Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentarius in librum Ecclesiastes
Eccl 2.1.26
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10880 Coinlie
2.1.1
COMMENTARIUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
CAP. I,
2.1.2
VERS. 1.-- Verba Ecclesiastae filii David, regis Jerusalem. Ecclesiastes filius fuit regis David, qui etiam Salomon nuncupatus est, et Idida. His tribus vocabulis sanctae et individuae Trinitatis arcanum declaratur, quia sicut in uno homine tria sunt nomina, ita tres personae dedicantur in una Deitatis substantia. Salomon, pacificus: Idida, dilectus Domini interpretatur. Porro Graece Ecclesiastes appellatur, qui coetum, id est ecclesiam, congregat; quem nos nuncupare possumus concionatorem, quod ad populum loquatur; cujus sermo non specialiter ad unum, sed generaliter ad universos dirigatur. Omnium ille vices agit, solus ad plures loquitur, universos unus docet. Modo, quasi majestate, manus vultusque moderamine varios motus sedat, tumultus quoque grandes ac superciliosos. Aliquando infirmi, aliquando sapientis personam assumit. Tanquam pauper sedet, luxuriatur, et grandia quaeque molitur, ut dives. Avarum se simulat ut avaritiam destruat. Optat quae carnis sunt, et quae sunt spiritus desiderat. Nam, quot sunt homines, tot sunt hominum studia. Sub tam diversarum facie personarum librum suum scribit Ecclesiastes, ut cum Apostolo omnibus omnia factus, omnes lucrifaciat. Nunquid non unusquisque nostrum filius David erit, rex Jerusalem erit, si, quae in hoc libro conscripta sunt, devota mente atque sollicita servaverit? Jerusalem rex erit, quicunque seipsum naviter et sapienter rexerit. Majus est enim seipsum bene regere, quam multorum regna tenere. Iste liber est quasi labrum quod fecit Moyses de speculis mulierum. Docuit enim ille in talibus speculis speculari non solum facies, sed et mentes hominum. Hunc etiam librum Ecclesiastes fecit ex aere et speculis mulierum, ad speculandas mentes hominum. Speculo clarior est, sonoro aere sonorior. In verbis sonat; designatur vita hominum in speculis mulierum. Igitur Ecclesiastes in hoc videt speculo quodcunque agunt homines in mundo. Respicit ad certas artes quidquid fit ab hominibus, et nulla pene ars ab isto libro immunis est. Habet hic scriba doctus in regno coelorum, unde proferat nova et vetera. Plato, Pythagoras Socrates, Aristoteles, et omnes qui logica et moralia tractant, suos libros condierunt de libri hujus pigmentis et plenitudine. Quis enim vel physicus, vel philosophus, naturae viscera secretius rimari potuit, quis intima vidit acutius? ipse enim, ut legitur, disputavit a cedro usque ad hyssopum. Aiunt vero Hebraei hunc librum Salomonis esse poenitentiam agentis, quod in sapientia divitiisque confisus, per mulieres offenderit Dominum.
2.1.3
VERS. 2.-- Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Non est transcurrendo legendum, sive parvipendendum, quod ait: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, quis enim vana videre potuit magis quam Ecclesiastes? Jure qui rempublicam gubernat scire et intelligere solus potest quaenam sit vanitas, quae vanitas vanitatum, quod omnia vanitas. Haec enim tria evidentissima pronuntiavit. Quicunque tam vane vivit ut non intelligat se esse vanitatem, nisi Verbo Dei confirmetur, iste non potest intelligere quid sit vanitas vanitatum. Ideo qui talis est, qui vecors est, vanitas vanitatum est, eique jure fabula dicit quod dicit bos ad culicem, referentem illi grates quod algoris tempore hiemasset in aure ipsius: Neque sensi, inquit, venientem, neque redeuntem. De talibus ergo Ecclesiastes dicit: Vanitas vanitatum. Sed, unde putamus cor Ecclesiastis nunc emersit? naufragium quippe videtur incurrisse. Viderat animalia pusilla cum magnis, coeli altitudinem conscenderat, profundum abyssi penetraverat, viderat cete magnum in hoc mari magno et spatiose sine misericordia saevientem. Tradunt physici, cum aliquis absorbetur aquis, tertio mergitur, et tertio ab undis relevatur, sed vice tertia vel liberatur vel necatur. Sic in naufragio mundi, periculi sentina crescente, tanta videns, et tanta timens mergitur et revocatur Ecclesiastes, et exclamat: Vanitas vanitatum; iterum mergitus et revocatur cum clamore valido: Vanitas vanitatum; tertio mersus et liberatus, jam stans in portu quasi naufragus vociferans prosequitur: Omnia vanitas. Cur autem hominem computamus intra numerum vanitatum, cum ipse factus sit ad imaginem Dei, et praesit cunctis quae sub sole sunt, per quem adoratur Deus et colitur? Certe, quia et David pater Ecclesiastis dicit: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Quid enim fumo plus evanescit? Quid umbra vanius? Sicut 519 umbra mutat vias, sic homo mutatur in horas. Tanquam fumus deficit: ita homo stultus perdit tempus suum. Ergo vanitas vanitatum est homo, si terrena tantum sapere voluerit, et non coelestia; si quae sunt carnis sapit, non quae sunt spiritus. Si ergo vivens homo vanitas est, quid mortuus erit? Vanitas vanitatum est, cujus vix jam superest vel imago. Esse et non esse, mori et non posse mori, nonne vanitas est vanitatum? Si mortem mors finire non potest, quid unquam vanius? Propterea omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc, quoadusque liberetur in spe gratiae filiorum Dei. Sed, cum scriptum sit: Vidit Dominus cuncta quae fecerat, et erant valde bona: cur non solum vanitas, verum etiam vanitas vanitatum opus ejus dicitur? Legimus in Exodo, glorificatum vultum Moysi in tantum ut filii Israel eum aspicere non possent. Quam gloriam Paulus apostolus ad comparationem evangelicae gloriae dicit non esse gloriam. Nam nec glorificatum est, inquit, quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam. Possumus ergo et nos in hunc modum, coelum, et terram, mare, et omnia quae in eis sunt, bona quidem per se dicere, sed ad Deum comparata pro nihilo computare. Quomodo si igniculum lucernae videns contentus essem ejus lumine. et postea orto sole non cernerem quod lucebat. Stellarum quoque lumen jubare viderem solis abscondi: ita videns elementa, et rerum multiplicem varietatem, admiror quidem operum magnitudinem, recogitans autem omnia pertransire et mundum suo fine senescere, solumque Deum id semper esse quod fuerit, compellor dicere: Vanitas vanitatum, etc.
2.1.4
VERS. 3.-- Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Quare ille, cujus cor erat, sicut arena maris, et sicut stellae coeli, quasi ignarus et dubitabundus interrogat quid habeat homo de universo labore suo? verbum suspendit, ut ambiguitate illius nostrum ad inquirendum provocaret studium. Quaerit dubitans, ne dubitaremus: discere vult quasi discipulus, ut sciremus: interrogat, ut dicat nobis non omnino laborem nostrum esse vanum. Quamvis enim vane et sine fructu laboret qui supra petram, sive secus viam, sive inter spinas semen suum jecerit, quod tamen in terram bonam seminatur fructu pullulabit centesimo: qui bonum attulerint fructum, accipient a Domino praemia aeterna laboris: qui vero malos fecerint fructus, igne cremabuntur aeterno. Adam ergo primus homo primam pro criminis magnitudine accipiens poenam, primam vanitatis notam tradidit Ecclesiasti, nos secum esse faciens filios vanitatum. Propterea scriptum est: Homo nascitur ad laborem, avis ad volatum. Amor quippe laboris sic insitus est per illum omnibus hominibus, nosque tanquam haeredes exercet ad laborem, et vanitatem. Iste congregat divitias, erudit liberos, ambit honores, aedificia construit, et in medio opere subita morte subtractus audit: Insipiens, hac nocte auferetur anima tua a te; quae autem parasti, cujus erunt? Maxime, cum de omni labore nihil secum ferat, sed nudus redeat in terram unde assumptus est. Videat itaque quicunque laborat, ne fructu laboris sui careat. Quanquam etenim laboris fructum Ecclesiastes suspenderit, tamen in Evangelio a Domino revelatus est: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Nondum enim, dum haec scriberet Ecclesiastes, hoc pretiosum unguentum erat effusum: necdum austeritas legis antidoto temperata erat.
