est a spiritibus immundis Deo desertis,« et concussit quatuor angulos domus,» id est quatuor constantiae virtutes, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, justitiam.« Quae corruens oppressit liberos tuos,» id est, omnes virtutes exstinxit.« Tunc surrexit Job,» id est, post haec, respiciente Domino, is qui tentatus est, ad decertandum assurgit,« et scidit vestimenta sua,» id est, cuncta sua retractat opera,« et tonso capite,» id est, rejectis cogitationibus vanis,« corruit in terram,» id est, confitetur infirmitatem suam, et« adoravit,» peccata sua confitens:« Nudus,» inquit,« egressus sum,» id est, nullis meis meritis renatus sum,« de utero matris meae,» videlicet primae gratiae.« Nudus,» id est, in sola misericordia, spem habens,« revertar illuc,» id est, ad eamdem gratiam. Dominus misericorditer dedit, Dominus juste abstulit, sicut Domino placuit, scilicet tollendi potestatem habenti sicut et largitatem dandi, ita factum est, videlicet et ad ejus judicium recurrere dignum est.« Sit nomen Domini benedictum,» id est in omnibus judiciis suis benedicam Dominum. Et hoc modo loquens,« in omnibus his non peccavit Job,» videlicet solerti cura custodire dolens animus debet ne ignis qui hunc velut aurum concremat, per excessum sermonis illiciti in paleae favillam vertat. Hoc idem quod de virtutibus dictum est, de donis Spiritus sancti sentire nil obstat. Alii namque prophetae, alii genera linguarum, alii virtutes curationum dantur. Sed quia ipsa dona non semper in mente eodem modo sunt, liquido ostenditur quod ne se mens in praesumptione elevet, aliquando utiliter subtrahantur. Quod cum fit, dicatur recte:« Dominus dedit, Dominus abstulit,» etc.
2.23
Quia Satan in primo certamine se succubuisse considerat, adhuc imprudenter de sancto viro mala sperans, malus enim bona credere non potest, vel experta, ad alia se tentationum bella hoc ordine restaurat.
2.24
CAP. II,
2.25
VERS. 1, 2, 3.--« Factum est autem cum quadam die,» usque« Tu autem commovisti me.» Haec superius disserta sunt, et hic non mutantur. Non tamen ut prius, ita nunc accipiendum est, quod ait,« unde venis.» Nam quia victus est, nunc infirmitas ejus superbiae increpatur, ac si aperte dicatur: Ecce ab uno in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris?« Tu autem,» inquit,« commovisti me adversus eum,» subaudi detrahendo illi.« Commovisti» nostro more dicit qui nonnisi commoti percutimus.« Ut affligerem eum,» subaudi tibi permittens,« frustra,» id est, pro nulla recidenda culpa, videlicet, 432 ut in dicto Domini veritas, in facto autem rectitudo teneatur, non frustra percutitur, quia augetur meritum: et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur admissum.
2.26
VERS. 4.--« Respondens Satan, pellem, ait, pro pelle.» Adhuc detrahit, videlicet hoc asserens, quod idcirco Job aequanimiter flagella patitur, quia cavet ne ipse feriatur, sicut saepe dum venire ictum contra faciem cernimus, manum palpebris apponimus, ut ab ictu oculos defendamus. Hoc est quod ait,« pellem pro pelle dabit homo.» Nam exponens quid dixerit,« cuncta,» inquit,« quae habet homo dabit,» id est permittet auferri,« pro anima,» id est, pro vita sua, videlicet ne si irascatur et maledicat, percutiatur et ipsa.
2.27
VERS. 5.--« Alioquin,» id est, si ita esse non concedis,« mitte,» id est, mihi permitte,« manum,» id est potestatem tuam,« et tange,» id est, tangere sine me,« os ejus et carnem, et tunc videbis,» id est, sic experieris,« quod in faciem benedicat,» id est, maledicat per impatientiam,« tibi.»
2.28
VERS. 6.--« Ecce,» inquit Dominus, subaudi extendo.« In manu,» id est in potestate,« tua est» qualiter et quantum velis percutere;« verumtamen animam illius serva,» id est non penitus occidas.
2.29
VERS. 7.--« Egressus ergo Satan a facie Domini,» scilicet eo modo quo jam superius dictum est,« percussit Job ulcere pessimo.» In eo quod ait« pessimo,» qualitatem ulceris, in eo quod ait,« a planta pedis usque ad verticem,» quantitatem exprimit.
2.30
VERS. 8.--« Qui,» subaudi recte pensans quid esset, videlicet quia corpus ejus vas fictile confractum erat,« testa,» id est vasis fictilis fragmento,« saniem,» imo testa testam, luto lutum« radebat,» non digitos, non vestis mollitiem vel sic percussae carni impertiens.« Sedens in sterquilinio,» videlicet ut fragilitatem suam considerans etiam ex circumstantibus vim suae despectionis augeret, ponebat in sterquilinio corpus, ut quid esset carnis substantia perpenderet animus, et hoc ex loci fetore caperet, quod festine corpus ad fetorem rediret. Cum autem in alto mentem fixerat, quaerit hostis inferior scalam, id est conjugis cor, per quam ad cor ejus ascenderet, videlicet antiquae artis insidias repetens. Nam, quia scit quomodo Adam soleat decipi, ad Evam recurrit.
2.31
VERS. 9, 10.--« Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanes in simplicitate tua?» Verba sua Eva repetit. Nam quid est dicere simplicitatem deserere, nisi obedientiam contemnere? Et quid est dicere,« benedic Deo et morere,» nisi transcendendo praeceptum ultra quam es conditus vivere? Sed Adam noster fortis in sterquilinio jacens, qui in paradiso quondam debilis stetit:« Locuta es,» inquit,« quasi una de stultis mulieribus.» Non ait quasi una ex mulieribus, sed« quasi ex ineptis mulieribus,» videlicet quia non sexus, sed voluntas mulieribus in vitio est, et quod pravum sapiunt, accedentis stultitiae, non autem conditae est naturae.« Si bona,» scilicet dona vel temporalia vel aeterna« accepimus de manu Domini,« mala,» scilicet flagella praesentia,« cur non sustineamus?»--« In omnibus his non peccavit Job labiis suis,» etc., id est, nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit.
2.32
VERS. 11.--« Igitur audientes tres amici Job,» etc. Quod boni studii fuerint, non solum ex eo liquet quod veniunt ad consolationem afflicti, sed ex eo quoque quod tanti viri fuerunt amici.
2.33
VERS. 12, 13.--« Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum,» videlicet quia plaga percussi speciem mutaverat. Caetera per se satis patent. Sed utrum« septem continuis diebus et septem noctibus cum afflicto sederint,» an certe diebus et noctibus totidem instantia visitationis adhaeserint, ignoramus. ALLEGORICE. Ibi nunc allegoriae initium ponendum est, ubi post verba saepius repetita novi aliquid adjungitur.« Commovisti me,» inquit,« adversus eum,» sed innocentem Christum, tunc scilicet, cum in primum hominem, propter quem hic secundus ad flagella venit, commotus sum.« Commovisti,» inquam,« frustra» scilicet, quia peccatum non fecit.« Pellem pro pelle,» et ut supra.« Verumtamen animam illius serva,» id est in inferno posse teneri ne confidas.« Egressus Satan,» etc.« A planta pedis usque ad verticem,» id est a puris hominibus, Abel et caeteris inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit.« Qui testa,» videlicet carne sua, per resurrectionem solidata,« saniem rasit,» id est peccata nostrae carnis delevit,« sedens in sterquilinio,» id est requiescens in gentilitate quam prius abjecerat, et gaudens super peccatore poenitentiam agente.« Dixit autem illi uxor sua,» id est carnales quique qui sunt in Ecclesia dicunt corpori Christi, quod est vera Ecclesia quando est in afflictione posita.« Adhuc permanes in simplicitate tua,» videlicet transitoria despiciens, et sola aeterna concupiscens?« Benedic Deo et morere,» id est aeterna despice et mala praesentia moriens evade.« Locuta es,» inquit electus quisque,« quasi una de stultis mulieribus,» scilicet de illis unus qui fluxa sectando merito mulieres vocantur.« Si bona suscepimus de manu Domini,» id est si ad bona aeterna tendimus,« cur mala» temporalia« non sustineamus?»--« In omnibus his non peccavit,» etc., ut supra.« Igitur audientes tres amici Job.» Amici beati Job haereticorum speciem tenent, videlicet quia et si bona intentione conveniunt, ad culpam tamen indiscrete loquendo dilabuntur. Quorum scilicet haereticorum perversitas ex istorum quoque nominum interpretatione colligitur. Eliphaz namque Dei contemptus, Baldad vetustas sola, Sophar speculum dissipans interpretatur. Speculum,» inquam, id est mysteria fidei contemplantes, haereticus impugnando dissipat. Nomine quoque locorum de quibus conveniunt, scilicet Theman, id est Auster; Sui, id est loquens; Naama, id est decor, ad idem respiciunt, videlicet, quia sunt haeretici calidi ut Auster, scilicet ad rixam calentes, sunt et elate eloquentes, sunt et decori, scilicet superfluo nitore eloquii.« Condixerant enim» sibi, videlicet quia concorditer adversus Ecclesiam sentiunt, licet inter se discordes sint,« ut pariter venientes,» id est in falsitate sibi concordantes,« visitarent eum et consolarentur,» videlicet quia dum sanctam Ecclesiam docere desiderant, ad eam quasi consolantes appropinquant.»« Cumque elevassent procul oculos suos,» videlicet, quia in imo sunt qui terrena sapiunt,« non cognoverunt eum,» id est Ecclesiam in vulneribus positam pro spe futurorum non cognoscunt, quia praesentia ipsi pro magno appetunt.« Scissisque vestibus,» id est sequaces suos in multis scindentes partibus,« sparserunt pulverem,» id est terrenam intelligentiam,« super capita sua,» id est super corda sua in coelum, id est contra supernae locutionis praeceptum.« Sederuntque cum eo in terra,» quia videlicet quasi infirmanti sanctae Ecclesiae se condescendere simulant,« septem diebus,» id est in cunctis in quibus verum lumen intelligunt, nam per septenarium universitas, per diem designatur intelligentia,« et septem noctibus,» id est in cunctis in quibus ignorantiae tenebras patiuntur. Vel in terra cum Job sedere est, cum sancta Ecclesia veram Redemptoris carnem credere. Unde Dominus ait:« Altare de terra facietis mihi,» id est in incarnatione mediatoris sperabitis.« Et nemo loquebatur ei verbum,» scilicet eo tacente, videlicet quia haeretici mutis nobis amici sunt, loquentibus adversantur, unde et causa subditur:« videbant enim dolorem esse vehementem,» videlicet quia tunc loqui metuit adversarius, cum per amorem 433 Dei vehementi dolore transfigimur. MORALITER. Quod Satan beatum Job« a planta pedis usque ad verticem» percussit, id significat juxta moralitatem quod cum licentiam percipit, omne corpus mentis illatis tentationibus transfigit: quod« testa saniem radebat,» hoc designat quod vigor districtionis dijudicando mundat omnes pollutiones cogitationis. Quod« in sterquilinio sedit,» illud innuit quod humiliatus animus poenitendo peccata sua sibi apponit. Quod« uxor ait: Adhuc permanes in simplicitate tua,» etc., id significat quod carnalis suggestio mentem desperationis incursu fatigat.« Amici» quasi pro consolatione conveniunt, vitia sunt quae sub specie virtutum se contegunt, verbi gratia, cum immoderata ira justitia, dissoluta remissio videri vult misericordia. Quod« nemo loquebatur ei verbum, eo quod viderent dolorem vehementem,» id significat, quia triste cor mox ut vitia pulsaverint reprobata resiliunt. Si enim cor veraciter dolet, linguam contra nos vitia non habent.
2.34
CAP. III,
2.35
VERS. 1, 2.--« Post haec aperuit Job os suum,» scilicet jam victor, in omnibus his non peccando labiis suis,« neque stultum quid contra Deum loquendo.»--« Post haec,» inquam, jam quietus, non commotus; sed tranquillus, jam super gressis omnibus propter quae moveri potuerat,« aperuit os suum.» Quae positio reverenter exspectanda indicat ea quae subjecta sunt, quia videlicet pretiosum est, quod in illo tanquam clauso vasculo continebatur, quod nunc aperto ore depromitur.« Et maledixit diei suo.» Non enim sicut littera sonat, ita simpliciter ea quae loquitur sunt accipienda. Nam cur vir tantus malediceret rei, quam nequaquam subsistere non ignoraret? Nempe hoc esset verbum otiosum, de quo sine dubio in die judicii ratio reddenda est. Maledicit ergo diabolum, et hoc non livore vindictae, sed judicio justitiae, quasi victor super victum dignas proferens sententias, hoc modo:
2.36
VERS. 3.--« Pereat dies in quo natus sum.» Ac si aperte dicat: Pereat angelus apostata, qui Adae in paradiso diem se simulans promittendo divinitatem emicuit dicens:« Et aperientur oculi vestri;» sed noctem se exhibens lucem immortalitatis eidem homini obscuravit. Non enim ait: Pereat dies in qua conditus sum, homo quippe in die justitiae conditus est, sed« in qua natus sum,» inquit, quia in tempore culpae omnis homo nascitur.« Pereat,» inquam, non ita ut non sit, sed ita ut male sit. Sequitur enim paulo post:« Et involvatur amaritudine.» Involvi namque amaritudine non potest, quod omnino perditum, penitus non est.« Pereat,» inquam,« dies,» scilicet diabolus.« et nox,» id est idem, ipse qui simulate quidem dies, sed vere nox est,« in qua,» id est secundum cujus malitiam,« dictum est,» scilicet a Deo,« Conceptus,» id est deceptus est« homo.» Tunc scilicet quando dixit ironice:« Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est.»
2.37
VERS. 4.--« Dies ille,» videlicet qui illudit simulato lumine« vertatur in tenebras,» id est qualis est, scilicet tenebrosus esse appareat, videlicet ne fictis prosperitatibus, quasi diei lumine, illudat et veris tenebris ad peccati tenebras pertrahat.« Non requirat eum Deus desuper.» Ac si dicat: Hominem quidem, qui ex infirmitate in culpam aliena malitia cecidit,« requirat,» id est redimat; eum autem qui nihil infirmum ex carne gestans superbiendo propria malitia corruit,« non requirat,» id est non redimat,« et non illustretur lumine,» id est nunquam pristini status lumen recipiat.
2.38
VERS. 5.--« Obscurent eum tenebrae,» id est erroris sui caecitas eum obruat,« et umbra mortis,» id est oblivio, quia sicut mors vitam, ita oblivio exstinguit memoriam, ut videlicet nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam surgat.« Occupet eum,» videlicet nunc ante extremum supplicium,« caligo,» id est sui erroris confusio,« et involvatur,» scilicet in futuro,« amaritudine,» id est aeterno crucietur, et quasi in volucro, ligetur tormento gehennae.
2.39
VERS. 6.--« Noctem illam,» scilicet, quae ut dictum est, diem se simulat,« tenebrosus turbo possideat,» tunc scilicet quando« Deus noster manifeste veniet, et in circuitu ejus tempestas valida.»--« Non computetur in diebus anni,» id est cum electis hominibus vel angelis, qui quasi dies sunt illius anni, id est et pleni et perfecti temporis, imo infiniti saeculi, de quo Isaias in persona Christi:« Ut praedicarem, inquit, annum placabilem Domini:»--« nec numeretur in mensibus,» id est cum multiplicatis Ecclesiis, vel cum ordinibus angelicis: nam sicut mensis multiplicatis diebus, sic singulae Ecclesiae de multis hominibus, et singuli ordines angelorum de multis angelis perficiuntur.
2.40
VERS. 7.--« Sit nox illa solitaria,» id est separetur a supernae patriae frequentia,« nec laude digna,» laude scilicet divinitatis, cujus appetitu cecidit, quamque sibimet usurpare ausus est in idolis.
2.41
VERS. 8.--« Maledicant ei,» subaudi nocti, qui tenebras ejus damnant omnes spiritus electi,« qui maledicunt diei,» id est qui fictae ejusdem adversantur claritati, nolentes superbiam ejus sequi,« qui Leviathan,» quod interpretatur additamentum eorum, videlicet quia primis hominibus bene conditis divinitatem se addere spopondit,« Leviathan,» inquam, nunc in puteo abyssi clausum,« suscitare,» id est ad apertiora certamina in fine mundi revocare« parati sunt.»
2.42
VERS. 9.--« Obtenebrentur,» subaudi nunc interim,« stellae,» id est hypocritae,« caligine,» id est malitia« ejus,» videlicet ut tales foris appareant, quales apud semetipsos intus latent.« Exspectet lucem.» Hoc ad corpus ejus referendum est, id est ad eosdem hypocritas, vel ad omnes qui fidem, quam nomine tenus tenent, operibus destruunt.« Exspectet,» inquam, corpus ejus« lucem.» id est Christum, juxta illud: Tollatur impius ne videat gloriam Domini,« nec ortum,» subaudi, videat,« surgentis aurorae,» id est exordium in judicio clarescentis Ecclesiae, quia in judicio quasi aurora, in regno autem erit quasi dies plena. Quod tamen in Judaea, quae de hoc eodem est corpore, et dicitur Synagoga Satanae, jam impletum est in eo quod lucem, id est Christum venturum exspectavit, et praesentem videre noluit.
2.43
VERS. 10.--« Quia non conclusit.» Ad ipsum caput revertitur, causasque tantarum maledictionum reddens,« quia non conclusit,» ait, id est conclusa esse non permisit,« ostia ventris,» scilicet paradisi,« qui portavit me,» id est concepit genus humanum in plasmatione Adam et Evae.« Non conclusit,» inquam, sed potius ut ad ejiciendum hominem aperiretur, in corde ejusdem hominis coelestia mandata dissolvit.« Nec abstulit mala ab oculis meis,» id est irrogavit. Nam quasi auferret, si quiesceret, et quasi clauderet, si ab irruptione cessaret. Sic de latronibus loquimur, qui captis suis donant vitam si non abstulerint. MORALITER. Beatus Job mortalitatis lapsum per prospera et adversa variantem cum despectabilem cerneret, maledicendo declaravit dicens:« Pereat dies,» id est prosperitas vel delectatio peccati,« in qua natus,» id est in opus peccati traductus sum,« et nox» id est adversitas vel caecitas mentis,« in qua,» id est cujus occasione,« dictum est: Conceptus est homo,» id est ad consensum peccati perductus est infirmus.« Homo» enim aliquando pro infirmitate ponitur, sicut scriptum est:« Maledictus qui spem ponit in homine.»--« Dies illa,» id est eadem delectatio,« vertatur in tenebras,» id est in ipso sui exordio cognoscatur, 434 ad quem finem perditionis rapiat, et cum blandiri culpa inchoat, finem quoque, id est poenam subsequentem, mens sollicita praevideat.« Non requirat eum,» id est ignoscat,« Deus desuper,» subaudit veniens in judicio,« et non illustretur lumine,» id est tunc in conspectu omnium non publicetur.« Obscurent eum,» scilicet diem,« tenebrae,» id est misericorditer occupent inscrutabilia judicia Dei;« tenebrae, inquam, et umbrae mortis,» id est mors carnis Christi, quae ideo dicitur umbra mortis, quia comparatione verae mortis, quae est animae, qua nos mortui eramus, umbra tantum, id est quaedam similitudo mortis existit. Unam enim et simplam tantum mortem, scilicet carnis misericorditer accepit, et duplam nostram, id est carnis et animae, mortem subegit. Idem ipse quoque significare voluit, cum uno tantum die, sed noctibus duabus in sepulcro jacuit. Bene ergo dicitur,« et umbra mortis.»--« Occupet eum,» id est digno moerore, perturbet« caligo,» id est poenitentiae afflictio,« et involvatur amaritudine,» id est cruciatu vel fletu ejusdem poenitentiae.« Noctem illam,» noctem scilicet supradictam,« tenebrosus turbo,» id est spiritus moerore concitatus possideat vel conterat juxta quod scriptum est-« In spiritu vehementi conteres naves Tharsis,» id est spiritu poenitentiae confundes explorationem gaudii. Hoc enim interpretatur Tharsis.« Non computetur,» id est et hoc modo fiat, ut« non computetur in diebus anni,» videlicet completo vitae praesentis tempore, quod significatur per annum, quando computabuntur hujus anni dies, id est praesentis vitae virtutes,« non computetur» illa nox peccati« in diebus anni,» id est in virtutibus, quas, si in illis computetur, obscurabit,« nec numeretur in mensibus,» id est in multiplicibus factis virtutum, quae facta ex virtutibus, sicut menses peraguntur ex multiplicatis diebus. Ac si aperte dicat: Quando bona computabis, Deus, ut remuneres, non etiam mala quae commissa sunt, contra requiras.« Sit nox illa,» subaudi culpa,« solitaria,» id est nulla defensione geminata, quomodo geminavit Adam in eo quod ait:« Mulier quam dedisti mihi sociam, ipsa mihi dedit, et comedi.»--« Solitaria,» inquam,« sit, nec laude digna,» id est nulla adulatione fota, sicut fit« quando laudatur peccator in desideriis animae suae.» Qui vero culpam suam veraciter insequitur, designatur, cum subditur:« Maledicant ei, id est poenitendo feriant eam, subaudi culpam, illi« qui maledicunt diei,» id est qui despicientes calcant mundana, lucem prosperitatis videlicet, quia tales veri sunt poenitentes.« Qui parati sunt suscitare Leviathan,» id est qui vera conversione sua malitiam contra se diaboli invidentis inflammant, videlicet ita ut quasi excitatus tentationum jacula intorquendo confodere appetat cor sibi repugnantis, quod dudum quieto jure possidebat. Quod quia culpae ejusdem meritum exigit, ut quandiu hic vivitur, nemo quamlibet sanctus ad plenam contemplari queat lucem divinitatis, per concessionem justitia subdit:« Obscurentur stellae caligine ejus,» id est hi qui magnis virtutibus jam splendent, invisa tamen claritate adhuc noctis ejusdem reliquias patiantur. Quod haec eadem nox, id est ejusdem culpae conscientia« exspectet,» id est desideret,« lucem,» subaudi aeternam, et guandiu hic vivitur« non videat,» videlicet sicuti est,« nec ortum surgentis aurorae,» id est novam nativitatem resurrectionis futurae.« Quia non conclusit,» id est aperuit, sicut superius dictum est,« ostia ventris qui portavit me, id est desideria concupiscentiae carnalis, quae pervertit me,« et non abstulit mala,» scilicet corruptionis,« ab oculis meis,» id est irrogavit et experiri fecit. Hactenus in ipsam noctem, id est diabolum peccati auctorem invectus est, nunc in seipsum invehitur in persona generis humani, videlicet quia verus poenitens, non sic accusare debet deceptorem diabolum, ut excuset seipsum, cum scriptum sit:« Justus in principio accusator est sui.»
2.44
VERS. 11.--« Quare, inquit, non in vulva mortuus sum?» etc. Quia quatuor modis peccatum perpetratur in corde, videlicet suggestione, delectatione, consensu et defensione: quod item quatuor modis consummatur in opere, scilicet quia prius culpa latens agitur, postmodum impudenter aperitur, dehinc in consuetudinem ducitur, ad extremum obstinatione desperationis enutritur, ipsos eosdem modos vel perfectus tali conquestione insequitur:« Quare non in vulva,» id est in prima serpentis suggestione,« mortuus sum,» id est quae me mors sequeretur agnovi.« Egressus ex utero,» id est ab interiori suggestione ad exteriorem delectationem« non statim perii,» id est interius perire me non intellexi.
2.45
VERS. 12.--« Cur exceptus genibus,» id est cur delectationi adminiculatus est consensus?« Cur lactatus uberibus?» id est cur excusatione blanditus sum mihi dicendo:« Mulier quam dedisti mihi sociam, ipsa dedit mihi, et comedi.»
2.46
VERS. 13, 14.--« Cur,» inquam, sic et sic feci?« Nunc enim,» id est si enim non fecissem,« nunc dormiens,» id est nullam contentionem carnis patiens nullumque habens tumultuantis infirmitatis certamen,« silerem et somno meo,» id est profunda pace et securitate,« requiescerem,» videlicet sine morte carnis tandem ad aeternae patriae ductus requiem.« Requiescerem, inquam, cum regibus,» id est cum summis angelicae potestatis dignitatibus. Qui bene reges dicuntur, juxta illud: Princeps Persarum restitit mihi,« et consulibus terrae,» videlicet cum eisdem spiritibus. Qui adeo bene consules vocantur, quia nos in ipsis voluntatem Conditoris nuntiantibus consultum ab angustia nostrae tribulationis invenimus. Vel ita:« Cum regibus,» id est cum venturis Ecclesiae Christi rectoribus, quia videlicet quo nunc post passionem Christi homo Redemptus ascendit, illuc profecto si non peccasset, etiam sine redemptione pertingeret, Qui praedicatores bene reges et consules terrae vocantur: reges, quia semetipsos regunt; consules, quia peccatoribus exstinctis, vitae consultum praebent.
2.47
VERS. 15.--« Qui aedificant sibi,» scilicet fugiendo curarum saecularium frequentiam,« solitudinem,» id est vitam tranquillam.« Qui» hoc modo« possident aurum,» id est sapienter vivunt, sapientiam vocavit aurum de qua Salomon:« Thesaurus, inquit, desiderabilis et oleum in habitaculo justi, requiescit in ore sapientis.»
2.48
VERS. 16.--« Et replent domos suas,» id est ornant conscientias suas,« argento,» id est eloquiis divinis. Nam« eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.» Cum talibus, inquam, requiescerem.« Aut sicut abortivum absconditum,» id est sicut electi, qui ante tempus redemptionis, imo ante legem datam exorti, tamen seipsos mortificare naturali lege curaverunt, et ideo dicuntur abortivum, et quasi praeter paucos, de quibus Moses scripsit:« Occultata est nobis multitudo illorum,» ideo cum dixisset« abortivum» addidit,« absconditum.»--« Sicut abortivum,» inquam,« vel sicut qui concepti,» scilicet, per admonitionem acceptae legis,« non viderunt lucem,» id est non pervenerunt ad Christi Incarnationem. De quibus ipse:« Multi, inquit, prophetae et justi cupierunt, desideraverunt videre quae vos videtis et non viderunt.»
2.49
VERS. 17.--« Ibi,» id est in hac luce, quae electorum omnium locus est,« impii,» scilicet gentiles populi,« cessaverunt a tumultu,» id est requiem suis invenerunt animabus, videlicet in adventu ejus conversi quem diu praestolati sunt patres in lege positi,« et ibi 435 requieverunt,» videlicet, quia suave jugum ejus super se tulerunt,« fessi robore,» id est deficientes ab illa qua in terrenis fortes erant, inutili fortitudine.
2.50
VERS. 18.--« Fessi,» inquam, salubri defectione,« et quondam vincti,» id est, qui antequam ad illam lucem pervenirent, fuerant vincti, videlicet, molestia suae corruptionis, pariter, subaudi requieverunt,« sine molestia,» scilicet corruptelae animam aggravantis. Quare? Propter hoc quod sequitur:« Non exaudierunt vocem exactoris,» id est, tentati in praesenti vita, audierunt quidem vocem exactoris, id est diaboli, qui inde exactor dicitur, quia homini in paradiso pecuniam, peccata, commodavit, et hanc iniquitate crescente quotidie cum usuris exigit.« Audierunt,» quidem, inquam, sed non exaudierunt, quia consentire contempserunt.
2.51
VERS. 19.--« Parvus et magnus ibi sunt,» id est, ibi, in illa luce, differentia est meritorum, juxta illud:« In domo Patris mei mansiones multae sunt.»--« Parvus,» inquam,« et magnus,» videlicet quia secundum merita illic in retributionem, alius alium transcendit,« et servus,» id est, qui fuerat servus peccati, ibi est liber a domino suo, videlicet ab eodem peccato liber, inquam, quia transacti nullam omnino patietur confusionem peccati.
2.52
VERS. 20.--« Quare data est misero lux?» Supra dixerat,« quare non in vulva mortuus sum,» et deinceps contemplando supernam requiem, quam peccando perdidit homo, tandem et hoc dixit:« Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.» Nunc perpendens quod praesentis mundi prosperitas vel honor homini miseriae sit augmentum potius quam solatium; furtive namque blanditur, et fallit eum, ne peregrinum se esse sentiat, aut quid perdiderit recogitet. Hoc, inquam, perpendens ait:« Quare data est misero lux?» id est, quare hi, qui in hac peregrinatione miseros se agnoscunt, claritatem transitoriae prosperitatis accipiunt?« Et vita» subaudi quare data est, id est, quare gloria temporalis arridet« his, qui in amaritudine animae sunt,» videlicet pro eo quod longe huc a facie conditoris projecti sunt.
2.53
VERS. 21.--« Qui exspectant mortem,» id est, desiderant plenissimam in se perfici ab omni vita gloriae temporalis mortificationem.« Et non venit,» videlicet, quia saepe occultis Dei judiciis, vel praeesse in regimine compelluntur, vel injunctis occupari honoribus.« Exspectant,» inquam,« mortem, quasi effodientes thesaurum,» id est, ad modum eorum, qui effodientes thesaurum tunc enixius in effossione laborant, cum se thesauro abscondito appropinquare existimant, ipsi quoque, quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se in opere ardentiores exhibent.
2.54
VERS. 22.--« Gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum,» id est divinae contemplationis secretum, in quo sic anima a terrenis tumultibus, sicut in sepulcro corpus absconditur.
2.55
VERS. 23.--« Viro,» subaudi quare data est lux,« cujus abscondita est via,» id est qui sollicite cogitans ignorat ad quem finem perventura sit sua qualiscunque vita, vel, utrum Deo placeat, etiamsi videatur bona.« Et circumdedit eum Deus tenebris,» id est ignorantia, videlicet quia lucem suae visionis nobis auferendo,« posuit tenebras latibulum suum.»
2.56
VERS. 24.--« Antequam comedam suspiro,» videlicet tenebris circumdatus, ut praedictum est,« antequam comedam,» id est, supernae lucis contemplationibus pascar,« suspiro,» id est, gemitu afficior, et sic, cum per gemitum acquisiero, vix tandem contemplatione reficior. Nisi enim suspirem, non comedo, juxta illud:« Fuerunt mihi lacrymae meae panes.»--« Suspiro,» inquam,« et tanquam inundantes aquae,» id est, multiplicibus fluminibus intumescentes,« sic rugitus meus,» videlicet dum occultam sententiam Dei trepido, pervenire ad Deum confidens, sed ne non perveniam metuens, praeterita deflens, et futura pertimescens.
2.57
VERS. 25.--« Quia timor quem timebam,» scilicet ne desererer,« evenit mihi, et quod verebar,» scilicet ne potestatem irae tuae incurrerem,« accidit.» Quam ob causam hoc accidit?
2.58
VERS. 26.--« Nonne dissimulavi?» Id est, nonne me potestate caeteros praeire conspiciens, quasi haec nescirem, ita humiliter de me in corde meo sensi?« Nonne silui,» subaudi ore?« Nonne quievi,» subaudi in opere? Videlicet quia per haec tria, scilicet in corde, in ore, in opere, animus effrenatur, cum mundi hujus prosperitate sublevatur.« Et venit super me indignatio,» subaudi cum sic bene egerim. Unde quisque consideret quae peccantes supplicia maneant, si etiam justos hic tam valida flagella castigant. Amici beati Job in hoc, ut superius dictum est, haereticorum speciem tenent, quod quaedam valde recte sentiunt, sed inter haec ad perversa dilabuntur, quae jam subtiliter pensanda sunt. Ubi duas partes, videlicet accusationis et defensionis, in auditorio totius Ecclesiae Christi compugnantes audis, videlicet hinc amicis accusantibus, hinc beato Job seipsum ab illorum accusationibus defendente. Idcirco nunc locus admonet, ut utriusque partis intentiones manifestius discernantur. Quid ergo intendunt accusantes? Videlicet in conjecturali constitutione causam ejus ponentes, multa pro argumentis conferunt, quorum omnium haec summa est, ac si hoc modo proponant. Palam ostendimus quod Deus aequo judicio percusserit Job; ac deinde rationem inferant, nam secundum quantitatem flagelli, quo durius feritur quam homines caeteri, quantitas quoque in eo est peccati, quo gravius quam caeteri homines Deum offendit. Hanc intentionem depellere vel infirmare nitens, ipse defensor suus beatus Job multa econtra et ipse reddit, quorum haec summa intentio est, ac si ipse hoc modo proponat: Intelligat hoc universa quae ab initio usque ad finem saeculi peregrinatur in hoc mundo, Ecclesia Dei, quod non aequo juxta sensum vestrum, judicio Deus me afflixerit; ac deinde rationem subjiciat. Nam non secundum quantitatem flagelli, quo durius ferior quam homines caeteri, quantitas quoque in me est peccati, quo gravius offenderim Deum quam homines caeteri. Et hanc rationem confirmat, ubi inter caetera ait:« Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.» Sed jam intentione praemissa, disputatio ipsa hoc modo intensa sic incipit:
2.59
CAP. IV,
2.60
VERS. 1, 2.--« Respondens Eliphaz Themanites dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies.» Hoc quoque haereticorum est, ut loqui molliter inchoent, et blanda proponendo aspera subinferant.« Si coeperimus,» inquit,« loqui,» id est, causas tibi ostendere tuae percussionis,« forsitan moleste,» id est impatienter,« accipies.» Sed, quanquam ita sit,« conceptum sermonem tenere quis possit[ poterit]?» subaudi nullus. Hoc ex sui experimento colligit, quod desperate de omnibus sentit. Sed vitiosa ratio est quorumdam vitium commune facere omnium.
2.61
VERS. 3.--« Ecce,» inquit,« docuisti plurimos[ multos],» etc. Ac si dicat: Ecce claret qualis vitae eras qui alios docebas.« Docuisti plurimos,» subaudi, dicens et non faciens,« et manus lassas,» id est, ab opere bono deficientes« roborasti,» subaudi tu ipse operans nihil.« Vacillantes,» id est, propositum firmum non tenentes,« confirmaverunt sermones tui,» id est admonitiones tuae,« et genua trementia,» subaudi arduum iter aggredi,« confortasti.»
2.62
VERS. 5.--« Nunc autem venit super te plaga et defecisti,» id est, sed nunc claret quam infirmus eras ipse, qui alios confortabas, in eo quod« veniente plaga super te defecisti,» in eo quod« tetigit te et conturbatus es,» subaudi statim.
2.63
VERS. 6.--« Ubi est timor tuus, fortitudo 436 tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?» id est, ubi est hoc quod videbaris esse timoratus, et fortis, et patiens, et perfectus? Bene quatuor gradibus vitam ejus numerando distinxit. Nam in via Dei non audacia, sicut in via saeculi, sed timor fortitudinem gignit, idcirco post timorem recte, fortitudinem posuit. Et quia fortitudo non nisi in adversitate ostenditur, mox post fortitudinem patientia, et post patientiam viarum perfectio subinfertur, videlicet quia perfectio de patientia nascitur. Sed per hypocrisin virtutes illas eum habuisse criminatur cum subjungit:
2.64
VERS. 7.--« Recordare, obsecro, quis unquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt?» Vitiosum argumentum dedit. Si enim nullus innocens periret, propheta non diceret:« Justus perit, et nemo[ non] est qui recogitet.»
2.65
VERS. 8, 9.--« Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, qui seminant dolores,» scilicet perversa agendo,« et metunt eos,» videlicet inde temporaliter excrescendo,« flante Deo perisse.» Appellatione flatus anima adversionem Dei voluit exprimere, videlicet ad similitudinem nostri, qui cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Nam sequitur exponens quid dixerit:« Et spiritu irae ejus esse consumptos.» Sed et hoc vitiosum est. Nam tales plerumque diu subsistere et felices esse permittuntur, et« in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur.» Postquam quasi clementer admonuit, jam aperta increpatione subjungit:
2.66
VERS. 10.--« Rugitus leonis,» id est severitas tua,« et vox leaenae,» id est loquacitas conjugis tuae,« et dentes catulorum leonum contriti sunt,» id est edaces filii tui convivantes exstincti sunt. Quae cuncta rigidus Eliphaz quasi jure damnata denuntiat, et exsultationem dominationis sic ingeminat:
2.67
VERS. 11.--« Tigris periit,» id est, varietas tuae simulationis exstincta est. Tigris enim animal aspersum maculis, beatum Job nota varietatis hic designat.« Tigris,» inquam,« periit eo quod non haberet praedam,» id est, hypocrisis tua deficit, eo quod ablata est adulatio laudis. In Septuaginta non tigris, sed myrmicoleon scriptum est, quod Latine dicitur formicarum leo, vel certe formica et leo. Et recte. Nam volatilibus formica est, ipsis autem formicis leo. Ac si aperte dicat: Non injuste percussus es, quia contra erectos timidus, contra subditos audax fuisti. Typice autem leo diabolum, leaena civitatem diaboli Babyloniam, catuli leonum quoslibet reprobos malignorum spirituum sequaces designant. Ac si aperte haeretici dicant: Nos ideo nullis flagellis atterimur, quia diabolum et terrenam gloriam, omnesque reprobos vitae meritis superando calcamus. Tigris quoque vel myrmicoleon, id est, vetus adversarius, in nobis praedam non habet, quia nostris studiis victus jacet. Haec insultando dicta sunt. Deinde his quae dicturus est, reverentiam exigens, qui mos est haereticorum.
2.68
VERS. 12.--« Porro,» id est, longe aliter,« ad me dictum est verbum absconditum,» id est sanctum, profundum, non de communi scientia caeterorum.« Et quasi furtive,» id est, non per communis intellectus ostium,« suscepit auris mea,» id est intelligentia mea,« venas,» id est, intimum sensum« susurri,» id est clausae dictionis« ejus.» Et altiora dicere nitens ipse sibi testis fit, quia quae profert vera non sunt, subjungendo:
2.69
VERS. 13, 14.--« In horrore visionis nocturnae.» Sic namque dubie cernitur, quando solet sopor occupare homines, sed nobis, qui ad superna vigilamus multum inferiores. Et ne quasi vile despicias, pavor, scilicet mentis, tenuit me, et tremor, scilicet corporis.
2.70
VERS. 15.--« Et cum Spiritus,» scilicet divinus« me praesente,» id est, sensu meo pervidente,« transiret;»--« transiret,» inquam, non staret, ne facile comprehendi potuisse putes quod visum est,« inhorruerunt pili carnis meae,» id est, adeo vera fuit visio ut corpus quoque divino palpitaret horrore. Et unde fuerit horror subjungit.
2.71
VERS. 16.--« Stetit quidam,» inquit, scilicet invisibilium,« cujus non agnoscebam vultum,» utpote qui non erat de coetu mortalium.« Stetit,» inquam,« imago,» scilicet hominis potius quam homo,« coram oculis meis,» et adhuc ne mortalem quempiam fuisse putes,« vocem» non crassi corporis sed« quasi aurae lenis, audivi.» Talis quidem haereticorum arrogantia est, ut de se jactitent haec vel his similia. Sed quia haec in sanctis viris in veritate fiunt, eadem dicta subtilius disserenda sunt. Verbum absconditum, tum electorum mentibus dicitur, cum potestas unigeniti Filii Dei, qui est Verbum, quod absconditum erat in principio, apud Deum, per locutionem Spiritus sancti credentibus in corde manifestatur.« Et quasi furtive,» inquit, id est raptim et occulte« suscepit auris mea,» id est intelligentia mea, non tantum susurrum, id est locutionem ejus, subaudi spiritus, sed« venas susurri,» id est origines, causarum ejusdem locutionis, quae sunt timor, amor, et talia. Quanquam intelligi et aliter valeat. Scilicet quandiu« ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus,» ipsa aspiratio qua in mente docemur, nondum locutio, sed quasi susurrum, vel venae susurri recte dicitur. Et quia mens virtutem illius considerans repressa formidat, recte subditur:« In horrore visionis nocturnae,» id est in pavore contemplationis occultae, et ideo nocturnae, quia non constanter quod futurum est, sed dubie videmus, et ex parte. Quia vero mens ad alta contemplationis non rapitur, nisi prius a terrenis desideriis sopiatur, recte subjungitur:« Quando solet sopor occupare homines.» Tunc enim anima sentire meretur coelestia, quando veraciter dicit:« Ego dormio et cor meum vigilat.»--« Pavor,» inquit,« tenuit me et tremor,» id est, cuncta humanarum virium soliditas contremuit,« et omnia ossa mea,» id est acta fortia,« perterrita sunt,» id est, nullius momenti apud me reputata sunt. Et unde apprime fortem me credidi ante conspectum judicis, inde titubavi.« Et cum me praesente,» id est invisibilia cognoscente,« spiritus» scilicet Dei« transiret,» id est non solide, sed raptim se videri sineret,« inhorruerunt pili carnis meae,» id est, aufugerunt cogitationes superfluae. Ut tamen paulo latius speculationi inhaererem,« stetit quidam,» scilicet idem Spiritus Deus qui transibat. Ipse enim est qui transit, quia cognitus teneri non valet, ipse qui stet, quia videlicet in quantum cognoscitur, incommutabilis apparet.« Cujus non agnoscebam vultum,» videlicet a visibilibus, quibus assuetus grossescit animus, ad invisibilem Deum vix parum quid intuitum mentis erigere valens.« Stetit,» inquam,« quidam,» scilicet« imago coram oculis meis,» id est Filius Dei. Imago quippe Patris Filius est, et, ut ait Apostolus,« figura substantiae ejus.»--« Et vocem quasi aurae lenis,» id est, cognitionem Spiritus sancti interius,« audivi.»--« Aurae,» inquam,« lenis,» quia videlicet Spiritus sanctus lippientibus mentis nostrae oculis claritatem suam, quandiu in hac vita sumus, tenuiter ostendit. De hac aura leni ad Heliam dicitur:« Post commotionem ignis,» id est, post divinum terrorem poenitentiae, ignis amoris cor concremat conversi peccatoris, peccata sua erubescentis, quod significatur per hoc quod Helias« pallio vultum suum operuit: et post ignem sibilus aurae tenuis,» qui dicitur hic vox aurae lenis, id est, sensus brevis et subitus de incomprehensibili substantia aeternitatis. Jam qui vocem aurae lenis audivit dicat quid ex ipsa didicerit:
2.72
VERS. 17.--« Nunquid homo comparatione Dei justificabitur,» subaudi, non, videlicet hominis justitia justitiae Dei 437 comparata sic annullatur, quomodo lucerna in solis radio posita tenebratur.« Aut factore suo purior erit vir?» Subaudi, ut tu tibi videris, qui contra flagellum querelam parans justitiam accusas ferientis? Subaudi, non.
2.73
VERS. 18.--« Ecce qui,» subaudi, argumentum de majoribus.« Qui serviunt ei,» scilicet in coelestibus,« non sunt stabiles,» id est immutabiles, quod ab effectu probat subjungens,« et in angelis suis,» id est in apostatis spiritibus,« reperit pravitatem.» Sola quippe Divinitas immutabilis naturae est, semperque id quod est. Et angeli sancti, qui cadentibus apostatis mutabilitatis suae motum bonae voluntatis studio fixerunt, hoc in remunerationem acceperunt, ut ei qui semper idem est, vinculis amoris colligati, amplius mutari non possint. Illi, inquam,« non fuerunt stabiles.»
2.74
VERS. 19.--« Quanto magis hi,» scilicet spiritus humani,« qui habitant domos luteas,» id est corpora de luto facta,« qui terrenum habent fundamentum,» id est terrenam de qua facta sunt materiam« consumentur,» scilicet vitiis« velut a tinea,» subaudi, consumitur vestis? Ac si dicat: Sicut de veste tinea nascitur, et ipsam consumit sine sonitus sic peccata a te commissa consumpserunt te, dum nescis et dum videris justus. Aliter: In angelis reperitur pravitas, quia ipsi sacerdotes qui, ut Malachias ait,« angeli sunt Domini exercituum,» sine peccato non sunt,« quanto magis hi qui habitant domos luteas,» id est qui carnales sequuntur voluptates,« qui terrenum habent fundamentum,» id est« qui terrenam vitam ducunt,» videlicet multo magis hi in peccatis sunt. Hoc est quod sequitur:
2.75
VERS. 20.--« De mane usque ad vesperam,» id est ab exordio vitae usque finem ejus« succiduntur[ al. succidentur],» id est iniquitatis ictibus vulnerantur.
2.76
VERS. 21.--« Qui autem reliqui,» id est despecti« fuerint,» videlicet quos praesens saeculum quasi minimos indignosque se derelinquit et abjicit,« auferentur,» id est erigentur« ex eis,» Paulo attestante, qui ait:« Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes,» etc. Quod bene in libro Regum, per puerum Aegyptium signatur, qui lassus in via ab Amalechitis derelictus est, et a David inventus, atque refectus eumdem David super convivantes Amalechitis perduxit.« Succidentur,» inquam, hi, quos supra dixi, hoc modo:« Morientur, et non in sapientia,» id est vitam simul et sapientiam perdent, et non intelligentes« peribunt,» scilicet« in aeternum.» Talibus similem B. Job Eliphaz aestimans cum irrisione subjungit.
2.77
CAP. V,
2.78
VERS. 9.--« Voca ergo si est qui tibi respondeat» ac si aperte dicat: Quia tu talis es, quantumlibet afflictus clames, Deum respondentem, id est adjuvantem non habes. Post hanc irrisionem infert sententiam, veram quidem, sed in tantum virum injuste prolatam.
2.79
VERS. 2.--« Virum[ al. Vere] stultum interficit iracundia.» Ac si aperte diceretur: Ira per zelum sapientem turbat, te autem, qui stulte contra Deum murmuras, per vitium trucidat.« Et parvulum occidit invidia.» Invidere non possumus nisi his quos nobis in aliquo meliores putamus. Qui ergo livore occiditur, parvulus est, videlicet comparatione ejus contra quem livore mordetur. Sed contra B. Job falso hoc dicitur, quia miser factus non invidebat felicibus.
2.80
Amici B. Job multa ex familiaritate ipsius mystica didicerunt. Unde eorum verbis etiam Paulus utitur, et haec in assertionis suae adjutorium assumens, prolata esse ex veritate testatur. Possunt ergo mystice Eliphaz verba pensari quibus ad B. Job loquitur dicens:
2.81
VERS. 3.--« Ego vidi stultum,» etc.« Vidi,» scilicet cum admiratione,« stultum,» videlicet Judaicum populum, qui ipsam incarnatam sprevit sapientiam,« firma radice,» id est constantem ad exstinguendam electorum vitam,« et maledixi pulchritudini ejus,» id est prosperitati ejus,« statim,» id est nihil haesitans.« Maledixi,» inquam, id est perditionis ejus judicio consensi, dicens:
2.82
VERS. 4.--« Longe fiant filii ejus,» id est omnes qui generati sunt praedicatione ejus,« a salute,» sabaudi aeterna. Quod sic erit.« Longe fient, et conterentur in porta,» id est in Christo, qui dicit:« Ego sum ostium,»--« et non erit qui eripiat[ al. eruat].» Quod ita fiet.« Non enim est in alio aliquo salus.»
2.83
VERS. 5.--« Cujus,» subaudi stulti,« messem,» id est scientiam legis litteralem,« famelicus comedet,» id est gentilis populus quondam a scientia Dei jejunus spiritualiter intelliget,« et ipsum,» subaudi Judaicum populum, comedere, id est intelligere nolentem« rapiet armatus,» scilicet diabolus qui in Evangelio dicitur fortis armatus, qui non inveniens requiem in gentibus conversis, dicit de hoc stulto, id est de Judaeis:« Revertar in domum meam unde exivi.»--« Et bibent,» id est suaviter accipient« sitientes,» id est iidem gentiles,« divitias,» id est divina eloquia« ejus» quae bene appellat divitias: nam et alibi dicuntur« argentum igne examinatum.» Comedere et bibere hoc loco differunt, quia quaedam obscura, dum nonnisi interpretata intelligimus, quasi comedimus; illa autem quae facilia sunt, quasi non mansa bibimus, dum ita sumimus ut invenimus. Moraliter de eodem stulto.« Ego vidi stultum.» Inter stultum et insipientem haec distantia est quod insipiens dicitur qui nescit, stultus qui non cavet malum quod scit.« Vidi. inquit, stultum firma radice,» id est temporali fultum prosperitate,« et maledixi,» id est, damnationem futuram dixi« pulchritudini,» id est gloriae ejus,« statim.» Nota quod addidit,« statim,» id est non more quorumdam infirmorum haesitavi, quorum est illa vox:« Mei autem pene moti sunt pedes, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.» Nonnunquam, more illorum qui tunc primum quando vident gloriosos morientes, dicunt: Ecce quam nihil est homo. Sed« statim,» id est in ipso cursu felicitatis« maledixi.»--« Longe fiant filii ejus,» id est imitatores ejus,« a salute.» Quod sic erit, videlicet quia« conterentur in porta,» id est in die judicii qui exitus praesentis et introitus erit futuri saeculi.« Et non erit qui eripiat,» scilicet quia redemptio non erit ultra.« Cujus,» subaudi stulti« messem,» habet enim stultus messem, id est praedicationis facultatem et interdum etiam officium; hujus, inquam,« messem famelicus comedit,» videlicet quisquis scientiam non habens, tamen ad Deum sanctis anhelat desideriis, et juxta praeceptum Domini dicentis:« Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite,» a quocunque audiat discit quod audit, agit quod didicit, bonum.« Et ipsum rapiet armatus,» id est stultitia ejus et fraude sua tectus diabolus.« Et bibent,» id est utiliter audient,« sitientes,» id est hebetes quidem, sed amantes« divitias ejus,» id est eloquia ejus. Haec dicendo beatum Job stultitiae redarguit, cui et supra dixerat:« Ecce docuisti plurimos,» etc. Et quasi quaereres cur negligenti donum intelligentiae tribuitur, et studioso plerumque non datur, protinus subdit:« Nihil fit in terra sine causa,» videlicet quia et stultus ideo donum accipit, ut justius prematur, et studiosus tardius consequitur, ut de labore quaerendi amplius remuneretur.« Et de humo non,» subaudi, sed de dispensatione divina,« egredietur[ al. oritur] dolor,» videlicet vel tuus qui nunc est, vel stulti alicujus cum punitur.
2.84
VERS. 7.--« Homo,» id est carnalis, videlicet similis tui,« ad laborem nascitur,» quia videlicet in omnibus laborat. Si acquirit, curis torquetur; si perdit, subaudi, ut nunc tu perdidisti, dolore fatigatur;« et avis ad volatum,» id est ad gaudium, quia sicut Salomon ait:« Non contristabit justum quidquid ei acciderit.»
2.85
VERS. 8.--« Quamobrem 438 et ego deprecabor,» id est non ut tu murmurabo, sed« deprecabor Dominum, et ad Deum,» id est ad Dei placitum,« ponam eloquium meum.»
2.86
VERS. 9.--« Qui facit magna,» subaudi mutando prospera in adversa,« et inscrutabilia,» subaudi humanae rationi,« et mirabilia absque numero,» subaudi tam in terra quam in coelo. Et in hoc beatum Job percutit quasi superius de adversis suis quaestiones contra Deum proposuerit, dicendo:« Quare data est misero lux,» et caetera. Et de mirabilibus mystice aliquid tangit, dicendo:
2.87
VERS. 10.--« Qui dat pluviam,» id est supernae praedicationis gratiam,« super faciem terrae,» id est in cordibus hominum,« et irrigat aquis,» id est donis Spiritus sancti,« universa,» id est non solum Judaeam, sed omnem absque personarum acceptione hominem.
2.88
VERS. 11.--« Qui ponit humiles,» id est humiliter eisdem donis utentes,« in sublimi,» videlicet ut cum Christo judices sint,« et moerentes,» id est pro ipso prospera fugientes et adversa patientes,« erigit sospitate,» id est hilares facit de salutis aeternae certitudine.
2.89
VERS. 12.--« Qui dissipat cogitationes malignorum,» scilicet contra bonos insurgentium,« ne possint implere manus eorum quod coeperant,» id est ne quantum volunt nocere praevaleant.
2.90
VERS. 13.--« Qui comprehendit[ al. apprehendit] sapientes in astutia eorum,» vertendo scilicet in bonum hoc quod ipsi malevole agunt, sicut venditionem Joseph, sicut intentionem Saul, quando petivit a David centum praeputia Philistinorum.« Et consilia pravorum dissipat,» videlicet ut non secundum eorum intentionem quidlibet proveniat, sicut verbi gratia, consilium quod de occidendo Domino dedit Caiphas. Nunc quia persecutorum memoriam fecit, haec de eorum caecitate justo Dei judicio illata subjungit:
2.91
VERS. 14.--« Per diem incurrent tenebras,» id est in ipsa veritatis praesentia sua illos caecabit perfidia,« et quasi in nocte,» id est sicut in antiqui erroris caligine,« sic palpabunt,» id est offendentes ibunt« in meridie,» id est praesente sole justitiae. Quod Judaeis congruit dicentibus:« Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.»
2.92
VERS. 15.--« Porro salvum faciet.» Ac si dicat: Ipsi in caecitate sua persequentur, sed ipse, scilicet Deus, salvum faciet de gladio oris eorum clamantium, et dicentium:« Crucifige, crucifige,»--« et de manu violenti,» id est gentilitatis, quae manibus illum crucifixit,« pauperem,» id est Christum, videlicet resuscitando eum.
2.93
VERS. 16.--« Et,» illo resuscitato,« erit egeno,» id est humili fidelium populo,« spes,» id est aeternae vitae vel resurrectionis fiducia. Et quia, cum venerit ut judicet, qui judicatus est, infideles obmutescent, bene subditur:« Iniquitas autem contrahet,» id est continebit,« os suum,» vel claudet, videlicet hactenus in contumelia Conditoris dilatatum. MORALITER. Nunc moraliter indaganda sunt qualiter a pravis generaliter fiant. Quia de bonorum actibus reprobi in extenso livoris sui aculeo torquentur, recte dicitur:« Per diem incurrent tenebras,» id est in luce bonorum operum clausis cordis oculis aliquid quod in electis accusare possint, quasi palpantes quaerent. Unde et subditur:« Et quasi in nocte,» id est in tenebroso livore,« sic palpabunt in meridie,» id est in plena boni operis luce. Quod bene signatum est in eo, quod Loth protegentibus angelis Sodomitae caecitate percussi sunt, et ostium domus ejus invenire non poterant, videlicet quando lux bonorum lucet coram hominibus, mali telo caecantur invidiae, nec possunt bonum in proximis agnoscere, nec rursus circumeuntes criminandi aditum queunt invenire.« Sic, inquam, palpabunt. Porro salvum faciet,» subaudi Deus,« de gladio oris eorum,» id est de detractione, vel persuasione linguae eorum,« et de manu violenti,» id est de adversitate elatae potestatis,« pauperem,» videlicet, quales beatificat Dominus, dicendo:« Beati pauperes spiritu.»--« Salvum, inquam, faciet pauperem,» id est humilem. Quod hoc modo fiet: quod« erit egeno spes,» ad cujus spei cum pervenerit fructum, fiet quod hic subditur:« Iniquitas autem contrahet os suum,» id est omnis elatus qui nunc derogat obmutescet. Nec idcirco Eliphaz contra beatum Job loquitur, quia talem illum fuisse, et ob hoc percussum suspicatur: unde et subdit:
2.94
VERS. 17.--« Beatus homo qui corripitur a Domino.« Nam non probari putabat illum, sed corripi. Et ut ad beatitudinem tibi quoque proficiat,« increpationem ergo, inquit, Domini ne reprobes.» Nam ea quae supra beatus Job dixerat, murmurando illum dixisse aestimabat.« Ne reprobes,» inquam.
2.95
VERS. 18.--« Quia ipse vulnerat,» scilicet carnem,« et medetur,» scilicet mentem;« percutit,» scilicet te nunc, et in futuro« manus ejus sanabunt,» scilicet ne pereas in perpetuum. Hoc est quod sequitur:
2.96
VERS. 19.--« In sex,» id est in cunctis« tribulationibus,» scilicet mundi, qui in sex diebus perfectus est, et sex aetatibus volvitur,« liberavit te,» scilicet, a peccatis tuis in mente, tribulando in carne,« et in septima,» scilicet ubi depositis corporibus requiescunt animae. Septima namque die requievit Deus: et ob hoc per hoc septima mundi aetas, qua nunc animae requiescunt, significatur.« In septima,» inquam, tribulatione,« non tanget te malum,» subaudi, quod tangit nunc ante resurrectionem animas reproborum. Et his modis omnibus liberabit te, subaudi, si increpationem ejus non reprobes.
2.97
VERS. 20.--« In fame,» scilicet verbi,« eruet te de morte,» id est« pane vitae et intellectus cibabit te;»--« et in bello,» id est in tentatione,« de manu gladii,» id est ab opere peccati, subaudi,« eruet te.»
2.98
VERS. 21.--« A flagello linguae,» id est ab exprobratione illatae contumeliae,« absconderis,» videlicet ut non quaerens laudes, etiam non sentias contumelias detractionis.« Et non timebis calamitatem,» subaudi multiformis adversarii,« cum venerit,» id est cum te impugnaverit, videlicet quia paratus et munimine ejus septus eris.
2.99
VERS. 22.--« In vastitate,» scilicet reproborum,« et fame,» scilicet eorum qu tollentur ne manducent panem in regno Dei,« in vastitate, inquam, et fame illorum ridebis,» id est de tua securitate, et illorum interitu in aeterno convivio gaudebis. Ridebis, inquam, quia tunc impiis et perditis compatiendum vel miserendum non erit.« Et bestias terrae,» scilicet diabolum qui de terra facto homini bestialiter invidit tunc saevientem« non formidabis,» videlicet quia nunc ab ipsa blandiente non seduceris.
2.100
VERS. 23.--« Non formidabis, inquam, sed cum lapidibus regionum,» id est cum sanctis et electis Ecclesiarum, quae plures sunt pro diversitate duntaxat locorum,« pactum tuum,» id est cohabitatio tua erit.« Et bestiae terrae,» id est malignus spiritus,« pacificae erunt tibi,» id est pacem invenies eos fecisse tibi, videlicet in eo quod te impugnando ad amorem Dei nolentem impellunt.« Pacificae, inquam,» non pacatae, quia pacem nullo modo habent, sed sua impugnatione, nolentes, ut dictum est, ad desiderandam pacem impellunt. Vel ita:« Bestiae terrae,» id est motus carnis,« pacificae erunt tibi,» quia dum te tentando lacessunt, ad amorem quietis intimae tendere cogunt. Utroque modo idem efficitur, scilicet hoc quod sequitur.
2.101
VERS. 24.--« Et scies,» videlicet per praesentem inchoationem,« quod pacem,» scilicet plenam et perfectam in futuro,« habeat tabernaculum tuum,» id est habiturum sit corpus tuum, quod mens inhabitat. Pax enim a vitiis hic inchoatur, quae tunc plena erit, cum caro per resurrectionem immutata fuerit. Et quia nulla est castitas quam non commendat charitas, subjungitur:« Et visitans speciem tuam,» id est diligens proximum 439 tuum,« non peccabis,» videlicet, quia non facies alii quod tibi fieri non vis. Recte proximus noster species nostra dicitur, quia in illo cernimus quid simus, aut quid fuimus, aut quales fieri possumus. Sed et juxta saeculares philosophos, unus homo et plures secundum speciem unus homo est.
2.102
VERS. 25.--« Et scies illud quoque,» scilicet hoc faciendo quod dictum est,« quoniam multiplex erit semen tuum,» id est prae numeratione multiplicabitur tibi praedicationis verbum,« et progenies tua,» id est imitatores tui, sicut herba terrae, id est innumerabiles, exsurgent, vel viriditatem omnium terrenorum contemnent.« Multiplex,» inquam,« erit semen tuum,» adeo quod
2.103
VERS. 26.--« Ingredieris in abundantia sepulcrum,» id est contemplationis secretum. Sepulcrum hic significat vitae contemplativae quietem, ad quam non nisi vitae activae exercitatus labore debet quisquam aspirare. Alioquin non in abundantia, sed in penuria, sepulcrum ingreditur, timendumque est illi quod in Exodo dicitur:« Bestia si tetigerit montem lapidabitur,» videlicet, quia mens irrationabilibus desideriis subdita, si ad alta contemplationis erigitur, lapidibus, id est superni ponderis ictibus necatur. Sicut ergo Jacob quoque ante Rachel pulchram quidem, sed sterilem, accepit Liam, lippam quidem, sed plus patientem, ita si activam, quae operosior est, prius exerceas vitam, bene et ordinate ingredieris contemplativam. Vel ita:« Ingredieris in abundantia sepulcrum,» id est post congesta bona vitae praesentis opera, in secreta requie patriae coelestis absconderis:« sicut infertur acervus tritici,» subaudi, in horreum,« in tempore suo,» scilicet post pluvias et ventos, post solis aestum, post trituram et separationem palearum. Sic, inquam, post eloquia veritatis, quibus quasi pluviis fidelis quisque nunc pinguescit, post ventorum, id est tentationum concussionem, post solis, id est superni luminis illustrationem, recedens a societate carnalium, tanquam ab involutione palearum, infertur in supernae pacis horreum. Quod non haec juxta litteram dixerit ipse innuit, qui post cuncta subjungit:
2.104
VERS. 27.--« Ecce hoc quod[ al. ut] investigavimus ita est.» Quia nimirum quod investigatur non jacet ante faciem; unde patet quia in his verbis sensus subtilior excedit litterae superficiem. Sed post cuncta ad stultitiam jactantiae pervenit dicens:« quod auditum mente pertractas:» quia videlicet gravem suam ostendit imperitiam in eo quod vult docere meliorem.
2.105
CAP. VI.
2.106
Quaedam in verbis beati Job admista sunt, quae apud humana judicia patientiae limitem transire videantur. Sed internus Judex et ante probationem praetulit illum dicens:« Quod non sit similis ei super terram,» et post probationem ejus amicos redarguit dicens:« Non estis locuti rectum coram me sicut servus meus Job.» Recta ergo sunt, nec patientiam excedunt, nec de percussione murmurat: sed potius mortem, quae per peccatum introivit in mundum, hoc modo.
2.107
VERS. 2.--« Utinam appenderentur,» etc. Non vane aut superflue quod nunquam futurum sit, optat, sed quod vere futurum est prophetat, et cum desiderio exspectat, voce humani generis dicens:« Utinam peccata mea, quibus iram,» id est mortem,« merui, et calamitas quam patior,» id est ipsa aeterna mors, non enim ait, et calamitas quam videtis, sed« quam patior,» id est pro qua suspiro« cunctis diebus quibus nunc milito,»--« peccata,» inquam,« et calamitas, quam pro peccatis patior, utinam appenderentur in statera,» id est in mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu. Quem idcirco stateram appellat, quia in illo« misericordia et veritas obviaverunt sibi,» et positis peccatis nostris in lance veritatis vel, judicii, nostram econtra calamitatem, quam pro ipsis patimur, in lance misericordiae appendit, moxque misericordia pondus calamitatis nostrae non sustinens, stateram ipsam, id est Deum et hominem Christum usque ad mortem inclinavit, et judicii lancem tanto impetu sustulit, ut peccata nostra decuteret, et, juxta prophetam, in profundum maris projiceret. Et hoc est, quod dicit:
2.108
VERS. 3.--« Quasi arena maris,» videlicet quae valde gravis est,« haec» scilicet calamitas,« gravior appareret. Unde,» scilicet, quia nondum hoc factum est,« verba mea dolore sunt plena,» videlicet,
2.109
VERS. 4.--« Quia sagittae Domini minae[ in me],» id est sententiae damnationis, quas homini pro peccato intulit.« Quarum indignatio ebibit,» introrsum trahit exterioribus intentum« spiritum meum,» videlicet carnalem et elatum« et terrores Domini,» id est minae futuri judicii,« militant contra me,» id est ab inepta laetitia reprimunt me. Nunc ostendit oppositum, quod jure verba sua dolore sunt plena.
2.110
VERS. 5.--« Nunquid rugiet onager,» id est gentilis populus, qui quasi onager, id est agrestis asinus, nullis praeceptorum Dei vinculis, nullis disciplinae tenetur stabulis;« nunquid,» inquam,« rugiet,» id est jejunus, ut nunc, a verbo Dei gemet,« cum habuerit herbam,» id est cum praesentem supradictam Redemptoris acceperit gratiam?« Aut mugiet bos,» id est Judaicus populus, qui jugum legis consuevit trahere,« nunquid mugiet,» id est nunquid dicet, putas videbo? putas durabo? putas hic me inveniet illa nativitas?« Nunquid,» inquam, sic« mugiet, cum ante praesepe plenum steterit,» id est cum ille carnem suam comedendam, et sanguinem suum bibendum dederit pleno praesepi, id est in sancto altari? Aut si quaeras cur non ante illud tempus gratiae gentilitas ad Deum converti voluerit per instructionem Veteris Testamenti.
2.111
VERS. 6.--« Nunquid,» ait,« poterit comedi insulsum,» id est nunquid poterit a gentilibus libenter accipi litterale Judaicae legis mandatum insulsum, verbi gratia, circumcisio carnis, et tale quid,« quod non est sale conditum,» id est vivificante Spiritu temperatum.« Aut gustare,» id est observare,« aliquis,» subaudi gentilium,« poterit, quod gustatum affert mortem,» id est per quod invalescens peccatum, sicut apostolus ait, operatur mortem[ Cum consummatum fuerit, generat mortem]:« Nam concupiscentiam nesciebam,» inquit,« nisi lex diceret: Non concupisces.» Non, inquam, tunc« mugiet onager,» sed dicet:
2.112
VERS. 7.--« Quae prius tangere nolebat anima mea,» videlicet illa Scripturae veteris sacramenta,« nunc prae angustia,» id est prae amoris vi,« cibi mei sunt.» Et« nunquid» tunc« mugiet bos?» Non, sed idem dicet:« Quae prius tangere nolebat anima mea,» id est gentiles, quos prius ut brutos et immundos despiciebam, et illud genus hominum,« quod gustatum,» id est mihi confoederatum, afferebat« mortem,» videlicet prohibente Deo, ne cum alienigenis foedus inirem,« nunc prae angustia,» id est prae filiorum Israel inopia, qui converti nolunt,« cibi mei sunt,» id est mihi per fidem concorporati sunt. Quando hoc bos, id est Synagoga, dixerit, habemus in Actibus apostolorum, dicentibus eisdem apostolis:« Quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.» MORALITER. Moraliter haec ita accipi possunt, ut dicat fidelis anima, timore poenarum correpta:« Quia sagittae Domini minae sunt,» et caetera. Quae non mutantur a supradicto sensu. Sed quia« perfecta charitas foras mittit timorem,» ut videre cupiat eum quem prius serviliter formidabat, apte subditur:« Nunquid rugiet onager,» etc. Hic onager illos signat qui in campo fidei constituti illius officii loris ligantur, bos vero illos quos suscepti officii vel ordinis jugum premit. Qui 440 nunc quasi rugiunt et mugiunt, cum a visione Dei, quem desiderant exclusi sunt. Sed« nunquid rugiet onager,» id est aliquid fidelis privatus,« cum habuerit herbam,» id est semper virentem ejusdem visionis Dei gloriam?« Aut mugiet bos,» id est aliquis sacri ordinis jugo pressus« cum ad praesepe plenum steterit,» id est cum ad plene videndum Deum admissus fuerit? Aut, si quaeras quare ante illud cessare a mugitu vel satiari non potest, quid interim comedet?« Nunquid poterit comedi insulsum,» id est nunquid illum delectare poterunt fabulationes, quas iniqui narraverunt, aut aliquid tale,« quod non est sale,» id est divina sapientia, conditum? Aut si quaeras: Quare non festinat ut hinc effugiat per martyrium? Nunquid sua virtute poterit« aliquis gustare,» id est dicere vel facere pro veritate,« quod gustatum,» id est dictum vel factum,« affert mortem,» id est martyrium? Sed magis ac magis proficiens postmodum dicit quod sequitur:« Quae prius tangere nolebat anima mea,» id est amaritudines persecutionum, quas prius formidabam,« nunc prae angustia,» id est prae taedio peregrinationis meae,« cibi mei sunt,» id est delectabiles mihi sunt, in tantum ut desiderans dicam:
2.113
VERS. 8.--« Quis det ut veniat petitio mea?» Videlicet, quia peto ut de illis saturetur anima mea.« Et quod exspecto,» scilicet illud, propter quod has amaritudines desidero,« tribuat mihi Deus?» Videlicet, ubi sanctorum patientia remunerabitur. Hoc desiderium ipse exaudiat.
2.114
VERS. 9.--« Et qui coepit,» subaudi, conterere me, sicut videtis,« ipse me conterat,» videlicet, usque ad perfectam purgationem, ne quid remaneat in me rigidum, propter quod desertum me adversario ad contritionem tradat.
2.115
VERS. 10.-- Ipse, inquam,« solvat,» id est nulla recessione vel aversione ligatam habeat« manum suam,» nec dicat, Zelus meus recessit a te,« et succidat me,» subaudi, a statu elationis meae, id est humiliet me.« Et haec mihi sit consolatio,» id est in hoc scire me faciat, quod non sim suo dignus odio,« ut affligens me dolore non parcat,» videlicet, in praesenti.« Quem enim diligit Dominus corripit[ castigat].»« Nec contradicam sermonibus Sancti,» id est non murmurabo de rationibus adversum me propositis: Sancti dico, ne me tumenti aut reprehendenti animo haec loqui arbitremini. Haec est petitio mea prae angustia supradicta.
2.116
VERS. 11.--« Quae est enim fortitudo mea,» id est quantam enim putatis esse cordis mei duritiam? Nunquid tantam,« ut sustineam,» id est non moleste feram peregrinationem meam?« Aut quis finis meus?» subaudi, nonne Deus, ad quem tendo toto cursu vitae hujus?« Quis,» inquam, id est qualis est,« hic finis meus?» Nunquid talis, tam levis,« ut patienter agam,» id est ut me nondum comprehendisse non doleam, vel patienter feram? Non.« Ista fortitudo,» id est duritia,« lapidum est,» id est insensibilinm hominum, qui saepe et supernos ictus accipiunt, et nulla tamen disciplinae percussione mollescunt. Sed:
2.117
VERS. 12.--« Nec fortitudo lapidum,» scilicet talium,« fortitudo mea, nec caro mea aenea est,» id est non sicut aes absque sensu sonitum reddit, sonat enim et non sentit, non, inquam, ita caro mea quae percussa est, vocem confessionis absque devotione cordis emittit. Ne autem arbitremini quod hanc teneritudinem cordis mihi arrogem,
2.118
VERS. 13.--« Ecce,» subaudi dico,« non est auxilium mihi in me.» Sed nec in alicujus hominis exhortatione quae aedificet me. Quod per hoc satis patet quia« Necessarii quoque mei recesserunt a me.» Quos nunquam tempore prosperitatis sibi per dilectionem adhaesisse comprobat, universali sententia subjungendo:
2.119
VERS. 14.--« Qui tollit ab amico suo misericordiam,» id est qui in adversis amico suo non est, neque compatitur,« timorem Domini derelinquit,» id est non habere se convincit: scilicet ejus timoris Domini partes sunt amor Dei et amor proximi. Non ergo in prosperitate me proximum vel amicum suum amaverunt, quem in adversis absque misericordia dereliquerunt. Consequitur quod mea dilexerunt, id est non propter me, sed propter mea mihi adhaeserunt. Et hoc est quod per simile ostendit.
2.120
VERS. 15.--« Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens, qui raptim transit in convallibus,» id est sicut torrens inundat pastus aquis, quae decurrunt de montibus, et arescit eisdem aquis deficientibus, sic amici mei confluebant prosperis manentibus, nunc defluxerunt eisdem deficientibus. Nunc de talibus judicialem quoque profert sententiam.
2.121
VERS. 16.--« Qui timent pruinam,» id est qui abhorrent temporalem miseriam; pruina namque inferius congelascit, et ideo frigus significat terrenae adversitatis, qui, inquam, abhorrent pruinam ejus, quam in me vident, miseriae temporali,« irruet super eos nix,» id est gravius judicium de supernis. Nix enim de superioribus ruit, et ideo significat desuper venientem iram Dei.
2.122
VERS. 17.--« Tempore quo fuerint dissipati peribunt.» Permanet in metaphora.« Irruet,» inquit,« super eos nix,» et sicut nix ad horam nitet, et mox ut incaluerit liquescit, et perit, sic ipsi ad tempus nitidi,« tempore quo fuerint dissipati,» scilicet per separationem animae et corporis,« peribunt.» Et cum incaluerint[ ut incaluerit], id est examine divino anxiati fuerint,« solventur,» scilicet sicut supradicta nix,« de loco suo,» id est de eo cui inhaeserant suae carnis oblectamento.
2.123
VERS. 18.--« Involutae sunt semitae gressuum eorum,» id est quia terrenorum amore nimio praepediuntur, etiamsi velint peccata effugere, in semetipsos relabuntur, et unum vitantes, in aliud, velut caeci, replicantur. Qui, quia sola quae transeunt cogitant, et de his quae secum permaneant, nihil curant,« ambulabunt,» inquit,« in vacuum,» videlicet nil secum praeter peccata portantes,« et peribunt.» Ab illorum imitatione compescens auditores suos, convertitur ad eos, et dicit:
2.124
VERS. 19.--« Considerate semitas Theman,» id est Austri. Theman enim interpretatur Auster, et significat nunc fluxam vivendi remissionem, quia tepidus ventus est.« Itinera Saba,» scilicet,« considerate.» Saba interpretatur rete. Ac si dicat: Considerate vitam eorum, ad quem finem deveniat, qui fluxe et remisse vivunt, et ideo peccatorum retibus involvuntur gressus eorum, ut supradictum est.« Et exspectate paulisper,» id est differte temporales hujus mundi delicias, ut inveniatis sempiternas.
2.125
VERS. 20.--« Confusi sunt, quia speravi.»--« Exspectate,» inquam,« paulisper,» et videbitis quomodo gementes turbabuntur timore horribili, qui jam confusi sunt et erubescunt,« quia speravi,» id est quia spem nequeunt extorquere mihi quam in Deo posui.« Venerunt quoque usque ad me,» id est non solum corporis vulnera viderunt, sed et mentis constantiam inter adversa deprehendendo nunc, in die autem judicii meam cum sancta Ecclesia gloriam conspiciendo,« venerunt» et venient« usque ad me, et pudore cooperti sunt,» nunc, quia, ut supradictum est,« speravi,» tunc autem et pudore cooperientur, cum a gloria, quam videbunt, fuerint repulsi. Haec sub persona Ecclesiae locutus est de his qui ab illa tempore tentationis recedunt: nunc ex illorum numero amicos suos esse redarguit, dicens:
2.126
VERS. 21.--« Tunc[ Nunc],» id est paulo ante,« venistis,» subaudi me consolari, et nunc[ modo], id est tam cito,« videntes plagam meam timetis,» id est abhorretis, et cum horrore mei nunc primum tremendi judicii Dei recordamini, ac si dicat: Cur vobis tam cito gravis sum? Nunquid in aliquo vobis onerosus fui? Hoc est, quod subjungit:
2.127
VERS. 22.--« Nunquid dixi, Afferte mihi, 441 et de substantia vestra date[ al. donate] mihi,» videlicet quia pauper factus sum? hoc non dixi, quod vobis forsitan esset grave. Aut nunquid dixi:
2.128
VERS. 23.--« Liberate me de manu hostis,» id est de fortitudine vel percussione Satanae?« Et de manu robustorum,» id est de viribus malignorum spirituum« eruite me?» Nec hoc dixi, quod profecto vobis esset impossibile. Nunc concedendo dicit ironice:
2.129
VERS. 24.--« Docete me, et ego tacebo,» videlicet quia hoc vultis, ut vobis docentibus, id est reprehendentibus,« ego taceam,» scilicet veritatem conscientiae meae,« et si quid ignoravi,» id est ignoranter peccavi,« instruite,» id est corrigite« me.» Quam ironiam absque ullo tumore a se prolatam, manifeste innuit per hoc quod paulo inferius subjungit:« Super pupillum irruitis.» Ac si dicat: Hoc non est docere vel instruere, sed super me pupillum irruere. Qui in eo pupillus sum, quod totus mundus dereliquit me.
2.130
Nunc eosdem et corripit humiliter et docet sapienter.
2.131
VERS. 25.--« Quare detraxistis,» scilicet in superiori sermone, quem sic finivit Eliphaz,« quod auditum mente pertracta.-- Quare, inquam, detraxistis sermonibus veritatis,» videlicet quos ego sic finivi,« et venit super me indignatio,»--« cum e vobis nullus sit,» subaudi, adeo simplicis oculi erga me,« qui possit arguere me,» subaudi, jure. Non enim debet arguere, nisi is qui irreprehensibiliter loquitur et ex charitate. Vos autem:
2.132
VERS. 26, 27.--« Ad increpandum tantum,» videlicet non etiam ad proficiendum« eloquia concinnatis, et in ventum,» id est absque pondere discretionis« verba profertis, et subvertere nitimini,» subaudi a spe sua,« amicum vestrum,» id est amantem vos etiam nunc, cum debitam subtrahitis benevolentiam. Sic videlicet sancta Ecclesia obtrectantium quoque haereticorum salutem amat.
2.133
VERS. 28.--« Verumtamen,» id est licet ego vos non amantes amem:« quae cogitastis[ al. coepistis] explete,» videlicet si non cessatis solo veritatis amore.« Explete,» inquam, scilicet ne putetis rationis conventum subterfugere.« Praebete aurem,» id est cordis benevolentiam, et illa purgante oculum intelligentiae:« videte an mentiar,» et hoc videntes, id est discernentes:
2.134
VERS. 29.--« Respondete, obsecro,» id est sensibus vestris consona dicite:« absque contentione,» videlicet quia fervor vel intentio contendendi facit haereticos, et omnes perversos, cum verum sentiant, mendacium loqui, quod est dicere verbum contra Spiritum sanctum.« Respondete, inquam, et loquentes id quod justum est judicate,» id est ab injusto discernite.
2.135
VERS. 30.--« Et» cum sic intenderitis,« non invenietis,» id est non confingetis, in lingua mea iniquitatem,» subaudi esse,« nec in faucibus meis stultitia personabit,» scilicet vestro quoque judicio. Abhinc incipiens et interloquentibus amicis prosequens omen, quod recte sentit, latius aperit.
2.136
CAP. VII,
2.137
VERS. 1.--« Militia est vita hominis super terram.» Ac si dicat: Quid putatis, cur dixerim:« Pereat dies in qua natus sum,» et caetera. Putatis quod de particulari die nativitatis meae dixerim, et non potius de universo humanae mortalitatis tempore, quae in maligno die posita est, et ut verius dicam, in nocte, id est in tenebrarum principe. De illo die dixi, ideo scilicet, quia in illo, id est propter illum,« vita hominis,» quae debuerat esse visio aeternae pacis,« militia est super terram.»--« Et sicut dies mercenarii,» scilicet in labore et aestu praestolantis finem operis, ita« dies,» id est vita,« ejus,» subaudi hominis, videlicet qui ad hoc conditus est, ut non mercenarius esset, sed filius, civis; non peregrinus, non mendicus, sed dominus. Unde ego nunc doleo, videlicet quia:
2.138
VERS. 2.--« Sicut servus desiderat umbram,» sic in praesenti exsilio serviens in aestu afflictionis desidero umbram, id est refrigerium illius quietis, cujus plenitudinem primus homo perdidit:« et sicut mercenarius praestolatur finem operis,» videlicet a mercede vacuus antequam finiatur:
2.139
VERS. 3.--« Sic et ego habui,» id est transegi,« menses,» id est circuitus vitae mutabilis. Luna namque circumeundo, ac se permutando mensem perficit.« Menses, inquam, vacuos,» id est circuitus nondum remuneratos, et adhuc sui finis ignaros, videlicet quia quamvis fideliter militans non me comprehendisse arbitror;« et noctes laboriosas,» id est adversitates non solum inopia, sed et cruciatibus plenas« enumeravi mihi,» scilicet mercedem in spe computans mihi pro singulis. Satis perspicuum est qualiter haec dicta Ecclesiae congruant universaliter. Quae sequuntur, aperte in propria ejus patent persona, sed minus aperte, id est nonnisi per expositionem, haec intelligimus in sancta Ecclesia.
2.140
VERS. 4.--« Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursus evigilabo[ al. Et rursum exspectabo vesperam].» In nocte quippe dies, inde vespera desideratur, quia nimirum dolor non permittit placere quae adsunt;« et replebor doloribus usque ad tenebras.» Et hoc in persona ejus clarum est, quia mens afflicti semper ad alia per exspectationem intendit. Sed et causa ejusdem doloris nota in eo, quam exprimit, dicendo:
2.141
VERS. 5.--« Induta est caro mea putredine» et caetera. Videlicet quia« a planta pedis usque ad verticem non erat in eo sanitas.» Sed et haec in persona Ecclesiae, quam sua mutabilitas in hac peregrinatione fatigat, exponenda sunt.« Si dormiero,» id est si in contemplatione rapta fuero, ita sum mutabilis ut« dicam: Quando surgam,» id est, quando ad exteriora relaxabor: dicit enim palpando sibi nonnunquam etiam fortis animus: Non semper tenditur arcus.« Et rursum,» scilicet cum fuero remissa in exterioribus,« expectabo vesperam,» id est desiderabo contemplationis silentium,« et replebor doloribus usque ad tenebras,» id est donec praesens finiatur vita. Vel ita:« Si dormiero,» id est si in torpore otii fuero, exercitationem desiderans dico:« Quando consurgam? et rursus exspectabo vesperam,» id est et in quiete exercitium actionis, et in exercitatione, quaero otium quietis. Et hanc mutabilitatem mihi, scilicet Ecclesiae, causa haec maxime importat, quod« caro mea;» id est carnales, qui sunt membra mea,« induta sit putredine et sordibus pulveris,» id est per fidem quidem mundi, sed per operationem sunt immundi. Et haec causa,« quod cutis mea.» id est hi qui solis exterioribus intendunt, sicut cutis exterius in corpore tenditur.« aruit,» scilicet ab humore coelestium,« et contracta est,» scilicet diligendo praesentia, et non tendendo ad aeterna.
