Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentarius in Matthaeum
Matt 8.12
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10879 Coinma8
8.1
LIBER SEPTIMUS.
8.1
Experimento didici, sed hoc ipsum timens confiteor, confitens timeo, quia didici et expertus sum quidpiam, licet exiguum, de modo quodam locutionis, quo dilectus sanctis et dilectis loqui solet animabus, sicut audivimus in Canticis, dum quaelibet illarum dicit:« En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, et dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni» Item hoc ipsum repetens,« Surge, amica mea, speciosa mea,» ita subjungit:« Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis et facies tua decora.» Et quae me necessitas cogit istud confiteri, qui tale quid experimento didicerim? Existimo nonnulla, quia peccat aliquis, dum pene scandalizatur in me, hoc ipsum qui scribo, qui Scripturarum mysteria pertracto, praesumptioni reputans, et vanae gloriae, et subsannando quaeritans, quid opus sit ut scribam istis, cum sancti Patres tam multi ante nos tam multa tamque sufficientia scripserunt. Quid igitur? Scribam ne etiam illud experimentum dilecti, quomodo dicat,« surge, propera,» quomodo dicat,« sonet in auribus meis vox tua? Vere non ausim, sed hoc tibi, o amice, qui et ipse me ad scribendum saepe hortaris, in aurem dicere non veritus sum, nec verebor, si iterum audire volueris. Caeteris dico et hoc dixisse satis sit, quia revera etiam si tacere sive a scribendi studio cessare voluero, non valeo, et hoc non concedi mihi scio et bene sentio, et hoc gaudeo. Veracem esse didici, si virtutem discretionis habuisset, amicum beati Job, ubi dixit:« Sed conceptum sermonem tenere quis possit, et quidem conceptum sermonem superfluum sive malum non posset tenere, vitiosum est et stultum juxta illud Sapientis:« Sagitta infixa in femore carnis, sic verbum in corde stulti, sed econtra conceptum sermonem bonum et necessarium non posse tenere, gloriosum, quemadmodum Hieremias tenere non valens, cum dixisset:« Et factus est mihi sermo Domini in opprobium et in derisum tota die, et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar, in nomine ipsius,» ita subjunxit:« Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens.» Verumtamen quomodocunque volunt praesentes de nobis judicent, futuri clementius judicabunt.« Dum enim vivimus, ait vir illustris Hieronymus, et vase fragili continemur, videntur amicorum prodesse studia, et nocere aemulorum opprobria. Postquam autem reversa fuerit terra in terram suam, et tam nos qui scribimus, quam eos qui de nobis judicant, pallida mors subtraxerit, et alia venerit generatio, primisque cadentibus foliis virens silva succreverit, tunc sine nominum dignitate sola judicantur ingenia. Nec considerat qui lecturus est, cujus vel quale sit quod lecturus est, sive ille episcopus, sive sit laicus, imperator et Dominus, aut serico, aut in vilissimo miles et servus, aut in purpura panno jaceat, non bonorum diversitate, sed operum merito judicabitur.» Nunc coepta prosequamur.
8.2
« Nolite sanctum dare canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos.» In doctrina sua servus Domini, scientiam habens Scripturarum, unde et dicitur« scriba doctus in regno coelorum,» magnam habere debet temperantiam, maximeque illi congruit attendere locum, tempus personam. Nam si absque consideratione horum sermonem effundat intemperans doctor, immoderatus praedicator, saepe contingit illi dare santum canibus, et mittere margaritas suas ante porcos. Nonne etiam plerosque illorum, qui margaritas de quibus agitur, diligenter pro tempore et loco absconderunt canes et porci, id est homines immundi et protervi, injuriose discusserunt ac perscrutati sunt, et conculcatis margaritis, ipsos diripuerunt? Multos enim occiderunt, quam plures persecuti sunt, non ut ipsi margaritas haberent, sed ut margaritae ipsae nusquam comparerent. Magnum cautelae hujus exemplum primus ipse, qui haec loquitur, in facto suo praebuit, quia videlicet Scripturam suam ita condidit, ut ab omnibus vel a quibuscunque posset intelligi. Non ei sufficere visum est, quod labium, quod omnibus unum erat, et sermones quos eosdem habebat omnis terra, confundit in constructione Babylonicae turris, atque ita removit omnes gentes a lectione Scripturarum, quas erat traditurus uni scilicet Hebraeae genti. Nam et in illa Dei gente unica, quae legem accipiebat, qui credebantur eloquia Dei, non defuerunt nec defuturi erant porci vel canes hujusmodi, margaritis coelestium sacramentorum indigni, et quibus omne sanctum non deberet dari, quod fieret 625 vel factum esset, si nudo sermone absque figuris et aenigmatibus lex et prophetae fuissent elocuti. Proinde igitur talem Scripturam condidit, quae non facile posset intelligi quo tenderet, vel quale contineret mysterium regni Dei: et sicut ipse tunc fecit, ita docet cum dicit:« Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.» Quare?« Ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos.» Duplex causa est, videlicet ne et margaritis fiat injuria, et nobis vitae periculum sive mortis occasio nostra indiscretio fiat.« Petite et dabitur vobis: quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur.» Nil ergo obest aut oberit sancto gregi humilium, quod porcis et canibus margaritae absconditae sunt, et quod propter canes omne sanctum intus repositum est. Nam« qui habet clavim, imo qui ipse est clavis David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit,» semper praesto est, qui et sicut novit quibus vel qualibus claudendum, ita et optime scit qualibus sit aperiendum, qualibus dandum. Petendo, quaerendo et pulsando, semetipsos manifestant hi qui digni sunt. Hic fortitudine opus est. Qua fortitudine? Illa nimirum vel simili illi, qua pater fortium Jacob cum angelo luctatus est, et victor existens, dicenti sibi:« Dimitte me, non dimittam te, ait, nisi benedixeris mihi.» Et benedixit ei in eodem loco. Qualis ergo fuit illa fortitudo? Quid senserat ipse qui dixit:« Quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?» Nimirum fortitudo illa gemitus fuit inenarrabilis, fletus fuit spiritus contribulati, et rogatus cordis contriti et humiliati, quo et Moses eumdem Deum dicentem:« Dimitte me,» tenere potuit. Denique et hoc testatur Osee, imo et ipse Deus loquens in Osee; qui cum dixisset de illo:« In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est,» addidit dicens:« Flevit et rogavit eum» Igitur humili fortitudine, forti humilitate hic opus est, ubi sanctum absconditum et in littera obfirmata clausae tenentur margaritae sensuum coelestium. Et sicut ille Jacob luctatus est cum illo angelo, in quo sine dubio Deus erat, qui et victum se fatebatur, ita luctari debet verbi Dei amator cum sermone vel scriptura quae est ex Deo, nec dimittere antequam vincat vinci volentem, sensumque comprehendat utilem in littera latentem. Lucta enim pulcherrima est, tandiu perseverare petendo, donec inveniat pulsando, donec sibi aperiatur. Quantum sibi placeat hujusmodi lucta, quam veraciter vinci cupiat ipse, qui reluctari videtur, dum non citius aperit, nos animadvertere vult, cum protinus dicit:
8.3
« Quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? aut si piscem petierit, nunquid serpentem porriget ei? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se.» Argumentum hoc suam habet intentionem, nec dubium est banc esse, ut non simus filii diffidentiae propter hoc, si Pater vester petentibus dare et pulsantibus distulerit aperire. Non vult hoc Pater, sed istud potius, ut ubi magis clausum est, ibi magis te exerceas, spemque tuam in exercitio robores ex ea consideratione quia Pater est, et cum differt dare sive aperire, idcirco differt ut experiaris quia nihil habes quod non acceperis et non in teipso glorieris, tanquam sufficiens tibi sis quae gloriatio fuit vel est maligni, sed cogites et loquaris secundum exemplum Apostoli, qui dixit:« Fiduciam autem tandem habemus, non quod sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.»--« Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester?» Et qualis Pater? Utique bonus, et solus bonus, cujus comparatione vos omnes mali estis, et nihil boni, nisi ex accidentali dono ejus habetis. Adam pater utique malus, quippe qui et se et omnem posteritatem suam morti addixit, hic tamen filio suo petenti panem non daret lapidem, petenti piscem non porrigeret serpentem. Herodes quidem, sub quo natus est hic ipse Dominus, qui haec loquitur, filiis suis plus quam lapidem, scilicet mortiferum praebuit ensem, sed hoc non fecit petentibus panem aut piscem, imo, ut videbatur sibi, Patri machinantibus mortem.