2.1.5
VERS. 4.-- Generatio praeterit, et generatio advenit: terra autem in aeternum stat. Prima mundi generatio fuit ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis: quinta a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini: sexta ab adventu Domini usque ad finem saeculi. Praecessit quoque generatio Judaeorum, id est Synagoga: successit generatio gentium, hoc est Ecclesia. Sic aliis morientibus nascuntur alii, et quos videras non videns, incipis videre quae non erant. Quid hac vanius vanitate, quam terram in aeternum manere, quae hominum causa facta est, et ipsum hominem terrae dominum in pulverem repente dissolvi? Quamvis enim dicat Dominus: Coelum et terra transibunt, hoc non secundum substantiam, sed secundum renovationem ait. Tempore enim judicii effusa desuper flamma reparabitur, et sic juxta Ecclesiastis sententiam terra in aeternum stat. Quod philosophi gentium sanxerunt de immobilitate terrae, et de sphaerica volubilitate, hoc Ecclesiastes videtur approbare.
2.1.6
VERS. 5, 6.-- Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens, gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem. Brevibus verbis multa comprehendit, proponens nobis rerum historiam et allegoriam. Primo ergo gustemus quam dulcis sit allegoriae nucleus. Dum enim nos rebus, et res nobis comparat, in cunctis, quae dicit, causas notat vanitatis. Et, ut aiunt qui de physica ratione tractant, quaecunque patitur mundus, qui Graece κόσμος vocatur, patitur et homo, qui Graece μίκροκόσμος id est parvus mundus, appellatur. Quod mundus in se generaliter habet, hoc et homo specialiter habere dicitur. Igitur, sicut sol nunc oritur, nunc occidit, iterumque recurrit ad ortum, ita homo modo oritur, dum nascitur; modo occidit, dum moritur; et in matrem suam terram, unde assumptus est, revertitur. Quid hoc est, nisi vanitas vanitatum? Praeterea sicut sol exorimur, quotiescunque fidei ignem suscipimus. Iterum veluti sol occidimus, quando ignem fidei perdimus. Hoc enim significant partes aquilonis, ubi perpetuum frigus est. De hujus vanitatis nebula nos liberavit Christus, qui est Sol justitiae, et repellens peccatorum tenebras, atque in pectoribus nostris nascens calet aspirando, relucetque per nos operando. Quando ergo occidimus migrantes nocte peccati, occidit et recedit a nobis Sol verus Jesus Christus. Dum ergo flectimur propter peccatum ad aquilonem, et ipse pietatis auctor nobiscum flectitur, ut nos liberet de tenebris in regnum claritatis suae. Gyrat per meridiem ad austrum, dum nos recalescere facit amoris sui igne. Nobiscum renascitur, quoties relicto peccato in filiorum ejus numero computamur. Nunc autem, ut ad historiam redeamus, sol ipse, qui in lucem datus est mortalibus, interitum mundi ortu suo indica ex occasu. Qui postquam ardentem rotam Oceano inserit, per incognitas nobis vias, ad locum unde exierat regreditur, expletoque noctis circulo, rursus de thalamo suo festinus erumpit. Hoc propterea facit, ut doceat mutationibus temporum et ortu occasuque siderum, humanam aetatem labi, et interire dum nesciat.
2.1.7
Lustrans universa in circuitu pergit spiritus: et in circulos suos revertitur. Quisnam est iste spiritus? Hoc enim nomen homonymum est, et multa significat. Sunt enim, qui hunc spiritum solem esse dicant, putantes quod animal sit, et spiret, et vigeat, et annuos orbes suo cursu expleat: sicut et poeta dicit: Interea magnum sol circumvolvitur annum. Et in alio loco: Atque in se sua per vestigia volvitur annus.( ID., Georg. l. II, 402 520 Sive quod, ut idem poeta: Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infixa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.( VIRG., Aeneid. l. VI, 424- 26.
2.1.8
Sunt alii qui putant quod spiritus iste ventus sit qui universa perlustrat et circuit. Propterea pictores solent pingere ventos cum alis et pennis, et quasi soleant corporeis spirare cicutis, cum calamis de aperto procedentibus ore conficiuntur. Sapientes hujus mundi, id est philosophi, Creatorem omnium Deum per ea quae facta sunt, ut ait Apostolus, intelligentes, istum spiritum animum, sive mentem, sive animam appellaverunt, quasi omnia implentem, omnia vivificantem. Dicunt illi quod omnia vivificet, omnia vegetet, omnesque creaturas alat, intus sese infundendo per artus mundanae molis; hoc animam mundi Plato appellavit. Quam certis solidans numeris, ac cubica perfectione, simulavit artem naturae in arte figurae. Isti quamvis ad plenum veritatem videre non possent, tamen principium et finem ad unum referunt, credentes tenorem omnium rerum in se redire, sicut cyclus gyrando in se revolvitur. Spiritus autem noster anima quoque vocatur, per quam spirando sumus, vivimus, et movemur; illa corpus humanum regit, et vivificat omnia lustrando, meditando perlustrat, altitudinem coeli et profundum abyssi pererrat. Ipsa sentit, meminit, et sapit. Ipsa velox est, subtilis, acuta, mobilis, adeo ut neque dormiente corpore quiescat; videt in somnis futura, bona et mala intelligit, multa praescit, praesens cernit absentia, recolit sibi nota, fingit in imagine non nota. In se tota teres et rotunda est. Haec omnia, non a se, sed a Deo habens gratias illi refert, et cum Psalmista canit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Erigat nunc nobis scalam sanctus ille David, ut altius scandere possimus, et cum Isaia contemplemur multo intuitu: Verbo, inquit, Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Iste Spiritus Deus est, qui, sicut circulus, potestate, deitate, omnia quaecunque fecit penetrat, ambitque. Certe, si aliqua figura Deitati comparari potest, nulla est aptior circulo, cui nec principium, nec finis cernitur esse. Circulus a se incipit, et in se finitur. Hujus circuli quasi unum, usum, et naturam Divinitas habet, quae coelum, terram, mare circuit, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter.
2.1.9
VERS. 7.-- Omnic flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt flumina, relabuntur, ut iterum fluant. Per metaphoram sub aquarum et fluviorum nomine homines significantur, quod in terram, de qua assumpti sunt, redeant, nec tamen impleatur terra multitudine mortuorum. Qui autem de naturis disputant, multa quaerunt, cur mare non redundet, cum omnia flumina, omnesque aquae cadant et corruant in eo. Quidam aiunt solem humore nutrire calorem, et sic nimietate caloris superabundantiam maris imminui. Et approbant majus de minori. Si aliqua vestis aliquibus aquae distillet guttis, calore solis solet exsiccari. Alii dicunt quod venti, dum mare perturbant, multitudinem secum afferunt aquarum, et spargentes eas per nubes iterum per pluviam in terram corruant. Et approbant majus de minori. Dicunt enim quod viae et compita pluviis plerumque mollescunt, ventisque efflantibus iterum siccantur et indurescunt. Aiunt alii quia coeli arcus mare obit, revometque de coelo aquas potatas. Probaturque ex hoc quod post apparitionem arcus pluviae cadant. Disputant et alii subtilius. Dicunt quod terra stet in medio Oceano qui eam totam circuit. Sicut ergo caro nostra minutis solet exsudare poris, ita et terra suos habet poros, per quos salsos maris humores in se refluentes recipit, et in suas deducit venas, donec salsugo maris bene et pure colata omnino deficiat, ac dulcem trahat saporem mutata. Fluctus maris in terras effluit, et flumina terrarum sese refundunt in magnum et sinuosum maris ventrem. Sed dum mare salsum dulces terrarum haurit aquas, quasi insuetam indignans dulcedinem, dulces a se aquas evomit, et in occultas terrae venas projicit. Adjuvat hanc opinionem et natura, quia contraria sibi sunt dulce et amarum, et in uno subjecto simul esse non possunt. Contra tam diversas hujus mundi sapientium opiniones noster Ecclesiastes, et ipsarum Conditor aquarum, dicit aquas per occultas venas ad capita fontium regredi, et de matrice abysso in sua semper ebullire principia.