2.142
VERS. 6.--« Dies mei,» scilicet dies praesentis mortalitatis,« velocius transierunt, quam a texente tela succiditur.» Congrua valde similitudo. Nam, sicut tela infra supraque ligata, duobus lignis innectitur, sic vita praesens ortu et mortis occasu concluditur. Et sicut tela quanto inferius texta involvitur, tanto superius texenda deplicatur, et fit minus; sic vitae nostrae dies quo plures sunt praeteriti, eo pauciores sunt futuri. Sed« velocius, inquit, transierunt dies mei,» videlicet quia in texendo saepe mora fit, et laborantis manus otio figitur, sed nulla est in evolvendis mora diebus.« Et consumpti sunt absque ulla spe, id est praetereundo nil reliqui faciunt cur in illis debeam sperare. Nunc ad Deum a praedictis miseriis erigens oculos dicit:
2.143
VERS. 7.--« Memento» mei Deus, scilicet« quia» nisi memineris,« ventus est,» id est inanis, et perdita est« vita mea et non revertetur,» scilicet ad pristinam tui visionem,« oculus meus,» videlicet suasu serpentis tenebratus, cum ille diceret,« Aperientur oculi vestri.»--« Non, 442 inquam, revertetur ut videat bona.»
2.144
VERS. 8.--« Nec aspiciet me,» subaudi si non memineris mei,« visus hominis,» id est misericordia, scilicet Redemptoris. Non« aspiciet me,» dico, id est non visitabit me Verbi tui humanatio. Nam visitatio Filii Dei humanam formam assumentis, pulchre notatur hic per visum hominis. Vel ita: Memento mei, scilicet dum vivo, quia jam exutam carne animam, nequaquam visus hominis, id est gratia Redemptoris ad poenitentiam respicit.« Oculi tui in me,» id est districtio judicii tui, si non prius memineris, id est respexeris, stabit contra me,« et non subsistam,» id est ad perferendum judicium tuum non assurgam. Non subsistam, dico, sed,
2.145
VERS. 9.--« Sicut consumitur nubes et pertransit,» videlicet impulsa et calore solis dissipata ut evanescat,« sic qui descenderit ad inferos,» videlicet maligno spiritu abstractus, et calore solis, id est respectu superni judicii liquefactus,« non ascendet,» id est ad operationis usum non redibit.
2.146
VERS. 10.--« Nec revertetur ultra in domum suam,» id est in praesentem vitam, vel in corporis habitationem, vel ad Conditoris sui contemplationem,« neque cognoscet,» id est non requiret« eum amplius locus ejus,» id est conditor Deus, qui fugitivum subsequens, ut ita dixerim, ad retinendum quem amiserat hominem locus invenit.
2.147
VERS. 11.--« Quapropter et ego,» scilicet dum vivo, dum poenitentiae locum habeo« non parcam ori meo,» id est contra meipsum os aperiam, et verbis propriae confessionis saeviam.« Loquar, id est iniquitatem meam annuntiabo,« in tribulatione spiritus mei,» id est in planctu et lacrymis;« confabulabor,» id est consilium inibo« cum amaritudine animae meae,» qualiter me abscondam, vel fugiam ab aeterno tanti judicis verbere. Confabulari cum amaritudine animae est ratione obviare cogitationibus desperationis, quas in acerba adversitate suggerit amaritudo animae, hoc modo:
2.148
VERS. 12.--« Nunquid mare sum ego, aut cetus?» id est nunquid habitatio diaboli sum ego, aut ipse diabolus,« quia circumdedisti me carcere,» o amaritudo animae meae! id est quia cogis me desperare, neque sinis meipsum in gaudio spirituali dilatare, multum me cogis.
2.149
VERS. 13.--« Si dixero: Consolabitur me,» scilicet in mea afflictione,« lectulus meus,» id est secretum conscientiae meae,« et relevabor,» scilicet ab hoc tristium curarum pondere« loquens mecum,» id est recogitans aliqua bona quorum mihi conscius sum,« in stratu meo,» id est in cordis mei secreto.
2.150
VERS. 14.--« Terrebis me per somnia,» id est per imaginationes reduces mihi ea quae passus sum adversa vel quae restant adhuc in futuro judicio metuenda,« et per visiones,» id est, per cogitationes,« horrore» scilicet malorum meorum,« concuties.»
2.151
VERS. 15, 16.--« Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Desperavi, nequaquam jam vivam.» Haec ad litteram stare non possunt, maxime quia mox sequitur:« Parce mihi,» Domine, quod non consonat cum desperatione. Nisi ita accipiatur quod ait,« confabulabor cum amaritudine animae meae,» ut ea quae supra dixit:« Nunquid mare sum ego, aut cetus,» et caetera, verba sint rationis, et haec dicta,« suspendium elegit anima mea, Dei[ f. despera.],» verba sint amaritudinis desperationem male suggerentis. Sed sic bene possunt mystice accipi.« Suspendium,» id est cor suspendere sursum ad Deum,« elegit anima mea,» id est intentio mea;« et mortem,» id est mortificationem, subaudi elegerunt,« ossa mea,» id est carnis fortitudo nociva, juxta illud:« Mortificate membra vestra, quae sunt super terram,» et hoc modo sequitur hic sensus:« Desperavi,» id est, bona praesentis vitae sprevi;« nequaquam jam vivam,» subaudi in illis, videlicet quia elegi mundo mori. Sic non repugnat hoc quod sequitur:« Parce mihi, Domine, quod dictum patet desperationis non esse.« Parce,» inquam: nam expedit ut parcas:« nihil enim,» subaudi te non parcente, facti« sunt dies mei, id est dies vitae praesentis, et hoc affirmat subjungendo:
2.152
VERS. 17.--« Quid est homo,» videlicet cum sit mortalis factus peccando? subaudi nihil. Hoc ideo miror,« quia magnificas eum?» scilicet largitate rationis et honore ditando collatae virtutis;« aut quia ponis[ al. quid apponis] erga eum cor tuum?» id est adducis ad inquisitionem examinis tui tam infirmum?
2.153
VERS. 18.--« Visitas,» id est luce tuae cognitionis illustras,« eum diluculo,» id est post fugatas erroris sui tenebras,« et subito,» id est post visitationem, repentina tentatione« probas illum.»
2.154
VERS. 19.--« Usquequo,» subaudi extendetur hoc quod« non parcis mihi,» sicut supra dictum est,« nec dimittis me,» subaudi ab hac fatigatione mortalitatis respirare ita« ut glutiam,» id est in ventrem animae, qui est ipsa mens,« excipiam[ al. glutiam] salivam meam,» id est divinitatis tuae dulcedinem? Saliva, quae a capite descendit, significat suavitatem divinitatis. Caput enim Christi Deus, qui quasi saliva in ore tenetur, sed prae infirmitate non glutitur, quia dulcedo divinitatis nunc quidem a perfectis valet degustari, sed quia plenitudinem ejus mortalis infirmitas non capit, quasi saliva non potest glutiri. Cujus infirmitatis causam confitendo subjicit.
2.155
VERS. 20.--« Peccavi.» Et satisfacere cupiens addit:« Quid faciam tibi, o custos,» id est inspector,« hominum?» Subaudi, nescio. Nam quidquid possum, tibi deberem, etiamsi non peccassem. Prosequitur per conquestionem:« Quare posuisti me contrarium,» id est inimicum tibi? Unde Apostolus:« Cum, inquit, inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est.»--« Posuisti, inquam, me contrarium tibi, et» idcirco,« factus sum mihimetipsi gravis,» id est aggravo animam meam corpore corruptibili. Si ideo quia peccavi, imo quoniam ideo quia peccavi« factus sum mihimetipsi gravis.»
2.156
VERS. 21.--« Cur non tollis peccatum meum?» subaudi, originale;« et quare non aufers iniquitatem meam,» subaudi actualem?« Cur, inquam, non tollis,» vel per adventum Redemptoris, qui tollit peccata mundi, vel per imitationem resurrectionis?« Ecce,» scilicet quia peccavi,« nunc,» id est in morte carnis,« in pulvere dormiam, et si mane,» id est in die judicii,« me quaesieris,» id est sollicite remota pietate discusseris,« non subsistam,» id est damnationem non evadam.
2.157
CAP. VIII,
2.158
VERS. 1, 2.--« Respondens autem,» id est eruditionis verba diutius non ferens,« Baldad Suhites dixit: Usquequo loqueris talia?» Injustis enim semper gravia sunt verba justorum. Unde et hic qui« usquequo» dicit, quod aedificationis verba jam portari non possint, ostendit.« Usquequo, inquit, loqueris et spiritus multiplex,» id est affluens, non dico sapientiae cordis tui, sed« sermonis oris tui,» subaudi usquequo se non continebit? Hoc dicendo notat eum quod habeat eloquentiae multum, sed sapientiae parum.
2.159
VERS. 3.--« Nunquid Deus supplantat judicium, aut Omnipotens subvertit quod justum est?» Hoc ex eo, quod beatus Job dixerat:« Utinam appenderentur peccata mea, et calamitas quam patior, in statera, quasi arena maris haec gravior appareret,» prave intellexit, et hanc in eum calumniam struit, quod dixerit, Deum supplantatorem esse judicii. Et superni examinis rectitudinem praetendens, ne non sua solummodo peccata optet appendi in statera.
2.160
VERS. 4.--« Etiamsi filii tui, inquit, peccaverunt, et dimisit eos in manu iniquitatis suae,» et caetera. Ac si diceret: Non solum pro tuis, sed et pro suis peccatis, filii tui juste exstincti sunt. Sed licet ita sit,
2.161
VERS. 5.--« Tu tamen,» subaudi cujus negligentia perierunt, quia corripere eos debueras 443,« si diluculo,» id est peccatorum tuorum nocte per poenitentiam deleta,« surrexeris ad Deum,» videlicet a quo elongatus es, dum in peccato jaces?« et Omnipotentem fueris deprecatus;» et quia deprecatio nor exauditur, nisi mundo corde fundetur.
2.162
VERS. 6.--« Si mundus,» videlicet in cogitatu,« et rectus,» scilicet in opere,« incesseris coram eo,» id est ubi ipse videt in interiori tuo,« statim evigilabit ad te,» subaudi, qui nunc ab adjutorio errantis videtur dormire,« et pacatum reddet,» subaudi quod nunc eversum est,« habitaculum justitiae,» id est statum praesentis vitae eo modo quo dixi, justifica te.« Pacatum, inquit, reddet.»
2.163
VERS. 7.--« In tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.» Sic haeretici afflictis catholicis pacem, videlicet a contentione sua, et multiplicatione bonorum temporalium repromittunt, si convertantur ad sectam ipsorum, quam putant puram esse quasi diluculum. Et quia sententias quoque Patrum antiquorum in argumentum sui erroris proferunt, recte subditur:
2.164
VERS. 8, 9.--« Interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Hesterni quippe,» id est rudes,« sumus et ignoramus,» subaudi aliud quam quod a patribus discimus.« Investiga,» inquam, subaudi, et hoc ex praeteritis invenies,« quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram» videlicet, quia sicut illa fugerunt quae praeterita sunt, sic ista quoque fugiunt quae nunc praesentia sunt.
2.165
VERS. 10.--« Ipsi,» scilicet patres,« docebunt te,» subaudi, hoc quod non vis a nobis discere,« et de corde suo» scilicet, non ut in ore superfluo,« proferent eloquia.»
2.166
VERS. 11.--« Nunquid virescere potest scirpus absque humore?» In hac similitudine intendit Baldad ostendere quod beatus Job, velut hypocrita, dudum in laude vel cultu Dei propter dona ejus temporalia viruerit, et nunc subtractis eisdem donis contra justitiam ejus murmurando nimium aruerit. Et quidem fortia sunt valde quae dicit, sed quia contra sapientem profert ea, aeque dicere debuerat stultis, quasi hortis sitientibus aquam in flumina fundit, more haereticorum, quorum linguam persaepe sic movet veritas ut vitam ipsorum feriat.« Nunquid virescere,» ait, id est virorem, aut speciem alicujus virtutis habere,» potest scirpus,» id est hypocrita,« absque humore,» id est, absque aliquo dono supernae gratiae, vel sine incitamento laudis humanae? Scirpus enim est herba absque nodo, qua segetes conteguntur, significans hypocritam, qui absque vitio se esse ostentans, veros justos opinione sanctitatis supergredi nititur.« Aut» subaudi nunquid,« carectum crescere potest sine aqua,» id est hypocrita nunquid conspicuus esse potest sine aliqua data sibi desuper scientiae vel signorum potentia! Carex enim est herba acutissima et durissima, sparto similis, hypocritam significans per hoc quod sequitur, videlicet quia:
2.167
VERS. 12.--« Cum adhuc sit in flore,» id est in laude,« nec carpatur manu;» quisquis enim hypocritam corripere audet, protinus asperitate illius vita corripientis secatur;« ante omnes herbas arescit,» id est ante vitae terminum, quo omnis caro arescit, de qua dictum est:« Omnis caro fenum,» ante vitae terminum, inquam, vitae, hypocritarum vita siccatur, id est ab assumptae rectitudinis viriditate arescit. In hoc acerbe nimis beatum Job denotat, quod velut scirpus cito in aestu tribulationis aruerit, eo quod hypocrita fuerit, et velut carectum manum carpentis secuerit, eo quod superioribus dictis Eliphaz tanquam spinosis obviasset sententiis.
2.168
VERS. 13.--« Sic vita[ viae], inquit, omnium qui obliviscuntur Dominum,» subaudi ante vitae terminum a virtute deficit;« et spes hypocritae,» id est humana laus, quam magnis laboribus appetit,« peribit,» id est decrescet temporum impulsa momentis.
2.169
VERS. 14.--« Non ei placebit,» scilicet ea quae nunc placet, vecordia sua, quia videlicet multum vecors est, qui, unde coeli regnum mereri potuit, inde transitorii sermonis nummum quaerit.« Et sicut tela aranearum,» subaudi grandi labore texta levi vento dissipatur, sic« fiducia ejus» id est opus bonum, de quo sibi confidit, levi aura favoris humani tollitur.
2.170
VERS. 15.--« Innitetur» subaudi in examine interni judicis,« super domum suam,» id est super laudatam ab adulatoribus vitam suam;« et non stabit» subaudi sed cadet, sicut in parabola decem virginum liquido cunctis apparet.« Fulciet eam,» scilicet enumeratione operum suorum,« et non consurget» videlicet dicente Judice:« Nunquid novi vos? discedite a me.» Sic in judicio reprobandus.
2.171
VERS. 16.--« Humectus» charitate, irriguus« videtur» scirpus, id est hypocrita,« antequam veniat sol,» scilicet Christus ad judicandum,« et in ortu suo germen ejus egredietur,» id est sicut scirpus cum flore suo nascitur, quod caeterae herbae non faciunt, sic hypocrita mox, ut boni quid agere incipit, quaerit quod sancti viri non faciunt, ut a cunctis honoretur.
2.172
VERS. 17.--« Super acervum petrarum,» id est propter turbam hominum admirantium,« radices ejus densabuntur,» id est cogitationes ejus ad ostensionem boni operis multiplicabuntur,« et inter lapides,» id est inter homines illum aspicientes,« commorabitur,» id est in bono opere stare conabitur.
2.173
VERS. 18.--« Si absorbuerit eum,» scilicet internus arbiter,« de loco suo,» id est a praesentis vitae favoribus, in quibus tota mente collocatur,« negabit cum, et dicet: Non novi te,» id est non approbo te, sicut in Evangelio fatuis virginibus:« Amen,» inquit, dico vobis« nescio vos.» Et merito.
2.174
VERS. 19.--« Haec est enim laetitia viae,» id est praesentis vitae,« ejus ut rursum de terra,» id est de imitatione sua,« alii germinentur,» id est multi hypocritae propagentur.
2.175
VERS. 20--« Deus non projiciet simplicem.» Ac si dicat: Illum noli imitari, sed esto simplex quia Deus« non projiciet simplicem subaudi cujus nunc despicitur simplicitas« ne porrigat[ nec porriget] manum malignis,» scilicet supradictis, id est quaerentes terrenam, gloriam non elevabit ab imis.
2.176
VERS. 21.--« Donec impleatur risu os tuum,» id est exhilaretur abundantia laetitiae sempiternae os tuum,« et labia tua jubilo,» id est ineffabili supernae laudis cantico.« Donec» autem dicitur, non quod post electorum jubilum Deus malignis porrigat manum, sed, sicut dictum est:« Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum,» quod postquam factum fuerit, Filius ad dexteram Patris residere non desinet. Sic nunc dicitur,« donec impleatur risu os tuum,» quod postquam factum fuerit, malignos percutere, id est in inferno punire Deus non desinet.
2.177
VERS. 22.--« Qui oderunt te,» subaudi si fueris simplex,« induentur confusione,» videlicet in extremo examine, quando confusio plena erit, scilicet quia et foris internus judex videbit, et intus ante oculos culpa versabitur.« Et tabernaculum impiorum,» id est aedificatio terrenae felicitatis eorum,« non subsistet,» scilicet quia veritatis fundamentum non habet, irrecuperabili ruina in aeternum inferitum corruet.
2.178
CAP. IX,
2.179
VERS. 1, 2.--« Et respondens Job ait: Vere scio quod ita est.» Beatus Job discernendis contradicentium sensibus aequissimus arbiter residens, qui bonorum omnium mos est, sic studet eradicare quod pungit, ut noverit servare quod reficit, id est sic perversos dijudicat ut quae recte dicuntur, assumat, dicens:« Vere scio quod ita est,» scilicet quia, sicut dicis, Deus non supplantat judicium et quod non subsistet fiducia hypocritarum. 444 Moxque eumdem prosequitur quem incoeptum Baldad interruperat sermonem, recurrens ad verba Eliphaz, et per disjunctionem interpositam hoc modo continuans:« Vere scio quod ita sit,» subaudi ut Baldad dicit,« et quod non justificetur homo compositus Deo» subaudi sicut Eliphaz superius dixit. Dixerat enim:« Nunquid justificari potest homo compositus Deo?. Subaudi non. Homo quippe suppositus Deo justitiam percipit, compositus amittit. Hoc est quod ait:
2.180
VERS. 3--« Si voluerit contendere cum eo,» id est, si voluerit gloriam suae virtutis sibimet arrogare, et non Deo,« non poterit respondere ei unum pro mille,» id est non poterit initium bene vivendi in se ostendere dum praesumit de perfectione vitae. Unum enim pro bene vivendi initio, millenarius pro perfectione vitae ponitur hoc loco. Nam quomodo denarius per semetipsum ductus in millenarium tenditur( decies enim decies mille sunt), sic monas multiplicando in denarium ducitur, hoc modo: Semel decem, semel decem sunt. Hic ergo per unum bene vivendi initium, per mille perfectio designatur. Ac si aperte dicat: Si perfectionem sibi arrogat, nec initium bene vivendi habet. Et ne quis facile putet esse cum Deo inire contentionem,
2.181
VERS. 4.--« Sapiens, inquit, corde est» scilicet quia occulta nostra subtiliter agnoscit;« et fortis robore, videlicet quia valenter cognita percutit. Et hoc probat ab effectis. Quis, inquit, restitit ei et pacem habuit?» Videlicet nec angelicus spiritus, qui resistendo cadens impacatus et inquietus factus est ipse sibi, nec primus humani generis parens, qui mox ut praecepto restitit, primus contumeliosam in se carnis pugnam sensit.
2.182
VERS. 5.--« Qui transtulit montes.» Hoc ad illud respicit quod superius Eliphaz adversus eum dixerat.« Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles,» etc. Non quia contra ipsum hoc ille de superbientibus angelis dixerat, mira Dei cum beato viro agitur gratia, ut virtute prophetici spiritus remunerata ejus patientia, simile aliud futurum praevideat de humana superbia, id est de gente Israelitica, quia quod in illa gente Deus superbam reperit incredulitatem, simile est ei quod in angelis suis, ut ait Eliphaz, repererit pravitatem. Hinc est quod ait:« Qui transtulit montes,» id est apostolos, scilicet a Judaeis ad gentes,« et nescierunt hi,» subaudi Judaei« quos subvertit in furore suo,» subaudi quantum lumen amitterent interius vel quod expellendo apostolos ipsi a gratia Dei subverterentur.
2.183
VERS. 6.--« Qui commovet,» subaudi per Titum et Vespasianum,« terram,» scilicet Judaeam,« de loco suo,» videlicet subversa civitate et templo,« et columnae ejus,» id est sacerdotes, principes, legis doctores atque Pharisaei,« concutientur[ concutiuntur],» id est in illa terra habitare non permittentur.
2.184
VERS. 7.--« Qui praecipit soli,» id est praedicantium vitae fulgenti« et non oritur,» scilicet Judaeis a quibus animum praedicantium Deus avertit.« Et stellas,» id est eosdem praedicatores, noctem vitae praesentis doctrinae claritate illustrantes,« claudit,» id est amovet ab illis,« quasi sub signaculo,» id est ita ut iterum ad eos quandoque mittantur, sicut aliquid idcirco sub sigillo claudimus, ut hoc, cum tempus congruit, ad medium proferamus.
2.185
VERS. 8.--« Qui extendit,» id est, in cunctarum gentium cognitionem dilatat,« coelos solus,» id est apostolos a Judaeis expulsos, de quibus dictum est:« Coeli enarrant gloriam Dei,»--« et graditur,» scilicet per eosdem apostolos miraculorum operatione,« super fluctus maris, id est super elationes persecutionis, quas mundus extulit, scilicet ipse sublevata praedicantium virtute mirabiliter stravit.
2.186
VERS. 9.--« Qui,» subaudi hoc modo vel ordine,« facit arcturum,» id est sanctam Ecclesiam, quae, sicut arcturus, septem stellis tota nocte versatur, et non occidit, imo versando erigitur, ita quodammodo septiformi Spiritu disposita cunctis tribulationibus fatigata non deficit, sed potius adversis reficitur et convalescit;« et oriona,» id est sanctos martyres. Oriona quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, et ortu suo tempestates excitant. Sic martyres persecutionis molestias passuri ad coeli faciem quasi in hieme venerunt, et ipsis fidei testimonium perhibentibus, frigida mens in fidelium tempestatem persecutionis excitavit.« Et hyadas,» id est sanctos doctores, qui dum subductis martyribus fide Christi clarius lucente, ad mundi notitiam venerunt, quasi verbo tempore hyades post oriona ad coeli faciem prodierunt,« et secundum nomen hyadum( dicuntur enim hyades a Graeco ὑητὸς, quod latine dicitur pluvia, quia ortae procul dubio imbres ferunt) secundum nomen, inquam, hyadum super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbrem fuderunt.« Et interiora austri, id est occultos ordines angelorum, in quibus est quasi calor austri, id est plenus amor Spiritus sancti; angelorum, inquam, ordines, quos per interiora austri significans, ideo post oriona et hyadas posuit, quia supradictis martyribus atque doctoribus Deus angelorum cohabitationem praeparavit.
2.187
VERS. 10.--« Qui,» subaudi Deus, praeter haec quae dicta sunt,« facit magna et inscrutabilia, quorum non est numerus.»« Magna» scilicet virtute, et inscrutabilia ratione, innumerabilia multiplicitate. Hic tantus ac talis, heu!
2.188
VERS. 11.--« Si venerit ad me,» videlicet alicujus doni largitione,« non videbo eum,» id est ignorabo dantis judicium, videlicet utrum sit remuneratio, an ad meliora provectio, id est utrum desertum hic remuneret, an in via nutriat ut ad patriam perducat.« Et si abierit,» id est si tentari me permiserit,« non intelligam,» scilicet utrum ad probationem fiat, an ad damnationem.« Non intelligam,» inquam, quia postquam semel sponte perdidi mentis oculos, quasi nec ortum jam nec occasum solis agnosco.
2.189
VERS. 12.--« Si repente interroget,» videlicet ad suum examen inopinatos vocando, vel duris percussionibus pulsando,« quis respondebit ei» subaudi de suis confidens meritis;« vel quis dicere potest ei: Cur ita facis?» subaudi nemo. Nam,« o homo,» inquit Apostolus,» tu quis es qui respondeas Deo? nunquid potest dicere[ nunquid dicet] figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic?»
2.190
VERS. 13.--« Deus» subaudi sic sapiens corde, et sic fortis robore est« cujus resistere irae nemo potest,» videlicet nisi ab ipso accipiat, quemadmodum Moses, cui dicebat ipse:« Dimitte me ut irascatur furor meus contra eos,» quod dicendo, qui utique, si nollet, teneri non poterat, deprecandi magis ausum praebebat. Caeterum invito eo irae ejus verbi gratia, dum eamdem gentem Judaicam abjicere vult,« nemo resistere potest, sub quo curvantur,» id est econtra dum Judaei abjiciuntur, ad fidem ejus inclinantur« qui portant orbem,» id est reges quoque gentium. Portant enim qui regunt orbem. Unde et dicuntur Graece basilaei, id est bases populi. Βασιλεύς quippe componitur ex Latino basi et Graeco λαός, quod Latine dicitur populus. Vel ita,« qui portant orbem,» id est angelici spiritus, qui eum omnes administratorii spiritus sint, bene portare orbem dicuntur, sub illo curvantur, id est fortitudini ejus trementes inclinantur.
2.191
VERS. 14.--« Quantus ergo ego sum,» subaudi, qui pondere corruptionis angustor« ut respondeam ei,» videlicet quem angelica quoque, ut dictum est, creatura tremit, vel considerare non sufficit,« et loquar verbis meis,» 445 subaudi multum in comparatione sapientiae ejus infantilibus, cum eo, subaudi de judiciis ejus disputando?
2.192
VERS. 15.--« Qui si habuero quidpiam justum, non respondebo ei,» subaudi si districte judicare velit,« sed meum judicem deprecabor,» videlicet quia imperfecta et timida hominis justitia est, et ideo prece indiget.
2.193
VERS. 16.--« Et cum invocantem me exaudierit,» quod videlicet agnoscitur interdum per hoc, quod infusione amoris sui attentius oranti gratiam suam ostendit,« non credo,» id est, non secure confido« quod audierit vocem meam,» videlicet repentina tentatione animam, quae ad Deum erecta fuerat, percutiente, juxta illud Psalmistae:« Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos.»
2.194
VERS. 17.--« In turbine enim,» id est, in elementorum commotione, scilicet quando manifeste veniet,« conteret me,» videlicet, nisi me conteri nunc metuam sollicite:« Et multiplicavit vulnera mea, etiam sine causa.» Ac si dicat: Et ex eo quoque colligitur, quam terribilis est, quod multiplicavit vulnera mea, id est, damnationem humani generis,« sine causa;» quod maxime in parvulis mirum, non tamen injustum est, qui« sine causa,» scilicet actualis peccati, pro solo originali peccato detruduntur apud inferos. Quod tamen in beato Job specialiter accipi potest, eo modo quo et Dominus dixerat de illo:« Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.»
2.195
VERS. 18.--« Non concedit requiescere spiritum meum,» scilicet de mala opinione sollicitum, quia credunt me homines ob scelera mea percussum.« Et complet me amaritudinibus,» scilicet hoc modo, dum exterius tormenta lacerant, et interius tentationes turbant.
2.196
VERS. 19.--« Si fortitudo quaeritur,» subaudi ad evadendum haec mala,« robustissimus,» id est omnipotens est, scilicet et ideo frustra quaeritur.« Si iniquitas[ al. equitas] judicii,» subaudi quaeritur, videlicet, ut non sine causa multiplicet vulnera mea, frustra quaeritur et hoc, videlicet cum in judicio soleat res testibus agi,« nemo audet pro me testimonium dicere.» Sed nec ego ipse causam meam audeo justificare, quia:
2.197
VERS. 20.--« Si justificare me voluero, os meum condemnabit me,» videlicet ipsa sua praesumptione damnabilem me ostendet esse.« Si innocentem me ostendero, pravum me comprobabit,» videlicet quia, ut supra dictum est,« sapiens corde est( vers. 4).»
2.198
VERS. 21.--« Etiam si simplex,» id est innocens,« fuero,» videlicet propter illa quae supra dicta sunt,« hoc ipsum ignoravit[ al. ignorabit],» id est non sibi arrogavit« anima mea.» Vel certe,« quia nemo scit utrum amore an odio dignus sit.» Cui sensui bene congruit quod sequitur.« Taedebit me vitae meae,» subaudi pro hac incertitudine.
2.199
VERS. 22.--« Unum est quod locutus sum,» id est summa est eorum quae locutus sum.« Innocentem et impium ipse consumet,» videlicet, quia innocens justitiae ejus comparatus, non esse innocens convincitur, et sic innocentem ipse consumit, impium autem poena aeterna consumit. Vel certe innocentem et justum ipse consumere dicetur, quia, quamvis in mentis vita divisi sint, primae tamen culpae merito aeque ad carnis interitum pertrahuntur,« moriturque,» ut ait Ecclesiastes,« doctus similiter ut indoctus.» Quod remedium exoptet, indicat adjungens:
2.200
VERS. 23.--« Si flagellat,» id est, quia flagello vindice pro culpa atteritur vita nostra,« occidat semel,» id est, ille veniat, qui pro nobis semel moriatur sine culpa, suaque simpla, id est solius carnis morte, duplam nostram, id est, corporis et animae mortem auferat.« Et non de poenis innocentum rideat,» id est longa desideria justorum. Omne enim desiderium cum differtur poena est, unde et Salomon ait:« Spes quae differtur affligit animam;» longa, inquam, desideria exspectantium Salvatorem pro peccato semel moriturum, non rideat, id est non parvipendat. Ridere namque Dei est humanae nolle afflictioni misereri. Hoc optando dixit, et protinus ipsum ordinem passionis ejus adjungit, dicens:
2.201
VERS. 24.--« Terra,» id est, caro Christi quam de terrena materia sumpsit,« data est,» scilicet crucifigenda,« in manus impii,» id est in ministros et satellites diaboli.« Vultum judicum ejus operit,» id est mentes sacerdotum et principum, Pilati atque illudentium militum, ne auctorem suum cognoscerent, malitiae nubilo diabolus velavit.« Quod si non ille,» subaudi diabolus vel judaicus populus, qui hoc egit,« est,» subaudi impius,« qui ergo est,» scilicet putandus impius? Unde suspirans, videlicet quod ad tempus illud pervenire non mereatur, subjungit:
2.202
VERS. 25.--« Dies mei velociores fuerunt cursore.» Cursoris quippe officium est tantillum exspectare, donec videat quid nuntiet. Unde omnes electi cum ante praestolatum redemptionis tempus dies suos finiri praevident, recte subtrahi se velocius cursore dolent. Unde aperte subditur:« Fugerunt,» id est, ante adventum Christi elapsi sunt,« et non viderunt bonum,» id est eumdem Christum, qui cum sit Deus, summum est bonum.
2.203
VERS. 26.--« Pertransierunt,» scilicet sola spe potiti,« quasi naves poma portantes,» id est sicut hi qui poma aliis deferunt, quorum ipsi solo odore perfruuntur. Sic, inquam, sola spe venturi Redemptoris dies mei potiti sunt. Vel certe sicut cum navibus poma portantur, paleis admiscentur, ut illaesa ad terram perducantur, sic in Scripturis suis fructum spiritualem per interfusam historiae stipulam proferunt dies electorum adventum Christi praecedentium.« Pertransierunt, inquam, sicut aquila volans ad escam,» id est, et erecta mente Creatoris lucem contemplantes more aquilae solis radios aspicientis irreverberata acie, et incarnandum illum prospicientes, atque anhelanti spe hoc perfici exspectantes, more ejusdem aquilae de supernis ad ima avide volantis ad escam.
2.204
VERS. 27.--« Cum dixero,» scilicet ego antiquus Dei populus; in persona namque haec dicuntur antiquorum, qui adventum Christi praecesserunt:« Cum, inquam, dixero: Nequaquam ita loquar,» id est, cum Christum praesentem negavero, quem praestolabor venturum« commuto faciem meam,» id est, interioris hominis aspectum ita confundo et perverto, ut jam non cognoscar a Creatore meo,« et dolore torqueor,» id est aeternae damnationi addicor. Moraliter eadem hoc modo replicanda sunt« Dies mei,» id est dies hominis, qui ad hoc conditus fuit, ut ad videndam lucem staret, velociores fuerunt cursore, id est. ad finem tendunt quotidie velocius cursore, videlicet quia evolvuntur absque ulla intermissione, cursor autem non omnino currit absque ulla respiratione.« Fugerunt,» scilicet a suo statu,« et non viderunt bonum,» videlicet quia gustando vetitum oculos perdidit homo, quibus videre non poterat summum bonum.« Pertransierunt quasi naves poma portantes,» scilicet fructus terrae per fluctus ferentes: sic homo naturalia bona animi, quae in paradiso conditus accepit, nunc periculose vehit inter fluctus saeculi. Et sicut in pomis est odor sine pondere, sic nobis memoria spirat boni, quod perdidimus absque fruendi virtute,« pertransierunt, inquam, sicut aquila volans ad escam,» id est sicut aquila volans, subaudi rursum per appetitum ventris sese deorsum fundit ad escam, sic ipsa, quae solum Deum contemplari debuerat mens, quia contra praeceptum cibum contigit, nunc corporeis voluptatibus laetatur.
2.205
« Cum dixero, nequaquam ita loquar,» id est, nequaquam perscrutari tentabo cur Deus 446 qui summe bonus est, hominem, cujus dies ita, sicut dictum est, pertransituros sciebat, fecerit,« commuto faciem meam,» id est, supernae reverentiae consideratione refreno mentem meam,« et dolore torqueor,» hoc videlicet dolens quod ad ea, quae de me ipso sunt, intelligenda coarctor. Neque nunc primum pro eo quod sub flagello positus sum, ori meo silentium indico, sed et in omni vita mea communi humanis generis damnationi propria metuens adjungere peccata.
2.206
VERS. 28.--« Verebar omnia opera mea,» id est, ipsa etiam in me timebam bene gesta, videlicet ne forte interveniret aliqua humanae ambitionis fraus vel desidia, quae semper in bonis operibus studiose sunt formidanda. Verebar, inquam,« sciens quod non parcis[ al., parceres] delinquenti,» videlicet quia delicta nostra sive per nostram poenitentiam sive per temetipsum resecas, etiam cum relaxas. Unde et David dicenti:« Peccavi,» dictum est per prophetam,« Dominus quoque transtulit peccatum tuum,» scilicet ab aeterna damnatione ad temporalis angustiae flagellum. Hinc et ego sub occulto judicio trepidans, dico:
2.207
VERS. 29.--« Si autem et sic impius sum,» subaudi et tibi displicent opera mea, sicut nunc videntur hominibus per hypocrisin fuisse gesta,« quare frustra laboravi,» scilicet absque pondere praemii? Quod a majori probat subjungendo:
2.208
VERS. 30.--« Si lotus fuero quasi aquis nivis,» etc. Ac si aperte dicat: Vere si ita sum impius, tum frustra laboravi. Nam etiam« si fuero lotus quasi aquis nivis,» id est, lacrymis candentibus coram te nitore verae humilitatis, vel desiderio non terreno, sed superno perfusis, sicut nix non de terra, velut fons scaturit, sed ab aere descendit; si, inquam, sic fuero lotus,« et fulserint,» subaudi eoram te,« velut mundissimae,» non vere, inquam, mundissimae, quod impossibile est, quandiu sum in hoc mortali corpore, sed« velut mundissimae manus meae,» id est, habentes pro posse aliquam imitationem perfectae munditiae:
2.209
VERS. 31.--« Tamen sordibus intinges me,» id est, sordibus intinctum esse demonstrabis me,« et abominabuntur,» id est, abominabilem facient,« me vestimenta mea,» id est membra corruptibilia. Unde hoc sequitur.
2.210
VERS. 32.--« Neque enim viro qui similis mei est respondebo,» id est: Neque enim tu, cui respondere habeo, talis es sicut vir similis mei, videlicet qui benevole quidem laudat quod laudabile esse conspicit, sed nescit quid desit perfectioni.« Nec,» subaudi tu es sicut vir,« qui mecum in judicio ex aequo possit audiri,» videlicet quia et patent tibi cuncta quae facio, et tamen ipse nescio per quanta reprehendor. Aequum hic pro pari accipe, qualia sunt audiri et audire, videri et videre, quae non disparantur, cum judicatur homo cum homine. De qua aequitate adhuc subditur:
2.211
VERS. 33.--« Non est qui utrumque valeat arguere.» Ac si dicat: Neque ego per me ex aequo possum audire, neque mediator adhuc venit,« qui utrumque,» id est, hinc Deum judicio praesidentem, hinc hominem sub judicio stantem,« valeat arguere,» videlicet hoc modo quo sequitur,« et ponere manum suam in ambobus,» id est, ut et culpam hominis justitiam aspirando corripiat, et iram Dei moriendo temperet.
2.212
VERS. 34.--« Auferat a me virgam suam,» id est ille veniat et auferat a me legis severitatem dicentis, qui haec vel illa fecerit, morte moriatur,« et pavor ejus,» scilicet servilis timor,« non me terreat,» videlicet consolante me spiritu adoptionis filiorum.
2.213
VERS. 35.--« Loquar,» subaudi hac fiducia,« et non timebo eum,» videlicet quia« perfecta charitas foras mittit timorem.»« Neque enim possum metuens,» id est,« spiritum servitutis in timore» habens« respondere,» id est, factis illius digna opera repensare.
2.214
CAP. X.
2.215
VERS. 1.--« Taedet animam meam vitae meae,» id est, cum sicut dictum est profecero, tunc dilectio praesentis vitae vertitur mihi in taedium prae desiderio futurae. Et qui me ante defendebam, tunc« dimittam adversum me eloquium meum,» id est quod erravi, accusare incipiam, et non sicut multi, qui lugenda gaudentes dicunt: sed« loquar in amaritudine animae meae,» id est, confitebor peccata mea in tristitia poenitentiae.
2.216
VERS. 2.--« Dicam Deo: Noli me condemnare,» quod utique non est culpam defendere, sed confitendo veniam implorare.« Indica mihi,» subaudi tu qui me judicas,« cur me ita judices,» id est, ostende quod ad judicium futurum per flagella securum reddas, et non sicut impio per mala praesentia irrogare jam tormenta sequentia incipias. Vel si specialiter ad ipsum referatur, hoc quaerit quia, ignorat pro qua, qui simpliciter vixerat, feriatur culpa. Nam quia dolet in verbere, et causam verberum non valet deprehendere. Sequitur:
2.217
VERS. 3.--« Nunquid bonum tibi videtur,» subaudi qui summe bonus es,« si calumnieris me,» id est, conquisitis circumvenias causis,« et opprimas me opus manuum tuarum,» id est, vim facias mihi tuo plasmati, videlicet quod te gratuito fecisse recordaris,« et consilium impiorum,» id est, intentionem spirituum malignorum« adjuves,» scilicet libenter suscipiendo illorum accusationes?
2.218
VERS. 4.--« Nunquid oculi carnei tibi sunt,» id est, non valentes interius hominis pervidere spiritum, videlicet, ut non me agnoscas nisi alienis accusationibus publicatum?« Aut sicut videt homo,» scilicet tentando et inquirendo.« ita et tu videbis?» tu, inquam, qui me perfecte et ante tempora scisti?
2.219
VERS. 5.--« Nunquid sicut dies hominis dies tui,» scilicet temporales et fugitivi,« et anni tui,» subaudi deficientes et transitorii,« sicut humana sunt tempora,» subaudi nunquam in eodem statu permanentia.
2.220
VERS. 6, 7.--« Ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? Et scias quia nihil impium fecerim,» id est, nescies utrum mali quid gesserim, nisi dicatur tibi,« cum sit nemo qui de manu tua possit eruere,» id est, testimonium perhibere de homine apud te, quia scis quid sit in homine( Joan. II). Materiam tam piae confessionis sumpsit ex eo quod Eliphaz adversus illum dixerat:« Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumuntur velut a tinea?» Unde et subditur:
2.221
VERS. 8.--« Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me.» Ac si dicat: Domus corporis lutea quidem, sed a Deo facta; fundamentum terrenum quidem, sed a Deo plasmatum. Quibus etiam verbis perversum Manichaei dogma destruitur, qui a Deo spiritum, a Satana vero carnem conditam asserere conatur. Misericordiae quoque judicis dignitatem suae conditionis opponit.« Cuncta quippe dixit et facta sunt.» Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter pensandum est, praemittit dicens:« Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.» Hoc igitur pietati opificis opponit. Ac si dicat: Cur tanta vilitate despicis, quem cum tanta dignitate fecisti, quod« manus tuae,» id est studium et consilium tuum,« fecerunt me,» videlicet non ut caeteras creaturas sola jussionis voce, sed operationis dignitate,« et plasmaverunt me totum in circuitu,» subaudi caeteris animalibus elegantius? Et, cum ita feceris,« sic repente praecipitas me,» scilicet sicut angelum, qui ex infirmitate nullam habuit occasionem peccati, et idcirco irremissibiliter praecipitari debuit?
2.222
VERS. 9.--« Memento, quaeso,» id est, considera infirmitatem meam,« quod sicut lutum,» subaudi fit aqua terrae se conspergente, sic anima carnem rigante,« feceris me, et in pulverem,» videlicet materiam originis meae, per mortem« reduces me.» Et qui hoc modo quo dictum est condidisti, quo ordine infirmitatis propagasti?
2.223
VERS. 10.--« Nonne sicut 447 lac mulsisti me,» videlicet in semine,« et sicut caseum me coagulasti,» scilicet in carne?
2.224
VERS. 11.--« Pelle et carnibus, videlicet per coagulationis incrementa, vestisti me ossibus et nervis,» subaudi paulisper roboratis,« compegisti me.» Et quia angusta essent haec dignationis beneficia:
2.225
VERS. 12.--« Vitam et misericordiam tribuisti mihi,» scilicet mira aspiratione non solum vivificationis quae mihi communis est cum bestiis, sed et indultae rationis.« Et» rursus, quia dona tua custodia indigent,« visitatio tua custodivit spiritum meum.» Sed haec eadem, quae dicta sunt de exterioris hominis formatione, hoc modo rursus accipi possunt in interioris hominis reformatione.« Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me,» videlicet sancti Spiritus gratiam terrenae menti infundendo, sicut aqua pulveri infunditur ut lutum fiat;« et in pulverem reduces me,» scilicet per substractionem ejusdem gratiae aliquantulum in hora tentationis deserta mente. Qua tentatione concussus dona tua jam subtilius cogitans, dico:« Nonne sicut lac,» videlicet per dulcedinem sancti Spiritus,« mulsisti,» id est abstraxisti me? subaudi ab usu conversationis vetustae,« et sicut caseum me coagulasti,» videlicet ut nequaquam jam diffluerem per desideria carnis? Et ne nunquam caro submurmuret( aliquando enim tentatio utilis est)« pelle et carnibus vestisti me,» id est carnalium motuum obsidione vallasti me; sed ne ab illis concussus deficerem,« ossibus et nervis compegisti me,» id est virtutibus et praeceptorum vinculis roborasti me. Et tali modo vel ordine,« vitam,» subaudi qua a peccati morte resurgerem,« et misericordiam,» videlicet in bono opere subsequenter adjuvantem,« tribuisti mihi,» scilicet quia sine te nihil facere potui,« et visitatio tua,» id est vel flagelli percussio, vel amoris tui compunctio,« custodivit spiritum meum,» scilicet humanum, ne non custoditus donum perdat acceptum.
2.226
VERS. 13.--« Licet haec,» subaudi opera vel beneficia tua,« celes in corde tuo,» scilicet ita ut« finem suum nesciat homo,» et sciens qualis hodie sit, ignoret qualis cras futurus sit,« tamen,» cur de me trepido, qui« scio quod universorum memineris,» id est quod universas gentes colligis? et hoc sciens cur desperem?
2.227
VERS. 14.--« Si peccavi,» id est si volens culpam feci,« et ad horam,» id est protinus« pepercisti mihi,» scilicet in eo quod concessis fletibus poenitentiae culpam diluisti,« cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris,» videlicet ut nolens quoque ejusdem culpae memoriam cum delectatione tolerem? Si, inquam, venia culpam abstulit, cur hanc et a memoria non detersit?
2.228
VERS. 15.--« Et si impius fuero,» id est si ad culpam rediero et te reliquero,« vae,» id est aeterna damnatio,« est mihi. Et si justus,» id est in culpa perseverare cavens, subaudi fuero,« non levabo caput,» videlicet dum culpae resisto labore certaminis afflictis. Hoc est quod sequitur:« Saturatus afflictione et miseria,» quia videlicet cum hoste concertando vulnera doleo praeterita, timeo futura.
2.229
VERS. 16.--« Et propter superbiam,» id est ideo ne mens conscia virtutis in superbiam se elevet,« quasi leaenam capies me,» id est sicut leaena quaerens escam catulis in foveam lapsa per appetitum suppositae pecudis et in caveam recepta, vectibusque circumsepta levatur, ita propter cibum veti tum in hanc mortalitatis foveam dejectum hominem, misericordiae subsidiis ad superna unde corruit sublevabis. Sed et quotidie« propter superbiam» quis« quasi leaena» capitur per vitium elationis in foveam concupiscentiae dispensatione divina ruere permissus, infirmitate sua cognita, tandem superna miseratione ad veniam reducitur. Unde et apte subditur:« Reversusque mirabiliter me crucias,» id est, qui relinquendo me insensibilem reddideras,« reversus,» scilicet tangendo cor meum, et quam sim lugendus demonstrans,« mirabiliter» per lacrymas et gemitus« me crucias.»--« Mirabiliter,» inquam, non poenaliter, quia videlicet mens in fletibus compunctionis suae poenam gaudens miratur. Et ne per otium remissa mens torqueat, imo nigredinem suam in se erubescat.
2.230
VERS. 17.--« Instauras,» id est multiplicas« testes tuos,» id est electos pro veritate passos,« contra me,» ut videlicet eorum exemplis provocer viriliter agere.« Contra me,» inquam, quia cuncta quae agunt illi vel egerunt, pravitati nostrae adversa sunt, sicut et ipse tuus sermo, de quo dicis mihi:« Esto consentiens adversario tuo.»--« Et multiplicas,» subaudi per illos quos cum ames sic mirabiliter crucias,« multiplicas,» inquam, id est multiplicem esse ostendis« iram tuam,» videlicet, dum argumentamur quod multiplici districtione vel judicio percutias pravorum duritiam, qui levem illorum sic punis offensam, vel exerces constantiam.« Et poenae,» id est afflictiones poenitentiae,« militant in me,» videlicet exagitatae ex illorum consideratione. Tandem reddita ratione cur vel quomodo superius dixerit,« quare non in vulva mortuus sum,» nunc quasi per complexionem hoc ipsum repetit, dicens:
2.231
VERS. 18.--« Quare de vulva,» videlicet in qua conceptus sum, id est de paradiso in quo plasmatus sum,« eduxisti me?»--« Qui» videlicet quoniam juste educendus eram,« utinam consumptus,» id est in humilitate absconditus« essem, ne oculus me videret,» subaudi diaboli, id est ne sentiret me per mentis elationem in praecipitem posse abduci transgressionem. Si ita« consumptus essem,»
2.232
VERS. 19.--« Fuissem quasi non essem,» videlicet quia a diabolo inventus non essem,« de utero,» id est de paradiso absque morte carnis« translatus ad tumulum,» id est ad quietam cohabitationem angelorum.
2.233
VERS. 20.--« Nunquid non,» subaudi inde est hoc quod,« paucitas dierum meorum finietur brevi?» videlicet cum ita conditus fuerim, ut possem esse vitae interminabilis.« Dimitte ergo me,» id est sensum doloris noli tollere, vel culpas meas oculis meis objiciendo adjuva,« ut plangam paululum dolorem meum,» videlicet quia nisi a reatu culpae misericorditer me dimittas hoc modo, exire ad poenitentiam non valeo, ligatus consuetudine in conscientiae sepulcro. Ut plangam, inquam,
2.234
VERS. 21.--« Antequam vadam,» subaudi illuc ubi fructuosus planctus non est,« et non revertar,» videlicet quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat, quo semel in locis poenalibus justitia judicantis damnat.« Antequam vadam,» inquam: Quo?« Ad terram tenebrosam,» id est ad infernum, qui non immerito terra dicitur, quia quicunque ab eo capti fuerint stabiliter tenentur.« Tenebrosam, dico, et opertam mortis caligine,» id est damnatos disjungentem a vera luce perennis vitae.
2.235
VERS. 22.--« Terram miseriae,» id est doloris,« et tenebrarum,» id est aeternae caecitatis,« ubi umbra mortis,» id est obscuritas separationis a Deo sine quo anima non vivit;« et nullus ordo,» subaudi ibi est, non quod damnatum quemque non juxta modum criminis retributio sequatur ultionis, sed quia nec flamma lucet ibi sicut hic, nec praesente dolore abest timor, sed timor in dolore, et dolor est cum timore. Unde et subditur:« Et[ al. Sed. sempiternus horror inhabitat,» videlicet quia traditi ignibus, et in suppliciis dolorem sentiunt, et in dolore semper diro pavore feriuntur.
2.236
CAP. XI,
2.237
VERS. 1.-- Beato Job in hominum angelorumque spectaculum tanquam forti athletae prodeunti, ubi primum Eliphaz, secundo Baldad indefesso robore repugnavit, ad extremum Sophar Naamathites sese opponit, cujus responsio 448 a contumeliis inchoatur, cum ait:
2.238
VERS. 2.--« Nunquid qui multa loquitur non et ipse audiet?» Qui mos procacium esse solet, ut recte dictis semper e diverso respondeant.« Nunquid, ait, qui multa loquitur,» id est qui nimium loquax est, subaudi ut tu( sapientia quippe ab ore justorum superfluam sonat loquacitatem in auribus stultorum),« non et ipse audiet,» subaudi responsum juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur?»--« Aut vir verbosus justificabitur?» Subaudi, non; sed e contrario, cultus justitiae silentium. Sed verae sententiae jaculum virus perdit, imo retusum resilit, quia forte est quod ferit[ al. videt], dum boni viri rectitudinem impetit; et more pravorum omnium, qui audire bona patienter nequeunt, ad respondendum se accingens.
2.239
VERS. 3.--« Tibi soli,» inquit, id est propter te solum,« tacebunt homines,» scilicet nos, et plures et sapientes;« et cum caeteros irriseris,» id est nimia verbositate fatigaveris,« a nullo confutaberis,» id est longe minus quam tibi videtur sapiens esse convinceris? Subaudi nequaquam ita fiet, quia confutandus es.
2.240
VERS. 4.--« Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu ejus.» Habet hoc pravorum malitia proprium, ut eo se criminosos non aestiment, si crimina fingant de innocentia bonorum, sicut hoc voci beati Job falso impingitur, quod supra dixisse nusquam legitur. Quos et in hoc Sophar exprimit, quod cum ironica concessione verbotenus bona praeoptans, ait:
2.241
VERS. 5.--« Atque utinam Deus loqueretur tecum,» id est utinam non tu ipse loquereris inflatus sensu carnis tuae, sed Deus loqueretur in te,« et aperiret labia sua tibi,» id est nota faceret judicia sua tibi, quorum effectu Dei voluntas innotescit, sicut animus hominis apertis per sermonem exprimitur labiis.
2.242
VERS. 6.--« Et ostenderet tibi secreta sua,» videlicet illa de quibus ait:« O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!» Qui etiam eorumdem secretorum scientia se super amicum pollere ostentans, protinus addit:« Et quod multiplex sit lex ejus.» Vere enim multiplex est lex Dei, id est charitas, quae« plenitudo legis est,» quae ideo vere multiplex dicitur, quia studiosa sollicitudine ad cuncta virtutum facta expanditur, sicut una radix in multos ramos dilatatur. Hoc, inquam, utinam« tibi ostenderet, et intelligeres,» subaudi hoc modo,« quod multo minora exigaris, a Deo,» id est minus vapules« quam meretur iniquitas tua.» Jam hoc dictum a magna iniquitate non vacat, quo virum justum usque ad objectionem iniquitatis increpat, et tanquam turbidus lignorum caesor, dum incaute vibrat securim, ferro labente de manubrio acriter amicum percutit. Et adhuc ironice adjungit:
2.243
VERS. 7.--« Forsitan vestigia Dei comprehendes,» id est unde, quo, quibusve modis Spiritus ejus dona venient: scies quoties vocem ejus audieris; et usque ad perfectum omnipotentem reperies,» quem videlicet nec angelica nec humana mens, quantumvis dilatata, comprehendere sufficit.
2.244
VERS. 8.--« Excelsior coelo est.» Et in hoc magna est injuria, quod supradictam propositionem ironicam tanquam beatus Job concedat, id est vere Omnipotentem reperire, et usque ad perfectum vestigia ejus comprehendere se posse confidat, repugnantiam multitudine destruit, dicens:« Excelsior coelo est,» etc., in quibus argumenta ejus sic colliguntur. Tu per angustiam sensus tui, utpote cum sis homo, altitudinem coeli, cursumque vel loca stellarum metiri vel attingere non potes. At ille« excelsior coelo est,» non tantum coeli fabrica, dico, quam sicut altissima sapientia stabilivit, ita circumscriptione sui spiritus transcendit; sed his qui in coelo sunt electis spiritibus excelsior est, quia videlicet visionem tantae celsitudinis perfecte non penetrant. Ergo,« et quid facies,» subaudi ut illum comprehendas? Item tu profunditatem inferni non pervides. At ille« profundior inferno» est, non tantum loco illo tenebroso et poenali, quem transcendendo subvehit, sed et cunctis qui in inferno sunt malignis spiritibus, quorum astutias longe subtilius, quam ipsi putaverant judicans damnat. Ergo,« et unde cognosces,» subaudi tam profundum sensum Domini? Item: Tu terrae longitudinem nescis, nisi forte de geometricis praesumas conjecturis, et maris latitudinem non potes metiri. At ille
2.245
VERS. 9.--« Longior est terra, et latior mari,» non solum quia sub potentiae suae praesentia coagustando circumdat haec elementa, sed quia longanimitatem justorum omnium qui in terra sunt, et facta peccantium qui per mare significari possunt, et investigat, et pro meritis damnat aut remunerat. Ergo,« et quid facies?» Vel moraliter ita:« Excelsior coelo est,» id est quovis homine justo, cujus« conversatio in coelis est,» quem sua magnitudine vincit.« Profundior inferno» est, id est homine peccatore concupiscentiarum suarum caligine perturbato, quem investigat et judicat plus quam se ipse homo investigare possit;« longior terra» est, id est homine fixo et fructificante in ubertate spei, qui fructus quos retribuet nequaquam nunc ipsa spes nostra comprehendit;« latior mari» est, id est homine qui adhuc fluctuat et aura suae mutabilitatis agitatur, quem consolatur et instruit majori quam putat ipse latitudine charitatis. Dic nunc qui de tua solius subversione murmuras, et tantam majestatem te comprehendisse putans praefinire audes quid tibi debeat, et quid non debeat. Dic, inquam,
2.246
VERS. 10.--« Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,» videlicet ita ut coelum ruat et terra dehiscat, itemque coelum et elementa caetera in unum antiquum chaos coarctentur, aut ita ut is qui per coelestem conversationem, coelum erat, repente tenebris tentationis possessus, infernus fiat.« Si,» inquam,« sic vel sic subverterit omnia aut in unum coarctaverit, quis,» scilicet fortior,« contradicet ei,» vel quis videlicet sapientior dicere ei potest cur ita facis? subaudi nemo.
2.247
VERS. 11.--« Ipse enim,» subaudi solus« novit hominum vanitates,» id est vanas deprehendit et praevenit cogitationes, unde et nemo ei resistere potest. Et videns iniquitatem,» quod pejus est, a vanitate enim deceptus animus ad iniquitatem labitur,« nonne considerat, id est, juste et competenti tempore judicat? Ita plane: Tunc scilicet quando.
2.248
VERS. 12.--« Vir vanus,» videlicet a vanitate ad iniquitatem lapsus, idem adhuc etiam ab iniquitate« in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri,» id est quodlibet agreste animal quod nullius possessione tenetur,« liberum se,» subaudi a lege vel imperio Creatoris,« natum putat.» Quod peccatum jam diabolicum est, et veniam non meretur. Hoc universaliter propter ipsum proposuit; quod sine dubio concedendum, quia verum est; nunc de ipso particulariter assumit, non solum false, sed et nimis, injuriose.
2.249
VERS. 13.--« Tu autem firmasti,» id est obdurasti,« cor tuum, et expandisti,» id est in superbiam extulisti,« ad Deum manus tuas,» id est opera tua, videlicet quia dona Dei tibi arrogasti.
2.250
VERS. 14.--« Si iniquitatem,» etc. Ac si aperte concludens dicat: Ergo, o homo, judicium quod pateris non aliter effugies nisi ita.« Si iniquitatem quae est in manu tua,» id est, culpam quae in aperto est opere,« abstuleris a te, et non manserit,» id est non perseveraverit, in tabernaculo tuo injustitia,» id est, in mente tua superbia.
2.251
VERS. 15.--« Tunc levare poteris videlicet per studium orationis, faciem tuam absque mocula,» id est, animum tuum non accusante conscientia;« et eris stabilis,» scilicet nequaquam 449 faciendo quod iterum plagas,« et non timebis,» videlicet quia timorem pellet conscientia stabilitatis.
2.252
VERS. 16.--« Miseriae quoque,» id est omnium malorum vitae praesentis,« oblivisceris,» subaudi prae dulcedine Dei quam praegustabis,« et quasi aquarum praetereuntium[ al. quae praeterierunt],( praeterit enim calamitas vitae praesentis) non recordaberis,» videlicet quia nulla concessione obrueris.
2.253
VERS. 17.--« Et quasi meridianus fulgor,» subaudi qui cum fervore fulget,« consurget tibi,» subaudi lucida et fervida renovatio virtutis,« ad vesperum,» id est post tentationem. Vel ad vesperam, id est ad vitae praesentis finem,« quasi meridianus fulgor,» id est externa claritas consurget tibi, juxta illud:« Timenti Deum bene erit in extremis.»« Et cum te consumptum putaveris,» id est cum antea pene usque desperationem inclinatus fueris,« orieris ut lucifer,» videlicet qui solem praecurrit, et advenientis dici praenuntius est, id est qui casurus paulo ante timebas noctem culpae, nunc aliis annuntiabis futurae claritatem vitae, et monstrabis diem justitiae. Vel ita:« Et cum te consumptum putaveris,» videlicet exterioribus pressuris,« orieris ut lucifer,» id est foris cadens intus renovaberis.
2.254
VERS. 18.--« Et habebis fiduciam,» subaudi quod in gaudio metes,« proposita tibi spe,» videlicet pro qua seminatur in lacrymis.« Et defossus,» id est exterius inquietatus,« securus dormies,» id est ad perpetuam securitatem pervenies. Vel ita:« Et defossus,» id est intima tua penetrans noxiasque cogitationes effodiens,« securus dormies,» juxta illud:« Ego dormio, et cor meum vigilat.»
2.255
VERS. 19.--« Requiesces» subaudi, in suavitate conscientiae,« et non erit qui exterreat,» id est qui te a charitate Dei separet.« Et deprecabuntur faciem tuam plurimi,» videlicet ut pro illis apud Deum intercessor adsis. Sic haeretici seu perversi quilibet dum sancta loquuntur, in suis repente sponsionibus ostendunt quod amant, videlicet quod ideo quasi innocenter vivunt, quia videri pro hominibus intercessores volunt. Sed mox ad verba rectitudinis recurrens,
2.256
VERS. 20.--« Oculi autem, inquit, impiorum,» id est intentiones eorum, oculus enim intentionem significat, juxta illud:« Si oculus tuus fuerit simplex,» etc.« Oculi, inquam, impiorum,» id est intentiones carnalium desideriorum,« deficient,» id est cum vita terminabuntur,« et effugium peribit ab eis,» id est quo se ab ira judicis occultare valeant, non invenient.« Et spes illorum,» id est illud quod ipsi appetiverunt,« abominatio animae,» subaudi erit videlicet quia desideria illorum abominabitur quisque spiritualis, et arbitrabitur ut stercora.
2.257
CAP. XII,
2.258
VERS. 1.-- Beatus Job, qui utique sanctae Ecclesiae membrum est, quae elatos quoque ab aestimationis suae culmine revocat et discretionis manu ad aequalitatis compagem reformat, videns quod amicorum mens per verba prolatae eruditionis intumuit,« respondens dixit:»
2.259
VERS. 2.--« Ergo vos estis soli homines?» Videlicet, quoniam jam cuncti vobis vicissim, diversa licet derisione, pari tamen intentione, adversum me successistis, dum unus leoni rugienti et contrito; aut tigridi pereunti eo quod non habeat praedam; alius scirpo qui apparente sole arescit; tertius pullo onagri qui se liberum natum putat, me comparavit.« Ergo vos estis soli homines,» subaudi et non ego,« et vobiscum oritur[ al. morietur] sapientia,» scilicet tanta, ut vestri comparatione sim bestia? Non ita aestimare debetis. Nam:
2.260
VERS. 3.--« Et mihi est cor,» subaudi rationale,« sicut et vobis, nec inferior vestri sum,» id est non minus quam vos rationis et disciplinae perceptibilis sum.
2.261
VERS. 4, 5.--« Qui deridetur ab amico suo sicut ego,» videlicet immerito, qui rationabiliter loquens bestiis comparor,« invocabit Deum,» videlicet quia foris non habet in quo requiescat, fiducialius intus recurret ad Deum, videlicet ita ut cum sit modo.« Lampas contempta apud cogitationes divitum,» id est vera lucens scientia, sed propter vilem personam, aut temporalem miseriam despectus in cordibus superborum, testimonium ex Deo habeat,« parata,» scilicet in oculis omnium, non ad praesens. sed« ad tempus statutum,» videlicet quando« oportebit nos stare ante tribunal ejus, ut recipiat unusquisque propria corporis sui prout gessit sive bonum sive malum.» Nunc autem tempus est illorum, apud quorum cogitationes contemnitur; tempus, inquam, illorum est, ut divites sint; sed mihi in sterquilinio sedenti quae cura de hujusmodi divitiis? quas, quia falsae erant, et ego perdidi.
2.262
VERS. 6.--« Talibus abundant tabernacula praedonum.» Et ipsi abundantes in saeculo, de ipsis divitiis quas obtinuerunt,« audacter provocant Deum,» videlicet superbe sapiendo et sperando in incerto divitiarum,« cum ipse dederit, id est permiserit« omnia in manibus eorum,» videlicet quia nonnunquam eis quos praedantur proficit ad purgationem, sibi autem ad ampliorem damnationem. Quod intelligi potest, et de his qui doctrinae dona percipientes ex eisdem donis intumuerunt, et magni prae caeteris videri volentes, tali superbia provocant Deum, vere praedones, quia dum loquuntur quae non faciunt, in usum locutionis suae verba justorum tollunt. Haec ad tres amicos communiter dicta sunt. Nunc ad Sophar sermo convertitur, qui novissime locutus dixerat:« Excelsior coelo est, profundior inferno est, et unde cognosces?».
2.263
VERS. 7, 8, 9.--« Nimirum, ait, interroga jumenta,» etc. Ac si dicat: Cur cognitionem Dei quaerenti mihi altitudinem coeli et profunditatem inferni objicis? Et« interroga,» id est considera,« jumenta,» videlicet quia ex operibus, quae nobis quoque multa praesto sunt, opificem cognoscimus. Vel ita:« Interroga jumenta,» id est sensibiliores,« et docebunt te. Volatilia coeli,» id est sublimia sapientes,« et indicabunt tibi. Loquere terrae,» id est terrena sapientibus,« et respondebunt tibi, et narrabunt pisces maris,» id est curiosi hujus saeculi docebunt, inquam, hae diversitates hominum,« et indicabunt tibi, respondebunt et narrabunt tibi,» videlicet aliquam laudem vel confessionem de majestate Creatoris, quia« unusquisque in suo sensu abundat,» licet altitudinem coeli non ascenderint, neque profunditatem inferni penetraverint quam tu objicis.« Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit,» subaudi et idcirco ex his debeat agnosci? Tam juxta litteram quam juxta moralitatem, haec possunt utiliter accipi, quia omnis respecta creatura quasi dat vocem propriae attestationis ipsam quam habet speciem suam. Ex his, inquam, debet agnosci ipse:
2.264
VERS. 10.--« In cujus manu,» id est potestate,« est anima omnis viventis,» subaudi sive ad dandum sive ad auferendum,« et spiritus universae carnis hominis,» id est spiritualis intelligentia, qua vivificare potest animas in carne commorantes ex gentibus universis.
2.265
VERS. 11.--« Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem?» Ac si dicat: Quid mirum si non omnes aequaliter intelligentiam accipiunt? Nonne et quinque sensus corporis de uno cerebro prodeunt, et tamen dispares sunt? Nonne auris verba tantummodo dijudicat, solummodo sonitum patiens, et fauces comedentis etiam agendo, id est salivam cibis admiscendo saporem dijudicant. Sic non in omnibus, sed tantum
2.266
VERS. 12.--« In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia,» id est hi qui jam in usu bonorum operum exercitati sunt, verba Dei non solum audiunt, sed et per intelligentiam gustant et sapiunt, tantumque ab intellectus eorum prudentia differt auditor piger, quantum 450 ab auditu fauces quae saporem dijudicant. In quo amicorum quoque imperitiam[ om. fort., redarguit], quibus ipsa doctrina verba quae proferunt, per arrogantiam non sapiunt. Qui et verba Sophar quae imperite protulit, ad usum rectitudinis pertrahit cum subjungit:
2.267
VERS. 13.--« Apud ipsum est sapientia et fortitudo.» Ac si dicat: De fortitudine Dei multa dixisti, sed de sapientia ejus, quae sese revelat parvulis, tacuisti. Sed apud ipsum non sola est fortitudo, sed et sapientia. Et primum sapientia, deinde fortitudo, videlicet quia prius per incarnationem veniens sapientia, id est Verbum Dei, sese revelat parvulis, deinde fortitudo contra superbos per judicium sese exerit.« Ipse habet consilium,» scilicet disponendo sua,« et intelligentiam» cognoscendo nostra. De fortitudine, inquam, Domini multa dixisti, quod verum est.« Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?» Et ego sic dico, sic sentio.
2.268
VERS. 14.--« Si destruxerit,» id est hominem reliquerit,« nemo est qui aedificet,» id est repleat, juxta illud:« Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam.»« Si incluserit,» id est si aperire noluerit ei qui se misera consuetudine involvit,« nemo est qui aperiat,» videlicet ut per poenitentiam effugium inveniat. Sic inquam, de fortitudine quod dixisti sentio, sed de sapientia, de qua tacuisti, adjicio:
2.269
VERS. 15, 16.--« Si continuerit aquas,» scilicet sapientiae suae« omnia siccabuntur,» videlicet quia nemo nisi illo dante aqua sapientiae salutaris potabitur.« Si emiserit eas,» subaudi per septem sancti Spiritus derivationes,« subvertent terram,» id est humanae mentis terrenitatem, et quod mirabile est, ubi terra erat, ibi coelos apparere facient, qui gloriam Dei enarrent, ut sit unde cognoscatur, qui dixisti, unde cognosces?» Nunc quasi per complexionem repetit quod proposuerat:« Apud ipsum est fortitudo et sapientia,» scilicet hic praeposteratum est, quia supra dixerat:« Apud ipsum est sapientia et fortitudo,» nunc ait,« fortitudo et sapientia,» videlicet quia supra innuit, quod ea quae prius docuit post exiget in fortitudine judicii. Hic demonstrat quod prius reprobos destruet in fortitudine judicii, et post electis plenitudinem sapientiae perficiet in luce suae visionis. Quod nunc latius de utroque, id est de fortitudine et sapientia disserit.« Ipse novit,» id est deprehendit.« decipientem,» et tamen decipere permittit, juste, ut semper de malo proruat in pejus, juxta illud:« Qui nocet, noceat adhuc.»« Et eum qui decipitur,» scilicet novit, et tamen decipi permittit, nihilominus juste, ut quia saepe faciunt mala quae sciunt, cadant etiam in mala quae nesciunt. De fortitudine simul et sapientia dicturus, praemisit a sapientia incipiens, causa exercendae fortitudinis, quae hoc modo cum eadem sapientia exeritur.
2.270
VERS. 17.--« Adducit consiliarios,» id est praedicatores illos qui ideo consilia vitae praedicant, ut temporalia lucra consequantur,« in stultum finem,» id est in eum finem ad quem stulti devenient;« et judices,» scilicet non recte vel ante tempus judicantes,« in stuporem,» id est in mentis confusionem. Et in hoc amicos suos percutit, ut per arrogantiam doctrinae consilia fundantes, et percussum incaute judicantes.
2.271
VERS. 18.--« Balteum regum,» id est castitatem illorum qui seipsos regere sciebant,« dissolvit,» videlicet propter superbiam quae spiritum illorum erexit,« et praecingit fune,» id est carnalis peccati delectatione,« renes eorum,» scilicet ut luxuria dominetur in renibus eorum.
2.272
VERS. 19.--« Ducit sacerdotes,» scilicet eos qui sacerdotio indigni sunt,« inglorios,» juxta illud:« Qui autem contemnunt me erunt ignobiles,» videlicet ut de subditorum salute quam non quaesierunt, nulla habeant gloriam ante Deum,« et optimates supplantat,» videlicet ut pro aeterna gloria de principatu temporaliter gratulentur.
2.273
VERS. 20.--« Commutans labium veracium,» videlicet ne loqui audeant verum quod non operentur.« Et doctrinam senum auferens.» Quod apertius de Judaeis valet intelligi, quorum labium commutatum est, quia quem venturum dixerant, negaverunt praesentem, et doctrina eorum quasi senum ablata, et juvenculae Ecclesiae de gentibus tradita est. Quae et dicit:« Super senes intellexi.» Et hoc modo:
2.274
VERS. 21.--« Effundet despectionem super principes,» id est Judaeos qui principari videbantur, despicabiles faciet et« eos,» subaudi gentiles,« qui oppressi fuerant,» id est in infidelitate jacuerant,« relevans,» scilicet in veram fidei libertatem.
2.275
VERS. 22.--« Qui revelat,» subaudi eisdem gentibus,« profunda,» subaudi mysteria,« de tenebris,» id est de occultis prophetarum verbis,« et producit in lucem,» videlicet per allegoricum sensum,« umbram mortis,» id est legem quae peccantes sanciebat morte corporis puniri. Sed et in omni gente vel ordine quotidie« effundit despectionem super principes,» id est despicabiles facit superbos et humiliat de sua virtute praesumentes, et« eos qui oppressi fuerant,» scilicet a vitiis, elevat scilicet in virtutibus cum fuerint peccatis suis humiliati. Quod hoc modo« revelat profunda de tenebris,» id est opertam sententiam indicat ex occultis suis consiliis. Et perducit in lucem umbram mortis, id est pravam operationem, quae imitatione agitur antiqui hostis, de qua scriptum est:« Nomen illi mors.» Hanc, inquam, umbram mortis producit in lucem, id est peccatori antea non videnti, ut evadat, facit conspicabilem. Sequitur de eadem fortitudine et sapientia:
2.276
VERS. 23.--« Qui multiplicat gentes,» subaudi quotidie nascentes,« et perdit eas,» videlicet quotidie morientes,« et subversas,» scilicet per mortem,« in integrum restituet,» videlicet quia mortui resurgent. Vel ita:« Et perdit eas,» videlicet quia nunc in infidelitate relinquit,« et restituet,» id est quandoque statum fidei reducet.
2.277
VERS. 24.--« Qui immutat cor principum populi terrae,» id est scribarum et Pharisaeorum, id est corda summorum sacerdotum gentis Judaicae,« et decipit,» id est decipi sinit eos, juste,« ut frustra incedant per invia, id est ut frustra moliantur exstinguere nomen Christi, ad quod pergendum nulla patet via. Ideo dixit,« per invia.»
2.278
VERS. 25.--« Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,» id est tentabunt Christum et errabunt, quasi sint in tenebris ignorantiae,« et non in luce,» subaudi scripturae propheticae, et praesentium miraculorum ejus, per quae poterant credere,« et errare eos faciet,» videlicet, non admirantes mortuos suscitantem, nunc despicientes quem conspiciebant mortalem.
2.279
CAP. XIII,
2.280
VERS. 1.--« Ecce omnia, haec» scilicet, de sapientia et fortitudine ejus,« vidit oculus meus,» scilicet interior prophetico spiritu,« et audivit, auris mea,» scilicet intus ex voce divina,« et intellexi singula,» videlicet quo ordine vel fine semper sint agenda. Qui autem non intelligit quod videt, sicut Pharao somnium, vel sicut Balthasar scribentis manus articulum, propheta non est. Hactenus ab eo loco quo ait nimirum:« interroga jumenta,» dictis Sophar respondit; tunc tribus pariter amicis, quia cunctos audierat, hoc modo respondet:
2.281
VERS. 2.--« Secundum scientiam vestram,» subaudi quam vicissim ostendistis,« et ego novi, nec inferior vestri sum.» Nisi humilitate se deprimeret, poterat dixisse superior vobis sum, utpote quos transibat prophetiae spiritu.« Et ego, inquam, novi,» subaudi, quia apud ipsum est fortitudo et sapientia.
2.282
VERS. 3.--« Sed tamen ad Omnipotentem loquar, videlicet quia charitas foras mittit 451 timorem illius magnae fortitudinis. Tali fultus praesidio« disputare cum Deo cupio,» videlicet quia fiduciam dat ipse, qui loquitur per prophetam,« venite et disputemus.» Hoc postmodum facturus est, ubi dicet,« responde mihi, quantas habeo iniquitates,» etc. Prius, subaudi, quam cum Deo disputem[ arguite me].
2.283
VERS. 4, 5.--« Vos ostendens,» scilicet esse« fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum,» videlicet quia vera dicenti contradicentes, libenter ac studiose perversa confingitis. Quibus verbis aperte ostendit quod ex haereticorum specie suis adversentur judiciis. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.« Stultus enim si tacuerit, inquit Salomon, sapiens putabitur.»
2.284
VERS. 6.--« Audite correptiones meas, scilicet praedictas et judicium labiorum meorum,» subaudi quod dicturus sum,« attendite,» id est attente audite.
2.285
VERS. 7.--« Nunquid Deus» subaudi apud quem fortitudo et sapientia sibi sufficiens est,« indiget vestro mendacio,» id est vestra adulatione,« ut pro illo loquamini dolos,» scilicet falso me criminando?
2.286
VERS. 8.--« Nunquid faciem,» id est auctoritatem ejus,« accipitis,» videlicet quasi vos ita ut ille irreprehensibiles sitis,« et pro Deo,» id est sicut Deus, qui alienus a peccato est,« judicare nitimini,» videlicet, absque respectu communis infirmitatis?
2.287
VERS. 9.--« Aut placebit ei,» subaudi praesumptio« talis, quem celare nil potest,» subaudi qua mente quis judicet, vel qua culpa judicantem quoque redarguat?« Aut decipietur ut homo,» scilicet quatenus vobis consentiat, et judicium suum vestro sensu super me disponat?« Decipietur, inquam, vestris fraudulentiis ut homo,» subaudi decipitur ab adulatoribus suis? Non ita, sed
2.288
VERS. 10.--« Ipse vos arguet,» scilicet, dicendo:« Non estis locuti rectum coram me, quoniam in abscondito,» id est in duplicitate« faciem ejus accipitis,» id est auctoritatem judicandi pro illo vobis arrogatis, videlicet aliter sentientes et aliter loquentes, quod est judicare in abscondito vel dupliciter.
2.289
VERS. 11.--« Statim ut se commoverit,» id est mox ut is qui nunc tacet suam de me, ac de vobis sententiam, elocutus fuerit,« turbavit vos,» scilicet dicendo tale quid, quale est hoc contra vos:« Existimasti inique quod ero tui similis;»--« et terror ejus irruet super vos,» id est a somno torporis, quo vestros contra veritatem clausistis oculos, evigilare faciet vos.
2.290
VERS. 12.--« Memoria vestra,» scilicet quam terreno sensu vobis in saeculo exstruitis,« comparabitur cineri,» videlicet« quem ventus a facie terrae projicit,» subaudi nisi poenitentiam egeritis. Haec ita accipienda sunt, ut in persona illorum cunctis dicta credantur haereticis.« Comparabitur, inquam, cineri memoria vestra,» subaudi quae nunc agitatur inflante scientia,« et redigentur in lutum,» id est despectae in putredine jacebunt,« cervices vestrae,» id est omnes gestus vel affectiones superbiae vestrae.
2.291
VERS. 13.--« Tacete paulisper,» id est nolite contentiose agere,« ut loquar quodcunque mihi mens suggesserit,» id est non uti vos sensu carnis, sed sensu mentis, id est virtute intellectuali.
2.292
VERS. 14.--« Quare lacero carnes meas,»--« quare, inquam, id est quid putatis, qua spe, nunquid pro humanae laudis intentione,« lacero carnes meas,» id est districte compesco carnales cogitationes?« Lacero, in quam, dentibus meis,» id est interioribus sensibus mentis, ad modum ejus qui iratus cuilibet hosti indignationem animi strictis dentibus ostendit.« Quare, inquam, lacero,» id est viles habeo,« carnes meas, et animam meam,» scilicet pretiosiorem,« porto in manibus meis,» id est servo, ne propter curam carnis peccet in omnibus his quae patitur.
2.293
VERS. 15.--« Etiamsi occiderit me,» subaudi ipse qui percussori tradidit me,« in ipso sperabo,» id est diligam, cum neque stultum quid loquar contra ipsum.« Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam,» id est non de meis meritis resumam hanc spei meae fiduciam.
2.294
VERS. 16.--« Et ipse erit Salvator meus,» videlicet, dum non in meis meritis fuero confisus. Hoc probat a remotione contrarii dicens:« Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita,» videlicet quia non arguit coram eo vias suas, sed seipsum coram hominibus justificat.
2.295
VERS. 17.--« Audite sermonem meum» id est apertam locutionem meam,« et aenigmata mea,» id est verba mystica virtutem intus habentia,« percipite auribus vestris,» id est audite interioris hominis.
2.296
VERS. 18.--« Si fuero judicatus,» scilicet ego talis, qui non ut hypocrita defendo, sed in conspectu ejus,» ut dixi, vias meas arguo,« scio quia justus inveniar,» non ut vos asseritis, hypocrita;« justus,» inquam, videlicet purgata iniquitate per praesens judicium. Sed altius considerare hoc tota quae sequitur disputatio compellit. Abhinc enim incipit disputatio, de qua paulo ante dixit,« disputare cum Deo cupio.» Quae ergo causa proponatur discutienda quaerendum est, in qua justum se inveniendum esse confirmat. Non enim hoc proponere vult ad discutiendum vel concludendum quod sine peccato sit; quippe qui paulo ante dixit,« vias meas in conspectu ejus arguam,» et paulo post dicturus est,« quis potest facere mundum de immundo conceptum semine,» et pene ubique continuet id quod et superius dixerat:« Abominabuntur me vestimenta mea.» Quam ergo nunc inter se ac Deum causam cum tanto vigore vult proponere? Illam utique, utrum deceat Deum adducere hominem secum in judicium. In hac propositione per miram humilitatis virtutem securus quod perveniat ad victoriam judicium ejus ait:
2.297
VERS. 19.--« Quis est qui judicetur mecum,» id est pro Deo contra me respondeat,« veniat.»--« Quare tacens consumor?» Non tacebo, audientiam postulo. Superatum te fateberis, Deus, cum hominem eliges assumere potius quam tecum in judicium adducere.
2.298
VERS. 20.--« Duo tantum ne facias mihi,» videlicet quae mox praefiniam,« et tunc a facie tua non abscondar,» id est apposita tecum disputatione non fugiam. Ac si dicat: Quoniam in hac disputatione tu idem qui adversarius es, judex mihi praesides, benevolentiam praebe per haec duo tantum quae postulo.
2.299
VERS. 21.--« Manum tuam,» id est fortitudinem tuam, videlicet legem in fortitudine percutientem,« longe fac a me,» videlicet, ut non multa fortitudine, vel magnitudinis tuae mole, sed sola nunc utaris ratione, et formido tua« non me terreat,» videlicet sed potius dilectio fiduciam loquendi praebeat.
2.300
VERS. 22, 23.--« Voca me et respondebo tibi,» etc. Ac si jam captata benevolentia dicat: De eo utrum peccator sim, nulla nunc quaestio; nulla inter me et te controversia est.« Voca me,» id est interroga me,« et respondebo tibi» quantas habeo iniquitates.« Aut certe loquar,» id est interrogabo,« et tu responde mihi quantas habeo iniquitates,» videlicet quia de meis iniquitatibus idem sentio quod tu. Hanc quasi divisionem more peritissimi rhetoris faciens prudenter excipit, in quo sibi et Deo conveniat, mox dicturus in quo sit controversia. Prius notandum quia ait,« iniquitates et peccata,» quae in usu loquendi hoc differunt, quod plus iniquitas quam peccatum sonat. Et omnis homo libere se peccatorem fatetur, iniquum vero dicere nonnunquam erubescit. Item quod ait:« Scelera mea et delicta ostende mihi,» subaudi, aut ego tibi. Scelera namque et delicta hoc distant quod scelus magis quam delictum pondus peccati transit. Et nonnunquam scelus in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. De his, inquam, idem sentio quod tu. Illud jam dicam unde disputare cupio.
2.301
VERS. 24.--« Cur faciem tuam abscondis?» Id est cur visionis tuae lumine me privasti,« et arbitraris,» subaudi tu tantus, me, 452 scilicet tantillum,« inimicum tuum,» at si peccavi, decet fortitudinem tuam, decet sapientiam tuam hoc quod facis.
2.302
VERS. 25.--« Contra folium quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,» id est contra hominem, qui in paradiso ab arbore vetita cecidit, id est cadendi vel transgrediendi materiam habuit, et ideo bene folium dicitur, unde et Isaias ait:« Cecidimus quasi folium universi.» Contra hominem, inquam, qui ita tentationibus, quomodo folium vento rapitur,« ostendis potentiam tuam,» id est dignaris exercere fortitudinem tuam,« et stipulam siccam,» id est eumdem hominem de terra ortum, quondam in gratia tua virentem, beatitudinis grano copiosum, nunc in peccato aridum, et immortalitatis beatitudine, tanquam grano suo viduatum, et jacentem tanquam stipulam siccam,« persequeris,» videlicet ut ignibus tradas aeternis. Hanc propositionem acerrimam subjecta ratione probat, totamque argumentationem partibus quinque perficit, quas distinguere libet, et hoc non incassum, quoniam disputationem ipse facere proposuit hoc loco, dicens:« Disputare cum Deo cupio.» Propositionem ergo subjecta ratione probat dicens:
2.303
VERS. 26.--« Scribis enim,» id est diligenter notas« contra me amaritudines,» id est amaritudinum causas, scilicet peccata tanquam persecutor. Hoc est quod sequitur:« Et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.» In quo considerandum est quam sint gravia peccata juvenum et senum, si et illud justi sic metuunt, quod in infirma aetate deliquerunt. Et hanc rationem confirmatione roborat.