« Quanto magis, inquit, pater vester» vobis ad intelligendam Scripturam, quae vere est panis, petentibus apertionem cordis, nequaquam econtrario faciet, ut cor obtusum et lapideum det vobis? Similiter si petieritis piscem, id est si legentes volueritis cognoscere Christum, cujus sacramentum quodammodo ita latet in Scriptura legali atque prophetica, sive piscis in aqua, nequaquam porriget vobis serpentem, inducendo vos in errorem et sensum a Christo, quem in Scripturis pio quaeritis desiderio, longe recedentem. Non est hoc suum, ut, petentibus Spiritum veritatis spiritum det erroris. Apud alium evangelistam adhuc scriptum est:« Aut si petieritis ovum nunquid porriget illi scorpionem?». De hoc dicere delectat, quia sancti omnes antiqui, sicut panem Verbi Dei, et sicut piscem, id est Christum, petebant et quaerebant, ita et ovum a Patre misericordiarum desideratissime postulabant, et prophetica oracula sine dubio dandum esse confirmabant. Quod vel quale ovum? Illud nimirum, cui Spiritus sanctus obumbrare dignaretur, superveniens in illud in modum volucris, ovo suo supersedentis, donec pullus in eo formetur. Sic enim futurum erat, et sic factum est. Spiritus sanctus, o beata Virgo Maria, supervenit in te, et virtus Altissimi obumbravit tibi, et ita concepisti et peperisti Filium volucrem, id est non terrenum sed coelestem, non carnalem sed spiritualem, quamvis veram carnem et terrenum corpus habentem. Hujusmodi ovum petebant sine dubio priores filii, maxime qui non solum fidem, verumetiam prophetiam habebant tanti sacramenti. Exempli gratia,« Qui,» ut supra jam dictum est,« luctabatur cum viro usque mane, Nec dimittam te, ait, nisi benedixeris mihi,» sine dubio benedictione illa, ut de stirpe mea fiat illud ovum, ut obumbrante sancto Spiritu femina circumdet virum. Nos quoque dum de Scripturis diligenter et desideranter quaerimus testimonium, ut certo sciamus quod ita jam sit factum, profecto Patrem petimus ovum, nec Pater nobis porriget scorpionem, ut de beata Virgine quidquam suspicemur quod sit contra veritatem, quod pertineat ad haereticam pravitatem.
8.4
« Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex et prophetae. Intrate per angustam portam, quia lata spatiosa via est quae ducit ad perditionem. Et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam! Et pauci sunt qui inveniunt eam.» Ergo, inquit, quoniam in Patre vestro promptum est bona petentibus dare, petite rationabiliter, quaerite sapienter, pulsate prudenter. In quo? In eo videlicet ut« quaecunque vultis ut faciant 626 vobis homines, et vos faciatis eis.» Si enim vos non dederitis, quo jure dabitur vobis? Si non dimiseritis, qua rectitudine dimittemini? Facite ergo ut dixi.« Haec est enim lex et prophetae.» Haec tota est summa illorum:« Diliges proximum tuum sicut teipsum.» Hinc Apostolus:« Qui enim diligit proximum, legem implevit: Nam: Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces; et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Plenitudo legis est dilectio.» Quam laboriosum hoc est carni, et sanguini? Haec enim regula:« Quodcunque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis; sive,« Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris,» usque ad inimicum hominem se extendit: Nonne tu vis, ut inimicus tuus, si te invenerit, parcat tibi, sicut David pepercit Sauli? Ergo et usque ad inimicum haec regula se extendit, praesertim quia Sapientia dicit, et Apostolus meminit:« Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere.» Et Dominus:« Benefacite his qui vos oderunt.» Quam laboriosum, inquam, hoc est! Ait ergo:« Intrate per angustam portam.» Non negat esse laboriosum, qui haec dicit,« Intrate per angustam,» etc. Sed qualibus angusta est haec porta, et arcta haec via? Utique superbis et tumidis, qui multi fuerunt et sunt. Tales per latam et spatiosam viam ierunt in perditionem. Nunquid mitibus et humilibus similiter haec porta augusta et arcta est haec via? Non utique, sed sicut dicit eis:« Jugum enim meum suave est, et onus meum leve,» ita veraciter dicat eisdem, porta mea vita mea, et si incipientibus angusta videtur et arcta, postmodum talis invenitur, ut dicas illud quod dicebat Psalmista, hujus habens experimentum:« Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum»
8.5
« Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.» Hic prudentia opus est, prudentia spiritus, quae una est ex divisionibus gratiarum; est enim discretio spirituum. Neque enim absque gratia ista falsi prophetae cognosci possunt, quia duplices sunt, introrsum turpes, speciosi pelle decora; intrinsecus lupi rapaces, extrinsecus quasi oves simplices, omnem humilitatem et mansuetudinem mentientes. Tales olim venerunt et venturi erant ad subvertendum, si fieri possit, pariter et Novum Testamentum. Unde sumenda discretio sive discretionis hujus certitudo?« A fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos.« Fructus eorum opera sunt. Possunt enim cognosci et dijudicari ex verbis suis. Hic, ut jam dictum est, prudentia opus est, quae armata sit verbo Dei, et oculata oculis scientiae Scripturarum, quales laudantur in Canticis, quod sint sicut columbae residentes« super rivulos aquarum juxta fluenta plenissima.» Quidquid dicat quis, conferendum est cum Scripturis, quas non ab homine, neque per hominem, sed a Spiritu sancto per revelationem Jesu Christi acceperunt, ut loquerentur et scriberent homines sancti; et« licet nos, ait Apostolus, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter id quod accepistis, anathema sit et iterum anathema sit.» Hoc dictum, haec sententia similiter omnium illorum est, qui neque ab homine, neque per hominem acceperunt, sed per Spiritum sanctum, unde et scripturae illorum omnes solae canonicae dicuntur et sunt.« Si quis,» ait Joannes in calce suae Apocalypseos, et alii cuilibet prophetarum et apostolorum dixisse congrueret,« si quis, ait, adjecerit supra haec, adjiciet Deus supra illum plagas quae scriptae sunt in libro hoc, et si quis diminuerit de verbis prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae.» Sed jam ipsa Domini verba sequamur.« A fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit. Mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.» In his omnibus sensum quidem habemus evidentem, sed principalem quaerimus intentionem. Boni auditoris officium est animadvertere, coelestis orator non solum quid dicat, verumetiam quid maxime intendat. Est itaque hic sensus vel haec intentio in istis verbis ejus. Sicut discernere scitis lignum unde ficum vel uvam colligitis, quod spina vel tribulus aut mala arbor non sit, ita et me, cujus ex ore veritatem simul et opus veritatis accipietis. Exempli gratia, cum dico cuidam centurioni:« Vade, et sicut credidisti fiat tibi!» itemque cuidam alii:« Vade, quia filius tuus vivit,» cum dicam cuidam leproso:« Volo, mundare,» et statim fit, et multa alia multo majora his, me, inquam, per haec discernite a falsis prophetis, quia non potest utrumque esse, ut et de corde meo confingendo, et falsum loquendo in nomine Domini, arbor mala sim, et fructus faciam tam bonos, ut vos ipsi sentitis quia multa bona opera operor in medio vestri. Ecce loquor« in nomine Domini,» scilicet profitendo quod Dominus nomen meum sit, vel quod non semper me, sed in me sit nomen Domini, teste Domino Patre meo, Patre Deo, cum dicit de me quodam loco sic:« Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.» Sic, inquam, loquor« in nomine Domini,» ut profitear quod Dominus nomen meum sit, et quod de prophetis ego propheta magnus dominando praedicaturus sim. Dico enim:
8.6
« Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Multi enim dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos. Discedite a me qui operamini iniquitatem.» Ergo et Dominus et invocantium me Dominum, judex ego sum, adeo tutus et dominationis meae compos ipse, ut cavendum sit his qui invocant me Dominum, ne indigni judicentur a me, quem invocant, ipsa hujus nominis mei invocatione. Mira assentationis repulsio, qua plurimum delectari solent, maxime in initiis suis« reges gentium, et qui dominantur eorum.» Nam quotus quisque tunc erat, qui jam sciret dicere illi.« Domine, Domine,» nisi forte qui curatione indigebant et virtutem ejus sentire incipiebant. At ipse de talibus non curans, quoniam in hoc natus erat, et ad hoc venerat in mundum, ut testimonium perhiberet veritati, id est sibimetipsi;« Ego enim sum, ait, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater,» ita loquebatur, ut erat dignum se, scilicet jam cum potestate magna et majestate. Unde postmodum evangelista:« Admirabantur, inquit, turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos, sicut potestatem habens, non sicut Scribae eorum et Pharisaei:» Non, inquam, sicut Scribae et Pharisaei, quia videlicet non eum delectabat assentatio vel adulatio haec, ut vocaretur ab hominibus Rabbi. Illi et similes eorum quicunque alii, quam vel qualem 627 in docendo habent potestatem? popularis aurae servi, gloriosae cupiditatis, qui totum curant de opinione sermonis sui, de profectu audientium nihil. Vere impotes, vere nullam potestatem habentes, quos si laus ventosa perflaverit, tristes extenuantur. Iste, qui lucrum solum quaerit animarum, et claritatem ab hominibus non accipit, magister et exemplum omnium, qui non suam, sed Dei gloriam quaerunt, facit prior ipse quod doceat, assentationem tam praesentium quam futurorum repellens, et dicens:« Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum.» Pater ejus una est persona, quae in Psalmo dicit de isto Filio suo, Verbo suo:« Eructavit cor meum verbum bonum:» nobis autem adoptionis filiis Pater est unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unde animadvertendum quia fere ubicunque absque determinatione possessivi hujus pronominis meus, vel mei, dicit Pater vel Patris, ea quae loquitur, minora sunt majestate suae divinitatis, ut illic:« Et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio, quia Pater major me est.» Ubi autem determinat, Pater meus, vel Patris mei, non sine indicio loquitur divinae majestatis, quemadmodum hic,« sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est,» subauditur, cum eo quod dicit mihi,« Domine, Domine, ipse intrabit in regnum coelorum,» addens adhuc:« Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus?» et caetera ut supra.