2.1.10
VERS. 8.-- Cunctae res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Non solum de physicis, sed et de ethicis, quod scire difficile est, nec sermo valet explicare causas naturasque rerum, nec oculus, ut rei poscit dignitas, intueri, nec auris instituente doctore ad summam scientiam pervenire. Non tamen quidquid difficile, hoc totum est impossibile. Saepe improbus labor vincit quod primo impossibile et difficile videtur. Aliquando explicat et reserat sermo quod ordo naturae implicat. Sunt quaedam res difficiles, quae non explicantur sermone: et sunt res difficiles, quas philosophi et sapientes absolvunt. Sed quis loquendo satisfacere possit auri? Semper illa prurit, semper nova audire gestit. Tot causae rerum non possunt aures satiare, tot formae rerum non possunt oculos informare. Licetque Ecclesiaste teste res cunctae difficiles sint, aliquo utamur exemplo, quo difficilia superemus. Dicitur fabulose, et non sine causa, somnus duas habere portas, unam eburneam, alteram corneam. Sed cornu, quanquam durum sit et asperum, tamen per aquam calidam sic aptatur, sic attenuatur, ut visu eum pertranseas, et quod erat natura impossibile, arte possibile reddidisti. Quis autem ebur, quamvis cornu pretiosius sit, sic poliat, sic flectat, ut visui nostro penetrabile fiat? Hoc omnino impossibile est. Cornu nobis translucet, cum valemus mente et actu, et quod natura nobis difficile est, arte et labore nostro facillimum redditur. Hoc ebur non patitur ut per illum aspiciamus, ideoque res signat penitus difficiles et latentes, a quibus et oculos nostros avertit, et aures.
2.1.11
VERS. 9, 10, 11.-- Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo tempore. Paucis verbis multa comprehendit, et cum Aristotele substantiam dividit et accidens. Omnis enim res aut substantia est, aut accidens, ita ut neque accidens sine substantia, neque sine accidente substantia esse possit. Accidens quippe sino aliquo substantiae fundamento esse non potest: substantia vero ipsa sine superjecto accidenti videri nullo modo potest. Ut enim color sit, quod accidens est, in corpore erit, quod est substantia. Porro autem cum corpus, id est substantiam, videris, insignitam eam accidenti, id est aliquo colore, respicies. Itaque fit ut neque substantia praeter accidens sit, neque accidens a substantia relinquatur. Ubi enim substantia 521 fuit, mox accidens consecutum est. Sic Ecclesiastes in eo quod ait, fuit, est, et erit, substantiam manifeste demonstrat: in eo vero, quod dicit, quid factum est, et quid faciendum, varios eventus rerum ostendit cum accidentibus suis. Videtur ergo de his quae supra enumeravit, generatione et generatione, mole terrarum, ortu solis et occasu, omnibusque, quod aut cogitatione, aut visu, aut auribus discimus, non communiter loqui, quod nihil sit in natura rerum, quod ante jam non fuerit. Ab initio enim mundi et homines nati, et mortui sunt, et terra super aquas librata constitit, et sol ortus occubuit. Et, ne plura loquar, et avibus volare, et natare piscibus, et terrestribus ingredi, et serpentibus labi Deo artifice concessum est. Huic quid simile sententiae et Comicus ait: Nihil est dictum, quod non sit dictum prius. Quod si in sermonibus nihil novum dici potest, quanto minus in administratione, quae ab initio sic perfecta est, ut requiesceret Deus ab operibus suis die septimo. Pereat ergo haeresis Epicureorum, qui plures mundos esse, vel fuisse mentiuntur, dicentes animas mortuorum in alia semper relabi corpora, et iterum vivore. Hinc Pythagoras, ut ipsi fingunt, in pavonem se transanimavit, anima Pythagorae in Ennium, et sexta sorte in Virgilium requievit. Haec omnia dissipat Ecclesiastes, qui ait: Non est priorum memoria, nec eorum quidem, quae futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo tempore.
2.1.12
Ecce quem subito stupebam, et mirabar exclamasse: Vanitas vanitatum, quid tardat, quid moratur reddere verbi et clamoris sui rationem? Cur tantam fecit digressionem? Suspendere et quasi fallere nos vult, ne reddat rationem pro se. Sed absit a me, ait Ecclesiastes, reddam rationem per me festinanter. Certe, qui dixi: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, possum videri majestatis reus, et in Deum peccasse, si inter vanitatem creaturas ejus reputarem. Sed non recessit ita retro cor meum, ut non sentirem de Domino in bonitate. Qui enim omnia bona fecit, nulla utique mala fecit. Qui nulla mala fecit, quomodo omnia vana fecit? Respice triplicem creaturam, coelum, terram, mare: nihil est vanum in eis, nihil in eis nisi certum. Terra stat in aeternum: homines quotidie aliis morientibus nascuntur. Militiam coeli, id est solem, lunam et sidera, a debito cursu quando errare videbis? Cohibet mare flumina, et fontes limes praefixus: nihil fortuna potest in rerum natura. Si ergo intendas, homo, plus justo ad capiendas res tam difficiles, oculi tui vincuntur et aures. Nihil deest exemplo: Vel continuus ordo rerum auget fidem; adhuc per totum orbem temporis, quod fuit, et quod factum est, et adhuc restat faciendum. Haec causa fuit, quae nos suasit tot et tanta praemittere, quae non patitur inter vanitatem reputari opus Creatoris. Laudo enim creaturam: amplius laudo creaturae Creatorem. Ne ergo vanus fiam, ne vanitatem recipiam, primus mihi occurro, arguam me, et statuam contra faciem meam, et, ut te videas in me, prius exordiar a me.
2.1.13
VERS. 12, 13, 14, 15.-- Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem, et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de his omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Ecce causidicus noster palam omnibus ostendit unde tantam potuit habere scientiae gratiam. Proposui, ait, in animo meo, cor apposui studio, favit doctrina studenti, et accessit acumen vivacis ingenii. Non duxi vitam, sicut quidam faciunt inertes, per otia, toto pectore anhelans ad investigandum opus Creatoris mei. Quaesivi, inveni, revolvi cuncta ruminando in animo meo. Alta et stupenda notavi, quae, quod fiant, scio; sed, cur ita fiant, nescio. Istam occupationem dedit nobis Deus, ut laboremus, inveniamus, inventa cur ita fiant non videamus. Esau antequam esset antus, quare reprobatus est? quo merito adamatus Jacob nondum natus? Quibus culpis infantes a daemonio cruciantur? Quo crimine parvuli sine baptismo morientes infernali igne detinentur? Justus et injustus sine ullo discrimine pariter cadunt, simul laborant, aequa peste conficiuntur. Injustus regnat: justum injuste, ut mihi videtur, male vexat. Praesto sunt mala bonis, et bona malis abundanter adsunt. Et talia haec tanta videntur, et tanta leguntur, ut coeli stellas, pluviae guttas, maris arenas citius enumerem. Sed in omnibus his justus Dominus; et, sicut ait Psalmista: Judicia Domini abyssus multa. Et Paulus quoque de talibus ad Romanos: O homo, quis es, qui respondeas Deo? Igitur contra justitiam Domini disputare, vanitas vanitatum est, et afflictio spiritus. Nam perversi difficile corriguntur: et stultorum infinitus est numerus. Perversi dicuntur, qui depravati sunt a recto. Hoc contra haereticos, qui quasdam naturas introducunt, quae non recipiunt sanitatem. Vere Deus qui omnia fecit, et bona cuncta creavit, angelos et nos faciens rationales, et ad imaginem suam, omnibus creaturis praefecit; illos nobis, et nos caeteris creaturis. Illorum autem princeps diabolus cecidit sicut fulgur de coelo cecidit, et beatitudinem, quam ipse perdidit, invidens hominibus, perversus factus innumerabiles secum perversos facit, ut vera sit illa Domini sententia: Multi vocati, pauci vero electi.