2.304
VERS. 27.--« Posuisti, inquit, in nervo pedem meum,» id est forti sententia ligasti sensum meum propter originale peccatum, ita ut volens quoque non possim evadere hoc exsilium,« et observasti omnes semitas meas,» id est actualia quoque peccata,« et vestigia pedum meorum,» id est exempla actuum meorum,« considerasti.» Tanta intentione persequeris me talem.
2.305
VERS. 28.--« Qui quasi putredo consumendus,» id est carnis corruptione conterendus,« sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea,» id est qui plerumque etiam nesciens in mente peccatis confodior, sicut sine sonitu vestimentum a tinea comeditur.
2.306
CAP. XIV,
2.307
VERS. 1.--« Homo natus de muliere,» etc. Ab hoc loco exornationem facit, quae quarta pars est argumentationis, in qua videlicet exornatione, tota pene consistit columna fortitudinis, id est nimiae humilitatis qua Deum premit; per quam et Moses eum dicentem:« Dimitte me ut irascatur furor meus,» tenere potuit, stans in conspectu ejus in confractione cordis.« Homo,» inquit, subaudi quem tu persequeris,« natus de muliere.» id est de infirmitate, sive, per quam coepit initium culpae,« brevi vivens tempore, repletur multis miseriis,» quod videlicet infelicissimum est, quia et tempore angustiatur et miseriis dilatatur utpote.
2.308
VERS. 2.--« Qui quasi flos egreditur,» id est nitens in carne nascitur, et hujus mundi varietatibus, tanquam multis aurarum injuriis, tener et fragilis exponitur,« et conteritur,» id est per mortem carnis in putredinem redigitur, et non cum longa mora, sed certatim,« fugit velut umbra,» id est frigidus a calore divini amoris instabiliter praetervolat, et donec omnino conteratur nunquam« in eodem statu permanet,» videlicet ab infantia ad pueritiam, de pueritia in adolescentiam, et sic per singulas aetates et ad ultimum in mortem transiens.
2.309
VERS. 3.--« Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,» id est exerere iram tuam. Hoc est quod sequitur,« et adducere cum tecum in judicium,» videlicet de eo quod sibi est impossibile?
2.310
VERS. 4.-- Nam« quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu qui solus es?» subaudi per te ipsum mundus? Adhuc de brevitate vitae ejus adjungit:
2.311
VERS. 5.--« Breves dies hominis sunt,» subaudi tu aeternus es,« numerus mensium ejus,» subaudi quantus sit,« apud te,» id est in tua potestate,« est.» Unde sequitur:« Constituisti terminos ejus,» scilicet tam vivendi quam proficiendi,« qui praeteriri non poterunt.» Statutum quippe est a te quantum temporaliter vivat, nec potest vivere ultra, licet Ezechiae quindecim ad vitam annos esse additos historia sacra referat. At ille tempus quo mori merebatur, praeterire meruit per veniam, non autem terminum quem tu illi constituisti, praeterire potuit per totam regni sui potentiam. Finita exornatione jam complexionem subinfert vera sapientia totius eloquentiae dominatrix:
2.312
VERS. 6.--« Recede» ergo, inquit, id est iram tuam amove,« ab eo,» non quidem jam ex toto, sed« paululum,» id est« ut» poenam quidem mortalitatis in corpore sustineant, sed in anima« quiescat,» videlicet a perturbatione vitiorum, a quibus te irato nullus quiescere potest, sed traditur ignominiae passionibus is cui tu propter superbiam ejus fueris iratus.« Quiescat,» inquam, subaudi interim,« donec optata,» id est ea quam ipse optat,« veniat dies ejus, sicut mercenarii,» id est quando aeternam requiem accipiet pro recompensatione laboris sui?
2.313
VERS. 7.--« Lignum habet spem.» Jam in fine orationis quae flectere intendit judicium nunc in conclusione instruit misericordiam, per simile indicans quam praedictis miseriis sperat vel optet medelam.« Lignum,» inquit, id est Christus, bonorum omnium robur, in quo omnis justitia radicatur,« habet spem,» subaudi, meam in se reconditam, certam et magnam, pro qua se praecidi patietur. Nam,« si praecisum,» subaudi per passionem mortis,« fuerit, rursum virescit,» scilicet per gloriam resurrectionis,« et rami ejus pullulant,» id est fideles ejus multiplicantur.
2.314
VERS. 8.--« Si senuerit in terra radix ejus,» id est si viluerit, et abjecta fuerit in gente Judaica praedicatio ejus,« et in pulvere mortuus fuerit truncus ejus,» id est exstincta et sepulta fuerit caro ejus.
2.315
VERS. 9.--« Ad odorem aquae germinabit,» id est per virtutem Dei surget a mortuis,« et faciet comam,» scilicet apostolorum et omnium fidelium collectionem,« quasi cum primum plantatum est,» id est talis esse agnitus vel creditus, qualis erat antequam Deus homo fieret, et clarificatus apud Patrem claritate quam habuit priusquam mundus esset.
2.316
VERS. 10.--« Homo vero,» id est peccator, quicunque noluerit huic per fidem se inserere ligno,« cum mortuus fuerit,» scilicet in culpa,« et nuditus,» videlicet a justitia,« atque consumptus,» subaudi in poena,« ubi quaeso est?»
2.317
VERS. 11.--« Quomodo si recedant aquae de mari,» subaudi sic« in illa die peribunt omnes cogitationes ejus,» et quomodo?« si fluvius vacuefactus arescat,» cui videlicet post subductam animam vacuum corpus recte comparatur.
2.318
VERS. 12.--« Sic homo,» scilicet talis,« cum dormierit,» videlicet in morte,« non resurget,» subaudi saeculo huic, ut vel adversis, quae significantur per mare, vel prosperis mundi, quae per fluvium intelliguntur eo quod sit dulcioris aquae et potabilis, rursus inundetur. Nam alii saeculo resurget, non huic quod amabat. Hoc est quod sequitur.« Donec atteratur coelum,» id est donec mundi hujus finis.
2.319
Quae hic desiderantur, vide in Moralibus B. Gregorii l. XII, cap. 5 post principium, usque ad 17 cap. ejusdem libri, Patrologiae, t. LXXV.
2.320
CAP. XV,
2.321
VERS. 15.--« Ecce inter sanctos,» subaudi quod majus est,« nemo innocens[ immutabilis] est, et coeli,» id est hi, qui cum essent per naturam homines utique terreni, coelestia sectando facti sunt coeli,« non sunt mundi in conspectu ejus,» scilicet suomet judicio, quorum unus ait:« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.»
2.322
VERS. 16.--« Quanto magis abominabilis et inutilis homo,» scilicet 453 qualis tu es,« qui bibit quasi aquam,» id est qui operatur absque ulla retractatione,« iniquitatem?»
2.323
VERS. 17.--« Ostendam tibi,» subaudi quid de te sentiam.« Audi me; quod vidi,» id est non aliquos rumores, sed« quod vidi,» quod intellexi, quod expertus sum,« narrabo.» Et narrare debeo.
2.324
VERS. 18--« Nam sapientes,» subaudi quos imitare debeo,« confitentur et non abscondunt patres suos,» id est patrum suorum sententias.
2.325
VERS. 19.--« Quibus solis,» subaudi non etiam stultis,« data est terra,» id est stabilis et fructifera electorum Ecclesia. Et haec quoque haereticorum propria est jactantia.« Et non transibit, inquit, alienus per eos,» id est non praevalebit diabolus adversus eos, subaudi qui adversum te praevaluisse probatur. Alienus dicitur diabolus juxta illud,« quoniam alieni,» id est spiritus maligni,« insurrexerunt in me».
2.326
VERS. 20.--« Cunctis diebus impius superbit.» Hoc est quod narrare proposuit, et nimio prae judicio ausu, quem in prima locutione suo de hypocrisi coarguerat iste Eliphaz, in hac secunda congressione impium esse confirmat. Nam sic de impio loqui incipit, tanquam in beato Job expertus sit id quod universaliter de omni impio se didicisse asseruit supra dicendo,« quod vidi narrabo tibi.» Adhuc tamen parum quid habet de reverentia amici, in eo quod non ipsum nominatim impium esse dicit, sed propter ipsum de impio universaliter proponit dicens:« Cunctis diebus suis impius superbit.» Ac si dicat: Quod in te palam est, qui in prosperitate superbieras, et nunc in adversitate desperas quod et ipsum magna est superbia. Nam in sequentibus sic contra eum vel propter eum loquitur, tanquam sit impius vel desperatus.« Superbit,» inquam, et mirum est. Nam« numerus annorum incertus est tyrannidis ejus,» id est mirum est quod quasi de certo extollitur, cujus vita sub poena incertitudinis tenetur.
2.327
VERS. 21.--« Sonitus terroris,» id est exspectatio damnationis,« semper in auribus illius,» id est in conscientia a qua accusatur,« et cum pax sit,» id est cum venia peccatorum poenitentibus promissa sit,« ille,» scilicet desperatus,« insidias,» id est falsum,« suspicatur,» hoc est quod sequitur:
2.328
VERS. 22.--« Non credidit,» id est non sperat,« quod reverti possit,» scilicet per penitentiam,« de tenebris,» scilicet suae damnationis,« circumspectans undique gladium,» id est certum habens ejusdem damnationis judicium.
2.329
VERS. 23.--« Cum se moverit ad quaerendum panem,» id est, praesentis vitae stipendium,« novit,» scilicet accusante conscientia,« quod paratus sit in manu ejus,» id est in opere ejus,« tenebrarum dies,» id est quod facit, pavet, sed non cavet quod pavet.
2.330
VERS. 24.--« Terrebit eum tribulatio,» scilicet eadem tenebrarum dies parata,« et angustia vallabit eum,» scilicet semper anxie agitantem quid contra veritatem objiciat,« sicut regem qui praeparatur ad praelium,» videlicet, contemnens, legatione missa rogare ea quae pacis sunt.
2.331
VERS. 25.--« Tetendit enim adversus Deum manum suam,» quod videlicet maxime facturus est iniquorum omnium caput Antichristus,« et contra omnipotentem roboratus est,» scilicet ad breve tempus prosperatur.
2.332
VERS. 26.--« Cucurrit,» id est sine obstaculo egit,« adversus eum erecto collo,» id est cum audacia, et pingui cervice.» id est superbia, rerum affluentia quasi multis carnibus fulta,« armatus est.»
2.333
VERS. 27.--« Operuit faciem ejus,» id est mentem ejus,« crassitudo,» id est terrenarum rerum desiderata abundantia,« et de lateribus ejus,» id est de conjunctis illis atque adhaerentibus,« a ruina dependet,» videlicet quia quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia, vel ex pinguedine rerum tumet.
2.334
VERS. 28--« Habitabit in civitatibus desolatis,» id est placebit perversorum cuneis a Deo desolatis,« et in domibus desertis,» id est in laudibus hominum quos Deus deseruit,« quae in tumulos sunt redactae,» id est quae de aedificatione vitae cecidere.
2.335
VERS, 29.--« Non ditabitur,» subaudi interius,« nec perseverabit substantia ejus,» scilicet quia tumet exterius. Nec mittet in terram radicem« ejus[ al. suam],» videlicet quia cito ad motum occultae sententiae vita ejus eruitur, et quia nunquam in aeternae vitae desiderio cogitatio ejus plantatur.
2.336
VERS. 30.--« Non recedet de tenebris,» id est nunquam poenitendo lucem justitiae requirit.« Ramos ejus,» id est adhaerentes illi clientes ejus,« arefaciet flamma,» id est accendent carnalia desideria.« Auferetur,» id est condemnabitur« spiritu oris sui,» id est propter effrenationem oris sui, quod in coelum posuit, et contra Deum loqui non cohibuit.
2.337
VERS. 31.-- Non credat,» subaudi quisquis ejusmodi est« frustra errore deceptus,» scilicet si crediderit,« quod aliquo pretio,» id est eleemosyna quae de rapina est,« redimendus sit,» scilicet quia se a vitiis non compescit.
2.338
VERS. 32.--« Antequam dies ejus impleantur,» scilicet quos longos animo suo proponit,« perit[ al. peribit],» id est a praesenti vita rapitur,« et manus ejus arescit[ al. arescat],» id est ab omni operatione bona sicca invenitur.
2.339
VERS. 33.--« Laedetur quasi vinea in primo flore,» id est sicut levi aura laeditur vinea, sive oliva dum florem projicit,« botrus ejus,» id est operatio ejus, quae per hypocrisin perfecta videbatur. Hoc est quod sequitur:
2.340
VERS. 34.--« Congregatio hypocritae sterilis.» In quo beatum Job, sicut et in caeteris supradictis, adhuc oblique percutit; quod quasi qui in prosperitate fructum Deo fecisse videbatur, nunc flagello discussus ita cito laesus sit, ut in rebellionem contra Deum efferatur. De cujus quasi merita damnationem universalem profert sententiam dicens.« Et ignis,» scilicet gehennae,« devorabit tabernacula,» id est corpora eorum, in quibus animae illorum habitant,« qui munera libenter accipiunt;» sive munus a manu, quod est nummus; sive munus ab ore, quod est laus quam amant hypocritae.
2.341
VERS. 35.--« Concepit dolorem.» Tandem in calce sermonis ad auditores sese convertit, et impium supra dictum, qualem procul dubio beatum Job vult intelligi, quasi supremo ictu percutiens,« concepit, inquit, dolorem,» quod est malum mente pertractare,« et peperit iniquitatem,» quod est malum opere perpetrare,« et uterus ejus,» id est sensus cordis ejus,« praeparat dolos,» quod est excusationes in peccatis quaerere.
2.342
CAP. XVI,
2.343
VERS. 1, 2.--« Respondens autem Job dixit: Audivi frequenter talia.» In hac responsione beatus Job in seipso ostendere intendit, quod sancta Ecclesia in tempore afflictionis libertatem quoque loquendi perdat, quia videlicet apud reproborum mentes nulla est auctoritas, quam non commendat temporalis prosperitas. Agit et de patientia ejusdem Ecclesiae, quae mala aliena quasi sua falso sibi objecta, consuevit patienter tolerare, et ab ejusmodi injuria suos studet hoc modo amicos compescere.« Audivi frequenter talia,» subaudi, qualia vos dicitis:« Audivi, inquam, frequenter,» id est consuevi ferre patienter.« Consolatores onerosi omnes vos estis,» videlicet quia cum consolatoris officium sit dolorem lenire, non debet tempore luctus verba increpationis inferre. Nam et si sunt quaedam quae increpari jure debeant, in afflictione postponenda sunt, ne increpando dolorem afflicti augeat, quem lenire proposuerat.
2.344
VERS. 3.--« Nunquid habebunt finem» id est certitudinem, vel aliquam utilitatem« verba ventosa,» id est inflationi potius quam rectitudini servientia?« Aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?» subaudi non. Ac si aperte dicat: eo plus loqueris, quod a me molestum aliquid de teipso non audis. Unde et subditur:
2.345
VERS 4.--« Poteram et ego similia vestri loqui,» subaudi nisi justitiam servando similia loqui declinarem.« Atque utinam esset,» id est potius si esset« anima vestra pro anima mea.» Hoc dictum oratio potius quam 454 maledictio esse monstratur videlicet ut amici, qui dolori illius per charitatem compati nesciebant, ab experimento discerent alienae afflictioni qualiter misereri debuissent.
2.346
VERS. 5.--« Consolarer et ego vos sermonibus,» id est non sicut vos me, ita ego vos importunis onerarem increpationibus.« Et moverem caput meum,» id est commoverem mentis meae affectum,« super vos,» subaudi qui super me, sine affectu mentis, imo cum exsultatione, capita vestra movistis.
2.347
VERS. 6.--« Roborarem vos,» subaudi ne in tribulatione desperaretur,« ore meo,» id est ore concordante affectui vel compatienti animo,« et moverem labia mea,» id est temperarem verba mea« quasi parcens vobis.» subaudi qui mihi mullo modo parcitis.« Quasi parcens,» inquam, id est non quidem parcens,« sed quasi parcens,» videlicet si qua in vobis reprehendenda essent, non parcerem, quia non omnino tacerem, et quasi parcerem, quia tempus increpationi opportunum exspectarem.
2.348
VERS. 7.--« Sed quid agam.» Haec assumptio ad illud respicit quod dixerat,« poteram et ego similia vestri loqui.»« Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus. Et si tacuero, non recedet a me.» Sic profecto sancta Ecclesia, quando locutione sua perversos corrigi non conspicit, dolor ejus non quiescit, et cum tacet, pro illorum incorrectione hoc ipsum quod tacet, anplius gemit.
2.349
VERS. 8.--« Nunc autem oppressit me dolor.» Haec alia assumptio ad illud respicit quod dixerat:« Utinam esset anima vestra pro anima mea, consolarer et ego vos sermonibus.» Ac si dicat: Nunc autem auctoritas sermonis mei per hoc frangitur, quod vita mea dolorem, quem patior, commeruisse judicatur. Haec et caetera quae sequuntur pene omnia qualiter beato Job congruant nullus ignorat. Sed ad statum sanctae Ecclesiae trahuntur hoc modo. Dolore suo sancta Ecclesia pruritur, quando in malitia sua crescere perversos intuetur,« et ad nihilum rediguntur omnes artus» ejus, quando ex imitatione pravorum infirmi quique deterius infirmantur.
2.350
VERS 9.-- Et rugae meae,» inquit, id est duplices qui in corpore meo duplicitatis suae malitiam non emendant, ipsi adversitatis tempore me insequendo increpent.« Et suscitatur,» id est confortatur,« falsiloquus,» videlicet omnes, qui de aeternitatis promissione diffidunt,« contra faciem meam,» id est in aperto,« contradicens mihi,» subaudi quam in prosperitate non audentem palam contradicere, quasi post dorsum patiebar.
2.351
VERS. 10.--« Collegit furorem suum in me,» subaudi malignus spiritus mentibus eorum principatur,« furorem,» inquam,« suum,» qui hactenus per occultas tentationes sparsus erat,« collegit in me,» id est in afflictione mea tota coacervat et constringit intentione, et comminatis« dentibus suis,» id est saeviens in persecutoribus et carnificibus suis,« hostis meus,» scilicet diabolus,« terribilibus oculis me intuitus est,» id est pravorum consiliis, qui propter astutiam vel saecularem scientiam oculi ejus recte dicuntur, crudelia in me supplicia machinatus est.
2.352
VERS. 11.--« Aperuerunt super me ora sua,» id est mala erroris sui contra me praedicare non metuunt,« exprobrantes,» id est rectae fidei praedicamenta irridentes.« Percusserunt maxillam meam,» id est illos praecipue persequuntur, quos in aperto positos, et aliis utiliter praelatos esse conspiciunt, quique vitam carnalium verbo correptionis quasi quibusdam dentibus conterunt, ut eos mihi incorporent. Juxta litteram quoque satis dolenter abjectionem suam exprimit, quia videlicet qui in maxilla percutitur, omni honore vel reverentia reputatur indignus. Et hoc faciendo,« satiati sunt poenis meis,» videlicet quia tunc reprobi grande aliquod se fecisse aestimant, cum vitam praedicatorum necant.
2.353
VERS. 12.--« Conclusit me Deus,» subaudi his omnibus modis,« apud iniquum,» id est apud hostem antiquum, videlicet carnem meam, potestati ejus permittens,« et manibus impiorum,» scilicet spirituum malignorum vel hominum crudelium,« tradidit me,» subaudi in interitum carnis, non animae.
2.354
VERS. 13.--« Ego ille quondam opulentus repente contritus sum.» Et hoc in ipso beato Job nimis clarum est. Sancta vero Ecclesia in eo repente conteritur, quod infirmorum mentibus improvidis mala tanto graviora fiunt, quanto ab eis inopinate tolerantur.« Tenuit cervicem meam,» id est repressit libertatem meam. Nam cervix, sicut in malis superbiam, sic in bonis libertatis erectionem significat. Hoc contra illud redditur, quod Eliphaz superius de impio loquens in beati Job suggillationem dixerat hoc:« Cucurrit adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est.» Ac si dicat: Idcirco nunc videor adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus cucurrisse, quia nunc hostis« tenuit cervicem meam,» id est compressit libertatem meam,« confregit me,» scilicet primum in rerum exteriorum perditione, deinde mei quoque corporis pessimo ulcere,« et posuit sibi quasi in signum,» id est nullo resistente multis oneravit ictibus, sicut signum licentiose ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Hoc tam in littera quam in typo satis patet, quia et beatus Job undique plagis operatus est, et sancta Ecclesia persecutoribus suis, quasi in signum posita est, juxta quod ait Apostolus:« Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus,» id est quod ad hoc venimus, ut feriamur.
2.355
VERS. 14.--« Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non perpercit,» Et haec tam ipsi quam universaliter sanctae Ecclesiae congruunt. Sed quod sequitur« et effudit in terram viscera mea,» nequaquam ad litteram stare potest, nisi per viscera in terram effusa filiorum affectum, qui oppressi et exstincti sunt, accipias. Et fortassis ita congrue potest intelligi. Sancta vero Ecclesia, dum lanceis ab hoste suo circumdatur, id est tentationum jaculis in membris suis impetitur, viscera ejus, id est hi qui interioribus sacramentis deservire videntur, in terram effunduntur, id est plerumque ad saecularia negotia pertrahuntur.
2.356
VERS. 15.--« Concidit me vulnere supra vulnus.» Et hoc in beato Job juxta litteram perspicuum est, quia cum nuntius quilibet damna ejus nuntiaret, adhuc illo loquente veniebat alius, et tandem ipse in semetipso percussus est. Ecclesia vero in infirmis suis vulnere super vulnus conciditur, quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur. Et quia tali successu antiquus hostis roboratur, recte subjungitur:« Irruit in me quasi gigas,» quia videlicet malignus adversarius, dum sibi resisti non valet, quasi more gigantis pugnat. Sed et in hoc, et in omnibus supradictis juxta litteram beatus Job pie intelligentibus aperte innuit, quia non sic impius erat, ut merito dicerentur in eum illa quae paulo ante Eliphaz de impio protulerat, videlicet dum invidiam diaboli contra se exarsisse tali similitudine describit, qua perduellionem eumdem diabolum adversus se hostiliter insurrexisse, et corporalia tantum bona sibi ademisse per odium ipsius animae, quam a Deo non poterat avertere, solerter intuentibus indicat luce clarius. Unde et sequitur:
2.357
VERS. 16.--« Saccum consuit,» id est visibilem afflictionem continuavit,« super cutem meam,» id est super exteriorem hominem meum,« et operuit cinere carnem meam,» id est ad hoc tamen valuit saccus, id est asperitas plagae, quam mihi intulit, ut me cinerem esse recognoscerem. Quod si ad universam referre libet Ecclesiam, ipsius quoque caro vel cutis sacco et cinere operitur, dum propter peccatum 455 carnis poenitentia quibuslibet membris ejus inditur. Unde et bene subditur.
2.358
VERS. 17.--« Facies mea intumuit a fletu.» Quod dictum, in illo quidem perspicuam exprimit doloris magnitudinem, in Ecclesia autem, praelatorum, qui, quasi facies in aperto positi sunt, magnum nihilominus significat dolorem, subditorum suorum mortem interiorem materno affectu plangentium.« Et palpebrae meae, inquit, caligaverunt,» quod et ipsum quidem in littera patet, quia videlicet prae nimio fletu oculi plorantium nonnunquam obscurantur. Typice vero illi sanctae Ecclesiae palpebrae sunt, quia praevidenda, subjectae plebis itinera per noctem vitae praesentis invigilant. Qui dum occulta Dei judicia non intelligunt, profecto palpebrae sanctae Ecclesiae caligant.
2.359
VERS. 18.--« Haec,» videlicet omnia quae praedicta sunt,« passus sum absque iniquitate manus meae» id est non propter peccatum aliquod certum aut nominatum, quod mihi sim conscius me admisisse,« cum haberem mundas ad Deum preces,» id est cum absque fermento hypocrisis, de qua me arguitis, hostias Deo offerrem acceptabiles. Quod tamen verius atque constantius sanctae Ecclesiae congruit dicere de illo suo capite, de quo scriptum est:« Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.» Et tamen passus est, cum haberet mundas ad Deum preces, id est cum etiam pro persecutoribus suis exoraret. Sed et ipse beatus Job in eo mundas ad Deum preces habuit, quod conviciantibus quoque amicis benevolus exstitit, et accepta Deo sacrificia pro illis obtulit.
2.360
VERS. 19.--« Terra, ne operias sanguinem meum.» Mira intentione per propheticam gratiam terram illam, quae sanguinem Christi non operit, sed confitetur, et utrumque postem, scilicet animae et corporis, manifesta et publica passionis ejus confessione consignat; terram, inquam, id est sanctam Ecclesiam, obtestatur ne operiat, id est ne opertum esse sinat, sanguinem ejus in sanie defluentem, hoc scilicet magna devotione peroptans ut in memoria aeterna inter eos inveniatur, qui ab initio saeculi sanguinis Christi testimonio communicaverunt.« Neque inveniat, inquam, locum,» id est occasionem,« latendi in te,» id est absque memoria transeundi.« Clamor meus,» id est desiderium meum, quod interius vociferatur ad Deum.
2.361
VERS. 20.--« Ecce enim in coelo testis meus,»« in coelo,» inquam, tantum, nam in terra amici quoque mei me detestantur.« Et conscius meus,» scilicet qui solus cor meum cognoscit,« in excelsis,» subaudi est, ubi ab homine mortali conveniri non potest. Quod si in typum ipsius Salvatoris accipitur, cujus sanguinem, ut praedictum est, terra, id est Ecclesia, non operit silentio, sed et in sacramento celebrat, et fide publica confitetur, testis« et conscius» ejus ipse et Pater, de quo idem ait:« Et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater.» Item in Psalmo:« Domine, probasti me et cognovisti me,» etc.
2.362
VERS. 21.--« Verbosi amici mei,» subaudi estis, videlicet, quia rebus omissis verba tantum concinnatis loquentes quae ad rem non pertinent, idcirco« ad Deum stillat oculus meus,» id est defluit lacrymosa compunctione intentio mea, dicendo:« Ecce in coelo testis meus, et conscius meus.»
2.363
VERS. 22.--« Atque utinam sic judicaretur.» id est et si( quod utinam fieret),« sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo,» videlicet ut sicut sentit quod dicit, sic etiam agnosceret quidquid contra dicitur. Hic subaudiendum est: Aliam profecto, quam vos opinamini, percussionis meae audiremus ab illo causam.« Ad Deum, inquam, stillat oculus meus.» Nec frustra.
2.364
VERS. 23.--« Ecce enim breves anni transeunt,» id est tempus interest modicum, subaudi ut testem illum inveniam,« et semitam, per quam non revertar, ambulo,» semitam utique mortis, quae via est universae carnis, angusta et difficilis, per quam non revertar ad haec mala quae nunc patior, iterum toleranda.
2.365
CAP. XVII,
2.366
VERS. 1.-- Cujus semitae recordatione, imo divini judicii timore,« spiritus meus attenuabitur,» id est non crassescet ex superbia, sicut iniquorum spiritus, sed« attenuabitur,» id est humiliabitur.« Dies mei breviabuntur,» id est breves esse, ut vere sunt, a me reputabuntur,« et solum mihi superest sepulcrum,» videlicet quia cuncta praesentia negligenti hoc solum restat considerare, qualis in sepulcro futurus sum.
2.367
VERS. 2.--« Non peccavi,» scilicet tantum ut, sicut opinamini, impius vel hypocrita sim;« et in amaritudinibus morabitur,» id est in flagellis praesentibus, non, uti vos existimatis, desperabit, sed« morabitur» et perseverabit,« oculus meus,» id est intentio mea.
2.368
VERS. 3.--« Libera me, Domine,» subaudi, hoc dicam non desperans.« Libera me, inquam, Domine,» id est liberatorem meum Christum, quem missurus es, mitte,« et pone me,» id est, substantiam meam in illo Unigenito tuo fac consedere,« juxta te, et cujusvis manus,» id est sive Judaei, sive pagani, sive haeretici crudelitas,« pugnet contra me,» id est contra fidem Ecclesiae, quae mea fides est.
2.369
VERS. 4.--« Cor eorum,» scilicet quorum in typum amici mei contra me pugnant,« longe fecisti,» id est longe esse justo judicio permisisti,« a disciplina,»--« cor,» inquam, quia et si corpus sub disciplina est, dum forte aliquando flagellatur, sicut, verbi gratia, Judaei a Romanis occiduntur, et in omnes gentes captivi ducuntur, cor tamen, subaudi disciplina, non est, dum tot malis ad humilitatem et poenitentiam non reducitur,« propterea non exaltabuntur,» subaudi apud te, quia videlicet exaltantur apud se, imo propterea dejicientur, sicut scriptum est:« Dejecisti eos dum allevarentur.»
2.370
VERS. 5.--« Praedam pollicetur sociis,» Cum de multitudine iniquorum loqueretur, subito ad caput rediit, qui mos est frequens in Scripturis.« Praedam, inquit, pollicetur,» scilicet hostis antiquus,« sociis,» id est spiritibus malignis, videlicet eorum animas, quorum cor, ut dictum est, longe est a disciplina.« Oculi filiorum ejus,» id est pravae intentiones sequacium ejus,« deficient,» quia videlicet hoc amant, quod diu tenere non possunt. Quod tamen in ipso maxime patet, quem hostis suus, ut supra dixit:« Lanceis suis cicumdedit,» hoc utique intendens, ut animam hac tentatione victam tolleret in praedam; de quo et subdit:
2.371
VERS. 6.--« Posuit me in proverbium vulgi.» Quod consequentur exponit dicens:« Et exemplum sum coram eis,» videlicet quia dum quilibet cuiquam maledicere appetit, ex mei similitudine maledictionem sumit, eamque poenam suo optat adversario, quam mihi evenisse conspicit. Quod et sanctae Ecclesiae, cujus hic typum gerit, in suis martyribus multiformiter accidit.
2.372
VERS. 7.--« Caligavit ab indignatione oculus meus,» id est sensu alicujus in sese lumen veritatis habentis admiratione divini judicii turbatus est, dum se a pravis despici, ac dedignari conspicit,« et membra mea,» membra, inquam, sola, non etiam anima,« quasi in nihilum redacta sunt,» videlicet quia sanie defluunt.
2.373
VERS. 8.--« Stupebunt justi super hoc,» scilicet, quod bonis eveniunt mala plerumque et malis bona. Hoc est quod supra dixit:« Caligavit ab indignatione oculus meus,»--« et innocens,» scilicet, qui necdum perfectus est, innocens enim dici potest qui nec boni, nec mali quidquam gessit,« innocens,» inquam, id est imperfectus« contra hypocritam suscitabitur,» id est temporalem illi gloriam invidebit, dicens tale quid quale est illud:« Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.» Hoc 456 modo« contra hypocritam suscitabitur innocens,» si imperfectus scilicet est; si autem perfectus est, melius« suscitabitur,» videlicet quia florentem illum cum flore suo contemnet.
2.374
VERS. 9.--« Et tenebit justus viam suam,» id est non omittet propositum suum dicens:« Mihi autem adhaerere Deo bonum est,»« et mundis manibus,» id est sanctis operibus,« addet fortitudinem,» bona scilicet initia provehendo ad perfectionem.
2.375
VERS. 10.--« Igitur,» id est cum haec ita sint, o auditores,« convertimini et venite,» id est humilitatem habete, et benevolentiam praebete,« et non inveniam in vobis,» subaudi si convertamini,« ullum sapientem,» id est qui sibi videatur sapiens, et non potius velit ea quae a vobis dicta sunt contra me innocentem. Hoc est quod auditoribus suis sancta et apostolica dicit Ecclesia:« Si quis in vobis videtur esse sapiens, stultus fiat, ut sit sapiens.»
2.376
VERS. 11.--« Dies mei transierunt» id est prospera mea defecerunt, subaudi quae veram, ad quam vos invito, solent impedire sapientiam,« cogitationes meae dissipatae sunt,» id est curae terrenae, quae non desunt in prosperitate, a corde meo depositae sunt,« torquentes cor meum,» id est quae torquebant cor meum.
2.377
VERS. 12--« Noctem,» id est ipsam percussionis meae adversitatem, cogitationes meae, in eo quod dissipatae sunt,« verterunt in diem,» id est in magnam exsultationem, videlicet quia justis nonnunquam amplius placet ex adversitate mala perpeti quam ex prosperitate terrenis curis fatigari.« Et rursum post tenebras,» scilicet praesentis vitae,« spero lucem,» id est quam perdidi in primo parente divinae claritatis visionem. Vel quia hic adversitas et prosperitas vicissim sibi succedere non desinunt, sicque fit ut in luce nox in suspicione, in nocte vero lux in praesumptione sit. Ita dictum potest accipi,« rursus post tenebras spero lucem,» ac si dicat, post praesentem doloris adversitatem exspecto divinae consolationis prosperitatem.
2.378
VERS. 13.--« Si sustinuero,» id est etiamsi patienter mala praesentia portavero,« infernus domus mea est,» videlicet quia quicunque ante adventum Christi de hoc mundo exierunt, id est mortui sunt, quamlibet sancti fuerint, adhuc ab inferni locis liberari non poterant. Attamen quia sine tormento illic tenebantur, protinus addit:« Et in tenebris stravi lectulum meum,» id est bonis actibus studendo praeparavi mihi requiem in loco illo tenebrarum. Et quia hoc ex poena infirmitatis venit.
2.379
VERS. 14.--« Putredini dixi: Pater meus es.» Ac si dicat: Idcirco« infernus domus mea est,» quia primus homo peccando putredo factus est.« Dixi, inquam, putredini,» id est in interiori meo, humiliter de te, o putredo, sensi,« quia pater meus es,» videlicet quia de te natus sum cum peccato, quod est causa putredinis, et« vermibus,» id est eidem putredini dixi,« mater mea et soror mea» estis.« Mater mea,» scilicet, quia de te, o putredo, natus sum,« soror mea,» quia tecum veni in hunc mundum.
2.380
VERS. 15.--« Ubi est ergo nunc praestolatio mea?» id est quae nunc potest esse justorum praestolatio, nisi solus justus et justificans Deus, nisi, qui veniens captivos peccati et mortis justitiae suae virtute liberabit.« Et patientiam meam quis considerat?» Subaudi non ignoro. Sed quod disponenti breve est, desideranti longum est. Illo namque differente:
2.381
VERS. 16.--« In profundissimum inferni descendent omnia mea,» non quidem corpore, sed sola illuc descendente anima. Ibi namque totum me esse reputo, ubi quod recipiam sentire potero, quia videlicet ibi ex omnibus quae egi, quietis retributionem inveniam. Superiora loca inferni profundissimum infernum vocat, quia videlicet, quantum ad sublimitatem coeli jam hujus aeris spatium non immerito dici infernus potest. Unde cum apostatae angeli in hoc caligoso aere sint demersi, Petrus apostolus dicit:« Angelis peccantibus Deus non pepercit, sed ruentibus inferni detractos in tartarum tradidit, in judicio cruciandos reservari.»--« Putasne saltem ibi erit requies mihi?» Videlicet quia et desidero, et tamen adhuc de suscipienda requie dubito, videlicet, quia quamlibet justus, dum vivit, quisque de se dubitat, neque ante finem suum se comprehendisse putat.
2.382
CAP. XVIII,
2.383
VERS. 1, 2.--« Respondens autem Baldad Suithes dixit: Usque ad quem finem verba jactabitis?» In hac responsione hoc idem Baldad intendit, quod et Eliphaz proxima superius responsione intenderat, videlicet hoc astruere quod beato Job impius esse in oculis Dei praesenti flagello teste convictus sit. Subtiliter ergo distinguendum est in verbis eorum, et quid sit quod vere de reprobis sentiunt, et quid quod contra B. Job fatuum sonant. Primo illud Baldad jactantiae coarguit, dicendo,« usque ad quem finem verba jactabitis?» simulque negat eum finalem habere causam, id est utilitatem verborum suorum dicendo,« ad quem finem,» ut subaudias nullum. Deinde imperitiam illi exprobrat subjungendo:« Intelligite prius, et sic loquamur.» Sic et haeretici sanctae Ecclesiae constantiam putant esse superbiam, et eam nec intelligere suspicantur ea quae dicuntur, se quoque despici superba conqueruntur indignatione, dicendo quod sequitur
2.384
VERS. 3.--« Quare reputati sumus ut jumenta,» subaudi esse, absque intelligentia,« et sorduimus,» id est viluimus coram vobis?
2.385
VERS. 4.--« Qui perdis animam tuam in furore tuo,» videlicet sicut jam corpus perditum est ulcere pessimo. Furoris enim esse putant, tam hi quam omnes haeretici, hoc quod ab electis agitur, vel dicitur per fervorem bene zelantis animi.« Nunquid propter te,» id est propter hunc furorem tuum,« derelinquetur terra,» subaudi a Deo, nisi universa tibi soli concordet, et tecum sentiat?« Et transferentur rupes de loco suo,» id est viri firmi atque eminentes in sapientia, movebuntur de sensu suo, ut declinent eum sensu tuo?
2.386
VERS. 5.--« Nonne,» subaudi, velis nolis,« lux impii exstinguetur,» id est fugitivae vitae prosperitas, propter abutentis impietatem, citius terminabitur, subaudi, sicut in te comprobatur,« nec splendebit flamma ignis ejus,» videlicet quem in corde suo ex fervore carnalium desideriorum accendit? Subaudi, non splendebit, sed ad tenebras pertrahetur. Sic procul dubio fiet.
2.387
VERS. 6.--« Lux obtenebrascet,» id est temporalium rerum gaudium omnino deficiet,« in tabernaculo,» id est in conscientia illius,« et lucerna,» id est gaudium carnale.« Lucerna enim lumen est in testa, lumen autem in testa gaudium est in carne.»--« Lucerna ergo quae super eum est,» id est gaudium carnale quod non apud ipsum, id est in regimine ejus est, videlicet ita ut ipse illo bene utatur, sed super ipsum est, id est totum eum possidet, et facit peccatis servum,« exstinguetur,» ut dictum est, id est ad tenebras pertrahetur.
2.388
VERS. 7.--« Arctabuntur,» id est poena constringentur,« gressus virtutis ejus,» id est profectus qui nunc dilatantur robustae malitiae ejus,« et praecipitabit,» id est in aeterni supplicii tenebras merget, eum consilium suum, subaudi, quod nunc habet, quod nunc sibi placet praesentia appetere, et aeterna despicere.« Praecipitabit,» inquam, et juste permittetur devenire in praecipitium.
2.389
VERS. 8.« Immisit enim in rete pedem suum,» id est ipsum quo non volens tenetur, volens admisit peccatum,« et in maculis ejus ambulat,» id est cum expedire se nititur, tunc veraciter conspicit quam duris nexibus tenetur. Hoc est quod sequitur:
2.390
VERS. 9.--« Tenebitur planta illius laqueo» videlicet quia stringitur finis in peccato, juxta illud:« Peccatum cum consummatum fuerit, generat 457 mortem,» cujus, subaudi peccati, consummatio per plantam, quae finis corporis est, exprimitur. Planta ergo laqueo tenetur, dum peccatum consummatum non facile evaditur, quia vitiosa consuetudine tenetur peccator dum effugere conatur. Unde et sequitur,« et exardescet,» subaudi, per ipsam obligationem,« contra eum sitis,» id est, diabolus, qui sitit ut bibat mortem peccatoris, vel ita,« exardescet contra eum sitis,» id est, ex consuetudine peccati magis ac magis accenditur desiderium peccatoris, videlicet, quia delectationem sitit, quamvis mortem metuat quae posita est secus introitum delectionis.
2.391
VERS. 10.--« Abscondita est in terra pedica ejus,» id est, involutus est in terreno lucro laqueus peccati ejus, quia videlicet inimicus insidians ostendit lucrum quod appetat, et occultat peccati laqueum quo animam ejus stringat,« et decipula,» videlicet, quae sic ponetur, ut dum esca ostenditur, ipsa nequaquam a transeunte videatur,« decipula,» inquam,« illius,» id est, periculum deceptionis,« super semitam,» id est, ubi tendentem videt hostis cogitationis ejus viam.
2.392
VERS. 11.--« Undique terrebunt eum formidines,» id est, tales omnes contra se esse suspicatur, qualis ipse esse contra omnes nititur,« et involvent eum pedes ejus,» id est, in rectam non sinent eum exire actionem praedictae formidines ejus, quia videlicet saepe contingit ut idcirco quisque bonus esse metuat, ne hoc a pravis ipse patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur.
2.393
VERS. 12.--« Attenuetur fame robur ejus,» id est, rationalis animae ejus, qua ex parte homo roboratur, qui utique ex alia parte, id est ex corruptibili carne, infirmatur,« robur», inquam, id est anima ejus,« fame,» subaudi Verbi Dei,« attenuetur, et inedia invadat costas illius,» id est, eadem fames longa consumat sensus mentis illius, quibus ita latentes cogitationes sicut viscera costis muniuntur.« Invadat,» inquam, scilicet ad hoc ut viscera cogitationum, quae in occulto sana latere poterant, foris ad appetendam exterioris gloriae speciem fundantur.
2.394
VERS. 13.--« Devoret pulchritudinem cutis ejus,» id est, gloriam temporalem, quae tota in cute, id est, extrinsecus est, quo contra dicitur:« Omnis gloria ejus, filiae regis ab intus,»« et consumat brachia,» id est, opera,« illius primogenita mors,» id est, primogenitum peccatum, videlicet superbia. Nam cum peccatum sit mors, scilicet animae, superbia vero primum peccatum, bene ergo superbia dicitur primogenita mors.
2.395
VERS. 14.--« Avellitur de tabernaculo suo,» id est, de terra in qua ad tempus militamus,« fiducia ejus,» videlicet, quam in abundantia rerum temporalium habuerat,« et calcet super eum quasi rex, interitus,» id est, peccatum vel ipse diabolus, videlicet, quia hic vivus premitur, et mortis suae tempore per hoc quod ad supplicium rapitur, potestati daemonicae subjugatur.
2.396
VERS. 15.--« Habitent in tabernaculo illius,» id est, in mente ejus per cogitationes nequissimas conversentur,« socii ejus, qui non est,» id est, apostatae angeli, qui socii sunt ejus,« qui» jam« non est,» videlicet, qui a summa essentia recessit, et quasi ad non esse tendit, quia semel ab eo qui vere est cecidit.« Aspergatur in tabernaculo ejus sulphur,» id est, in mente ejus peccatum carnis dominetur, quod mentem quibusdam fetoribus replens aeterna praeparat incendia, et ideo bene per sulphur, quod fomentum ignis est, significatur
2.397
VERS. 16.--« Deorsum radices ejus siccentur,» id est, cogitationes ejus deorsum infimis rebus inhaerentes nequissimis adurantur tentationibus,« sursum autem,» id est, a superno judicio,« atteratur messis ejus,» id est, post hanc vitam ad nulla vivendi subsidia perducantur, imo ad remunerationem justorum rejiciantur opera ejus.
2.398
VERS. 17.--« Memoria illius pereat de terra.» Latenter ad caput omnium iniquorum, scilicet Antichristum, verba vertuntur.« Memoria,» inquit,« illius,» id est, laus terrenae potestatis ejus,« pereat de terra,» videlicet ubi illam extendere nititur,« et non celebretur,» id est, non, ut ipse intendit, glorificetur,« nomen ejus in plateis» id est, in latitudine mundi, plateae, quippe Graeca appellatione a latitudine sunt vocatae.
2.399
VERS. 18.--« Expellet eum,» subaudi Deus,« de luce in tenebras,» id est, a praesenti honore ad aeterna supplicia,« et de orbe,» id est, de hoc mundo,« transferet eum,» subaudi ad inferni profundum.
2.400
VERS. 19.--« Non erit semen ejus,» id est, non subsistet doctrina ejus,« neque progenies ejus in poculo suo,» scilicet omnes qui de ejus iniqua persuasione in malis nascuntur actibus,« nec ullae reliquiae in regionibus ejus,» videlicet quia omnes iniquitates illius cum fine mundi concluduntur.
2.401
VERS. 20.--« In die ejus stupebunt novissimi,» id est, tanta tunc signa monstrabit, tamque crudelia faciet, ut stupeant quos in fine mundi inveniet,« et primos,» scilicet Enoch et Eliam,« invadet horror,» quia videlicet carnalis mortis eos dolore transfiget, quibus licet constantia sit ex virtute, pavor erit ex carne.
2.402
VERS. 21.--« Haec sunt ergo tabernacula iniqui,» id est, non illa quae nunc multis apparatibus tumidus construit, et in quibus nomen gloriae suae nunc extendit, sed illa quae praedicta sunt, in quibus aspergitur sulphur, et habitant socii illius, qui non est,« haec» inquam,« tabernacula sunt iniqui,» scilicet in suppliciis aeternis,« et iste,» id est, talis,« est locus ejus, qui ignorat Deum,» id est, non probat habere in notitia, sed extollitur contra eum.
2.403
CAP. XIX,
2.404
VERS. 1, 2.--« Respondens autem Job dixit: Usquequo affligitis animam meam?» Memoriter tenendae sunt utriusque partis intentiones, quae superius dictae sunt, videlicet quod amicorum beati Job eo tota intendat disputatio, ut ex quantitate flagelli quantitatem in illo velint constare impietatis, ipsius autem defensio eo intendat, ut non solum se, sed et omnes justos, qui in hoc saeculo flagellantur, ab hujusmodi purget praejudicio, videlicet, ne, quando adversa patiuntur, statim pro peccatis suis ea pati credantur. Quae intentiones nisi clare discernantur, difficile intelligitur, hoc praecipue, quod mox dicturus est,« saltem nunc intelligite quod Deus non aequo judicio affixerit me,» etc.« Usquequo» inquit,« affligitis animam meam,» scilicet dolentem ac sollicitam pro eo quod ream illam statuere vultis, apud omnem quae haec auditura est in praesenti saeculo Dei Ecclesiam,« et atteritis me sermonibus,» scilicet sola sententiarum multitudine, non etiam causae, quam intenditis, veritate?« Usquequo,» inquam?
2.405
VERS. 3.--« En decies confunditis me,» videlicet quia quinquies locuti estis, et quinquies me respondere oportuit, dolendo quod inutiliter contra vestra objecta ratione veritatis disputaverim,« et non erubescitis,» id est, nec tenet vos reverentia amici,« opprimentes me,» id est, vim facientes causae meae, et irascentes de eo quod constat vobis non obesse.
2.406
VERS. 4.--« Nempe, et si ignoravi,» videlicet sicut saepe calumniati estis,« mecum erit,» id est, mihi, non vobis, oberit« ignorantia mea.»
2.407
VERS. 5.--« At vos contra me erigimini,» id est, non eo contenti estis ut vobis non obsit, sed mihi per industriam insultatis,« et arguitis me opprobriis meis,» videlicet impium esse ex percussione me judicantes.
2.408
VERS. 6.--« Saltem nunc,» id est, postquam decies confudistis me, tandem erubescentes opprimere me,« intelligite,» id est, ex praeterita vita mea colligite,« quod Deus non aequo judicio,» id est, non flagella factis meis aequando, non enim dixi injusto judicio, sed« non aequo,» id est, aequalia aequalibus compensando, ut arbitramini vos,« afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit,» 458 id est, undique percusserit me, videlicet ut nullius terrenae vel amici supersit consolatio, qua possit animus respirare.
2.409
VERS. 7.--« Ecce clamabo,» subaudi sub eisdem flagellis,« vim patiens,» scilicet vestro praejudicio,« et nemo,» subaudi vestrum,« audiet,» id est, condolebit,« vociferabor,» id est, loquar secundum quod vehemens et acutissimus exigit dolor« et non est,» scilicet in vobis,« qui judicet,» subaudi causam meam sicuti est. Quid clamabo, quid vociferabor? videlicet hoc, quia
2.410
VERS. 8.--« Semitam meam,» id est, rationem meam,« circumsepsit,» scilicet in eo, quod flagellis suis cinxit me,« et transire,» id est, cum auctoritate vobis respondere,« non possum» videlicet quia nimis undique manifesta sunt mala mea quae vos mihi objicitis, pro argumento meae impietatis.« Transire,» inquam, haec« non possum,» quia nimis difficile, et pene impossibile mihi est ut concedere vos faciam, quod ego et tanta mala a Deo perpeti, et non impius esse possim. Ita namque sentitis quod nemo, nisi impius sit, sic a justo Deo percuti possit.« Circumsepsit,» inquam,« semitam meam, et in calle meo,» id est, in sensu meo,« tenebras posuit,» id est, ignorantiam occulti judicii sui, quia cur ita flagellor penetrare non potui.
2.411
VERS. 9.--« Spoliavit me gloria mea.» Ac si dicat: Ideo, cum clamo et vociferor, nemo vestrum audit, quia« spoliavit me gloria mea,» videlicet, quam vos olim in me reverebamini,« et abstulit coronam de capite meo,» videlicet in qua cum fulgerem, vos videntes me cessabatis loqui, et ori vestro digitum superponebatis.
2.412
VERS. 10.--« Destruxit me undique,» scilicet in omni facultate, quae solebat diviti honorem exigere,« et peteo,» id est, in paupertate et inopia dego,« et quasi avulsae arbori,» subaudi, cui aufertur spes virididatis cum avellitur,« sic abstulit spem meam,» videlicet per filiorum meorum mortem subitam, qui si superessent, minus apud vos contemptibilis essem. Post haec:
2.413
VERS. 11.--« Iratus est contra me,» id est, contra ipsum corpus meum,« furor ejus, et sic me habuit,» id est, ita me extra custodiae suae murum projecit,« quasi hostem suum,» id est, civium suorum cohabitatione indignum.
2.414
VERS. 12.--« Simul,» id est, statim ut viderunt me tutela ejus destitutum,« venerunt latrones ejus,» id est, ab eo missi maligni spiritus« et fecerunt sibi viam per me,» id est, audacter proruperunt ad conculcandum me,« et obsederunt in gyro tabernaculum meum,» id est, percusserunt a planta pedis usque ad verticem corpus meum, quod videlicet in hac peregrinatione degentis animae est tabernaculum.
2.415
VERS. 13, 14.--« Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.» Hoc perspicuum est, quia cuncti affines percussum reliquerunt, imo et abhorruerunt eum. Discedunt enim siccatis, quod minus est, faece tenui cadis amici, quanto magis cum rebus perditis solus paterfamilias sedens in sterquilinio sanie defluit? Sed illud non est omittendum, quia Dominum nostrum cujus hic, ut saepe dictum est, typum gessit, quia mori potuit, fratres sui, id est, Judaei, fratres ejus et propinqui secundum carnem noti quoque et noscentes illum per Legem et Prophetas, spernentes dereliquerunt eum. Nam« in propria venit, et sui eum non receperunt.»
2.416
VERS. 15.--« Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me.» Et hoc in littera patet, quia, sicut hirundines aestate praesto sunt, in hieme vero dilabuntur, sic inquilini, ancillae, et servi et cuncta domus frequentia, quae in serena aestate prosperitatis circa mensas divitis praesto aderat, ubi vidit tantam adversitatis hiemem, universa devolavit. Sed in persona Domini hoc modo accipiuntur haec:« Inquilini domus meae et ancillae,» id est, sacerdotes templi mei et Levitae,« sicut alienum habuerunt me,» id est, incarnatum suscipere aut venerari noluerunt me,« et quasi peregrinus fui in oculis eorum,» videlicet quia, modicum declinans ad eos quasi viator ad hospitandum, mox pertransivi ad regnandum super electionem gentium.
2.417
VERS. 16.--« Servum meum,» scilicet populum Judaicum,« vocavi,» id est, multa illi miraculorum beneficia praestiti,« et non respexit[ respondit],» id est, digna opera non reddidit;« ore proprio deprecabar illum,» id est, exhibita incarnatione mea humiliter per memetipsum docebam illum.« Non respondit,» inquam. Quin etiam:
2.418
VERS. 17.--« Halitum meum horruit uxor mea,» id est, divinitatem meam credere dedignata est juncta mihi quondam Synagoga. Juxta litteram satis despectionem et miseriam suam exprimit, cui servus vocanti, imo ore proprio deprecanti, non respondit, cujus halitum ipsa sua uxor exhorruit.« Et orabam,» inquit,« filios uteri mei,» id est, eos qui ex consanguinitate mihi fuerant intimi, et
2.419
VERS. 18.--« Stulti quoque despiciebant me,» videlicet quem olim ut sapientem solebant timere.« Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. Abominati sunt me quondam consiliarii mei,» videlicet nunc palam facientes quod mensae fuerint amici, cum in prosperitate adhaerebant mihi. Vel ita in persona Christi.« Et orabam filios uteri mei,» id est, humiliter docebam illos quos per invisibilem divinitatem potenter condidi, vel quos per occultam praedestinationem ante saecula concepi, ut producerentur per saecula creati.« Stulti quoque,» id est, non solum Pharisaei et legisperiti, sed et turbae, indocti populi sequentes illos,« despiciebant me, et cum recessissem ab eis,» id est, quando signa non ostendebam coram eis,« cum,» inquam,« recessissem,» id est, tentantibus signum non dare,« detrahebant mihi,» videlicet dicentes,« Daemonium habet,» et,« Nonne hic est filius fabri?» et talia. Et
2.420
VERS. 19.--« Abominati sunt me,» id est, multos consiliis suis diviserunt a me« quondam consiliarii mei,» id est, legis doctores, qui consulebant me. Is,« et quem maxime diligebam,» id est, idem ordo Pharisaeorum et legis doctorum, quem in sortem meam assumendo maxime honoraveram in populo,« adversatus est mihi[ aversatus est me],» videlicet trahendo turbas populorum ad suum consensum, ut affigerer cruci. Et tandem:
2.421
VERS. 20.--« Pelli meae,» id est, solummodo paucis feminis,« consumptis carnibus,» id est, discipulis meis fugientibus,« adhaesit os meum,» id est, perseverantes juxta se passionis meae fortitudo invenit. Per pellem ideo sanctae feminae figurantur, quia pellis exterior carne manet in corpore, et sanctae feminae quasi in corpore tunc nascentis Ecclesiae tendebantur, quae ad praeparanda subsidia corporis serviebant Domino ministeriis exterioribus. Per carnem ideo discipuli signantur, quia dum populis praedicarent, quasi ossi suo carnes adhaerebant, tempore vero passionis dum infirmi trepidaverunt, eaedem carnes quasi consumptae sunt.« Et derelicta sunt tantummodo labia,» id est, virtute fidei labefactata remanserunt sola verba,« circa dentes meos,» scilicet apostolos, id est, ipsi qui vitam carnalium corripiendo mordere debuerant, tantummodo inter se sola de me confabulationis verba retinebant. Juxta litteram vero evidentius patet quid dicat:« Pelli meae consumptis carnibus,» quia videlicet doloris eas magnitudo consumpsit,« pelli,» inquam, quia carnes sanie defluxerunt,« adhaesit os meum, et derelicta sunt, tantummodo labia circa dentes meos,» id est, toto jam corpore inutili, sensu tamen integro, verba recta non desunt, et ratio suppeditat ad loquendum quae vera sunt.
2.422
VERS. 21.--« Miseremini mei, miseremini mei.» Ac si dicat: Quoniam his omnibus modis Deus semitam meam circumsepsit, 459 idcirco clamabo, et nemo audiet, ut supradictum est, sed« saltem vos, amici mei,» id est, saltem pro eo quod fuistis amici mei, pro antiquae reverentia pietatis,« miseremini, miseremini mei,» id est compatimini mihi,« quia manus Domini tetigit me,» videlicet quae de nobis ipsis quid disponat non potestis praenoscere. Sub eadem manu vos esse mementote, et naturae vestrae mutabilitatem vel impotentiam ex me perpendite.
2.423
VERS. 22.--« Quare persequimini me sicut Deus,» id est ac si ipsi more Dei infirmitate nil habeatis,« et carnibus meis saturamini,» id est poenis meis delectati detrahitis mihi?
2.424
VERS. 23, 24.--« Quis mihi tribuat,» videlicet, quoniam nunc me clamante, ut supradixi, nemo audit, quis mihi tribuat,« ut scribantur sermones mei,» scilicet quia de patientia mea multi erunt qui valeant aedificari?« Quis mihi det ut exarentur in libro,» id est in cordibus hominum,« stylo ferreo,» id est forti sententia Dei,« et plumbi lamina,» id est in gente Judaea,« vel certe[ al., celte] sculpantur in silice,» id est in ea quae lapides colit, et duri cordis est, gentilitate? Nam per plumbum quod ferro mollius est, idcirco Judaea significatur, quia facile quidem legem recepit, dicendo Moysi: Omnia quae praecepit Dominus faciemus, sed citius eadem lex de corde ejus deleri potuit, quia paulo post vitulum conflatilem adoravit, et multa similia diversis temporibus egit. Per silicem vero ideo gentilitas intelligitur, quia fides Christi difficilius quidem in illa scribi potuit, sed semel scripta jam nulla persecutionum violentia deleri potuit. Vel, ita, absque distinctione gentilis et Judaei,« ut exarentur, inquit, in plumbi lamina,» id est in cordibus eorum, in quibus dudum regnabat avaritia. Nam in propheta quoque Zacharia per talentum plumbi significatur avaritia, quod ideo projectum dicitur in medio amphorae, quia cor avari semper dilatatur in ambitione, et mulier sedet in illa, de qua et dictum est:« Haec est impietas, quia nimirum impietas semper tenetur in avaritia.« Vel certe sculpantur, inquit, in silice,» id est in quovis gravi et duro corde. Quaerentique cur suos tantopere optet scribi sermones, causam reddens:
2.425
VERS. 25.--« Scio enim, inquit, quod Redemptor meus vivit.» Ac si aperte dicat: Nam ego, qui modo clamans et vociferans non audior, scio quod quandoque videndus et audiendus sim, videlicet quia Redemptor, subaudi, qui inter manus impiorum occubuit. Non enim ait conditor, sed« Redemptor meus vivit,» videlicet passione ejus a morte perpetua genus humanum liberandum esse praevidens,« et in novissimo die de terra resurrecturus sum,» scilicet, quia resurrectionem quam in se ostendit, quandoque in nobis procul dubio facturus est.
2.426
VERS. 26, 27.--« Et rursum,» id est postquam exspoliatus fuero,« circumdabor pelle,» non alia sed« mea, et in carne,» subaudi, non alia sed mea, alia quidem per gloriam, sed non alia per substantiam,« videbo Deum meum, quem visurus sum ego ipse, et non alius.» Non, inquit, ita ut ego moriar, et alius resurgat, sed ego ipse resurrecturus, et Deum visurus sum,« et oculi mei conspecturi sunt.» Plenius aut fidelius vera atque perfecta resurrectio exprimi non potuit.« Reposita,» id est certa est« haec spes mea in sinu meo,» nihil enim certius nos habere credimus quam quod in sinu tenemus.
2.427
VERS. 28.--« Quare ergo,» subaudi cum in tanta quoque pressura fides in me tam pura sit; quare, inquam,« nunc dicitis: Persequamur eum,» id est rationibus convincamus esse impium,« et radicem verbi inveniamus contra eum,» id est loquendi originem sumamus, ex qua ramos accusationum dilatemus contra eum, subaudi quia peccatum tale requiretur in illo resurrectionis et judicii die.
2.428
VERS. 29.--« Fugite ergo a facie gladii,» id est poenitentes cessate perversa loqui vel agere prae timore illius judicii,« quoniam ultor iniquitatum gladius est,» subaudi divinae animadversionis,« et scitote,» id est per formidinem sentite« esse judicium,» id est exigendam rationem bonorum et malorum.
2.429
CAP. XX,
2.430
VERS. 1, 2.--« Respondens Sophar: Idcirco,» inquit, videlicet quia video in te poenam malorum, et audio ex te repositam in sinu esse tuo spem justorum,« cogitationes meae variae succedunt sibi,» scilicet dubitando, cui magis concedam, an flagello te arguenti, an tibi de justitia praesumenti,« et mens in diversa rapitur,» scilicet quia diversa, imo repugnantia sunt ea quae in te video, illis quae ex te audio.
2.431
VERS. 3.--« Doctrinam qua me arguis audiam,» videlicet quia mihi superius arguendo dixisti, quod ostenderes nos fabricatores esse mendacii, et his similia,« et spiritus intelligentiae meae,» videlicet quo possum, an recte prolata sint discernere,« respondebit tibi[ al., mihi],» subaudi juxta quod audire mereris.
2.432
VERS. 4, 5.--« Hoc scio,» subaudi rebus ipsis esse probatum,« a principio ex quo positus est homo super terram;» scio, inquam, hoc extunc, et nunc quoque in te experimentum habeo,« quod laus impiorum brevis sit,» subaudi ut tua quoque laus nunc evanuit,« et gaudium hypocritae,» videlicet qualis tu quoque fuisti,« ad instar puncti,» subaudi breve sit. Hoc, inquam, in te probatum est, et semper sic fiet.
2.433
VERS. 6, 7.--« Si ascenderit in[ al., usque ad] coelum superbia ejus,» subaudi ut tua dudum ascenderat,« et caput ejus nubes tetigerit,» subaudi ut tu super alios eminens, coelum tangere videbaris tibi; si, inquam, in coelum ascenderit, id est coelestem vitam agere visa fuerit,« superbia ejus, et caput,» id est elatio mentis ejus, nubes tetigerit, id est sanctorum meritis sese coaequaverit,« quasi sterquilinium in fine perdetur,» subaudi ut tu, qui nunc in sterquilinio solus sedes, miser et perditus; quasi sterquilinium, inquam, perdetur, id est vel sicut tu vel alio quolibet modo, pro vitiorum suorum foetore damnabitur,« et qui eum viderant,» scilicet superexaltatum et elevatum,« dicent: Ubi est?» videlicet non interrogando, sed brevitatem laudis, et gaudii ejus admirando.
2.434
VERS. 8.--« Velut somnium avolans non invenietur,» videlicet quia gaudium ejus dum quasi tenetur amittitur, velut somnium, quo saepe nonnulli pauperes factos se divites admirantur, deferri sibi honores, divitiarumque moles, et caetera talia, gaudentes admirantur, sed repente cum evigilant, inveniunt quam falsum fuerit quod gaudebant. Sic, inquam, gaudium hypocritae avolat et non invenietur, subaudi neque hic, ubi elatus fuerat, neque in aeterna requie, unde se esse putabat.« Transit[ al., transiet],» subaudi laus vel gaudium ejus,« sicut visio nocturna,» quia videlicet dum in morte carnis evigilat, cognoscit procul dubio quia favores hominum dormiens circa se videbat.
2.435
VERS. 9.--« Oculus qui eum viderat,» id est amatores ejus, qui eum admirando conspiciebant,« non videbit,» scilicet in morte subtractum,« neque ultra eum intuebitur locus ejus,» id est lingua adulatorum, in quorum favoribus requiescebat, non eum ultra admirabitur.
2.436
VERS. 10.--« Filii ejus,» scilicet hi qui de imitatione ejus nascuntur,« atterentur egestate,» quia, videlicet satiari non merebuntur pane sapientiae,« et manus,» id est opera illius,« reddent ei dolorem suum;» reddent, inquam, id est quasi quoddam debitum solvent ei aeternum supplicium. Quare? Quia dum vivit hoc modo se exhibebit.
2.437
VERS. 11.--« Ossa ejus,» id est, sensualis et ratio quibus homo regitur,« implebuntur,» id est consuetudinaliter corrumpentur;« vitiis adolescentiae suae,» id est quibus se ipsum in adolescentia sua coepit corrumpere,« et cum eo in pulvere dormient,» id est usque ad finem vitae, quando pulvis convertitur in pulverem, 460 in illo perseverabunt, et ideo veniam non merebuntur, quia peccatum tale quod est impoenitentia, neque in hoc saeculo, neque in futuro remittetur.
2.438
VERS. 12.--« Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,» id est, cum ex corde delectetur operari peccatum,« abscondet illud sub lingua sua,» id est operiet malitiam suam locutione. Blanda, juxta illud:« Simulator ore decipit amicum suum.» Hoc recte de hypocrita dicitur, de quo et subditur:
2.439
VERS. 13.--« Parcet illi,» subaudi malo quod sub lingua sua abscondit; parcet, inquam, videlicet quia diligit, et non vult illud poenitendo persequi,« et non derelinquet illud,» subaudi donec, ut praedictum est cum eo in pulvere, dormiat,« et celabit in gutture suo,» id est in cogitationis occulto, nolens prodere humili confessione; justus quippe videri vult, non esse.
2.440
VERS. 14.--« Panis ejus in utero illius,» id est satietas temporalis delectationis ejus in mente ejus, idcirco, quia perseveranter in malis delectatur,« vertetur in fel aspidum intrinsecus,» id est, in retributione amaricabit animam ejus, societate malignorum spirituum. Vel, ita:« Panis ejus,» id est scientia ejus,« in utero,» id est in mente ejus,« vertetur in fel aspidum,» id est in erroris et deceptionis venenum, videlicet quia doctrina verbum, quod male quaerit, prave intelligit, et ad corrumpendos auditores pejus exponit.
2.441
VERS. 15.--« Divitias, quas devoravit, evomet,» id est eloquia divina, quae legit, justo judicio Dei caecatus oblivioni tradet,« et de ventre,» id est de mente ejus,« extrahet eas Deus,» videlicet quia, quod servare noluit, justo judicio de memoria ejus Deus avellit. Et sicut in Zacharia de volumine volante dicitur:« Omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur,» sic in hypocrita completur, quia sacrae Scripturae fur judicatur, dum per hoc quod justa dicit, laudem sibi vitae justorum rapit.
2.442
VERS. 16.--« Caput aspidum surget[ al., suget].» Ac si dicat: Idcirco sic punietur, quia caput aspidum, id est principium et praecipuum omnium vitiorum, videlicet superbia, surgit, id est magna est, et adversus Deum in mente ejus se erigit,« et occidit eum lingua viperae,» id est sua lingua, qua inficit alios, dum corrumpit mores bonos mala collocutione.
2.443
VERS. 17.--« Non videat,» subaudi quia talis est; non videat, inquam,« rivulos fluminis, torrentes,» id est dulcedinem Spiritus sancti cum impetu euntis, juxta illud:« Fluminis impetus laetificat civitatem Dei,» quod flumen est« mellis et butyri,» videlicet quia cum dulcedine Divinitatis, quae significatur per mel, conficitur enim de rore coeli, mysterium quoque inspirat humanae menti Dominicae incarnationis, quae per butyrum recte designatur, quod de carne animantis extrahitur. Non videat, inquam, neque hic per praevenientem gratiam Spiritus sancti neque in futuro per plenam visionem Dei, sed potius:
2.444
VERS. 18.--« Luet quae fecit omnia,» scilicet inter inferni tormenta,« nec tamen consumetur,» videlicet quia flammis ultricibus traditus et semper moritur, et semper in morte servatur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic mors ejus vivat in poena.« Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit,» id est, sicut multas iniquitates ex suis desideriis adinvenit, sic et graviora tormenta recipiet, quam caeteri.
2.445
VERS. 19.--« Quoniam confringes,» scilicet per potentiam,« nudavit,» id est spoliavit, pauperis[ al., pauperes] domum, videlicet per avaritiam. Ac si dicat: Quia non peccavit, ut multi, per infirmitatem vel per ignorantiam, sed per violentam superbiam suam explevit avaritiam. Fregit, inquam, et nudavit domum pauperis rapuit,« et non aedificavit eam,» id est cum ad damnationem sufficeret non aedificasse, vel sua non dedisse, venturus enim judex dicturus est reprobis:« Esurivi, et non dedistis mihi manducare,» et, non solum non aedificavit, sed et diripuit domum pauperis, quod proficit ad cumulum damnationis.
2.446
VERS. 20.--« Nec est satiatus venter ejus,» videlicet, quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur, more ignis, qui cum ligna, quae consumat, acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari.« Et cum habuerit quae concupierat,» id est, cum omnes ex iniquitate congregaverit divitias,« possidere non poterit,» scilicet, qua cito rapietur illuc, ubi illae non poterunt cum sequi.
2.447
VERS. 21.--« Non remansit de cibo ejus,» id est nec de micis quae cadebant de mensa ejus, dedit pauperibus,« et propterea nihil permanebit de bonis ejus,» scilicet, apud inferos, nec tantum, pro quanto guttam aquae recipere mereatur.
2.448
VERS. 22.--« Cum satiatus fuerit, arctabitur,» id est cum ditatus fuerit, anxiabitur, quia, videlicet et vivens curis praefocabitur, et mortuus in inferno sepelietur.« Aestuabit,» scilicet et prius poenas concupiscentiae, et postmodum cura custodiendae pecuniae,« et omnis dolor irruet super eum,» videlicet quia et in praesenti fatigatur desideriis, et in futuro torquebitur suppliciis. Et quoniam tantis tormentis perversum punitur desiderium:
2.449
VERS. 23.--« Utinam impleatur venter ejus.» Tam perniciosa quippe sunt ea quibus supradicto modo impletur, ut malo suo illi optentur. Illa namque impletio ventris, id est cupidae mentis, proveniat illi ad hoc quod sequitur:« Ut emittat,» subaudi Deus,« in eum iram furoris sui,» id est damnationem judicii aeterni,« et pluat super eum bellum suum,» id est abundanter emittat densa jacula sententiarum suarum.
2.450
VERS. 24.--« Fugiet arma ferrea.» Ac si hanc excusationem objiceret aliquis. Idcirco ille tanta violenter acquirit, quia praecavet necessitates vitae praesentis. Sed esto.« Fugiet arma ferrea,» id est praesentes necessitates, quae durae quidem, sed tamen transitoriae sunt, sicut ferrum durum quidem est, sed tamen aerugine consumitur,« et incurret[ al., irruet in] arcum aereum, id est Dei judicium, quod et durum est et aeternum, sicut aes et durum est, et difficilius aerugine consumitur; et, sicut arcus ex insidiis percutit, ita dum non attenditur iniquis judicium illud supervenit.« Incurret, inquam, arcum aereum.»
2.451
VERS. 25.--« Eductus et egrediens de vagina sua,» id est, de pravae cogitationis machinatione occulta ad manifesta progressus opera. Eductus, inquam, scilicet, per diabolum se ducentem, et egrediens, videlicet per propriam voluntatem ad proximorum depraedationem,« et fulgurans,» id est ad breve, ut fulgur splendens, et ante posita percutiens; unde enim iniquus clarus ostenditur, inde agitur ut multi feriantur.« Fulgurans, inquam, in amaritudine sua,» quia videlicet, post brevem splendorem ad amara rapietur tormenta.« Vadent, et venient super eum horribiles,» scilicet maligni spiritus, qui dicent animae ejus, incurvare ut transeamus. Vadent, inquam, et venient, quia videlicet dum sic educitur, et egreditur, omnia vitia mentem ejus devastant, et si alia mala deserunt, alia vicissim occupant. Hoc est quod sequitur:
2.452
VERS. 26.--« Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus,» id est, omnes malitiae reconditae sunt in insidiosis cogitationibus ejus.« Devorabit eum,» scilicet propter haec mala,« ignis qui non succenditur,» id est ignis gehennae, quem miro modo justitia futurorum praescia ab ipsa mundi origine ita creavit, ut in poenam reproborum semel esse inciperet, sed ardorem suum, etiam sine lignis, nunquam finiret.« Affligetur,» subaudi eodem igni,« qui, ut dictum est, non succenditur, relictus in tabernaculo suo,» id est cum emori optet retentus in carne sua, in qua habitabat prius volens, cum se delectationibus pascebat. Ad illum ignem 461 sic perveniet.
2.453
VERS. 27.--« Revelabunt coeli,» id est judicabunt sancti,« iniquitatem ejus,» scilicet, quam contra ipsos est operatus,« et terra,» id est peccatores quoque, quia ipsis etiam nocuit, sive electorum minus perfecta plebs, quae ad comparationem coelorum, id est apostolorum terra quidem, sed fructifera est,« consurget adversus eum.»
2.454
VERS. 28.--« Apertum erit,» scilicet in accusatione, subaudi supradictis coelis revelantibus,« germen domus illius,» id est, omne quod nunc occultum est, peccatum conscientiae ejus.« Detrahetur in die furoris Dei,» id est in die judicii. Detrahetur, inquam, scilicet ab interni judicis vultu, coram quo nunc recte operando per hypocrisim stare videtur, nam nunc est dies patientiae Dei, tempore autem vindictae, dies furoris ejus super impios erit.
2.455
VERS. 29.--« Haec,» subaudi damnatio,« est pars hominis impii a Deo,» subaudi separati, videlicet, quia non ipsum Deum pro parte sua habere, sed a Deo partem elegit sibi dividere, quae utique bona non est.« Pars, inquam, et haereditas verborum ejus,» scilicet omnium quae superbe vel otiose locutus est,« a Domino,» subaudi illi reddenda. Haec Sophar ita intulit, ut per ea quae contra hypocritam dixerat, beati Job vitam finiret, utpote cujus iniquitates, ut ipse putabat, etiam juxta litteram, revelassent coeli, et terra adversus eum consurrexisset, in eo quod ignis de coelo cecidit, puerosque et oves ejus consumpsit, et Chaldaei atque Sabaei boves et asinas atque camelos tulerunt, et pueros gladio percusserunt, et nunc affligebatur« relictus in tabernaculo suo,» id est, in corpore quod percussum erat ulcere pessimo, at ille humilitatis suae tramitem non relinquens subjungit:
2.456
CAP. XXI,
2.457
VERS. 2.--« Audite, quaeso, sermones meos,» etc. In qua responsione infirmam esse ostendit rationem supradictam, qua sic coeperat Sophar:« Hoc scio, a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit.» Nam secundum ejus intentionem hoc consequitur, quod nemo impius usque ad finem vitae suae in via sua prosperetur, quod procul dubio falsum est. Unde et ipse Job sic paulo post oppositurus est:« Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?», etc. Quo dicto rationem vehementer infirmat, quam Sophar novissime confirmare visus est sibi. Nam sicut non omnes impii in praesenti saeculo ante mortem a felicitate sua praecipitantur, ita sane eodem Dei judicio non omnes justi in praesenti bono meritorum suorum fructu remunerantur. Primum suo more benevolentiam ad audiendum expetit, dicens:« Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam,» videlicet, quia nimium prava de me sentitis, et per infirmam conjecturam astruitis. Audite, inquam, ut vobis prosit. Quod si vobis prodesse nequit,
2.458
VERS. 3.--« Sustinete me;» sustinete, inquam, saltem,« et ego loquar,» scilicet, quia hoc mecum est ut etiamsi prodesse vobis nequeo, tamen propter alios loquar,« et post mea, si videbitur, verba ridete.» Ac si dicat: Si audieritis, poenitentiam agetis, si sustinueritis inviti, post mea verba ridebitis, quia videlicet superbis mentibus grave pondus oneris est doctrina humilitatis. Diceret aliquis:« Cum justus accusator sit sui,» quare objecta tantopere depellere niteris? Ad hoc respondet:
2.459
VERS. 4.--« Nunquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?» Id est, nunquid contra hominem peccasse me arguitis quod quidem esset humiliter concedendum, et non potius contra Deum, quod est diabolicum et venia indignum. Nam si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus. Si autem peccaverit in Deum, quis orabit pro eo? Nunquid ergo contra hominem est disputatio mea, id est, causa a vobis mihi objecta, propter quam disputo, videlicet, quia dicitis me impium, et quod tumet spiritus meus contra Deum, et simi lia. Nunquid hoc tale est, ut merito non debeam contristari?
2.460
VERS. 5.--« Attendite me,» scilicet ut contrister et loquar,« et obstupescite,» videlicet, considerantes quid egi et quid patior,« et superponite digitum ori vestro,» id est, compescite vos a tanto praejudicio, vel quia digiti discretionem significant« superponite digitum ori vestro,» id est cum discretione loquimini.
2.461
VERS. 6.--« Et ego,» id est etiam ego,« quando,» id est quoties,« recordatus fuero, pertimesco,» id est perhorresco, videlicet, audisse quod dicitis, quanto magis esse nollem talis, qualem esse me asseritis?« Et concutit carnem meam tremor,» scilicet, prae horrore tanti criminis quod mihi objicitis.
2.462
VERS. 7.--« Quare ergo impii vivunt?» Ac si dicat: Si, ut arbitramini, haec ideo patior, quia impius sum,« quare ergo impii vivunt, sublevati sunt,» scilicet honoribus,« confortatique divitiis,» videlicet, quia diu ac fortiter in hac vita quasi stare permittuntur? Nunc eorum felicitatem per partes enumerat.
2.463
VERS. 8.--« Semen eorum permanet coram eis,» id est, in augmentum magnae felicitatis, cum magno patrimonio, et haeredes dantur eis, mihi autem adepti sunt, nec ipsi haeredes eorum sunt steriles. Nam« propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.» Sed nec eorum gaudia domestica rixa contristat.
2.464
VERS. 9.--« Nam domus eorum securae sunt et pacatae,» videlicet, securae in vitiis, pacatae ab adversis,« et non est virga Dei super illos,» subaudi, quia extra disciplinam sunt, ideo filii non esse intelligendi sunt. Sic intus prosperantur, et in agris quoque non minor illis prosperitas arridet.
2.465
VERS. 10.--« Nam bos eorum,» id est vacca eorum, litteraturae namque locutio bovem communis generis appellat;« bos, inquam, eorum concepit, et non abortivit.» Haec prima est felicitas gregum Domini, si grex sterilitatem non habens concepit. Secunda, si ad partum conceptus venit, unde sequitur,« vacca peperit.» Tertia, si per nutrimentum ad provectum ducatur, unde et sequitur,« et non est privata fetu suo.» Post fecunditatem gregum, fecunditas familiae subrogatur.
2.466
VERS. 11.--« Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,» videlicet, ut sicut multa ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum.« Et infantes eorum exsultant lucibus,» scilicet his:
2.467
VERS. 12.--« Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi,» ac si dicat: Cum Domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent.
2.468
VERS. 13.--« Ducunt,» scilicet hoc modo,« in bonis dies suos.» Sed quid tandem?« Et in puncto,» inquit, id est cito, non cum longo rerum vel honorum dispensio, sed vitam cum prosperitate terminando,« ad inferna descendunt,» videlicet, de brevibus et subitis gaudiis ad aeternos dolores ex improviso trajecti. Et merito eis accidit.
2.469
VERS. 14.--« Qui dixerunt Domino Deo,» moribus scilicet, dixerunt et si non verbis,« recede a nobis,» quod dicere est non per ignorantiam sed per industriam peccare, et animum per defensionem vitiosae voluntatis contra omnipotentem claudere.« Scientiam viarum tuarum nolumus,» id est non probamus. Scire quippe nolunt quod facere contemnunt.
2.470
VERS. 15.--« Quis est,» inquiunt,« Omnipotens, ut serviamus illi?» subaudi nullus.« Dixit enim insipiens in corde suo: non est Deus( Psal. XIII, LII).» Esse quippe non credunt quem corporaliter non intuentur.« Et quod nobis prodest,» aiunt,« si oraverimus illum,» scilicet, cum non det id pro quo adoramus eum? videlicet, hi dicunt in eo quod mundum amantibus in fastidium venit ipse Deus, quoniam non vult dare quod amatur, et cum in oratione Deus non quaeritur, animus citius in oratione lassatur.
2.471
VERS. 16.--« Verumtamen,» id est, licet ducant in bonis dies suos, et non nisi cum vitae termino finiatur eorum prosperitas, 462 quae mihi viventi ablata est,« quia non sunt in manu,» id est in dominio mentis,« eorum bona sua,» sed potius ipsi servi sunt pecuniarum suarum, et ab eis colligati,« in puncto, ut praedictum est, ad inferna descendunt,»--« consilium eorum longe sit a me,» id est, absit ut ego in impietate similis illorum sim quod vos arbitramini. Malo sub praesenti flagello gemere, quam cum eis nunc gaudendo aeterna postmodum supplicia tolerare. Diceret aliquis: Quomodo nunc dixisti,« quia non sunt in manu eorum bona sua,» cum superius dixeris,« ducunt in bonis dies suos,» etc. Ad hoc respondet dolendo sive admirando:
2.472
VERS. 17.--« Quoties lucerna impiorum exstinguetur,» id est, quoties gaudium eorum, dum plenum esse videtur, obscuratur, vel immatura morte filii, vel quolibet alio damno rei familiaris, vel invidia superiorum, vel dura contentione parium,« et supervenit eis inundatio doloris,» id est, inopinate veniet fluctus alicujus adversitatis, dum inter varietates vitae praesentis prospera se credunt navigatione ferri.« Et dolores dividet furoris sui?» Subaudi Deus, id est, particulatim mittit, vel alternat furorem suum eis, quos et hic et in futuro percutit. Nunc, inquam, lucerna eorum exstinguitur, qui mei comparatione felices putantur, in futuro autem:
2.473
VERS. 18.--« Erunt sicut paleae ante faciem venti,» id est, ita per sententiam judicis in ignem aeternum asportabuntur, sicut paleae leves magno vento auferuntur,« et sicut favilla quam turbo dispergit,» subaudi, sic animae illorum aridae, qui ad momentum virides apparuerant, in turbine manifeste venientis Dei nostri aeternae deputabuntur consumptioni.
2.474
VERS. 19.--« Deus servabit filiis illius dolorem patris,» videlicet, qui reddit, sicut scriptum est, peccata patrum in filios ac nepotes, usque in tertiam et quartam generationem, reddet, inquam, filiis, videlicet patrum sequentibus; nam de his qui non sequuntur, item scriptum est:« Filius non portabit iniquitatem patris,»« et cum reddiderit, tunc sciet,» id est, tunc primum intelliget, qui ante« intelligere noluit ut bene ageret.»
2.475
VERS. 20.--« Videbunt oculi ejus interfectionem suam,» videlicet, quia videre noluit culpam suam,« et de furore Omnipotentis bibet,» scilicet, quia, dum offertur sibi venia, impoenitens est: et merito« bibet.»
2.476
VERS. 21.--« Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se?» videlicet, utrum negligentia, vel etiam malo exemplo pereat? Hoc beato Job non ab re commemorat, juxta quod, ut paulo ante dixerat,« consilium eorum longe sit a me.» Nam ita sollicitus fuerat de domo sua ut consurgens diluculo holocausta per singulos offerret filios, dicens:« Ne forte peccaverint filii mei Domino,» et caetera. Nihil, inquit,« ad eum pertinet de domo sua,» id est non curat, utrum exemplo suo pereat, ut dictum est, vel pro peccato suo percutiatur,« et si numerus mensium ejus dimidietur,» id est, etiamsi propter peccata sua vita ejus abbrevianda sit, superbia tamen instigante a peccato non compescitur. Quod si quaeras cur ita illos caecari permiserit:
2.477
VERS. 22- 26.--« Nunquid, ait, Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judicat?» Ac si aperte dicat:« O homo tu quis es, qui respondeas Deo?»« Qui excelsos,» inquit, id est, angelos« judicat,» alios videlicet in aeterna luce statuens, alios sponte lapsos in aeternae damnationis ultione prosternens. Incomprehensibilia judicia ejus hoc disponunt, quod« iste moritur robustus et sanus, dives et felix, viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa ejus irrigantur; alius vero,» videlicet similis mei,« moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus. Et tamen simul,» id est similiter,« in pulvere dormient[ al., et vermes operient eos],» ac si dicat: Quia similiter ad terram redeunt, nec divitiae debent mentem extollere, nec inopia parturbare.