« Quamobrem confitebor illis, quia nunquam novi vos: Discedite a me, qui operamini iniquitatem?» Nimirum, quia quod prophetaverunt, sibimet prophetaverunt, id est, non prophetando Dei, sed suam gloriam suumque temporale commodum quaesierunt, sicut Balaam, qui cum bona et vera prophetasset, malum dedit consilium; nam ad suggestionem ejus mulieres Madian deceperunt filios Israel in Beelphegor. Similiter multi, in nomine ejus daemonia ejicientes, sive de hominibus exorcizando et baptizando, sive de aris et templis dedicando illa Deo vero, in quibus habitabat et colebatur daemonum multitudo, et multas virtutes homini facientes, quae videbantur quidem, sed non erant vere virtutes, imo virtutum simulationes, mercedem aliam quam Domini quaesierunt, et mercedem suam receperunt. Idcirco« confitebor illis, Quia non novi vos.» Confitebor, inquam, id est, dicam id quod prius celavi, permittens illos sibi justos videri, juxta illud:« Tacui, semper silui, patiens fui, quasi parturiens loquar.»
8.7
« Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro qui aedificavit domum suam supra petram. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit, fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis est viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Et descendit pluvia, et venerunt flumina et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit et fuit ruina ejus magna.» Formidabilis confessio, quae in illa die sic revelabit vel conscientias fundamenta pseudoprophetarum et omnium qui operantur iniquitatem, quemadmodum tempestas pluviarum et inundatio fluminum et flatus ventorum irruentium revelant fundamenta domus, quae non supra petram, sed super dissolutam et fluxam fundata est arenam. Cadent enim et ruent ruina magna in turbine vocis hujus:« Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus,» non quia audistis verba mea, sed quia non fecistis ea. Domus autem illorum qui audiendo et faciendo posuerunt fundamenta supra petram, firmiter stabit, neque enim hi, qui a dextris erunt cadent eundo cum sinistris in supplicium, imo ascendent in vitam aeternam ad percipiundum regnum sempiternum, ab origine mundi sibi paratum.
8.8
« Et factum est cum consummasset verba haec Jesus, admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribae eorum et Pharisaei.» Qualem, quam vehementem dicit rationem admirationis illius,« qua admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim, inquit, docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribae eorum et Pharisaei.» Quidnam, rogo, est potestatem habere in docendo? Imo quid est potestatem non habere in docendo? Nam ex hoc opposito melius cognoscitur, quid sit potestatem habere in docendo. Ergo potestatem non habere in docendo est bona loqui, et esse malos Scribas et Pharisaeos, volendo placere hominibus, et adulando divitibus, ut ex eis aliquid commodi adipiscantur. Contra tales apud Ezechielem sermo propheticus hoc modo gravissime invehitur.« Haec dicit Dominus Deus: Vae qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis, ad capiendas animas! Cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum, et violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.» Quid enim est vivificare animas quae non vivunt, et interficere animas quae non moriuntur, nisi justificare impium, et condemnare pium pro muneribus? Hoc namque tale est, quale esse consuere pulvillos sub omni cubito manus, et facere cervical sub capite universae aetatis, et hoc propter pugillum hordei et fragmen panis, id est propter emolumentum vel commodum temporale, vile nimis et exile comparatione detrimenti justitiae, quod sibi talis adulator peccati alieni scienter acquirunt. Num ergo hi tales in docendo potestatem habent? imo servi servorum, impotes et venales clientuli sunt. Iste Magister unus, Magister verax, et viam Dei in veritate docebat, qui inter caetera quae contra avaritiam illorum disputavit, adeo nulli unquam adulatus est, ut in Hierosolyma, civitate magna et opulenta, nec saltem unius noctis hospitium aliquando habuerit.