2.1.14
VERS. 16, 17, 18.-- Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem, et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque, et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus: eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam, addit et laborem. Philocritorum et vere philosophantium hic personam et causas agit Ecclesiastes: Quem divina repleverit gratia, ut dicere possit cum Psalmista: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore, hic vere sapiens est: et principium est sapientiae, si dignitatem suam cognoverit, quod ad imaginem Dei creatus, et recreatus sit. Et ideo secundum excellentem gloriam, bonorum operum meritis templum Dei efficitur. Qui non solum caeteris creaturis irrationabilibus, sed etiam his praesunt, qui ritu pecorum irrationabilium vivunt. Certe qui vere Christianus est, praecellit eos qui fuerunt in Jerusalem, antequam illa in coelestem urbem strueretur, antequam virtutum gemmis, et fidei auro renovaretur. Haec est enim de qua Joannes loquitur in Apocalypsi: Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo a Deo paratam. Si quis ita sapienter contempletur res divinas, et speculetur quid divinarum velit sapientia rerum, quid mediocriter utilium rerum prudentia, errores et stultitias deculcans, iste per viam doctrinae ambulans plurima videt, multa contemplatur. In talibus discendis, vitandis ac tenendis multus labor est, et afflictio spiritus. Viderat haec sapiens Ecclesiastes, non tamen vanis annumerat scire bona et mala. Nam scire malum et 522 vitare virtus est, sicut bona semper facere perfectio bonorum est. Cogitavi universa quae in mundo fiunt, et nihil aliud deprehendi quam vanitatem, et malitias, id est miserias spiritus, quibus anima diversis cogitationibus afflictatur. Multum tamen prodest discere quae sit Pythagorica littera, quae in sinistra lata est et spatiosa, in dextra autem arcta et angusta. Arcta nos gravat, spatiosa delectat, sed in utroque labor est, utrobique afflictio spiritus, quomodo quis latam declinet viam, quomodo transeat per arctam. Quis enim amet virtutes, nisi pugnet contra spiritualia nequitiae, in coelestibus? Est labor in pugnando, labor in amando. Virtutes sequendae sunt, stantes in medio vitiorum. Quis autem vitiis obsistat sine pugna? Si sobrius fueris, latrat hinc canis, inde urget lupus rapax. Hinc humilem simulatio: inde superbia pungit. Sic una virtus duobus ambitur vitiis: et nemo coronabitur, nisi legitime certaverit. Non enim coepisse, sed perfecisse, virtus est. Praeterea quos divinitus coelestis illustrat sapientia, in his est labor et afflictio spiritus. Indignantur enim quodammodo, qui habent studium sapientiae, quod sapientia multis sit clausa sigillis, et non possint aperiri, sine magno labore, et spiritus sui contritione, ejus thesauri: et, quanto plus laborant, minus se scire putant. Addunt quoque laborem, ut plus scire queant. Et, cum non possint omnia scire, additur illis labor. Ita multa scientia multum nos facit indignari. Alius aliter sapit, et quanto magis sapientiam fuerit consecutus, tanto plus indignatur subjacere vitiis, et procul esse a virtutibus quas reliquerit. Videt enim aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivum se ducentem in lege peccati, et mortis: suspiransque ad coelestia quae perdidit gaudia, cupit dissolvi, et cum Christo esse. Sed hoc suspirare, et dolere, magna scientia est: illud ignorare magna dementia. Multum quippe est, scire quid nescias. Notandum autem de Salomone quod non fuit sapientior Abraham, et Mose, caeterisque sanctis, sed his tantum, qui fuerunt ante se in Jerusalem.
2.1.15
CAP. II,
2.1.16
VERS. 1, 2.-- Dixi ego in corde meo: Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputavi errorem; et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Modo Ecclesiastes illius assumit formam, qui nescit quae sit natura boni, luxum carnis et deliciarum summum bonum existimans, et totam spem suam ibi reponens: quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error leviter attendens, vitam sibi ex tempore ducit. Hic qui talis est, dicit ex ore Ecclesiastis: Si multa indignatio gravat sapientem et qui addit scientiam addit et laborem, cur ego crucior die ac nocte amore studioque discendi? Multa meditatio concutit ossa, consumit corpus, insanos et excerebratos plerumque reddit: quod satis est, sapio mihi: cur ego scire laborem artes quas liberales vocant? cur legam Platonem, Socratem, et Aristotelem? paupertas mea suggerit ut mihi praecaveam, assumam spem longam, cogam divitias, vivam cum eis, et tot affluendo bonis, gaudia carnis non perdam: delicietur caro mea libera animi imperio. Talibus verbis occurrit Ecclesiastes dicens: Non est bonum ita deliciari, et non spiritui, sed soli carni vivere: escis distendi, cor ebrietate gravari, vinciri curis carnis tanquam compede mortis. Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Ergo, sicut irasci hominis est, sed iram non perficere sapientis: sic omnis caro concupiscit quidem ea quae carnis sunt, et quibusdam illecebris ad mortiferas animam voluptates trahit. Sed bonorum est voluptatis ardorem majori Dei amore restinguere, et lasciviens jumentum frenis inediae subjugare, ut non libidinem, sed cibos quaerat, ac desideret sessorem, et suum Deum moderato atque composito portet incessu. Approbo tamen honestum risum: approbo seria mentis gaudia. Aliquando bonum est ridere, si causa bona, et modus adsit. Non sit excussus, non sit pronior ad vitium, ne vertatur in usum pravum. Sicut ebrius errat, et nescit quo eat; ita qui excutit risum suum, devius errat. Praeterea gaudere bonum est, si causa bona est, et modus adsit, si quis gaudet in Domino. Quandiu tamen vivit in isto mortali corpore, non est plenius gaudendum: quoniam autem videt aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, reputabit pro vanitate, quod nunc videt per speculum in aenigmate. Qui autem gaudet plus quam necesse sit deliciando, hic stultus est, amans vacuam gaudendi umbram, et nunquam poterit veram comprehendere laetitiam. Haec est decipula, et vacua umbra, per quam decipitur qui nunquam gaudere meretur. Hinc Dominus: Videte, ait, ne graventur corda vestra in crapula; et in alio loco: Vae vobis qui gaudetis et ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis. Certe Crassus risum deputavit errorem, qui semel in tota vita risisse dicitur. Sed supra vel infra hominis naturam fuit istud. Nam proprium est hominis ridere, mirumque valde est quod proprio suo abstinere potuit. Infra naturam hominis fuit, si vitio mentis suae risum fugiendo semper tristis fuit: supra naturam fuit, si risum fugiendo per virtutem Ecclesiastis praeceptum complevit.