2.478
VERS. 27.--« Certe novi cogitationes vestras,» videlicet, quia ex praesenti flagello me impium esse conjicitis,« et sententias contra me iniquas,» id est factis meis non aequas, subaudi novi, quia quas de impio universaliter dicitis, propter me concinnatis.« Novi,» inquam.
2.479
VERS. 28.--« Dicitis enim,» scilicet insultantes:« Ubi est domus principis,» videlicet, quondam in principatu superbientis, et quasi in exemplum aliorum me ad spectaculum proponentes,« et ubi sunt,» dicitis,« tabernacula impiorum,» subaudi sic omnes, velut iste, cum tabernaculis suis pereunt. Possunt haec quae dicta sunt, de iniquo divite accipi etiam allegorice.« Viscera, inquit, ejus plena sunt adipe,» id est, mens ejus plena est tumore superbiae, quae sic ex abundantia rerum tenditur, sicut adeps ex cibo nascitur,« et medullis ossa ejus irrigantur,» id est divitiis dignitates, quibus velut ossibus fulcitur, vel malis desideriis durae consuetudines ejus impinguantur.« Alius in amaritudine animae suae moritur,» divitias habere concupiscens et non valens.« Et tamen simul omnes in pulvere dormient,» id est, in terrenis desideriis mentis oculos claudent,« et vermes,» id est curae carnales,« operient eos,» in illis, tam eum qui habet quam eum qui concupiscens non habet.« Certe novi cogitationes vestras,» videlicet, verbis vel operibus demonstratas. Sequitur enim,« et sententias vestras contra me iniquas,» et caetera similiter ut supra dictum est:
2.480
VERS. 29, 30.--« Interrogate,» subaudi ea quae dixi, quemlibet de viatoribus, id est, de his qui hoc mundo non pro patria, sed pro via utuntur,« et haec eadem,» subaudi, quae dixi,« illum intelligere cognoscetis, quia in diem perditionis servatur malus,» scilicet, qui hic in via sua prosperatur,« et ad diem furoris ducetur,» videlicet, dum hic florere permittitur. Attamen:
2.481
VERS. 31.--« Quis arguet coram eo vias ejus?» Quod quidem etsi non de omni impio accipi posse videtur, videlicet quia multi impii multis modis arguuntur, de universae iniquitatis capite Antichristo recte edictum accipitur, cujus facta ab homine argui non valent, nisi in absentia ejus, unde bene additum est,« coram eo. Quis, inquam, arguet, et quae fecit quis,» nisi Deus,« reddet ei?»
2.482
VERS. 32, 33.--« Ipse ad sepulcra ducetur,» id est in putentibus reproborum cordibus recipietur, quia videlicet, illi soli eum recipiunt, in quibus Dee mortuae animae reperiuntur,« et in congerie mortuorum vigilabit,» id est, in congregatione peccatorum astutiae suae insidias confidenter exerit. Et ne mireris quod ad tales Dei judicio ducetur, vel eos seducere permittetur Antichristus, quia« dulcis fuit,» subaudi, etiam antequam veniret;« dulcis,» inquam,« fuit glareis Cocyti,» id est, eisdem reprobis idem spiritus erroris magis quam spiritus veritatis, in corde et in ore acceptus fuit, qui semper sunt fluxis voluptatibus dediti, ideo glareis, quae sunt lapilli fluminum, merito comparantur, tendentes ad luctum, qui significatur per Cocytum, quem fluvium sapientes saeculi apud inferos currere putaverunt. Dicitur autem Cocytus Graeca lingua luctus, qui tamen luctus feminarum solet intelligi vel quorumlibet infirmantium. Dulcis itaque fuit vel erit, Antichristus glareis Cocyti, id est, fluxe viventibus reprobis, quorum luctus vere infirmantium luctus est. Et hic cum venerit,« post se omnem hominem trahet,» id est, omnem humana tantum sapientem, nam reprobi omnes post illum confluent.« Et ante se,» id est antequam veniat, non quidem omnes, multi enim a diabolo convertuntur ad Deum, sed« innumerabiles,» subaudi trahet. Idcirco praemittit,« post se omnem hominem,» quod minus est, et addidit,« ante se 463 innumerabiles,» quod plus est, quamvis plus esse videatur omnis homo, quam innumerabiles homines, quia videlicet innumerabiles, quos per quinque annorum ante se trahit, multo plures sunt, quam omnes, quos suo tempore, id est tribus annis, praesentes inveniet. Et ideo recte praemisit,« post se omnem hominem,» quod minus est,« et ante se,» id est quod, ut praedictum est, plus est.
2.483
VERS. 34.--« Quomodo igitur consolamini,» id est criminamini me frustra; nam per antiphrasim dixit,« consolamini,» videlicet conjiciendo ex adversitate ista, quod impius sim hypocrita, cum impii multis felices videantur, et ille praecipue prosperabitur, qui est procul dubio universae impietatis caput,« cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?»
2.484
CAP. XXII,
2.485
VERS. 1, 2.--« Respondens Eliphaz Themanites dixit: Nunquid Deo comparari potest homo?» Ecce jam tertio Eliphaz B. Job aggreditur aperta fronte, et nihil habens de amici reverentia, videlicet quia non jam universaliter loquendo contra impium, ex obliquo percutere curat, quod semel et iterum fecerat, sed in personam ejus invehitur, et falsa in cum crimina nominat, in exprimendo concinnat. Quod a laude Dei incipit, utpote qui se illi obsequium praestare arbitratur.« Nunquid, ait, Deo comparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae?« Subaudi: Non. In comparatione etenim Dei scientia nostra ignorantia est.
2.486
VERS. 3.--« Quid prodest Deo si justus fucris?» subaudi: Nihil. In omnem quippe quod recte agimus, nosmetipsos, non autem ipsum Dominum juvamus.« Aut quid ei conferes, si immaculata fuerit via tua?» subaudi: Nihil.« Quoniam bonorum meorum, inquit Psalmista, non eges.»
2.487
VERS. 4.--« Nunquid timens,» subaudi, fortitudinem tuam,« arguet te,» videlicet more regum terrenorum, qui suspectam sibi aliquorum, qui sibi subjecti sunt, potentiam, ne increscat, propositis occasionibus praeveniunt, ut imminuant vel penitus auferant.« Nunquid, inquit, hoc timens te arguit, et veniet tecum in judicium?» Hoc nimis otiosum est, et eorum qui omnino verba sua meteri nesciunt. Sed de otiosis ad contumeliosa protinus prorumpit, dicens:
2.488
VERS. 5.--« Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas,» subaudi arguet te?« Abstulisti enim pignus,» viduae, et caetera quae, quia valde juxta historiam patent, exponenda ad litteram non sunt, sed, quomodo haereticorum falsitati congruant, demonstrandum est.
2.489
VERS. 6.--« Abstulisti,» inquiunt sanctae Ecclesiae haeretici,« pignus fratrum tuorum,» id est ab his qui a nobis ad te veniunt, inutiliter confessionem erroris exegisti, per quod pignus perdiderunt, id est donum Spiritus sancti, quod acceperant a nobis.« Et nudos,» id est simplices et incautos,« spoliasti vestibus,» id est diversarum gratiarum privasti ornatibus.
2.490
VERS. 7.--« Aquam lasso,» id est veritatis poculum sitienti,« non dedisti,» sed errorem propinasti.« Et esurienti panem,» id est doctrinam sanam, quam dederamus,« subtraxisti,» scilicet doctrinis aliis.
2.491
VERS. 8.--« In fortitudine brachii tui,» id est in vehementia tuae praedicationis possidebas terram, scilicet universam,« et potentissimus,» non ratione veritatis, sed potentia fortitudinis,« obtinebas cam.»
2.492
VERS. 9.--« Viduas,» id est plebes a nobis legitimis pastoribus separatas,« dimisisti vacuas,» videlicet praedicatione sana,« et lacertas pupillorum,» id est opera discipulorum nostrorum bene coeptas« comminuisti.»
2.493
VERS. 10.--« Propterea circumdatus es laqueis,» scilicet perfidiae tuae, id est adversitas condigna invenit,« et conturbat te formido subita,» id est angustia qua considerare negligebas dum tibi arderet prosperitas.
2.494
VERS. 11.--« Et putabas te tenebras,» id est conturbationem gaudii tui, quo te lucere praesumebas,« non visurum, et impetu aquarum inundantium,» id est vehementia tribulationum supervenientium,« non oppressum iri?» Tribulationes idcirco aquis tumentibus comparat, quia dum aliae super alias irruunt; quasi aquis tumentibus, unde undas putabas, inquit, insultatio est et irrisio, qua et subjungit:
2.495
VERS. 12.--« An non cogitas,» subaudi modo, sicut tunc quando mala ista faciebas,« an non cogitas, inquam, quod Deus excelsior coelo sit; et super stellarum verticem sublimetur,» subaudi et ideo quae in terra fiunt non videt? An non cogitas hoc?
2.496
VERS. 13.--« Et dicis: Quid enim novit Deus,» scilicet superioribus intentus,« et quasi per caliginem judicat,» subaudi si quid videt.
2.497
VERS. 14.--« Nubes latibulum ejus,» subaudi nunquid dicis, videlicet quia inter nos, et coelestem sedem aeriae partes intersunt,« nec nostra considerat,» inquis, id est minus ima perpendit superiora curans,« et circa cardines coeli perambulat,» subaudi ita ut interiora non videat. Videlicet, haec cogitans falleris; ille namque sicut adest singulis ut simul omnibus nunquam desit, sic omnibus intendit ut singulis adsit, sic exteriora circumdat ut interiora impleat, sic summa regit ut ima non deserat, sic imis praesens est ut a superioribus non recedat. Tu autem aliter, ut dictum est cogitans:
2.498
VERS. 15.--« Nunquid semitam saeculorum custodire,» id est perseveranter superbire,« cupis?» Semita namque saeculorum est superbia, sicut econtra semita Redemptoris nostri est humilitas. Unde et de eadem superbiae semita subditur,« quam calcaverunt,» id est consuetudinaliter ambulaverunt,« viri iniqui,» scilicet quicunque vitam hanc transigunt elati.
2.499
VERS. 16.--« Qui sublati sunt,» scilicet a praesenti vita,« ante tempus suum,» id est citius quam arbitrati sunt, dum longiora sibi ejusdem vitae spatia repromittunt. Nam quia accepta tempora non ad fructum poenitentiae, sed ad usum iniquitatis vertunt, quod a divina misericordia mereri poterant spatium vivendi amittunt.« Sublati sunt,» inquam,« et fluvius,» id est mortalitatis decursus,« subvertit fundamentum eorum,» videlicet quod in terrenis rebus fixerunt, quia ad aeterna transire non curaverunt, utpote at terrenam pertinentes generationem Cham, qui primus in terra civitatem construxisse describitur, in quo videlicet aperte monstratur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit.« Fluvius» ergo, inquit,« subvertit fundamentum eorum.»
2.500
VERS. 17.--« Qui dicebant Deo: Recede a nobis.» Hoc et a B. Job dictum, et superius expositum est.« Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum.» Et hoc a B. Job eadem sententia, sed alio sermone dictum est,« quis est Omnipotens ut serviamus ei?» Ita, linquam,« aestimabant eum quasi nihil posset facere.»
2.501
VERS. 18.--« Cum ille implesset domos eorum bonis,» subaudi temporalibus, quia videlicet dona sua etiam ingratis non denegat, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt.« Quorum sententia longe sit a me.» Hoc et per beatum Job dictum est. Ait, namque:« Quorum consilium longe sit a me.»
2.502
VERS. 19.--« Videbunt justi,» subaudi interitum eorum,« et laetabuntur,» tunc videlicet, quando districto judici perfecta jam securitate exsultationis inhaerentes, nil de se quod metuant habebunt,« et innocens,» scilicet qui nunc gemit videns eos in iniquitate morientes, tunc« subsannabit eos,» id est nulla commiseratione movebitur erga eos summae concordans justitiae in aeterna peccatorum ultione.
2.503
VERS. 20.--« Nonne succisa est erectio,» id est superbia eorum, tunc videlicet, cum vel a praesenti vita ad interitum, vel a conspectu aeterni judicis ad aeternae gehennae pertrahuntur incendium,« et reliquias eorum,» id est carnem quoque quam hic relinquunt in resurrectione receptam,« devorabit ignis,» videlicet ut 464 cum carne ardeant in qua peccaverunt.
2.504
VERS. 21.--« Acquiesce ergo ei,» id est nostrae consenti quae pro illo est sententiae,« et habeto pacem,» videlicet supernis judiciis non resistens,« et per haec habebis fructus optimos,» id est opera facies placentia Deo. Sic et haeretici solis acquiescentibus sibi pacem promittunt, et fructus optimos, quia videlicet contra eos qui secum sentiunt jurgari desistunt, et solos consentientes sibi opera bona posse agere aestimant.
2.505
VERS. 22.--« Suscipe,» inquit,« ex ore illius,» subaudi egressam, quam nos docemus, legem,« et pone sermones ejus in corde tuo,» subaudi, quos nunc usque per hypocrisin habebas non in corde, sed tantum in ore tuo.
2.506
VERS. 23.--« Si reversus fueris ad Omnipotentem.» Ut ex haereticorum persona procedat, quoniam satis, ut dictum est, patet in littera:« Si reversus,» inquit,« fueris ad Omnipotentem,» scilicet, a quo per errorem discessisti,« aedificaberis,» id est, prospera recuperabis,« et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo,» id est tam a corde, quam a corpore tuo, quia videlicet, et in cogitatione mundaberis, et in opere.
2.507
VERS. 24.--« Dabit pro terra silicem,» id est pro his omnibus in quibus tui infirmantur actus, solidam reddet fortitudinem,« et pro silice torrentes aureos,» id est pro robusto opere claritatem doctrinae, quia videlicet quasi ex fortitudine defluunt torrentes aurei, cum ab ore bene viventium sacrae doctrinae claritas affluit.
2.508
VERS. 25.--« Eritque Omnipotens contra hostes tuos,» id est protestabit contra spiritus malignos,« et» illo per suam virtutem eos depellente« argentum coarcervabitur tibi,» id est lucidum exuberabit intus talentum eloquii divini, videlicet, te dicente juxta Psalmistam:« Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei:» quae profecto perscrutari non poterat, cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere sub Allophylorum pravitate designatum est, qui puteos, quos Isaac foderat, terrae congerie replebant. Immundi namque spiritus dum Scripturae sacrae studentibus terrenas cogitationes ingerunt, quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt.
2.509
VERS. 26.--« Tunc,» scilicet, cum hoc argentum tibi coacervatum fuerit,« super Omnipotentem deliciis afflues,» id est in amore illius sacrae Scripturae epulis satiaberis, et juxta illud:« Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens,» dum mysticis intelligentiis pasceris, ad superna quotidie contemplanda sublevaberis.« Et elevabis,» scilicet, hoc modo,« ad Deum faciem,» id est mentem tuam, per interiorem imaginem Deo notam atque conspicabilem, quam videlicet dum reatu culpae quisque deprimitur, levare ad Deum conscientia reverberata veretur.
2.510
VERS. 27.--« Rogabis eum, et exaudiet te,» subaudi, qui sua hactenus praecepta contemnentem noluit audire.« Et vota tua reddes,» id est bonum propositum tenere valebis, videlicet, remota culpa, vel culpae poena, qua nunc obsistente reddere non potes. Saepe enim ex culpa agitur ut volenti bonum posse subtrahatur.
2.511
VERS. 28.--« Decernes rem, et veniet tibi,» subaudi, qui nunc, dum injustus es, adipisci non potes quod appetis,« et in viis tuis splendebit lumen tuum,» id est in operibus tuis justitia tua aliis erit in exemplum. Hos optimos fructus habebis, si, ut supra dixi, legem ex ore illius susceperis.
2.512
VERS. 29.--« Qui enim humiliatus fuerit,» id est humiliter legem ejus susceperit,« erit in gloria,» videlicet, juxta illud,« Qui autem se humiliaverit, exaltabitur,»--« et qui inclinaverit oculos,» id est nullum despiciendo respexerit, sed se minorem atque imparem cunctis quos aspicit aestimaverit,« ipse salvabitur,» id est altitudinem ascendet veritatis, quia falsum superbiae verticem deseruit.
2.513
VERS. 30.--« Salvabitur innocens,» scilicet, in retributione regni coelestis.« Salvabitur autem munditia manuum suarum,» videlicet, quia illum in extremo examine justitia judicis interni salvat, quem hic non in sua virtute praesumentem pietas ejus ab immundis operibus liberat. Cuncta haec Eliphaz etsi recta protulit, cui tamen proferret ignoravit, quia docere meliorem audere non debuit,« frustra» autem, ut per Salomonem dicitur,« jacitur rete ante oculos pennatorum,» quia videlicet pennati sunt bonorum spiritus, qui dum ad altiora per spem veritatis evolant, apposita pravorum hominum deceptionis retiacula declinant.
2.514
CAP. XXIII,
2.515
VERS. 1.--« Respondens autem Job,» mores suos planioribus verbis inchoat, sed dicta sua alta mysteriorum persecutione consummat. Qui quam invitus atque coactus bona sua enumeret, videlicet quia falsa crimina sustinebat, et hoc modo, juxta Apostolum, insipiens cogebatur fieri, qui potius ab amicis debuisset commendari; quam invitus, inquam, hoc faciat, ipse indicat, dum respondens hoc modo incipit:
2.516
VERS. 2.--« Nunc quoque,» id est, dum vos qui me consolari debuistis, potius adversando cogitis ut ipse me consoler commemorando bona quae gessi,« in amaritudine est sermo meus,» id est, non cum vana gloriatione, sed cum amaro animo loquor,« et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum,» quia videlicet, inordinatae consolationis intentio percussionem, quam imminuere debuit, multiplicavit, vel ut subtilius in typum sanctae Ecclesiae referatur,« manus,» inquit,« plagae meae aggravata est,» quia primam electi percussionem considerant, quod a conditoris sui visione divisi sunt, sed cum adhuc etiam adversa in hac vita accedunt, manus, id est fortitudo plagae eorum super gemitum ipsorum gravatur. Jam vero testem habere Deum cupiens quod vera de seipso dicturus sit:
2.517
VERS. 3.--« Quis mihi det[ tribuat],» inquit,« ut cognoscam et inveniam illum,» videlicet ut mihi perhibeat testimonium,« et veniam usque ad solium ejus,» scilicet, ut inter me et vos causa mea illo praesidente agatur. Quod omnino non vane optat, quia sic futurum est paulo post, cum amicos ejus Deus redarguit, et testimonium perhibet de illo, dicendo:« Non estis locuti rectum coram me, sicut servus meus Job.»
2.518
VERS. 4.--« Ponam,» inquit,« coram eo judicium,» id est, conscientiae meae testem invoco eum,« et os meum replebo increpationibus,» increpationibus, inquam, meis, ne dicam laudibus, quia bona ipsa quae dicturus sum non tam laudes quam increpationes sunt, quia non cum jactantia, sed cum amaritudine tristitiae a me proferuntur.
2.519
VERS. 5.--« Ut sciam verba quae mihi respondeat,» quod videlicet, meretur amara et humilis conscientia,« et intelligam quid loquatur mihi,» id est quod testimonium perhibeat aequitate judicii sui. Et ad hoc tendens.
2.520
VERS. 6.--« Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.» Mens etenim quaelibet justi si ab Omnipotente districte judicatur, mole premitur. Quis vero coram illo justus inveniri valeat, si secundum suae fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat? Illud ergo nolo. Sed quid?
2.521
VERS. 7.--« Proponat aequitatem contra me,» subaudi, potius quam fortitudinem, id est mensuram humanam perpendens ita se conformet et aptet, ut eum humana infirmitas sustinere valeat. Quo dicto, mirabiliter adventum mediatoris Dei et hominum Christi Jesu implorare videtur, qui a fortitudine divinitatis suae descendens, infirmitatem nostram suscepit, ut infirmus homo ad eum invenire accessum gratiae quandoque potuisset.« Proponat,» inquam,« aequitatem contra me,» ut dictum est,« et perveniat ad victoriam judicium meum,» id est, et tunc insidiantem adversarium per absolutionis meae judicium 465 victor excludam. Sed quid agam? Quomodo ad solium ejus perveniam?
2.522
VERS. 8, 9.--« Si ad Orientem iero, non apparet,» et caetera. Anhelantius exprimi non potuit desiderium quaerentis in veritatem faciem Domini. Et haec quidem satis in littera constant, videlicet, quia Creator omnium in parte non est qui ubique est, et invisibilis atque incircumscriptus intra semetipsum omnia continet, et omnia videt. Unde et sequitur:
2.523
VERS. 10.--« Ipse vero scit viam meam.» Ac si dicat: Videre non valeo videntem me et eum qui me subtiliter intuetur, intueri non possum. Sed tamen haec aliter intelligi possunt:« Si ad Orientem iero,» id est si mentem in consideratione majestatis ejus extulero,« non apparet,» quia videlicet, qualis sit a cogitatione mortali videri non praevalet.« Si ad Occidentem,» id est si ad considerandam humanam mortalitatem mentis oculos deflexero,« non intelligam eum,» subaudi sed potius indignum me ejus visione esse cognoscam.« Et si ad sinistram,» subaudi iero, id est peccatorum delectationibus consensero,« quid agam,» id est quid proficiam? subaudi non enim in delectatione peccati valet agnosci.« Si me vertam ad dexteram,» id est si de meis virtutibus me extollam,« non videbo illum,» subaudi sed amplius exercebor per superbiam.« Ipse vero scit viam meam,» ac si dicat: Quamvis illum non videam, tamen coram illo confido dicere me quae de me bona dicturus sum, quia videlicet,« ipse scit viam meam,» id est et quae egerim, et qua intentione, vel humilitate nunc illa commemoratus sim,« ipse scit. Et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit,» id est flamma desiderii, quo anima mea liquefit, dum, ut supra dictum est,« illum quaerit et non invenit,» simul cum ipso flagello quo crucior, puriorem me reddet sibi. Nunc quoniam, licet eum non videamus, ante solium ejus, qui ubique praesens est, sumus; audite quam, ut dixi,« ipse scit viam meam.»
2.524
VERS. 11.--« Vestigia ejus secutus est pes meus,» ac si dicat: Nequaquam ita, sicut vos dixistis, ambulavi in iniquitate, sed« vestigia ejus,» id est exempla pietatis ejus,« secutus est pes meus,» id est omnis propositi mei motus, sive profectus.« Viam ejus,» id est legem ejus, scilicet illam quae etiam absque Scriptura naturaliter scitur ab omnibus, cujus haec summa est:« Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris,»--« custodivi, et non declinavi ex ea.»
2.525
VERS. 12.--« A mandatis labiorum ejus,» scilicet illis quae praeter naturalem legem sanctis Patribus est locutus,« non recessi,» et haec non superficie tenus observavi,« sed in sinu meo,» id est in secreto cordis et radice purae intentionis,« abscondi,» id est memoriae mandavi,« verba oris ejus,» id est dicta mihi ex auctoritate ejus. Et si quaeras cur tam sollicite vel tanta intentione egerim, causam tibi reddo terribilem dicens
2.526
VERS. 13.--« Ipse enim solus est,» id est similem non habet, idcirco non negligenter coram illo ambulandum est.« Solus, inquam, est,» quia videlicet esse ejus non tale est quale est esse angelorum, aut hominum, aut coeli, aut terrae, aut maris, aut aeris; et ideo sollicite timendus est, quia« et nemo potest avertere cogitationes ejus,» id est quia semel fixa nequaquam ab aliquo mutari possunt judicia ejus, et« quia horrendum est incidere in manus ejus,»--« et anima ejus,» id est omnia penetraris, cuncta disponens vis ejus,« quodcunque voluit, hoc fecit,» quia videlicet tam in apostatis angelis quam in hominibus perversis; inde quoque voluntatem suam implet, unde voluntati illius repugnare videntur. Ideo, inquam, timendus est, quia,
2.527
VERS. 14.--« Cum expleverit in me voluntatem suam,» id est cum praesentibus flagellis me afflixerit, quantum voluerit,« et alia similia multa praesto sunt ei,» id est si ferire cogitat, adhuc invenit, unde plagam tam temporalem quam aeternam augeat.
2.528
VERS. 15.--« Et idcirco a facie ejus turbatus sum,» id est in omni vita mea timui eum,« et considerans eum,» videlicet in cordis secretario per contemplationem, idcirco majestatis ejus assistens« timore sollicitor,» id est sententiam ejus super me semper suspectam habeo. Et hunc spiritum timoris Domini non ex me habeo, sed ex ejus domo. Hoc est, quod sequitur:
2.529
VERS. 16.--« Deus mollivit cor meum,» scilicet ut timerem eum, quem non timent obdurati, quorum corda lapidea sunt,« et Omnipotens conturbavit me,» scilicet utili pavore, ne durae mentis essem, et proinde in malum corruerem.
2.530
VERS. 17.--« Non enim perii propter imminentes tenebras,» ac si dicat: Hunc in me timorem Domini esse non vobis praesens flagellum faciat incredibile, neque dicatis: Si ita timoratus fuisti, quare ego peris? Ne inquam, ita dicatis:« Non enim perii,» scilicet in praesenti,« propter imminentes tenebras,» id est ideo ut futuras tenebras meae, ut putatis, impietati debitas tali plaga commonitus per poenitentiam evadam,« nec faciem meam,» id est mentem meam,« operuit caligo,» id est Dei oblivio, ita ut opus sit tali me excitari flagello. Vos istud latet, sed Deum non latet. Hoc est, quod sequitur:
2.531
CAP. XXIV,
2.532
VERS. 1.--« Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora,» videlicet nec praeterita nec futura; quanto magis nec mea praesentia?« Qui autem noverunt,» id est nosse sibi videntur,« eum,» scilicet qui altum sapiunt, et apud se sapientes sunt, subaudi sicut vos qui super me praeripitis, et sensu vestro profertis ejus judicium,« ignorant dies illius,» id est antiquam et maturam dispositionem aeternitatis ejus, qua ea quae circa me sunt et similia disponuntur.
2.533
VERS. 2.--« Alii terminos transtulerunt,» id est qui impii sunt, et ea faciunt quae vos me fecisse dicitis quasi impium, longe alii, id est longe a me diversi sunt, imo et econtrario mihi incedunt. Hoc et caetera quae sequuntur talia sunt, ac si dicat sancta Ecclesia de perfidia haereticorum:« Alii,» id est a me extranei, qui ex me exierunt quia mei non erant,« terminos transtulerunt,»--« terminos,» videlicet antiquos Scripturarum, quos sancti Patres posuerunt.« Diripuerunt greges,» id est imperitos populos,« et paverunt eos,» scilicet pestiferis doctrinis ad interficiendum nutriendo.
2.534
VERS. 3.--« Asinum pupillorum abegerunt,» id est quemlibet indoctum quidem, et terrenis rebus insudantem, sed pupulis, id est electis Dei teneris utilem et subsidia ministrantem a via veritatis in errorem suum averterunt.« Et abstulerunt pro pignore bovem viduae,» id est nonnunquam etiam praedicatorem fidei catholicae, ut alii sequantur illum. Nam hoc est quod ait« pro pignore.» Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est cum tenetur, sed tamen adhuc aliud est quod quaeritur.« Pro pignore» ergo bos tollitur, quando idcirco ipse praedicator rapitur, ut alii sequantur. De quibus subditur:
2.535
VERS. 4.--« Subverterunt pauperum viam,» id est eorum vitam, qui divini eloquii non habent argentum et aurum, et ideo facilius subverti possunt,« et oppresserunt pariter mansuetos terrae,» eos videlicet quorum mansuetudo cum discretione non est, et terrae dedita est.
2.536
VERS. 5.--« Alii,» inquam, non ego, quem onagro comparastis, qui se liberum natum putat, sed alii longe dissimiles mihi,« quasi onagri in deserto,» id est a timore Domini soluti,« egrediuntur,» scilicet a communi conversatione hominum, ut quasi per solitariam viam reverentiores videantur.« Egrediuntur, inquam, quasi onagri ad opus,» non Dei, sed suum, sicut scriptum est:« Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae, attrahit ventum amoris sui,» id est vir 466 vanus a vinculis fidei et rationis alienus, in ambitione cordis sui eam, quae non aedificare, sed inflare novit, attrahit scientiam.« Egrediuntur, inquam, quasi onagri. Vigilantesque ad praedam,» id est, intenti ad depravandam sacram Scripturam, et ad sui sensus servitium detorquendam,« praeparant panem liberis suis,» id est doctrinam mendacii sequacibus suis.
2.537
VERS. 6.--« Agrum non suum demetunt,» id est cordibus auditorum qui a fidelibus viris bonum verbi Dei semen acceperunt, zizaniam superseminant, quae malo suo demetant,« et vineam ejus, quam vi oppresserint vindemiant,» id est religiosum laborem ejus quem contentionibus superare possunt annihilant.
2.538
VERS. 7.--« Nudos,» subaudi a bonis operibus,« dimittunt homines;» videlicet sic eos docentes vivere, ut appareat turpitudo eorum,« quibus non est operimentum in frigore,» id est opus bonum in infidelitate.
2.539
VERS. 8.--« Quos imbres montium rigant,» id est sacra verba doctorum instruere nunc primum coeperant,« et non habentes velamen,» subaudi quo illorum tegantur peccata,« amplexantur lapides,» id est sanctos ambiunt martyres, ut habere mereantur intercessores. Talibus inquam,
2.540
VERS. 9.--« Vim fecerunt,» quia verbis blandioribus persuadere non possunt, verborum et operum violentia grassantur,« depraedantes pupillos,» videlicet quos Pater misericors in sinu sanctae Ecclesiae collocavit tenere nutriendos,« et vulgum pauperem spoliaverunt,» id est populo indocto fidei tulerunt vestimentum.
2.541
VERS. 10.--« Nudis,» id est nullo bono opere ornatis,« et incedentibus absque vestitu,» id est quod pejus est, mala et dedecorosa facientibus,« et esurientibus,» id est ad poenitentiam quandoque redire cupientibus,« tulerunt spicas,» id est in mentibus eorum repositas perniciosis suasionibus destruxere Patrum sententias, quae non immerito per spicas signantur; quia, dum saepe per figurata eloquia proferuntur ab eis, tegmen litterae quasi aristarum palea subtrahitur, ut ad medullam spiritus perveniatur.
2.542
VERS. 11.--« Inter acervos eorum meridiati sunt,» id est persecutionum potestatem per se non habentes, eorum multitudini sese adjungendo delectati sunt,« qui calcatis torcularibus,» id est cruentati factis crudelibus, unde et David propheta sanctae Ecclesiae afflictionem conspiciens psalmum pro torcularibus scripsit.« Calcatis, inquam, torcularibus,» id est respersi sanctorum cruore et satiati sedibus,« sitiunt,» id est adhuc facere crudeliora insistunt. Et hoc agendo:
2.543
VERS. 12.--« De civitatibus,» id est de multis ecclesiarum locis vel conventibus,« fecerunt viros,» id est fortes et perfectos,« gemere.» Sic videlicet, quomodo gemebat, prae omnium Ecclesiarum sollicitudine Paulus, cum diceret:« Quis scandalizatur, et ego non uror;» et:« O insensati Galatae, quis vos fascinavit,» et multa talia.« Et anima vulneratorum,» id est de alieno lapsu tabescentium justorum,« clamavit,» scilicet ad Deum,« et Deus inultum abire non patitur,» subaudi quamvis illud fieri patiatur, qui nonnisi justo ordine injustum aliquid fieri patitur.
2.544
VERS. 13.--« Ipsi fuerunt rebelles lumini,» id est non per ignorantiam peccaverunt, sed per superbiam, lumini scientiae quod habebant rebellantes ore et opere, quod est, blasphemare in Spiritum sanctum.« Rebelles, inquam, fuerunt,» id est elationis suae scutum, ne salubriter in corde ferirentur, jaculis veritatis objecerunt. Et quia prius sciendo« rebelles fuerunt,» postmodum caecati sunt, ut nescirent. Hoc est, quod sequitur:« Nescierunt vias ejus,» id est traditi sunt in reprobum sensum, et obscuratum est insipiens cor eorum, quia Deum cognoscentes non sicut Deum glorificaverunt,»--« nescierunt, inquam, nec reversi sunt per semitas ejus,» id est non conversi sunt ad Deum per arctam poenitentiae viam, quia videlicet justo judicio tam obscuratum quam obduratum est cor eorum. Adhuc sub nominibus duorum nequissimorum scelerum, homicidii videlicet et adulterii, nequitiam detestatur haeretici.
2.545
VERS. 14.--« Mane, inquit, primo,» id est in prosperitatis suae gaudio, neque enim ita ut littera sonat magis in die quam in nocte fiunt homicidia, sed in prosperitate sua, ut dictum est, quasi« mane primo consurgit homicida,» id est erigitur in praesentis vitae gloria;« interficiet egenum et pauperem,» id est infirmitatis conscium et humilem.« Per noctem vero,» id est in adversitate, cum, disponente Deo, subito gloriam acceptae potestatis amiserit,« erit quasi fur,» quia videlicet etsi locum mutat, mentem non mutat, dum occulte consilia mala probet, quia vi nocere non praevalet.
2.546
VERS. 15.--« Oculus adulteri observat caliginem.» Hoc etiam juxta litteram nil obstat intelligi, ut qui adulterium perpetrare desiderat, tenebras exquirat. Sed quia contra haereticos sententia promitur,« oculus, inquit, adulteri observat caliginem,» id est sicut adulter per tenebras in carnali coitu non prolem quaerit, sed voluptatem; sic haereticus in hypocrisi adulterat Dei verbum, quia videlicet non spirituales Dei filios gignere, sed suam scientiam praedicando desiderat ostentare, et quasi alienam conjugem tollit, dum fidelem animam in suum errorem allicit.« Oculus,» inquit, id est intentio ejus,« observat caliginem,» videlicet ut homines lateat,« dicens: non me videbit oculus,» subaudi humanus: nam Dei oculos non reveretur.« Oculus,» inquam, humanus, quia videlicet quod, ut praedictum est, in mente agitur, valde difficile est, ut ab humano visu penetretur.« Et operiet vultum suum,» id est per hoc quod agit eveniet, ut in eo similitudo Dei, quae est vultus cordis humani, ita confundatur, ut dicat ei Christus in die judicii: Non novi te. Operiens ergo sic vultum suum quid agit?
2.547
VERS. 16.--« Perfodit in tenebris domos,» id est conscientias justorum sauciare conatur, maxime in tenebris, id est in tempore adversitatis, quibus prospere viventibus perversa non audebat loqui.« Perfodit, inquam, sicut in die,» id est in prosperitate illorum« condixerant sibi,» quia videlicet dum loqui non audebant, ad maligna tantum contra eos consilia vacabant.
2.548
VERS. 17.--« Si subito apparuerit aurora,» id est si post adversitatem justus quispiam fulciatur sublimiter potestate aliqua,« arbitrantur umbram mortis,» quia videlicet qui se perversa egisse meminerunt, corripi pertimescunt.« Et» hoc ideo, quia« sic in tenebris,» id est in peccatis,« quasi in luce,» subaudi justitiae« ambulant,» scilicet ita securi quasi justorum facta habeant, et sic in praesenti caecitate laeti sunt, ac si jam aeternae patriae luce perfruantur.
2.549
VERS. 18.--« Levis est,» subaudi quilibet talis,« super faciem aquae,» id est plusquam superficies aquae, quia videlicet si quaelibet hunc aura tentationis attigeri, sine tarditate aliqua retractationis trahit.« Maledicta sit pars ejus in terra,» videlicet quia ad tempus benedicitur, id est prosperatur, in reatu tamen perpetuae maledictionis tenetur,« nec ambulet per viam vinearum,» id est per rectitudinem Ecclesiarum, quae via recta fides, vel justitiae rectitudo est.
2.550
VERS. 19.--« Ad nimium calorem,» id est ad impatientiam semper contentiose agentem, et ad rixas calentem,« transeat ab aquis nivium,» id est a lectione Scripturarum per frigus perfidiae seu male intellectarum. Ac si aperte dicat: Quia humiliter sub disciplinae vinculo non constringitur, ab infidelitatis suae frigore, per immoderatam sapientiam in errorem labatur. Nam de hujusmodi scriptum est:« Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam.»--« Et usque ad inferos peccatum illius,» subaudi ducatur, quia videlicet ante finem vitae praesentis 467 per correctionem ac poenitentiam non emendatur.
2.551
VERS. 20.--« Obliviscatur ejus misericordia,» id est Omnipotentem quem nunc justum non timet, post invenire misericordiam non valeat, scilicet, quia peccatum quod hic non corrigitur, ejus illuc venia frustra postulatur.« Dulcedo illius vermis,» subaudi, est, dum vivit, id est caro, quae vere putredo est et vermis, cujus concupiscentia totum est hoc quod appetit in mundo prosperari, caeteros excedere, rebus et honoribus tumere. Qualis autem sit, imo quod vere vermis sit carnis substantia, testantur sepulcra; quae quis parentum, quis amicorum tangere velit, quantumlibet viventem dilexerit? Caro itaque, dum concupiscitur, pensetur quid sit exanimis, et tunc intelligitur quid amatur. Sanctus vir per vulnera et verba sic loquens sua, ut etiam significet nostra, adhuc de poena ejusdem impii subjicit, dicens:« Non sit in recordatione,» subaudi Dei, quia videlicet dignum non est tantae majestati ut ante conspectum memoriae ejus pareat hic, non dicam homo, sed reptile tantae abjectionis, cujus, ut supradictum est,« dulcedo est vermis.»--« Non sit,» inquam,« in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum,» id est non solum succidatur per carnis mortem, sed et conteratur per aeternam damnationem,« quasi lignum infructuosum,» subaudi, et ideo jure succidendum, et in ignem mittendum. Et vere infructuosum.
2.552
VERS. 21.-- Pavit enim sterilem, id est fovit delectationibus carnem, quae nullam gignit bonam cogitationem.« Sterilem,» inquam, et« quae non parit,» id est quae nunquam desinit esse sterilis, sed perseverat in suis concupiscentiis.« Et viduae bene non fecit,» id est animae suae noluit misereri. Quam, quia a Deo viduata fuerat, Christus sibi jungere venit,« tanquam sponsus procedens de thalamo suo.» Cui viduae benefacere est in ejus quae mortui Viri sui amore atteritur consolatione laborare. Sed hic illi bene non fecit, quia videlicet pro illa nihil laboravit. Vel ut de haeretico coepta prosequatur expositio:« Pavit,» subaudi haereticus,« sterilem,» id est, pascendo praedicatione erroris sui fecit sterilem atque erroneam plebem.« Et viduae bene non fecit,» id est sanctae Ecclesiae, cujus vir Christus nunc absens est, servire et collaborare contempsit.
2.553
VERS. 22.--« Detraxit fortes,» id est in errorem suum rapuit superbos, saeculi potentes.« In fortitudine sua,» id est in eloquentia clara et contentiosa,« et cum steterit,» id est quandiu vivit,« non credet vitae suae.» id est, contemnit de Deo vera sentire. Sed et qui in corpore Ecclesiae rectam videtur fidem tenere, dum perverse vivit, vitae suae non credit, quia videlicet confitetur se nosse Deum, factis autem negat. Diceret aliquis: Quare ergo vivit! Ad quod respondetur.
2.554
VERS. 23.--« Dedit Deus ei locum poenitentiae,» id est idcirco illum in iniquitate tolerat, ut per patientiam suam ad poenitentiam illum exspectando ab iniquitate compescat, et ille abutitur eo, subaudi poenitentiae loco, in superbiam, id est secundum duritiam suam thesaurizat sibi iram, nec si centum annis exspectetur, resipiscit, unde et justius damnatur, sicut scriptum est:« Peccator centum annorum maledictus erit.» Ubi centenarius pro infinito ponitur, quia videlicet a peccati perpetratione nulla temporis longinquitate compescitur.« Oculi enim ejus,» id est intentiones cordis ejus,« sunt in illius viis,» id est scienter errans, et meliorem viam sciens, a praesentibus non separatur, et solis vitiis, ut per hoc animo satisfaciat, semper intendit.
2.555
VERS. 24.--« Elevati sunt ad modicum,» subaudi impii,« et non subsistent,» videlicet juxta quod alibi scriptum est,« Vidi impium, superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, et transivi, et ecce non erat.» Sic fumus, ubi in altum ascenderit, dissipatur, et nebula mane densata, solis radiis abstergitur, et matutino rore herba gaudens, subito calore siccatur; sic et spumosae aquarum bullae certatim prodeunt, et certatim diruptae depereunt,« et humiliabuntur sicut omnia,» subaudi quibus ipsi innituntur: omnia enim terrena quasi humiliantur, videlicet, quia transeunt ipsa elementa, atque immutantur. Ac si aperte dicat: Stare omnino nequeunt, quia ipsa quoque quibus innituntur fugiunt.« Humiliabuntur,» inquam,« et auferentur, sicut omnia,» videlicet, quia non haerent ei qui est super omnia.« Et sicut summitates spicarum,» id est aristae, videlicet quae conjunctae prodeunt, sed paulatim crescendo paulisper ab invicem hirsutae et rigidae disjunguntur, sic ipsi, qui naturae quidem communione sibi conjuncti sunt, sed contra se vicissim crescendo dividuntur, et diversis vitiis contendentes, alius alium supergredi nititur; sic, inquam, conterentur, videlicet, ut illis contritis, grana, id est justi, appareant, qui stantibus aristis, id est, eisdem injustis, latebant, et illis in aeterna supplicia cadentibus, sanctorum justitia quanta veritate candeat demonstretur. Tunc scilicet, quando per ventilabrum, qui, juxta Joannem, in manu Judicis est, area sanctae Ecclesiae permundabitur, et eventilatis ad comburendum paleis, triticum in horrea coeli recondetur.
2.556
VERS. 25.--« Quod si non ita est,» inquit,« quis me potest arguere esse mentitum?» Ac si aperte dicat: Ita sunt cuncta ut protuli. Quae tamen si ita non essent, a vobis redargui nequaquam possem, quia, dum adhuc propriae succumbitis, alienam reprehendere fallaciam non valetis.« Et ponere ante Deum verba mea,» scilicet in examine veritatis, quia vobis ipsis peccando faciem ejus absconditis. His dictis contra eos qui fugitiva potestate superbiunt, et ventosis honoribus intumescunt, beatus Job ea quae supra coeperat de moribus suis prosecuturus erat, sed Baldad.
2.557
CAP. XXV,
2.558
VERS. 1.-- Non ferens silentium, motusque eo dicto, quod nunc novissime intulit, dicens,« Si non ita est, quis me poterit arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea,» interrumpit coepta ejus verba, dicens:
2.559
VERS. 2.--« Potestas et terror apud eum est,» etc. Ac si dicat: Dixisti:« Quis me poterit arguere esse mentitum.» Ego autem dico:« Apud ipsum, qui facit concordiam in sublimibus suis,» id est qui superbientes adversum se spiritus dejiciendo, pacem et humilitatis concordiam firmavit in coelo,« apud ipsum,» inquam,« potestas est,» subaudi arguendi etiam te,« et terror,» videlicet praesens flagellum, quo jam terribiliter arguit te, ita ut terreantur alii videntes te. Quod contra virum sanctum acerbe nimis dictum est. Vult enim intelligi quod eadem justitia, vel eamdem ob culpam, B. Job percussus sit, pro qua diabolus de coelo projectus, concordiam quam turbabat in sublimibus, id est in coelestibus, reliquit.« Potestas,» inquam, apud eum est, et,
2.560
VERS. 3.--« Nunquid est numerus militum ejus,» videlicet, quia dixisti,« et quis poterit ponere ante Deum verba mea,» quasi non habeat qui in conspectu ejus nuntiet verba tua,« Nunquid,» inquam,« est numerus,» id est nunquid non sunt innumerabiles spiritus, qui hominum dicta vel facta coram Creatore quotidie die noctuque referre valeant? omnes utique concordes, ut supra dictum est, licet Danieli dicat:« Angelus princeps Persarum,» id est angelus qui praeest Persis,« restitit mihi.» Non enim per discordiam contra se angeli veniunt, sed per justitiae concordiam, quia videlicet subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt.« Et super quem,» inquit, non« fulget[ al. surget] lumen illius,» id est et praeter hoc, quod ab angelis illi cuncta 468 nuntiantur, quem non vident oculi ejus? Et cum coram illis oculis qui bonos et malos contemplantur, aliqui ex dictis vel factis suis justificentur?
2.561
VERS. 4.--« Nunquid justificari potest homo comparatus Deo,» id est tu ille homo, qui te comparas Deo, dum dicis:« Disputare cum Deo cupio,» et talia multa, et nunc novissime dixisti:« Quis me poterit arguere,» tanquam Deo sis compar, quem solum nemo potest arguere?« Nunquid, inquam, justificari potest, aut apparere mundus natus de muliere?» Id est etiamsi non haberes etiam maculam, praeter hanc, quod natus es de muliere, videlicet viro injecta est persuasio culpae.
2.562
VERS. 5.--« Ecce etiam luna,» id est coelestis Ecclesia, quam praesens sol divinitatis illustrat,« non splendet,» videlicet nisi solis ejusdem lumen habeat,« et stellae,» id est quique sanctorum angelorum,« non sunt mundae in conspectu ejus,» id est in comparatione ejus, imo qui ex eis comparaverunt se illi, facti sunt tenebrae.
2.563
VERS. 6.--« Quanto magis homo putredo,» id est non solum qualiscunque homo, qui unquam futurus est putredo, sed homo qui jam est putredo, utpote sedens in sterquilinio, et saniem radens de latere suo?
2.564
CAP. XXVI,
2.565
VERS. 1, 2.-- Hac ultima contumelia finitis amicorum verbis, beatus Job altiori acumine innitens, coepta prosequitur, ejusque dicta tam sunt valida quam extrema; quia et sic usus jurisperitis esse solet, ut argumentum, quo adversariis suis eminere se praevident, ad conclusionem servent.« Cujus, inquit, adjutor es?» Magna et digna potentis animae indignatio, non ferentis quod Baldad adjutor Dei videri appetat, quia videlicet, etsi sunt aliqui Dei adjutores, tales ille nunquam dignatur habere adjutores, qualis hic erat, qui in condemnationem innocentis proximi Deum se adjuvare putabat, quod utique faciendo, non tam adjutor quam adulator, non tam laudator erat quam irrisor. Cujus, inquam, adjutor es?« Nunquid imbecillis,» id est ejus, cujus ego baculum fregerim?« et sustentas brachium ejus, qui non est fortis,» scilicet ne me reluctante teneri et delicati lassetur brachium Domini? videlicet ut qui conducti plorant in funere, dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic et tu derisor vero plus laudatore moveris.« Et sustentas, inquam, brachium ejus, qui non est fortis,» id est ita ad adjuvandum ingeris, quasi me non satis fortiter percusserit, cum econtrario ut constantius percutere possit, cum econtrario velit ipse teneri, sicut per quemdam illi dicitur:« Non est qui consurgat et teneat te.»
2.566
VERS. 3.--« Cui dedisti consilium?» Tenet hoc quod longe superius dixerat:« Apud ipsum est fortitudo et sapientia.» Nam, postquam de fortitudine dixit,« cujus adjutores,» etc., nunc de Sapientia subjungit,« cui dedisti consilium,» etc.« Consilium,» inquam,« cui» quasi jurisperitus« dedisti,» multa videlicet adversum me crimina componendo, quae is qui me percussit adversum me numeret, ne videatur injuste percutere, dum reclamo dicens:« Disputare cum Deo cupio.»--« Forsitan illi,» subaudi dedisti consilium,« qui non habet sapientiam?» Illud quidem charitatis esset, scilicet ei consilium dare, qui sapientiam non habet, quia consilio indiget; dare autem Deo, qui ipsa Sapientia est, nimis perversae et importunae adulationis est.« Et prudentiam tuam ostendisti plurimam,» scilicet plus appetendo sapere quam oportet sapere, et confingendo quasi in favorem Dei mala contra proximum tuum, quae constat non esse.
2.567
VERS. 4.--« Quem docere voluisti?» subaudi qui contra me debeat loqui,« nonne eum qui fecit spiramentum?» subaudi et ideo melius per se novit quae in eodem spiramento sunt.
2.568
VERS. 5.--« Ecce gigantes gemunt sub aquis.» Nunc tumorem vanae sapientiae increpat per doctrinam ejusdem fortitudinis et sapientiae Dei, et plena mysteriis verba personat.« Gigantes,» inquit, id est apostatae angeli, vel homines superbi,« gemunt sub aquis,» id est sub abysso judiciorum Dei nescientes ea quae sunt Dei, quia Deus per Spiritum suum illis non revelavit,« et qui habitant cum eis,» id est qui eorum gloriae ex delectatione sociatur, subaudi pariter gemunt. Hoc procul dubio divinae fortitudinis est quod genuerit, videlicet dignis astricti vinculis, et rudentibus inferni detracti reservantur in diem judicii, quando recipient ab illo consummatam sententiam, contra quem tumuerunt per superbiam. Hoc vero sapientiae ejus est, quod sequitur:
2.569
VERS. 6.--« Nudus est infernus,» id est malitiam suam non valet obtegere diabolus,« coram illo, et nullum est operimentum perditioni,» id est cunctis damnationis ejus sociis, quia videlicet non est ubi abscondantur;« omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus».
2.570
VERS. 7.--« Qui extendit aquilonem super vacuum,» subaudi« apud illum est fortitudo et sapientia,»--« qui aquilonem,» id est diabolum ab electorum cordibus ejectum vasisque et armis suis spoliatum,« extendit super vacuum,» videlicet ut contentus sit operire corda illorum, qui a gratia Dei vacui sunt,« et appendit terram,» id est sanctam Ecclesiam in fide solidam, et bonorum operum terram fructiferam,« super nihilum,» id est super gentiles populos, propter nullum eorum meritum, sicut scriptum est in psalmo:« Pro nihilo salvos facies illos.» Hoc vero quo ordine factum sit, mirifica subdens ratione contexit.
2.571
VERS. 8.--« Qui ligat aquas in nubibus,» quod est opus procul dubio sapientiae ejus.« Ligat, inquam, aquas,» id est cum discretione distribuit doctrinae suae munera,« in nubibus,» id est in apostolis caeterisque sanctis praedicatoribus,« ut non erumpant pariter deorsum,» id est, ut non aequaliter omnibus expendantur, sed pro capacitate audientium doctrinae mensura contemneretur, ne rudes auditores, qui adhuc tanquam parvuli fovendi sunt, immensitate mysteriorum obruantur. Qualibus apostolus:« Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.» Et in lege scriptum est:« Si quis foderit cisternam, et non operuerit eam,» id est si quis intellectu valido Scripturae arcana penetraverit, et coram his, qui non capiunt, per silentium non texerit,« cecideritque bos vel asinus in ea,» id est scandalizatus fuerit aliquis simplex, sive munda sive immunda sit ejus vita,« Dominus cisternae reddet pretium jumentorum,» id est reus tenebitur pro illis ad agendam poenitentiam.
2.572
VERS. 9.--« Qui tenet, inquam, vultum solii sui,» id est supra dicto modo occultat gloriam regni sui, videlicet ne quandiu in hac mortali carne subsistimus, quanta sint illa angelorum ministeria vel caetera Dei secreta, videamus, vel quia contra amicos suos haec loquitur, qui rationes percussionis ejus se comprehendendum arbitrabatur, recte hoc modo dicitur:« Qui tenet vultum solii sui,» id est qui non ostendit vobis, vel vestri similibus, rationem judicii sui,« et expandit super illud nebulam suam,» videlicet quia manens invisibilis occulta judicia sua super nos exerit.
2.573
VERS. 10.--« Terminum circumdedit aquis,» id est modum praefixit scientiae humani generis, videlicet ut perfecta aeternitatis suae scientia nulli tribuatur,« usquedum finiantur lux et tenebrae,» id est quousque cursus justorum injustorumque finietur, quorum adversa distantia recte per lucem signatur, et tenebras, quibus utique, ut ait Apostolus, nulla est ab invicem societas.
2.574
VERS. 11.--« Colummae coeli contremiscunt,» id est angeli sancti vel praedicatores summi tremore concutientur, subaudi propter 469 hoc divinae dispositionis judicium,« et pavent ad nutum ejus,» scilicet, non poenali timore, sed reverenti admiratione, omnipotentiam Creatoris contemplantes. Adhuc manifestius de eadem fortitudine et sapientia subjungitur.
2.575
VERS. 12.--« In fortitudine, inquit, illius,» id est per incarnatum Verbum illius,« repente maria congregata sunt,» id est discordantia prius saecularium corda ad concordiam unius fidei congregata sunt,« et prudentia ejus percussit superbum,» id est patientia et humilitas mortis ejus, in qua nobis providit, vicit diabolum.
2.576
VERS. 13.--« Spiritus ejus,» subaudi post istam victoriam de coelo missus,« ornavit coelos,» id est sanctos ditavit apostolos, videlicet, faciendo de infirmis fortes, de timidis zelo bono ferventes, de imperitis doctos. Quod bene Spiritus sanctus fecisse dicitur, quia videlicet, nisi apostoli promissa ejus dona perciperent, nullo fortitudinis, vel caeterarum virtutum decore claruissent. Hoc sapientiae Dei est, quod vero sequitur, fortitudinis ejus laus est.« Et obstetricante, inquit, manu ejus,» id est parvulos custodiente, vel ad regenerandum filios Adam suscipiente, dextera ejus« egressus[ al. eductus] est coluber tortuosus,» id est ejectus est de atrio suo fortis armatus diabolus. Qui ideo coluber tortuosus dicitur, quia per colubrum decepit humanum genus, quem et idcirco intrare permissus est, ut ex ipso vase cognosceretur, qualis ipse est, scilicet tortuosus et lubricus; tortuosus, quia in veritate non stetit; lubricus, quia si primae suggestioni ejusdem non resistitur, repente totus ad intima mentis, dum non sentitur, illabitur.
2.577
VERS. 14.-- Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus, id est fortitudinis et sapientiae ejus,« et cum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus,» scilicet haec pauca, quae de primo adventu ejus prophetico spiritu praenuntiamus,« quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri,» id est sonorum atque terribilem secundum adventum ejus tolerare? Parvam enim stillam sermonum ejus appellat notitiam primi adventus ejus, quia videlicet quidquid altum, quidquid terribile de ejus consideratione per primum adventum cognoscimus, tantum est ad comparationem immensitatis secretorum coelestium, quae per secundum adventum revelanda sunt, tanquam si grandi tonitruo parva stilla comparetur.
2.578
CAP. XXVII,
2.579
VERS. 1.--« Addidit quoque Job» subaudi, postquam ad ea congrue respondit, quae Baldad in contumeliam ejus dixerat. Dixerat enim de fortitudine Dei, qua principem discordiae diabolum de sublimibus coelorum projecit, qui facit concordiam in sublimibus suis et caetera, et beatus Job responderat prophetice de eadem fortitudine simul et sapientia, qua eumdem diabolum de cordibus quoque hominum quos elegit, ejecturus erat. Ad haec, inquam, addidit athleta fortissimus, superatis triplici congressu quasi tribus gladiatoribus victor in media consistens arena, virtutumque suarum, quibus vicisset, arma spectatoribus ostendens aurea. Addidit ergo assumens parabolam suam, non utique aliquod musicae organum quod appelletur parabola, musica enim in luctu importuna narratio est, sed parabolam suam, id est sui similitudinem, videlicet verba quibus parabolice divina loquitur mysteria, statum Ecclesiae in sua uberius describens persona, plana tamen locutione suo more inchoans:
2.580
VERS. 2, 3.--« Vivit Dominus,» subaudi de quo dixit insipiens. Non est Deus, aut si est, res humanas curare non est credendus, cum saepe bonis mala, et malis eveniunt bona.« Vivit inquam, Dominus[ Deus],» id est testor viventem qui est Dominus,« qui abstulit judicium meum,» subaudi de ore hominum, ut contra quod merui me nunc opinentur esse impium, qui abstulit, inquam, qui non dedignatur humana curare, sicut insipientes putant, qui videntes pacem peccatorum zelati sunt« et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso,» sed cum consilio quod ipse scit« abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam,» dando, videlicet percussori meo potestatem justam, quamvis habenti voluntatem injustam; testor, inquam, viventem, testor Omnipotentem,« quia donec superest halitus,» id est, discretio boni et mali.« in me;» sequitur enim:« et spiritus Dei in naribus meis,» id est inspiratio Dei in munere discretionis, discretio namque in Scriptura sacra per nasum solet significari, quandiu, inquam, superest in me virtus discernendi inter bonum et malum.
2.581
VERS. 4.--« Non loquentur labia mea iniquitatem,» et ut apertius intelligas quam iniquitatem,« nec lingua mea, inquit, meditabitur mendacium.» Vide, quia hoc est blasphemiam dicere in Spiritum sanctum, habere dono Spiritus sancti discretionem boni et mali, et cognito videlicet mendacium econtra scienter machinari quod faciunt haeretici.
2.582
VERS. 5.--« Absit a me,» subaudi hoc peccatum,« ut justos vos esse judicem,» scilicet in eo quod ad praesens pertinet negotium, dum vos ab eventu temporalium commodorum sive incommodorum, pensanda aestimatis merita bonorum, sive malorum. Nam si vos in hac sententia justos judicarem, peccarem mentiendo, non solum contra conscientiam meam, sed et contra sanctos omnes, qui cum justificent cor suum, et lavent inter innocentes manus suas, flagellantur tamen tota die, et castigatio eorum in matutinis, id est in praesenti,« quando incipit judicium de domo Dei( I Pet. IV).» Absit, inquam:« Donec deficiam,» id est quandiu flammantem in me habebo veritatis lucernam,« non recedam ab innocentia mea,» id est nihil contra veritatem eamdem loquar lingua dolosa.
2.583
VERS. 6.--« Justificationem meam, quam coepi tenere,» subaudi, ab ineunte aetate, videlicet nunquam adversando veritati mihi cognitae,« non deseram,» subaudi vestra victus contentione coepi, inquam, tenere.« Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.» Non dico quidem quod nunquam peccaverim, cum et supra dixerim:« Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum,» et iterum« si lotus fuero quasi aquis nivis, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea,» sed hoc dico, quod nunquam sciens vera econtrario locutus sim falsa, vel, quod agendo mala simulaverim bona, fuerimque sicut nunc opinamini, hypocrita. De hujusmodi, inquam, non reprehendit me cor meum in omni vita mea. Imo:
2.584
VERS. 7.--« Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.» Ac si dicat: Adeo non sum hypocrita vel impius sicut vos astruitis, ut quicunque inimicus vel adversarius meus est, pius vel aequus esse non possit, sed potius, quod oppositum est pio, id est impius vel iniquus sit. Poterat dixisse, vos potius, qui mihi adversamini, impii vel iniqui estis. Sed humilius elocutus est, quomodo et Dominus noster, cum dicere potuisset Pharisaeis blasphemantibus, vos contra me estis, vos spargitis, temperavit eamdem increpationem, quia tunc illorum primi assultus erant, et dixit:« Qui non est mecum, adversum me est, et qui non congregat mecum, spargit.» Ita et hic, quia amici ejus quondam fuerant, qui nunc adversabantur, temperavit increpationem, sicut jam dictum est: Et, quia cum prava loquerentur, causam justitiae, tanquam pro Deo agerent, praetendebant, non absolute ait, impius vel iniquus, sed, sicut impius, quasi iniquus. Ac si dicat: Non praejudico, de intentione cordis, quod forte per ignorantiam fallitur, hoc scio 470 quod ore impiis et iniquis assimilamini in eo quod mihi adversando mendacia concinnatis. Non sum, inquam, hypocrita.
2.585
VERS. 8.--« Quae est enim spes hypocritae,» id est si enim essem hypocrita, quae mihi spes, id est merces speranda superesset? Subaudi, nulla. Videlicet, quia nulla spes hypocritae superest,« si avare rapiat,» id est si per ambitionis intemperantiam laudem in praesenti praeoccupet, et non liberet Deus animam ejus, videlicet in futuro, quia nunc recepit mercedem suam. Hoc est quod sequitur:
2.586
VERS. 9.--« Nunquid Deus audiet clamorem ejus,» scilicet, dicentis:« Domine, Domine, aperi nobis,»--« cum venerit super eum angustia,» scilicet, cum sicut alibi scriptum est:« Irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit.»
2.587
VERS. 10.--« Aut poterit in Omnipotente delectati,» id est laudem habere ex Deo, qui laudem ex hominibus quaesivit et recepit,« et invocare Deum omni tempore,» videlicet quem contempsit in terrenae prosperitatis tempore, nunquid eum efficaciter invocabit in tempore angustiae?
2.588
VERS. 11.--« Docebo vos per manum Dei.» Postquam notam hypocriseos a se removit, quae valde infirmare solet auctoritatem docentis; postquam, inquam, multimoda responsione amicorum elationem destruxit, jam se docere perhibet ut videlicet aperte videatur in his quae subdit, recta plantare, in his vero, quae praemisit, perversa evulsisse.« Docebo vos, inquam, per manum Dei,» id est per auctoritatem non meam sed Dei, vel per manum Dei, id est per sapientiam, quae est Filius Dei, quia vos in vestra sapientia praesumitis:« Docebo, inquam, quae Omnipotens habeat,» subaudi in nobis servis suis, non enim ex nobis nihil habemus, sed si quid habemus, Dei donum, et opus est ejus,« nec abscondam,» subaudi, ut glorificetur Deus, qui hoc vult, ut ad gloriam suam luceat lux nostra coram hominibus.
2.589
VERS. 12.--« Ecce vos omnes nostis,» subaudi, etiam me non docente quid sapientiae vel bonorum operum habeat Deus in me.« Et quid sine causa vana loquimini,» id est sine ignorantia, quae solet excusabilis causa esse vana loquendi? Hoc interrogando quodammodo dicit illud Apostoli:« En insipiens fio, vos me coegistis, ego enim a vobis debui commendari.» Deinde docet qualis ipse non sit, tandem dicturus, qualis sit aut fuerit.
2.590
VERS. 13.--« Haec est, inquit, pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient;» violentorum, inquam, id est eorum qui Verbo Dei vim faciunt, et praecepta ejus ad pravum intellectum violenter inflectunt. Quam videlicet partem vel haereditatem protinus dicam:
2.591
VERS. 14.--« Si multiplicati fuerint filii,» id est sequaces,« ejus,» subaudi, impii vel omnes haeretici,« in gladio erunt,» id est venturi judicii sententia ferientur,« et nepotes ejus,» id est qui de errantium filiorum praedicatione nascuntur,« non saturabuntur pane,» id est non reficientur veritatis cognitione.
2.592
VERS. 15.--« Qui reliqui fuerint ex eo,» id est qui aliquibus conversis ex ejus populo in perfidia remanserint,« sepelientur in interitu,» id est inferni cruciabuntur ignibus,« et viduae illius non plorabunt,» id est subjectae illi plebes feliciter destitutae ab eodem corruptore, jure gaudebunt. Vel certe non plorant viduae, quia in suo remanentes errore, dum sanctum fuisse aestimant praedicatorem suum, spe falsa ne lugeant, consolantur se.
2.593
VERS. 16.--« Si comportaverit sicut terram argentum,» id est si expenderit in terrenis laudibus Dei eloquium,« et sicut lutum praeparaverit vestimenta,» id est fluxe et inquinabiliter sacrae Scripturae ad tuendum se contraxerit testimonia:
2.594
VERS. 17.--« Praeparavit quidem,» id est multa docte dixit quidem,« sed vir justus vestietur eis,» id est ad usum veritatis collectis utetur ejus sententiis,« et argentum innocens dividet,» id est, a prave dictis recta dicta discernet, et ea minute ac discrete disponet, videlicet, ut unicuique quod digne congruat, coaptet, et hoc faciens laetabitur, juxta Psalmistam« super Dei eloquia, sicut qui invenit spolia multa.»
2.595
VERS. 18.--« Aedificavit, sicut tinea, domum suam,» id est corrumpendo mentes auditorum, faciet in illis perfidiae suae locum, sicut tinea in vestibus corrumpendo aedificat sibi domum. Sed quid dico domum, cum talis locus ejus non permaneat? Hoc est quod quasi corrigendo subjungit:« Et sicut custos fecit sibi umbraculum,» id est non vere domum sibi aedificat, quae habeat fundamentum, sed umbraculum, quia videlicet cuncta requies, quam velut custos aut mercenarius sibi vel suis repromittit, cum tempore destruitur, et post hanc vitam nulla invenitur, sicut umbraculum custodis nullo fundamento solidatur.
2.596
VERS. 19.--« Dives cum dormierit.» A speciali haereticorum, vel omnium, qui accepta scientia male utuntur, interitu, ad generalem electorum omnium diffinitionem sermo dirigitur. Dives, inquit, scilicet qui sperat in incerto divitiarum, vel superbus, qui undecunque superbit,« cum dormierit,» id est cum obierit,« nihil secum auferet,» videlicet, quia« non descendet cum eo gloria ejus,»--« aperiet oculos suos,» cum enim carne moritur, tunc anima ejus videre cogitur;« aperiet, inquam, oculos suos, et nihil inveniet,» videlicet, juxta illud Psalmistae:« Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis,» sicut dives ille, cum apud inferos torqueretur, nec guttam aquae, qua linguam suam refrigeraret, invenit in manibus suis.
2.597
VERS. 20.--« Apprehendet eum quasi aqua inopia,» subaudi omnis refrigerii, quae inopia recte aquae comparatur, quia susceptos infernus absorbet in profundis suis, quae etiam solent lacus nomine designari.« Nocte opprimet eum tempestas,» id est repente, dum non cavet, judicii turbo illum dissipat.
2.598
VERS. 21.--« Tollet eum,» scilicet morientem,« ventus urens,» id est diabolus, qui afflatu suo viventem quemque accendit ad vitia, de quo et Jeremias:« Ollam, inquit, succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis,» a qua quisquis temperatur adustione dicit illud de Canticis:« Sub umbra illius, quem desideraveram sedi;» qui viventem, inquam, succendit ad vitia, ventus urens diabolus morientem ad aeterna tollit tormenta.« Et velut turbo rapiet eum,» scilicet extremo die territum ac stupidum;« rapiet, inquam, de loco suo,» qui videlicet locus illi est carnalis voluptas, et cuncta temporalis vitae delectatio.
2.599
VERS. 22.--« Et mittet super eum,» subaudi Deus flagellum suum nunc,« et non parcet,» subaudi in futurum, id est et in praesenti percutit et in futuro non parcit. Neque enim illud quod dictum est, non judicat Deus bis in idipsum, sic accipiendum est, ut quicunque hic pro scelere suo percutitur, in futuro consequenter a flagello liberari credatur. Alioquin Herodes et Antiochus, qui in praesenti percussi sunt, salvi esse putabuntur. Si tamen consensum praebeas quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic finitur, atque ideo unum flagellum et in correctis, quod temporaliter incipit, sed in aeternis consummatur suppliciis, juxta illud:« Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.» Emittit ergo super eum et non parcit.« De manu ejus,» subaudi ferientis,« fugiens fugiet,» id est quilibet poenitens evadet, juxta illud:« Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit, id est opera sua per poenitentiam mundabit in sanguine,» id est in poena, 471 quam conspicit,« ut peccatoris.»
2.600
VERS. 23.--« Stringet super eum manus suas,» id est corrigit et confirmat propter illum opera sua, scilicet timens ne et ipse similiter pereat,« et sibilabit,» id est intente admirabitur,« super illum,» scilicet intuens ejus interitum, vel ad verba spiritualia conversus, os prius dissolutum quasi in sibilo constringet, ut jam credat et praedicet quae prius non credebat, dum iniquum florere cerneret.« Sibilabit, inquam, intuens locum ejus,» id est interitum ejus, quo fixus in sempiternum tenebitur.
2.601
CAP. XXVIII,
2.602
VERS. 1.--« Habet argentum venarum suarum, principia.» Ac si dicat: Et vos quidem super me sibilatis intuentes locum meum, id est admirantes istud, in quo sedeo, sterquilinium; sibilastis, inquam, id est multa subtilia dixistis, sed« habet argentum venarum suarum principia,» id est habet divinum eloquium, intentionum certas origines, pro quibus a sanctis hominibus dictum vel conscriptum est, quae a vobis non perspectae sunt, et ideo non recte coacervastis contra me, vel in despectum paupertatis meae totum, quo vobis divites esse videmini, sacri eloquii argentum.« Habet, inquam, argentum venarum suarum principia,» ut dictum est,« et auro locus est in quo conflatur;»--« auro,» inquam, id est verae sapientiae fides recta quasi locus proprius est, in qua sola invenitur, sine qua sapientia nulla est, licet esse videatur, nec, si corpus suum tradiderit quis ut ardeat, splendere potest, aut aurum verum esse ante Deum, nisi patiatur in fide catholica. Pro seipso tamen hoc intulit, qui et supra dixit:« Et probavit me Dominus sicut aurum,» seque in fornace tribulationis purgari aestimans,« et auro, inquit, locus est in quo conflatur,» ac si aperte diceret: Quoniam non clarescit anima mea fulgore aeternae pulchritudinis, nisi prius hic arserit in officina tribulationis, vel in igne charitatis. Neque solum tali in loco conflatur aurum, sed etiam, ad hunc eumdem locum conflationis.
2.603
VERS. 2.--« Ferrum de terra tollitur,» id est vir fortis mox defensor veritatis futurus de terrena conversatione separatus educitur,« et lapis,» id est ille quoque qui duri cordis et insensibilis erat a« calore solutus,» id est igne divini amoris compunctus,» in aes vertitur, id est in bono proposito solidatur, ita ut in praedicatione veritatis tanquam sonorum aes longe audiatur. Modo quidem nesciunt homines, quid in hac fornace agatur, sed« veniet Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum.» Hoc est quod sequitur:
2.604
VERS. 3.--« Tempus posuit tenebris,» subaudi quo tempore illas illuminet, et consilia cordium manifesta faciat;« et universorum finem ipse considerat,» id est novit et qualis nunc in fornace tribulationis quisque sit, et qualis inde exiturus sit; item, qualis in conscientia sua nunc quisque sit, et qualis post haec idem futurus sit.« Lapidem quoque caliginis,» id est lapideum cor impiorum, quod charitas non emollit;« lapidem, inquam, caliginis,» id est duram mentem in subtilitate divinorum judiciorum caligantem,« et umbram mortis,» id est quemlibet imitatorem diaboli, qui ita diabolum imitatur, sicut umbra corpus.
2.605
VERS. 4.--« Dividit torrens a populo peregrinante,» id est male sentire, et discordi animo male judicare facit ardor supradicti conflatorii de sanctis viris, qui in hoc mundo peregrini, cives autem sunt coeli. Nam idcirco hi qui pietatis viscera non habent, nunc detestantur sanctos velut impios, quia vident camino tribulationis injectos; sicut vos nunc me impium judicatis, quia torrente miseriarum oppressum videtis. Hos, inquam, lapidea corda gerentes nunc dividit, id est male sentire facit, torrens afflictionis sicut jam dictum est; in futuro autem dividet torrens tremendi judicii, de quo in Daniele scriptum est:« Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus,» subaudi Antiqui dierum, sedentis ad faciendum judicium. Hic fluvius, hic torrens, dividet tunc a sanctis eos qui nunc divisi sunt ab illis per odium.« Eos quos oblitus est pes egentis hominis,» id est quos non perambulat praedicator veritatis. Nam praedicator veritatis,« pes,» id est, portitor est Christi,« qui cum dives esset pauper pro nobis factus est.»--« Quos oblitus est, inquam, et muros[ al. invios],» id est viam aperire verbo Dei nolentes, verbi gratia, ut Judaei facere noluerunt, quibus dixerunt speciosi pedes pacem portantes:« Quia repulistis verbum Dei, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.» De hac etenim gente subditur:
2.606
VERS. 5.--« Terra de qua oriebatur panis,» id est Judaea, quae prima habuit panem verbi Dei, id est scientiam legis,« in loco suo igni subversa est,» id est in superbia sua, vel in semetipsa igne invidiae contra Christum, et nascentem ejus Ecclesiam exardescens consumpta est.
2.607
VERS. 6.--« Locus sapphiri lapides ejus,» id est habitaculum coelestis gratiae, quae per sapphinum, quia aetherei coloris est, pulchre exprimitur, fuerunt sancti ejus, videlicet patriarchae et prophetae, vivi videlicet et electi lapides, de qualibus venienti quoque Ecclesiae per prophetam Dominus pollicetur, dicens:« Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,» id est sanctas in te animas meritorum diversitate distinguam.« Et glebae, inquit, illius aurum,» id est iidem sancti, qui cum se pulverem esse recognoscerent, rore coelestis gratiae perfusi: glebae enim ex pulvere et humore constringuntur, cum, inquam, pulverem se esse recognoscerent, vel ut ille qui dicebat,« loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis,» quia vitae virtute claruerunt, quasi aureae in illa terrae glebae jacuerunt.
2.608
VERS. 7.--« Semitam ignoravit avis,» id est non credidit ascensionem Salvatoris, qua carnem corpus ascendendo ad aethera libravit,« nec intuitus est eam oculus vultureus,» id est non claruit ei intentio mortis ejusdem Redemptoris, qui se ad cadaver nostrae mortalitatis de coelestibus ad ima submisit: et ideo recte vulturi comparatur, qui plerumque sic in morte capitur, dum ad mortuum animal de summis volando deponitur. Nam et ipse dum mortuum animal, id est damnatum hominem petiit, mortem apud nos, qui apud se erat immortalis, invenit.
2.609
VERS. 8.--« Non calcaverunt eam filii institorum,» sive negotiatorum. Institor namque dicitur negotiator, videlicet ab insistendo, eo quod exercendo insistat operi. Institorum autem nomine designantur sancti prophetae, qui Synagogae mores ad fidem prophetando curaverunt instituere. Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur.« Non inquit, calcaverunt eam filii institorum,» id est vitam ejus apostoli calce virtutis praedicando non presserunt, quia videlicet a finibus ejus repulsi sunt.« Nec pertransivit per eam leaena,» id est populum ejus a perfidia funditus non exstinxit sancta Ecclesia. Quae ideo recte dicitur leaena; quia videlicet uxor est leonis de tribu Juda; de qua et Jacob, cum praemisisset de Christo:« Requiescens accubuisti ut leo,» protinus addidit,« et quasi leaena,» qui videlicet Christus per semetipsum infernum depraedatus est fortiter,« ut leo;» mundum autem totum aggressa est post illum a Judaea prodiens Ecclesia, fortiter et ipsa agens contra veterem idololatriam,« ut leaena.»--« Non, inquam, pertransivit per eam leaena.» Sed quid?
2.610
VERS. 9.--« Ad silicem extendit manum suam,» id est ad duritiam gentium praedicationis elevavit brachium.« Subvertit a radicibus 472 montes,» id est humiliavit ab intimis cogitationibus hujus saeculi potentes.
2.611
VERS. 10.--« In petris rivos excidit,» id est in cordibus duris timore suo percussis fluenta sacrae Scripturae aperuit.« Et omne pretiosum,» id est omnem humilem, et in oculis suis parvulum: nam apud Deum pretiosus est, qui apud semetipsum vilis et despectus est;« omne, inquam, pretiosum vidit oculus ejus,» id est omnem humilem illuminavit respectus gratiae ejus.
2.612
VERS. 11.--« Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem,» id est dum illis intelligentiae spiritum infudit, antiquas per eos prophetarum obscuritates aperuit, quae quasi« profunda fluviorum,» de pectoribus patrum antiquorum, videlicet Moysi et caeterorum, proruperunt.« Et abscondita,» scilicet Judaeis:« Velamen enim positum est super cor eorum,»--« produxit in lucem,» ut videlicet jam sancta Ecclesia per Spiritum sanctum agnoscat, quod prius per litteram intelligere omnino non voluit Synagoga. Et haec omnia quae dicta sunt sola scilicet gratia sua. Nam, nisi ad nos ultro ipse veniret, quando, vel ubi nos quaesissemus hanc Dei sapientiam, vel quo pretio comparassemus eam? hoc est quod sequitur.
2.613
VERS. 12.--« Sapientia vero ubi invenitur,» subaudi quae nos invenit?« Et quis est locus intelligentiae?» quae profecto non est alia, quam sancti Spiritus gratia, per quam intelligitur eadem Dei sapientia:« ubi,» inquam,« sapientia Dei Christus» invenitur,« et ejus Spiritus sanctus,»« qui spirat ubi vult,» ubi quaeritur? et praeterea, nisi gratis seipsum tribuat, quo pretio comparabitur? Subaudi nullo, unde et subditur:
2.614
VERS. 13.--« Nescit homo pretium ejus,» scilicet quia nullum est.« Nec invenitur in terra suaviter viventium,» id est in terrena anima divitum carnalibus voluptatibus servientium. His duobus propositis,« ubi invenitur,» et,« nescit homo pretium ejus,» duo subdendo reddit.
2.615
VERS. 14.--« Abyssus dicit: Non est in me,» id est corda hominum per lapsum fluida et per duplicitatem tenebrosa. Quae dum sapere carnaliter appetunt, stulta se esse in spiritualibus ostendunt;« et mare loquitur: Non est mecum,» id est amara saecularium mentium malitia suis ipsis actibus testatur, quod a vera sapientia divisae sunt, utpote quam nullus bene percipit, nisi qui se ab omni abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit, juxta illud:« Sapientiam scribe in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam.» Et Psalmista:« Vacate, inquit, et videte, quoniam ego sum Deus.» Hoc est quod ait:« Abyssus dicit: Non est in me; et mare loquitur: Non est mecum,» redit ad illud quod proposuerat:« Sapientia ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae!» Ad illud vero, quod item proposuit:« Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium,» redit hoc quod sequitur:
2.616
VERS. 15.--« Non dabitur aurum obrizum pro ea: nec appendetur argentum in comparatione[ al. commutatione] ejus.»--« Aurum, inquit, obrizum,» id est claritas angelorum, qui in ea quae sunt conditi innocentia perdurantes, et fulgent claritate justitiae, et nullis vel minimis maculantur sordibus culpae, non dabitur pro ea, quia videlicet ad redemptionem generis humani nullus angelorum pro hac sapientia, quae Christus est, mittendus fuit; sed per Creatorem ipsum necesse erat et decebat ut creatura liberaretur.« Nec appendetur, inquit, argentum in comparatione ejus,» id est vita justorum praedicantium non adaequabitur puritati justitiae ejus. Argento enim saepe eloquia divina signantur. Vita ergo scriptorum, vel praedicatorum sanctorum quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum vobis supernae sapientiae per suam praesentiam non commutat; quia quamlibet sancti fuerint, in comparatione unigeniti Filii nullius pensantur fuisse meriti.
2.617
VERS. 16.--« Non conferetur tinctis Indiae coloribus,» id est fucatis, et ornamenta eloquentiae foeditatis suae super ducentibus mundi sapientibus. Per Indiam enim, quae nigrum populum mittit, hic mundus accipitur, in quo vita hominum per culpam obscura generatur. Indiae vero tincti colores sunt iidem mundi sapientes, qui, cum rerum virtute careant, aliud se esse quam sunt, verborum compositionibus, quasi superductis coloribus, mentiuntur.« Non ergo conferetur,» subaudi vera sapientia,« tinctis Indiae coloribus,» quia dum fucata eloquentiae ornamenta non habet, quasi vestis sine tinctura placet.« Nec lapidi sardonycho pretiosissimo,» id est cuilibet homini terreno; sardonychus quippe rubrae terrae similitudinem habet, et ideo possunt in sardonycho significari omnes, quia de terra sunt homines, quorum primus parens Adam de terra formatus, Latino quoque sermone terra rubra nominatur.« Nec sardonycho ergo, vel sapphiro,» id est nec homini terreno, nec cuivis conferetur angelo. Sapphirus enim aeriam habet speciem; idcirco congrue sanctos designat angelos. Vel ita:« Nec lapidi sardonycho pretiosissimo,» id est Veteris Testamenti Patribus,« vel sapphiro,» id est Novi Testamenti doctoribus, subaudi conferetur. Nam per sardonychum qui, ut dictum est, terrae rubrae similitudinem habet, primus homo terrenus, et qui secundum illum nati sunt, possunt recte signari; per sapphirum vero qui, ut dictum est, aeriam speciem habet, novus homo Christus, qui et coelestis dicitur et qui ex illo regenerantur, apte figurantur. Sciendum vero est, sardonychum et sapphirum, quos constat pretiosos non esse, idcirco pretiosos describi, ut dum pretiosos non esse cognoscimus, aliud in eorum intelligentia requiramus.
2.618
VERS. 17, 18.--« Non adaequabitur ei aurum vel vitrum.» Hoc quoque juxta litteram quis sapiens sentire dignetur, quod, postquam dictum est, aurum huic sapientiae non adaequari, adhuc quasi crescendo subjungitur, quod ei quoque nec vitrum possit aequari, quod auro longe vilius est? Per aurum ergo et vitrum illa superna patria, illa beatorum omnium signatur societas, quorum corda et claritate fulgent, et puritate translucent. Quod in Apocalypsi memorat Joannes dicens:« Ipsa vero civitas aurum mundum, similis vitro mundo.» Sed« non adaequabitur, inquit, ei,» subaudi sapientiae, quae est unicus Filius Dei,« aurum vel vitrum,» quia videlicet, quamvis scriptum sit:« Cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam videbimus eum sicuti est;» rursum tamen scriptum est:« Aut quis similis erit Deo inter filios Dei?» Quia sancti omnes pretiosi ut aurum, sibique invicem translucentes, quod signatur per vitrum. Huic sapientiae et similes erunt ad imaginem, ei tamen non erunt similes ad aequalitatem.« Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia,» videlicet qualiter fuit vas auri, vas pretiosum per infusam gratiam Dei, Elias, Jeremias, Joannes Baptista. Quisquis Chritum Dei sapientiam unum ex illis esse putavit, sicut quaerenti illi:« Quem me dicunt esse homines? Dixerunt discipuli: Alii Eliam, alii Jeremiam, alii vero Joannem, aut unum ex prophetis;» quisquis inquam, hoc putavit, vas auri excelsum et eminens pro sapientia commutavit. Sed« non commutabuntur, inquit, pro ea vasa auri excelsa et eminentia,» quia videlicet electi quique sanctorum vitam et venerantur ob sublimitatem, et tamen non suscipiunt ad errorem, quosque puros homines esse sciunt, Deo homini omnino non conferunt, 473« Non commutabuntur, inquit, pro ea,» sed« nec memorabuntur comparatione ejus,» quia videlicet« vasa auri excelsa et eminentia,» quae ex participatione sapientiae nobis veneranda sunt in comparatione sapientiae etiam commemoranda non sunt. Nam participatione illius sapientiae electi omnes aliquid sunt, per semetipsos vero prope nihil sunt. Quod prudenter agnoverat ille qui dicebat:« Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.»--« Trahitur autem sapientia de occultis.» Id est, non enim de nihilo facta subsistit, sicut illa omnia quae supra dicta sunt; sed« trahitur de occultis,» id est de secreto corde Patris; et cum sit invisibilis, nonnisi invisibiliter invenitur. Quae recte quoque trahi dicitur; quia, sicut flatum trahimus ut corpus vivat, sic ab intimis sapientiae spiritus ducitur« ut ad vitam anima subsistat:» unde Psalmista:« Os meum, inquit, aperui, et attraxi spiritum.»