8.9
CAP. VIII.
8.10
« Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens manum tetigit eum, dicens: Volo, mundare.» Et ante et post sermonem habitum in monte, valde multos narrat evangelista Dominum Jesum infirmos curasse, non exprimens singillatim qualiter et quibus ab infirmitatibus fuerint liberati. Ante enim dixit:« Et circuibat totam Galilaeam docens in synagogis, et praedicans Evangelium verbi, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et curavit eos.» Post sermonem vero facta de tribus narratione sigillatim, scilicet, de isto leproso, et de puero centurionis, et de socru Petri, rursum dicit:« Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes, et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit.» Pauca ergo de multis conscripta sunt, sed secundum intentionem scribentis evangelistae pro suscepto negotio sufficientia sunt. Iste ergo gloriosus Filius Dei, honorabilis Filius hominis, propterea de monte coeli descenderat in campum hujus mundi, 628 ut infirmitates, id est peccata, sanaret omnis hominis, Judaei primum et deinde gentilis. Curationem Judaei meditabatur in emundatione leprosi, qui et Judaeus erat, propter quod et dixit ei, tanquam alumno legis:« Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis.» Porro, curationem gentilis meditabatur in sanatione pueri centurionis, qui et ipse gentilis erat. Propter quod et indignum se introitu Domini judicavit, et sicut Lucas meminit, seniores Judaeorum quasi suffragium ferebant ei, dicentes:« Quia dignus est, ut hoc illi praestes, diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.» Recte igitur leproso, non solum,« volo,» vel solum« mundare,» dixit, verumetiam manum extendit, eumque tetigit, puerum autem centurionis non tetigit, et nec saltem ad eum introivit, quin videlicet Judaeum ita curavit, ut ex ipso carnem assumeret, et in medio ejus habitaret, quod nimirum tangere fuit, ad gentiles autem per semetipsum non accessit, sed postquam totam salutem operatus est, et in coelum ascendit, suos eis praedicatores misit.
8.11
Cum autem dicimus aut legimus prius Judaeum, id est Judaicum populum, per praesentiam Salvatoris esse curatum, non solos illos paucos attendimus, qui tunc in corpore inventi, ante vel post passionem ejus crediderunt, sed universam populi illius electionem, omnes qui jam a saeculo migraverunt, a tempore promissionis quae facta est ad Abraham, usque ad tempus illud, quia tunc salvati, et ab inferis educti sunt per ipsum, cujus venturi fidem habuerant. Proinde et ipsa infirmitatum diversitas non negligenter pensanda est, quia videlicet ille ex Judaeis tantummodo erat leprosus: puer autem centurionis et paralyticus erat, et male torquebatur. Hoc enim secundum similitudinem illorum duorum hominum, plus mali populus gentilis, quam populus. Judaicus quia possidebatur a diabolo, daemonia colens pro Deo, neque enim notus illi erat Deus. Judaeus autem tanquam ratione non privatus, in ipsa lepra sua Deum cognoscens, legi erat subditus. Cui enim gravius quam leproso lex dominabatur? Scribuntur fuisse graves manus Moysi, et revera nulli magis quam leproso gravis fuit manus legis litteralis.« Quicunque, ait, maculatus fuerit lepra, et separatus ad arbitrium sacerdotis, habebit vestimenta dissuta, et caput nudum, os veste contectum, contaminatum, ac sordidum se clamabit omni tempore quo leprosus est immundus, solus habitabit extra castra.» De caeteris quoque immunditiis, scilicet de fluxu seminis et de menstruis, est judicium legis, sed et de aliis corporalibus maculis, videlicet si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi vel torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore vel herniosus: non accedet, inquit, offerre hostias Domino, nec panes Deo suo.» Porro de illo, qui male torquetur, id est qui daemoniosus est, ut erat puer iste centurionis, nullum usquam judicium lex decrevit. Per omnia igitur congrue, sicut jam dictum est, per leprosum legis alumnum Judaicus, et per gentilis hominis puerum gentilis populus, a suis curandus peccatis, significabatur: per gratiam hujus Filii hominis, qui in operibus suis exterioribus sine dubio salutem animarum, propter quam venerat, die ac nocte meditabatur salutem, et eorum qui sub lege erant, ut ille leprosus, et eorum qui sine lege erant, ut iste puer a proprio sensu captivus.