2.1.17
VERS. 3.-- Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae. Non hic alius loquitur quam qui supra sed multorum sibi assumens personas, quasi bella vel duella movet; et nunc quid desideret spiritus, quid velit caro, insinuat. Qui superius carnalibus praecinctus armis deliciando, et spatiando regnabat in arce voluptatis, contra naturae dignitatem spiritui imperabat. Hunc aliis armis, hunc ecce resumptis viribus spiritus impugnat et expugnat: arma ejus aufert, in quibus confidebat: legibus suis leges ejus obliterat. Cedat, ait, superbia praesumpta domitae carnis. Imperavit illa injuste; nunc juste serviat juste imperanti. Nam, ut ait quidam, animi imperio, corporis servitio magis utimur. Igitur discat ferre jugum, frenum patiatur in ore, facile vincetur, si semen vitii tollatur. Vino abstineat, quia lascivit ebria vino. Qui vino sopitur, nescit seipsum: et quibus abstinebit vitiis qui seipsum nescit? Qui vino indulget, simplici victu non est contentus: et qui multis distenditur cibis, gravatur corpore et anima. Qui fuerit vegetus sensu, qui se simplici nutrit victu, investigare potest bona quae a Deo sunt, quae illi sapientia revelabit: investigabit etiam quae vitare debeat mala. Iste videbit quid utile sit nobis, non semel aut crebro, sed toto vitae tempore. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
2.1.18
Cum Deus multa bona creaverit in usus hominum, cur iste a solo vino carnem prohibet suam? Scimus vinum a Domino pro jucunditate creatum, quia scriptum est: Vinum laetificat cer hominis. Virtus vini apparet etiam in florentibus vineis, quia nullus serpens, nullum animal venenatum odorem florentis vineae diu potest pati. Cum calida sunt adhuc et recentia musta, rumpunt integra vasa, si non habuerint spiracula. Ita nos saepe rumpit et corrumpit vinum immodice 523 potatum, superflue sumptum. Sicut ignis probat ferrum: ita cor hominis vinum. Si bonum est ferrum, in varios usus parat ignis: si malum, in ignem totum minutatim concidit. Quis ignis nobis gravior quam vinum? Sola viventium salamandra serpens in igne mori non potest. Quae cum omnium serpentium gravior sit, solo enim tactu arboris poma inficit, ideo habet a natura ut vivat in igne. Certe ego plus miror, si mens bene aliquando vivere possit, sub igne vini. Multa habemus experimenta, quanta mala saepe acciderint per vinum. Noe, qui primus apud nos usum vineae invenit, jacuit ebrius et nudatus in tabernaculo suo, et maledictionis sententia Chanaan percussit. Lot sulphur et ignem fugiens evasit, sed vini igne graviuscule vulneratus, filiarum suarum amplexus vitare non potuit. Sacerdotes tempore sacrificii a vino arcebantur, ne per vini dulcedinem mentis perderent rationem. Credo et vinum esse unum de quatuor, quae Darius rex proposuit absolvenda: haec enim quatuor fuerunt: vinum, rex, femina, verum. Bene ergo sapientes a nimio vino abstinent, quia nisi cerebrum sanum fuerit, omnia membra in vitio erunt. Nam et Tullius ait: Caput est artis, docere quid facias. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis ac vecordiae, ut et in motu, et in incessu, et in habitu, et in sermone communi, risum exspectantibus tribuant, et quasi intelligentes quid sint ornatus, comunt se vestibus, et munditiis corporis, et lautioris mensae epulas parant. Quod autem doctrina a sacerdotibus exspectatur, et veteris praecepta sunt legis, et ad Titum Apostolus plenius scribit. Innocens enim et absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum, baculoque pastoris, luporum rabies deterrenda est.
2.1.19
VERS. 4- 11.-- Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas; feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus, et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium; possedi servos et ancillas, multamque familiam habui; armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem: coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum, ac provinciarum: feci mihi cantores, et cantatrices, et delicias filiarum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda: et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. Et omnia quae desideraverunt oculi mei, non ungavi eis: nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram: et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo. Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Jam persona mutata, mutatur etiam et causa. Multa superflua in magnificentia sua locutus est Ecclesiastes: sed, si nudam sequamur litteram, nonne Heraclitus et Democritus, mundi sapientes, qui vario affectu damnant omnia vana Democritus ridendo, Heraclitus plorando, si haec pervidissent, audituve didicissent, regem magnifica egregie nimis sapientem damnassent tam vana sequentem, tam vana probantem? Si nihil innueret, nisi quod littera sonat, non fuisset Ecclesiastes melior Sardanapalo, qui qualis fuerit, tumulo superscripsit, dicens: Quanta habui, quam multa edi, quam multa reliqui. Hoc ipsum certe potuisset in sepulcro bovis aut asini scribi. Sed, licet talis sit littera in cortice, dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangat nucem. Revela, inquit David, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Si tantus propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putamus parvulos et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Saeculi ergo laetitia est impunita nequitia, luxurientur homines, et fornicentur, in specta culis nugentur, ebrietate ingurgitentur, turpitudine foedentur, et ista mala non castiget fames, non belli timor, non aliquis morbus, non aliquae adversitates, sed omnia in rerum abundantia, in securitate malae mentis, inde est saeculi gaudium. Sed alia est Dei cogitatio, alia hominis. Magnae misericordiae est, nequitiae impunitatem Deum non relinquere, et, ne cogatur in gehenna damnare, modo flagello castigare. Pro magnitudine, inquit, irae suae non requirit, quia multum irascitur. Severitas, quasi saeva veritas. Redeamus ergo ad nostri Ecclesiastis mirifica opera. Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos. Magnificat Deus species operum suorum, quae in mundo facit, qui omnia sapienter facit. Aedificat suis plurimas domos, quia in domo Patris ejus mansiones multae sunt. Quas nimirum mansiones bene nobis distinguit meritorum diversitas. Talibus itaque repletos virtutibus, Christus Dominus ad eos venit, et mansiones apud eos facit. Hinc et Apostolus ait: Templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis.
2.1.20
Plantavi vineas. De plantis fidei nostrae crevit vinea Dei Patris, quam per certas horas conductis cultoribus pastinat, putat, propaginat, maritat, bis fodit, laetamine impinguat, ambit sepibus et maceria: unus datur denarius omnibus, primis et novissimis.
2.1.21
Feci hortos et pomaria. Areolas horti sui bene Ecclesiastes digerit: noster autem Ecclesiastes mentes nostras, de quibus Apostolus ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos, colit et digerit virtutum areolis, ut jugi viriditate fructificent. Certe tot areolae ibi sunt quot spiritualia dona, sicut scriptum est: Alii datur sermo sapientiae, etc. Iste plantat, ille rigat, sed Deus incrementum dat.
2.1.22
Et consevi ea cuncti generis arboribus. Pomaria consita cuncti generis arboribus, Christi est Ecclesia, aedificata sanctis hominibus, virtutum meritis a se invicem differentibus. Istae arbores fructus ferunt spirituales. Nascitur enim ex his charitas, patientia, misericordia, mansuetudo, pax, et caetera bona. Quamvis arbores proprie fructiferae sint, sunt tamen ligna altitudine praestantia, quae si non ferunt fructum, tamen ferentes sustentant. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
2.1.23
Et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. Quid per piscinas, per quas aqua deducitur, nisi artem et ingenium, quibus usus suppleatur naturae, designatur? Cum multi ad credendum neque praedicatione, neque signis et prodigiis invitati paruissent, tandem respectu et inspiratione Dei per artis et ingenii adjutorium conversi sunt, et terra bona dedit fructum centuplum.
2.1.24
Possedi servos et ancillas. Servos et ancillas Ecclesia nutrit; servos fidentes robore, ancillas pudore ferventes exercent ad obsequium dominantis. Servi sunt utiliores meritis et viribus, quos non tamen cohibet timor servilis, sed adoptio praestat spiritualis, ut non jam servi, sed Domini dicantur amici. Isti inter filios computati clamare jam didicerunt: Abba, Pater. Ancillae vero sunt meritis et virtutibus inferiores, quos nondum perfecta solidavit dilectio, nec charitas adhuc expulit de cordibus eorum timorem.