2.619
VERS. 19.--« Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia,» id est nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, quod significatur per topazion: qui lapis est pretiosus, et dicitur topazion quasi topandium, eo quod omni luce resplendeat. Pan enim Graeca lingua dicitur omne. Nullus, inquam, ex hujus mundi nigredine collectus, quae significatur per Aethiopiam, aequari potest ei, de quo dictum est:« quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.» Cui se aequare voluit quoddam topazium de Aethiopia, cum quidam haeresiarches dixit: Non invideo Christo Deo facto; si volo, et ipse possum fieri. Quorum ut superbia refutetur, apte subjungitur:« Nec tincturae mundissimae componentur[ al. componetur] ei,» id est nec illi qui non superbiunt, ut supradicti haeretici, sed sunt veraciter humiles, et veraciter sancti, aequabuntur ei; quia videlicet sciunt quod non semetipsis, sed ex dono gratiae supervenientis virtutum habeant speciem. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent. Notandum, quod cum superius dixisset,« non conferetur tinctis Indiae coloribus,» non addidit mundissimis. Hic vero ut tincturam verarum virtutum ab illa philosophorum functione distingueret, tincturas dicens, addidit, mundissimas.
2.620
VERS. 20.--« Unde ergo sapientia venit?» subaudi quam ab omnibus tanto distare jam dictum est, scilicet ab angelis, qui signantur per« aurum obrizum;» ab omnibus sacri eloquii tractationibus; qui signantur per« argentum» a mundi philosophis; qui notantur per« tinctos Indiae colores;» a cunctis patribus veteris et novi testamenti; qui signantur per lapides« sardonychum et sapphirum;» ab illis qui jam pervenerunt ad illam supernam patriam; qui et signantur per« aurum et vitrum;» a prophetis quoque, qui vasa auri excelsa et eminentia fuerunt; ab haereticorum quoque superbo splendore, quasi qui« topazium» sibi videntur, obliti per superbiam quod« de Aethiopia,» id est de gentilitatis nigredine venerunt.« Unde, inquam, venit?» Potestne adiri et inde huc adduci? subaudi non. Nam inde venit unde orta est, id est ab invisibili Patre nascitur, et via ejus occulta est. Nam« generationem ejus quis enarrabit?» Sed dicis: per intelligentiae spiritum percipitur. Bene.« Et quis est locus intelligentiae?» Ac si dicat: A quo oritur haec sapientia, ab illo procedit haec intelligentia.« Unde ergo venit» illa, vel« quis locus» ejus.
2.621
VERS. 21.--« Abscondita est ab oculis omnium viventium,» videlicet, quia« Deum nemo vidit unquam» cujus ex corde invisibili haec invisibilis invisibiliter nascitur sapientia, et procedit intelligentia.
2.622
Postquam dictum est de aeterna Dei Sapientia,« abscondita est ab oculis omnium viventium,» recte subjungitur:« Volucres quoque coeli latet;» illas utique volucres, non quae semen« secus viam comederunt;» nam illud dixisse non magnum est, quod malignos spiritus haec Sapientia lateat: sed illas quoque volucres, quae in arboris magnae ramis requiescunt; arboris, inquam, quae de seminato excrevit grano sinapis, quae utique Christus est, qui granum fuit sinapis, cum moreretur in humilitate carnis, arbor, cum resurgeret per potentiam majestatis. Illas, inquam, volucres, quae in illius ramis requiescunt, id est spirituales quoque viros, qui in apostolorum ejus dictis ab hujus mundi fatigatione respirant, latet ista Sapientia, quia videlicet in hac corruptibili carne constituti naturae ejus omnipotentiam, ipsi quoque videndo non penetrant, qui jam per meritum sanctae contemplationis volant.
2.623
VERS. 22.--« Perditio et mors,» scilicet diabolus mortis et perditionis inventor, et omnes superbiae ejus subjecti spiritus,« dixerunt,» subaudi de hac sapientia quae Deus est:« Auribus nostris audivimus famam ejus,» subaudi non etiam vidimus: videre namque Deum hoc est quod habere. Iniqui autem spiritus hanc Sapientiam non vident, quia per superbiam nequaquam eam habent.« Famam» ergo, inquit,« ejus audivimus,» subaudi sed rebellantes lumini ejus nequaquam vidimus. Hoc videlicet dicunt in eo quod ex sua perversitate palam cunctis faciunt quod in veritate non steterunt. Quis ergo illam novit? Sequitur:
2.624
VERS. 23.--« Deus intelligit viam ejus.» Hoc procul dubio illud est, quod eadem Sapientia de se ipsa loquitur:« Nemo Filium novit nisi Pater.»--« Deus, inquit, intelligit vias ejus, et ipse novit locum illius.» Habet enim haec Sapientia viam, habet et locum. Sed aliter viam, aliter habet locum. Viam videlicet per humanitatis transitum, locum habet per divinitatis statum. Via quoque ejus hoc ipsum est, quod venit ad cor nostrum, seseque nobis intrinsecus infundit; locus vero ejus fit cor ad quod veniens permanet. Nos ergo sapientiae hujus, quae est Dei Filius: intelligentiae quoque, quae est Spiritus sanctus, cujus adventu ad nos efficitur, ut illam Sapientiam cognoscamus: hujus, inquam, Sapientiae, vel intelligentiae homo quidem vocem audit, sed« nescit unde veniat aut quo vadat.»--« Deus vero intelligit viam ejus,» id est vulnus amoris sui, per quod illam in humanam animam effundit, utpote semen suum sibi naturaliter insitum,« et ipse novit locum illius,» scilicet eamdem animam, vel angelicam quoque creaturam, cujus in intima per complexum conjugii spiritualis, velut in uterum sponsae amantis, semen, id est, verbum illud vel Sapientiam infundit. Illum, inquam,« ipse novit locum illius,» videlicet non solum qualis nunc sit, sed et qualis futurus sit. Hoc est quod sequitur:
2.625
VERS. 24.--« Ipse enim fines mundi intuetur,» id est omnium, qui sunt in mundo, finem ad quem quisque perventurus sit, sub suo praesentialiter habet conspectu;« et omnia, quae sub coelo sunt, respicit,» videlicet ex omnibus eligens, in quibus eamdem gratia sua collocet sapientiam suam.
2.626
VERS. 25.--« Qui fecit ventis pondus,» id est levibus quondam gravitatem et stabilitatem dedit animabus, quia videlicet, dum praedicta sapientia sua replet animas, quae prius fuerant leves, maturas reddit et graves. Vel certe« ventis pondus» est facere, concessam electis hic de virtutibus gloriam permista infirmitate temperare. Unde et subditur:« Et aquas appendit in mensura,» id est ejusdem sapientiae vel Spiritus sui dona sanctis suis ad mensuram dat, videlicet ut nequaquam tantum proficere valeant, quantum volunt, ut non extollantur in superbiam. Verbi gratia, ut Elias, qui dum tot virtutibus in altum profecisset, quadam mensura suspensus est, postmodum Jezabel, quamvis reginam, 474 tamen mulierculam, fugiens, itemque Paulus, qui cum lumen corporis, quod ad tempus perdiderat, cum perpetuo cordis lumine recepisset, per murum in sporta demissus de civitate eadem effugit, quam post visionem Jesu ingressus fuerat; imo, qui usque ad tertium coelum raptus fuerat, adhuc sub stimulo carnis, ceu puer colaphis affectus plorabat. Sic ergo electis suis aquas donorum suorum appendit in mensura, ut miraculis monstrentur, infirmitatibus serventur.« Deus, inquam, intelligit vias ejus, et ipse novit locum ejus.» Et dicam vobis quando cognovit eam.
2.627
VERS. 26.--« Quando ponebat pluviis legem,» id est quando misit illam ad Incarnationem, tunc vidit illam, id est videri fecit incarnatam Sapientiam suam.« Quando, inquit, ponebat pluviis legem;» id est mandatum custodiae praedicatoribus dabat, hoc scilicet mandatum, hanc legem, ut vivendo implerent, quod loquendo suadere festinarent.« Legem, inquam, ponebat pluviis, et viam procellis sonantibus,» id est eisdem praedicatoribus aditum faciebat ad hominum corda terrore futuri judicii percussa. Prius enim lex pluviis, id est mandatum vivendi praedicatoribus ponitur, ut postmodum praedicationibus eorum via pandatur, quia vox illa cor audientis penetrat, quae hoc quod sonuerit opere conservat. Quando hoc faciebat,
2.628
VERS. 27.--« Tunc vidit illam,» id est videri fecit, ut jam dictum est, incarnatam Sapientiam suam,« et enarravit, et praeparavit, et investigavit,» id est enarrari, et praeparari fecit, scilicet a praedicatoribus, et investigari, videlicet ab auditoribus. Sibi quippe illam praeparat quisquis bene vivendo propitiam parat. Et notandum, quod quatuor de ea dicta sunt.« Vidit, enarravit, praeparavit, investigavit.»--« Vidit» namque quia substantia vel species est;« enarravit,» quia verbum est;« praeparavit,» quia remedium est;« investigavit,» quia occultum est.
2.629
VERS. 28.--« Et dixit homini,» id est quia ab humana mente non poterat penetrari, quis namque intelligat verbum sine tempore, vel speciem sine circumscriptione; quia, inquam, non potest ab homine comprehendi« dixit homini,» id est hoc signum cognoscendae ejusdem sapientiae dedit homini.« Ecce timor Domini ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.» Ac si aperte dicat: Ad temetipsum homo revertere, et cordis tui secreta perscrutare. Si te Deum timere deprehendis, profecto constat quia de hac sapientia nonnihil habes.« Initium enim Sapientiae timor Domini.» Et si recedis a malo, id est si non servili timore malum facere omittis, sed casto timore Domini malum odisti, et voluntatem omnem a malo avertis, tunc scito quod habeas intelligentiam, id est Spiritus sancti gratiam, per quam a timore Domini incipiens perseveraturus ad eamdem pervenias sapientiam.
2.630
CAP. XXIX,
2.631
VERS. 1.--« Addidit quoque Job assumens parabolam suam.» Haec intercisio opportune posita est, quia videlicet hactenus sapientiam quam Deus illi dederat exposuit amicis, a quibus velut insipiens despiciebatur, deinceps opera sua bona humiliter narrabit, qui malorum operum esse videbatur, et tanquam hypocrita vel impius condemnabatur. Constat vero quod per exteriorum verborum formas mysteria loquitur, qui ad loquendum parabolam assumpsisse memoratur.« Parabolam, inquam, suam.» Cum enim sua narrat, quae sanctae Ecclesiae ventura sunt denuntiat, et ipsa ordinis ratio postulat ut per verba ejus ultima dies extremi sanctae Ecclesiae designentur, quando draco ille, qui nunc, sicut per Joannem dicitur, in abyssum clausus tenetur, de puteo abyssi educetur, id est quod modo timore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de iniquorum cordibus omne serpentinum virus aperietur. Et electi omnes reminiscentur nostri, qui quieta fidei tempora duximus, quia dictis et factis malorum tribulabuntur et expugnabuntur. Illa ergo, ut dictum est, tempora, beatus Job intuens sua transacta narrat, et aliis ventura denuntiat, dicens:
2.632
VERS. 2.--« Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos?» Primo secundum propriam ipsius moralitatem dicendum hoc modo.« Quis mihi,» subaudi quem per hypocrisim justum fuisse arbitramini,« quis mihi, inquam, tribuat, ut sim juxta menses pristinos,» id est juxta praeteritae vitae meae intentionem ut inveniam consolationem et misericordiam,« secundum dies,» id est juxta opera dierum,« quibus Deus custodiebat me,» videlicet ab omni, quam imponitis mihi, hypocrisi vel impietate?
2.633
VERS. 3.--« Quando splendebat lucerna ejus,» id est simplex et lucida intentio dilectionis ejus« super caput meum,» id est super mentem meam, in omne opus bonum quod agere incipiebam,« et ad lumen ejus ambulabam in tenebris,» id est oculorum ejus testimonio cuncta commendabam abscondita cordis mei? Ut sim, inquam,
2.634
VERS. 4.--« Sicut fui in diebus adolescentiae meae,» id est ut talis in testimonio Dei appaream, qualem me in conspectu illius esse memini, cum justitiae propositum arripui et in bono adolescere, id est proficere coepi,« quando secreto Deus erat in tabernaculo meo,» id est quando in mediis curis vel actibus saeculi Deum, quod omnes homines latebat, amplectebar in corde meo.
2.635
VERS. 5.--« Quando erat Omnipotens mecum,» subaudi in conscientia mea dulce amantis animae solatium, piumque et unicum intimae familiaritatis gaudium,« et in circuitu meo,» id est exterius,« pueri mei,» subaudi non neglecti propter interiorem occupationem. Non enim inhabitatio Dei angustat, sed potius dilatat mentem et exhilarat faciem ad impendendam curam proximorum utilitati vel saluti.
2.636
VERS. 6.--« Quando lavabam pedes meos butyro,» id est quando hilariter et affatim delectabar in Domino. Et eleganti similitudine dictum est, videlicet quod tanta dulcedo erat in domo cordis ejus diligentis Deum et proximum, quanta est copia lactis, ubi, si butyro laventur pedes, satietas familiae damnum non sentit.« Et petra, inquit, fundebat mihi rivos olei?» Id est soliditas divini auxilii locupletabat me, tam pace rerum quam laetitia animi.
2.637
Per allegoriam eadem quae dicta sunt hoc modo in persona Ecclesiae accipienda sunt.« Quis mihi tribuat,» inquit sancta Ecclesia ultima persecutione dissipata,« quis, inquam, mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos,» id est ita sanctis studiis adornata religiosisque conventibus ordinata, sicut olim quando florebant per villas et urbes sanctorum congregationes, ita in ordinibus suis certo communiter viventium numero consistentes, sicut dierum numero in ordine anni singuli procedunt menses,« ut sim, inquam, secundum dies, quibus Deus custodiebat me,» scilicet a tantis pressuris quantis coangustor nunc undique, soluto antiquo dracone, qui multos nunc devorat seducendo ex filiis meis quos nequeo custodire.« Quando, inquit, splendebat lucerna ejus super caput meum,» id est sancta Scriptura ejus decorabat conventum meum et cor meum. Sancta enim Scriptura lucerna est,« cui,» inquit Petrus apostolus,« bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco,» etc.« Splendebat, inquit, super caput meum,» id est mentis meae tenebras publice praedicantibus, et studentibus sanctis viris irradiabat, quos nunc persecutio partem occidit, partem effugat.« Et ad lumen ejus ambulabam in tenebris,» id est ex eruditione ejus consolabar tenebrosam ignorantiam vitae praesentis, 475 in qua, velut in nocte, non apparet verus sol, cujus facies videnda repromittitur nobis in futuro. Ut sim, inquam,« sicut fui in diebus adolescentiae meae,» id est quando jam adulta nupsi Christo Deo incarnato, et per praedicationis ministerium filiorum conceptione fecundata sum.« Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo,» id est intus in abscondito cordis illam componens gloriam meam, quae foris parebat quasi in fimbriis aureis, per doctrinae et miraculorum gratiam.« Quando erat Omnipotens mecum,» videlicet cooperando, et sermonem confirmando sequentibus signis.« Et in circuitu meo pueri mei,» scilicet, quam plurimi, qui coelestibus deserviebant mandatis, qualium multorum nunc charitas abundante iniquitate refriguit.« Quando lavabam pedes meos butyro,» id est infundebam, atque emundabam pinguedine boni operis pulverem collectum de gloria praedicationis. Vix enim praedicatio sine aliquo transitur admisso. Vel certe butyro pedes lavantur, dum sanctis praedicatoribus debita ab audientibus stipendia conferuntur, quo butyro Paulus erat unctus, cum diceret:« Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit.» Sed et cum praepositi auditores ad cor revocant, ut ea quae forte admiserint mala defleant, pedes butyro lavant, quia vulneribus eorum, quae exterioribus intendendo pertulerunt, unguenta poenitentiae subministrant.« Et petra,» inquit,« fundebat mihi rivos olei,» id est Christus, de quo Paulus,« Petra autem,» inquit,« erat Christus,» sacrae Scripturae rivos meo fundebat usui, verbi gratia, librum Matthaei, librum Marci, librum Lucae, librum Joannis, qui nunc quasi fluere desinunt, quia meatus eorum, id est sanctos praedicatores, obstruit violentia persecutorum. Vel rivi olei dona sunt Spiritus sancti, de quo scriptum est,« Computrescet jugum a facie olei:» quae, dum Christus ascendens in altum hominibus dedit, profecto petra fudit rivos olei, quae in illa ultima persecutione, nec publica praedicatione, nec consolatoriis fluunt miraculis.
2.638
VERS. 7.--« Quando procedebam ad portam civitatis.» Ut primo simplicem tractatus teneat historiam, secundum, quia paulatim sese aperit prodire coacta veritas cum socia pietate de conscientia beati viri, et pudoratis sese defendit testimoniis, quod non sit, secundum criminationem amicorum ejus, impietas vel hypocrisis.« Procedebam,» inquit,« ad portam civitatis,» videlicet ut doctrinae vel disciplinae vox atque exemplar adessem,« et in platea cathedram parabant mihi,» id est omni simulatione carentem, et publice comprobatam, obtinebam auctoritatem districtionis vel magisterii.
2.639
VERS. 8.--« Videbant me juvenes,» id est lascivi,« et abscondebantur,» scilicet metuentes incorruptam aequitatem judicantis, ac severitatem reprehendentis,« et senes assurgentes stabant,» videlicet maturi et graves gratam sibi sapientiam reverentes.
2.640
VERS. 9.--« Principes cessabant loqui,» subaudi, ne dum homines extremi audebant ineptis garrire fabulis.« Cessabant,» inquam,« loqui et superponebant digitum ori suo,» id est etsi loquebantur, modestiam discretionis habere curabant.
2.641
VERS. 10.--« Vocem suam cohibebant duces,» subaudi, antequam adessem loqui coepissent, quod reprehensione dignum esset,« et lingua eorum gutturi suo adhaerebat,» id est me loquente summum ad audiendum silentium erat.
2.642
VERS. 11.--« Auris audiens,» subaudi, judicia proloquentes,« beatificabat me,» scilicet non uti vos, ita tunc impietatis quisquam arguebat, vel denotabat me,
2.643
VERS. 12.--« Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor.» Quod videlicet impietati, quam mihi imponitis, valde repugnans est.
2.644
VERS. 13.--« Benedictio perituri,» id est ejus, qui nisi subvenirem, perire habeat,« super me veniebat,» quia videlicet injuste periclitantem ego a calumniatore juste eripiebam, et cor viduae consolatus sum, quod profecto non modo non impium, sed et piissimum erat. Sed his dictis in veneratione sacrae historiae, mysteria jam indaganda sunt allegoriae.« Procedebam,» inquit sancta Ecclesia,« ad portam civitatis,» id est ad modum veterum, quibus mos fuit, ut seniores in porta consisterent, et causas introeuntium judicarent, exercebam me in actionibus sanctis, per quas, velut per portas, aditus percipitur regni coelestis, de quibus Psalmista:« Ut annuntiem,» inquit,« omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.»--« Et in platea cathedram parabant mihi,» id est in magnae auctoritatis latitudine mihi exhibebatur libertas magisterii.« Videbant me juvenes et abscondebantur,» id est immaturi et nulla consilii gravitate fulti, deprehendi in suis occultis actibus metuebant,« et senes,» id est perfecti quique, et morum maturi grandaevitate, quorum cani erant sensus, et aetas senectutibus vita immaculata,« assurgentes stabant,» id est ex humilitate indicabant quantum in bonis actibus profecissent.« Principes,» id est haereticae pravitatis auctores,« cessabant loqui,» id est prava dogmata contra fidem catholicam machinari,« et superponebant digitum ori suo,» id est falso querebantur, non ratione vocis, se reprimi, sed violenta manu ecclesiasticae virtutis.« Digitum,» inquam,« superponebant ori,» id est indignantes et murmurantes significabant se per vim ad silentium cogi.« Vocem suam,» subaudi, solam, non etiam mentem suam,« cohibebant duces,» scilicet iidem ipsi haereticorum auctores,« et lingua eorum gutturi suo adhaerebat,» id est perversa quidem loqui non audebant, sed intus apud se cuncta contegentes nihilominus in silentio suo peribant. Subaudiendum est ac si dicat: Nunc autem, id est in novissima tempestate, juxta illud, quod longe ante Jeremias intuens ait:« Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos,» nunc, inquam, haeretici, quasi lamiae, nudam mammam, id est errorem suum, libere praedicantes, lactant catulos, id est ad impietatem confirmant sequaces suos.« Auris audiens.» id est auditor fidei vel disciplinae obediens,« beatificabat me,» id est de doctrina sana proficiens bonis actibus suis laetificabat me,« et oculus videns,» id est illuminatus a Deo veritatem intelligens« testimonium reddebat mihi,» id est ad defendendam eamdem veritatem jungebatur mihi,« eo quod liberassem pauperem vociferantem,» etc., quae non mutantur, sed ut supra exposita sunt in persona beati Job, ita in persona quoque Ecclesiae accipienda sunt, quae duplici ex causa beatificatur ab auditoribus suis, videlicet eo quod filios suos et loquendo pascat, et defendendo protegat, tanquam lignum fructiferum, quod subjacentes et pabulo reficit, et umbraculo ab aestu defendit. Et non solum corporaliter, ut dictum est, sed et spiritualiter Ecclesia sancta hoc exhibet. Nam pauperem vociferantem liberat, cum peccatori poenitenti culpam relaxat. Pupillum quoque liberat, dum unumquemque mortuo antiquo patre diabolo, Deo regenerat, et benedictio perituri venit super eam, quia videlicet dum converti facit peccatorem ab errore vitae suae, salvat animam ejus a morte. Cor quoque viduae consolatur, dum fideli animae quasi viri sui bonam memoriam revocans, aeternas Domini retributiones narrat. Sequitur,
2.645
VERS. 14.--« Justitia,» inquit,« indutus sum,» et non ita, ut partem mei aliquam peccato nudam relinquerem, sed« et vestivit me,» subaudi eadem justitia,« sicut vestimento,» quia videlicet« sicut vestimento,» 476 cum vestior, ex omni parte circumdor, sic justitiam observavi, ut non hinc peccato fores obstruerem, et aliunde aditum panderem.« Indutus sum, inquam, justitia, sicut vestimento, et sicut diademate judicio meo,» subaudi ornavi vel coronavi me scilicet quotidie quid Deo, quid proximo deberem solerter inspiciens, sicut scriptum est:« Cogitationes justorum judicia.» Quae judicia recte diademati comparantur, videlicet quia per magni operis gloriam ad aeternae retributionis ducunt coronam,
2.646
VERS. 15.--« Oculus fui caeco.» Justitiae partes, quas se indutum dixerat, apte ab operibus pietatis enumerare inchoat; quia videlicet tunc est apud Deum vera oblatio rectitudinis, cum rami justitiae de radice prodeunt pietatis.« Oculus, inquit, fui caeco, et pes claudo,» id est et caeco manum per memetipsum praebui, et claudum portando ipse sustinui. Et quare colligitur super egenos et pauperes quantum misericordiae illius viscera fundebantur. Unde et subditur:
2.647
VERS. 16.--« Pater eram pauperum,» videlicet vis misericordiae illius naturam fuerat imitata, dum, non ex timore damnationis, sed prae amore Dei proximi tribuendo patrem se pauperibus exhibebat. Juxta allegoriam sancta Ecclesia,« oculus fui caeco et pes claudo,» dum illum qui quo pergat non videt, praedicando illuminat; et eum qui prae infirmitate animi non potest ire quo videt, id est operari quod intelligit, opitulando sustentat, itemque et pater et mater pauperum est. Alia namque membra sunt in corpore Ecclesiae, quae intuendae luci Scripturarum deserviunt; alia quae tanquam pes a terreno actu minime disjuncta corpus omne in praesentis vitae negotiis sustineant; alia quae tanquam manus eleemosynam porrigendo pauperibus patrocinantur.« Pater, inquam, eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam,» id est ad proferendam sententiam nunquam praeceps fui, nec temere indiscussa judicavi. Quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri exempla subtiliter pensamus, qui cum omnia nuda et aperta sub suis habeat oculis, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, sed ait:« Clamor Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est; descendam, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non ita est, ut sciam.» Hoc enim ideo dictum, ideo scriptum est ut nos qui homines sumus, et falli possumus, a praecipitatae sententiae prolatione compesceremur. Investigata vero causa:
2.648
VERS. 17.--« Conterebam, inquit, molas iniqui,» id est illum, qui in causa quae investigabatur a justitia cadebat, vehemens et districtus occultas insidias, quas velut molares dentes ad laedendum proximum stringebat, causabam et elidebam,« et dentibus illius auferebam praedam,» id est eum, quem jam tenere se putabat, aequitate judicii liberabam. Ecclesia quoque spiritualiter hoc agere non desinit: toties enim ex iniqui dentibus praedam tulit, quoties ex erroris morsu animam praedicando eripuit. O qualem de ore et de dentibus iniqui, scilicet diaboli, praedam tulit, quando ipsum raptorem Saulum convertendo rapuit, et dum persequendo fideles congregaret plebem diabolo, egit, ut cognoscendo fidem ipse aggregaretur Christo! Haec et haec quae praedixi faciebam.
2.649
VERS. 18.--« Dicebamque: In nidulo meo moriar,» id est nulli quidquam rapiam vel malum inferam, sed potius eos qui aura et protectione mea indigent confovebo, donec moriar,« quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas.» Et hoc faciendo pro posse meo,« sicut palma multiplicabo dies,» id est sicut palma inferius corticum suorum involutionibus angustatur, sed superius per amplitudinem pulchrae viriditatis expanditur, ita ego, etsi in praesenti fuero angustatus, et ad aequitatis regulam constrictus, apud Deum in futuro dilatabor et multiplicabor aeternorum longitudine dierum. Ecclesia vero nidum sibi, id est pacatissimam fidei quietem construens, in qua filios crescentes, donec ad coelum evolent, charitatis gremio confovet, dicit et ipsa:« In nidulo meo,» id est in hujus fidei sancto et pacifico otio, usque ad mortem perseverabo,« et sicut palma multiplicabo dies.» Hoc non mutatur.
2.650
VERS. 19.--« Radix mea aperta est secus aquas,» id est tota cogitatio mea ad percipienda fluenta veritatis aperta est. Vel, ut ad Ecclesiae vocem hoc deducatur,« radix, inquit, mea,» id est Redemptoris mei Incarnatio« aperta est, secus aquas,» id est secundum humanam naturam visibiliter hominibus demonstrata est. Incarnatio quippe Redemptoris sanctae Ecclesiae radix est; quia videlicet tota in fide illius Ecclesia, quasi arbor una viret,« et ros morabitur in messione mea,» subaudi dicebam, id est gratia Dei superveniens hoc aget, ut usque ad maturitatem bonorum operum propositum meum perducatur.
2.651
VERS. 20.--« Gloria mea semper innovabitur,» id est ad hoc ut gloriosa sim, semper in me veteris vitae culpa per novitatem spiritus delebitur; quia videlicet vita nostra dum lacrymis lavatur et bonis operibus exercetur, dum sanctis meditationibus eruditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur.« Et arcus meus,» id est Scriptura sacra; arcus enim Scripturam significat. Unde et Psalmista:« Arcum suum, inquit, tetendit et paravit illum;» quia videlicet cunctis peccatoribus per Scripturam sacram minas exhibuit.« Arcus, inquam, meus, in manu mea instaurabitur,» id est in operatione mea Scriptura sacra perficietur. Instauratur enim arcus in manu, dum, quidquid in sacro eloquio studendo cognoscitur, vivendo completur. Haec et haec docebam: tunc, inquit, sancta Ecclesia, subaudi nunc autem in pluribus quidem vera fuit spes mea, sed plerique illorum, de quibus majorem habebam fiduciam, nunc acriores fidei hostes facti sunt.
2.652
Non immutato dicendi ordine, dum sua propria beatus Job per sermonem indicat, causas sanctae Ecclesiae, ut saepe dictum est, per intellectum sonat. Ait enim:
2.653
VERS. 21.--« Qui me audiebant, spectabant sententiam meam,» etc. Hanc etenim apud illum fuisse subjectorum reverentiam indubitanter credendum est; sed haec verba ejus talia sunt, ut cum sua dicat, nostra praedicat, hoc modo:« Qui me audiebant, exspectabant sententiam meam, et intenti tacebant ad consilium meum,» subaudi non ut hi protervi ac tumidi qui, dum veritatis verba suscipere renuunt, praedicationis sententias quasi docendo percurrunt, et me recte consulentem impugnare audent.
2.654
VERS. 22.--« Verbis meis addere nihil audebant,» subaudi ut nunc haeretici pessima libertate effrenati,« verbis meis addere» praesumunt, cum praedicationis meae rectitudinem quasi emendare moliuntur. Tacebant, inquam,« nihilque addere audebant. Et super illos stillabat,» id est pro capacitate audientium, conferebatur ad mensuram,« eloquium meum.» Per hoc quod ait,« verbis meis addere nihil audebant,» reverentia laudatur audientium; per hoc, quod subdit,« et super illos stillabat eloquium meum,» indicatur dispensatio magistrorum quae et in eo mystice signatur, quod, jubente Domino, non solum phialae, sed etiam cyathi praeparantur ad mensam tabernaculi, quia videlicet in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana, quae debriant, sed etiam parva et subtilia, quae quasi per gustum notitiam praestant. Ubi ergo stillare 477 suum perhibet eloquium apte subjungitur:
2.655
VERS. 23.--« Exspectabant me sicut pluviam,» id est cum vera humilitate, ariditatem sui cordis agnoscentes, sanctae praedicationis potum sitiebant dicentes Deo in cordibus suis,« Anima mea sicut terra sine aqua tibi,»--« et os suum,» id est cor suum« aperiebant,» subaudi ad doctrinam meam,« quasi ad imbrem serotinum,» id est diu desideratum, quia videlicet, imber quasi serotinus, est Christi Evangelium.
2.656
Nam juxta quod scriptum est:« Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam,»--« temporaneam» plurimam Dominus dedit, dum priori tempore legis intellectum contulit;« serotinam» vero, dum praedicari ultimis diebus Incarnationis suae mysterium fecit. Post reverentiam et attentionem auditorum, quam expressit, de sua severitate subjungit:
2.657
VERS. 24.--« Si quando ridebam ad eos non credebant.» Hoc et juxta historiam credi necesse est, et juxta moralitatem sentiendum quod et sanctus vir talis fuerit, et sancta Ecclesia talis esse studeat in suis praelatis, ut etiam ridens timeri possit. In illo valde laudabile est quod in tanta lenitate et mansuetudine pietatis, qua pater pauperum erat, tantae simul severitatis exstitit, ut etiam ridens posset timeri. In dispensatione quoque ecclesiastici regiminis sic est moderandum, quatenus et ridens praelatus timeri, et iratus debeat amari, ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum.« Et lux vultus mei,» inquit, id est oculi cordis mei, de quibus scriptum est:« Oculi sapientis in capite ejus;»--« oculi autem stultorum in finibus terrae( Prov XVII).»--« Lux, inquam, vultus mei non cadebat in terram,» quia videlicet oculi cordis mei, quaecunque terrena sunt per concupiscentiam non aspiciebant, subaudi sed in capite meo erant, id est ad Deum qui omnium Conditor est intendebant. Hoc juxta historiam non inconvenienter accipitur; et in intellectu quoque mystico perspicuum est quod« lux,» id est, oculi interiores Ecclesiae caput suum contemplentur, id est Christum. Una enim persona est caput Christus cum suo corpore quod est Ecclesia. Cui quoque, subaudi Christo, quasi arridenti nos non credimus, dum multis jam donis ejus testantibus et gratiam favoris ejus accipimus, et tamen adhuc sub ejus judicio de nostra infirmitate titubamus; et lux ejus non cadit in terram, quia videlicet visionis ejus claritas peccatoribus non apparet, qui in quantum peccatores, in tantum terra sunt. Peccanti enim dictum est:« Terra es, et in terram ibis.» Super quem non cadit lux vultus Domini, sicut scriptum est:« Tollatur impius, ne videat gloriam Domini.» Quia vero et quae sequuntur secundum historiam perspicua sunt, ex eodem capite sanctae Ecclesiae, sicut coeptum est, persequenda sunt.
2.658
VERS. 25.--« Si voluissem, inquit, ire ad eos,»« voluissem,» inquam, scilicet quia meus adventus ad hominem, non est secundum ejus meritum, sed secundum voluntatis meae consilium.« Si ergo voluissem, inquit, ire ad eos,» id est illustrare visitatione sancti Spiritus cor eorum,« sedebam primus,» videlicet ita ut« quaererent primum regnum Dei et justitiam ejus,» quia desiderii mei appetitus in cogitatione eorum caeteris desideriis aequalis non est.« Cumque sederem,» subaudi in cordibus eorum,« quasi rex,» videlicet circumstrepentes regens motus animorum,« circumstante exercitu,» id est turba virtutum adversus seditiones vitiorum,« eram tamen merentium consolator,» ea videlicet consolatione qua dico:« Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.» Et rursum:« Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum,» etc. Sed ea quae de capite dicta sunt, nihil obstat intelligi de corpore, quod est Ecclesia. In ea quippe ordo doctorum quasi rex praesidet, quam fidelium suorum turba circumstat, ubi cum auctoritate pietas, et cum pietate non deest auctoritas.« Cum sederem quasi rex circumstante exercitu,» ecce auctoritas regiminis.« Eram tamen moerentium consolator,» ecce ministerium pietatis: disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Unde semivivi vulneribus a Samaritano non vinum solum vel oleum, sed utrumque infunditur, quia videlicet, ut Psalmista ait:« Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.» Virga disciplinae percutimur, sed pietatis baculo sustentamur; utriusque exemplum Moyses praebet, qui ex pietate et amore subditorum Deum tenebat dicentem:« Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos.» Sed mox ad eumdem populum veniens, cui veniam impetraverat:« Ponat, inquit, vir gladium super femur suum, ite et redite de porta ad portam, et occidat unusquisque proximum suum. Cecideruntque in illa die, quasi viginti tria millia hominum.»
2.659
CAP. XXX,
2.660
VERS. 1.--« Nunc autem, inquit, derident me,» id est verba mea despiciunt,« juniores tempore,» videlicet haeretici, quos omnes universali Ecclesiae comparatos recte juniores tempore vocari non dubium est; quia videlicet ipsi ab ea, non autem ipsa egressa est ab illis.« Juniores, inquam, quorum non dignabar patres ponere,» id est inventores erroris eorum, verbi gratia, Arium, Albionem, Macedonium, et caeteros connumerare« cum canibus gregis mei,» id est cum sanctis praedicatoribus fidelis populi mei, quia dum Domino suo diurnis nocturnisque vigiliis intenti clamaverunt, magnos, ut ita dixerim, latratus praedicationis dederunt. De quibus Psalmista:« Lingua, inquit, canum tuorum ex inimicis,» id est vox praedicatorum tuorum ex conversis gentibus, quondam inimicis, prodiit.« Cum» his, inquam,« canibus non dignabar patres,» id est haeresiarchas eorum,« ponere.»
2.661
VERS. 2.--« Quorum virtus manuum,» id est magnitudo operum, quae prae caeteris magna agere videbantur,« erat mihi pro nihilo,» videlicet quia per charitatem non operabantur, ideo nihil illis proderat.« Et vita ipsa putabantur indigni,» id est a me judicabantur, retributionem vitae non mereri, utpote qui per ostentationem operis sub nomine Christi militabant contra nomen Christi.
2.662
VERS. 3.--« Egestate et fame steriles,» quia videlicet dum secreta Dei plus student perscrutari quam capiunt, nulla bona vitae germina producunt, sed magis ac magis egestate gratiae rorantis desuper et fame verbi Dei arescunt.« Qui rodebant,» videlicet quia medullam interiorem verbi Dei non penetrantes juxta exteriorem paleam carpebant.« Rodebant, inquam, in solitudine,» scilicet disjuncti ab universalis Ecclesiae societate,« squallentes calamitate et miseria,» id est despecti morum pernicie et sensuum pravitate.
2.663
VERS. 4.--« Et mandebant herbas et arborum cortices,» id est in sacra Scriptura vix quaedam tenera et exteriora cognoscebant. Per herbas quippe dicta planura, per arborum cortices, exteriora Patrum eloquia signantur. Vel certe herbas mandere, est de Scriptura sacra minima praecepta servare, majora contemnere verbi gratia:« Decimare mentam et anethum, et cyminum, et reliquistis, inquit Dominus, quae graviora sunt legis.»--« Et radix juniperorum,» id est avaritia: juniperus namque pro foliis punctiones habet, nam hirsuta et spinis similia sunt quae profert,« radix,» inquam, juniperi avaritia,« quae radix omnium malorum est,» ex qua peccatorum omnium spinae producuntur,« erat cibus eorum,» videlicet quia totis sensibus mentis suae illam cogitabant, et 478 quasi alimento pascebantur.
2.664
VERS. 5.--« Qui de convallibus ista,» subaudi quae praedicta sunt,« herbas et arborum cortices,»--« de convallibus, inquam, rapientes,» id est de humilibus dictis Patrum superbo spiritu colligentes,« cum singula reperissent,» videlicet suis partibus eos concordare gloriantes,« ad ea cum clamore currebant,» id est omne quod sentiebant, cum appetitu laudis ad aures hominum diffamare festinabant.
2.665
VERS. 6.--« In desertis habitabant torrentium,» id est in eorum praedicatione confidebant, quorum eloquia catholicorum jam responsione siccata sunt. Inventores enim perversorum dogmatum jure torrentes vocantur, quia videlicet a charitatis calore frigidi, quasi in torpore temporis hiemalis excrescunt, nec perpetua plenitudine profluunt, sed catholicorum allegationibus quasi solis exsiccantur aestibus.« Torrentium» ergo deserta sunt, quia vitae temporalis commodis inhiantes coelestia lucra deserunt.« In desertis, inquam, torrentium.»--« Et in cavernis terrae,» id est in occultis et clandestinis conventiculis sectae terrenae, juxta quod apud Salomonem mulier in typum haereseos suadet dicens:« Aquae furtivae dulciores sunt,» etc.« Vel super glaream,» id est apud illorum mentes hominum qui nulla gravitatis stabilitate solidantur, similesque sunt glareae, id est minutissimis lapillis, quos fluvialis aqua trahit, videlicet quia fixi vel fundati non sunt supra petram fidei.
2.666
VERS. 7.--« Qui inter hujuscemodi laetabantur,» scilicet quia perversae mentes in suis, quas flere debuerunt, gaudent iniquitatibus,« et esse sub sentibus delicias computabant,» id est cum peccatorum spinis haererent, virtutum opulentiam se cumulari credebant.
2.667
VERS. 8.--« Filii,» id est imitatores,« stultorum et ignobilium,» eorum scilicet qui fuerunt magistri errorum. Idcirco« stultorum,» quia a vera sapientia aberraverunt, idcirco« ignobilium,» quia ad illum nobilem non pertinent: de quo dictum est:« Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae,» id est nobilis in exitu saeculi Christus sponsus Ecclesiae, quando sederit cum apostolis, terram, id est vivos et mortuos judicare.« Filii, inquam, stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes,» id est in sancta Ecclesia, quae utique in illo saeculo« terra viventium» est, nullam sortem habentes, quae non recipiet nisi sapientes, et divina regeneratione nobiles. Sed quod in haereticorum typo dictum est, nihil obstat sentire de perversis atque carnalibus, quamvis in recta fide positis, quos Ecclesia non minus adversarios quam illos, qui extra fidem positi sunt, jure computat. Dicit ergo:« Qui rodebant,» id est qui violenter aliena rapiebant, quod contra de his, qui aliena blandiendo tollunt scriptum est:« Et inimici ejus terram lingent.»--« Qui rodebant,» inquam, id est per vim quasi dentibus rodendo aliena rapiebant,« in solitudine,» id est in totius boni destitutione. Aliena quippe non tollerent, nisi prius ipsi in interioribus suis soli ac vacui a virtutum cultura remansissent.« Squalentes calamitate et miseria,» id est non sola« calamitate» vel infirmitate naturae, quae bene condita in primo homine vitio propriae voluntatis ad infirmitatem lapsa est; sed« et miseria,» scilicet peccatorum actualium, quae dum naturae infirmae necessitatibus superadduntur, quasi foras erumpente calamitate, miseri squalent horrida cute.« Et mandebant herbas,» id est irridendo consumebant bona infirmorum initia, juxta illud:« Corrumpunt mores bonos colloquia mala,»--« et arborum cortices mandebant,» id est quorumdam fortitudinem in alta surgentem detrahendo concidebant.« Et radix juniperorum erat cibus eorum,» id est avaritiae studentes, ut supra dictum est, dum ad rerum temporalium ambitum tendunt, non sentiunt quantam eadem avaritia, quae quasi juniperus, ut ante dictum est, pro foliis punctiones, id est pro delectationibus curarum sentes habet, nunc quidem in radice delectat, sed postmodum quasi ex ramis pungit in poena.« Qui de convallibus,» scilicet quas per ascensum virtutis excedere non curant;« de convallibus,» inquam, vitae praesentis, quae in comparatione supernorum vallis ima est et profundum exsilii, in quo vir sanctus ascensiones disponendo plorat,« ista rapientes cum singula reperissent,» id est subortis occasionibus rapere potuissent,« ad ea cum clamore currebant,» id est etiam pro parva stipe litigabant; nonnunquam et sanctorum Patrum, quorum merita adipisci non quaerunt, loca atque regimina, dirupta quotidie pace, apprehendere satagebant.« In desertis habitabant torrentium,» id est ea in hac vita adipisci appetebant quae torrentes nostri, id est praedicatores sancti, dereliquerunt, qui velut torrentes quasi in hieme exundant multitudine aquarum, dum in praesenti vita quae ad comparationem futurae obscura et frigida est, divinis nobis eloquiis fluunt; aestivo autem sole adveniente se subtrahunt; quia cum aeternae patriae lux emicuerit, praedicare cessabant.« In» horum, inquam,« torrentium desertis habitabant,» id est in illis quae justi deserunt et contemnunt; inhianter incubabant« et in cavernis terrae,» id est in cogitationibus pravis, in quibus sese ab humanis oculis abscondunt, tanquam in cavernis.« Vel super glaream,» subaudi habitabant, id est super praesentis vitae fluxum innitentes, et ibi gressum ponere intendentes, ubi quasi super glaream cum pes in superficie ponitur, ipsa ejus volubilitate labitur, et ad ima devolvitur.« Qui inter hujuscemodi laetabantur,» quia videlicet juxta Salomonem:« tales laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis,» scilicet attendentes temporalia quae percipiunt, et negligentes aeterna bona quae perdunt.« Laetabantur, inquam, inter hujuscemodi, et esse sub sentibus,» id est sub gravibus curarum molestiis,« delicias putabant,» quia videlicet peccatorum delectationibus pressi et affectu vitae praesentis, quam sint aspera quae patiuntur, scilicet juxta Jeremiae lamentum,« inebriati absinthio;» quia, sicut qui absinthio inebriatur, et quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem qua repletur( ebrius enim quisque quod patitur nescit), sic et amara sunt quae avarus pro hujus vitae amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem cupiditate caecus ignorat. Qui et per prophetam denotatur dicentem:« Ephraim vitula docta diligere trituram,» id est cupidi quique ita etiamsi sibi vacare liceat, subesse tamen terrenis sudoribus festinant, sicut vitula triturae laboribus assueta relaxata, plerumque ad eumdem laboris usum etiam non compulsa revertitur. Cur hoc? Videlicet quia sunt, sicut sequitur:« Filii stultorum,» id est imitatores iniquorum praecedentium, ex quorum pravitate hoc didicerunt.« Stultorum, inquam, et ignobilium,» id est non eorum qui nobiliter stulti sunt, juxta Apostolum dicentem:« Si quis videtur sapiens inter vos in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens;» sed eorum qui« peccati servi sunt,» quae procul dubio magna ignobilitas est, et ab hoc« in terra penitus non parentes,» id est sancta Ecclesia coram oculis divinis propter abjectionem operum suorum ignoti existentes, quibus quandoque dicendum est:« Amen dico vobis: Nescio vos,» quia videlicet quidquid prius in sancta Ecclesia positi verbotenus quasi venerabantur, econtrario postmodum deridentes impugnant. Unde aperte subditur:
2.668
479 VERS. 9.--« Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium,» quia videlicet iniquis crescentibus, in opprobrium fides et veritas erit in crimine, et tanto quisque erit abominabilis, quanto laudabilis.
2.669
VERS. 10.--« Abominantur me,» subaudi omnes iniqui,« et longe fugiunt a me,» scilicet non passibus gressuum, sed qualitatibus morum,« et faciem meam conspuere non verentur,» id est non tantum in absentia mea mihi detrahunt, sed etiam in praesentia contumeliam mihi facientes fluxa verba quasi defluentes salivas mittunt. Et quia mala haec novit se permittente Domino pati, subjungit dicens:
2.670
VERS. 11.--« Pharetram suam aperuit,» subaudi Dominus, id est de occulto consilio suo sententiam apertam, quasi de pharetra emisit sagittam,« et afflixit me,» scilicet ea, quam in tempore prosperitatis meae quasi clausa pharetra continebat, sapientiae suae sagitta.
2.671
« Et frenum posuit in os meum» scilicet, ut taceam, quia non sunt qui audiant praedicationem meam, et tacens dicam:
2.672
« Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?» et item faciam quod dicit Apostolus:« Haereticum bominem post primam et secundam admonitionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est.»« Frenum» ergo« posuit in os meum,» id est quia in quibusdam provectum non vidi praedicationis, ab eis impetum temperavi. Et quia ab illis mala sancta Ecclesia patitur, in quibus germano prius amore confidebat, quia sub nomine Christi militare videbantur.
2.673
VERS. 12.--« Ad dexteram,» inquit,« Orientis,» id est ab illis quos quasi pro dextera, id est pro magno reputabam, quique ad illum pertinere videbantur, ejus nomen Oriens est, cujus justitiae lumine nox injustitiae nostrae illustratur; ab illis, inquam, quasi« ad dexteram Orientis, calamitates meae illico surrexerunt,» id est mox in adversitatis tempore tribulationes mihi auctae sunt. Sin vero dextera hi qui veraciter fideles sunt appellantur, ad dexteram Orientis calamitates surgunt, quia, erumpente persecutionis articulo, crudeles pravorum impetus justi patiuntur.« Pedes meos subverterunt,» id est eos qui quasi extrema membra in corpore, ita sunt in me, videlicet quia ad opera terrena deserviunt, et ideo celerius ab adversariis falli possunt, ad sui dogmatis errorem traxerunt,« et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis,» id est sectis suis, quas machinati sunt, quasi tempestate, ut ita dixerim, cordium naves obruerunt.
2.674
VERS. 13.--« Dissipaverunt itinera mea.» Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus, videlicet hostibus occultis; dicat universa Ecclesia de persecutoribus suis.« Itinera mea dissipaverunt,» id est infirmorum vias callida persuasione perturbaverunt,« insidiati sunt mihi,» id est meos, quos aperte ad mala pertrahere nequiverunt, bona simulando perverterunt,« et praevaluerunt,» id est insidiando voluntatem suam ad effectum perduxerunt,« et non fuit qui ferret auxilium,» quia videlicet Omnipotens Deus eos quos in aeternum diligit aliquando ad tempus relinquit. Unde scriptum est:« Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te,» et talia multa.
2.675
VERS. 14.--« Quasi rupto muro,» id est quasi destructo fidei Christi munimine, murus enim Redemptor noster appellatur, sicut scriptum est:« Salvator ponetur in ea murus et antemurale,» quasi rupto, inquam, fidei muro, vel disciplinae munitione,« et aperta janua,» id est potestate sibi permissa,« irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt,» id est irrationabiliter miserum debacchati sunt( Deest aliquid).
2.676
VERS. 15.--« Et velut nubes» scilicet quae in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit,« pertransiit salus mea,» id est, omnis felicitas terrena, quae perversis alta est, sed fixa non est. In qua quondam et ego pollebam, et idcirco perversis quoque reverenda eram.
2.677
VERS. 16.--« Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,» subaudi, ut aeterna exsultatione viridescat,« et possident me dies afflictionis,» videlicet, sicut scriptum est,« Humiliasti nos in loco afflictionis.» Locus namque afflictionis est vita praesens, dies autem laetitiae postea secuturi sunt.
2.678
VERS. 17.--« Nocte os meum perforatur doloribus.» Ejusdem afflictionis partes enumerat, et, ut saepe dictum est, sic sua insinuat, ut cadentibus ab Ecclesia possint congruere quae narrat,« Nocte,» inquit sancta Ecclesia,« os meum,» id est in hoc tribulationis quasi nocturno tempore, forte, qui in corpore meo sunt, et sicut ossa carnes, ita mores infirmantium stabiliter portant.« Os meum,» inquam,« perforatur doloribus,» id est ipsi quoque fortes victi tormentis ad perfidiam delabuntur.« Et qui me comedunt non dormiunt,» id est maligni spiritus qui carnales consumunt, ita a tentationibus quiescere nesciunt, sicut vermium multitudo per sinus ulcerum scaturiens sancti viri corpus lacerabat, quae non dormiens nec ipsum sinebat capere somnum.
2.679
VERS. 18.--« In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,» id est corpus meum secundum historiam. Juxta allegoriam vero sanctae Ecclesiae vestimentum est religiosa vita fidelium, maxime communiter viventium, quae tunc velut a multitudine vermium consumitur, quando infestatione malignorum spirituum, vel hominum crudelium dispersis fidelibus religio dissipatur. Nec solum in me vitam fidei exstinguere conantur, sed« et quasi capitio tunicae succinxerunt me,» id est omne verbum praedicationis a me nituntur tollere, ut quomodo, cum tunicae capitium collo induentis circumdatur, si collum stringitur, vocis usus et vitalis flatus necatur, sic omnino non audeam loqui de fide vel nomine Christi. Sic,
2.680
VERS. 19.--« Comparatus sum luto,» id est, viliter quasi lutum conculcor,« et assimilatus sum favillae et cineri,» videlicet judicio reproborum, qui interius nihil de igne alicujus boni remansisse arbitrantes, talem intus me esse judicant qualem foris vident. Cur hoc? Videlicet pro eo quod sequitur:
2.681
VERS. 20.--« Clamo,» inquit,« ad te,» Deus,« et non exaudis me. Sto, et non respicis me.» Ac si dicat: Idcirco securius, ut lutum, conculcor, et velut favilla et cinis despicior, quia clamantem in doloribus me non audis, stantem, id est, perseverantem in supplicatione non respicis, id est non sanas, imo non cessas affligere me.
2.682
VERS. 21.--« Mutatus es mihi in crudelem.» Quomodo sine zelo zelans, et sine ira Deus dicitur irascens, et sine dolore vel poenitentia poenitens, sic a sancto viro per nostrae mutabilitatis verba, nunc dicitur,« Mutatus es mihi in crudelem,» id est districte feriendo non parcis, ut videlicet hoc loco crudelis districte feriens, et ulciscendae culpae non parcens possit intelligi. Sicut et ibi:« Ecce dies Domini veniet crudelis, et indignatione plenus,» etc..« Mutatus es mihi,» inquam,« in crudelem,» subaudi, qui in temetipso crudelitatis nihil habes« Et in duritia manus tuae,» id est in plaga fortitudinis tuae, quae dura est, id est contraria volantati meae,« adversaris mihi,» videlicet, quomodo ferramentum medici vulnus abscidens aegrum offendit.
2.683
VERS. 22.--« Elevasti me,» scilicet, gloria praesentis vitae, quae alta cernitur, sed nulla stabilitate solidatur. Hoc est, quod sequitur.
2.684
« Et quasi super ventum ponens elisisti me valide,» quia videlicet ad hoc solum quemlibet fugitivae felicitatis aura sublevat, ut repente in infimis deterius sternat, et repente cadens discit quia elevatus in ventum sedit. Haec personae ipsius specialiter congruunt, non ad quod erat, sed ad id quod esse videbatur, 480 quia videlicet, dudum rebus exterioribus fuitus, unde aestimabatur surrexisse, inde nunc videbatur elisus cecidisse.« Elisisti me,» inquam, et tandem
2.685
VERS. 23.--« Scio, quia morti tradas me ubi constituta est domus omni viventi.» Et hoc aperte juxta historiam illi congruit, quia videlicet, ante Redemptoris gratiam, ad inferni claustra etiam justi descenderunt. Allegorice autem sanctae Ecclesiae ex persona congruit infirmorum qui dum carnaliter vivunt ad domum mortis perveniunt. Sunt vere nonnulli qui postquam in voluptatum suarum foveam corruerunt, ab imis citius pedem per poenitentiam reducunt. Ex quibus aperte subjungitur:
2.686
VERS. 24.--« Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam,» scilicet quia feriendo a peccatis salvas;« et si corruerint ipse salvabis,» id est si peccaverint, in salutem corporis vulneras, ut prostrati exterius interius surgant.
2.687
VERS. 25.--« Flebam quondam super eo qui afflictus erat.» Ac si dicat: In tantum impietas, quam mihi exprobrastis, vel hyprocrisis semper longe fuit a me, quantum ex eo colligi potest, quod ego non solum pauperi tribuebam, quod hypocrita facere potest per inanem gloriam, sed et flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi, quod videlicet nec hypocrita potest, nec impius facere novit. Quod vocibus quoque sanctae Ecclesiae congruit, quae dum afflictos quosque per lamenta poenitentiae conspicit, suos eis in oratione continua fletus jungit, et toties egeno compatitur, quoties virtutibus nudato interventionis suae precibus opitulatur. Et hoc faciens:
2.688
VERS. 26.--« Exspectabam,» inquit,« bona,» subaudi per renovationis gratiam adfutura,« et venerunt mihi mala,» scilicet praesentia,« praestolabar lucem,» id est retributionis gaudium,« et eruperunt tenebrae,» id est mala praesentis tristitiae quae scilicet jam dixi, et adhuc de his dicturus sum.
2.689
VERS. 27.--« Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.» Quod cum juxta historiam satis pateat: nam« interiora» ejus ita« efferbuerant» ut, sicut superius dixit,« halitum quoque ejus exhorruerit uxor sua,» juxta allegoriam dicendum est quia sanctae Ecclesiae interiora effervescere, id est ipsos quoque, quos per amorem fidei velut viscera ante gestaverat, in persecutionis atrocitate tolerare. Qui secreta illius prius cognoscentes, quanto sciunt ubi magis doleat, tanto deterius eam affligere non quiescunt. De quibus et aperte subjungitur:« Praevenerunt me,» subaudi ante istam ultimam persecutionem;« praevenerunt me, inquam, dies afflictionis,» videlicet quia pacis quoque tempore malos eorum mores tolerabam in afflictione animi.
2.690
VERS. 28.--« Moerens incedebam.» Juxta litteram mirandum est quod vir sanctus, quia supra dixerat,« elevasti me,» inferius adjungit:« Moerens incedebam,» quia videlicet uno eodemque tempore convenire in actibus bonorum solet, et foris honor culminis, et intus afflictae moeror humilitatis.« Sine furore consurgens, in turba clamavi.» Et hoc in eodem sancto viro laudabile est. Amica etenim potestati poenae semper impatientia est. Quo magis laudabile est in sanctis viris, quod, dum subjectorum strepitus sufferunt, per amorem increpant quos per mansuetudinem portant, quo contra tumultus insolentium clamorem habet, furorem non habet. Et ne leve putes quod cum tranquillitate tanta se habuit.
2.691
VERS. 29.--« Frater fui draconum, et socius struthionum.»« Draconum,» inquam, id est malitiosorum hominum, de quibus et per prophetam dicitur:« Traxerunt centum quasi dracones,» id est malitiosa superbia inflati sunt.« Draconum, inquam, frater fui,» id est cum malitiosis hominibus habitavi,« et socius struthionum,» id est simulatorum socius fui. Struthio etenim, quae pennas habet, et volatum non habet, simulatores significat, qui speciem sanctitatis habent, sed virtutem non habent. Hoc tam beato Job specialiter congruit, qui ad culmen magnae fortudinis bonus inter malos fuit quam generaliter electo sanctae Ecclesiae populo, qui pacis suae tempore intra se quosquam malitiosos, ac simulatores patitur. Abel quippe esse renuit, quem Caini malitia non exercet. Hinc est quod Pergami angelo dicatur:« Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, etc..
2.692
VERS. 30.--« Cutis mea denigrata est super me.» Juxta historiam virtus sermonis patet ex poena passionis. Juxta allegoriam vero bene hoc sanctae Ecclesiae vocibus congruit.« Cutis, inquit, mea denigrata est,» id est infirmi qui in me exteriori utilitati deserviunt, timore persecutionis, candidum justitiae colorem perdiderunt, et ad nigredinem iniquitatis venerunt Quod Jeremias sub praecipui metalli specie deplorat, dicens:« Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus?»« Et ossa mea aruerunt prae caumate,» id est fortes viri, in quibus tota corporis mei compago solidatur, zeli sui igne cruciantur, videlicet pro eo quod« cutis mea,» id est infirmorum vita,« denigrata est,» dolentes et dicentes:« Quis infirmatur, et ego non infirmor, quis scandalizatur, et ego non uror?», et caetera talia.
2.693
VERS. 31.--« Versa est, inquit, in luctum cithara mea.» Ac si aperte dicat: Pacis quidem meae tempore per alios parva more citharistae, per alios vero more organistae magna et sonora praedicabam. Sed nunc« in luctum cithara, et organum» versum est« in vocem flentium,» quia dum me contemni conspicio, eos qui praedicationis canticum non audiunt deploro, quia nimirum defleo quos exhortando trahere non valeo.
2.694
CAPUT XXXI.
2.695
Hoc ex loco incipit narrare subtilius bona quae fecit, quae ex magna parte, juxta solius historiae textum tenenda sunt, ne, si plusquam necesse est, investigentur, a verborum ejus uberibus sanguis pro lacte respondeat, juxta illud Solomonis:« Qui ubera vehementer emulget, elicit sanguinem,» Sic enim sacrae Scripturae serie, partim, prout ratio exigit, intellectus litterae solus tenendus; partim candor allegoriae requirendus est. Sicut in facto Jacob mystice figuratur qui, virgas positurus ante oculos ovium ut in earum conspectu conciperent,« ex parte decorticavit eas, detractisque corticibus, in his partibus quae excoriatae fuerant, candor apparuit; quae vero integra erant, virides permanserunt, atque in hunc modum color effectus est varius.» Sic, inquam, in hujus, caeterorumque Patrum praecedentium sententiis, dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Enumerando itaque virtutes quibus objecta sibi ab amicis crimina hypocriseos et impietatis rationabiliter a se depellit, primum qua se fortitudine construxerit, insinuat dicens:
2.696
VERS. 1.--« Pepigi foedus cum oculis meis,» videlicet, ut cogitationes cordis caste servarem, ne prius incaute prospicerem quod postmodum invitus amarem, quomodo propheta David, qui mente sublevata saepe mysteriis internis intererat, quia conjugem alienam incaute vidit, obtenebratus postmodum sibimet illicite conjunxit.« Pepigi, inquam, foedus cum oculis meis,» id est menti meae consentaneos et obedientes oculos esse coegi,« ut ne cogitarem quidem de virgine,» videlicet jam illius habens spiritum, qui non solum carnis, sed et cordis compescens luxuriam dicturus est:« Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in cordo suo.» Causamque vel intentionem, qui munditiae studuerit, subjicit, quam nemo hypocrita 481 curat, qui hominibus placere appetit.
2.697
VERS. 2.--« Quam enim,» inquit,« partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis?» subaudi, nullam. Quia videlicet, si mens mea ante conspectum illius in infirmis desideriis tabescit, excelsorum conditor, qui munditiae auctor est, possessionem suam habere me renuit. Quo dicto nequaquam vult intelligi quod ejus animum culpa in cogitatione non contigit, sed quia nunquam ex consensu superavit. Et quia festina consolatio bonorum est, consideratus finis malorum, protinus adjungit:
2.698
VERS. 3.--« Nunquid non perditio est iniquo?» subaudi, est utique, illa scilicet ut partem in ea Deus non habeat desuper:« Et alienatio,» quod apud Hebraeos dicitur anathema,« alienatio,» inquam, ab haereditate Dei« operantibus iniquitatem,» subaudi, nunquid non est?
2.699
VERS. 4.--« Nonne ipse,» subaudi, qui alios intuetur,« ipse idem« considerat vias meas,» id est actiones meas,« et cunctos gressus meos,» id est mentis meae motus,« dinumerat,» subaudi, ut ad judicium reducat? Et quidem perfectionis vitam inter veteres tenuit, sed, quia ejus intentio ad Redemptoris adventum prophetico spiritu erumpit, qui sic vias cujusque considerat, sic« dinumerat gressus,» ut ne minutissimae quidem cogitationes ac verba tenuissima, quae apud nos usu viluerunt, ejus judicio indiscussa remaneant, ad illum, inquam, tendens pensat quam multa de perfectione minus habeat, unde et subdit:
2.700
VERS. 5.--« Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,» id est si qua unquam leviter, si qua perniciose perpetravi.
2.701
VERS. 6.--« Appendat me in statera,» id est in mediatore Dei et hominum, veniat,« et sciat Deus simplicitatem meam,» id est ex subtilioribus ejus praeceptis scire me faciat quantum adhuc a vera simplicitate discrepem. Cur Dominum Christum stateram appellet, jam alias dictum est, ubi ait:« Utinam appenderentur peccata mea, et calamitas quam patior in statera.» Sed nunc addidit,« justa.» Statera namque justa, ipse est in quo omnia merita nostra aequa lance pensantur, et in cujus praeceptis agnoscimus quia vita nostra minus habeamus. Toties enim in hac statera appendimur, quoties ad vitae ejus exempla provocamur.
2.702
VERS. 7.--« Si declinavit,» inquit,« gressus meus de via,» id est si rectitudinis iter per consensum erroris reliquit cogitatio mea;« et si secutum est oculos meos cor meum,» id est si videndo unquam secutus sum, quod forte sinistra delectatione pulsante, concupivi;« et si manibus meis adhaesit macula,» id est si protinus ad operationem transiit cogitationis immunditia.
2.703
VERS. 8.--« Seram et alius comedat.» Superius dixerat:« Pepigi foedus cum oculis meis,» et caetera videlicet sciens, quod plerumque prava cogitatio per oculos veniat ad mentem, nunc ait:« Si secutum est oculos meos cor meum,» scilicet, perpendens quod nonnunquam prius in mente oritur, et obortum oculi perverse famulantur. Ac si aperte dicat: Nec passim videre volui quae concupiscerem. Si, inquit, haec vel haec feci,« seram, et alius comedat,» id est quidquid loquor, mihi non prosit, sed alius bono opere saturetur et progenies mea eradicetur, id est sequaces mei terram viventium, in qua electi omnes quasi plantantur, quia stabiliter permansuri sunt, non ingrediantur. Doctoris enim progenies eradicatur, quando is qui verbo ejus nascitur per exemplum necatur. Quod apud Salomonem pulchre figuratum est, quando mulier filium, quem vigilans lactare consueverat, dormiens interemit. Sed tamen veram matrem infantis vivi sapientis gladius invenit, quia videlicet, cujus fructus vivat vel intereat, in extremo examine districti judicis ira demonstrat.« Eradicetur,» inquam,« progenies mea,» si supradicta feci, vel post dicenda.
2.704
VERS. 9.--« Si deceptum est cor meum super muliere, et si ostium amici mei insidiatus sum.» Per hoc quid ait,« si deceptum est cor meum super muliere,» nec cogitasse de fornicationis macula demonstratur; per hoc quod subjicit,« et si ad ostium amici mei insidiatus sum,» patenter innotescit quod a reatu adulterii innocens fuit. Quod si hoc unquam fecerit, eamdem culpam verti sibi in poenam expetit, dicens:
2.705
VERS. 10.--« Scortum sit alterius uxor mea, et super illam incurventur alii.» Quod quam grave sit pati, exprimendo manifestans,
2.706
VERS. 11.--« Hoc enim,» inquit,« nefas est, et iniquitas maxima,» videlicet, ut subauditur: Ergo qui hoc ideo cavi, quia« nefas» vel« iniquitas est,» non sum iniquus, non sum, ut vos amici mei criminati estis, impius.« Iniquitas,» inquam,« est maxima.» Et eamdem iniquitatem luxuriae definiens,
2.707
VERS. 12.--« Ignis,» inquit,« usque ad perditionem devorans,» id est, non solum usque ad inquinationem maculans, sed« et omnia» virtutum« eradicans genimina,» quia videlicet quantalibet alia fuerint bonorum operum studia, si luxuriae scelus non abluitur, immensitate hujus criminis obruuntur. His de castitatis virtute dictis, mox ostendit, quam humilis quoque fuerit.
2.708
VERS. 13.--« Si contempsi,» inquit,« judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me,» subaudi,« humerus meus cadat a junctura sua.» Hanc enim maledictionem posterius inferet. Magnum sane est in eo tantam humilitatem esse cordis, ut ex aequo ad judicium venire permittantur ancillae, vel servi, in quo tanta erat auctoritas regiminis, ut eo praesente vocem suam, sicut supradictum est, cohiberent duces, et principes cessarent loqui.
2.709
VERS. 14.--« Quid enim faciam,» inquit, subaudi, si cum illis judicium subire contempsissem,« quid,» inquam,« faciam, cum surrexerit ad judicium Deus,» scilicet cum quo mihi natura non est communis, et cum« quaesierit,» subaudi, cur in servis vel ancillis naturae communionem contempserim,« quid respondebo illi,» videlicet, quia nihil est, quod temporaliter praesum caeteris, quando sub illo sum rationem redditurus, qui sine fine omnibus in omni loco dominatur.« Quid respondebo?» inquam.
2.710
VERS. 15.--« Nunquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?» Ac si dicat: Manu humillimae considerationis deprimendus est tumor elationis. Nam omnes homines aequales natura genuit, sed variante meritorum ordine alios aliis occulta dispositio praeponit. Nam et Dominus, cum diceret:« Crescite et multiplicamini, et replete terram,» non ait:« Et terror vester ac tremor sit» super homines qui futuri sunt, sed« super cuncta animalia terrae.» In eo ergo, quod metum sibi sancti viri a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed brutis animalibus dominantur, quia videlicet, ex qua parte bestiales sunt, subditi ex ea debent etiam formidini jacere substrati.
2.711
VERS. 16.--« Si negavi,» inquit,« quod volebant pauperibus.» Quem amici impium esse criminabantur, econtra pietatis insignia per partes opportune proferens post castitatis atque humilitatis acta, liberalitatis opera subjungit:« Si negavi,» inquit,« quod volebant pauperibus,» illis, inquam, pauperibus quos beafiticat Dominus dicens:« Beati pauperes spiritu.» Nam qui veraciter pauperes, id est humiles non sunt, ea saepe volunt quae sibi profecto non expediunt, et ideo neganda sunt.« Si negavi,» inquam,« pauperibus,» id est humilibus,« et si oculos viduae exspectare feci,» id est, nec lumen misericordiae dandi tarditate fuscavi, juxta illud:« Ne dicas: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare.» Et ut insinuet se non solum externis multa praebuisse, sed etiam apud se quosque inopes in domestica conversatione recepisse,
2.712
VERS. 17.--« Si comedi, inquit,» buccellam 482 meam solus, et non comedit pupillus ex ea,» scilicet, quia pietati praejudicium facere existimarem, si solus comederem, quod Dominus omnium communiter creavit. Et haec pietatis viscera non a seipso, sed a conditoris gratia habuisse indicat, dum dicit:
2.713
VERS. 18.--« Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.» Miseratio etenim et si ejus fuit arbitrii ut cum ipso proficeret, liquet tamen quia ejus arbitrii non fuit, ut cum ipso de utero exiret.
2.714
VERS. 19.--« Si despexi,» inquit,« praetereuntem eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem.»
2.715
VERS. 20.--« Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est.» Ac si diceret: In amore proximi uno eodemque ordine, et superbiae vitium, et impietatis premens, praetereuntem quempiam et humiliter aspexi, et misericorditer calefeci. Ignoto se proximo misertum indicat, quem praetereuntem vocat, quia videlicet apud piam mentem plus natura valet quam notitia.
2.716
VERS. 21.--« Si levavi super pupillum manum meam,» id est neque tunc humilitatis meae negotia virtute contra pupillum exsequi volui,« cum viderem me in porta superiorem,» id est quando me in judicio etiam ex justitia vidi superiorem.« In porta» enim, id est in judicio, quia mos apud veteres fuit ut in porta seniores sederent, qui certantium jurgia judiciaria examinatione discernerent, quatenus urbem, in qua concorditer oportet vivere, discordes minime intrarent. Tandem maledicti sententiam subjicit, si quid horum quae dixerat opere non impleverat, dicens:
2.717
VERS. 22.--« Humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.» Ac si aperte dicat: Si ea quae dixi operari renui, ipsum, quod mihi ad operandum datum est, corporis membrum perdam; vel, si haec maledicti sententia ad spiritualem intelligentiam referenda est, liquet profecto quod brachium corpori per humerum jungitur, et, sicut per brachium bona operantium, ita per humerum, socialis vitae conjunctio designatur, quam propheta intuens:« Et servient,» inquit,« ei humero uno.»--« Humerus» ergo, ait,« a junctura sua cadat,» per impatientiam animus fraternam concordiam relinquat, et a bonorum omnium abscindatur universitate.« Et brachium meum,» id est cuncta operatio mea,« cum suis ossibus,» id est cum suis virtutibus, conteratur. Sed qua consideratione bona egerit, et ab nis malis abstinuerit, adjungit dicens:
2.718
VERS. 23.--« Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, scilicet,» ne mortem aeternam, quam minatur, in cura rerum temporalium navigans incurrerem:« et pondus ejus ferre non potui,» videlicet, quia consideratione terroris, quo coelum et terra movebuntur, metu animus palpitat, et intentionis suae oculos declinans, intueri quod praevidet recusat.
2.719
Post virtutum supradictarum enumerationem, quid jam superest, nisi ut ipsas quoque divitias qua mente possederit innotescat? Ait enim:
2.720
VERS. 24.--« Si putavi aurum robur meum,» quod videlicet fuisset de Creatore desperare, si spem in creatura posuissem.« Si,» inquam,« putavi aurum robur meum,» et obrizum[« et obrizo dixi: Fiducia mea»], id est rudem auri molem, dixi fiduciam meam. Obrizum enim dicimus rudem auri molem, in qua fiduciam suam non posuit, quia spem et dilectionem suam in solius Conditoris gratia figens, neque de quantitate auri, neque de specie peccavit, scilicet illud metuens audire:« Stulte, hae nocte animam tuam repetent a te, quae autem praeparasti, cujus erunt?» Luc. XII.)
2.721
VERS. 25.--« Si laetatus sum,» inquit,« super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea,» videlicet quia sancti viri in hujus peregrinationis aerumna omnem praesentis vitae copiam, inopiam deputant, quam et pro amore coelestis patrimonii aut largiendo dispergunt aut despiciendo deserunt.
2.722
VERS. 26.--« Si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare,» quae videlicet luminaria aliter ad usum, aliter videntur ad venerationem.« Si» ergo, inquit,« vidi,» subaudi, eo more quo a cultoribus suis venerari solent.
2.723
VERS. 27.--« Et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam,» scilicet gratia venerationis eorum.« In abscondito,» inquam, subaudi, quia dicitis me fuisse hypocritam; nam in aperto malum hoc me non fecisse scitis.
2.724
VERS. 28.--« Quae est iniquitas maxima,» scilicet, servire creaturae potius, quam Creatori,« iniquitas,» inquam,« et negatio contra Deum altissimum.» Sed quid nunc mirum memorat, si solem ac lunam non se adorasse manifestat? Unde subtilius hoc accipiendum est, quod postquam in auro non se habuisse fiduciam, nec in multis divitiis laetatum se fuisse testatur, adjungit dicens:« Si vidi solem,» etc. Ac si post despectum terrenae abundantiae patenter insinuet: Quid dicam, quia nequaquam in auro laetatus sum, qui in ipsa quoque luce corporea delectatus non sum? Cui par est illud quod propheta vitae exterioris appetitum fugiens dicebat:« Diem hominis non desideravi, tu scis( Jerem XVII).» Quod si ea quae dicta sunt, juxta historiam, per allegoriam quoque perscrutari libet, hoc loco, quo ait:« Si putavi aurum robur meum,» et obrizum dixi fiduciam meam, quid per aurum accipimus, nisi praeclari intellectus ingenium? quid per obrizum, nisi mentem? Ita enim clara sanctorum ingenia vel mentes divinis muneribus humiliter substernuntur, et distincta super se gratiarum dona percipiunt, sicut in ornamento aurum, subaudi ponitur, ut gemmarum desuper ordo disponatur. De quo auro scriptum est:« Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?»--« Si ergo putavi,» inquit,« aurum robur meum,» quia videlicet, quantolibet ingenio fulserim, nihil me esse meis viribus aestimavi. Si laetatus sum super multis divitiis meis, id est super multis donis, quae a Deo quasi mutuam pecuniam accepi, juxta illud:« Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo,» etc. Quae, videlicet, dona interdum superbienti animo tolluntur, et humiliato redduntur. Quod mystice in eo figuratum est, quod cum filii prophetarum in Jordane ligna caederent, uni eorum securis ex manubrio in profundum lapsa disparuit, moxque Elisaeus veniens manubrium deorsum misit, et ferrum in superficie natans ad manubrium rediit. Ferrum quippe in manubrio est, donum intellectus in corde. Ligna vero per hoc caedere, est prave agentes increpare. Quod cum per vanam gloriam agitur, ferrum in aqua, id est donum in dissoluto opere perditur. Sed Redemptor noster, qui per Elisaeum figuratur, quasi lignum deorsum mittit, et ferrum redit, dum cor peccatoris humiliat, et perditam intelligentiam reformat.« Si ergo laetatus sum, inquit, super divitiis multis, et quia plurima reperit manus mea,» id est nequaquam superbivi, quod multa intelligentiae dona coelitus accepi.« Si vidi solem cum fulgeret,» id est nec laetatus sum de claritate boni operis mei, quod coram hominibus luceret, ita ut quod aliis exemplorum lucem tribui, praesumptionis gratiam attenderem.« Et lunam incedentem clare,» id est famam meam non laetatus sum esse in multorum ore. Lunae quippe, quae illustratur a sole, nonnihil assimilatur fama, quae vires accipit a bono opere, et gratiam favoris quasi claritatem luminis aspergit. Multi autem intuentes lunam semetipsos non vident, quia semetipsos 483 nescire incipiunt, dum mentis oculos in transitorium favorem defigunt.« Et» si« laetatum est in abscondito cor meum,» id est nullo modo, non solum in verbis, sed nec etiam in tacita cogitatione arrogans fui.« Et» si« osculatus sum manum id est nec laudavi ore meo quod feci. Manum enim suam osculatur ore suo qui laudat quod fecit, et testimonio propriae locutionis virtutem sibi operis attribuit,« quae est iniquitas, inquam, maxima,» scilicet quia superbia est. Superbire enim contra auctoris gratiam convincitur quisquis sibi attribuit quod operatur.« Et negatio contra Deum altissimum.» Liquet enim, quia Deum negat, cujus despecta gratia sibi vires boni operis arrogat.
2.725
VERS. 29.--« Si gavisus sum, inquit, ad ruinam ejus qui me oderat,» quod videlicet a charitate alienum est, quae sola omnipotentis Dei discipulos probat, sicut ait ipsa Veritas:« In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.» Nam, licet dicat Psalmita:« Laetabitur justus cum viderit vindictam,» non accipit justus ita, quasi dictum de ruina inimici sui, sed de ruina inimici Dei. Nec sibi invicem adversantur id quod dictum est:« Laetabitur justus cum viderit vindictam;» et illud quod dictum est:« Diligite inimicos vestros.» Non enim ait: Diligite inimicos» Dei, sed« inimicos vestros,» videlicet quia proprias ignoscere, Dei autem debemus injurias ad vindictam expetere. Non ergo,« gavisus sum, ait, de ruina ejus qui me oderat,» nec« exsultavi, quod invenisset eum malum,» ut videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condolui in malis ejus, ipse ad bonum crescerem.
2.726
VERS. 30.--« Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.» Mirandum valde est ubi vir iste legerat:« Diligite inimicos vestros,» ubi legerat:« Benedicite et nolite maledicere.» Qui non dederat« ad peccandum guttur suum,» videlicet, in eo quod sequitur,« ut expeterem maledicens animam ejus,» id est ut maledicerem illi, et dicerem Deo: Occide quem odi.
2.727
VERS. 31.--« Si non dixerunt,» scilicet impune, me ultionem non exigente,« viri tabernaculi mei,» id est interius viventes, mecumque quotidie conversantes, familiares mei,« quis det de carnibus ejus ut saturemur,» id est quis det ut mortem ejus vel poenas de illo videamus, quas vehementer desideramus? Quod tamen potest per mysterium ex voce Redemptoris intelligi, quia« viri tabernaculi ejus,» scilicet Judaei et gentiles, de carnibus ejus cupierunt saturari, illi molientes eum consumendo exstinguere, isti mentem suam esurientem desiderantes per quotidianum immolationis sacrificium de ejus carnibus satiare. Sed nunc solius historiae virtutem sequendo pensare libet, quanta fortitudine animus ejus extra intra quae sollicitus ad omnia partitur.
2.728
VERS. 32.--« Foris, inquit, non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.» Ac si dicat: Quia munus ab omnipotente Deo non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur, quod contra scriptum est:« Respexit Deus ad Abel et ad munera ejus,» dicentibus viris tabernaculi mei, ut supra dictum est,« quis det de carnibus ejus ut saturemur,» ex corde dimisi, et tunc exteriora munera per hanc internam cordis munditiam condita obtuli, scilicet hoc, ut« foris peregrinus non maneret, et ostium meum viatori patuit,» et hoc ut peccata mea confitendo[ diluere] mererer, quamvis illa coelestis Pater dimitteret. Hoc est quod sequitur:
2.729
VERS. 33.--« Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.» Quo dicto humilitas ejus simul et fortitudo commendatur. Nam iniquitatem suam quemque agnoscere, et cognitam voce confessionis aperire, non solum humilitatis, sed etiam fortitudinis est, quia videlicet, per infirmitatis verecundiam plerumque gravioris est certaminis commissa peccata prodere, quam non admissa vitare. Et quia humilitate vera secura semper auctoritas nascitur.
2.730
VERS. 34.--« Si expavi,» inquit, id est non« expavi ad multitudinem nimiam,» videlicet turbatis contra me extrinsecus aliis ipse in me intrinsecus imperturbabilis mansi.« Ad multitudinem, inquam, nimiam,» subaudi despicientium me. Sequitur enim:« Et si despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui,» scilicet in eo quod non meipsum commendare studui. Quare? videlicet quia magna est securitas cordis, nil habere concupiscentiae saecularis. Quam ego non habens omnino despici non metuebam, neque laudabilis judicari, et sapiens videri appetebam. Si, inquam,« non magis tacui, et non egressus sum ostium meum,» id est os meum, quod videlicet fecissem, si verbis quibus possem secreta cordis mei aperirem, et, qualis intus manerem in conscientia, talis foras egrederer per linguam. Cujus rei in seipso Dominus noster commendat exemplum, qui ut apertus homo mori potuisset, Deus mansit in occulto,« nec est egressus ostium,» dum requisitus a Pilato tacuit, atque inter persecutorum manus, et corpus passioni obtulit, quod pro electis assumpserat, et resistentibus noluit demonstrare quod erat, sed sanctus vir tot virtutibus se ad summa pervenire non posse sciens quaerit adjutorem.
2.731
VERS. 35.--« Quis, inquit, mihi tribuit adjutorem[ al. auditorem],» scilicet unigenitum Dei Filium, qui humanam naturam in hac mortalitate laborantem suscipiens adjuvet,« ut desiderium meum Omnipotens audiat,» scilicet illo in die, se« carnis suae preces et supplicationes cum clamore valido offerente, qui solus exaudiendus est pro sua reverentia.» Quod hunc adjutorem quaerat ipse subjunctis verbis aperit, dicens:« Et librum scribat ipse qui judicat.»--« Ipse, inquam, qui judicat,» sicut idem ipse ait:« Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio,» ipse, antequam veniat ut judicet, veniat ut,« librum scribat,» id est Novum Testamentum condat, qui et in Ezechiele per virum significatus est,« vestitum lineis, et atramentarium scriptoris habentem ad renes,» videlicet quia de tribu sacerdotali parentes habere dignatus quasi lineis vestitus est, vel certe quia linum de terra, non autem de corruptibili carne nascitur, sicut lana, vestitus esse lineis scribitur; quia non de corruptione commistionis, sed de matre Virgine sumpsit indumentum corporis,« et atramentarium scriptoris habens ad renes,» quae utique posterior pars corporis est; quia, postquam consummatis omnibus in coelum rediit, per posteros suos, id est per apostolos, Novum Testamentum conscripsit.« Librum, inquam, scribat.»
2.732
VERS. 36.--« Ut in humero meo portem illum,» id est, in operando observem quod tradit per praedictum Testamentum Novum,« et circumdem illum quasi coronam mihi,» id est in retributione pro eadem observatione accipiam coronam victoriae, librum quippe in humero portare est Scripturam sacram operando perficere, et circumdari sibi quasi coronam, id est accipere remunerationem aeternam. Et quia nemo in observatione mandatorum Dei repente fit summus.