8.12
Quid si vel Judaeus postquam a lepra Pharisaica mundatus est, vel gentilis postquam a doemone, id est a cultura doemonum, liberatus est; quid, inquam, si vel ille vel iste per fidem Jesu Christi, per lavacrum regenerationis Spiritus sancti salvus factus, iterum peccaverit? Nunquid et postea salvari vel ad salutem revocari poterit? Poterit plane, si dignos poenitentiae fructus fecerit.« Filioli mei,» inquit Joannes apostolus,« haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.» Exemplum hujus rei mysticum divinus evangelista continuo subordinavit. Ait enim:« Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem, et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris. Et surrexit, et ministrabat eis.» Quid enim domus Petri, hominis utique fidelis et fidei ardentis, nisi Ecclesia est Dei viventis? Ergo socrus Petri febricitans, anima est habens quidem fidem Christianam, sed alicujus peccati, seu vitii passione cum periculo vitae laborans. Lucas evangelista hoc etiam memorat,« Qui rogaverunt illum pro ea.» Igitur socrus Petri, cujus in domum Dominus Jesus venerat, anima est, ut jam diximus, Christiana vel fidei domestica, quae cum vitiis et peccatis febricitare coeperit, et pene spiritum vitae amiserit, rogant fideles pro ea, et orando ab omnibus confirmatur charitas in ea. Praeterea et hoc Lucas meminit, quia,« stans super illam, imperavit febri, et dimisit illam,» Matthaeus dicit quia« tetigit manum ejus, et dimisit eam febris.» Lucas autem, ut jam dictum est,« stans, inquit, super illam, imperavit febri, et dimisit illam.» Uterque surgentis hoc exprimit opus, quia« surrexit continuo, et ministrabat eis,» videlicet Domino et discipulis ejus. Hinc breviter dicendum, quia super febricitantem stare, est ejusmodi animam respectu timoris sui valde terribiliter concutere, judiciique futuri memoria conturbare, ita ut dicat:« Conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea turbata est valde.» Non enim sicut ante notitiam veritatis lactatur anima dulcibus gratiae mammillis, ut Creatorem suum cognoscat; non, inquam, ita, cum post veritatis agnitionem et susceptam fidem aliquid criminale peccaverit, rursus tam facile prona indulgentia sese illi Jesus impendit, sed quasi desuper stantis terretur animadversione judicis, verbi gratia dicentis:« Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo quem scripsi.» Porro jacentis manum tangere, est confortare et adjuvare volentem violentiae peccati resistere. Quo enim alio modo quispiam liberaretur de corpore mortis hujus? Denique cum vult, potest homo jacere et febricitare, vel qualemcunque passionem corpori suo adducere: sed ut de lecto surgat, eademque passione careat, non in sua voluntate, sed potius in medici positum est curatione. Similiter cum vult, potest sine lege vivere, id est, sine timore Dei mala securitate in peccatis jacere, sed ut surgat, et animae sanitatem recipiat, non in virtute sua, sed in sola positum est gratia Liberatoris. Etiam si velle adjaceat, non invenit bonum perficere, postquam malo volens tradidit se. Hinc est illud Apostoli, sub persona talium suspirantis:« Condelector egi Dei, secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberavit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum.» 629 Igitur secundum mysterium severitatis quidem est, quod ut Lucas scribit,« stetit super illam,» adjuvantis autem sive liberantis gratiae, quod, sicut ait hic Matthaeus,« tetigit manum ejus.» Porro et apud illud et apud istum, sicut in caeteris, ita et in isto facto manifesta et rata est astipulatio veritatis, quia credendum est illi in sermonibus suis, quia sicut Dominus potestatem habens vitae et mortis, sive vitae et sanitatis, tantummodo stetit, et imperavit, stetit et tetigit, et febris fugit.