2.1.25
Multamque familiam habui. Multam Ecclesiae familiam et Apostolus describit dicens: Unicuique 524 nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi, etc. Quot sunt membra in corpore, tot sunt ministri in domo Ecclesiae: et quot sunt vasa in domo, tot vult esse officiales domus. Illos conditio, devotio subjicit istos. Illos virga ferit: monet istos prona voluntas. Et nos singuli membra sumus, alter alterius membra, donec occurramus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ubi non erit servus et liber, Judaeus et gentilis, barbarus et Scytha, sed erit Deus omnia in omnibus.
2.1.26
Armenta quoque et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem. Quod dicit ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem, non ad grandem gloriam pertinet Salomonis, uno patre suo rege ditiorem fuisse, quia sub Saule tantum regnatum est in Jerusalem. Altius itaque tractandum quae sit Jerusalem, et quomodo Ecclesiastes ultra ante omnes qui se praecesserant in Jerusalem, ditior fuerit. Habet itaque et Ecclesia armenta, et magnos ovium greges. Boves et oves in Ecclesia sunt, qui simpliciter quidem vivunt, sed multa utilitate praecellunt. Nam quadrupliciter usus ovis nos alit, intus et extra. Validos enim carne cibat, lacte potat pusillos, vellere suo nuda membra tegit, repellit pelle frigus. Sic sancti Patres quos generant verbo praedicationis, verbi lacte rigant, et impinguant de carne Jesu Christi; et qui nudi sunt bonis operibus, et pigri frigore mentis, illos virtute tectos fovent calore pietatis internae. Quid autem propius carni pelle cohaeret? Sic filiis talibus auxilio illi viciniores erunt. Diligentius nota quod in servis, et ancillis, et vernaculis multitudo non additur: in bobus vero et ovibus dicitur, armenta et magnos ovium greges. Plura quippe in Ecclesia armenta quam homines, plures oves quam servi, ancillae, atque vernaculi. Non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in sanctis. Satis autem delicati sunt, qui et hic volunt gaudere cum saeculo, et postea regnare cum Christo. Veniet, veniet illa dies qua corruptivum hoc et mortale induat incorruptionem et immortalitatem: tunc et vocem tubae pavebit terra cum populis.
2.1.27
Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum. Si computemus argenti et auri magnos thesauros, et multam substantiam regum et regionum, ditior est Ecclesia, non Ecclesiaste solum, sed omnibus regibus ubique terrarum, qui divites appellantur. Clara per argentum facundia, pura per aurum vita justorum figuratur. Unde David: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Confert aurum Ecclesiae scientia mundana: addit et argentum philosophorum sapientia. Cum scriba doctus in regno coelorum, proferens de thesauro suo nova et vetera, clarus sit ut argentum, probatus vita tanquam aurum, sapientes mundi irretit cassibus, quas struit sapientia mundi, et capit divini verbi astutia astutos. Vere suis artibus capitur carnis prudentia. Quam multi venientes ab Oriente et Occidente, et quanti reges semetipsos bene regentes replent Ecclesiae Christi thesauros claro et nobili censu, argento videlicet fidei, et bonitatis auro? Isti quodcunque decoris, quidquid honoris habebant, Domino devotissima et promptissima mente offerentes, nihil sibi reservaverunt ex omnibus. Voluntas eorum fuit, ut verus Ecclesiastes opibus et operibus eorum ditaretur, et propterea ab ipso liberarentur ab omni malo. Judicaturo enim Domino lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient, potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Exhibebitur cum prole sua vere tunc ignitus Jupiter, adducetur cum suis stultus Plato discipulis, Aristotelis argumenta non proderunt. Tunc justi quique exsultabunt, et gaudebunt, dicentque: Ecce crucifixus Deus noster, ecce judex qui obvolutus pannis in praesepio vagiit: cerne manus, Judaee, quas fixeras; cerne latus, Romane, quod foderas.
2.1.28
Feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filioram hominum. Cantores et cantatrices quibus Ecclesiastes deliciabatur, vix tenuis umbra fuerunt cantorum et cantatricum veri Ecclesiastis, qui jugiter in domo Ecclesiae jucundantur, canentes, aliquando propria voce, aliquando pulsu manuum, aliquando flatu oris. Cantores adsunt Moyses et Aaron in sacerdotibus suis, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: non enim Samuel sacerdos fuit, sed Levita. Cantatrices adsunt soror Mosi Maria, in medio juvencularum tympanistriarum. Cantores canunt David, Idithum, Ethan, Eman, Asaph, Isaias, Jeremias, Habacuc, Zacharias: cantatrices Debbora, et mater Domini Maria. Cantores autem coelestia dulci in acutis voce modulantes exempla trahunt nos post se, ut curramus in odorem unguentorum eorum: cantatrices terrena in gravibus decantant carmina, ut consolentur eos qui adhuc secum in omni pressura sunt. Cantores et intelligunt et cantant mystica rerum: cantatrices adhuc discunt ut possint cantare mystica rerum. Cantores fortes contra omnia adversa, et pleni supernorum spe desideriorum, praecantant in acutis dicentes: Nostra conversatio in coelis est. Et David: Laetabor, et exsultabo in te, psallam nomini tuo altissime; altissime, inquit, id est altissima cordis devotione. Cantatrices bello carnis grassante subactae, dolent culpas suas, et cantitant per diapason in gravibus, dicentes: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Et David: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea, et in Job legimus: Militia est vita hominis super terram. Ad hoc enim laboramus, et in saeculi hujus periclitamur militia, ut in futuro saeculo coronemur. Nec mirum hoc de hominibus credere, cum Dominus ipse tentatus sit, et de Abraham Scriptura testetur, quod Dominus tentaverit eum. Cantant cantores angelicae turbae, gaudentes quod a Deo ita sint solidati, ut non possint neque velint ultra peccare. Cantant cantatrices angelicae choreae, congaudentes mulieri, quod drachmam decimam, quae perierat, invenerit. Angelus ut cantor ad cunas Domini altissima voce decantat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Angelus ut cantrix solatur agonem Domini Jesu, cernens de corpore ejus sanguineas distillare guttas.
2.1.29
Scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda. Non caret Ecclesia urceolis et scyphis. Ipse Filius Dei calicem bibit, quem dedit illi Pater. Habet urceolos minores, habet graviores scyphos: habet scyphos pietatis, habet urceolos irae: vitam dat pietas, mortem dat urceus irae. Cum coenaret ultimum pascha cum discipulis suis, bibit ipse urceolum legis, quae removenda erat, dedit secundum calicem, Evangelii scilicet primordia, corporis et sanguinis sui sacramenta. Qui sanguis omnes redimit, sacrat redemptos. Bibit urceolum Dominus, quando de torrente in via bibit, transiens ad vitam, et solvens quod debuit Adam. Accepit scyphum magnum resurgens a mortuis, cum bibit novum germen in regno Patris. Hoc etiam et in Ecclesia aliquando contingit. Dat nobis confessio urceolum fidei, cum mortificatis membris 525 nostris in secreto mentis quasi martyrio cruciamur. Majorem dat suis Christus calicem ad bibendum, quando corpora sua pro illo tradunt ad supplicia: majorem enim charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quid jucundius his, quid deliciosius istis deliciis? Filiorum hominum deliciae illis comparatae nihil sunt. Istas delicias Ecclesiae, sive Ecclesiastis, si numeremus, decem et septem inveniemus. Exempli gratia: aedes, vites, piscinas, pomaria, hortos, servos, ancillas, pueros, armenta, greges, aurum, argentum, substantias regum, cantores, cantatrices, urceolos, scyphos. Istum semper numerum decem et septem mysteria sacrarum rerum sacrant, sive per decem legis praecepta, sive per septem sancti Spiritus charismata. Decem enim sunt praecepta legis, et septem charismata Evangelii. Quod species rerum hic numerus specierum parit? Nam decem et septem, sedecim, quindecim, quatuordecim, tredecim, duodecim, undecim, decem, novem, octo, septem, sex, quinque, quatuor, tres, duos, et unam, si pariter numeres, quasi sub una nata teste, invenies centum quinquaginta pisces, quos traxit Petrus rete fidei, de magno mari hujus mundi ad littus Evangelii. Quot Petrus habuit pisces, tot opes habet per se multiplicatas Ecclesiastes: et, quod significant Petri pisces, hoc significant Ecclesiastis species. Igitur, sicut Ecclesiastes omnibus eminuit, qui fuerunt ante se in Jerusalem; ita regnum Ecclesiae praecellit et praecellet in aeternum super omnes populos terrae.