2.733
VERS. 37.--« Per singulos, inquit, gradus meos, pronuntiabo illum,» id est ambulando de virtute in virtutem alios docebo quod ipse faciam. De his gradibus, id est profectibus in Evangelio, ait Dominus:« Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde frumentum plenum in spica.» Itemque Daniel de his profectibus:« Manus, inquit, tetigit me, et erexit me super genua mea,» deinde adjecit, 484« et steti,» sed addidit,« tremens.» Et protinus adjungit:« Et ait ad me: Noli metuere.» Profecto per haec tria, quae sic distinxit:« Erexit me; et steti tremens; et dixit: Noli metuere:» per haec, inquam, tria, in semetipso nobis omnem ordinem nostri provectus innotescit, quia, ut supradictum est, nemo infima deserens repente fit summus, sed primo provectum quasi in genibus, quia manuum suarum articulis incurvatus, magna jam ex parte a terra suspenditur; deinde voci Dominicae quasi tremens assistit, cum a terrenis desideriis sublevatus verba Dei eo plus timet, quo plenius cognoscit. Et, quia tandem« perfecta charitas foras mittit timorem,» quasi ex divina voce dicitur ei:« Noli metuere.» Per singulos ergo gradus meos, inquit, pronunciabo illum, id est, aliis exemplum praebebo, ut et ipsi ambulent de virtute in virtutem. Quod si non faciam in retributione ultima, id est quando aeternis gaudiis remunerabuntur operarii justitiae, dolores aeternos metam. Hoc est, quod sequitur:
2.734
VERS. 38.--« Si adversum me terra mea clamat,» id est si contra regentis injustitiam rationabiliter subjecti dolent, cum enim vel privata domus contra patremfamilias, vel sancta Ecclesia contra quemlibet praelatum suum juste murmurat.« Si, inquam, adversum me terra mea clamat,» id est si hi, qui jam aratro doctrinae exculti sunt, gravari a me quemlibet innocentem aspiciunt, quod pia compassione juste plangant, et,
2.735
VERS. 39.--« Si fructus ejus,» subaudi terrae meae,« comedi absque pecunia,» id est si subditorum carnalia metens non seminavi illis spiritualia,« et si animam agricolarum ejus,» subaudi terrae,« afflixi,» id est si in opere Dei laborantibus invidi.
2.736
VERS. 40.--« Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina,» id est pro bonis quae in aeternum reficiunt, retribuantur mihi in judicio mala, quae pungunt. Et notandum quod sicut frumentum melius hordeo, sic et spina tribulus est mollior. Ac si dicat: Si non est ita, pro bonis magnis quae significantur per frumentum; mala minima, quae intelliguntur per tribulum: et pro bonis minimis, quae accipiuntur per hordeum, mihi respondeant mala majora, quae signantur per spinam.
2.737
CAP. XXXII.
2.738
Nunc Eliu verba supersunt, quae tanto graviori circumspectione pensanda sunt, quanto per juventutis audaciam spiritu ferventiore proferuntur. Et haec non facile intelliguntur, nisi ea ex subsequenti Dominica correctione pensantur. Ait namque de illo Dominus:« Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?» Cum dicit« sententias» sed non addit protinus quales, vult procul dubio bonas intelligi. In bono enim semper sententias accipimus, quae sine reprobationis adjectione ponuntur, sicut scriptum est:« Sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sententias.» Sed, ut saepe bonum non bene dicitur, et idcirco, cum ipsum bonum probetur, studium dicenti recte reprobatur; sic iste, dum« sententias involvit sermonibus imperitis,» jure, ut ignotus et alienus, reprobatur a Domino dicente:« Quis est iste?» quod utique non dicitur, nisi de eo qui nescitur. Nescitur autem, id est reprobatur; idcirco, quia arrogans est. Et istic ex persona ejus species quorumdam doctorum fidelium, sed tamen arrogantium designatur, totusque illorum tumor in verbis hujus proprie satis exprimitur. Differt autem intentio hujus ab intentione amicorum, qui superius locuti sunt, scilicet quia, quod jam dictum est, ad hoc illi intendebant, ut secundum quantitatem flagelli, quo beatus Job gravius feriebatur quam homines caeteri, impius quoque fuisse crederetur amplius quam homines caeteri. Hic autem ad hoc intendit ut suam ostendat scientiam, utpote vanae gloriae sectator, cunctisque hominibus se praeferre nitens. Et amicos quidem de fatuis sensibus, ipsum autem Job de indignis meritis reprehendens. In qua arrogantia sua diabolicae similitudini vicinius appropinquat, qui despecto bono societatis angelorum Altissimi similitudinem superbe appetens, quasi ad quoddam culmen singularitatis assurgere conatus est. Igitur ad arrogantiae ejus sermones perventum est, cum finitis sermonibus beati Job subditur:
2.739
VERS. 1.--« Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod sibi justus videretur.» Hoc quod de eo dicitur,« eo quod justus sibi videretur,» sacrae hujus scriptor historiae ad amicorum judicium retulit, qui videlicet, omittentes respondere talia dixisse videntur:« Non effundamus sermonem, ubi non est auditus.» Justus hic sibi videtur, et ideo corripientium sermo non proficit, quia defendendo opera sua, flagellantis Dei justitiae contradicit.
2.740
VERS. 2.--« Et iratus indignatusque Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram.» Quantum ad praesens negotium pertinet, nihil amplius, nihil minus haec personae descriptio habet, quae per ipsa, vel ejus, vel parentis, vel loci, vel cognationis nomina, notam exprimit arrogantiam intra sanctam Ecclesiam positorum. Eliu quippe interpretatur, Deus meus iste, vel Dominus Deus; Barachel, Domini benedictio; Buzites, contemptibilis; Ram, excelsus, scilicet Dei populus. Per haec, inquam, ut praedictum est, omnis arrogans exprimitur, cujus per fidem rectam« Dominus Deus» est, et dicit,« Deus meus,» id est quod intelligitur per proprium nomen Eliu; et in quo superni muneris« benedictio» est, quod intelligitur per paternum nomen, ut facunde praedicat quique a communicatione Christiani populi non secernitur, quod intelligitur per cognationem Ram. Sed pro hoc ipso quod arrogans est,« contemptibilis est, quod intelligitur per nomen loci, quod est Buzites.« Iratus,» inquit, indignatusque est. Iratus est autem adversum Job eo, quod justum se esse diceret coram Deo,» id est eo quod de se opera justitiae commemorasset, tanquam in fine hoc modo conclusisset: Justus ergo sum, quod ille non fecit.
2.741
VERS. 3.--« Porro adversus amicos ejus indignatus est,» id est ex magnitudine recte sentiendi super illos tumuit,« eo quod non invenissent responsionem rationabilem,» id est cum multa invenissent et multa disputando dixissent, nihil dignum, nihil secundum quam habebant sapientiae professionem ad concludendum illum invenissent aut dixissent;« sed tantummodo condemnassent Job,» subaudi nec propositam condemnationem, idonea ratione confirmassent. Videlicet hic mos est arrogantium. Alios censent nihil scire, alios non bene vivere, et intra Ecclesiam positi, adversarios premunt virtute dicti, ipsam autem Ecclesiam vitio impugnant elationis.
2.742
VERS. 4.--« Igitur Eliu exspectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.» Ac si aperte diceretur: Cur ergo tamdiu siluit, et, cum esset arrogans, pati silentium potuit, praesertim cum ea quae dicebantur adversus Job inferiora suo sensu judicaret? scilicet idcirco,« eo quod seniores essent qui loquebantur,» id est ut, cum post dicta seniorum altiora diceret palmam dicendi obtineret; quippe qui quasi desideratus et necessarius athleta robustum gladiatorem, qui alios superasset, dilato congressu sterneret. Juxta typicum quoque intellectum recte Eliu, per quem arrogantes designantur, junior fuisse describitur illis per quos haeretici figurantur, quia videlicet, post exorta haereticorum bella, propter quae subtiliora sunt in Ecclesia sensuum spicula requisita, post illa, inquam, bella, esse intra eamdem sanctam Ecclesiam fastu scientiae 485 inflati arrogantes coeperunt, qui ferventes ingenio dum congrue inveniunt, arroganter intumescunt.
2.743
VERS. 5.--« Cum autem vidisset quod tres respondere non possent,» id est quod Sophar Naamathites in ultima responsione defecisset, trina quippe congressione facta, cum in tertio congressu, juxta observatum hactenus ordinem dicendi respondere debuisset, conticuit; cum, inquam, hoc vidisset,« iratus est vehementer,» scilicet ut ipso motu, vel libertate irae suae palam intelligi daret, quod magnae sibi sapientiae conscius esset, quodque illa, in quibus defecerant seniores, ipse cum junior esset, leviter supplere posset.
2.744
VERS. 6.--« Repondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: Junior sum tempore,» etc. Quod solent observare sapientes, videlicet, ut in principiis inventionum suarum benevolentiam captent auditorum, hoc iste, quanquam arrogans, in principio suae inventionis facere studet, sed protinus ab hoc studio resiliit; quia videlicet superbis mentibus humilitas ardua res est.« Junior, inquit, sum tempore.» Cum hoc dixisse sufficeret: addit quod superfluum est,« vos autem antiquiores,» quia videlicet omnis arrogans in dictis suis etiam superfluus est.« Idcirco, demisso capite, veritus sum indicare vobis meam sententiam.» Quo dicto virtutem quoque humilitatis et reverentiae sibi arrogat, quam in veritate non habet, sicut satis testantur sequentia:« Veritus sum, inquam.»
2.745
VERS. 7.--« Sperabam enim,» subaudi id quod non evenit, scilicet« quod aetas prolixior,» subaudi quam mea,« loqueretur,» id est loquelam haberet, et non magis more infantium balbutiens sapientiam laceraret;« et annorum multitudo,» subaudi quae in vobis est,« doceret sapientiam,» subaudi tam per usum, quam per disciplinam.
2.746
VERS. 8.--« Sed ut video,» id est sicut nunc in vobis experior,« spiritus est in hominibus,» subaudi effector sapientiae absque« annorum multitudine, et inspiratio Omnipotentis,» subaudi non quantitas aetatis,« dat intelligentiam.» Haec recte diceret si eamdem intelligentiam sibi prae caeteris non arrogaret. Sed cum quatuor sint species arrogantiae, videlicet cum aut a semetipso quis bonum se habere aestimat, aut si sibi desuper datum credit pro suis putat se accepisse meritis, aut jactat se habere quod non habet, aut despectis caeteris singulariter videri appetit habere quod habet; cum, inquam, quatuor sint arrogantiae species, hic, quamvis dari a Domino sapientiam confitetur, in hac tamen specie labitur, ut sapientiorem se caeteris gaudeat, et quasi de singulari bono sese inaniter extollat. Quod verbis sequentibus indicat dicens
2.747
VERS. 9, 10.--« Non sunt longaevi sapientes, neque senes intelligunt judicium. Ideo dicam,» subaudi qui junior quidem, sed sapiens sum,« audite me,» subaudi quia non potestis dicere;« ostendam et ego vobis meam sapientiam,» subaudi quia vestram, quae nulla est, ostendistis. Et justum est, ut audiatis me.
2.748
VERS. 11.--« Exspectavi enim,» id est non interrupi,« sermones vestros, audivi prudentiam,» id est imprudentiam vestram. Ironice enim dixit prudentiam vestram.« Audivi, inquam, et exspectavi, donec disceptaremini sermonibus:
2.749
VERS. 12.--« Et donec,» id est quandiu« putabam vos aliquid,» subaudi auditu vel exspectatione dignum dicere,« considerabam.» Quo dicto aperte declarat sese ad verba senum, judicantis potius studio, quam discentis tacuisse voto, et loquens indicat quam superbe tacuerit. Tales intra sanctam Ecclesiam positi, in adversariis ejus non annos temporum, sed intentionem solent pensare verborum.« Putabam, inquam, vos aliquid dicere,» et idcirco« exspectavi.»--« Sed ut video,» subaudi in praesenti experimento,« non est qui arguere,» id est convincere,« possit Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus,» subaudi quibus cum Deo disputare, et se justificare nititur. Hoc ideo dico, et ideo loquar,
2.750
VERS. 13.--« Ne forte dicatis, invenimus sapientiam,» subaudi in illo, quia videlicet, quod valde repugnans est,« Deus projecit eum,» subaudi qui nullum sapientem projicit,« et non homo,» scilicet qui errans in judicio saepe illud projicit quod projiciendum non fuit. Vel ita juxta typicam intelligentiam.« Deus projecit eum, et non homo.» Ac si dicant arrogantes, sed tamen fideles, dicant haereticis: Per hoc quod sanctam Ecclesiam in honore hominum temporaliter florere cernitis, projectam esse a Deo non credatis. Non enim quia homo illam non projecit, id est quia venerari illam a cunctis hominibus videtis, idcirco consequens est quod Deus illam projecerit. Imo sic ei terrenae gloriae adjumentum tribuitur, ut per hoc multiplicius etiam ad coelestia subvehatur.« Ne dicatis, inquam, invenimus in illo sapientiam,» quia,
2.751
VERS. 14.--« Nihil locutus est mihi,» id est ego nihili pendo quidquid dixit:« Et ego non secundum vestros sermones respondebo illi,» subaudi altius consurgam, profundiora inveniam, firmiora dicam. Sed et sanctae Ecclesiae non sic arrogantes respondent ut haeretici, quia videlicet non contradicunt ei prava praedicando, sed perverse vivendo.
2.752
VERS. 15.--« Extimuerunt, nec responderunt ultra,» subaudi amici Job, qui locuti fuerant,« extimuerunt,» inquam, videlicet attoniti, exspectantes audire quid dignum tanto ferat hic promissorum hiatu. Vel quia sequitur ex voce Eliu:« Quoniam igitur exspectavi et non sunt locuti,» ut hoc quoque ab illo dictum accipiatur, indignantis est clamosa exprobratio. Ac si aperte dicat Eliu: Quia multa praedicavit Job quae voluit, isti qui hactenus sapientiam professi sunt,« extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia,» id est muti et elingues prae pavore effecti sunt.
2.753
VERS. 16.--« Quoniam igitur exspectavi,» id est diu cessi, diu silentium praebui,« et non sunt locuti,» scilicet digna,« steterunt,» id est quasi loquelam non habentes cessaverunt,« nec ultra responderunt,» id est postquam Job sua praedicavit opera,
2.754
VERS. 17.--« Respondebo et ego partem meam,» id est propriam et scientiae illorum dissimilem scientiam,« et ostendam scientiam meam,» subaudi quae utilis quasi thesaurus esse potest, et ideo abscondita esse non debet. Hoc intolerabile arrogantiae vitium est, quod suam ore proprio laudat omnis arrogans sapientiam, secundum istum qui ait:« Ostendam sapientiam meam.» Arrogantes enim omnes non eo fine loquuntur, ut prava docentes compescere, sed seipsos cupiunt ostendere, et hanc suam esse partem aestimant, si scientiam non tam habeant quam ostendant. Qua contra per Mosen dicitur: Vas quod non habuerit operculum, vel ligaturam desuper immundum erit,» id est homo, qui non habuerit censuram disciplinae silentii, velut immundus et pollutus reprobatur, et ejicitur foras de domo Dei. Annon vas sine operculo hic est, qui sapientiam quantam habere se putat, importune ostentans, et quasi operculum desuper sibi amovens. Ecce videte, inquit:
2.755
VERS. 18.--« Plenus sum sermonibus, et coarctat me,» scilicet sermonum multitudine,« spiritus uteri mei» id est scientia concepta in profundo cordis mei. Et ne putetis meam qualemcunque scientiam, vel talem qualis est caeterorum scientia mortuis aquis comparanda, ne, inquam, putetis, velut aquaticam esse meam sapientiam.
2.756
VERS. 19.--« En venter meus,» id est mens mea,« quasi mustum,» subaudi fervet, id est verae et vivae sapientiae vigorem in se continet, et laborat silentio. Hoc est quod addidit:« Absque spiraculo, quod,» subaudi mustum,« lagunculas novas disrumpit;»--« Novas,» inquam, ne dicam veteres, quod usitatum est. Ne quid simile mihi contingat, id est ne disrumpatur 486 venter meus fervente sapientiae musto
2.757
VERS. 20.--« Loquar, et respirabo paululum,» id est loquendo ut relever, quasi lagunculae aperiam spiraculum. Hoc idem est quod sequitur:« Apetiam labia mea, et respondebo.» Quod iste sibi per manem arrogat scientiam, sancti viri plerumque per veram patiuntur sapientiam: nam« venter,» id est mens eorum, Spiritu sancto accensa quasi vas musto fervente plenum laborat, si est« absque spiraculo,» id est si ea quae reprehendenda sunt videns comprimatur silentio. Quod testatur Jeremias, qui cum propter incorrectionem audientium dixisset:« Nequaquam ultra loquar in nomine Domini,» illico adjunxit,« et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans,» id est dum foris tacui ex taedio locutionis, crevit intus ignis de zelo charitatis. Itemque David, cum dixisset:« Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis( Psal. XXXVIII),» scilicet dum sermo meus non proficit, protinus adjunxit,« et dolor meus renovatus est; concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.» Et bene de hoc musto ait,« quod lagunculas novas disrumpit,» quia videlicet sancti Spiritus fervor, non solum veteri, sed etiam vix capitur nova vita.« Respondebo,» inquam, ita ut neque vos collaudem, neque Job in his quae locutus est, approbem. Hoc est quod sequitur.
2.758
VERS. 21.--« Non accipiam personam viri,» id est non laudabo scientiam vestram, nec favebo vobis pro eo quod seniores aut personati estis;« et Deum homini non aequabo,» huic scilicet homini, qui disputat cum Deo, tanquam cum aequali suo;« non aequabo,» inquam, id est aequalem videri non feram. Et hoc celeriter et absque dilatione facere debeo.
2.759
VERS. 22.--« Nescio enim quandiu subsistam,» scilicet in hac vita, ubi vacat exercere sapientiam, vel operari justitiam;« et si post modicum tollat me Factor meus,» subaudi nescio. Et bene ait« post modicum,» quia videlicet quamlibet longum fuerit tempus vitae praesentis, eo ipso breve est, quo permanens non est. Notandum vero quod quatuor principales virtutes, ex quibus verus sapiens compositus est, hic sibi affectat mendaciter. Fortitudinem, in eo quod irascitur vehementer; prudentiam, id est scientiam suam, quam ostendere se velle perhibet; justitiam, in eo quod ait:« Non accipiam personam viri, et Deum homin non aequo.» In ea tamen quae dicitur temperantia sibi contrarius est, dum illam nunc sibi arrogat, cum quasi benevolentiae captandae non immemor,« Demisso, inquit, capite, veritus sum indicare vobis sententiam, et exspectavi donec disceptaremini;» nunc autem omnino se non habere illam sibi ipse testis est, cum attentos exigens auditores,« Venter meus, inquit, quasi mustum absque spiraculo; loquar et respirabo.» Testatur enim his verbis, quod tacendi intemperans sit. Tandem ad amicos hoc vitioso praemisso principio, convertitur ad ipsum Job.
2.760
CAP. XXXIII,
2.761
VERS. 1.--« Audi igitur, inquit, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.» Ecce aliud principium non minus vitiosum. Nam quasi in quodam sibi videtur summitatis culmine residere praeses sapientiae, attentionem ejus cui loquitur non postulans, more illorum qui prodesse volunt, sed cum austeritate et potentia erecto superbae linguae baculo, exigens et imperans quod proprium habere solet doctrina arrogantium,« Audi, inquit, eloquia mea,» videlicet quia nunc eloquenter dicam,« et omnes sermones meos ausculta,» scilicet quia tales sunt, ut ne unus illorum in terram cadere debeat.
2.762
VERS. 2.--« Ecce aperui os meum,» subaudi ergo non vilem exspectes sapientiae thesaurum,« loquatur lingua mea,» id est nemo mihi obstrepens commune silentii auditorium interrumpat.« Loquatur, inquam, in faucibus meis,» id est liceat silenter loqui, et non mihi sit opus clamoribus vociferari.
2.763
VERS. 3.--« Simplici corde meo sermones mei,» subaudi sunt effundendi;« et sententiam,» id est non absque magni sensus pondere loquelam,« labia mea pura[ puram],» id est omni simulatione carentia,« loquentur.» Hoc dicto sibi, ut putat, benevolentiam captat; sed hanc manifesta superbia polluit, dum arrogat sibi illam, quae magnae virtutis et magnae est laudis, simplicitatem locutionis.
2.764
VERS. 4.--« Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.» Bono quidem ordine, factum se astruit prius, et deinde animatum; sed quasi vir fluxum seminis sustinens, sicut per Mosen dictum est, immundus est, quia linguam per verba vanae et non necessariae locutionis movens, id quod loco suo recte sentiendum et commemorandum est, fluendo commaculat, dum cui vel quid loquatur ignorat.
2.765
VERS. 5.--« Si potes, responde mihi,» id est quamvis projeetus usque in sterquilinium sis, cum locutus fuero, do tibi locum respondendi,« et adversus meam faciem consiste,» id est obvia dictis meis, si potes, ulla ratione, non aspernabor te. Quare? videlicet:
2.766
VERS. 6.--« Ecce, et me sicut et te, fecit Deus,» id est et, licet non sim abjectus ab illo, ut tu,« de eodem luto ego quoque formatus sum,» subaudi sed merita diversa vitae nostrae statum diversum effecerunt.
2.767
VERS. 7.--« Verumtamen,» subaudi licet tanto me inferior sis,« miraculum meum non te terreat.» Quid dixerit ipse exponit subdendo:« Et eloquentia mea non sit tibi gravis,» id est quamvis mirabilis, imo quoddam miraculum,« eloquentia mea non te terreat, non sit tibi gravis.» Notandum quod, cum Paulus dicat:« Rogo vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii, etenim perpaucis scripsi vobis;» similiterque in caeteris dictis suis de magnis humiliter sentiat, qui mos est omnibus sanctis, iste de minimis se inaniter erigit, tamque distincti prodeunt sapores fructuum ex diversa radice cogitationum.« Non sit, inquam, tibi gravis;» et, quantumcunque gravis sit tibi, vel terreat te, causa nunc poscit ut tibi debeat eloquentia mea respondere.
2.768
VERS. 8.--« Dixisti enim in auribus meis,» id est in praesentia mei, videlicet viri intelligentis,« et vocem verborum tuorum audivi,» id est negare non potes quin dixeris:
2.769
VERS. 9, 10, 11.--« Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia quaerelas in me reperit, ideo arbitratus est in me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas.» Haec in perversum assumpsit ex his quae beatum Job dicentem audivit. Dixerat enim:« Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.» Hoc ita pervertit ut dicat,« dixisti enim, mundus sum, et absque delicto,» et caetera. Dixerat et hoc beatus Job:« Scribis enim contra me amaritudines, et arbitraris me inimicum tuum. Posuisti in nervo pedes meos,» et caetera. Hoc quoque ita pervertit:« Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi,» et caetera, ut supra. Sed illa qualiter dixerit Job exposita sunt suo loco.
2.770
VERS. 12.--« Hoc est ergo,» subaudi ut caetera taceam:« hoc, inquam, est, in quo non es justificatus,» id est etiamsi nihil aliud reprehensibile dixisses aut fecisses, ex hoc solo satis constat quia tu non ut tibi videtur justus es. Hinc equino more in cursum suae ostentationis fervens, in beati Job invectionibus ex afficta iniquitate campum sibi parat.« Respondebo, inquit, tibi,» subaudi, hoc unum: summa 487 enim omnium quae dicturus sum, est hoc,« quod Deus major sit homine.» Quaeris quid hoc ad rem? Dicam:
2.771
VERS. 13.--« Adversus eum contendis, quod non ad omnia responderit tibi.»--« Contendis,» inquam, videlicet ubi dixisti:« Disputare cum Deo cupio,» et paulo post addidisti:« Responde mihi quantas habeo iniquitates, et peccata,» etc.« Respondebo, inquam tibi,» scilicet hoc modo:
2.772
VERS. 14.--« Semel loquitur Deus,» Ac si dicat: Quid adversus eum contendis exigendo ut ad singula respondeat tibi? Non est hic mos ejus.« Semel loquitur, et secundo idipsum non repetit,» id ex sententiam semel fixam non mutat: nec enim ex mutabilis. Tibi vero jam semel locutus est, et respondit, quantas habeas, id est quod multas et magnas habeas iniquitates; et respondit, inquam, videlicet in eo quod percutiens te digna factis tuis merita rependit, id est hoc contendis, ut iterum atque iterum respondeat tibi? Semel, et eo modo quo tibi locutus est, scilicet ex improviso, loquitur caeteris similibus tui.
2.773
VERS. 15.--« Per somnium in visione nocturna,» id est cum secure peccant et dicunt:« Pax, pax;« per somnium, inquam in visione nocturna,» id est in prosperitate illorum, quae tanquam visio nocturna cito praetervolat:« quando irruit sopor super homines,» id est quando in« nocte dormiunt, et in nocte ebrii sunt,»--« et dormiunt in lectulo,» id est eamdem securitatem fovent deliciis et in otio.
2.774
VERS. 16.--« Tunc aperit aures virorum,» subaudi quas praeceptis suis obstruxerunt,« et erudiens eos instruit disciplina,» quia videlicet, sicut scriptum est:« Sola vexatio intellectum auditui dat.» Hic sensus est pro parte illorum, quibus Eliu beatum Job similem esse credebat. Sed quia dixit universaliter et indiffinite,« semel loquitur Deus,» Deus autem et bonis loquitur et malis, hoc idem secundum bonam quoque partem exponendum est.« Semel, inquit, loquitur Deus,» id est sanctam Scripturam, per quam voluntatem suam nobis indicat, semel per Spiritum sanctum condidit Deus;« Semel,» inquam, quia non mutatur. Hoc est quod addidit,« ac secundo ipsum non repetit,» quia videlicet in singulorum cordibus privatis vocibus non respondet, sed tale eloquium construit, per quod cunctorum quaestionibus satisfacit. Vel ita:« Semel loquitur Deus,» id est Verbum aliud praeter unigenitum non habet;« et secundo ipsum non repetit,» quia videlicet hoc ipsum Verbum, id est Filium, nonnisi unicum genuit: et quando hanc Scripturam, quae permaneat,« loquitur Deus,» id est inspirat dignis mentibus, vel ipsum Verbum suum quod unicum habet, de quo« omnis Scriptura divinitus inspirata» pendet?« per somnium in visione nocturna,» id est quando veraciter dicere potest fidelis anima:« Ego dormio, et cor meum vigilat,» scilicet quando tranquilla mente ab hujus saeculi actione quiescit: quomodo et Moyses in deserto fugiens quasi ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus, obdormivit, atque idcirco divinam vocem percipere meruit.« In visione, inquam, nocturna,» quia videlicet quidquid in hac vita de Deo cognoscimus, ad comparationem futurae lucis, in qua« videbimus eum sicuti est,» quasi visio nocturna est.« Quando irruit, inquit, sopor super homines,» quia videlicet ab exteriori actione cessare dormire est,« et dormiunt in lectulo,» id est suaviter quiescunt in bonae conscientiae testimonio,« tunc aperit aures virorum,» scilicet ut a tumultibus saecularum negotiorum quieti, ut dictum est, interni examinis causas audiant, et viri sint, id est viriliter agant:« et erudiens eos,» id est fletibus afficiens, construit disciplina,» id est per poenitentiam et compunctionem mentem lacerat, quia videlicet lamenta compunctionis quasi quaedam sunt plagae percussionis. Et sicut percussio exterior plagas diluit, sicut Salomon ait:« Livor vulneris absterget mala;» sic et extensam mentem compunctio poenitentiae ultione transverberat, sicut idem Salomon protinus adjungit:« Et plagae in secretioribus ventris,» id est compunctionis vis in abdito mentis. Cujus videlicet compunctionis, quatuor qualitalibus anima vehementer afficitur, cum, aut considerans ubi fuit humiliat se; sicut ille qui ait:« Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei;» aut quaerens secum et cogitans ubi erit timet et dicit:« Ne forte reprobus efficiar;» aut moerens considerat ubi est, et dicit:« Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino;» aut lugens conspicit ubi non est, et dicit:« Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.»--« Instruit ergo,» ait« eos», Deus, ut dictum est, videlicet aut livore vulneris percutiens ut resipiscant, et sicut nunc, o Job, percussit te, aut plagis compunctionis lacerans in secretioribus ventris, id est mentis, ut et si boni sunt in melius proficiant.
2.775
VERS. 17.--« Ut avertat hominem ab his quae fecit,» id est a peccatis praeteritis;« et liberet eum de superbia,» videlicet ne praecepta ejus superbiendo transcendat.
2.776
VERS. 18.--« Eruens animam ejus de corruptione,» subaudi, vitiorum in praesenti;« et vitam illius,» subaudi in futuro eruens,« ut non transeat in gladium,» id est in damnationem aeternam. Et notandum quod prius« de corruptione,» et postmodum de gladio liberat, quia nimirum illius vitam illic eripit ab ultione supplicii, cujus hic mentem subtrahit a delectatione peccati.
2.777
VERS. 19.--« Increpat quoque per dolorem in lectulo,» id est in requie temporali, scilicet juxta Psalmistam,« universum stratum ejus,» id est omnem praesentis vitae requiem in infirmitate versando, id est praesenti afflictione conturbando.« Increpat,» inquam, non solum praedicto modo, sed et ita ut sequitur:« Et omnia ossa ejus marcescere facit,» id est omnes virtutes ejus, de quibus inflari et extolli potuerat, si nulla tentatione pulsarentur, ita per commonitionem infirmitatis extenuari permittit, ut sibi nullae esse videantur. Tunc nihil quod delectet aspicitur; triste est quidquid occurrit.
2.778
VERS 20.--« Abominabilis ei fit panis in vita sua,» quia videlicet prae infirmae conscientiae taedio, in amaritudinem sibi verti considerat quidquid blande antea libenterque satiabat. Panis enim in Scriptura sacra cum multas significationes habeat, jucunditatem quoque humanae delectationis significat. Unde et Jeremias de Synagoga:« Omnis, inquit, populus gemens et quaerens panem,» id est transitoriam delectationem. Sequitur enim: Dederunt pretiosa quaeque pro cibo, id est omnes virtutes mentis inclinaverunt in appetitus transitoriae delectationis.
2.779
VERS. 21.--« Tabescet caro illius,» id est omnis exterior voluptas; per carnem enim delectatio carnis accipitur; voluptas, inquam, supradicto dolore atteritur. Et quid per hoc evenit?« Ossa quae tecta fuerant, nudabuntur,» id est ea, quae dudum quasi sub carne latuerant virtutum fortia patefient, quia videlicet nemo quantum profecerit, nisi inter adversa, cognoscit, juxta illud:« Deus tentavit illos tanquam aurum in fornace,» etc. Dum autem caro tabescit, factum est quod sequitur:
2.780
VERS. 22.--« Appropinquavit corruptioni anima ejus,» id est agnovit quantum de semetipso sit infirmus, videlicet ut hoc quod a perditione longe est, non sibi, sed Domino tribuat, quia ex suis se viribus perditioni proximum non ignorat.« Et vita illius mortiferis,» subaudi appropinquavit, quia profecto 488 ex infirmitate carnis proximum se peccatis mortem ferentibus respicit, dicitque perterritus:« Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Hoc autem in eo sibi utile est, in quo se suis viribus vicinium morti per adversa considerat, eo in cunctis fortiter egerit, ad divinum munimen fugiens solidius vivat.
2.781
Postquam ostendit Eliu in qua tentatione positum sit genus humanum, sic enim tentationum expressit quorumdam proprie singulorum, ut possit intelligi universaliter omnium; mox huic generali pestilentiae remedium subintulit medicinae.
2.782
VERS. 23.--« Si fuerit, inquit, pro eo angelus,» subaudi de coelo missus, videlicet ille qui per prophetam dicitur« magni consilii angelus[ consiliarius].»--« Si fuerit,» inquam, missus« loquens unus de millibus,» id est praeter solam veritatem naturae humanae nihil cum peccatoribus hominibus habens commune, utpote natus quando vel quomodo voluit, mortuus quando vel quomodo voluit, et per caetera omnia dissimilis:« loquens,» inquam, id est ad interpellandum pro hominibus hominem se Patri ostendens,« ut annuntiet hominis aequitatem,» videlicet in eo quod se ipsum exhibet justum hominem.
2.783
VERS. 24.--« Miserebitur ejus, et dicet: Libera eum,»--« dicet,» inquam, scilicet hoc quod dictum est faciendo. Nam sic loqui pro eo, vel ejus aequitatem annuntiare, est profecto magnam misericordiam facere, et Patrem pro liberatione ejus orare,« ut non descendat in corruptionem,» videlicet ne sicut per prophetam extollenti se animae dicitur:« Quo pulchrior es? descende et dormi cum incircumcisis,» descenderet in aeternum interitum, et cum infidelibus et impiis deficeret.« Inveni in quo ei propitier,» subaudi et hoc dicet,« inveni,» inquam, quia videlicet cum nullus coram Deo pro hominibus intercessor appareret, memetipsum ad propitiandum hominibus, Deum hominem feci, juxta illud:« Holocaustum et pro peccato non postulasti, tunc dixi, ecce venio.»
2.784
VERS. 25.--« Consumpta est caro ejus a suppliciis,» id est in ipsa carne sua, in qua peccavit, supplicia recepit. Innumeris enim humanum genus carnalis vitae premitur suppliciis.« Revertatur ad dies adolescentiae suae,» id est prioris vitae renovetur integritate, atque ad hoc redemptus redeat, ad quod percipiendum conditus fuerat. Et quia pro eo quod talem advocatum habemus, fiducialius ad statum orationis accendimur, apte de hoc homine redempto subjungitur:
2.785
VERS. 26.--« Deprecabitur Deum,» scilicet sacrificium habens, quod deprecando offerat, qui antea non habuerat,« et placabilis ei erit,» subaudi Deus.« Et videbit faciem ejus in jubilo,» id est post immensas peccatorum amaritudines in occulto et ineffabili lux veritatis menti ejus erumpet gaudio. Jubilum namque dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri. Unde David:« Beatus, inquit, populus qui scit jubilationem.» Non ait, qui loquitur, sed« qui scit,» quia sciri quidem jubilatio intellectu potest, sed dictu exprimi non potest.« Videbit, inquam, faciem ejus,» scilicet per contemplationem, quae cum non solida quidem aut permanens visio, sed quaedam visionis imitatio sit, Dei tamen facies recte dicitur. Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, non immerito contemplationem Dei, per quam illum agnoscimus, faciem ejus vocamus.« Placabilis, inquit, erit ei, et reddet homini justitiam suam,» illam utique ad quam conditus fuerat, ut inhaerere Deo libeat, et serpentis callidi blandis jam promissionibus non credat.« Justitiam, inquit, suam,» id est sibi datam, quomodo dicimus« Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.» Ecce et« nostrum» dicimus, et tamen ut detur nobis oramus. Recepta vero hac justitia sua quid faciet?
2.786
VERS. 27.--« Respiciet, inquit, homines,» id est attendet sanctos vel justos, quos recte appellat homines, id est rationabiliter viventes. Quo contra de his qui irrationabiliter vivunt, scriptum est:« Computruerunt jumenta in stercore suo.» De justis vero rationabiliter viventibus, ut dictum est:« Vos autem, ait Dominus, greges pascuae meae homines estis, quia videlicet vos carnis voluptas jumentorum more non afficit.»--« Homines, inquam,» id est sanctos« respiciet.»--« Et dicet: Peccavi,» id est ex eorum comparatione cognoscet quantum infra homines peccando cecidit, quia videlicet statim ut bene agentium gesta respicit, semetipsum confusione intima ulciscente reprehendit. Unde bene per Ezechielem dicitur:« Fili hominis, ostende domui Israel templum,» id est cujusque justi animam, quam inspirando Deus inhabitat, ut confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt, id est ut in illa bonum quod negligunt videant, et in seipsis malum quod operantur erubescant. In eodem quoque propheta volantia animalia, et alas suas alteram ad alteram percutientia, hoc significat quod sanctorum mentes, quae, dum terrena despiciunt ad coelestia volando sublevantur, in eo quod superna appetunt, consideratis invicem alternis virtutibus excitantur.« Respiciet» ergo, inquit,« homines, et dicet: Peccavi,» scilicet velut ille qui dicebat:« Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus,» et caetera.« Peccavi, inquam, et vere deliqui,» id est non sic dico,« peccavi,» quomodo dicit plerumque et is qui se non peccasse credit, videlicet volens humilis et justus videri, quia scriptum scit esse:« Justus prior est accusator sui,» sed ex intimo cordis dico,« peccavi et vere deliqui; et ut eram dignus non recepi,» id est, non tantum percussus sum quanto dignus sum. Hic itaque, quia liberatori suo semetipsum cognoscendo consentit:
2.787
VERS. 28.--« Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens in lucem videret,» scilicet lucem veritatis, quam corde mortuus videre non poterit, licet lucem quae Christus est visuri sunt et mortui, id est impii. Sed illi solam videbunt formam humanitatis; viventes autem, id est justi, videbunt eum liberis oculis cordis in forma divinitatis.
2.788
VERS. 29.--« Ecce, haec omnia,» subaudi quae praedicta sunt de hoc tentato flagellatoque homine, scilicet quod abominabilis sit ei panis in vita sua, et appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis, quodque subnexum est,« deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem ejus in jubilo, et liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens videret lucem;»--« Haec, inquam, omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,» subaudi homines. Diligenter intuendum.« Tribus, inquit, vicibus,» id est conversione, tentatione, morte:« haec operatur Deus per singulos,» scilicet quod secundum ea quae supra congesta sunt, prius moeror afficit, et magna laetitia postmodum attollit. In prima quippe vice, id est in conversione cogitanti renuntiare omnibus et Christum sequi, familiaris sua delectatio carnalis obvians, et usus vetustae perversitatis illam impugnans moerore et anxietate cordis afficit, et sic abominabilis fit ei in vita sua panis, et appropinquat corruptioni anima ejus, et vita 489 ejus mortiferis, quia videlicet in hac rixa, dum hinc sponsus vocat, hinc caro revocat, in semetipso totus amarescit. Sed quia divina gratia cito subveniens sic angustatum latius ad libertatem novae conversionis consolandum perducit, fit cordi ejus immensa laetitia, sicut sequitur,« deprecabitur Deum, et placabilis ei erit,» etc. ut supra dicta sunt. In secunda quoque vice, id est in tentatione, nihilominus eveniunt illi quae supra congesta sunt, dum post dulcedinem consolationis, qua in conversionis initio plerumque excipitur, durum postmodum laborem probationis experitur. Quemadmodum et filii Israel, quos de Aegypto exeuntes suavius Deus lactaverat atque nutrierat, postmodum varia tentationum sustinuere certamina. Tunc, inquam,« abominabilis ei fit in vita sua panis,» et caetera, ut supra dicta sunt. Sed quia misericors Deus probari nos permittit tentationibus, non reprobari, cujus consolationis opus occurrit, fitque iterum quod sequitur,« deprecabitur Deum et placabilis ei erit,» et caetera, ut supra dicta sunt. In tertia quoque vice id est in morte, multo magis quam in supradictis duabus vicibus amarescit, dum de omnibus etiam cogitationum motibus superna judicia pertimescit, fitque timor tanto acrior, quanto retributio aeterna vicinior. Nam cum Jacobus dicat:« In multis enim offendimus omnes;» et Joannes:« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,» quid de caeteris sentiendum est? Quid facient tabulae, si tremunt columnae? aut quomodo virgulta stabunt immobilia, si hujus pavoris turbine etiam cedri quatiuntur? Sed justorum animae ipso saepe mortis pavore purgatae etiam priusquam carne exspolientur, hilarescunt. Tribus igitur vicibus, id est conversione, tentatione, morte:« haec omnia Deus operatur per singulos,» videlicet quod prius« abominabilis sit homini in vita sua panis, et appropinquat corruptioni anima ejus, et vita ejus mortiferis;» deinde« deprecabitur Deum et placabilis ei fit, et videt faciem ejus in jubilo, et liberat animam suam, ne pergat in interitum, sed vivens videat lucem.» Et cur haec operatur?
2.789
VERS. 30.--« Ut revocet animas eorum a corruptione,» scilicet vitiorum, per hoc triplex exercitium solidatas,« et illuminet luce viventium,» id est ea luce quae ipse est, in quo omnes vivunt. Nam haec quae corporis oculis videtur, lux est morientium.
2.790
Post sententias veraces et mysticas Eliu fastu scientiae inflatus extollitur, et quod solent facere sapientes, scilicet sparsim inter orationes suas recreare vel renovare attentionem,, vel benevolentiam auditorum, hic dum imitari nititur, secundum inflatum sensum suum ad inania verba derivatur.
2.791
VERS. 31.--« Attende, inquit, Job, et audi me,» id est attentus auditor esto, et respice ad me,« et tace, dum ego loquor.» Ego, inquam, subaudi qui pro sapientia, loquendi auctoritatem habeo. Sic imitationem captandae attentionis turbat, et mox benevolentiae quoque imaginem adulterat, subdendo:
2.792
VERS. 32.--« Si autem habes quod loquaris, responde mihi,» subaudi, sed non habes. Fidenter ergo cum ironia concedit dicens:« Loquere: volo enim te apparere justum,» id est volo ratione, si possibile sit, ut talem te esse probes qualem asseris, id est justum. Quam concessionem quia veraciter non protulit, non exspectans dici quod quaesierat, mox subjungit:
2.793
VERS. 33.--« Quod si non habes,» subaudi imo quia non habes quod loquaris,« audi me,» subaudi quia habeo quod loquar:« Tace, et docebo te sapientiam.» Et in hoc sibi videtur observare id quod cum supradictis tertium esse solet, auditorem reddere docilem.
2.794
CAP. XXXIV,
2.795
VERS. 1.--« Pronuntians itaque Eliu.»« Pronuntians,» inquam, quo vocabulo pronuntiationis quid nisi inflatio elationis ostenditur?« Etiam haec locutus est,» scilicet a beato Job conversus ad auditores.
2.796
VERS. 2.--« Audite, inquit, sapientes, verba mea, et eruditi, auscultate me.» Ac si dicat: Sapientes atque eruditi audite quae dico, qui soli potestis ea quae fuerint a me dicta cognoscere.
2.797
VERS. 3.--« Auris enim, inquit, verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.» Ac si dicat: Sicut nec auris escas, nec guttur verba cognoscit, ita nec stultus quisque sententiam sapientium intelligit. Hoc dicto illorum quoque attentionem exigit, et eo quod mox subjungit, quasi benevolentiam renovat ac reficit.
2.798
VERS. 4.--« Judicium, inquit, eligamus nobis,» subaudi condescendo enim vobis ad concordiam aequalitatis;« et inter nos videamus quid sit melius,» scilicet ut concordibus sententiis iste condemnetur.»
2.799
VERS. 5.--« Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
2.800
VERS. 6.--« In judicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.» Haec beatum Job non dixisse requisita vota verborum series testatur. Sed qui judicium quaesierat ex culpa quam finxit, protinus sententiam promulgavit.
2.801
VERS. 7.--« Quis, inquit, est vir, ut est Job?» subaudi nullus,« qui bibit subsannationem quasi aquam,» id est qui sine timoris obstaculo Deum irridet, sicut aqua, cum bibitur, ita liquide sumitur, ut ad sorbendum nulla sui pinguedine retardetur. Sic isti, ait, in eo quod lingua superbit, nulla cordis trepidatio contradicit. Hoc arrogantium praepositorum proprium esse solet, ut afflictos auditores suos magis districte corripere appetant, quam blande refovere, quia videlicet, sicut scriptum est:« In ore stulti virga superbiae,» percutere rigide sciunt, sed compati humiliter nesciunt: et cum ita sit, putat suum esse quod scriptum est:« Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi.» Sed verba vere sapientium ita stimulant, ut cum severe corrigunt, internae dulcedinis gratiam non amittant.« Bibit, inquam, subsannationem,» id est irridet Deum.
2.802
VERS. 8.--« Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?»
2.803
VERS. 9.--« Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.» Injuriosae propositioni falsam rationem subjecit. Hoc enim illum non dixisse quisquis ejus verba legit, agnoscit.
2.804
VERS. 10.--« Ideo, viri cordati, audite me,» subaudi quia vos habentes cor, ea quae dico soli digni estis audire.« Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.» Quamvis inaniter, tamen veraciter hoc et solide profert, quia videlicet Deum esse et impium, vel omnipotentem esse et iniquum, omnino contraria vel repugnantia sunt, neque simul unquam esse possunt.« Absit,» inquam. Hoc ab effectu subsequente probat.
2.805
VERS. 11.--« Opus enim, inquit, hominis,» subaudi boni,« reddet ei,» quod videlicet pietatis est et impietati repugnat, ut pote dare gratiam pro gratia,« et juxta vias singulorum,» subaudi malorum,« restituet eis,» quod profecto aequitatis est et iniquitati adversum est. Verumtamen hoc non semper in hac vita sit, sed sicut Salomon ait:« Sunt justi quibus multa eveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii, qui ita securi sunt, ac si justorum facta habeant.» Sed iste indeterminatam, ac per hoc vitiosam rationem adhuc confirmat, subjungens:
2.806
VERS. 12.--« Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertit judicium» subaudi sicut Job in se criminatur esse factum. Quod si dicat quis, non quidem« Deus subvertit judicium,» sed alius quis, qui ab eo rebus humanis praepositus est, falsum hoc quoque est. Nam,
2.807
VERS. 13.--« Quem constituit alium super terram,» id est super homines,« aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?» 490 id est super coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, subaudi nullum, sed per semetipsum regere non ne gligit: quod creavit, et quod bene creavit, utique bene regit. Quod quisque hoc modo experiri poterit.
2.808
VERS. 14.--« Si direxerit ad eum cor suum,» quod videlicet curvum et tortum est, dum appetit ima; dirigitur autem, dum sublevatur ad superna.« Si, inquit, direxerit homo ad eum cor suum, spiritum illius et flatum,» id est tam internas cogitationes, quae significantur per spiritum, quam exteriores actiones, quae designantur per flatum,« ad se trahet,» id est ad conversionem desiderii sui commutabit. Quo desiderio fiet quod sequitur:
2.809
VERS. 15.--« Deficiet omnis caro simul,» id est jam nullis serviet motibus, quia videlicet quodam gladio suae districtionis, omne quod in illa mala vivebat interficit. Quo gladio Jeremias semetipsum interfecerat, cum dicebat:« Et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum,» id est postquam spiritualia vidi, omne quod in me carnaliter vivebat exstinxi. Nam per femur carnis voluptas accipitur.« Deficiet, inquam, caro,» ut dictum est;« et homo in cinerem revertetur,» id est cinerem se esse recordabitur, juxta ilud Psalmistae:« Auferes spiritum,» id est superbiam eorum,« et deficient, et in pulverem suum revertentur,» id est nihil se esse cognoscent, et ex infirma conditione humiliabuntur. Hic quoque sentiens Eliu sese acute dixisse mox erumpens cum tumore:
2.810
VERS. 16.--« Si habes ergo, inquit, intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei.» Ecce quomodo paulisper elatio per verborum incrementa proficit. Superius namque dixerat:« Si habes quod loquaris responde.» Nunc vero discutit si hoc quod dicitur saltem possit audire. Et mox eumdem acrius redarguens:
2.811
VERS. 17.--« Nunquid, ait, qui non amat judicium, sanari potest?» Id est nunquid qui non amat correptionem, subaudi ut tu, qui contra flagellum Dei murmuras, liberari potest ab ea qua percutitur culpa? Subaudit, non et protinus assumit in eum, quia proposuerat propter illum.« Et quomodo tu eum, qui justus est,» subaudi Deum,« in tantum condemnas,» scilicet ut dicas illud quod ego supra memoravi,« in judicando me mendacium est» et caetera? Cur, inquam,« in tantum» Deum accusas.
2.812
VERS. 18.--« Qui dicit regi, apostata,» id est qui rectorum quoque tumentia corda subtiliter pensat et increpat. Nam increpare de superbia, hoc est dicere, apostata.»--« Qui dicit, inquam, regi, apostata,» subaudi, cur cum potestate imperas et cum potentia;« qui vocat duces impios,» id est juste arguit eos qui cum praesunt dominando exemplo superbiae suae trahunt ad impietatem subditos. Dux namque impius est, qui per exempla tumoris viam ostendit erroris. Bonam quidem sententiam protulit, sed B. Job proferenda non fuit. Non enim idcirco Deus illum flagellabat, quod impius esset vel apostata.
2.813
Qui ab invisibilibus oculos claudunt, et visibilibus pascuntur, plerumque hominem, non ex eo quod ipse est, sed ex his quae circa ipsum sunt, venerantur. Sed omnipotens Deus vitam hominum ex sola qualitate interrogat meritorum. Unde post illa, quae supra dicta sunt bene per hoc dicitur:
2.814
VERS. 19.--« Qui non accipit personas principum,» id est superborum videlicet quia saepe plus punit, juxta quod ipse ait:« Cui multum datum est, multum quaeritur ab eo,»« nec cognovit tyrannum,» id est superbum,« cum disceptaret contra pauperem,» id est contra humilem.« Non cognovit,» inquam, quippe qui superbis dicit:« Nescio vos unde sitis.» Et justum est quod personam non accipit.« Opus enim, inquit, manuum ejus sunt universi,» scilicet tam pauperes quam tyranni. Et hoc quod personam Deus non accipiat satis patet ex eo quod sequitur:
2.815
VERS. 20.--« Subito morientur,» id est ex improviso. Quamlibet enim sero de hac vita tollantur iniqui, subito tolluntur, quia finem suum cogitando praevidere nesciunt.« Subito, inquam, morientur in media nocte,» id est in caecitate ignorantiae suae,« turbabuntur populi,» id est quamlibet impii, qui nunc turbari negligunt per humilitatem cordis, tunc turbabuntur per sententiam judicis.« Et pertransibunt,» scilicet quo quotidie per vitae momenta transeunt, moriendo pertransibunt.« Et auferent,» subaudi superna judicia« violentum absque manu,» id est invisibiliter, ut videlicet subitum exitum urgente invisibiliter rapiatur, subaudi ut tu, qui cum violentus esses, invisibili virtute ablatus es.
2.816
VERS. 21.--« Oculi enim, inquit, ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat,» videlicet qui tunc nequaquam considerare credebatur quando violentus iste omne malum quod poterat inulte perpetrabat. Et quia nec minimae cogitationes hominis latent illum, qui ait per prophetam,« Auferte malum cogitationum ab oculis meis,» apte subjungitur.
2.817
VERS. 22.--« Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis,» id est non est ignorantia et non est oblivio, subaudi apud Deum. Idcirco per umbram mortis oblivionem designare studuit, quia sicut mors interveniens agit non esse, quod fuit in memoria: vel per umbram mortis immutatio potest accipi, quia videlicet omnis immutatio velut quaedam mortis mutatio est. Id enim quod mutat quasi interficit ab eo quod erat. Quae videlicet immutatio apud Deum non est, sicut scriptum est:« Apud quem est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.»--« Non sunt» ergo« tenebrae, et non est umbra mortis, ut ibi,» id est per haec,« abscondantur qui operantur iniquitatem,» quia videlicet solius divinae naturae est, umbras ignorantiae mutabilitatisque tenebras penetrare.
2.818
VERS. 23.--« Neque enim, inquit, ultra in hominis potestate est,» subaudi violenti, quem, ut supra dictum est, judicia divina auferunt,« ut veniat ad Deum in judicium,» subauditur ac si dicat: Et ideo frustra dicis,« disputare cum Deo cupio,» et praesumis quod perveniat ad victoriam judicium tuum. Sed licet ignoret Eliu cui dicat, scit tamen quid dicat, quia videlicet quemcunque Deus per aeternam retributionem punit,« non est ultra in potestate ejus, ut veniat ad Deum in judicium,» scilicet illud de quo Apostolus:« Si nosmetipsos, inquit, dijudicaremus, non utique judicaremur.» Et de quo alias conscriptum est:« Judicare cum Deo, et exspecta eum.» Itemque:« Cogitationes justorum judicia.» In quibus videlicet judiciis non deest omne ministerium, quod punire reos suos plenius debeat. Nam conscientia accusat, ratio judicat, timor ligat, dolor excruciat. Quo contra de negligente sub Ephraim specie dicitur:« Comederunt alieni robur ejus, et nescivit,» id est devoraverunt maligni spiritus virtutes ejus, et poenitentia non doluit;« sed et cani effusi sunt in eo, et ignoravit,» id est, in vitiis suis inveteravit, et non curavit spiritu mentis suae renovari. Ad hoc ergo judicium reprobus quilibet damnatus ultra non veniet, ubi nunc utiliter judicat homo semetipsum, ubi juxta praeceptum legis,« ignis refici, qui semper ardeat in altari,» id est in corde flamma charitatis, quae peccata concremet, potest accendi,« quem nutriat sacerdos,» id est fidelis quisque qui magni sacerdotis Christi membrum est,« subjiciens mane ligna,» id est caecitate mentis depulsa, sanctorum ad excitandum se congerens testimonia.
2.819
491 Postquam de poena malorum multa dixit, occultum subito infert judicium.
2.820
VERS. 24.--« Conteret, inquit, multos et innumerabiles,» subaudi qui stare videbantur,« ut labatur pes eorum» a justitiae statu,« et stare faciet alios pro eis,» videlicet ut locum vitae aliis cadentibus sortiantur. Hoc quotidie agitur, scilicet quia finis adhuc utrarumque partium non cernitur, minus timetur.« Conteret, inquam, multos et innumerabiles,» scilicet quomodo Judas post apostolatus ministerium contritus est,« et stare facit alios pro eis,» videlicet ut latronem illum, qui causam vitae etiam in ipso mortis articulo invenit Cujus occulti judicii metis intentatur, cum angelo Philadelphiae Ecclesiae dicitur:« Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.» Hoc judicium occultum, sub quo semper timendum est,« ut qui se existimat stare videat ne cadat,» maxime quia et alias scriptum est:« Multiplicati sunt super numerum,» hoc, inquam, judicium Dominus occulte quidem, sed juste disponit.
2.821
VERS. 25.--« Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem et conterentur.» Deus propter praecedentia peccata faciet, ut ad peccandum iterum, tenebris subsequentibus involvantur.« Inducet, ait, noctem,» id est non liberabit a nocte, quia videlicet hoc ipsum in nocte caecasse, est a caecitatis tenebris liberare noluisse.
2.822
VERS. 26.--« Quasi impios percussit eos in loco videntium,» id est in Ecclesia, quae est locus videntium, in qua sola videndus est Deus, de qua et Dominus ad Mosen:« Est, inquit, locus apud me, et stabis super petram, et videbis posteriora mea.»--« In loco, inquam, videntium,» id est in Ecclesia, in qua cum veritatem fidei sciant, operibus negant,« percussit eos quasi impios,» id est vere impios. Quasi enim non semper pro similitudine ponitur, ut ubi,« quasi tristes, semper autem gaudentes,» sed et pro veritate, ut ibi:« Et vidimus gloriam ejus quasi Unigeniti a Patre.» Quod autem ait,« in loco videntium,» manifestius exprimit:
2.823
VERS. 27.--« Qui quasi de industria, inquit, recesserunt ab eo,» id est qui non per ignorantiam vel per infirmitatem, sed, quod pessimum est, per studium peccaverunt, quomodo peccaverunt hi, de quibus Dominus dicit:« Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent,» etc.« Et omnes, inquit, vias ejus intelligere noluerunt.» Non ait intelligere non potuerunt, vel non audierunt:« Sapientia quippe clamitat in plateis, ut ait Salomon, et prudentia dat vocem suam in mediis semitis stans; sed vias ejus, vias incarnatae Sapientiae, quae sunt vivendi ordines;« vias,» inquam, visione despectas, sed intellectu reverendas,« intelligere noluerunt,» scilicet maxime Judaei, qui dum in gloria praesentis vitae superbiunt, humilitatis Dominicae celsitudinem non viderunt.
2.824
VERS. 28.--« Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,» quia videlicet hoc eorum casu factum est, ut cadentibus illis, egenus, id est humilis gentilium populus subrogaretur,« et audiret,» subaudi Deus,« vocem pauperum,» id est exaudiret eorumdem humilium gentilium miseriam vel desiderium. Quorum in typum vulnerati Lazari clamor ad Deum pervenit, dum secundum nomen suum adjutus, Lazarus enim interpretatur adjutus,« ab angelis in sinu Abrahae portaretur, dives autem,» per quem Judaicus designatur populus, scilicet copia legis in elatione abutens,« in inferno sepeliretur.» Nec discutere quis audeat, vel reprehendere profunda Dei judicia.
2.825
VERS. 29.--« Ipso enim, inquit, concedente pacem,» id est reconciliante sibi populum gentilem,« quis est qui condemnet,» subaudi eosdem gentiles, ob praeteritorum sordes peccatorum?« Ex quo absconderit vultum,» subaudi a Judaeis, qui prius quasi videntes erant;« ex quo, inquam, absconderit vultum,» id est gratiam vel notitiam suam, scilicet« posito velamine super cor eorum,»--« quis est qui contempletur eum?« Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.» Quis hoc judicium discutere vel reprehendere audeat? Et si Dominus vineae novissimis operariis una hora laborantibus denarium dare velit, cui injuriam facit?« Et super gentes, inquit, et super omnes homines,» subaudi hoc judicium invisibili examinatione celebratur, scilicet ut alios repellat, alium eligat occulte, sed nullum injuste.
2.826
VERS. 30.--« Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi,» id est qui te, o hypocrita Job, potentem quondam esse permisit, propter eorum peccata, super quos potens fuisti. Allegorice autem ita: Quia verum super se regem habere Judaea supradicta noluit, hypocritam accipiet,« mittetque illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,» sicut ipse Dominus:« Ego veni, inquit, in nomine Patris mei, et non recepistis me, alius veniet in nomine suo, illum accipietis.» Universaliter quoque, id est, de omni gente, vel ordine sentiendum, quod, quando merentur, dat illis Deus regem in furore suo, quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Certum quoque est, quod saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium. Sed etsi jure vita illorum reprehenditur, oportet ut eos subditi, etiam cum displicent, venerentur. Sic debriato Noe verecundiora ejus boni filii aversi venientes texerunt. Nam verecunda Patris quasi aversi tegunt, qui, cum praelati juste judicent factum, venerantur magisterium. Pro utilitate quippe subditorum, rectores temporalibus curis inserviunt, et unde subditi sine vexatione decori sunt, inde praelati quasi in pulvere foedantur, quemadmodum ut in interioribus tabernaculi byssus fulgeret, coccus coruscaret, desuper pelles et cilicia, imbres et ventos pulveremque portabant.
2.827
Nunc iterum Eliu, postquam multa interna et sublimia intulit, formam humilitatis verbotenus assumens, sub quadam discipulatus imagine beatum Job alloquitur, dicens:
2.828
VERS. 31.--« Quia ergo ego locutus sum ad Deum,» id est secundum Deum,« te quoque non prohibebo,» subaudi loqui. Et quia fortia se dixisse meminit, idcirco securus quod non erraverit:
2.829
VERS. 32.--« Si erravi, inquit, tu doce me.» Neque enim hoc diceret, si se errasse credidisset. Sed haec arrogantium propria fraus est, ut tunc requirant de errore quando se noverint non errasse. Diu vero morari non valens in humilitatis imagine, quam specie tenus sumpsit: superbis enim mentibus humilitas alta est, et cum ejus formam conscendere ambivit, lassatis animi gressibus, quasi a clivosis atque asperis itineribus dilabuntur.
2.830
VERS. 33.--« Nunquid, ait, a te Deus expetit eam,» subaudi« iniquitatem, si locutus sum,» qui: displicuit tibi? Ac si diceret: Cur modo iniquitas mea a te reprehenditur, quae in judicio a te non requireretur? Ego coram Deo rationes positurus sum. Sed non est iniquitas quod te arguo. Tu enim coepisti loqui, et non ego, subaudi et proinde culpabilis es, quia videlicet culpabiliores esse solent qui loqui in contentione inchoant, quam qui respondent. Quod si quid nosti melius, loquere. Ecce iterum sub requisitionis velamine palliatur, sed mox impatiens humilitatis vel simulatae, rursus prorumpens in elatione:
2.831
VERS. 34.--« Viri, inquit, intelligentes loquantur mihi.»
2.832
VERS. 35.--« Job autem stulte locutus est.« Subaudi ergo non loquatur mihi.« Et verba ejus non sonant disciplinam,» quia videlicet judicantem se Deum de mendacio vel injustitia condemnat, et tam contra Deum, quam 492 contra homines contentiose se justificat. Mox quoque asperitate superbiae, usque ad duritiam maledictionis extensa,
2.833
VERS. 36.--« Pater mi, inquit, probetur Job usque ad finem,» id est, o Deus Pater, adhuc Job feriatur, quia sub manu ferientis adhuc peccat, teque vindicem justum accusat de injustitia. Ac si dicat illud Ezechielis:« Fode parietem, et invenies abominationes majores,» id est si adhuc percusseris Job, magis ac magis ex rebellione ejus palam cunctis fiet, quam abominabilis est.« Probetur, inquam, usque ad finem, ne desinas ab homine iniquitatis,» subaudi percutiendo tandiu, donec os ejus obstruatur.
2.834
VERS. 37.--« Qui addit super peccata sua blasphemiam,» scilicet flagellatus blasphemat, cum deberet agere poenitentiam de peccatis, pro quibus sustinet flagella. Post hanc maledictionem adhuc quasi pro Dei defensione loquens:« Inter nos, inquit, interim constringatur,» subaudi dum Deus necdum ad plenum respondet illi se ad judicium provocanti,« et tunc,» scilicet, cum per nos constrictus impotentiam suam senserit,« ad judicium provocet sermonibus suis Deum,» subaudi si vult.
2.835
CAP. XXXV,
2.836
VERS. 1.-- Igitur Eliu haec rursum locutus est. Rursus incipere studet, utpote superfluus, ut auditores quasi novum quid audituros ad attentionem revocet.
2.837
VERS. 2.--« Nunquid, ait, aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?» Hoc ab eo perverse detorsit quod B. Job dixit:« Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.» Quod qua intentione dixerit, suo loco expositum est. Sed hic perversor pietatis, insuper et mendaciter adjicit:
2.838
VERS. 3.--« Dixisti enim, inquit, Non tibi placet quod rectum est, vel quid tibi proderit, si ego peccavero?» Videlicet ut quasi juste possit reprehendere quae sunt, fingit mentiendo quae dicta non sunt.
2.839
VERS. 4.--« Itaque ego respondebo sermonibus tuis, ait, et amicis tuis tecum.» Verbis subsequentibus forti acumine discutit hoc quod sibi ad dicendi materiam fallaciter finxit.
2.840
VERS. 5.--« Suspice coelum,» id est coelestes spiritus, vel ipsam corpoream coeli materiam,« suspice, inquam, et intuere, contemplare aethera,» id est coelestia omnia, subaudi ut saltem per illa conjicias id quod sequitur,« quod altior te sit» Deus, videlicet quia, ut in libro Sapientiae scriptum est, per magnitudinem creaturae vel speciem potest intelligibiliter Creator videri. Et cum non possis ea comprehendere quae fecit, perinde intelligis« quod» multo magis« altior te sit» qui haec fecit. Cum ergo tanto« altior te sit,»
2.841
VERS. 6.--« Si peccaveris, quid ei nocebis,» subaudi cum vel lapidem tam alte nullum jacere possis?« Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies ei,» id est nunquid eisdem iniquitatibus, quasi multis armis poteris tam altum irrumpere firmamentum?
2.842
VERS. 7.--« Porro si juste egeris, quid dabis ei,» subaudi possessiones coelorum, et omnium quaecunque sunt potestatem habenti?« Aut quid de manu tua accipiet,» subaudi qui nisi ille dederit nihil habes?
2.843
VERS. 8.--« Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua,» videlicet dum aut persequendo cruciat, aut pervertendo inquinat,« aut filium hominis adjuvabit justitia tua,» scilicet eo modo, quo scriptum est:« Alter alterius onera portate.» Et rursum:« Frater fratrem adjuvans exaltabitur sicut civitas munita et fortis.» Fit tamen econtra plerumque ut, dum bonis nocere se putat, prosit magis humana impietas, quia videlicet triturae more electorum vitam quasi grana a paleis separans, premit et purgat, quemadmodum et filiis Israel superbia Pharaonis profuit, in eo quod coacti laboribus clamaverunt ad Dominum, unde factum est ut exauditi ad terram repromissionis educerentur, et coelestibus donis vel mirabilibus glorificarentur.« Nocebit, inquam, homini qui similis est tui, impietas tua.» Sed nec illud impune fiet. Nam,
2.844
VERS. 9.--« Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,» subaudi ad Deum. Calumniatores recte dicere possumus omnes iniquos, non solum qui exteriora bona rapiunt, sed etiam qui malis moribus vel exemplis interna nostra dissipare contendunt.« Clamabunt, inquam, propter multitudinem calumniatorum,» id est idcirco, quia calumniatores multi sunt.« Et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum,» id est idcirco quia non solum multi, sed et fortes sunt, et potenter opprimunt.
2.845
VERS. 10.--« Et non dixit,» subaudi aliquis ex illis clamantibus ad Deum;« non dixit, inquam, ubi est Deus, qui fecit me?» videlicet quia vindicabit tam manifeste ut non sit opus cuiquam dubitare, utrum viderit Deus violentiam« tyrannorum» vel« multitudinem calumniatorum.» Ac si dicat: Sic in omnes vindicabit juste ac severe, sicut et in te. Nunc enim omnium quos oppressisti nullus vindictam quaerens dicere opus habet,« Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte?» id est qui dare solitus est laetitiam in tribulatione? Nam juxta quod in libro quem Ezechiel se accepisse testatur,« scriptae erant lamentationes, et carnem, et vae.» Sicut lamentationes poenitentiae et vae pressurarum vel tribulationum nobis in praesenti vita praedicant vel promittunt sacrae Scripturae, Domino dicente:« In mundo pressuram habebitis.» et:« Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum Dei,» sic et carmen, id est spei gaudium habere jubemur, ut« spe gaudentes, in tribulatione simus patientes.»--« Qui docet, inquam, carmina, in nocte,»
2.846
VERS. 11.-- Et« qui docet nos,» subaudi mysteria coelestis vitae,« super jumenta terrae,» id est plusquam illos qui ima appetunt usu carnalis vitae,« et super volucres coeli erudit nos,» id est superbiam vel astutiam malignorum spirituum frustrare facit nos, ut jactum in cordibus nostris verbi Dei semen auferre non possint. Amplius autem super volucres coeli Paulus eruditum se noverat, cum dicebat:« Nescitis quoniam angelos judicabimus?» Hoc, inquam, non dixit aliquis illorum, qui cum multitudine calumniatorum, et brachio premeretur tyrannorum, clamavit ad Dominum.
2.847
VERS. 12.--« Ibi,» videlicet in tribulatione,« clamabunt,» ut supra dictum est,« et non exaudiet propter superbiam malorum,» id est exaudiet quidem quandoque, sed« propter superbiam malorum,» subaudi nequiter augenda, juxta illud:« qui nocet noceat adhuc,»« non exaudiet, id est, exauditionem differet, ut, dum horum vita in purgatione teritur, illorum nequitia consummetur. Hoc justo judicio agitur, sicut et de ipso eorum capite scriptum est:« Faciet et prosperabitur,» itemque:« Et dolus in manu ejus dirigetur.»
2.848
VERS. 13.--« Non ergo frustra audiet Deus,» id est non nisi prout oportet, et prout clamantibus utile est,« audiet Deus,» juxta illud:« Adjutor in opportunitatibus.»--« Et Omnipotens singulorum causas,» id est quid cuique expediat,« intuetur,» quia videlicet ut sapiens medicus, abscidit virus putredinis ferro tribulationis, et quo voces aegri audire dissimulat, eo finem aegritudinis procurat. Idcirco, o tu aliquis, quicunque ipsa adjutorii tarditate frangeris,
2.849
VERS. 14.--« Etiam cum dixeris: Non considerat,» id est cum desperationis procella turbatus putaveris, quod Deus non curet humana,« judicare coram illo,» id est bona ejus ad memoriam revocando, mentem concussam, citius in portu spei colloca,« et exspecta eum,» quia videlicet veniet auxilium ejus, et non tardabit, quamvis tardum videatur tibi.« Exspecta,» inquam, et« ne zelaveris pacem peccatorum videns.»
2.850
VERS. 15.--« Nunc enim non infert furorem suum,» subaudi impiis, quibus in futuro 493 reservatur flagellum aeternae damnationis,« nec ulciscitur scelus valde,» subaudi nunc, eorum quos damnat in perpetuum. Quod bene in eo signatum est, quod Cham peccante, filius ejus Chanaan maledicitur, dicente patre,« maledictus Chanaan puer, servus erit fratribus suis. Quid est enim quod Cham peccante filius ejus sententiam ultionis accipit, nisi quod reproborum nequitiae quasi non in se, sed in posteritate percutiuntur, dum hic quidem inulte perficiunt, sed in posterum feriuntur.« Ergo, inquit, Job frustra aperuit os suum,» subaudi dum dicit:« Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis,» et his similia,« et absque scientia,» id est, nesciens quid dicat,« verba multiplicat.» Ac si dicat: Et nihil scit, et multa dicit.
2.851
CAP. XXXVI,
2.852
VERS. 1.--« Addens quoque Eliu, etiam haec locutus est,» videlicet quasi adhuc nihil dixerit rursus inchoat, et loquaciter infert quae sentit, cum beatum Job de vitio loquacitatis accusat.
2.853
VERS. 2.--« Sustine me, inquit, paululum.» Ac si dicat: Quamvis« eloquentia mea gravis sit tibi, et terreat te miraculum meum,» sustine sapientiam, quam labor est tibi audire, et indicabo tibi; adhuc enim habeo quod pro Deo loquar, videlicet cui obsequium praesto, dum te confuto.
2.854
VERS. 3.--« Repetam scientiam meam a principio,» videlicet quia cum eo loquor cui semel non est dictum satis, quia non intelligit.« Et operatorem meum probabo justum.» Hoc modo dum quasi pro Dei justitia loquitur, apud humana judicia, quidquid arroganter effluit, excusari arbitratur.
2.855
VERS. 4.--« Vere enim, inquit, absque mendacio sermones mei.» Magis ac magis in impudentiam sui foras erumpit, utpote gloriam illam non habens, qua sancti doctoris anima gloriatur, sicut scriptum est:« Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.» Unde et subdit:« Et perfecta scientia probabitur tibi.» Nimirum magna se dicturum sentit, sed nimirum corde, quod de semetipso aestimavit, docere non potuit. Postquam inflatas animi cogitationes per verba elationis exhalavit, fortem sententiam subdidit dicens:
2.856
VERS. 5.--« Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens,» videlicet quia potentia temporalis, vel etiam copula conjugalis, et si aliquando nocent, non ex semetipsis, sed ex his quae circa ipsa sunt, nocent, id est ex malis quae circa illa ex hujus mundi cura succrescunt. Bona namque est ordine suo potentia, sed cauta regentis indiget vita.« Deus ergo, inquit, potentes non abjicit,» subaudi pro eo quod potentes sunt, cum et ipse sit potens, quod procul dubio repugnans esset. Nam potentem esse, et potentem pro eo quod potens est abjicere, manifestum est sibi repugnantia esse. Sed quoties abjicit, sicut et te quondam potentem abjecit, propter impietatem ipsorum hoc agit. Hoc est quod sequitur:
2.857
VERS. 6.--« Sed non salvat impios.» Ac si dicat: Nequaquam justam potentiam, sed pravam actionem damnat potentium.« Non salvat, inquam, impios, et judicium pauperibus, tribuit,» id est humiles per judicium liberos reddit, vel certe judicium pauperibus tribuit, quia qui nunc nequiter opprimuntur, ipsos tunc judices super oppressores suos venire faciet, ut quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus majori culmine potestatis excrescant.
2.858
VERS. 7.--« Non auferet a justo oculos suos,» tunc scilicet cum hic injustorum crudelitatibus sine vindicta laceratur, propter quod ab illo Deus abstulisse oculos suos putatur.« Non auferet, inquam, oculos,» sed vindictam provide differt.« Et reges in solio collocat in perpetuum,» id est illos qui tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt, ab hac potestate regiminis transfert ad potestatem retributionis,« et illi eriguntur,» ut videlicet qui regendo semetipsos ad tempus fatigati sunt, in erectionis internae solio in perpetuum collocentur, juxta illud:« Qui vicerit, dabo et sedere mecum in throno meo,» etc.
2.859
VERS. 8.--« Et si fuerint in catenis,» id est in ipsa adhuc retentione peregrinationis, vel etiam in poena temporalis afflictionis,« et vinciantur funibus paupertatis,» id est doleant, quod carent veris, quae in futurum reservantur, divitiis.
2.860
VERS. 9.--« Indicabit eis opera eorum,» id est ad memoriam reducet eis, quia peregrinationem hanc vel afflictionem ipsi meruerunt,« et scelera eorum, quia violenti fuerunt,» subaudi indicabit eis, v. gr., sicut Paulo revelabat scelera sua dicenti: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, etc.
2.861
VERS. 10.--« Revelabit quoque aurem eorum,» id est percipi faciet bonorum aeternorum desiderium« ut corripiat,» id est ut mala quae perpetraverunt, agnoscere faciat,« et loquetur, ut revertantur ab iniquitate,» id est adversa illis evenire permittit, ut virtus eorum perficiatur in infirmitate, juxta illud:« In camo et freno maxillas eorum constringe.»
2.862
VERS. 11.--« Si audierint et conservaverint,» id est si ejusmodi loquelam rationabiliter intellexerint,« complebunt dies suos.» subaudi praesentes,« in bono,» id est in recta actione,« et annos suos in gloria,» id est in superna retributione.
2.863
VERS. 12.--« Si autem non audierint,» id est si flagellis emendari noluerint,« transibunt per gladium, et consumentur stultitia,» quia videlicet et hic jam poenas percussionis sentiunt, et in futuro justae retributionis non evadunt. Quod ut justum esse demonstret, protinus subinfert:
2.864
VERS. 13.--« Simulatores et callidi provocant iram Dei,» ac si dicat: ideo non audiunt, id est non recognoscunt scelera sua, imo et ideo a flagellis praesentibus. ad aeterna transferuntur, quia sunt« simulatores et callidi,» id est quia callide sancti voluerunt videri, et in hoc provocant iram Dei. Cum simulatores diceret, apte subjunxit et callidi, quia nisi ingenio calleant, quod videri appetunt, congrue simulare non possunt.« Provocant, inquam, iram Dei.» In quo? videlicet in eo quod sequitur:« Neque clamabunt cum vincti fuerint,» id est peccata sua non confitebuntur in flagella percussionis deprehensi. Qui enim iniqua agens humana de se judicia sub specie sanctitatis incipit, etiam cum flagello percutitur, iniquum se prodere refugit, quia sanctus videri consuevit. Quapropter eveniet eis quod sequitur:
2.865
VERS. 14.--« Morietur in tempestate anima eorum,» videlicet quae humanae laudis pessima tranquillitate laetabatur. Quasi tranquillum namque videbantur vivere, cum de sanctitatis curarent laude gaudere.« Morietur, inquam, in tempestate anima eorum,» scilicet ut periculum vitari non possit, quod in tali tranquillitate praevideri non potuit,« et vita eorum,» subaudi qui viriliter vivere putabantur,« inter effeminatos,» subaudi morietur, id est inter luxuriosos, quorum mens rerum transitoriarum delectatione corrumpitur. Sed et sicut in alia translatione legitur:« Vita eorum vulneratur ab angelis,» id est a nuntiis veritatis. Effeminatorum enim vitam angeli vulnerant, dum nuntii veritatis eam jaculis sanctae praedicationis impugnant, imo et in judicio cum Deo condemnant. Quia de damnatione reproborum dixit, de ereptione humilium subjungit.
2.866
VERS. 15.--« Eripiet de sua pauperem angustia,» tunc subaudi cum unumquemque humilem de hac suae peregrinationis afflictione liberat.« Et revelabit in tribulatione aurem ejus,» id est auditum cordis, quem saepe hujus mundi prosperitas claudit, aperiet verberibus.
2.867
VERS. 16.--« Igitur salvabit te de ore angusto latissime. Ac si dicat: Igitur et te, o Job, si non fueris simulator et callidus, et si clamaveris vinctus, id est si percussus tua 494 peccata confessus fueris,« salvabit te de ore angusto,» id est de voragine peccatorum, quae quisquis incidit, semetipsum quasi in puteum, vel in foveam mergit. Unde Psalmista:« Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.» Quem enim iniquitas in mente commovit, quasi tempestas aquae rapuit, jamque in puteum cecidit, qui iniquitatem opere perpetravit. Quem si longa consuetudo depresserit, jam puteus os suum coangustavit.« Sed salvabit te, inquit, de ore angusto latissime,» subaudi, voraginis.« Latissime, inquam.»--« Et non habente fundamentum subter se.» Nam vorago inferni recte fundum non habere creditur, quia quisquis ab illo rapitur, in immensum devoratur. Quam immensitatem ejus exprimere volens propheta:« Dilatavit, inquit, infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino.»--« Requies autem, inquit, mensae tuae,» id est refectio satietatis internae,« erit plena pinguedine,» id est praeparabitur in aeternae voluptatis delectatione. Hujus mensae epulas esuriens Propheta:« Satiabor, inquit, cum manifestabitur gloria tua.»
2.868
VERS. 17.--« Causa tua quasi impii indicata est, causam judiciumque recipies.» Ac si dicat: Si talis et tu, o Job, fueris, causa quidem tua sorte quasi impii judicabitur, quia videlicet propter peccata paterno flagello judicaris, vel tu vel quilibet filius quem Pater Deus diligit aut recipit. Sed postmodum« causam judiciumque recipies,» scilicet, ut tanto tunc potius cuncta judices, quanto nunc in te subtilius cuncta judicantur.
2.869
VERS. 18.--« Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas,» id est neque contra Deum murmures, neque contra hominem quempiam superbias;« nec multitudo donorum,» id est nec quantitas sapientiae, nec aestimatio judicii, quae Dei dona sunt,« inclinet te,» subaudi a vera virtute. Notandum quod non ait multitudo donorum extollat te, sed ait,« nec multitudo donorum inclinet te, id est male humiliot te. Omnis enim qui temporaliter extollitur, eo ipso quo extollitur inclinatur, quia cum se exterius erigit, intus cadit. In quibusdam codicibus scribitur, nec multitudo locorum inclinet te, ac si voce arrogantium sanctae Ecclesiae diceretur: Quia nunc ubique fidei reverentia coleris, cave ne ejusdem reverentiae fastibus extollaris.
2.870
VERS. 19.--« Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,» id est etiam dum in tribulatione non es, et pacem vel prosperitatem habes, nequaquam magnitudinem te confidas habere.« Et omnes robustos fortitudine» subaudi depone, ne confidas te habere. Ne glorieris tibi dictum esse:« Pro patribus tuis nati sunt tibi filii,» id est priores quidem patres fortes et magni moriendo vocantur ad praemium, sed eorum vice debiles ad certamina roborantur.
2.871
VERS. 20.--« Ne protrahas, inquit, noctem,» id est ne sis insipiens, neque te in tantam ignorantiae mergas obscuritatem,« ut ascendant populi pro eis,» subaudi robustis, id est ut in locum fortium numerositatem subroges popularium, id est infirmorum. Hoc arrogantes viri in eo dicunt, quod convalescere non credunt eos quos infirmos aliquando noverant, et permutatos aut praelatos venerari despiciunt, quos despicabiles aut privatos fuisse meminerunt. Vel ita moraliter.« Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,» id est quia jam in ipsa adversitate consideras quod frustra prius de te magna sentiebas, disce humiliter sentire, etiamsi non sis in tribulatione.« Et omnes robustos fortitudine,» id est omnes motus cordis nimium in sua fortitudine praesumentis, subaudi depone, ut jam dictum est, absque tribulatione. Robusti quippe sunt praesumptuosi motus cordis, quos tunc deponimus, quando pulsante molestia cogimur pensare quid sumus.« Ne protrahas noctem» id est ne habeas tristitiam usque ad desperationem perseverantem,« ne ascendant populi pro eis,» id est ne prosiliant multiplices et indignae cogitationes pro supradictis robustis vel superbis motibus cordis tui. Quos nimirum populos, id est cogitationes stultas, Propheta per divinum auxilium subigere confidens:« Protector meus, inquit, et in ipso speravi, qui subdit populos sub me,» videlicet, ut non per abrupta phantasmatum mentem rapiant, sed rationi subditae cogitationes humiliter conquiescant.
2.872
VERS. 21.--« Cave, inquit, ne declines ad iniquitatem,» id est ne extollaris in superbiam,« hanc enim coepisti sequi post miseriam.» Ac si dicat: idcirco nunc tibi consulo cavere superbiam, quia tu ex quo mala sustinere coepisti ferventi corde impatientiae te facibus inflammasti. Haec in beato Job idcirco Eliu protulit, quia videlicet nesciebat quod omnia quae dixit, non de iniquitate impatientiae, sed de virtute veritatis protulit, qui ab interni judicis sententia nec cum se justificaret, erravit. Eliu doctus et arrogans profert aliquando quod mulceat, aliquando quod pungat. Ima enim jam moralitatis deserit, et ad prophetiae summa conscendit. Nec tuirandum quod vir arrogans impleri spiritu prophetico potuit, cum Saul Cham in numero Prophetarum fuerit, et quod majus est, asina quoque ex visione angeli rationabilia verba acceperit. Sed sicut eadem asina verba quidem rationis edidit, nec tamen ad permutationem naturae rationalis accessit, sic nunc Eliu, vel quilibet indignus, sancta propheticae verba nonnunquam accipit, sed tamen sanctitatis gloriam non attingit. Sic ergo sumendum est de hujus doctrina quod flagellat, ut tamen sollicite cavendum sit de elatione quod vulnerat.
2.873
VERS. 22.--« Ecce, inquit, Deus excelsus,» scilicet Redemptor humani generis, qui humilis in infirmitate videbitur, manet excelsus, excelsus, inquam,« in fortitudine sua,» quia videlicet etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, imo ipsa est virtus et sapientia Dei. Et nullus ei similis in legislatoribus, videlicet quales fuerunt Moses, Josue, vel etiam Prophetae, quorum unum dicebant homines esse eumdem Filium hominis, cum alii Joannem Baptistam, alii Heliam, alii dicerent esse Jeremiam.« Nullus, inquam, ei similis in» hujusmodi« legislatoribus,» quia videlicet isti omnes gratuito vocati ex peccatis ad innocentiam redeunt, hic autem homo sine peccato est, filius sine adoptione. Et illi quidem ab his, quod in semetipsis experti sunt, praedicando alios reducunt, hic vero nec perpetravit unquam quod redarguit.