2.1.30
Sapientia quoque perseveravit mecum. Laudatur Democritus a philosophis, quod sic attente philosophiae vacaret, ut non curaret quod ante oculos suos pecora aliena culta ejus vorarent et devorarent. Sed pluris fuit Democrito Ecclesiastes etiam in hac parte, quoniam in tantis, quae narravit, divitiis constitutus, Sapientia, inquit, perseveravit mecum. Magnum quippe est, inter tantas opes et tantam gloriam animi virtutem non perdere. Quod vero dicit, Sapientia perseveravit mecum, non de plenitudine, sed de parte intelligitur. Solus enim Dominus noster Jesus Christus sine diminutione sapientiae sapiens fuit; quia, sicut ait Apostolus: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Crescere autem perfecto nihil potest, pleno nihil deest. Quamvis enim de illo scriptum sit: Proficiebat Jesus aetate et sapientia apud Deum et homines; protectus iste non secundum se, sed secundum eos quibus proficere videbatur dictus est. Ostendebat enim quotidie per partes sapientiam, de qua sine incremento plenus erat.
2.1.31
Et omnia quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis: nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur. Oculi animae et mentis intuitus contemplationem desiderant spiritualem, quam peccator ignorans prohibet a vera jucunditate cor suum. Haec enim portio nostra est, praemiumque perpetuum, si hic pro virtutibus laboremus. Qui bene sapit, et tantis exuberat bonis nostri Ecclesiastis, non oculos, non cor suum fraudet quin delicietur fruendo bonis, sapienter vivendo paratis.
2.1.32
Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Est quippe vanitas et afflictio spiritus, cum multo parare labore animi et corporis, quibus uti illicitum sit. Quod autem dicit in fine sententiae, nihil manere sub sole, illos notat et arguit quos gloria mundi et res nimium delectavere secundae. Stultum est ea velle appetere, quae vana sunt, et permanere non possunt.
2.1.33
VERS. 12- 14.-- Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam.( Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem factorem suum?) Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus: stultus in tenebris ambulat. Mira res. Qui modo plantabat, serebat, aedificabat; qui modo quaerebat quaecunque jubebat cupido animae suae et desiderium, nihil aspiciens in rebus humanis nisi vanitarem, alterat affectum, usum cupiditatis variat, transit ad contemplandam sapientiam. Quae si esset facilis ad inveniendum, non illam toties quaereret Ecclesiastes, non ad illam toties suspiraret, non toties quasi impulsus et repulsus spe victoriae ad illam repatriaret. Si illam inventam facile posset tenere, errores et stultitiam simul non quaereret. Sed, qui bona vult investigare et scire, expedit ut quaerat et sciat contraria bonorum. Nam qui rosam vult accipere, caveat ne a spina pungatur. Quid enim sapienter aget, qui nescit boni ac mali discretionem, qui non videt sapientiae et stultitiae contraria, sive opposita? Errores et stultitia saepissime per simulationis studium et vitium usurpant sibi partes sapientiae. Si prima virtus est malum non agere, sapientia summa stultitia caruisse. Carebit autem stultitia, qui cognoscendo Deum seipsum post illum agnoverit. Qui Deum cognoscit, ad exemplar ejus vivere debet. Dominum namque sequitur, qui imitatur. Quare autem dubitando dicit Ecclesiastes: Quis est homo ut sequi possit Creatorem suum? cum Dominus ipse homines moneat ad se sequendum dicens: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Eritis sancti, perfecti, me sequendo. Gratia ergo dat nobis perfectionem et sanctitatem, quam ipse habet substantialiter; et ipsum sequendo sumus, quod ille naturaliter. Cum ergo dicit dubitando, Quis est homo qui sequi possit Creatorem suum, detegit cor male credentis et arbitrantis levius esse contra torrentem manus extendere quam sequi hominem Creatorem suum. Moxque de corde suo loquens, excipit, et sustentat tanquam suppositis humeris labentem desperando, et ait: Curre, fili mi, curre, accipe fidei clypeum, labor et fides vincunt asperrima, audentes Deus adjuvat, viresque ministrat: curre, sequere Deum Creatorem tuum, se sequentes ille trahit post se. Prima rota carri cum trahitur, trahit ulteriorem post se, ista quidem sequitur, sed non assequitur anteriorem. Sicut prima facit posteriorem currere post se, sic te currentem adjuvat Deus, et trahit ad se. Et vidi, tuque vide, quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Lux vera Filius Dei est; vera Patris sapientia est. Quod sapientes vocamur, quod filii lucis appellamur, hoc habemus ex gratia, non ex natura; lux est in Domino, qui adhaeret Domino lucis, comparatione lucis illius nos tenebrae nuncupamur. Sed qui hanc lucem oculis cordis et a longe intuetur, hic sapiens appellatur et est. Idcirco non incongrue ait: Sapientis oculi in capite ejus. Qui enim in perfectum virum venerit, et meruerit ut caput ipsius Christus sit, oculos suos semper habebit ad Christum, et eos in sublime elevans nunquam de inferioribus cogitabit. Sequitur enim regem factorem suum. Stultus in tenebris ambulat. Qui, carens lucis ratione, non os, non oculos, non cor ad altum suspendit, non sequitur, neque imitatur regem factorem suum. Non est ex illorum consortio de quibus dicit: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
2.1.34
VERS. 15- 17.-- Et didici quod unus utriusque esset interitus. Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. Dixerat Ecclesiastes quod sapiens a stulto tantum differret quantum lux a tenebris, hocque rationabili explicuerat 526 ordine, veris confirmaverat sententiarum allegationibus. Quos ergo illa non accendant, non inflamment ad percipiendum sapientiae vexillum? Sed rursum duplici scindimur hamo dubitandi. Nam dubitans aliquis, quid talis sit distantia inter sapientem et stultum, cum sint omnes unius conditionis, contra Ecclesiasten quasi objurgando obloquitur: Quid, ait, distinguis quod unit Deus et natura? Non sic distinguit quos ab initio de una terrae materia creavit, quibus unius naturae animam est largitus, novas quippe in eis quotidie creat Deus animas. Indoctum itaque et doctum Deus et natura creavit. Quanquam distemus accidentibus, in specie genus nos unit. Coaequas stultum nocti, doctum dici. Dant promissa tua fidem, sed spes quae differtur affligit animam. Ne ergo efficiar nox, ut sim lux et filius lucis totas volo expendere vires, et quasi ad coelestia paratus sum evolare, sicut aquila quae solis claritate delectatur. Sed me deterret res quae etiam stultum terret; scilicet, quia datus est unus omnibus occasus, et nihil differt sapiens a stulto moriendo, et multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Moritur doctus ut indoctus, et cum mortuus fuerit, quae erit illi memoria lucis? quid prodest ei quod majorem sapientiae dedit operam? His altercationibus Ecclesiastes occurrit, et se ipse refellit dicens: Frustra causaris, quod majorem sapientiae dedisti operam, haec cum tuo corde, sed non locutus cum mente. Carneum cor habes, cor carnale sapit, vix spiritualia sentit; sed mens, quae est excellentior pars animae, melius sentit, vanitatem et falsitatem revincit. Mens cor et carnem superat, coelestia meditatur, mystica contemplatur. Propterea locutus cum mente mea, non corde: scio, et bene scio quod non omnes unus manet occasus, sed sicut distant vivendo, ita distant moriendo. Quae enim erit memoria stulti in perpetuum? Sicut pecora ex toto pereunt cum corpore, ita stultus ex toto deperit cum nomine suo, cum auro et argento et divitiis usquequaque acquisitis. Anima ejus, quia immortalis est, vivit quidem, sed in aeternis suppliciis; melius ei esset, si mori substantialiter posset. Qui sapiens est, et sapienter vivit, statim ut moritur, liberatus de corpore mortis hujus ad coelestia liber evolat, et vitam suam mutat in melius. Melius est ergo brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma sumere, lassescere sub lorica, et postea gaudere victorem, quam impatientia unius horae servire perpetuo. Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. Respice quanta Jacob pro Rachel pacta uxore sustinuit. Et servivit, inquit Scriptura, Jacob pro Rachel septem annos, et erant in conspectu ejus quasi dies pauci: unde et ipse postea commemorat, In die urebar aestu, et gelu nocte. Amemus et nos Christum, ejusque semper quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile, brevia putabimus omnia quae longa sunt. Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud: nisi pulsaveris, et vim feceris regno coelorum, non capies.