2.874
VERS. 23.--« Quis, inquit, poterit scrutari vias ejus?» subaudi nullus. Unde et Apostolus:« O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus,» scilicet, tam in repulsione Judaeorum quam in electione gentium, et in caeteris talibus.« Aut quis potest ei dicere, Operatus es iniquitatem?» Ac si dicat: cujus perscrutari actio non potest, quo pacto eum tu reprehendere potes? Nemo enim bene judicat quod ignorat.
2.875
VERS. 24.--« Memento, inquit, quod ignores opus ejus,» id est judicia ejus, de quibus Psalmista:« Judicia, inquit, tua abyssus multa.» Item:« Et posuit, inquit, tenebras latibulum suum.» Et alibi:« Abyssus sicut vestimentum amictus ejus.» Opus, inquam, ejus ignoras,« de quo cecinerunt viri,» id est cujus nobis potentiam innotescunt vel spiritus superni, vel doctores quique perfecti. Ac si dicat: De quo fortes quique locuti sunt, ejus opera mensuram tuae notitiae eo ipso quo humanitate circumscriberis, transeunt. Sed licet magnitudo illius 495 nulla sensus humana subtilitate penetretur, tamen,
2.876
VERS. 25.--« Omnes, inquit, homines vident eum,» quia videlicet ex ratione conspiciunt.« Invisibilia» namque ejus, ait Apostolus,« a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.» Et« unusquisque intuetur procul,» id est non illum per speciem vident, sed adhuc per solam pensant ejus operum admirationem. Procul namque illum hic etiam electi conspiciunt, quia necdum claritatem illius per acumen intimae visionis apprehendunt. Et quasi quaeras ubi illum vident, aut ubi de procul intuentur, ne localem putes.
2.877
VERS. 26.--« Ecce, inquit, Deus magnus,» id est et hic et ubique est:« Deus magnus,» et incircumscriptus,« vincens scientiam nostram,» id est major quam nostra possit comprehendere scientia, quia videlicet quidquid nunc scimus de claritate magnitudinis ejus, infra ipsum est, cujus tunc aliquid quasi ex parte cognoscimus, quando eum nos digne cognoscere non posse sentimus.« Deus, inquam, magnus,» et non solum magnus, sed et aeternus. Hoc est quod sequitur:« Numerus annorum ejus inaestimabilis,» quia videlicet aeternitas ejus nec initio oritur, nec fine terminatur. Et licet aeternae quoque sint quaedam creaturae in hoc omnis aeternitas summae aeternitati dissimilis est, quia praeter illum quaecunque aeterna sunt, aeterna esse coeperunt, Deus autem, ut dictum est, et sine fine et sine initio est.
2.878
Post commemoratam magnitudinem atque aeternitatem ejus, restat etiam ut quid agat audiamus.
2.879
VERS. 27.--« Qui aufert, inquit, stellas[ stillas] pluviae,» id est sanctos illos, qui sic vitae suae meritis lucent, ut etiam sermone praedicationis pluant, videlicet, quales Moyses, Isaias, Jeremias, caeterique prophetae fuerant.« Aufert,» inquam, dum eorum animas ab hac corruptibili carne eximit,« et effundit imbres ad instar gurgitum,» id est abundantiorem dat doctrinam per apostolos, qui post illos venerunt. Nam postquam illos ad secreta morientes abstulit, per istos vis uberior praedicationis emanavit. Vel ita:« Qui aufert,» scilicet a Judaeis, stellas« pluviae,» id est sanctos apostolos, ne pluant super eos doctrinam gratiae suae,« et effundit imbres ad instar gurgitum,» id est doctrina ejusdem gratiae copiosius mundum rigat universum. Vel ita ut utrumque factum in Ecclesia non inconvenienter intelligatur, dum apostolorum animas a corporibus solutas suscepit in secretis suis quasi a coeli facie stellas pluviae abscondit, sed post in morem gurgitum imbres dedit, quia per expositorum sequentium linguas fluenta divinae scientiae largiore effusione patefecit. Nam quod illi sub brevitate locuti sunt, hoc isti exponendo multipliciter auxerunt.
2.880
VERS. 28.--« Qui,» subaudi gurgites, id est doctores,« de nubibus, inquit, fluunt,» id est profundae praedicationis originem ab eisdem sanctis apostolis acceperunt, quia videlicet si ex sanctis apostolis vis intelligentiae non inciperet, nequaquam per ora doctorum largior manaret.« De nubibus, inquam, fluunt. Quae praetexunt cuncta desuper,» videlicet, dum transire intellectus noster ad divina nititur, prius per sanctorum praecedentium exempla formetur, quomodo nubibus aerem praetexentibus, si in coelum oculos attollimus, non coelum, sed ipsas intuemur, et visus noster prius interfuso aere pascitur, ut postmodum solis radios contempletur; verbi gratia, si in studio devotionis Dominicae et charitatis accendimur, Petri et Joannis exemplo quasi nubium contemplatione formamur. Quid enim devotius Petro qui ad Dominum festinans fluida maris terga calcare non timuit? Quid charius Joanne, qui per amorem in ipso Auctoris nostri pectore requievit? Item quia et prophetae nubes sunt, ut praedictum est, si praeceptis coelestibus obedire cupimus, ad obedientiam Abrahae, qui filium suum unicum immolare jussus non renuit, oculos levamus. Et si patientiae studemus, quid Isaac patientius intuemur, qui ligna portat, de holocausto interrogat, atque post paululum ligatur, et non loquitur, arae superponitur, et non reluctatur? Sic et a caeteris virtutum exempla sumentes, quasi nubes intuemur, ut postmodum solem verum in seipso videre possimus.« Praetexunt, inquit, nubes cuncta desuper,» et hoc non nisi per divinam voluntatem, vel gratiam. Hoc est quod sequitur.
2.881
VERS. 29, 30.--« Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,» id est per mundi latitudinem diffundere sanctos, vel ministros suos in quibus habitat, patens in opere, sed latens in corde, nubes enim, id est sancti praedicatores, recte tentorium ejus dicuntur, quia videlicet ad nos Deus per gratiam veniens, intra praedicatorum suorum mentes operitur.« Si voluerit, inquam, nubes extendere,» ut dictum est,« et fulgurare lumine suo desuper,» id est miracula sua facere per eosdem praedicatores quibus hominum tenebras illustret,« cardines quoque maris operiet,» id est ad fidem etiam terminos mundi perducet, et in una fide Orientis limitem Occidentisque conjunget.
2.882
VERS. 31.--« Per haec enim, inquit, judicat populos,» id est per harum guttas nubium, quae sunt verba praedicatorum, per haec fulgura miraculorum vocat ad poenitentiam territa corda populorum, quia videlicet dum superna audiunt, dum mira opera tendunt, aeterna pertimescentes tormenta dijudicant semetipsos, ut non judicentur a Deo.« Et dat escas multis mortalibus,» scilicet per haec eadem, quatenus et peccantes de aeternis suppliciis sancti praedicatores terreant, et poenitentes de superni regni gaudiis pascant. Notandum quod non ait cunctis, sed« multis dat escas mortalibus,» quia videlicet scriptum est:« Non omnium est fides.» Et bene atque ordinate dixit, quod« per» has« nubes» prius« judicat populos,» et postmodum« escas praebet,» quia nimirum verbum praedicationis prius peccatorem timore concutit, et postmodum per spem consolationis nutrit. Cum autem« praebet escas multis mortalibus,» ut dictum est, id est solis humilibus, econtra superbis agit quod sequitur.
2.883
VERS. 32.--« Immanibus[ in manibus] abscondit lucem.» Immanes quippe sunt qui se elatis cogitationibus extollunt, suntque sapientes in oculis suis, et coram semetipsis prudentes. Quibus« abscondit Deus lucem,» id est veritatis cognitionem. Sicut ait in Evangelio Dominus:« Et revelat eam parvulis,» id est humilibus. Sed tamen aliquando et hoc immanes lux supernae gratiae respicit. Unde et subditur:« Et praecipit ei,» subaudi luci,« ut rursus adveniat,» quia videlicet veritatis lumen, quod elatis mentibus absconditur, eisdem afflictis humiliatisque revelatur. Potest hoc specialiter de Judaeis intelligi, quibus ob superbiam lux veritatis nunc absconditur, sed rursus Domino praecipiente adveniet. Nam« si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient,» id est in fine mundi recipientur ad fidem.
2.884
VERS. 33.--« Annuntiat de ea,» subaudi luce, de illa coelesti patria cui ipse praesidet, quam visione sua reficiens replet, cujus vera haereditas lux est;« annuntiat, inquam, amico suo,» id est animi sui custodi, qui voluntatem vel praeceptum ejus custodit, amicus enim quasi animi custos dicitur.
2.885
Quid illi de hac luce annuntiat?« Quod possessio ejus sit,» scilicet, ex quo ipse summa pietate ima nostra suscipiens, ima summis conjunxit. Inde redempto homini annuntiatum est de illa luce,« quod possessio ejus sit, et ad illam possit ascendere,» quod videlicet impossibile esset, 496 nisi ipse, ut dictum est,« imminutus paulo minus ab angelis,» ad nos descendisset.
2.886
CAP. XXXVII,
2.887
VERS. 1.--« Super hoc, inquit, expavit,» id est in admirationis excessum raptum est,« cor meum, et remotum est de loco suo,» id est a delectatione vitae praesentis avulsum est, et translatum in amorem aeternitatis.« Super hoc,» inquam, subaudi quod annuntiatum est posse hominem ad hanc lucem, ascendere,« expavit,» ut dictum est,« cor meum.» Cujus enim cor non in hujus pietatis admiratione exsiliat? Cujus torpor non in sublimitate tantae considerationis expavescat? Quomodo autem annuntietur quod praedictum est, vel qualiter interna cogitatione tangatur quis, et ad spiritualia sensificetur, adjungit:
2.888
VERS. 2.--« Audiet auditionem in terrore vocis ejus.»--« Audiet[ audite],» videlicet interius, id est repente divinae gratiae aspiratione tangetur, et hoc non in gaudio, sed« in terrore,» utpote adhuc peccator, qui cum cor oppressum in infimis cogitationibus gestat, hoc primum illi innuitur quod cuncta quae agit districta aeterni judicis animadversione puniantur. Notandum quod cum audiri aliquid per auditum in sacro eloquio insinuatur, audiri idem auditus dicitur, sicut Habacue ait:« Domine, audivi auditionem tuam, et timui.» Unde et hic:« Audiet, inquit, auditionem in terrore vocis ejus.» Quia vero auditio quae prius in terrore fit vocis Dei post vertitur in dulcedinem, sequitur.« Et sonum de ore illius procedentem,» id est spiritum dilectionis a Patre secundum promissum Filii procedentem. Nam per os recte unigenitus Filius designatur, ut ibi:« Osculetur me osculo oris sui,» id est tangat me dulcedine praesentiae Redemptoris mei: oris enim nomine sic appellatur, ac si patenter verbum dicatur, sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus. Per sonum quoque Spiritus sanctus recte accipitur, de cujus significatione scriptum est:« Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis.» Quid vero hoc quod supradictum est,« annuntiat amico suo.»
2.889
VERS. 3.--« Subter omnes, inquit, coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae,» id est et summa rogat, et etiam extrema non deserit, sicque supernis spiritibus est praesens, ut hominibus non sit absens, quibus annuntiat, ut jam dictum est, interna locutione sperandam suae lucis visionem. Si autem coelos illos intelligi placet, de quibus scriptum est:« Coeli enarrant gloriam Dei,» id est sanctos apostolos, qui maxime audierunt supradictum sonum, id est Spiritum sanctum procedentem de ore Dei,« subter omnes, inquit, coelos,» id est internam claritatem sanctorum apostolorum vel omnium praedicatorum,« ipse considerat,» id est novit quantum quisque intrinsecus gratia et veritate fulgeat.« Et lumen illius,» id est notitia ejus,« super terminos terrae,» id est peccatorum quoque fines respicit, quia videlicet post sublimem vitam sanctorum, etiam praedicatorum mores actusque gratiae suae illustratione comprehendit. Vel ita potest intelligi:« Lumen illius super terminos terrae,» id est limites mundi intra semetipsam colligit ad fidem praedicatio supernae gratiae. Illo autem annuntiante modo supradicto, fiet quod sequitur:
2.890
VERS. 4.--« Post eum rugiet sonitus,» id est supradictam vocem ejus in terrore auditam sequetur poenitentiae rugitus. Cum enim mentem Deus ingreditur, constat procul dubio quod quanto magis valet jam quod justum est cernere, tanto ardentius appetit injustum se gemitibus punire: quia vero quo uberius culpa fletur, eo altior cognitio veritatis attingitur, recte de eodem terrore annuntiantis Dei subditur:« Tonabit voce magnitudinis suae,» videlicet, ut incuria negligentiaque torpentem animum respectus gratiae subito pavore percutiat. Tunc enim« voce magnitudinis suae Deus tonat,» cum jam bene per lamenta praeparatae menti quam sit magnus insinuat.« Et non investigabitur, inquit, cum audita fuerit vox ejus,» quia videlicet vocem supervenientis spiritus nec ipsa mens investigat, quae per hanc illustratur, juxta illud:« Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat.» Nam verbi gratia, quis investiget quomodo re una, quae foris agitur, intuentium corda contrario modo penetrantur, velut, cum resuscitato Lazaro multi crediderunt, multi exinde ad persecutionis zelum commoti sunt.« Non investigabitur,» inquam. Unde et bene subditur.
2.891
VERS. 5.--« Tonabit Deus in voce sua mirabiliter.» Mirabile namque tonitruum est, quod occulta vi mentem humanam Deus incomprehensibiliter penetrat, quam et latentibus motibus premit in timore, et format in amore. Mirantem quod audit et quodammodo dicentem illud quod apud Mosen de manna superveniente dictum est,« Manhu, quod interpretatur quod est hoc.» Cum enim manna supernum anima percipit, ipsam novam speciem suae refectionis, utpote tonantis Dei vocem, obstupescit.« Qui faciet, inquit, magna et inscrutabilia,» quia videlicet ostendit foras perfectionem operis, sed latet intus ipsa qualitas operationis, et licet aliqui foris plantent aut rigent, solus ipse intus incrementum dat. Quia vero is, cui gratia Spiritus sancti magnifice, ut praedictum est, ac mirabiliter intonat, postmodum coelestis doctrinae aquis abundat, recte in laude ejusdem intonantis, et lucem possidendam annuntiantis, subditur:
2.892
VERS. 6.--« Qui praecipit nivi,» id est candidae sanctorum justitiae,« ut descendat,» videlicet pro fraterna charitate,« in terram,» id est ad humilia praedicationis verba. Quasi enim nix in aere formata, ad terras, de quibus sublevata utpote aqua fuerat, redit, dum condescendentes justi peccatoribus reminisci non desinunt quid fuerint. Quod cum faceret Paulus,« Charitas enim, inquit, Christi urget nos.»--« Praecipit ergo nivi ut descendat,» sicut dictum est,« et hiemis pluviis,» id est illi quae huic vitae tanquam pluvia in hieme competit, sanctorum praedicationi, quae quasi in aestate cessabit, dum in futura vita necesse non erit sanctorum nos praedicationibus irrorari. Recte autem additur:« Et imbri fortitudinis suae.» Imber quippe fortitudinis Dei est praedicatio divinitatis; verbi gratia:« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Et bene prius« pluviis hiemis,» et deinde praecipere illum asserit« imbri fortitudinis suae,» quia videlicet quisquis ab intonante Deo completur, paulatim in scientia ejus proficiens, et mediocribus assuefactus, tandem in Spiritu sancto etiam profunda Dei scrutatur, ut ille, qui jam senex scribere meruit,« in principio erat Verbum,» quod Evangelium totum procul dubio quidam divinae fortitudinis imber est, et, quia tam ab audiente quam a praedicante, opera bona exigit Deus, bene post imbrem praedicationis subditur:
2.893
VERS. 7.--« Qui in manu,» id est in opere,« omnium hominum,» videlicet tam doctorum, quam auditorum,» signat, ut noverint singuli opera sua,» scilicet,« ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum.»--« Signat, inquam, in manu,» quod recte, utpote de rationali creatura, dicitur, quae videlicet naturali lege nescire non permittitur, seu pravum, seu rectum sit quod operatur. Quod fortasse Psalmista intendens dicebat:« Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum,» id est in praedicatione sanctorum. Abysso enim abyssum invocare, est in voce cataractarum, de praesenti judicio conscientiae convincentibus praedicatorum dictis ad 497 futurum damnationis judicium pervenire. Prolata sententia de pravitate singulorum, ad ipsum pravitatis auctorem sermo deflectitur, cum protinus subditur:
2.894
VERS. 8.--« Ingredietur bestia latibulum suum,» id est invadet diabolus in fine mundi damnatum hominem Antichristum. Bestia namque diabolus est qui per deceptionem primi hominis humani generis vitam laniavit, qui cum post supradictarum nubium tonitruum, id est post voces praedicatorum, hominem illum invaserit, quid nisi« bestia latibulum suum ingredietur?» Nec ad tempus« ingredietur,» sed et, sicut sequitur,« in antro suo morabitur,» id est non quemadmodum bonorum quoque mentes intrare potest, quibus tamen immorari non potest; sed sic« latibulum» illud vel antrum tenebit intrando, ut etiam possideat semper tenendo. Qui tamen omnium reproborum corda etiam nunc priusquam apertus appareat, quasi proprium antrum possidet, verbi gratia Judaeorum, in quorum diu consiliis latuit, sed repente vocibus erupit contra Redemptorem nostrum clamantium:« Crucifige, crucifige.» Qui et eumdem, quem legaliter interimere ipsi non poterant, feriendum gentibus, id est Romanae potestati tradiderunt. Unde et aperte subditur:
2.895
VERS. 9.--« Ab interioribus egredietur tempestas et ab arcturo frigus,» id est a Judaeis surget malitia persequens, et a gentilibus potestas perimens. Nam per interiora, scilicet austri: Scriptura quippe sacra cum contra arcturum interiora memorat, diversam aquilonis partibus austri plagam designat: per interiora, inquam, austri, quae sol ferventior tenet, plebs Judaica designatur, quae unum Deum noverat quasi solem habens meridianum; per arcturum vero, in quem sol omnimodo cursum non habet, gentilis populus exprimitur, qui nullam habens Dei scientiam, velut sine sole frigidus remanserat sub aquilone.« Ab interioribus, inquam, tempestas, atque ab arcturo frigus» prodiit, dum, quod ex invidia Judaea petiit, hoc gentilis judex ex Romana auctoritate perpetravit. Contra quam invidiam subditur:
2.896
VERS. 10.--« Flante Deo, concrescit gelu,» id est Spiritu sancto aspirante fidelibus, gravioris invidiae torpor excrevit infidelium mentibus, verbi gratia, cum invidentes dicerent:« Ecce mundus totus post eum abiit,» et similia. Sed quia potuit Deus tantum gelu infidelitatis solvere, et ad amandum se infidelium corda liquare,« Et rursum, inquit, latissime funduntur aquae,» id est quae congelata erant corda ex infidelitate, rursus liquescunt per lamenta poenitentiae, juxta illud in psalmo:« Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in austro.» V. G. Paulus quasi de glacie in aquam liquatus est, cum torpor interni ejus frigoris ad irrigationem versus est praedicationis. Unde et subditur:
2.897
VERS. 11.--« Frumentum desiderat nubes,» id est« electi omnes, qui utique frumenta Dei sunt coelestibus horreis recondenda, praedicatoribus indigent, qui ut nubes verbis pluunt, et quasi operarii Dominicae messis quod loquuntur agere non desinunt.« Et nubes,» inquit, id est idem praedicatores« spargunt lumen suum,» id est loquendo et agendo, ut praedictum est, vita praebent exemplum.
2.898
VERS. 12.--« Quae lustrant per circuitum,» videlicet ad illuminandum animas eorum qui in tenebris sunt,« quocunque eas voluntas gubernantis duxerit,» id est non quo volunt ipsi, sed quo vocat gratia Dei.« Ad omne, inquit, quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum.» Eo enim apertiorem viam praedicationis inveniunt, quo ad hanc non suis, sed praeceptoris sui nutibus ducuntur.
2.899
VERS. 13.--« Sive in una tribu,» id est in solo Juda,« sive in terra sua,» id est in tota Judaea,« sive in quocunque loco misericordiae suae,» id est in gentilitate,« eas,» subaudi nubes,« jusserit inveniri.» Una namque tribus profecto Judae, tribus clara prae caeteris ac multiplex invenitur, terra autem sua totus Israel; locus vero misericordiae gentilitas, quae ex sola misericordia reconciliationem accepit, et nunc juxta Osee misericordiam consecuta est. Unde et Paulus:« Gentes autem, inquit, super misericordia honorare Deum,» et aliquando Deus nubes, id est, doctores suos, videlicet prophetas, soli tribui Judae contulit, aliquando populum quoque Israeliticum ad antiquam gratiam post correptionem captivitatemque evocavit, aliquando cunctis gentibus miracula virtutum ostendit. Sed vir arrogans quia futura per propheticum spiritum sensit, mox per jactantiam adjungit:
2.900
VERS. 14.--« Ausculta baec Job,» subaudi qui hactenus aures audiendi non habes.« Sta,» subaudi qui per vitium jaces,« et considera miracula Dei.» Ac si dicat: Noli rebellium more apertis cadere oculis resistendo veritati quam intelligis. Quem adhuc de venturis discutiens, et quasi de ignorantia humilians:
2.901
VERS. 15.--« Nunquid, ait, scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus,» id est nunquid mittendos in mundum praedicatores jam conspicis, ut palam faciant, subaudi pluviae, doctrinarum claritatem, vel gratiam eorumdem praedicatorum ejus. Ac si dicat: Nemo scit quando lucem nubium pluviae ostendant, quia nemo comprehendit quando Deus virtutem praedicationis praebeat, vel quibus modis innotescat ipse, et praedicantium gloria clarescat.
2.902
VERS. 16.--« Nunquid, ait, nosti semitas nubium,» id est arctam et districtam vitam eorumdem praedicatorum,« magnas et perfectas scientias?» Quia videlicet in hoc illorum scientia magna et perfecta est, quod et per scientiam ad alta se elevant, et per humilitatem se ad ignorantiae suae cognitionem inclinant, cum non a semetipsis fatentur se habere quam nunc ex parte habent scientiam. Quod solius sancti Spiritus dono agi per simile judicat subjungens:
2.903
VERS. 17--« Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?» Ac si dicat: Sicut« vestimenta tua,» flante austro, calefiunt, sic omnes qui Ecclesiae per adunationem fidei junguntur, de quibus et per prophetam eidem Ecclesiae dicitur:« Vivo ego, quia omnibus his velut ornamento vestieris;» sic, inquam, omnes electi non a semetipsis, sed a Spiritu sancto, qui per austrum solet designari, veram scientiam habent et perfectam humilitatem. Quod quidem sic generaliter haec in sancta Ecclesia dicuntur, ut tamen per membra ejus singula specialiter teneantur. Nam quemadmodum adjuncta viventi corpori vestimenta, dum exhalantes poros contegunt, emanantem ab intimis calorem premendo calefiunt, et calefacta calorem quem acceperant retinendo ad corpus reddunt. Sic et auditores accenduntur verbo Doctorum, et docentium quoque vita proficit ex profectu auditorum. Ac si aperte dicat: Incassum tibi tribuis si quos per te profecisse contemplaris, quia nisi eos sancti Spiritus fervor attingeret, frigidi remanerent, quos per te caluisse aestimas. Sed postquam haec fortiter dixit, levi arrogantia motus, irridendo subjungit:
2.904
VERS. 18.--« Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos,» id est spiritus angelicos vel homines sanctos,« qui solidissimi quasi aere fusi sunt,» id est in divina mole persistunt, et quemadmodum aes difficile consumitur rubigine, ita ipsi corrupti non sunt vitio superbiae, et solidi persistunt in tentatione, sicut ipse Dominus ait:« Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.» Et quidem fortia dicta permiscet, dum irridere nititur, sed semper ad supervacua verba revertitur.
2.905
VERS. 19.--« Ostende nobis, inquit, quid dicamus illi,» subaudi tu qui magna perfrueris luce intelligentiae, 498« nos quippe involvimur tenebris,» subaudi ignorantiae. Moxque ab irrisione resiliens despiciendo, subjungit:
2.906
VERS. 20.--« Quis narrabit ei quae loquor,» id est, ea quae ego de Dei laudibus acute sentiens non audita loquor, quis coram Deo narrare vel postquam audierit potest?« Etiamsi locutus, inquit, fuerit homo Deo,» id est qui cum de Deo tacet per rationem in qua conditus est, aliquid esse videtur. Si de Deo loqui coeperit, et intellectuali visu super se ascenderit, nihil esse ostendetur; quia videlicet tanta sunt quae in Deo considerantur, ut magnitudinis illius immensitate« devoretur,» id est nihil se esse fateatur. Quia vero tanta Dei magnitudo necdum per opera ejus revelata fuerat, adjungens,
2.907
VERS. 21.--« At nunc, inquit, non vident lucem,» videlicet quia juxta prophetam:« Populus sedebat in tenebris, et nondum exortum erat lumen in eisdem tenebris. Haec ergo lux qualiter ab omnibus videatur protinus subdit:« Subito ergo aer cogetur in nubes,» id est populi vel gentes, qui velut aer nulla firmitate solidentur: nam mentes eorum huc et illuc more aeris fluide disperguntur;« aer,» inquam, id est saecularium mentes,« cogetur in nubes,» id est per superni respectus gratiam roborabuntur, et astringentur ad fidem apostolicam. Qui videlicet apostoli sic prophetis sunt firmiores, quomodo nubes vacuo aere sunt graviores. Vel ut totum de apostolis dictum accipiatur,« subito aer cogetur in nubes,» cum ipsi apostoli, qui prius quasi aer in terrenis spargebantur desideriis, ad unius jussionis vocem Dominum secuti, imo repentino sono advenientis Spiritus sancti permutati sunt, ut per fidem firma saperent, et more nubium aquas scientiae caperent.« Subito, inquam, aer cogetur in nubes:« Et ventus transiens fugabit eas,» id est vitae temporalis excursus eosdem a carne subtrahet apostolos. Et illis subtractis quid fiet?
2.908
VERS. 22.--« Ab aquilone, inquit, aurum venit,» id est a gentilitate quondam peccati frigore districta, pretiosa fides per mortes illorum consurget,« et a Deo,» id est ab inspiratione gratiae Dei,« formidolosa laudatio.»--« Formidolosa,» inquam, ita scilicet ut Judaea prohibere formidet. Unde scriptum est:« His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit.» Postremo Eliu incomprehensibilem Dei magnitudinem sentiens:
2.909
VERS. 23.--« Digne, inquit, eum invenire non possumus;»--« Digne,» inquam, quia videlicet etsi invenire possumus, non tamen digne. Nam quidquid ex illo sentimus ex fide est, nondum ex specie. Et cur non digne?« Magnus, inquit, fortitudine, et judicio, et justitia,» subaudi, est.« Fortitudine,» inquam, scilicet quia fortem adversarium superat.« Et judicio,» quia videlicet et si hic electos suos deprimit, quandoque extollit.« Et justitia,» quia et si nunc diu tolerat, quandoque reprobos damnat.
2.910
VERS. 24.--« Ideo timebunt eum viri,» id est in intelligentia fortes,« et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur sapientes.» Non ait, sapientes; sed,« qui sibi videntur sapientes,» id est periti quidem, sed arrogantes,« non audebunt» eum« contemplari,» imo seipsos damnabunt vocibus suis. Eliu ergo, dum multa fortiter sentit, in locutionis suae fine seipsum tetigit. Viri namque arrogantes, scilicet docti sed non recte viventes dum prava agunt, ipsi damnationis suae praecones fiunt.« Conversi» scilicet« in arcum pravum,» id est ita suis damnantes vocibus, quomodo arcus perversus ipsum percutit a quo tenditur.
2.911
CAP. XXXVIII,
2.912
VERS. 1.--« Respondens autem Dominus Job de turbine.» In hac responsione Dominica illa est intentio consideranda quod idcirco B. Job discutiat ne per elationis gladium ipsa illum sua victoria sternat, et ob hoc per districtam increpet justitiam, ut servet ad vitam. Non profecto velut tuba ductilis ex percussione producta in laude Dei tanto elevatus est, quanto majore est castigatione percussus. Sed humiliandus erat qui prostratus ulceribus sicut virtutibus stabat.« Respondens» ergo, id est aestimationem ejus, quae forte oboriri poterat, quid enim pejus plerumque animam, quam conscia virtus, interficit?« Respondens, inquam, de turbine,» id est de terribili ac metuenda potestate, sub qua flagellatus Job magno utique erat in turbine,« dixit,» id est locutus est interius per semetipsum vim sententiae cordi ejus sine verbis insonans. Qui modus divinae locutionis omnibus modis, quibus sive per angelum, sive per aliam quamlibet creaturam, vel visionem loqui consuevit, efficacior est, quo interius sine strepitu sermo fit qui et auditum aperit, et habere sonitum nescit.
2.913
VERS. 2.--« Quis, inquit, est iste involvens sententias sermonibus imperitis,» id est bonas quidem sententias loquens; sed tempus, locum, personam non ostendens, et arrogantiae levitate cuncta confundens? Dum dicit,« quis est iste,» profecto se indicat illum reprobare. Nam,« quis est iste,» non dicimus, nisi de eo utique quem nescimus. Scire autem Dei approbare est; nescire, reprobare. Hoc ergo despecto ad erudiendum Job verba vertens:
2.914
VERS. 3.--« Accinge, inquit, sicut vir lumbos tuos,» id est luxuriam refringe,« sicut vir,» id est fortis. Sed cum B. Job tanta castitate praeditus fuerit, quid ei jubetur nisi ut restringat luxuriam cordis, id est gloriationem reprimat quae nonnunquam subrepit ex conscientia virtutis? Ac si dicat: Qui prius luxuriam viceras corruptionis, nunc luxuriam restringe elationis, ne patientia vel castitate superbe glorieris, quod est circumcidere, sicut in lege jubetur, praeputia cordis.« Interrogabo te,» inquit, id est verbis meis discutiens quid nescias, ostendam tibi,« et tu responde mihi,» id est intellige et humiliter agnosce quantum de perfectione scientiae tibi desit.
2.915
VERS. 4.--« Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae,» id est quando praescivi, et praedestinavi praedicatores et rectores sanctae Ecclesiae, de quibus scriptum:« Fundamenta ejus in montibus sanctis,» quia videlicet sic ipsi in fide vel doctrina sua portant Ecclesiam, quomodo materialem fundamenta sustinent fabricam.« Indica mihi si habes intelligentiam.»
2.916
VERS. 5.--« Quis posuit mensuras ejus,» subaudi Ecclesiae,« si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?» Quod videlicet tunc factum est, quando fines Ecclesiae Dominus occulti judicii subtilitate distinguens praedicatores sanctos ad alias mundi partes vocabat, juxta illud quod Paulo per visum dictum est:« Transiens in Macedoniam adjuva nos,» ab aliis arcebat, sicut cum apostoli tentarent ire in Bithyniam, non permisit eos Spiritus Jesu. Si habes, inquam, intelligentiam, quam videlicet multi non habent dum sibi arrogant mensuram quam forte non habent absque humilitate formidinis, non considerantes omnia pendere in potestate mensotis.
2.917
VERS. 6.--« Super quo, inquit, bases ejus» subaudi Ecclesiae,« solidatae sunt,» id est cui doctores sancti innixi sunt, ut sic omne pondus Ecclesiae fixa morum suorum gravitate sustentent, quomodo bases columnas? Columnae autem totius fabricae pondus portant. Quae videlicet bases apud Mosen argento vestitae sunt, dicente Domino:« Facies columnas quatuor, et bases earum vestitas argento, quia videlicet praedicatores Ecclesiae divino eloquio decorati, quatuor evangelistarum dicta et ore et operibus portant. Vel bases prophetae quoque sunt, qui dum primi aperte de Dominica Incarnatione locuti sunt, ipsi quoque superpositam ecclesiasticae fidei fabricam portant. Sive itaque prophetas, sive 499 doctores significent,« super quo,» inquit,« bases illius solidatae sunt,» subaudi nisi super me, qui cuncta mirabiliter teneo, et bonis exterioribus intus principaliter originem praesto?« Aut quis demisit lapidem angularem ejus?» Omnia quae supradicta sunt quasi de mundi origine narratione historica contexta viderentur, nisi hoc sic repente subjungeretur quod non in mundi origine factum est, per quod ostenditur, quia illud superius de mundi origine dictum non est.« Quis,» inquit,« demisit lapidem angularem,» id est, quis misit Christum ad ejusdem Ecclesiae salvationem, qui veniens ita plebi Israeliticae nationes gentium, imo beatis angelis homines in coelo sociavit, quomodo in fabrica materiali lapis angularis diversos parietes conjungit. Nam de hoc lapide per Prophetam dicitur:« Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.» MORALITER:« Ubi eras,» inquit,« quando ponebam fundamenta terrae,» id est, fidem in peccatoris corde? Per terram enim peccator valet intelligi, quia videlicet peccanti dictum est:« Terra es et in terram ibis.» Cui terrae tunc fundamentum ponitur, quando peccatori convertendo prima virtus fides in corde aspirante Deo tribuitur.« Ubi eras?» inquam. Ac si dicat: Recole ubi te inveni, quando meo te timore solidavi, et noli contra me de meo munere extolli.« Indica mihi, si habes intelligentiam, quis posuit mensuras ejus,» subaudi nisi ego, quando videlicet alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii fidem dedi? etc.« Indica,» inquam, id est, recognosce unde habeas,« si habes,» id est, humilitatem vel discretionem, qua reprimebat se sub manu mensoris ille qui dicebat:« Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus.» Mensuras ergo cordis humani, id est terrae, posuit, scilicet ut nostra opera, vel minora perficiantur, vel majora moderentur, et tendendam super eam lineam, id est, Patrum praecedentium exempla, monstravit ad sumendam vivendi regulam.« Super quo bases» illae« solidatae sunt,» subaudi nisi super me?« bases,» inquam, id est, intentiones ejus, a quibus virtutes, tanquam a basibus columnae portantur, quae vere tunc, quasi bases in fundamento sunt, cum in Christo roborantur. Alioquin nisi in hoc fundamento consistant, tanto graviora ruinae super se damna aedificant, quanto altiora aedificia extra fundamentum portant, Vel« quis demisit lapidem angularem ejus,» id est, intellectum in sacro eloquio duplicem, scilicet litteram simul et spiritum suscipientem atque conjungentem?« Quis,» inquam,« demisit,» id est dedit, subaudi nisi ego ipse qui humanam naturam suscipiens duos in me populos conjungo, et litteralem legis sensum spiritualiter intelligendum aperio? Et quasi quaerens quando haec fecerit, tunc, inquit,
2.918
VERS. 7.--« Cum me laudarent simul,» id est concorditer,« astra matutina,» id est prima in tempore, quasi mane, condita rationalium spirituum natura, scilicet angeli,« et jubilarent omnes filii Dei?» id est homines electi, videlicet cantantibus astris matutinis, scilicet angelis, mane, id est in principio, ut jam dictum est, creatis, cantantibus, inquam, Gloria in altissimis Deo, et hominibus electis jubilantibus, id est, tantam de Incarnatione Christi laetitiam habentibus, quanta per oris angustias exprimi non poterat. Quae quia certo futura Dominus noverat, non tam facienda insinuat, quam facta narrat. Quia vero bonis ita jubilantibus econtra malos inflammat invidia, quam tamen Dominus pro nostra restringit custodia:
2.919
VERS. 8.--« Quis,» inquit, subaudi nisi ego,« conclusit ostiis mare,» id est, amarum saeculum sanctorum virorum oppositione, ut eorum miraculis atque reverentia persequentium irae quasi maris frangerentur undae,« quando erumpebat quasi de vulva procedens,» id est, saeviebat opere, perficiens iniquam carnalis cogitationis conceptionem:
2.920
VERS. 9.--« Cum ponerem,» inquit,« nubem vestimentum ejus,» id est, stultitiae suae velamento obtenebrarem faciem cordis ejus,« et caligine,» subaudi ignorantiae,« quasi pannis infantiae obvolverem?» videlicet, ne tantum persequi valeret quantum vellet, quomodo infantis pedes et brachia pannis constringuntur, ne hac atque illac dissoluta libertate jactentur. Quis, inquam, haec fecit, nisi ego?
2.921
VERS. 10, 11.-- Ego« circumdedi illud terminis meis,» id est, undas irarum ejus quasi plano fregi littore occultae dispensationis.« Et posui vectem,» id est, fortem Incarnationis meae fidem,« et ostia,» id est, praedicatores sanctos eadem Incarnatione mea roboratos, quomodo vecte roborantur ostia. Qui et idcirco ostia merito vocantur, quia et sequentibus aperti et resistentibus clausi sunt, verbi gratia, ut Petrus, qui et Cornelium investigantem sacramenta fidei recepit, et Simonem pretio miracula quaerentem repulit.« Posui,» inquam,« vectem et ostia. Et dixi. Usque huc venies,» id est, usque ad istos Incarnationis meae praedicatores quandoque credendo pertinges,« et hic confringes tumentes fluctus tuos,» id est, contra fidem nequiter egisse te erubesces.
2.922
Quia in hac conclusione maris secundo de ostiis dicitur, secundo contra hoc mare ostia Dominus apposuit, quia et prius dando praecepta legis humanam genus ab idolorum cultu coercuit, et postmodam dato novae gratiae Testamento a carnali legis intellectu correxit. Verbi gratia: Per legem dixerat:« Non moechaberis,» per Evangelium autem:« Omnis,» inquit,« qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.» Quis« ergo, inquit, conclusit ostiis mare,» id est, genus humanum coercuit praeceptis legis antiquae,« quando erumpebat quasi de vulva procedens,» id est, excurrebat ad libitus suos in provectum vitae carnalis succrescens.« Cum poserem,» inquit,« nubem vestimentum ejus,» videlicet ut et pristina pravitatis acta relinquerent, et tamen ventura bona certius non viderent.« Et calgine illud quasi pannis infantiae obvolverem,» id est, nondum aperta spiritus praedicatione edocerem, sed figurata locutione et praeceptis litterae sensui ejus competentibus astringerem. Et quia praeceptorum limite populum suum ab immoderatis animae evagationibns cinxit:« Circumdedi,» inquit, illud terminis meis.» Quia vero misso quoque Mediatore motus humani generis coercuit:« Posui,» inquit,« vectem et ostia,» id est, misi Redemptorem, et novae vitae dedi praedicamenta. Nam sicut ostia vecte, sic nova praecepta Redemptoris qui illa dedit, roborantur auctoritate. Moraliter:
2.923
Sed quia idcirco hoc ad beatum Job dicitur, ut de tot virtutibus cordis ejus gloria premeretur, moraliter quoque hoc ipsum disseramus.« Quis,» inquit, subaudi nisi ego,« conclusit ostiis mare,» id est, constrinxit suo timore cor tuum, vel cujuslibet hominis, post occultas tentationum fluctuationes tandem a suis motibus deferventis,« quando erumpebat quasi de vulva procedens,» id est, quando solutum erat ab adolescentia prava cogitare incipiens. Vulva enim pravae cogitationis adolescentia est. Nam« sensus et cogitatio cordis humani,» inquit Dominus per Moysen,« prona est in malum ab adolescentia sua.»--« Cum ponerem,» inquit,« nubem vestimentum ejus,» scilicet ut necdum quandiu mortalis est homo immortalitatis gloria pateat ejus obtutibus,« et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem,» videlicet ut a contemplandis sublimibus adhuc teneris sensibus suae infirmitatis 500 ligetur. Quibus pannis obvolutus Paulus:« Videmus,» inquit,« nunc per speculum in aenigmate,» etc.« Circumdedi illud terminis meis,» id est, sub mensura contemplationis humilavi, ut licet plus appetat, ultra tamen quam sibi conceditur non ascendat.« Et posui vectem et ostia,» id est charitatem et virtutes caeteras, quas videlicet virtutes hoc mare saeviens dissiparet, nisi eas ex occulto mentis opposita charitas astringeret, quae ut Apostolus ait,« vinculum perfectionis est.»--« Posui,» inquam,« et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius,» id est, tantum illo vel illo vitio tentaberis, et tamen suggesta mala non perficies.« Et hic confringes tumentes fluctus tuos,» id est, post tantam vel talem tentationem respectus timoris mei tumidos motus tuos per obserata virtutum claustra compescet. Haec ita ab illo requiruntur, ac si aperte dicatur: Incassum te exterius in bonis operibus pensas, si non me qui interius tentationis undas compesco, consideras.
2.924
VERS. 12.--« Nunquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?» subaudi ut ego. Perspicuum est quod divinitatis ortus ante et post non habet. Unde de ortu humanitatis ejus melius hoc accipitur, quae coepit et desiit, et ante et post habere a tempore coepit.« Nunquid» ergo, ait,« post ortum tuum praecepisti diluculo,» subaudi ut ego, qui praecepta dedi novae Ecclesiae post tenebras erroris, quasi diluculo post noctem albescenti, quae in praesenti vita tantum minus habet a futurae vitae claritate, quantum diluculum a meridiani solis fulgore.« Et ostendisti aurorae,» id est eidem Ecclesiae,« locum suum,» subaudi, ad quem de praesenti saeculo transitura est, sicut ego illi dico:« Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.» Et illud:« Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum.» Hoc bene post ortum suum se fecisse perhibet, quia videlicet eum humanae nativitatis infirma suscepit, prius a paucis intellectam notitiam venturae claritatis in multitudinis innumerae amore dilatavit. Haec dicta sunt de illuminatione electorum; sequitur de damnatione reproborum.
2.925
VERS. 13.--« Nunquid,» ait,« tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?» subaudi ut ego, qui in fine saeculorum ad Synagogam veniens paucos ex illa abjectos et humiles, et ideo extrema terrae dictos, elegi?« Tenui,» inquam,« concutiens,» id est, immensa formidine etiam reproborum corda movi, dicentium:« Ecce mundus totus post eum vadit,» et similia.« Et excussi impios ex ea,» scilicet Pontifices et Pharisaeos quos renuentes spiritualia fidei praedicamenta repuli etiam a carnalis sacrificii gloria. Quibus excussis, fiet quod sequitur:
2.926
VERS. 14.--« Restituetur ut lutum signaculum,» id est eadem plebs Israelitica, quam cognitionis meae prophetica impletam scientia servandi mysterii signaculum feceram, quasi ad eos rediet lateres, quos in Aegypto reliquerat, quia scilicet me adveniente plus terram quam me diligit, et per infidelitatem ad spiritualem Pharaonem rediens in luto et latere terrena sapiendo servit.« Restituetur,» inquam,« ut lutum. Et stabit sicut vestimentum,» id est, mihi per charitatis intelligentiam non adhaerebit. Sicque stabit, quomodo impolita et grossiora vestimenta tunc stare dicuntur, cum induentis membris non bene coaptantur. Quia vero stare illud ex superbia est:
2.927
VERS. 15.--« Auferetur,» inquit,« ab impiis lux sua,» id est, a Judaeis illa de qua superbiunt legis scientia,« et brachium excelsum confringetur,» id est, superba legis operatio reprobabitur, dicente Paulo, quia« ex operibus legis non justificabitur omnis caro.» MORALITER:« Nunquid,» ait,« tenuisti concutiens extrema terrae,» id est, nunquid tu sicut ego tenebris ultima tempora Ecclesiae sub Antichristi persecutione« concutiens,» id est, immanissime turbari permittens, et excuties« impios ex ea,» id est, in infidelitatem cadere permittes ab Ecclesia quosdam, qui« confitentur se nosse Deum, factis autem negant,» ut aura tentationis commovente in acervum palearum transeant? Sicque fiat quod sequitur.« Restituetur ut lutum signaculum,» id est, qui nunc videntur in Ecclesiae sinu per fidem esse signaculum, tunc ante oculos omnium restituentur ut lutum, quia iniqui esse patebunt. Solet enim Scriptura sacra pro fide appellare signaculum, pro iniquitate lutum.« Et stabit sicut vestimentum,» id est, confractus atque abjectus jacebit. Sicut vestis quae induta per corpus tenditur, exuta vero frangitur et complicatur. Vel ita:« Stabit sicut vestimentum,» id est, brevi perdurabit in hac vita quam diligit. Brevi enim perdurat vestimentum. Unde scriptum est:« Omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur.» Nunc verbis apertioribus subdens de eisdem:« Auferetur,» inquit,« ab impiis lux sua,» id est, ipsa sua qua male utuntur intelligentia, juxta quod ait Dominus,« Ab eo autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo.» Quod maxime tunc fiet, quando pulsante illo ultimae persecutionis articulo iniqui omnes quod rectum credere videbantur, amittent. Mox autem de eadem persecutione Antichristi territos consolans:« Et brachium,» inquit,« excelsum confringetur,» id est superba Antichristi celsitudo, qua in tantum erigetur ut Deum se super homines esse mentiatur, extollendo se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, illustratione adventus Domini destruetur.
2.928
Cuncta tamen haec et aliter adhuc intelligi possunt. Verba enim Dei, quo magis exponendo conterimus, eo amplius juvamus. Sicut pigmentum quanto plus teritur, tanto in poculo ejus virtus augetur.« Nunquid,» ait,« tenuisti,» id est, ad te retraxisti« concutiens,» scilicet salubri timore« extrema terrae,» id est, peccatorem hominem, qui per terram designari solent?« Nunquid,» inquam,« tenuisti? Et excussisti impios ex ea,» subaudi ut ego qui in suis ultimis saepe peccatores terrendo concutio, convertendo teneo, atque ab eorum cordibus impios cogitationum motus evello. Ac si aperte dicat: Misericordiae meae potentiam respice, et tuae justitiae elationem preme. Et quia conversum quoque per carnis mortem antiquae culpae poena comitatur:« Restituetur,» inquit,« ut lutum signaculum,» id est, homo quem Deus ad suam similitudinem condens quasi quoddam suae potentiae signaculum fecit, revertetur in terram de qua sumptus est,« et stabit sicut vestimentum,» id est, usque ad resurrectionis tempus inane exutumque perdurabit corpus, quo quasi quodam involucro, dum vivit, spiritus induitur. Sed haec poena superbis et humilibus communis est. Specialis autem superbientium poena haec est:« Auferetur,» inquit,« ab impiis lux sua,» id est, vitae praesentis gloria.« Auferetur,» inquam, scilicet per mortem carnis, quae electos suae luci, videlicet aeternae, restituit, et reprobis lucem suam, scilicet praesentem tollit.« Et brachium excelsum confringetur.» id est, celsitudo cordis contra naturae ordinem violenter abrepta divinae justitiae mole opprimente dissipabitur. Et quia nullus hominum quid post mortem sequeretur agnosceret, nisi vitae Conditor ad mortem usque veniret, protinus adjungit:
2.929
VERS. 16.--« Nunquid ingressus es profunda maris.» Subaudi ut ego, qui non solum mare hujus saeculi, sed et profundum maris hujus, id est, inferni claustra penetravi, et« posui,» ut ait propheta,« profundum maris viam, ut transirent liberati,,» 501 scilicet omnes electi?« Et in novissimis, inquit, abyssi deambulasti,» id est, inter mortuos liber existens, insuper et alios absolvisti a vinculis peccati? Quam descensionem suam quanto mirabilem respicit, tanto eam redempto homini crebrius infundit. Nam adhuc replicans subdit:
2.930
VERS. 17.--« Nunquid apertae sunt tibi portae mortis,» id est adversariae potestates superabiles sunt, subaudi, ut mihi, qui fortitudinem moriende superavi.« Et ostia tenebrosa vidisti,» id est earumdem adversariarum potestatum fraudulentam malitiam respiciendo pressisti, vel mortis praepositos moriendo damnasti? Quae tenebrosa ostia, id est malignos spiritus, qui in insidiis dum non videntur viam mortis aperiunt, nos etiam cernimus dum supernae lucis radiis illustrati dicimus:« Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.» Quia vero post mortem resurrectionemque ejus cunctis in gentibus Ecclesia dilatala est,
2.931
VERS. 18.--« Nunquid, ait, considerasti latitudinem terrae,» subaudi, ut ego, qui dum angustias mortis petii, fidem meam in cunctis gentibus dilatavi, ut juxta prophetam dilataret Ecclesia locum tentorii sui, et pelles tabernaculi sui extenderet, et quae ante in una gente Israel arctabatur, ad dextram laevamque penetrans dilataretur. MORALITER: Qualiter in singulis nobis hoc commune bonum agatur intuendum est.« Nunquid, ait, ingressus es profundum maris,» id est absconditum humanae mentis, quae tanquam mare fluctuans variis cogitationibus suis ipsa celeribus confunditur?« Nunquid, inquam, ingressus es? Et in novissimis abyssi,» id est ejusdem mentis,« deambulasti,» subaudi, ut ego, cui soli mens vel spiritus hominis penetrabilis est? Qui tunc profundum ejus ingrecior, quando per cognitionem meam ad poenitentiam conturbans concutio, et quasi in novissimis abyssi deambulo, dum obscurum cor penetrans fluctus invisibiles vitiorum calco.« Nunquid apertae sunt tibi portae mortis,» id est nunquid notae sunt tibi pravae cogitationes cordis? Quae idcirco portae mortis dicuntur, quia per illas ad mortem introitur.« Et ostia tenebrosa vidisti,» id est easdem latentes cogitationes malas cordis humani? Vidisti, inquam, subaudi ut ego, cujus solius oculi vident quae sunt in corde hominis? Nunquid considerasti latitudinem terrae, id est bonas cogitationes vel virtutes ejusdem mentis humanae? Nam sicut omne vitium angustat, sic omnis virtus animum dilatat. Idcirco autem beatus Job utrum terrae latitudinem consideraverit inquiritur, ut exemplo alienae latitudinis humilietur. Ac si aperte dicatur: Eos quos innumera mala praesentis vitae nequeunt angustare considera, et de statu cordis tui inter verbera gloriari cessa. Deinde gravi quaestione eumdem Dominus discutit.« Indica, inquit, mihi si nosti omnia,» id est si plenam te habere scientiam putas.
2.932
VERS. 19.--« In qua via,» id est in cujus corde, habitet lux,» id est illuminaris[ illuminans?] justitia,« et tenebrarum quis locus sit,» id est in quo perduret caecitas iniquitatis.
2.933
VERS. 20.--« Ut ducas unumquodque ad terminos suos,» id est dijudices si is qui nunc iniquus cernitur, in iniquitate vitam finiat, vel qui justus videtur vitam suam cum justitiae perfectione concludat.« Et intelligas semitas domus ejus, id est quis in aeterno regno mansionem, quis in poena aeternam accipiat damnationem. Ac si diceretur: Sicut qui de malis convertantur ad bona, vel qui de bonis ad mala redeant nescis; ita etiam nec de te quid tuis meritis exigentibus agatur intelligis. Ac ne conqueratur cur finem suum nesciat, commemoratur etiam quod nec initium suum intelligat.
2.934
VERS. 21.--« Sciebas, inquit, tunc,» subaudi antequam fores,« quod nasciturus esses? aut numerum dierum tuorum noveras?» scilicet quibus super terram vivere habebas, subaudi ut ego, qui me nasciturum novi, qui et ante humanitatis ortum in divinitate semper substantialiter vivens praescivi de me hoc quod per initium sumpturus eram in utero Virginis.
2.935
VERS. 22.--« Nunquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti?» Subaudi, ut ego, qui frigida ac dura corda pravorum, quae per« thesauros nivis ac grandinis» figurantur, comprehendo, et utilitati electorum deservire facio, dum illos saevientes cruciant, sed nescientes purcant?
2.936
VERS. 23.--« Quae praeparavi, inquit, in tempus hostis,» scilicet hoc quod nunc est, quando« adversarius diabolus tanquam leo rugiens circuit,« in diem pugnae et belli,» id est tam occultae quam apertae tentationis. Potest tamen hic ingressus in« thesauros nivis» in bono accipi quia videlicet frigida corda pravorum nonnunquam Deus ingreditur, ut ex ipsis operatores justitiae ac defensores rectae fidei facere dignetur. Nam, verbi gratia, quantam in manu sua grandinera sempsit, dum per Saulum, qui utique nix vel grando fuerat, per frigidam insensibilitatem, tot resistentium sibi corda prostravit? Hanc denique nivem vel grandinem praeparavit« in tempus hostis,» id est diaboli vel totius mundanae sapientiae contradicentis sapientiae Dei,« in diem pugnae et belli,» ut contra omnem inordinationem decertaret tam candore justitiae quam districti eloquii correptione. Quod quia per adventum mediatoris agitur, recte subjungitur.
2.937
VERS. 24.--« Per quam viam,» subaudi, nisi per me, qui« sum via, veritas et vita,»« spargitur lux,» id est late fulget praedicationis vis emicans apostolorum vocibus? Spargitur, inquam, lux.« Et dividitur aestus super terram?» id est gratiarum divisio per Ecclesiam, quibus omnia membra ejus necessario sibimet juncta accendantur. Sed quia postquam spargi lux dicitur, divisio aestus subjungitur, potest intelligi quod per aestum persecutio designetur. Nam sparsa luce, id est vita fidelium clarescente, aestus super terram divisus est, id est perfidorum crudelitas accensa est, divisus, inquam, quando nunc Jerosolymis, nunc in Damasco, nunc in aliis longe regionibus persecutio saeviebat. Aliter:« Per quam viam spargitur lux,» id est Spiritus qui spirat ubi vult, et vocem ejus audis,« sed non scis unde veniat et quo vadat.» Spargitur, inquam, videlicet nulli ejus cuncta dona tribuuntur. Ex hac luce sparsa dividitur aestus super terram, id est super animam, quia videlicet hostis callidus, quos enitescere luce justitiae conspicit, eorum mentes illicitis desideriis inflammare contendit. Dividi autem aestus dicitur, quia non singuli omnibus, sed quibusdam vicinis ac juxta positis vitiis fatigantur. Nam prius perspecta uniuscujusque consparsione, alii laetis ex rebus, alii ex tristibus tentationis laqueos opponit adversarius. Et notandum quod per eamdem viam per quam lux spargitur etiam dividi aestus indicatur, quia videlicet eadem Spiritus sancti gratia, quae luce sua nostras mentes irradiat, etiam tentationes adversarii dispensando modificat, ne multae simul veniant, animamque plus quam possit perferre contingant. Et quia sparsa luce divisoque aestu, sicut dictum est, exteriora quoque praedicationis verba conferuntur, recte subditur:
2.938
VERS. 25.--« Quis dedit, inquit, vehementissimo imbri,« id est praedicationi cum impetu eunti,« cursum,» scilicet ut inter ipsas persecutionis angustias sermo Dei curreret, non solum tanquam vehemens, sed et tanquam vehementissimus imber? Nam suadere hominibus 502 ut credant aeterna vel invisibilia, vehemens quidem sed non vehementissimus praedicationis imber est; suadere autem ut propter spem futurorum rem contemnant praesentium, vel diversa non timeant genera mortium, non tantum vehemens, sed et vehementissimus imber est.« Quis ergo, inquit, dedit vehementissimo imbri cursum,» scilicet ut electi tam multi non solum res desererent, sed et membra in cruciatibus ponerent,« et viam sonantis tonitrui,» id est effectum praedicationis superni terroris; quae dum ex antiquorum Patrum conveniente prophetia processit, quasi tonitruum ex nubium concussione terribiliter insonuit.« Quis, inquam, dedit hanc viam,» subaudi nisi ego?« Nam neque qui plantat,» inquit Paulus,« est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus.» Et si quaeras ad quid dederit?
2.939
VERS. 26.« Ut plueret, inquit, super terram absque homine,» id est super gentilitatem viventem absque ratione, in deserto, scilicet nullam boni operis speciem ostendente,« ubi nullus mortalium,» id est hominum,« commoratur,» quia videlicet dum nullus in ea rationabiliter Deum quaereret, quasi solis erat occupata bestiis:
2.940
VERS. 27.--« Ut impleret inviam et desolatam,» id est eamdem gentilitatem, ad quam verbo Dei via non patuit, quaeque rationem consilii et boni operis fructu destituta fuit.« Et produceret herbas virentes,» id est doctrinae scientiam et congruas operationes, quia videlicet dum sanctae praedicationis imbrem gentilitas percepit, et vitae opera et doctrinae verba germinavit. Sicque juxta prophetam in cubilibus in quibus prius dracones habitabant, id est in populis quos maligni spiritus possidebant, ortus est viror calami et junci, id est et scriptores magni qui significantur per calamum, et auditores pusilli, qui intelliguntur per juncum. Haec eadem, quae universaliter de gentilitate dicta sunt, in singulis agunt intra sinum sanctae Ecclesiae, dum sicca dudum mens gratia veniente compluitur, et post ariditatem pristinam scientiae viriditate quasi productis herbis vestitur. Quam Conditor noster gratiam adhuc altius commendans:
2.941
VERS. 28.--« Quis est, inquit, pluviae pater? vel quis genuit stillas roris,» subaudi, nisi ego? qui coelestis pluvia doctrinam temperatamque praedicationem velut stillas roris quasi pater genui, id est paterna gratia siccis hominibus effudi? Postquam de munere dixit quo gentilitas vocatur, subdit de districtione qua Judaea repellitur.
2.942
VERS. 29.--« De cujus utero, inquit, egressa est glacies,» id est de cujus quasi secreto sinu Judaea per infidelitatem frigidi projecta est,« et gelu de coelo,» id est eosdem Judaeos per malitiam congelatos« de coelo, inquam, quis genuit,» id est de sanctis Patribus nasci permisit. Nam cum de Abraham, Isaac et Jacob, quorum vita sublimis atque coelestis fuit, Caiphas et tota Judaeorum plebs impia processit, quid aliud nisi gelu genitum est de coelo? De quorum dura obstinatione subditur
2.943
VERS. 30.« In similitudinem lapidis aquae durantur,» id est sicut gentiles qui adorando lapides recte et ipsi lapides dicuntur, ita mollia quondam et penetrabilia fidei corda Judaeorum in insensibilitatem vertuntur. Et dum ad fidem gentilium corda mollita sunt, Judaeorum corda per infidelitatem obdurantur.« Et superficies, inquit, abyssi constringitur,» id est in his quae dicta sunt, incomprehensibilitas divini judicii, unde scriptum est:« Judicia tua abyssus multa,» humanae mentis oculo nullatenus penetrantur Aliter:« De cujus utero egressa est glacies,» id est de cujus secretis coelestibus frigidus iniquitatis magister Satan projectus est?« Et gelu de coelo quis genuit,» id est eumdem Satan bene in coelestibus conditum in culpae frigore mentes sequacium quasi gelu de coelo cadentem astringere permisit? Quo ad terram veniente,« in similitudinem, inquit, lapidis aquae durantur,» id est ad imitationem ejusdem diaboli duri utique et tenebrosi lapidis homines indurantur, qui per aquas designantur. Aquae namque sunt populi.« Et superficies abyssi constringitur,» id est fraudulenta ejus consilia deprehendi non possunt a seductis hominibus, et dum quasi bona suasionis ejus species velut solida desuper ostenditur, in profundum latens ejus malitia non videtur. Aliter:« De cujus utero egressa est glacies,» id est, de cujus occulto judicio actum est, ut nonnunquam is qui intra sinum sanctae Ecclesiae signis aut scientia sive prophetia pollebat, postmodum rejiciatur, ita ut dicam talibus« nescio vos unde sitis?» Glacies enim fiunt, et quasi de utero egrediuntur, dum in virtutibus, quas acceperunt, laudes ab hominibus quaerentes, a visceribus pietatis supernae separantur. Hoc ideo beato Job dicitur, ut de virtutibus humilietur, ne in hoc quod bene vivendo caluerat superbiendo frigescat. Unde adhuc subdens:« Et gelu, inquit, de coelo quis genuit,» id est perfidiam haereticam de sacro eloquio, quod utique coelum est, dum diem intelligentiae nobis aperit, exoriri permittit? Hoc gelu Dominus semetipsum gignere perhibet, eodem modo quo ait:« Ego indurabo cor Pharaonis.» Nam et illud durare est misericorditer nolle emollire, et hoc gignere est gigni juste vel utiliter permittere. Oportet enim et haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant. Quo facto,« in similitudinem, inquit, lapidis aquae durantur,» id est cum sint fluxi, et molles hujusmodi homines, fortes et stabiles se esse mentiuntur, et cum ex proposito virtutem deserunt, fortes se in bonis operibus per hypocrisim ostendunt.« Et superficies abyssi constringitur,» id est per superductam sanctitatis speciem fluxa et instabilis eorum conscientia hominibus tegitur. Vel si in bonam partem quis haec accipere velit, Dominus qui prius patrem se pluviae insinuat, idcirco postmodum de suo egredi utero glaciem, seque gelu gignere de coelo pronuntiat, ut designet utilem esse interdum tarditatem profectibus virtutum. Nam veluti semen jactatum si post pluviam gelu premitur, quanto foras citius apparere repellitur, tanto fecundius radicatur, et quo vetatur progredi, eo cogitur multiplicari: sic nimirum suscepta verbi semina postquam occultae gratiae pluviis sunt infusa, interdum si disciplinae rigor astringat, tandem fortius exuberat, et per castigationem perficitur opus bonum, quod si priusquam oportet ostenditur, a grano perfectionis inanitur.« De cujus» ergo, inquit,« utero,» id est internae dispensationis secreto,« egressa est glacies?» Scilicet, ut voluntates electorum etiam in bonis desideriis infirmitas frenet.« Et gelu de coelo quis genuit?» id est, repressionem virtutis confirmavit, ut velle quidem homini adjaceat, perficere autem non inveniat. Et quia per excitationis usum sese electi in quodam vivendi rigore componunt,« In similitudinem, inquit, lapidis aquae durantur,» id est in soliditate virtutum mentes infirmae roborantur,« et superficies abyssi constringitur,» id est motus fluctuantis animi superducto rigore sanctae deliberationis premitur. Sed et tunc Dominus quasi glaciem de utero suo, vel gelu de coelo gignit, dum electis suis adversitatem vitae praesentis evenire permittit, qua dum illos aspere comprimit, profecto valentiores reddit. Et tunc« in similitudinem lapidis aquae durantur,» quia videlicet mentes quae per prospera 503 molliter fluxerant constrictae adversantibus durescunt,« et superficies abyssi constringitur,» id est profunda mens eisdem adversis supervenientibus utiliter tenetur, ne per laetitiam, quod evenire solet, arcana mentis aperiat, atque aperiendo amittat. Quod timens propheta dicit:« Secretum meum mihi, secretum meum mihi.»
2.944
VERS. 31.--« Nunquid,» ait Dominus,« conjungere valebis micantes stellas Pleiades,» scilicet quae vicinitate sibi conjunctae sunt tam disjunctae, et simul quidem sitae sunt, sed tamen lucis suae variatim radios fundunt? Id est nunquid sanctos omnes qui aliis atque aliis ad praedicandum temporibus apparentes, et disjuncti sunt per visionem suae imaginis, et conjuncti per intentionem mentis; verbi gratia: Abel, Isaiam, et Joannem, qui divisi quidem fuerunt tempore, sed non praedicatione:« nunquid, inquam, hujusmodi Pleiades,» id est sanctos,« conjungere valebis,» subaudit ut ego? Non. Quia videlicet solius divinae virtutis est et disjunctis temporibus missos, et dissimilibus virtutibus praeditos fulgore intentionis unire. Una namque intentio est Joannis dicentis:« Ecce Agnus Dei,» et Isaiae dicentis:« Sicut agnus coram tondente se obmutescet,» et Abel, qui hoc idem Agnum offerendo locutus est:« Aut nunquid gyrum Arcturi poteris dissipare?» qui videlicet per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat, quique septem stellis ita volvitur, ut modo tres ad summa elevet, atque ad ima quatuor inclinet, modo quatuor superius erigat, et tres inferius premat.« Nunquid, inquam, hujusmodi Arcturum,» id est sanctam Ecclesiam, quae per totam noctem hujus saeculi gyrum laborum tolerans nunquam occidit vel deficit,« dissipare poteris,» quin semper ita volvatur, ut modo quidem Trinitatis quasi tres stellas elevet, opera vero quae quatuor virtutibus, id est prudentia, fortitudine, temperantia, atque justitia constant, quasi quatuor stellas inclinet? Verbi gratia dum dicit per Paulum, quia« non ex operibus Abraham justificatus est, sed credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam,» modo autem fidem deprimens et opera efferens quasi tres stellas inclinat et quatuor elevat, cum dicit per Jacobum:« Fides sine operibus mortua est.» Hunc Arcturi gyrum quandoque Dominus dissipat, quia labores Ecclesiae ad requiem permutat, Pleiadesque jungit, quia sanctos omnes sibi copulat per speciem visionis. Potest tamen per Arcturum, qui a plaga frigoris nascitur, lex rigida et aspera; per Pleiades vero, quae ab Oriente surgunt. Novi Testamenti designari gratia. At vero Conditor noster dum septiformis spiritus operationes simul in se et cunctas et manentes habuit, quasi Pleiades Novi Testamenti junxit, et Arcturum priscae legis dissipavit, id est spiritualem intelligentiam aperiendo litteralem legis laborem solvit.« Nunquid» ergo, ait,« conjungere valebis?» etc., ut dictum est. Quia vero in ipso Dominicae incarnationis mysterio aliis lux veritatis ostenditur, aliorum vero per scandalum corda tenebrantur,
2.945
VERS. 32.--« Nunquid, ait, producis Luciferum in tempore suo,» subaudi ut ego, qui Christum meum in plenitudine temporis mitto? qui tanquam Lucifer diluculo surgens a mortuis, fulgore sui luminis caliginem premat humanae mortalitatis,« stella splendida et matutina,» ut Joannes ait.« Et vesperum super filios terrae consurgere facis?» id est in cordibus infidelium Judaeorum dominari Antichristum eorum merito exigente permittis. Quia videlicet nequaquam super hos filios terrae vesper ille consurgeret, si filii coeli esse voluissent. Quod occultum Dei judicium ne homo perscrutari audeat,
2.946
VERS. 33.--« Nunquid, ait, nosti ordinem coeli,» id est supernarum dispositionum occultas praedestinationes comprehendis,« et pones rationem ejus in terra?» id est considerando discuties, aut manifestabis ante humana corda? Singularem tamen ob causam beatus Job nunc de judiciorum incomprehensibilium investigatione requiritur, ac si aperte dicatur: Cuncta quae pateris tanto tolerare patientius debes, quanto secretorum coelestium ignarus cur haec pateris nescis. Quod mire a Domino fieri non ignoratur, inde divina voce Job multipliciter requiritur, cui adhuc dicitur:
2.947
VERS. 34.--« Nunquid elevabis in nebula vocem tuam,» id est ad caliginosa infidelium corda praedicatorum tuorum linguam,« et impetus aquarum operiet te?» id est turba resistentium populorum persequetur te, subaudi, ut me, quem sibi praedicantem iniqui et indigni auditores, scilicet Judaei, quorum caecitas per illam quoque nebulam significata est in libro Regum, quae implevit domum Domini, circumdantes,« Quousque, inquiunt, animam nostram tollis?» Et deinceps omnes iniqui tanquam impetus aquarum me sibi operiunt, quia neque per praedicantes sanctos loquentem intelligunt, neque per morientes patientem vident. Haec idcirco narrat quae ab hominibus patitur Deus, ut dolor afflicti hominis mitigetur. Ac si illi aperte dicat: Mea subtiliter pensa, et tua aequanimiter tolera. Protinus, quia pravi homines praedicamenta despiciunt, adjungit etiam miracula quae venerentur
2.948
VERS. 35.--« Nunquid, ait, mittes fulgura,» id est coruscantes miraculis praedicatores,« et ibunt,» id est superna reverentia corda transfigent auditorum,« et revertentia dicent tibi: Adsumus?» Quod videlicet mihi dicunt, dum non suis viribus, sed mihi quod operantur attribuunt. It namque fulgur cum praedicator miraculum facit, redit cum non sibi sed auctori tribuit quod fecit. Unde alias scriptum est:« Ad locum unde exeunt flumina revertantur, ut iterum fluant,» id est in auctorem praedicatores sancti respiciunt, ut gratiam quam perceperunt praesumendo de se non perdant. De eisdem praedicatoribus percunctando subditur:
2.949
VERS. 36.--« Quis posuit in visceribus,» id est in corde hominis,« scientiam?» scilicet divinitus inspiratam, nec in solis vocibus, sed etiam in sensibus datam. Quam videlicet sapientiam per simile pulchre commendat subjungendo:« Vel quis dedit gallo intelligentiam?» id est, ut sicut gallus prius nocturnis temporibus horas discutit et tunc demum vocem excitationis emittit, ita sanctus praedicator prius in auditoribus suis qualitatem vitae consideret, et tunc demum ad erudiendum congruam vocem praedicationis formet, et quasi gallus cantando vocibuis suis somnum torporis excutiat venturam lucem nuntians; verbi gratia, dum dicit:« Nox praecessit, dies autem apprepinquavit.» Et ut cum auctoritate praedicet, luxuriam restringere debet, sicut scriptum est:« Tria sunt quae bene gradiuntur:... leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum,» videlicet quia leo de tribu Juda Christus:« Venit, inquit, princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam:» leo, inquam, fortissimus, et« gallus succinctus lambos,» id est castitate praefulgens praedicator;« et aries, nec est rex qui resistat ei,» id est praelatus quisque cui populum subsequentem, quasi ovium trahenti gregem quilibet persecutor obvians praepedire non valet ejus intentionem. Praedicator itaque quasi gallus succinctus lucem praecinit. Et sicut gallus profundioribus horis noctis valentiores et productiores, mane autem appropinquante leniores et minutiores solet formare voces, sic et ipse dum iniquis adhuc mentibus praedicat, altis et magnis vocibus aeterni judicis terrorem 504 quasi profunda nocte dormientibus, seipsum prius bonis actibus quasi quibusdam alis excitans, annuntiat, cum autem in auditoribus jam adest lux veritatis, clamoris sui magnitudinem in lenitatem vertit dulcedinis.« Quis, inquam, gallo dedit hanc intelligentiam,» subaudi nisi ego
2.950
VERS. 37.--« Quis enarrabit coelorum rationem,» id est supernorum vim secretorum,« et concentum coeli quis dormire,» id est concordem praedicantium sermonem conticescere,« faciet?» subaudi, nisi ego. Ipse enim Conditor noster cum coelorum rationem narrare coeperit, concentum coeli dormire facit, quia cum jam nobis per speciem ostenditur, praedicantium verba subtrahuntur.« Nec docebit, inquit propheta, ultra vir proximum suum dicens: Cognosce Dominum, omnes enim cognoscent me, dicit Dominus.» Quis, inquam, haec fecit?
2.951
VERS. 38.--« Quando fundebatur pulvis in terra,» id est in resurrectione, quando pulvis mortuorum in solida reducitur membra,« et glebae compingebantur,» id est firma ex pulvere membra colligebantur? Futura quasi praeterita divinus sermo describit, vel ita, ut ad supradictam galli intelligentiam continuetur:« Quis,» inquit, subaudi nisi ego,« enarrabit coelorum rationem,» id est scientia secretorum coelestium mentes illuminabit electorum,« et concentum coeli quis dormire faciet?» id est concordes hymnos angelorum, et coelestium gaudia virtutum justo judicio reproborum cordibus abscondit, subaudi, nisi ego qui hoc tunc facere coepi,« quando fundebatur pulvis in terra,» id est quando me apparente per mysterium Incarnationis peccatores, quos omnis tentationum flatus rapiebat, ratione fidei solidati sunt in Ecclesia,« et glebae compingebantur,» subaudi ex eodem peccatore, id est idem peccatores uniti sunt ex charitatis collectione, sicut pulvis in glebas coagulatus ex humore; ac si diceret: Tunc primum secreta spiritualia, et non sine misericordia, aliis aperui, et non sine justitia aliis clausi, cum alios respuens alios intra Ecclesiam per concordiam charitatis adornavi. De qua Ecclesia multas gentes rapiente subditur.
2.952
VERS. 39.--« Nunquid capies leaenae praedam?» illi scilicet leaenae de qua et Job superius loquens contra superbientem Judaeam,« Nec pertransivit, inquit, per eam leaena.»--« Praedam,» inquam, id est numeros, de gentibus« nunquid capies» huic« leaenae?» subaudi ut ego.« Aut animam catulorum ejus implebis,» id est per animarum lucrum esurientia apostolorum vel praedicatorum caeterorum vota satiabis? Apostoli namque quasi catuli, id est teneri, vel per formidinem infirmi vocantur, utpote qui passo Domino clausis foribus residebant propter metum Judaeorum. Unde et sequitur:
2.953
VERS. 40.--« Quando cubant in antris, et in speluncis insidiantur,» id est mundi impetum formidantes congrua doctrinae praestolantur, quomodo catuli leonum tandiu« cubant in antris,» donec accedente tempore ad aperte rapiendum roborentur, et quia gentilitas ipsa, quae pro apostolorum ore capta est, alios item capere esurit.
2.954
VERS. 41.--« Quis praeparat, inquit, corvo escam suam,» id est peccatis nigrae gentilitati Dei scientiam,« quando pulli ejus ad Deum clamant,» id est praedicatores ejus orant,« vagantes, eo quod non habeant cibos,» id est aestuantes in desiderio dum cunctos in sinum Ecclesiae recipere ambiunt populos? Vel ita:« Quis corvo praeparat escam suam,» id est cuilibet docto praedicatori, qui apud se niger est sicut corvus, id est humilis, Verbi divini tribuit intelligentiam,« quando pulli,» id est discipuli ejus,« ad Deum clamant, vagantes eo quod non habeant cibum suum,» id est discurrentes eo quod doctrinae sibi competentis indigeant alimento? Corvus enim pullos suos priusquam plumescendo nigrescant inedia affici patitur, quoadusque in illis per pennarum nigredinem sua similitudo videatur. Sic et doctor discipulis in fide sibi natis non ante praedicamentorum sublimium alimenta tribuit, quam illos praeterita peccata deflere cognoverit, quia fortasse adhuc considerare infirmitatem propriam nesciunt, et per hoc contra hujus mundi gloriam humilitatis nigredinem non ostendunt.« Quis ergo, inquit, praeparat corvo escam suam quando pulli ejus clamant?» subaudi nisi ego. Quia videlicet dum praedicta discretio caute a praedicatoribus custoditur, ei divinitus largior copia praedicationis datur.
2.955
CAP. XXXIX,
2.956
VERS. 1.--« Nunquid nosti, ait, tempus partus ibicum in petris,» id est quo tempore ad pariendum spirituales Deo filios praedicatores mittendi sunt, qui petrae vocati sunt propter soliditatem fidei,« vel parturientes cervas observasti?» id est eorumdem sanctorum Patrum affectus perpendisti. Verbi gratia, quorum unus ait:« Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.» Nam hujusmodi patres similia quaedam habent ibicibus quae in petris pariunt, et si quando de altis saxorum cacuminibus ruunt, in suis cornibus illaesa suscipiunt, cervis quoque quibus moris est inventos serpentes morsibus dilaniare, et si quando flumina transeunt capita sua dorsis praecedentium superponunt, et invicem succedendo laborem non sentiunt. Siquidem et ipsi quasi in petris pariunt, dum in doctrina Patrum, qui petrae ut jam dictum est pro soliditate vocati sunt, ad conversionem animas gignunt, et quidquid eis ruinae temporalis accesserit, in testamentis Scripturae sacrae quasi quibusdam cornibus excipientes salvantur. Ipsi nihilominus« sicut cervus desiderant ad fontes aquarum,» et vitae praesentis momenta labentia quasi quadam flumina transeuntes caute illud observant quod scriptum est:« Invicem onera vestra portate, et sic adimpiebitis legem Christi.» Possunt vero per cervas doctores, per ibices autem quia minima animalia sunt intelligi auditores, qui quasi in petris pariunt, quia ad exercenda sancta opera fecundantur per exempla Patrum praecedentium. Quorum videlicet auditorum tempora, id est profectus, doctorum quoque labores quasi parturientes cervas cauta consideratione observare solius Dei est. Unde et subditur:
2.957
VERS. 2.--« Dinumerasti menses conceptus earum?» id est longiturnitatem vel multiplicitatem sollicitudinis vel desiderii quo afficiuntur sancti Patres de profectu spiritualium filiorum, quos quasi conceperunt et solliciti sunt de salute illorum.« Dinumerasti,» inquam,« menses conceptus,» et scisti tempus partus« earum?» id est quando hoc quod appetunt implere valeant, subaudi ut ego. Qui in illis considero et illud quod sequitur:
2.958
VERS. 3.--« Incurvantur ad fetum,» id est ab illa immensitate contemplationis quam capiunt condescendunt ad infirmitatem auditorum; verbi gratia, ut ille qui ait:« Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus,» et similia.« Incurvantur, inquam, et pariunt,» id est hoc modo magis auditoribus proficiunt,« et rugitus emittunt,» id est cruciantur prae dolore periclitantium parvulorum. Rugitum enim cerva parturiens emittit, cum Paulus dicit:« O insensati Galatae, quis vos fascinavit,» et caetera. Quia vero ipsi qui Patrum praedicatione nascuntur, aliquando eosdem doctores suos ad regnum praeveniunt, et eis in hac vita durantibus consummantur per martyrium, sequitur:
2.959
VERS. 4.--« Separantur filii earum:» quam separationem protinus exprimens,« et pergunt, inquit, ad pastum,» id est ad illud 505 aeternae viriditatis pabulum ubi nihil deerit:« Egrediuntur et non revertuntur ad eas,» quia videlicet angustias vitae praesentis evadentes ultra a doctoribus praedicationem vitae accipere non requirunt. Postquam figurata incurvatione cervarum multa de magistorum virtute narrata sunt, sequitur de his qui secreta remotae conversationis appetunt.
2.960
VERS. 5.--« Quis dimisit,» inquit,« onagrum liberum in solitudinem,» id est, vitam illorum qui remoti a populorum turbis conversantur?« Quis,» inquit,« dimisit liberum,» id est, quis, nisi ego, talem dedit gratiam, ut calcatis terrenis desideriis, a temporalium rerum appetitu secura mens exoneretur?« Et vincula ejus quis solvit,» id est, voluptatum carnalium retinacula dirupit, ut angustum propositum dilatato corde currere possit?
2.961
VERS. 6.--« Cui dedi in solitudine domum,» in solitudine, inquam, non tantum corporis sed et cordis. Nihil enim prodest solitudo corporis absque solitudine cordis.« Dedi,» inquam,« in solitudine domum,» id est, in solitaria vita silentium.« Et tabernacula ejus in terra salsuginis,» id est, conversationem ejus in accensione sitis; salsugo enim solet accendere sitim, et sancti viri in hujus vitae tabernaculis accenduntur ut sitiant, sitiunt ut satientur, sicut scriptum est:« Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.»
2.962
VERS. 7.--« Contemnit multitudinem civitatis,» id est, prava studia devitat humanae conversationis.« Clamorem exactoris,» id est violentas tentationes diaboli non audit, videlicet, quia non consentit. Nam hujus exactoris sermo mala suggestio est, clamor vero ejus est violenta tentatio. Idcirco autem diabolus exactor dicitur, quia semel in paradiso homini malae persuasionis nummum contulit, et hujus debiti reatum quotidie exigit. Potest per hunc exactorem etiam venter intelligi, cujus quasi clamantis verba viri abstinentes contemnunt, dum violenta vitae desideria reprimunt. Nam cum contra innumera vitia, multa sint virtutum certamina, congrue tamen hic solus venter exactor dicitur, quia clamat solus. Neque enim ad conflictum spiritualis agonis assurgitur, si non gulae prius appetitus edomatur, qui dum non restringitur, simul cunctae virtutes per concupiscentiam carnis obruuntur. Sicque princeps equorum destruit muros Jerusalem, id est, venter, cui a coquentibus diligentissima cura servitur, virtutes animae perdit, dum non restringitur. Sermo hujus exactoris est necessaria postulatio naturae, clamor vero ejus est mensuram necessitatis transiens appetitus gulae. Quae hic onager contemnens, ut dictum est:
2.963
VERS. 8.--« Circumspicit montes pascuae suae,» id est, ascensiones virtutum in corde suo disponit per altas contemplationes refectionis aeternae, per quas nititur sublimioribus angelorum virtutibus interesse.« Et virentia quaeque perquirit,» id est, bona aeterna quae nulla temporalitate marcescunt desiderat. Cuncta haec, quae de onagro dicta sunt, intelligi etiam aliter possunt, videlicet, ut ostendatur per quem supradicta virtus praedicationis detur, illico commemoratio de Dominica Incarnatione subnectitur, ut dicatur:« Quis dimisit onagrum liberum in solitudine?» nec indignum est per hoc animal Dominum figurari, cum dicat etiam:« Ego autem sum vermis, et non homo,» et per prophetam juxta LXX interpretes dicitur:« Scarabaeus de ligno clamavit.»--« Quis» ergo, inquit,« dimisit onagrum liberum,» subaudi, nisi ego, id est, misit Christum quasi agri animal, id est, agresti quondam gentilitati profuturum,« liberum,» inquam,« in solitudinem,» id est, omni peccato carentem et idcirco inter mortuos liberum in ea quae quondam deserta erat gentilitate,« et vincula ejus quis solvit?» id est, infirmitates passionis commutavit in gloriam resurrectionis, suscitando eum solutis doloribus inferni.« Cui dedi,» Inquit,« in solitudine domum,» in gentilitate corda hominum ad possidendum. Gentilitas namque solitudo exstitit, in qua patriarcha non fuit, propheta non fuit, ad intelligendum Deum qui ratione uteretur non fuit.« In solitudine,» inquam,« domum, et tabernacula ejus,» id est, diversas Ecclesias, quae in hac vita quasi tabernacula ad tempus figuntur,« in terra salsuginis,» id est, in eadem gentilitate, quae nullam viriditatem boni intellectus proferens perversa sapiebat.« Contemnit multitudinem civitatis,» id est, eorum vitam ad quos venerat, scilicet Judaeorum despicit imitari, ita ut cum eum regem facere vellent, refugerit, et cum eum interficere quaererent, sponte ad crucem venerit. Et quia« peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus,»--« clamorem,» inquit,« exactoris non audit,» id est, antiqui hostis insidias despicit, qui, ut supra dictum est, recte exactor dicitur, quia suadendo intulit culpam, saeviendo exigit poenam. Cujus sermo est astuta persuasio ante hominis mortem, clamor vero violenta jam rapina post mortem. Quem clamorem exactoris hic non exaudit, id est, non timet cum dicit:« Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.» Imo et juxta prophetam, sceptrum exactoris hujus superavit, sicut in die Madian, id est, regnum diaboli gentilitatem eripiendo diruit, juxta quod similitudo praesignavit in die Madian, scilicet quando Gedeon pugnavit cum CCC viris contra Madian novo genere belli, ita ut dextris tenendo tubas, sinistris autem ardentes lampades intra lagunculas, fractisque lagunculis in tubarum sonitu illinc lampadum coruscatione territi hostes in fugam converterentur. Sic enim in adventu suo Redemptor noster, qui significatur per Gedeon, quod interpretatur circuiens uterum, etiam et ipse Virginis uterum mira potentia introivit. Redemptor, inquam, cum CCC viris, id est, cunctis cultoribus Trinitatis, quibus et dedit tubas, id est, terribilia coelestis doctrinae verba, et lampades intra lagenas, id est, clare sancti Spiritus dona intra corpora fragilia, ita ut verbi tubas in dextera, et lagenas ferrent in laeva, id est, verba Dei in majore cura, suisque corporibus haberent pretiosiora, cum his, inquam, et talibus viris regnum hujus exactoris invasit, et inita pugna sonantibus tubis, id est, emisso sonitu praedicationis, fractisque lagenis corporum per multa genera passionum miraculorum claritas splenduit quasi lux, fugitque hic exactor diabolus, quem suo quoque nomine designat Madian, interpretatur enim declinans judicium; fugit, inquam, de cordibus hominum victus in judicio, nec valens resistere victori Christo. Hic itaque clamorem hujus exactoris non audit, imo vincens et ejiciens illum, circumspicit montes pascuae suae, id est, erigit altos et elatos homines, de quorum pascatur conversione et humilitate. Unde et scriptum est:« Altitudines montium ipse conspicit,» id est, elationem superborum ab iniquitate in melius convertit.« Et virentia quaeque perquirit,» id est, eos diligit quorum caro per praedicationem ejus in virtutibus reflorescit, qui tanto vere virentes sunt, quanto in haereditatis immarcessibilis sorte radicem cogitationis figunt.
2.964
Superato exactore, ut supradictum est, quia paulatim per infirma mundi confusa sunt fortia, et dum in veneratione vita surgit humilium, elatio cecidit superborum, de eisdem superbis vel potentibus saeculi tandem leve jugum 506 Christi suscipientibus, subditur:
2.965
VERS. 9.--« Nunquid volet rhinoceros servire tibi?» subaudi ut mihi, cui potentes mundi dudum in elatione sua confisi tandem sunt subditi. Rhinoceros enim qui omnino indomitae naturae est, et si capitur ex impatientia moritur, habens unum tantum in nare cornu, unde et rhinoceros dicitur: rhinoceros enim in lingua Latina sonat in nare cornu. Rhinoceros, inquam, per suam feritatem et per narem cornutam potentium elationem vel elatam designat fatuitatem, quae quia non viribus humanis, sed tamen divinis miraculis mansuescere, vel subdi potest:« Nunquid,» ait,« volet rhinoceros servire tibi?» subaudi, sicut per eos quos misero servit mihi.« Aut morabitur ad praesepe tuum?» id est, quaeret vel exspectabit a te pabula Scripturarum. Nam quasi ad praesepe Domini moratur hic rhinoceros, cum ad verbi pabulum quasi clausus stare aequanimiter tolerat, ut edendo et permanendo pinguescat. Et quia pastus sic etiam praedicando postmodum operatur,
2.966
VERS. 10.--« Nunquid,» ait,« alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo?» id est, praedicare facies praecepto tuo. Nam lora Ecclesiae praecepta sunt disciplinae, quibus hic rhinoceros non solum ligatus, sed etiam ad arandum, id est, ad proscindendam vomere linguae humani pectoris terram subjugatus est.« Aut confringet,» inquit,« glebas vallium post te?» id est, illos qui per duritiam suam nec ipsi semina verbi recipiunt, nec alios fructum de suscepto semine ferre permittunt, sicut solent excultae terrae super jacentes glebae jacta semina premere et nascentia suffocare.« Confringet,» inquam, hujusmodi« glebas vallium,» id est, oppressores humilium,« post te,» subaudi, sicut post me, qui postquam mentem cujuslibet elatae potestatis ingredior, etiam ad conterendos fidei hostes exerceo.
2.967
VERS. 11.--« Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus?» subaudi, ut ego, qui vires quas temporaliter terreno principi confero ad cultum meae venerationis inclino.« Et derelinques ei labores tuos?» quod videlicet ego facio, dum converso principi terreno eam quam sanguine meo mercatus sum Ecclesiam credo.
2.968
VERS. 12.--« Nunquid credes illi,» id est, nunquid de secretis cordis ejus certus eris,« quod sementem reddat tibi,» id est, quod fideliter incorruptum servet,« et ad aream tuam congreget?» subaudi, sicut ego credo et scio quod Ecclesiam meam recte gubernet, quam aliquando superbo cornu dispergendo ventilabat. Audit B. Job quid gentilitatis principes faciant, ut nequaquam se apud semetipsum de gloria tantae suae virtutis extollat. Sed sancta Ecclesia et si quando foris apertos hostes non habet, intus tolerat fictos ratres. Unde Dominus quia rhinocerota hunc loris ligatum dixit, illico pravorum hypocrisin subdidit.
2.969
VERS. 13.--« Penna,» inquit,« struthionis,» id est, exterior habitus hypocritae,« similis est pennis herodii et accipitris,» id est, spiritualium virorum verae religionis. Hypocrita, qui bonorum vitam simulat, sed veritatem sanctitatis non habet, per struthionem designatur, qui pennis herodii vel accipitris similes pennas habet, sed volatus eorum celeritatem non habet, et sicut accipitris et herodii parva sunt corpora sed pennis densioribus fulta, et idcirco cum celeritate transvolant: struthio vero raris pennis induitur et immani corpore gravatur, sic et electis parum quid inest quod deprimit, multa autem quae in superna sustollunt, hypocrita vero et si qua facit pauca quae elevent, perpetrat multa quae gravent.« Penna» ergo, inquit,« struthionis similis est pennis herodii et accipitris.»
2.970
VERS. 14.--« Quando derelinquit ova sua in terra,» id est, quia hypocrita negligit auditores suos per bona nutrire exempla. Nam dum hypocrita recta suis auditoribus dicit, quasi ova struthio parit, sed dum illos a terrenis actibus per bona exempla non suspendit, quasi ova sua eadem struthio in terra derelinquit.« Tu forsitan,» inquit,« in pulvere calefacies ea?» ac si dicat, ut ego, qui quasi ova struthionis calefacio dum parvulorum animas et in medio peccantium, qui merito pulvis dicendi sunt, amoris mei igne succendo.
2.971
VERS. 15.--« Obliviscitur,» inquit,« quod pes conculcet ea,» id est, non curat si transitus malae operationis pervertat auditorum suorum animas,« aut bestia agri conterat,» id est, diabolus praedo mundi rapiat vel corrumpat.« Obliviscitur,» inquam, et absque pietate vivens:
2.972
VERS. 16.--« Duratur ad filios suos quasi non sint sui,» id est, proximum suum, etiam si ipse hunc Deo genuit, extraneum respicit, videlicet longe dissimilis ab illo qui mollia viscera gestans erga filios,« Nunc vivimus, inquit, si vos statis in Domino.» Ita negligens hypocrita torpens quidem a coelestibus, sed anxie flagrans terrenis rebus:« Frustra,» inquit,« laboravit nullo timore cogente,» id est, stulto labore terrena curando« illic trepidavit timore ubi non erat timor.» Sciendum vero est quod nonnunquam aliqui et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exsequi non valent. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere, quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Sed cur hypocrita coelestia deserens terrenis incumbat. sub struthionis adhuc nomine subjungitur:
2.973
VERS. 17.--« Privavit enim eam,» inquit, Deus sapientia,» id est, non dedit illi sapientiam. Sequitur enim:« Nec dedit illi intelligentiam.» Quamvis aliud sit privare, aliud non dare, hic tamen quod dixerat,« privavit,» repetiit subdendo,« non dedit.»» Privavit,» inquam, id est,« non dedit,» sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, quia meritis ejus exigentibus non emollivit.
2.974
VERS. 18.--« Cum tempus fuerit,» id est, si qua eruperit tentatio fidei,« in altum alas erigit,» id est, hoc tempore pressas et quasi complicatas cogitationes superbiendo manifestat.« Deridet equitem,» id est, sanctam animam despicit corpus suum bene regentem, et ei quasi equo frenato praesidentem.« Deridet,» inquam,« equitem, et ascensorem ejus,» id est, usque ad injuriam prosilit Creatoris, qui dum animam possidet cujusque electi bene, ut dictum est, corpus suum regentis, profecto equitem ascendit. Ita succrescentibus defectibus hypocrita ad graviora pervenit, dum prius bonum se quod non est ostendit, postmodum vero bonos aperte despicit, ad extremum quoque usque ad injuriam Creatoris exsiliens in pejus proficit. Rursus etiam aliter posthabita mortalitate tam fera et superba rhinocerotis virtus, et struthionis hujus durae atque obliviosae fatuitas exponitur. Rhinoceros iste, qui in Graecis exemplaribus etiam monoceros nominatur, tantae tamque indomitae fortitudinis dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur aliquatenus, sed virgo ei puella proponitur, cui sinum aperienti, mirum in modum omni ferocitate deposita, caput deponit, sicque decepta fera repente velut inermis reperitur et capitur. Buxei quoque coloris esse describitur, qui etiam cum elephantis certamen aggrediens, eo cornu quod in nare singulariter gestat, ventrem adversantium feriens vulnerat, ut impugnantem se facile sternat.
2.975
Potest ergo per hunc rhinocerota populus ille superbiae singularis intelligi, de quo Dominus per Prophetam,« Libera me,» inquit,« de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.» Itaque B. Job sanctae Ecclesiae typum 507 tenenti dicitur:« Nunquid volet rhinoceros servire tibi?» subaudi ut mihi, qui et contra me illum singulari cornu extolli conspicio, et tamen mihi cum voluero subdo. Sed hoc ut melius pateat, ille ex hoc populo ad medium ducatur Paulus, in superbia primus, et postmodum in humilitate praecipuus. Hic in nare cornu gestabat, cum placiturum se Deo de crudelitate confidebat. Hunc rhinocerotem omnis venator extimuit, quia saevitiam ejus omnis praedicator expavit. Sed ad capiendum illum virgo sinum suum expandit, quia videlicet dum pergeret Damascum incarnata Dei Sapientia sese illi manifestavit.« Nunquid» ergo« volet rhinoceros servire tibi?» subaudi ut mihi,« aut morabitur ad praesepe tuum?» subaudi ut iste a me per Ananiam, ad baptismatis religatus est sacramentum.« Nunquid alligabis eum ad arandum loro tuo?» id est ad praedicandum constringes praecepto tuo, videlicet ita ut dicat:« Vae enim mihi est si non evangelizavero.»--« Aut confringet glebas vallium,» id est impedimenta humilium,« post te,» scilicet sicut post me, verbi gratia, dum dicit:« Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.» Qui enim in humili mente fidelium legis duritiam redarguendo contrivit, quid aliud quam in valle post me glebas fregit?« Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus,» subaudi ut ego, qui longe ad gentes mitto eum« ut portet nomen meum coram regibus et gentibus?»--« Et derelinques ei labores tuos?» subaudi ut ego, qui hoc facio, ut dicat:« Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea.»« Nunquid credes illi quod reddat sementem,» id est fructiferam praedicationem tibi,« et aream tuam congreget?» id est Ecclesiae latitudinem in unam fidem amplificet, subaudi non credes. Nam et Ananias,« Domine, inquit, audivi a multis de viro hoc quanta mala fecerit sanctis tuis,» etc. Non enim credebat quod aream Domini congregaturus esset, qui illam hactenus elationis cornu ventilaverat. Quod in Paulo actum est, et in aliis quoque factum esse credendum est. Multi quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conversi sunt. Sed ex maxima parte Synagoga in infidelitate permansit, de qua et subditur:« Penna struthionis,» id est vox Synagogae in infimis repentis et nunquam se a terra sublevantis,« similis pennis herodii et accipitris,» id est patribus antiquis, qui ad ea quae potuerunt intelligendo prospicere, valuerunt etiam vivendo pervolare.« Similis,» inquam.« Nam super cathedram Mosi sederunt Scribae et Pharisaei.»--« Quae derelinquit in terra ova sua,» id est de sua carne editos apostolos ad gentes effugat.« Tu forsitan, inquit, in pulvere calefacies ea?» id est in abjecta gentilitate suscitabis fetus illorum, in quibus spes illorum qualis in ovo esse poterat, ad vitam multorum proficiat.« Obliviscitur,» id est non curat,« quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat,» id est vitam non solum filiis non dedit, sed etiam postmodum invidit, quos pes conculcat et agri bestia conterit, dum persecutione edicta insurgit in eos bestialiter saevitia cujuslibet tyranni. Imo et ipsa conculcans atque conterens:« Duratur ad filios suos quasi non sint sui,» videlicet quos aliter quam se vivere deprehendit. Et hoc faciens frustra laboravit, quia videlicet non ut ipsa arbitrata est persequendo illos obsequium Deo praestitit. Laboravit, inquam,« nullo cogente timore,» subaudi, sed sola crudelitate. Non enim ut simulabat idcirco illos persecutus est, quod timeret ne religio divina deperiret, sed quod eum livor invidiae torqueret.« Privavit enim, inquit, eam Deus sapientia,» id est justo judicio posuit velamen super cor ejus. Hoc est quod sequitur:« Nec dedit illi intelligentiam,» scilicet qua spiritualiter intelligeret legis litteram.
2.976
VERS. 18.--« Cum tempus fuerit,» id est cum Antichristus venerit,« in altum alas erigit,» id est aperta cum superbia persecutionem exerit.« Deridet equitem et ascensorem ejus,» id est blasphemat non solum humanitatem Domini, quae profecto eques est divinitatis, sed ipsam quoque divinitatem, quae tunc equitem ascendit, quando animatam carnem sibi univit, quam de utero Virginis condidit.
2.977
Sane equi nomine aliquando lubrica pravorum vita signatur, sicut scriptum est:« Nolite fieri sicut equus et mulus,» aliquando dignitas temporalis, sicut Salomon ait:« Vidi servos in equis,» aliquando hoc ipsum praesens saeculum, sicut Jacob de colubro Dan, id est de Antichristo,« mordens, inquit, ungulas equi,» id est stringens finem saeculi,« ut cadat ascensor ejus retro,» id est, in ea quae ignorat aeterna tormenta corruat quisquis elatus est in hoc saeculo. Aliquando sanctus quisque praedicator equi nomine accipitur juxta illud:« Misisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas,» id est misisti in hunc mundum praedicatores tuos, ut excitarent gentes multas sub vitiorum tempore male sopitas. Hac significatione nunc dicitur:
2.978
VERS. 19.--« Nunquid praebebis equo fortitudinem,» id est sancto praedicatori adversa tolerandi constantiam,« aut circumdabis collo ejus hinnitum,» id est praedicationis, qua ad superna vocat blandimentum?« Circumdabis, inquam, collo,» scilicet ne extra sermonem actio transeat, ne vita voci contradicat?
2.979
VERS. 20.--« Nunquid suscitabis eum quasi locustas?» id est sic illum, scilicet praedicatorem sanctum, in persecutionis ardore ad coelestia facies subvolare, sicut locustae matutinis quidem horis, id est teporis tempore vix a terra se sublevant, cum vero aestus exarserit, tanto altius quanto alacrius volant. Tunc enim locustae calore solis excitatae crura figunt et alas exerunt. Sic sancti in persecutione recta agendo se stabiliunt, et ad alta videnda exsiliunt. Ita ego suscitato equo:« Gloria, inquit, narium ejus terror,» id est visionem districti judicis gloriosa spe quasi de procul odorans exspectat, et cum injustus venire formidat, justus vehementer desiderat. Dumque in suis naribus, id est in sua spe gloriatur, quae tamen exspectatio terror est peccatoribus:
2.980
VERS. 21.--« Terram, inquit, ungulo fodit,» id est ab auditorum cordibus terrenas cogitationes ejicit, seque primum, ut illis exemplo sit, saecularibus evacuat curis, dicitque:« Imitatores mei estote sicut et ego Christi,» et his similia. Unde bene Isaac apud alienam gentem puteos fodisse describitur, quos tamen puteos Allophyli insidiantes replent, quia nimirum immundi spiritus cum nos studiose cor fodere conspiciunt, congestas nobis tentationum cogitationes mergunt, ne ibi ab ira Dei abscondamur, juxta prophetam dicentem:« Abscondere in fossa humo, a facie timoris Domini,» id est egestis cogitationibus terrenis quiesce in humilitatem mentis.« Terram, inquam, fodit,» et hoc faciens,« exsultat audacter,» id est gaudet in adversis constanter, juxta illud:« Ibant a conspectu concilii gaudentes, quoniam digai habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.»--« Exsultat,» inquam.« Non enim contristabit justum, quidquid ei acciderit.» Nec solum exsultat, sed et« in occursum pergit armatis,» id est pro defensione justitiae perversis erumpentibus, ac saevientibus semetipsum objicit. V. g. ut Paulus, quando Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebatur, nisi eum frena charitatis tenuissent, rogantibus amicis ne se daret in theatrum.
2.981
VERS. 22.--« Contemnit, inquit, pavorem.»--« Quis enim separabit nos a charitate Dei?»--« Contemnit, inquam, nec cedit gladio,» id est nullo deterretur genere mortis ab exsequendo sessoris 508 sui imperio.
2.982
VERS. 23.--« Super ipsum sonabit pharetra,» id est contra illum parabitur machinatio pravorum insidiosa, sicut per Prophetam dicitur:« Paraverunt sagittas suas in pharetra.» Haec pharetra super Paulum sonuit, cum quadraginta viri, qui ejus mortem conjuraverant, dolo quaerebant eum de carcere educi. Sed quia praedicator sanctus talibus minime terretur,« vibrabit, inquit, hasta et clypeus,» id est persecutorum crudelitas ad supplicia manifesta producitur. Atque vir sanctus ut feriri debeat, hasta vibratur, sed ne audiri possit, clypco supponitur, id est dum corpus torquetur, os loquentis opprimitur adversis responsionibus, quia videlicet, hi qui in persecutione saeviunt non tam dolent quod cor praedicatoris non emolliunt, quam quod per ejus verba etiam alios amittunt. Sed nunquid praedicator sanctus, verbi gratia Paulus saepe dictus, a fervore suo per ista compescitur?
2.983
VERS. 24.--« Fervens, inquit, et fremens,» id est sancto Spiritu inflammatus et eloquens,« sorbet terram,» id est in ipsis poenis suis trahit ad se peccatorem.« Nec reputat tubae sonare clangorem,» id est non audit, non curat vocem saecularium potestatum:« Obedire, inquit, nos oportet Deo magis quam hominibus;» dejici potest, superari non potest. Imo adhuc magis exsultat in adversis. Unde sequitur:
2.984
VERS. 25.--« Ubi audieris buccinam, dicit: Vah,» id est cum certum passionis sibi propinquare considerat, de exercitio virtutis exsulat. Desiderium enim habet dissolvi, et esse cum Christo. Et sicut homo nonnihil ex infirmitate trepidat, per spei tamen certitudinem ad praemium remunerationis gaudenter properat:« Dicit, inquam, Vah,» quod profecto dicere non potest brutum animal. Ergo de rationali equo sermo est. Et idcirco quodlibet certamen hic equus exsuperat, quia videlicet« procul odoratur bellum,» id est mentem certamini ante certamen parat, quod admonebat discipulis Paulus cum diceret:« Vosmetipsos tentate, si estis in fide, ipsi vos probate.»--« Bellum, inquam, odoratur; exhortationem ducum, et ululatum exercitus,» subaudi« procul odoratur,» id est longe ante considerat quid vel auctores errorum contra electos valeant praecipere, vel turba eis subdita quam possit unanimiter insanire. Duces ait exhortari, exercitum vero ululare, quia videlicet hi qui infidelibus praesunt, quasi ex ratione persuadent prava quae praecipiunt, turba vero subdita bestiali insania perstrepens sequitur voces eorum. Hunc ululatum Paulus odorans:« Intrabunt, inquit, post discessum meum lupi graves in vos.» De exhortatione vero ducum:« In avaritia, inquit, fictis verbis de vobis negotiabuntur.»
2.985
« Nunquid, ait, praebebis equo fortitudinem?» subaudi ut ego, qui unicuique animae cui praesideo ante omnia fidei fortitudinem praebeo.« Aut circumdabis collo ejus hinnitum?» id est ejusdem fidei confessionem, videlicet ut quod credit ad justitiam, ore confiteatur ad salutem.« Nunquid suscitabis eum quasi locustas,» scilicet ut quamvis veterem adhuc vitam ex usu retineat, nova tamen per intentionem agat, more locustae quae flexis quidem poplitibus terrae inhaeret, in quibusdam tamen expansis alis a terra se suspendit? Cum autem sic bene vivere incoepit:« Gloria, inquit, narium ejus terror,» id est in spe quidem gloriatur: spes enim per nares exprimitur; sed dum futurum judicium mente conspicit, hoc ipsum timet unde gloriatur. Quid ergo agit?« Terram, inquit, ungula fodit,» id est per districtam abstinentiam domat vitia carnis. Quo facto,« exsultat, inquit, audacter,» id est qui prius timebat, jam domitis vitiis adventum judicis exspectat. Sicque exsultans:« In occursum, inquit, pergit armatis,» id est insidias longe praevidet, quas intentant spiritus maligni, quibus tunc« in occursum pergit,» cum dolos illorum mirabiliter deprehendit.« Contemnit pavorem,» scilicet nullius habens tentationis formidinem,« nec cedit gladio,» id est non ad hoc usque terretur ut taceat, vel curam proximorum relinquat, quos ab eodem gladio, id est peccato prohibet dicendo:« Non regnet peccatum in vestro mortali corpore,» et similia. Sed antiquus hostis contra tam durum militem tanto acutiora tentationum spicula perquirit, quanto se despici robustius conspicit. Hoc est quod sequitur:« Super ipsum sonabit pharetra,» id est contra ipsum parabitur tentatio occulta.« Vibrabit hasta et clypeus,» id est tentatio quoque manifesta scienti objicitur. Equum enim Dei sagitta per insidias impetit, quando ei callidus hostis sub virtute vitium abscondit, verbi gratia, dum elationem de servata castitate suggerit: hasta eum cominus vulnerat, cum manifesta nequitia, verbi gratia, libidine vel ira etiam scientem tentat. Sed quid contra haec agit equus Dei?« Fervens, inquit, et fremens,» id id est nimio ardore semetipsum discutiens,« sorbet terram,» id est proficiendo in coelestibus consumit terrenitatem suam.« Et clangorem tubae sonare non reputat,» id est virtutes suas de quibus inanis gloria suggeritur quasi videre recusat.« Ubi audierit vocem buccinae,» id est ubi coepit eum tentatio pulsare,« Dicit: Vah,» id est gaudet et exsultat, quia videlicet utilitatem supernae dispensationis considerans, ex ipsa validius tentationis adversitate confidit. Multos enim sua pejus securitas stravit. Et quia nonnunquam improvisus tentator adesse conatur,« Procul, inquit, odoratur bellum,» id est longe ex unaquaque re praenotat cujus vitii pugna succrescat.« Exhortationes ducum,» subaudi praenotat, id est simulationes principalium vitiorum,« et ululatum exercitus,» id est irrationabilem turbam vitiorum eorum quae de ipsis nascuntur, verbi gratia, primus dux vitiorum superbia; radix quippe cunctae malitiae superbia est, devictum cor quasi ex ratione solet exhortari cum dicit: Debes majora appetere, ut quo potestate valueris excedere, eo etiam valeas prodesse. Sed equus Dei naso, id est virtute discretionis,« odoratur,» id est perpendit quod si haec exhortatio ducis admissa fuerit, mox ululans exercitus sequitur, id est caetera vitia, quae de superbia nascuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Septem haec principalia vitia, contra quae Redemptor noster septiformi Spiritu plenus venit, singula contra nos habent exercitum suum, id est turbam vitiorum, quorum ululatum, id est confusionem equus Dei dum virtute discretionis, ut dictum est, deprehendit, recte procul bellum dicitur odorari. Jam qui per equum didicimus sancti praedicatoris fortitudinem, etiam per avem discamus illius contemplationem.
2.986
VERS. 26.--« Nunquid, ait, per sapientiam tuam plumescit accipiter, et alas suas expandit ad austrum?» id est nunquid cuilibet tu intelligentiam contulisti, ut, flante sancto Spiritu cogitationum, alas expandat, quatenus pondera vetustae conversationis abjiciat, et virtutum plumas in usum novi volatus sumat? Agrestibus enim accipitribus moris est ut, flante austro, vel si ventus desit, contra solis radium alas expandant, sicque apertis poris vel veteres pennae exsiliunt, vel novae succrescunt. Ita per singulos annos pennam veterem accipiter nova nascente projicit. Et quidem domesticis accipitribus, quo melius plumescere debeant, munita ac tepentia loca requiruntur. Potest autem per hunc accipitrem renovata gentilitas designari. Ait ergo:« Nunquid per 509 sapientiam tuam plumescit accipiter?» Ac si beatus Job aperte diceretur: Futuras virtutum pruinas in gentilitate respice, et vetustas superbiae pennas amitte. Sequitur:
2.987
VERS. 27.--« Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila,» id est jussionibus tuis sicut meis obtemperans in supernis suspendetur fidelium vita?« Et in arduis ponet nidum suum?» id est suae mentis habitationem, et dicet:« Nostra autem conversatio in coelis est.» Hoc videlicet ad mei solius praeceptum faciens.
2.988
VERS. 28.--« In petris manet,» id est in dictis antiquorum et fortium Patrum mentis stationem collocat, qui dicti sunt vivi lapides, vel in contemplatione coelestium virtutum, quae jam per aeternitatis suae fortitudinem certa soliditate fixae sunt.« In petris,» inquam,« manet, et in praeruptis silicibus commoratur,» id est eosdem fortissimos angelorum choros contemplatur. Qui praerupti sunt, quia videlicet pars eorum cecidit, pars remansit: et integri quidem, stant per qualitatem meriti, sed per numeri quantitatem praerupti.« In praeruruptis,» inquam,« silicibus, atque inaccessis rupibus.» Nimirum qui praerupti silices, ipsi sunt inaccessae rupes. Cordi enim peccatorum hominum valde inaccessa est claritas angelorum.
2.989
VERS. 29.--« Inde,» inquit,« contemplatur escam,» id est ex illis choris angelicis tendit oculum mentis ad contemplandam gloriam supernae majestatis, qua non visa, adhuc esurit. Et quia per interpositionem corruptibilis carnis gravatus Deum sicut est, videre non potest:« Oculi,» inquit,« ejus de longe prospiciunt,» id est necdum per speciem videt Deum, sed per oenigma et speculum. Haec et illa verba Isaiae uno spiritu mire probata sunt:« Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.» Nam quod ille ait,« in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus,» hoc dictum est hic:« in petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus,» et quod ibi dictum est,« panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt, regem in decore suo videbunt oculi ejus,» hoc dictum est hic:« Inde contemplatur escam;» et quod ibi dictum est,« cernent terram de longe,» hoc dicitur hic:« Oculi ejus de longe prospiciunt.» Sed praedicator sanctus coelestia, ut dictum est, contemplans, cum auditores suos ea capere non posse conspicit, ad sola Dominicae incarnationis verba descendit. Unde illico subinfertur:
2.990
VERS. 30.--« Pulli ejus lambent sanguinem.» Ac si aperte diceretur: Ipse quidem Divinitatis contemplatione pascitur, sed auditores ejus quia Deitatis secreta percipere nequeunt, cognito crucifixi Domini cruore satiantur. Quibus et dicit:« Non enim judicavi me aliquid scire inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum.» Et« ubicunque fuerit cadaver,» inquit,« statim adest,» videlicet sicut alias dicitur:« Ubicunque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae,» id est ubi qui passus et mortuus est sedet Christus, ibi suspensa mente conversatur. Vel ita:« Ubicunque cadaver fuerit,» id est ubicunque peccatorem esse cognoverit,« statim adest,» scilicet ut ex eo quod jam spiritualiter vivit, aliis in morte peccati jacentibus prosit, velut Paulus jam saepe dictus, qui nunc Judaeam, nunc Corinthum, nunc Romam, nunc Ephesum, nunc Hispanias tendebat, ut in peccati morte jacentibus aeternae vitae gratiam nuntiaret. Auditis tot virtutibus sanctorum, beatus Job obstupuisse intelligitur, et sub admirationis terrore siluisse. Nam sequitur:
2.991
VERS. 31, 32.--« Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: Nunquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum, debet respondere ei.» Hic subaudiendum est: Tu autem facile conquisisti, et non respondes mihi. Ac protinus inferendum: Non ergo sicut amici tui criminati sunt contentiose cum Deo disputasti, neque adversus me erecto collo cucurristi, quia quaecunque quasi arguendo Deum protulisti, non ex tumore superbiae, sed ex qualitate vitae tuae collegisti, scilicet sciens non esse in te vitium, quod tanto deberet flagello resecari. Contentiosus enim sapientiori non acquiescit.
2.992
VERS. 33.-- Beatus iratus Job humanum genus virtutibus transiens, amicos loquendo superavit, sed loquente Deo sublimius eruditus semetipsum cognoscendo reticuit, quia videlicet ad verba locutionis intimae reum se juste cognovit. Ait enim.
2.993
VERS. 34.--« Qui leviter locutus sum, respondere quid potero?» Ac si dicat: Quod ego disputando requisivi cur me tuis flagellis cinxeris, cum ego juste vixerim, tantae levitatis est, ac si dicat figmentum ei qui se fingit: Jam satis me informasti, cur adhuc tam asperos mihi digitos imprimis? Vel si dicat sigillum sculptori: Jam placeo videntibus et laudor a cunctis, cur adhuc scalpello tuo me impetis?« Qui» ergo« tam leviter locutus sum,» et hanc levitatem meam ex verbis tuis recognovi, te scilicet per multiplices similitudines ostende quod tuum sit, non meum, sanctos perficere vel quantum cuique desit prospicere,« respondere quid possum?» Subaudi nihil. Ergo« manum meam ponam super os meum,» id est conticescam, et victum me in causa confitens, continebo os meum« Manum,» inquam,« meam ponam super os meum,» id est virtute boni operis quod per manum solet significari tergam culpas incautae locutionis. Hoc est quod sequitur:
2.994
VERS. 35.--« Unum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum,» id est: et ante flagella rectum me inter homines credidi; hoc est unum: et post flagella rigidum me inveni; hoc est alterum.« Quibus, inquit, ultra non addam,» quia videlicet jam nunc quanto te loquentem subtilius intelligo, tanto memetipsum humilius investigo. Universaliter tamen per unum et alterum liquido ostendit quod peccator omnis in poenitentia duplicem habere gemitum debet, nimirum quia et bonum quod oportuit non fecit, et malum quod non oportuit fecit.
2.995
CAP. XL,
2.996
VERS. 1, 2.--« Respondens autem Dominus Job de turbine dixit: Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo te, et indica mihi.» Hoc primo jam diu sermone tractatum est, quod idcirco Dominus nunc repetit, ut attentionem renovet audientis, quia videlicet qui superiori sermone de misericordiae vel gratiae suae operibus multa protulit, ipse hoc alio sermone de terribili judicio suo magna et mira dicturus est, ut digno et probato homini universas indicet vias suas, quae sunt misericordia et veritas.
2.997
VERS. 3.--« Nunquid,» ait,« irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?» Ac si aperte dicat: Tua quidem bene acta considerans, sed mea occulta judicia ignorans, dum ex tuis meritis contra mea flagella disputas, quid aliud quam me addicere te justificando festinas?
2.998
VERS. 4.--« Et si habes brachium,» id est si gignis cuncta operantem Filium,« sicut Deus. Et si voce simili tonas?» subaudi voci meae qui toti mundo consubstantialem mihi Filium terribiliter demonstro.
2.999
VERS. 5.--« Circumda tibi decorem,» subaudi ut ego, de quo solu scriptum est:« Dominus regnavit, decorem induit.»--« Et in sublime erigere, subaudi ut ego, qui me in natura mea mentibus humanis demonstro impenetrabilem esse.« Et esto gloriosus,» subaudi ut ego, qui me ipso perfruens accedentis laudis non sum indigens.« Et speciosis induere vestibus,» subaudi ut ego, qui sanctorum angelorum choros in usum decoris mei assumpsi, et velut quamdam vestem exhibeo mihi gloriosam Ecclesiam non habendo maculam 510 aut rugam. Haec dicendo beato Job Dominus mira dispensatione pietatis eum dum increpat exaltat, quia videlicet eum quem sua comparatione superat, superiorem cunctis demonstrat.
2.1000
VERS. 6.--« Disperge,» inquit,« superbos in furore tuo,» subaudi ut ego, qui eos et tranquillitatis tempore unitos contra me tolero, et districtus quandoque veniens in meo furore eos dispergo.« In furore,» inquam, non quod in me ulla furoris inaequalitas serpat, sed quia incommutabilis manens apud me, et tranquillus justis, et iratus parebo injustis.« Disperge,» inquam,« superbos. Et respiciens omnem arrogantem humilia,» subaudi ut ego, quia arrogantes quos nunc juste respicio ut convertantur, quandoque respicio ut puniantur.
2.1001
VERS. 7.--« Respice cunctos superbos et confunde eos,» subaudi ut ego,« et contere impios in loco suo,» id est in peccato suo. Impiorum enim locus ipsa superbia est, quae initium omnis peccati est.
2.1002
VERS. 8.--« Absconde eos in pulvere simul,» id est justo judicio caecari permitte, ut terrenis negotiis opprimantur, sintque, juxta prophetam,« subcinericius panis, qui non reversatur,» id est intentionem qua Deum quaerere debent inferioribus occultent curis, sicut subcinericius panis mundiorem partem inferius premit. Qui et reversarentur, si desideriorum carnalium cinerem repellerent.« In pulvere,» inquam,« absconde eos. Et facies eorum demerge in foveam,» scilicet ut ad ima corruant, dum altiorem locum superbiendo appetunt. Haec et haec fac quae dixi:
2.1003
VERS. 9.--« Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.» Ac si aperte dicat: Si potes terribilia haec facere quae ipse protuli, tibi et non mihi deputo bona omnia quae fecisti. Jam tandem servo bono Dominus nequitiam antiqui hostis ostendit, ut cognita calliditate disceret quantum timeret, juxta prophetam dicentem:« Leo rugiet, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetabit?» Cunctas enim ejus machinationes insinuat, omne quod opprimendo rapit, omne quod insidiando circumdat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit. Cuncta ergo tergiversationis ejus certamina exorditur dicens:
2.1004
VERS. 10.--« Ecce Behemoth,» quod interpretatur animal, scilicet diabolus,« quem feci tecum,» id est rationalem sicut te, nullum quippe animal in cuncta conditione rerum rationale est nisi angelus et homo,« quem,» inquam,« feci tecum,» quidquid enim ratione uti non potest cum homine factum non est,« fenum quasi bos comedet,» id est sicut bos feno non nisi mundo vescitur, ita illos tantum pro magno habebit rapere, qui mundam, id est spiritualem videntur vitam ducere, sicut per prophetam dicitur:« Esca ejus electa,» id est hi qui apud humana judicia electi videntur, sed apud subtile examen Dei fenum sunt, illi incorporantur. Tali cuilibet et per quemdam sapientem dicitur:« Transi, hospes, et orna mensam,» id est laudem altaris Dei extende, ut aliis opinio tua proficiat, qui ipse tanquam hospes transis; quia videlicet in gradu sanctitatis stare ad sacra non vis.« Comedet,» inquam,« fenum.» Et quomodo vel unde praevalebit?
2.1005
VERS. 11.--« Fortitudo,» inquit,« ejus in lumbis ejus, et virtus ejus in umbilico ventris ejus,» id est uterque sexus, scilicet virilis pariter et femineus, ex luxuriae infirmitate illi substernitur. Viris enim luxuria in lumbis, feminis autem in umbilico ventris est. Et illi nimirum proprie corpus ejus fiunt, qui suggestorum turpium blandimentis decepti ei per luxuriae fluxa succumbunt.« Fortitudo ergo ejus, inquit, in lumbis ejus,» id est in viris sibi adhaerentibus,« et virtus ejus in umbilico ventris ejus,» id est in feminis quae unitae corpori ejus per mollitiem suam sunt quasi umbilicus ejus. Et ita fortiter agens per omne labentis saeculi tempus magis in fine mundi confortabitur. Hoc est quod sequitur:
2.1006
VERS. 12.--« Stringit caudam suam quasi cedrum,» id est extremitatem suam, quando vas proprium, scilicet illum perditum hominem ingredietur, qui specialiter Antichristus nuncupatur, modo honoribus saeculi, modo signis et prodigiis fictae sanctitatis et potentiae tumore elevabitur, ita ut recte cedro debeat comparari. Sicut enim cedrus arbusta caetera in altum crescendo deserit, ita tunc Antichristus mundi gloriam ultra mensuras hominum temporaliter obtinebit. Haec de ipso iniquorum capite dicta sunt. Sequitur de membris ejus.« Nervi testiculorum ejus perplexi sunt,» id est assertiones praedicatorum nequitiae ejus sub duplicibus argumentis, verborum scilicet et operum, latentes corrumpunt animas innocentium. Tot enim Behemoth iste testes habet, quot iniquitatis suae praedicatores possidet. Quos si quis redarguat, mox se sub quodam defensionis velamine occultant, quia videlicet« nervi perplexi sunt,» et male impliciti nequaquam correctione solvi possunt.
2.1007
VERS. 13.--« Ossa,» inquit,« ejus,» id est valentiores quilibet in corpore ejus, quorum duritia multitudines diabolo adhaerentes ita fulciuntur, sicut ossibus carnes:« ossa,» inquam,« ejus sicut fistulae aeris,» id est efficaces sunt in persuasionibus perniciosis, utpote qui more metalli insensibilis sonum bene loquendi habent, sed sensum bene vivendi non habent, Qui tamen ex eo loquendi habent auctoritatem, quod dum rebus subnixi sunt et opibus, quasi aerea fortitudine solidantur.« Cartilago illius,» id est qui non adeo fortes sunt, sed per ambitionem tendunt videri quales non sunt, sicut cartilago, ossis, quidem speciem habet, sed ossis duritiam non habet:« Cartilago,» inquam,« illius,» id est hi qui in eo debiliores sunt,« quasi laminae ferreae,» id est sicut caeteris metallis durius est ferrum, ita ipsa ad perpetranda mala nequiores existunt. Sed jam secundum haec verba Conditoris, quid antiquus hostis in hominibus etiam nunc antequam assumat illum damnatum hominem exploremus.« Stringit,» inquam,« caudam suam quasi cedrum,» id est finem vitii vel consummationem ita roborat, ut a captivo homine vix possit superari peccatum. Nam caput hujus Behemoth, id est prima suggestio quasi mollis ac tenera est et facile conterenda: cauda autem, id est consummata vel in usu homini habita nequitia quasi cedrus est, quia videlicet prava consuetudo pene insolubiliter innodatur. Et caudam suam tunc quoque stringit, dum plerumque eis quos cepit tunc graviores culpas ingerit, cum praesentis vitae termino illos appropinquare cognoscit. Cujus astutiora argumenta panduntur cum subditur:« Nervi testiculorum,» id est pestifera argumenta machinationum ejus,« perplexi sunt.» Testes quippe sunt ejus suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione fervescit, atque in constuprata anima iniqui operis prolem gignit.« Perplexi,» inquam, sunt testes ejusmodi, quia videlicet plerosque ita peccare faciunt, quatenus si peccatum fortasse fugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non evadant. Quorum tamen nervorum perplexitas solvitur, dum ad virtutes maximas per commissa minora transitur.« Ossa,» inquam,« ejus sicut fistulae aeris,» id est consilia ejus dum dulcia sicut fistulae resonant, ad noxia mentem inclinant. Hoc enim suggestiones a consiliis distant, quod per suggestiones aperte noxia inserit, per consilia vero quae naturalis ejus ingenii subtilitas roborat, quasi ex bono consulens ad culpam trahit, verbi gratia, dum avaro dicit: Ea quidem quae sunt in praesenti sufficiunt, sed his deficientibus quid acturus es? 511 Deesse potest citius quod est, si non provide paras quod deest. Similiter dum cuique vitio suum accommodat consilium,« ossa ejus sicut fistulae aeris sunt,» quia videlicet perniciosa ejus consilia auditori suo consulentis vocis suavitate blandiuntur. Sed et tunc Behemoth iste duriores tentationes excitat, quando ante tentati oculos iniquitatis laqueos sub specie virtutis occultat. Unde et subditur:« Cartilago ejus,» id est vitia quae rectitudinis speciem praetendunt, sed ipsam rectitudinem non habent, velut cartilago ossis ostendit speciem, sed ossis non habent firmitatem.« Cartilago, inquam, ejus,» id est vitium quod virtus esse creditur,« quasi laminae ferreae,» id est quo sub praetextu boni calliditatem suam fraudulentius exhibet, eo in culpa mentem durius tenet. Sed jam nunc iste qui ad decipiendum in tanta insidiarum tergiversatione se exhibet cujus naturae sit audivimus, cujus sit conditionis audiamus.
2.1008
VERS. 14.--« Ipse, inquit, est principium viarum,» id est, actionum vel creaturarum Dei. Principium, inquam, quia nimirum cum Deus cuncta creans ageret, hunc primum condidit quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Ac si aperte diceret: Idcirco ad tam multa fortiter sufficit, quia in natura rerum hunc creando per substantiam Conditor primum fecit. Unde propheta dicit:« Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem ejus,» etc., id est, illa virtutum coelestium agmina quae procerae celsitudinis, quamvis excelsa sint condita, huic tamen nec praelata sunt nec aequata. Auditis tot antiqui hostis virtutibus vel magnitudine conditionis ejus, ne quis immensa formidine vel desperationis percussione corruat, infirmitatem nostram patefacta gratia suae dispensationis refovet.« Qui fecit eum, inquit, applicabit gladium ejus,» id est restringuet malitiam ejus, videlicet ne ferire tantum mentes hominum quantum appetit permittatur, verbi gratia: quomodo in te quoque gladius ejus replicatur me dicente:« Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.» Malitiae quippe ejus gladius quam sit replicatus, in Evangelio ostenditur, quando si potestas summa licentiam non praebuisset, grassari illi nec in porcos licuisset. Antiquo hosti superbi quique quanto familiarius serviunt, tanto vitae hujus successibus apud semetipsos altius intumescunt. Unde et subditur:
2.1009
VERS. 15.--« Huic montes herbas ferunt,» id est superbi fluxas ac lubricas voluptates suas offerunt, quae profecto voluptates herbae montium sunt, quia gignuntur ex cordibus superborum, quibus inventis Behemoth iste refectum suae malitiae ventrem tendit.« Omnes bestiae,» id est omnes immundi spiritus,« bestiae, inquam, agri,» id est vastatores hujus saeculi,« ludent ibi,» id est in montibus illis. Ludere namque est spiritibus immundis animam humanam diversis subjugare vitiis, dicendo juxta prophetam:« Incurvare ut transeamus.» Et ubi per prava desideria requiescit?
2.1010
VERS. 16.--« Sub umbra, inquit, dormit,» id est in torpore frigidae mentis in qua abundante iniquitate charitas refriguit, secure cubat et quiescit, quia videlicet nullis poenarum actionum vel cogitationum inquietatur stimulis, nullo fatigatur aestu coelestis desiderii.« Sub umbra, inquam, et in secreto calami,» id est in occultis et contectis cogitationibus illorum, quia quamdam habent similitudinem calami, quia videlicet per fatuitatem sunt vacui, sed foris per speciem et ostentationem pulchri. Et miro modo ibi ipse quietus dormit, ubi eos quos possidet sicut levis ventus calamum quiescere non permittit.« In locis, inquit, humentibus,» id est in terrenorum hominum mentibus carnali concupiscentia fluentibus, quia nulla disciplinae fortitudine a vitiorum humore siccantur, qui si quando a virtutum magistris redarguuntur, invicem se justorum increpationibus obviando tuentur. Hoc est quod sequitur:
2.1011
VERS. 17.--« Protegunt umbrae umbram ejus,» id est nequissimorum facta nequiores perversis patrociniis tuentur. Dum enim nequiter agentem nequior alius defensat, quasi umbram ne a veritatis lumine illustretur obscurat.« Circumdabunt, inquit, eum salices,» id est familiariter illi obsequentur infructuosi homines, de quorum sterili vita contra Babyloniam dicitur:« In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra,» id est, ideo quia fructum non reddunt auditores, cessat praedicatio nostra.« Salices, inquam, torrentis,» id est amatores hujus saeculi labentis Deo ut dictum est infructuosi. Quid illi a suis clientibus impendatur audivimus, nunc etiam quid in illis ipse agat audiamus
2.1012
VERS. 18.--« Ecce, absorbebit, inquit, fluvium et non mirabitur,» id est a mundi origine humanum genus vix paucis electis evadentibus in ventrem malitiae suae trahens hoc pro magno non habet, sed illud magnum reputat quod sequitur:« Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus,» id est quod illorum quoque quosdam qui baptismi sacramentis signati sunt deglutire se posse confidit. Jordanis enim nomine, in quo Dominus noster baptizatus est, recte omnes baptizati designantur. Et toties Jordanis in os illius fluit, quoties Christianus quisque ad iniquitatem defluit. Jordanis nomen secundum interpretationem ad eum sensum respicit. Interpretatur enim descensio. Quam videlicet descensionem tunc iste Behemoth se posse deglutire confidit, dum illos insidiando rapere appetit, quos pro amore supernae patriae a praesentis vitae gloria semetipsos dejicere agnoscit. Quod etiam toties efficit, quoties hi qui ejusmodi sunt inanis gloriae te lo percussi pejus de alto ruunt. Quid ergo? Nullumne erit consolationis adjutorium? Erit certe; nam sequitur:
2.1013
VERS. 19.--« In oculis suis hamo capiet eum,» subaudi, qui fecit eum, ut supra dictum est. Hamo, inquam, capiet eum. Repente Dominicae Incarnationis nuntiat adventum. Quis enim nesciat quod in hamo esca ostenditur, aculeus occultatur? Esca enim provocat ut acleus pungat. Ibi autem, id est in Incarnatione Dominica humanitas inerat, quae ad se devoratorem duceret, ibi divinitas quae perforaret. Quasi hamo ergo captus est in oculis suis, id est, in eo quem ante se positum vidit, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Hoc per se caput nostrum fecit. Protinus subditur quid per membra sua facit.« Et in sudibus, inquit, perforabit nares ejus,» id est acutis sanctorum consiliis callidas ejus insidias penetrans enervabit. Nam per sudes, qui exacuuntur ut figantur, sanctorum consilia signantur, quibus hoc praecavent ne a Satana circumveniantur. Per nares autem, quibus res etiam longe posita odorando sentitur, astutiae ejus exprimuntur. Quas videlicet nares tunc sudibus perforamus, quando subtiliter circumspicimus ne hoc quod mens bene inchoat, ipse in malitiae finem vertat. Quod si illum is qui Deus et homo est non capiat, an qui homo tantum est capiet? Non. Unde et sequitur:
2.1014
VERS. 20.--« An extrahere poteris Leviathan,» id est, eumdem diabolum« hamo?» Leviathan interpretatur additamentum eorum, subaudi, hominum, videlicet per irrisionem, quia dum homini divinitatem se addere perhibuit, immortalitatem tulit. Vel ideo quia culpam praevaricationis quam intulit, usque ad mortem quotidie pessimis suggestionibus extendit et superaddit. Hunc, inquam, Leviathan ad omnium mortem inhiantem,« an extrahere, 512 inquit, poteris hamo;» subaudi, sicut ego supradicto Incarnationis mysterio? Cujus videlicet hami linea illa est per Evangelium antiquorum Patrum memorata propago:« Abraham genuit Isaac,» etc.« An extrahes, inquam. Et fune ligabis linguam ejus,» subaudi, sicut ego? Tunc namque illo de quo scriptum est:« Funiculus triplex difficile rumpitur;» fune, inquam, id est fide Trinitatis indissolubili, ligabo linguam ejus, ut videlicet veritate cognita falsae doctrinae conquiescant, verbi gratia, error academicorum, superstitiones mathematicorum.
2.1015
VERS. 21.--« Nunquid, ait, pones circulum in naribus ejus,» id est omnipotentia virtutis ambies vel circumplectes insidias ejus, subaudi, ut ego? Nam sicut per nares insidiae, ita per circulum designatur omnipotentia virtutis divinae. Cujus occulti judicii adjutorio dum a callida crudelitate Behemoth refrenatur, quasi circulus in naribus ejus ponitur.« Aut armilla, inquit, perforabis maxillam ejus,» subaudi, ut ego, scilicet, ut eos quoque quos jam cepit amittat, et quasi ab ore illius cadant, dum post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt? Sane ab intellectu circuli armilla non discrepat, quae ubi ponitur ambiendo constringit, significans et ipsa propensiorem circa nos occulti judicii protectionem; videlicet Petrum iste Behemoth in ore tenuit, eum negavit. David cum in adulterium simul et in homicidium incidit. Sed dum uterque ad vitam per senitentiam abiit, Leviathan iste eos quasi per maxillae suae foramen amisit.
2.1016
VERS. 22.--« Nunquid, ait, multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?» subaudi, ut mihi cui dicit:« Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum:» imo cujus corporis vox erit in die judicii:« Domine, Domine aperi nobis.»
2.1017
VERS. 23, 24.--« Nunquid feriet tecum pactum:» subaudi, ut mecum a cujus judicio etiam discordando non discrepat, et adversando non minus proficit quam si juraverit se cooperari velle utilitatibus meis?« Et accipies, inquit, eum servum sempiternum,» subaudi, ut ego, qui utor illo pro velle meo, verbi gratia, sicut faber malleo suo? Servus, inquam, sempiternus, scilicet non solum in hac vita dum electos persequendo purgat, sed etiam in futuro saeculo, dum justi, conspectis cruciatibus ejus quos evaserunt, crescunt in laude mea? In hoc profecto magna ejus fatuitas illuditur, quod semper eidem prodest, cui semper obesse nititur. Unde et sequitur:« Nunquid illudes ei quasi avi?» Notandum quod qui prius Behemoth, quod est animal[ bellua], postmodum Leviathan per quod intelligitur draco, nunc avis dicitur, videlicet propter brutum sensum quo coelestia deseruit bellua est, propter malitiam qua hominem decepit draco est, propter naturae suae subtilitatem de qua superbit avis est. In illis quoque quos per luxuriam polluit jumentum est, in illis quos malitiosos efficit draco est, in illis quos per superbiam erigit avis est.« Nunquid illudes ei ut avi,» subaudi, ut ego, qui in passione unigeniti Filii escam illi ostendo, sed laqueum abscondo?« Aut ligabis eum ancillis tuis,» subaudi, ut ego, qui dum non per fortia, sed per infirma mundi illum debello, quasi non per servos sed per ancillas meas illum alligo? Quas videlicet ancillas juxta Salomonem, sapientia misit ut vocarent ad arcem id est ad illam quam de carne Virginis ipsa sibi aedificavit domum, quia videlicet incarnata Sapientia Dei infirmos abjectosque praedicatores habere studuit. Quid ergo fiet de illo sic illuso, sic alligato?
2.1018
VERS. 25.--« Concident, inquit, eum amici,» id est, praedicatores sancti. Concident, inquam, gladio verbi Dei,« divident illum negotiatores,» id est idem amici. Nam qui amici per fidem, ipsi negotiatores sunt per actionem. Concident, ait, et divident, quia videlicet praedicando membra illius ab eo separabunt.
2.1019
VERS. 26.--« Nunquid implebis, ait, sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite ejus?» subaudi, ut ego, qui vocans piscatores homines et faciens eos fieri piscatores hominum, sagenam illam de qua scriptum est,« Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti,» primum pelle ejus impleo, id est extremos atque infimos colligo, et postmodum prudentes mihi adversarios subdendo quasi gurgustium piscium capite ejus impleo.
2.1020
VERS. 27.--« Pones super eum manum tuam,» id est potentiam tuam? Ac si aperte dicat: Nunquid virtute propria illum reprimes, subaudi ut ego? Quod cur interroget subdendo manifestat.« Memento belli, nec ultra addas loqui,» id est memento quod fortis sit is contra quem te oportet praeliari, et quod tu manum tuam super eum ponere non possis, nisi me adjuvante sustenteris. Ad quod tunc maxime adjuvaris cum flagello cingeris, quia videlicet dum exterioribus cruciatibus cingeris, ab interna passione liberaris. Hoc, inquam,« memento, nec ultra addas loqui,» quia videlicet melius tibi est duris in corpore flagellis subjici, quam blandimento occultae tentationis decipi. Quia autem Leviathan hujus irremissibilis reatus est, et ab altitudine quam sibi arrogat, ruit ad ima, dejectus infra omnia.
2.1021
VERS. 28.--« Ecce, inquit, spes ejus frustrabitur eum,» illa videlicet qua superbe praesumens, dixit:« Similis ero Altissimo» Imo:« Et videntibus cunctis praecipitabit,» scilicet aeterno judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, cuncto assistente ministerio coelestium potestatum, atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis; tunc, inquam, ista bellua crudelis et fortis deducta in medium captiva aeternis gehennae incendiis cremanda praecipitabitur, dicente quoque judice cuncto corpori ejus:« Discedite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.» Nunc quasi quaereres cur tam fortem in certamine nostrae infirmitatis suscitet?
2.1022
CAP. XLI,
2.1023
VERS. 1.--« Non, inquit, quasi crudelis suscitabo eum,» subaudi, sed quasi justus, videlicet quia non contra subditos, sed contra resistentes mihi illum grassari permitto. Et ideo time nec addas loqui, ut supra dictum est:« Quis enim, inquit, resistere potest vultui meo,» subaudi impune?
2.1024
VERS. 2.--« Aut quis ante dedit mihi ut reddam ei,» id est, quis de suis meritis contra me potest gloriari? Nemo quippe prior aliquid mihi contulit, neque boni quidquam operatur aliquis, nisi illum misericordia mea praevenerit.« Quis, inquam, dedit mihi ut reddam ei?» Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Sub coelo, inquam, videlicet, quae sola contingere aut videre potest homo. Et idcirco cum aliquod de his servitium vel munus impendit. non prior dat ipse mihi, cum a me cujus omnia sunt illud acceperit. Mea sunt, inquam, omnia, quae sub coelo sunt. Ergo et ipse Leviathan qui sub coelum ruit, quia videlicet, beatitudinem quidem meam perdidit, sed dominium meum non evasit.
2.1025
VERS. 3.--« Non parcam, inquit, ei, et verbis potentibus,» Hoc ad corpus ejus, id est, ad omnes iniquos referendum est, quia culparum suarum diabolus veniam non est petiturus. Sed et ille homo peccati, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, tortasse territus ad preces inclinabitur. Sed« non parcam, inquit, ei, verbis potentibus et ad deprecandum compositis,» id est non proderunt ei vel universo corpori ejus verba potentia et ad deprecandum composita, quin, ut supra dictum est, videntibus cunctis praecipitetur. Et quia nobis Dominus ejus insidias quanto subtilius occultari considerat, tanto misericordius manifestat:
2.1026
VERS. 4.--« Quis,» inquit, subaudi, nisi ego,« revelabit faciem 513 indumenti ejus,» id est fraudem simulationis ejus, quae tanta est, ut se in angelum lucis transfiguret? Quod videlicet simulationis ejus indumentum tunc ipse revelat, quando servis suis inspirat ut caveant malitiam quam sub habitu sanctitatis occultat. Unde adhuc subditur:« Et in medium oris ejus quis intrabit,» id est verba ejus discussit et falsitatem ejus deprehendit et manifestavit, subaudi, nisi ego?
2.1027
VERS. 5.--« Portas, inquit, vultus ejus,» id est doctores iniquos, per quos quisque deceptus ingreditur ut Leviathan iste quasi in potestatis suae principatu videatur;« portas, inquam, quis aperiet,» subaudi, nisi ego qui electis meis magistros errorum sub specie sanctitatis absconditos perspicua cognitione manifesto? Quas portas cur impossibile sit cuiquam praeter ipsum aperire subdendo manifestat.« Per gyrum, inquit, dentium ejus formido,» id est in circuitu et quasi in praesidio doctorum erroris ejus saecularium potestatum est protectio. Nam hic per dentes insinuare voluit quos superius portas vocavit: nam et portae sunt, quia ingressum perditionis aperiunt, et dentes sunt, quia quos in terrore capiunt, a veritatis soliditate confringunt. Circa quos formido est, quia videlicet circa ipsos sunt qui mentes infirmorum affligunt, et quod ab ipsis verbis blandientibus dicitur, hoc ab illis gladiis ferientibus imperatur.
2.1028
VERS. 6.--« Corpus illius,» id est iniqui omnes, quorum ipse caput est,« quasi scuta fusilia,» id est, per obstinationem duri sunt, sed per vitam fragiles, quemadmodum scuta fusilia in suscipienda sagittarum percussione robusta sunt, sed casu fragilia. Sic, inquam, verba correctionis impenetrabiliter excipiunt scuto superbae defensionis, sed suo lapsu dissolvuntur, et franguntur casibus suis. Et bene scutis comparantur, quia scutati sunt, id est, defendentes se in omni peccato quod faciunt, sicut de Judaeis juste obduratis propheta dicit:« Domine dabis ei scutum cordis laborem tuum,» id est, ideo repellunt a se verba praedicantium, quia dedignantur in te labores passionum.« Corpus, inquam, quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus,» id est, defendens se et excusans, dum corripitur, quibus valet tergiversationibus, quemadmodum draconis corpus squamis tegitur, ne citius jaculatione penetretur. Nonnunquam etiam a similibus suis fulcitur, cum in suis excessibus malitiosus quisque comprehenditur. Unde et sequitur
2.1029
VERS. 7.--« Una uni,» id est squama squamae,« conjungitur:» quia videlicet quos similis reatus sociat, concordi quoque pertinacia defensio perversa constipat.« Et ne spiraculum quidem incedit per eas,» id est nullatenus ad se intrare permittunt sanctae exhortationis spiracula.
2.1030
VERS. 8.--« Una alteri,» id est similis simili,« adhaerebit,» ita ut per Salomonem dicitur:« Stuppa collecta synagoga peccantium.»--« Et tenentes se nequaquam separabuntur,» id est, invicem defendentes ab invicem corroborabuntur.
2.1031
Descripto corpore, ad caput sermo reducitur, et quid antiquus hostis semetipsum exerceat nuntiatur.
2.1032
VERS. 9.--« Sternutatio, inquit, ejus splendor ignis,» id est extrema commotio, qua damnatum hominem ingreditur, multis prodigiis quasi quodam ignis lumine resplendebit. Et quemadmodum in sternutatione inflatio a pectore exsurgens, porosque apertos ad emanandum non inveniens cerebrum tangit, moxque per nares exiens totum caput concutit: sic ille homo peccati dignitate praesentis saeculi inflatus, dum quantum appetit contra justos praevalere nititur, quasi Satanae cerebrum, id est, sensum elatum in fine mundi arctius percutit, et turbato capite, id est, illo qui in se habitat universae iniquitatis auctore, quasi per nares egreditur, dum tota superbia ejus apertis malitiae flatibus cum claritate miraculorum quasi cum splendore ignis demonstratur.« Et oculi ejus,» inquit, id est consiliarii vel provisores ejus, scilicet antichristi;« oculi, inquam, ejus,» id est, potentes saeculi, qui adhaerebunt illi,« ut palpebrae diluculi,» id est, simulantes se esse nuntios verae lucis, quia videlicet fidem quam in Christo inveniunt quasi erroris esse noctem afferunt, et venerationem antichristi verum esse mane pollicentur.
2.1033
VERS. 10.--« De ore ejus,» id est, de eisdem consiliariis ejus, qui et oculi vocantur, quia praevident, et os quia praedicant:« lampades procedunt.» quia videlicet mentes audientium ad amorem perfidiae succendunt.« Lampades, inquam, sicut taedae ignis accensae,» id est, sanctitatis sibi speciem arrogantes, sed tamen opera iniquitatis exercentes, sicut taeda cum accenditur odorem quidem suavem habet, sed lumen obscurum. Olent per simulationem justitiae, sed obscurum ardent per penetrationem nequitiae.
2.1034
VERS. 11.--« De naribus ejus,» id est de insidiis miraculorum ejus,« precedit fumus,» id est, caliginosa dubietas generatur, tanta videlicet, ut si fieri potest, etiam electi in errorem inducantur.« Fumus, inquam, sicut ollae succensae atque ferventis,» id est, ita efficiens animas cogitationum suarum impetu quasi spumis undarum ardentes, quomodo olla succensa aquas bullientes intrinsecus tenet, quia videlicet per tot se fervores afflata ejus tentationibus conscientia erigit, per quot intra se cogitationes intumescit. Unde adhuc subditur:
2.1035
VERS. 12.--« Halitus ejus,» id est, occulta suggestio ejus,« prunas ardere facit,» id est, succensa internis concupiscentiis reproborum mentes ad delectationes illicitas pertrahit. Nisi enim ignis, id est, concupiscentiae scintillam in se haberent, halitu, id est, suggestione diaboli prunae ardentes non fierent, est flamma, inquit, de ore ejus egreditur,» id est, instigatio locutionis occultae animo ingeritur, quia videlicet ardet in desideriis animus, cum ejus suggestionibus instigatur.
2.1036
Antiquus hostis extrema mundi, ut saepe jam dicum est, atrocius aggreditur tentaturus, quia fit ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam. Tunc cervicem superbiae altius erigit, et per damnatum illum quem gestat hominem, omne quod temporaliter praevalet, nequiter ostendit. Unde nunc dicitur:
2.1037
VERS. 13.--« In collo ejus morabitur fortitudo,» id est, in elatione qua contra Deum erigitur: sicut per prophetam dictum est:« Dolus in manu ejus dirigetur,» quia videlicet omne quod nequiter volet hoc ad tempus exsequi etiam fortiter potest. Et quia omnis qui perversis moribus amicitis ejus innotescit, prius veras mentis divitias amittit:« Et faciem, inquit, ejus,» id est notitiam ejus,« praecedit egestas,» quia videlicet nullus illi adhaeret, nisi cui sicut angelo Laodiceae per Joannem dicitur:« Miser est, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.» Et quia nulla sibi sui corporis discordant membra
2.1038
VERS. 14.--« Membra, inquit, carnium ejus cohaerentia sibi,» id est, saevitiam suam tanto robustius exerit, quanto carnales omnes, qui utique membra ejus sunt, quo contra spiritualibus Paulus dicit:« Vos estis corpus Christi et membra de membro.»--« Membra, inquam, carnium ejus,» id est, omnes carnalibus vitiis subjacentes unitate perniciosa ad impugnandam vitam bonorum sese cum illo durius opponunt. Trepidantem ad haec infirmitatem nostram Dominus sublevat, cum protinus subdit quid de tanta bellua faciat.« Mittet, inquit, contra eum fulmina.»--« Mittet,» inquam, subaudi, judex venturus,« fulmina,» id est, tremendi judicii sententias.« Contra eum, inquam, et ad locum alium non transferuntur,» quia videlicet, recepto tritico in horrea, solae paleae in ignem mittentur, id est, justis gaudentibus, soli 514 tunc reprobi ferientur. Sed quia Leviathan istum poena non corrigit,
2.1039
VERS. 15.--« Cor ejus, inquit, indurabitur quasi lapis,» quia videlicet nulla unquam conversione poenitentiae mollietur.« Et stringetur quasi malleatoris incus,» id est, solis ictibus aeternae damnationis aptabitur, sicut incudem malleator fingens solis aptat percussionibus. Ad hoc namque incus statuitur ut crebris ictibus feriatur.
2.1040
VERS. 16.--« Cum sublatus, inquit, fuerit,» scilicet adveniente districto judice, extrema damnatione praecipitatus:« cum, inquam, sublatus fuerit, timebunt angeli,» id est, supernae patriae nuntii. Cum enim judicii turbine rapietur, hi qui in corporibus reperiri potuerint, praedicatores sancti quamvis fortes atque perfecti contremiscent immenso terrore concussi, et territi purgabuntur. Quod tamen de sanctis angelis, id est, coelestibus spiritibus nil obstat intelligi sic tamen ut sub futuri temporis modum praeterita describantur. Cum enim sublatus est cadendo ab arce beatitudinis, timuerent angeli, et terrore purgati sunt, quia nimirum isto cadente unde punita est culpa superbientis, inde inventa et solidata sunt augmenta meritorum humilibus angelis. Erit ergo, et quando praecipitabitur, ut jam dictum est, erit, inquam, in eis, sive in sanctis praedicatoribus, quia et ipsi angeli dicuntur, quia vitae nuntii sunt, tremor laetus, et timor securus. Sed quia de Leviathan istius fine cognovimus, interim priusquam pereat audiamus:
2.1041
VERS. 17.--« Cum, inquit, apprehenderit eum gladius,» id est, cum eum susceperit in se ille suus homo quem per malitiam fraudis exacuit et infirmorum corda transfigit; sive ira ipsius, quae gladii nomine recte signatur, quae in tantum apprehendet eum, ut dominari omnibus appetens, nequaquam suae irae dominetur:« cum, inquam, apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit neque hasta, neque thorax,» id est, neque praedicationis jaculum, neque fortitudo patientium. Per hastam namque qua vulnera infligimus praedicatio, per thoracem qua tegimur patientia recte signatur.« Non, inquam, subsistere poterit,» subaudi, si supernum adjutorium desit.
2.1042
VERS. 18.--« Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes,» id est, et praedicantium vires velut paleas nequitiae suae igne consumet, et patientium constantiam, quae significatur per aes quod rubigine difficile solvitur,« quasi lignum putridum,» in pulverem rediget, subaudi, nisi electos suos opitulatio divina roboret. Et ita reproborum mentes possidet, qui per paleas et lignum putridum designantur, ut nulla confossus veritatis jaculatione derelinquat. Unde et subditur
2.1043
VERS. 19.--« Non fugabit eum vir sagittarius,» id est, non recedit ab eorum quos possidet cordibus cujuslibet praedicatoris invectionibus, quasi sagittas potentis acutas, id est, verba jam praedicantium contemnit quisquis ab illo apprehenditur.« In stipulam, inquit, versi sunt ei lapides fundae,» id est, despectui sunt ei, velut infirmi omnes fortes Ecclesiae: funda namque quae in gyrum mittitur, sicque de illa exeuntes adversariorum pectora feriunt, sanctam designat Ecclesiam, quae dum volubilitate temporum per tribulationum circuitum ducitur, fortes ex illa viri prodeunt, quibus quasi lapideis ictibus tundantur verba iniquorum, propheta dicente:« Devorabunt, et subjicient lapidibus fundae,» id est, confringent corda superborum per fortes viros Ecclesiae. Sed quid mirum quod ei lapides in stipulam versi sunt?
2.1044
VERS. 20.--« Quasi stipulam aestimabit malleum,» id est, pro nihilo contemnet desuper venientis et se ferientis divinae animadversionis judicium.« Et deridebit vibrantem hastam,» id est, ipsum Deum in interitu ejus districtam praeparantem sententiam. Et cum talis sit:
2.1045
VERS. 21.--« Surb ipso, inquit, erunt radii solis,» id est, famulabuntur illi nonnulli etiam docti viri, qui per acumina sapientiae quasi radius videbantur lucem aspergere, juxta quod in Apocalypsi scribitur:« Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu homines affligere et igni, et aestuaverunt homines aestu magno,» quia videlicet dum sapientes viri in errorem abducuntur, infirmi amplius temporalibus desideriis illorum exemplo afficiuntur. De quibus adhuc subditur:« Et sternet sibi aurum quasi lutum,» id est, quorumdam vitae munditiam per illicita desideria conculcabit, ut solitis ejus vestigiis serviant etiam hi, qui contra illum prius virtutum splendore rutilabant. Nam hoc loco aurum claritatem sanctitatis, lutum vero avaritiam terrenarum rerum vel carnalium sordes signat voluptatum. Sciendum tamen quia aurum quod quasi lutum sterni potuit, aurum ante Dei oculos nunquam fuit. Quid autem faciet de illis qui omnino terrenis fluctuant concupiscentiis?
2.1046
VERS. 22.--« Fervescere, inquit, faciet quasi ollam profundum maris,» id est, vitam saecularium studebit contra electorum vitam per flammam crudelitatis excitare. Tunc enim profundum mare quasi olla fervescit, cum corda dilectorum saeculi valide succendit.« Et ponet, inquit, quasi cum unguenta bulliunt,» id est, faciet eos arbitrari quod Deo praestent obsequium, et velut unguenta bullientia bonum odorem mittunt, sic bonam sibi videbuntur exhalare opinionem. Et ut magis in illo fallantur:
2.1047
VERS. 23.--« Post eum, inquit, lucebit semita,» id est, dictis vel malitiae ejus operantia splendebunt prodigia; et ut deceptos ad praesentes voluptates rapiat.« Aestimabit abyssum quasi senescentem,» id est aestimari faciet infernum quandoque finiendum. Sunt enim nunc etiam, qui idcirco peccatis suis finem ponere negligunt, quia habere finem quandoque superna suspicantur judicia, cum Veritas dicat:« Ibunt hi in supplicium sempiternum: justi autem in vitam aeternam.» Et dum Deum satagunt perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem. Nunc immanitatem virtutis illius Dominus breviter insinuans subdit:
2.1048
VERS. 24.--« Non est super terram potestas, quae comparetur ei,» quia videlicet, et si actionis suae merito infra homines cecidit, omne tamen humanum genus naturae angelicae conditione transcendit, cujus magnitudinem amissa dignitate non perdidit.« Qui factus est,» inquit, subaudi, sua perversitate talis« ut nullum timeret,» id est, ut ei quoque a quo conditus est, quem caste timere debuisset, subesse despiceret. Cujus adhuc superbia describitur dum subinfertur:
2.1049
VERS. 25.--« Omne sublime videt,» id est, cunctos velut infra se positos quasi de sublimi respicit quia dum per intentionem contra auctorem nititur, existimare sibi quemlibet similem dedignatur. Et aperte antiquus hostis, qui per corporeum animal signatur, quasi de sublimi omnes videre describitur, quia videlicet superbia usque ad corpus prodiens, apertius oculis principatur. Nunc in fine locutionis Dominicae unum aliquid manifestius exprimitur, unde membra illius brevi nobis designatione monstrentur.« Ipse, inquit, est rex super universos filios superbiae.» Quasi tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum per superbiae vitium mentem irrumpit. Quia ergo Redemptor noster corda regit humilium, et Leviathan iste rex dicitur superborum, aperte cognoscimus quod evidentissimum signum reproborum superbia est: at contra humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat notam cognoscitur, sub quo rege militet invenitur.
2.1050
CAP. XLII,
2.1051
VERS. 1, 2.-- Postquam fideli famulo Dominus Leviathan hostis ejus, quam sit et fortis et callidus, ostendit, beatus Job ad utraque respondit, videlicet 515 contra immanes vires ejus.« Scio,» inquit,« quia omnia potes,» contra occultas machinationes illius,« et nulla,» inquit,« te latet cogitatio.» Unde et mox eidem Leviathan exprobrat dicens:
2.1052
VERS. 3.--« Quis est iste, qui celat consilium absque scientia?» id est fraudes suas contra infirmitatem nostram occultat, tamen protectori nostro celare ignorat. Scio, inquam, quod nil te lateat:« ideo insipienter locutus sum,» id est in comparatione tuae sapientiae stultum est omne quod sapere visus sum. Hoc modo et Moyses eruditus omni sapientia Aegyptiorum, ex quo Dominum loquentem audivit, impeditioris et tardioris linguae se esse deprehendit. Et Isaias postquam Dominum vidit, virum pollutum labiis se esse cognovit. Sic omnes sancti viri quanto magis contemplando proficiunt, tanto amplius despiciunt quod sunt.« Insipienter» ergo, inquit,« locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam,» quia videlicet in verbis tuis plus quam existimaveram sapientiae tuae secreta agnovi, et inde me ultra modum meum excessisse deprehendi. Quid ergo?
2.1053
VERS. 4.--« Audi,» inquit,« et ego loquar,» id est desiderium meum percipe, et ego promptis desideriis inhiabo ad te.« Interrogabo te, et responde mihi,» id est stultitiam meam utiliter agnoscam, et tu doce me.
2.1054
VERS. 5.--« Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te,» id est quantum visus superior est auditu, tanto illud quod post flagella profeci, differt ab eo quod prius exstiti.
2.1055
VERS. 6.--« Idcirco ipse me reprehendo,» videlicet quanto magis me video, tanto magis mihi displiceo.« Et ago poenitentiam,» videlicet quia nulla est recognitio reprehensionis, nisi sequantur etiam lamenta poenitudinis.« Ago,» inquam,« poenitentiam in favilla et cinere,» id est recognosco me favillam et cinerem esse.
2.1056
VERS. 7.--« Postquam autem locutus est Dominus,» etc. Ecce assistentibus partibus et sententiam inspectantibus, profert Dominus ex invisibili regula suae discretionis examen, ostendens quasi in contentione ista rectius locutus sit.« Non estis,» inquit,« locuti rectum coram me, sicut servus meus Job.» Ecce Deo judice beatus Job victor laudatur, qui loquendo peccasse putabatur, et eodem judice addicti sunt qui ejus merita se transcendere pro Deo loquendo crediderunt.« Sicut servus meus Job,» inquit, videlicet dum interpositione servitutis eum quasi sub quadam peculiaritate commemorat, cuncta quae cum defensione sua dixerat, non contumaci superbia sed humilitate dixisse comprobat. Deinde amicos ejus et per justitiam districte redarguens, et per misericordiam benigne convertens,
2.1057
VERS. 8.--« Sumite,» inquit,« vobis septem tauros,» etc. Notandum quod conversionis suae sacrificium Domino non per se, sed per Job, jubentur offerre, quia videlicet haeretici, quorum speciem illos tenere saepe jam dictum est, cum ab errore redeunt, Deum sibi placare non possunt, nisi precibus catholicae Ecclesiae, quam beatus Job significat, salutem suam obtineant, cujus fidem perversis assertionibus impugnabant.« Septem,» inquit,« tauros et septem arietes sumite,» id est qui taurinae fuistis superbiae, et arietes, id est gregum diversorum erranei duces, septiformi Spiritui vos ipsos humiliate,« Job autem servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.» Ac si aperte haereticis dicat: Sacrificia vestra non accipiam, petitionum vestrarum verba non audiam, nisi per intercessionem Ecclesiae, cujus professionis verba de me veracia recognosco. Sola quippe est per quam sacrificium Deus libenter accipiat, sola quae pro errantibus fiducialiter intercedat; sola, inquam, domus est, in qua vera hostia Redemptoris immolatur, sicut de agni hostia per Moysen dicitur:« In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras.»--« Orabit,» inquit,« pro vobis.» Neque enim« locuti estis coram me rectum sicut servus meus Job.» Quod semel indicando dixerat, iterum replicando confirmat, quia videlicet quidquid in eloquio divino repetitur, robustius confirmatur.
2.1058
VERS. 9.--« Abierunt ergo Eliphaz Themani tes,» etc. Horum interpretatio nominum in exordio disserta est.« Et suscepit Dominus faciem,» id est charitatis intentionem,« Job.» Et quia quisquis intercedere pro aliis nititur, sibi potius ex ipsa charitate suffragatur, recte subditur:
2.1059
VERS. 10.--« Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis,» id est, etiam pro semetipso poenitens tanto citius exaudiri meruit, quanto devote pro aliis intercessit. Et quantum pro se obtinuerit illico demonstratur cum subditur:« Et addidit Dominus quaecunque fuerant Job duplicia,» videlicet ut tentationis dispendium vincerent suffragia consolationum.
2.1060
VERS. 11.--« Venerunt autem ad eum omnes fratres sui,» etc.« Et comederunt,» inquit,« cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput.» In comestione panis charitas, in motione capitis admiratio designatur.« Et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum,» id est super eo gavisi sunt. Percussi enim moerorem consolari, est ei post percussionem de venia congaudere.« Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.» Licet cuncta haec juxta historiam veraciter dicta sint, ipsis tamen muneribus quae oblata sunt cogimur ad allegoriae mysterium.« Addidit,» inquit,« Dominus omnia quaecunque fuerunt Job duplicia,» id est sanctae Ecclesiae, quae cum capite suo una persona est, nunc solas gentes habenti, in fine mundi omnis quae inventa fuerit Judaea consentiet, vel certe sanctae Ecclesiae in fine suo duplum recipere, est in singulis nobis et de beatitudine animae, et de carnis incorruptione gaudere. Unde scriptum est:« In terra sua duplicia possidebunt,» quia videlicet in fine mundi binas stolas habituri sunt, id est cum mentis beatitudine etiam carnis gloriam possidebunt. Sed ea quae subnexa sunt, in fine magis hujus saeculi conversionem Judaici populi nuntiare testantur.« Venerunt autem,» id est venient ad eum, credendo,« omnes fratres sui,» id est quotquot ex plebe Judaica fuerint inventi,« fratres,» inquam,« sui, et universae sorores,» id est vel qui fortes futuri sunt velut fratres, vel infirmi velut sorores,« et cuncti qui noverant eum prius,» scilicet per legis et prophetarum notitiam, quem passionis suae tempore dum despicerent ignorabant. Et comedent cum eo panem in domo ejus, id est in sancta Ecclesia quae domus est ejus. Sacri eloquii fruge pascentur, et movebunt super eum caput, id est principale quod est mens per formidinem veritatis ab insensibilitate sua patietur. Et consolabuntur eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum. Consolabuntur, inquam, scilicet illa consolatione quam in passione sua non inveniens:« Consolantem me, inquit, quaesivi, et non inveni.» Consolatio quippe magna est praedicanti subsequens profectus auditoris. Et dabunt ei unusquisque ovem unam, id est inclinabunt ei innocentem vitam, et inaurem auream unam, id est pretiosam virtutem, obedientiam De qua Samuel:« Melior est, inquit, obedientia quam victimae.» Et notandum quod cum inaure ovis, cum ove offertur inauris, quia nimirum innocuis mentibus ornamentum semper obedientiae jungitur, juxta illud:« Oves meae vocem meam audiunt.»
2.1061
VERS. 12.--« Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium,» etc. Dum dicitur:« Addidit Dominus quae fuerant Job duplicia,» de animalibus palam quidem est quod duplicata 516 sint: de filiis autem quod dupliciter addiderit sic constat, quia decem postmodum in carnem restituit, decem vero qui amissi fuerant in occulta animarum vita servavit. Juxta allegoricum sensum eodem modo de animalibus intelligendum est, quo et in prima parte libri expositum est, quia videlicet per Psalmistam Patri dicitur:« Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi.» Sancta vero Ecclesia, quae in exordiis suis innumeris tentationibus pressa, tam Israeliticum populum quam multos ex gentibus amisit, videlicet quos lucrari non potuit, in fine duplicia recipit, quia ex omni natione fidelium numerus in ea multiplicior excrescit.
2.1062
VERS. 13.--« Et fuerunt ei septem filii et tres filiae,» etc. Septem quoque filios et tres filias recipit, quia mentibus corum, quos septem virtutibus generat, ad perfectionis summam, fidem, spem, charitatemque conjungit, ut tanto verius proles sua gaudeat, quanto suis fidelibus nil de virtutibus deesse pensat. Nominibus quoque filiarum universum genus humanum designat, quod benignitate Conditoris, atque ejusdem misericordia Redemptoris eligitur. Quae videlicet nomina subjunguntur:
2.1063
VERS. 14.--« Et vocavit,» inquit,« nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.» Nam quia et conditum genus humanum luce innocentiae claruit, et redemptum exercitio bonorum operum odorem suavitatis aspersit, et prima filia recte Dies, et secunda non incongrue Cassia nominatur: et quia tertio ordine, genus humanum etiam carnis resurrectione renovatum in illum concentum aeternae laudis assumitur, tertia filia Cornustibii vocatur. Qui enim lux vel dies fuimus conditi, et nunc sumus Cassia redempti, erimus quandoque Cornustibii in exsultatione aeternae laudis assumpti. Haec nomina, pro eo quod a virtutibus sumpta sunt, apte curavit interpres non ea sicut in Arabico sermone inventa sunt ponere; sed in Latinum eloquium versa apertius demonstrare. Cornustibii ex cornu et tibia composuit, et quo voluit genere licite produxit.
2.1064
VERS. 15.--« Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra,» quia videlicet priusquam ad nuptiarum thalamum sponsa perveniat, omnem a se vitae foeditatem respuit, et amori sponsi praeparans sese per species virtutum componit. De qua animae pulchritudine in Psalmo dicitur sanctae Ecclesiae:« Concupivit rex speciem tuam.» Et paulo post:« Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.»--« Deditque eis,» scilicet filiabus,« pater suus haereditatem inter fratres earum.» Usus vitae veteris non habebat ut haereditatem feminae inter masculos sortirentur. Sed pio Redemptore nostro, cujus hic typus est, adveniente, nullus infirmitatis suae conscius de sortienda coelestis patrimonii haereditate desperet, quia« in domo Patris mei mansiones,» inquit,« multae sunt,» ut sorores cum fratribus, id est infirmi admittantur cum fortibus. Ubi nemo disparilitatis damna sentit, quia tanto sibi quantum perceperit sufficit.
2.1065
VERS. 16.--« Vixit autem Job centum quadraginta annis,» id est vivit Ecclesia post resurrectionem in perfectione aeternitatis, quae per hunc numerum recte signatur. Nam si quatuordecim per denirium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Quatuordecim autem ex decem et quatuor compositus perfectionem decalogi legis et Evangelii designat. Ecclesia ergo tam secundum legis decalogum quam secundum quatuor Evangelii libros usque ad perfectionis culmen extensa vivit in perpetuum.« Et vidit filios suos,» scilicet quos Deo acquisivit,« et filios filiorum suorum,» videlicet quos genuerunt successores apostolorum;« vidit, inquam, usque ad quartam generationem,» id est usque ad resurrectionem. Primum namque tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum in resurrectione futura. Et quasi quarta generatione Ecclesia moritur, id est praesenti mundo penitus aufertur. Plena dicrum, id est plene remunerata mercede bonorum operum. Explicit iste liber Job feliciter. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).