2.1.35
VERS. 18- 21.-- Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus haeredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui; et est quidquam tam vanum? Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et solitudine, homini otioso quaesita dimittit: et hoc ergo vanitas, et magnum malum. Transferamus ad Ecclesiam Christi verba Ecclesiastis. Patres sancti, doctores egregii, sanctis invigilantes Scripturis, thesaurizaverunt filiis suis: nos vero pejor avis nostris aetas, si male degenerando scripta Patrum non convertamus in usum vitae, nonne vanitas est et magnum malum? Boni enim haeredes bonorum parentum esse debemus, et meditari in scripturis eorum die ac nocte, ut simus parati contra eos qui sanctas corrumpunt Scripturas. Nam quamvis sancta rusticitas bona sit, melior est tamen sancta scientia. Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat Ecclesiam Christi ex vitae merito, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Daniel in fine sacratissimae visionis: Justi, ait, fulgebunt quasi stellae, et intelligentes, hoc est docti, quasi firmamentum. Patet quantum inter se distent justa rusticitas, et docta justitia. Cur Paulus apostolus vas est electionis?. Nempe, quia vas legis, et sancta rum Scripturarum armarium est. Quem quotiescun que lego, videor non mihi verba audire, sed tonitrua. Legamus Epistolas ejus, et maxime ad Romanos, ad Galatas, ad Ephesios, in quibus totus in certamine positus est, et videbimus eum in testimoniis quae sumit de Veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator ejus quod agit. Videntur verba ejus simplicia, et quasi innocentis hominis ac rusticani, et qui nec facere nec declinare norit insidias: sed, quocunque respexeris, fulmina sunt, haeret in causa, carpit omne quod tetigerit, tergum vertit ut superet, fugam simulat ut occidat. Redeamus nunc ad superiora. Videtur quidem Ecclesiastes de divitiis et opibus retractare, quod secundum Evangelium repentina morte subtracti, quali moriamur haerede, nesciamus, utrum stultus an sapiens sit qui nostro est labore fruiturus Quod Salomoni quoque accidit. Non enim similem sui habuit filium Roboam, qui regnum David decem tribubus decurtavit. Ex quo intelligimus, ne filium quidem patris haereditate dignum esse, si stultus sit.
2.1.36
VERS. 22- 25.-- Quid enim proderit nomini de universo labore suo et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? Cuncti dies ejus doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est? Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae sua bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. Quis ita devorabit, et deliciis affluet, ut ego? Quam varii sint in nobis naturae nostrae affectus, in verbis patet Ecclesiastis, modo contra largum, modo voce frugi loquentis. Quid proderit, ait, quod homo semper laborat sub sole sine proventu aliquo? Vanus est labor sine fructu. Est aliquis durus, et immoderatius quam necesse sit immoriens operum studiis, patiensque laborum: non nocte, non die requiescit. Quis vitam istius totam aerumnis durisque laboribus excruciari non misereatur? Nunquam habet pacem, non requiemnon est illi honesta voluptas. Cum debet ei nox in tempesta quietem, jugiter cor ejus pernoctantis cura perurit. Et haec nonne vanitas est? Hoc pro parte largi. Alius in affectu loquitur de parte frugi. Nequaquam, inquit prohibeas instare labori, ne corpus et cor otiosi gravi veterno torpeant. Sed, quaeso, sitne magis famae, magis utile membris, ut aliquis edendo, bibendo, et labore suo fruendo, ostendens animae suae digna emolumenta laborum suorum, vivat convenienter humanae naturae, et non erit ingratus vitae rerumque datori, de cujus manu data sunt ista sufficienter: certe, si sit utrimque modus, tunc erit ibi mundus et decens naturae victus. Ecce patet quos affectus notavit, et proposuit Ecclesiastes, qui modo in multis, modo variantur in uno. Seipsum exemplar proponens ait: Quis ita devorabit, et deliciis affluet, ut ego? Quasi diceret: Affluo deliciando, sed non effluo luxuriando: 527 modus est in parcendo, modus in deliciando. Haec interim secundum litteram, ne videremur penitus simplicem praeterire sensum, et, dum spirituales delicias sequimur, historiae contemnere paupertatem. Quid enim ad opes terrae pertinet sapientia, scientia, virtus, in quibus se laborasse testatus est; cum sapientiae, scientiae, atque virtutis sit calcare terrena? Quid boni est aut quale Dei munus, et suis opibus inhiare, et quasi fugientem praeterire voluptatem: et alienum laborem in proprias delicias vertere, et hoc putare donum esse Dei, si alienis miseriis et laboribus perfruamur? Bonum est igitur veros cibos et veram sumere potionem, quos de agni carne et sanguine in divinis voluminibus invenimus. Quis enim et comedere, et, cum opus est, parcere potest, absque eo qui praecipit sanctum canibus non esse mittendum, et docet quomodo sint in tempore conservis danda cibaria, et juxta alium sensum, inventum mel tantum comedere quantum sufficit.
2.1.37
VERS. 26.-- Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed et hoc vanitas est et cassa sollicitudo mentis. Principium sapientiae est fons bene vivendi. Hanc bonus pro praemio meritorum accipit, et collata scientia levium rerum, laetitiam exagerat sapienti atque scienti. Unde noster Dominus nos exhortans ad bene sapiendum dicit: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Nemo melius sapit quam qui quaerit coelestia. Quaerenti coelum et terram sciendo tenenti, additur ad cumulum meriti, gaudet in perpetuum. Econverso vir malus pro talione meritorum accipit, utique quaque insistens vanis curis semper deprimatur cassa sollicitudine mentis. Ecce peccatoris peccator filius Adae adhuc audit quod peccans audivit Adam: In sudore vultus tui vesceris pane tuo; maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi. Magna est ergo vanitas, et cassa sollicitudo mentis peccatori, semper inhiare labori in acquirendis rebus, et multiplicandis, neque posse uti quaesitis, quia de his labores ejus tradidit ei qui placuerit Deo. Ideo in Evangelio legitur: Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. Sic primogenita Esau ad dilectum sibi transtulit Jacob, et benedictione paterna consecratum. Ita quoque Ruben primogenitus, quoniam maculavit stratum patris sui, amisit duplicem primogenitorum partem, regnum videlicet et sacerdotium. Filius accrescens Joseph pro primogenito reputatus est: Judas honorem regii nominis promeruit: Levi sacerdotum infula decoratus est. Multum itaque valet natura, sed plus operatur gratia. Fertur enim simia geminum edere partum; unum amat, alterum odit: quando venatores audit et canes, dilectum pectore et manibus astringens fugere nititur, sed ille odiosus cernens se derelinqui dorso matris insilit, et haeret importunior: mater aggravata pondere geminorum, dum periculum timet fugiendo dilectum projicit, et transfundit amorem suum in cum quem prius odio habuerat. Sic bona spes multo amplius valet quam mala res.

Intertext edge

Open linked passage

Note