8.13
Interea, et hoc dicendum tibi, quicunque es vel esse cupis prudens auditor Evangelii, ne ordinem requiras factorum in omnibus, quae ab evangelistis conscripta sunt. Non enim ordini intendunt rerum gestarum, sive temporibus describendis, quibus res gestae sunt, sed provisum singuli sequuntur coeleste mysterium, utpote animalia spiritualia, quae ante et retro oculis plena sunt. Nunquid enim ordo factorum apud hunc et apud Lucam tam diversus esset sicut perpendere potes, nisi causa mystica subesset? Imo sicut periti artifices, sicut optimi aurifices, dum quisque illorum vas quodcunque pretiosum, sive decoram regio capiti fabricare cupit coronam, appositis sibi gemmis non curat attendere de singulis, quo tempore vel quali pretio comparatae fuerint, sed hoc solum intendit, qualiter auro superordinatae, varietate sua melius placere possint intuentium oculis: ita isti fidissimi fabricatores evangelicae veritatis, non tantum attendere debuerunt, quibus temporibus vel quo temporum ordine miracula gesta fuerint, quantum eorumdem miraculorum qualitates, quae sumpta de innumerabilibus gestis, et subordinate competentibus locis, sufficere possent ad splendorem veritatis, ferendumque suffragium gloriae et honori hujus Filii hominis, quod sicut verus homo, ita et verus Deus sit. Hinc est illud in Psalmo:« Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.» Quid est enim corona de lapide pretioso in capite, nisi Scriptura haec, testimonium ejus opifex, divinis illustrata miraculis, in initio praedicationis evangelicae? Non igitur magnopere requiras in gestis ordinem temporum, ubi longe pulchriorum fulget ordo mysteriorum, de quo jam dictum est, et adhuc dicendum. Dictum quippe est, quia futurum erat, ut de populo Judaico prius a lepra sua pars aliquantula, et deinde gentilis populus a fanatico errore suo curaretur, ac deinceps quisque jam fidelis, jam Christianus peccatis actualibus iterum oppressus, gratia miserentis Dei liberaretur, secundum similitudines istorum, videlicet leprosi mundati, et pueri centurionis a daemonio liberati, et socrus Simonis, quam febricitantem idem Dominus potenti imperio sanavit. Nonne et hoc futurum erat, de haereticis, quod factum est? sicut Joannes Apostolus dixit:« Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.»
8.14
Sequitur ergo:« Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes, ejiciebat verbo spiritus, et omnes male habentes curavit.» Hoc ipsum Lucas scribens:« Exibant autem, inquit, daemonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans, non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.» In praesenti facto manifestum magnumque et evidens erat divinitatis sive divinae fortitudinis experimentum, quia sicut caetera, sic et istud in potestate faciebat, et hoc ad testimonium pertinet veritatis, ut veraciter posset dicere:« Opera quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa testimonium perhibent de me.» Porro, juxta mysterium jam praescriptum, spiritus vel daemonia, quae verbo ejiciebat, et quae« exibant a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei, ipse autem increpans non sinebat ea loqui,» haeretici sunt, vel fuerunt homines ficti, simulatores, et callidi, qualium primus in Actibus apostolorum Simon exstitit, qui et ipse credidit, sed fides vel confessio ejus et similium clamantium,« Tu es Filius Dei,» similis est confessioni daemoniorum, quae non sinebat loqui Filius Dei, quia non est speciosa fides vel confessio in ore, si dilectio non sit in corde.
8.15
Quid autem est, quod cum dixisset evangelista,« et omnes male habentes curavit,» statim subjunxit,« ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes portavit.» Denique ubi hoc per Isaiam prophetam dictum est, de passione ejus sermo propheticus erat, sicut manifeste docent sequentia haec:« Et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus,» et caetera. Et revera hoc fuit illi infirmitates nostras accipere, et aegrotationes portare, scilicet, vulnerari propter iniquitates nostras, et atteri propter scelera nostra, flagellis caedi usque ad livorem sanctissimi corporis sui, et in similitudinem ovis sive agni ad occisionem duci, et in ipsa occisione cum sceleratis reputari, quae omnia illo prophetiae loco conscripta sunt, de quo capitulum hoc evangelista sumpsit. Quid ergo est talis capituli praesens commemoratio, nisi pia et prudens tanti medici vel propositi ejus consideratio? Nam quia propositum ejus hoc erat, ut peccata nostra portaret, quae vere infirmitates, vere sunt animarum nostrarum aegrotationes, valde pium atque pulcherrimum fuit cordi hujus evangelistae considerare, scriptoque suo nobis innuere, quia suum opus quod est aegrotationes, ut jam dictum est, animarum portare sive sanare, ab aegrotationibus corporum coepit operari, ut prius ab illis, dum visibiliter curaret medicus verus innotesceret, et tunc demum ad curandas aegrotationes animarum perveniret. Nam fecit quidem initium signorum coram discipulis suis, convertendo aquas in vinum, sed hoc fuit publicum praedicationis suae officium, cum necdum Joannes suum implevisset cursum. Postquam Joannes traditus est, tunc sive exinde ipse et praedicare regnum Dei, et miracula facere coepit Simoni, scilicet, curare corporum infirmitates, ut perinde, sicut jam dictum est, ad curationem animarum perveniretur. Et de potestate quidem hujus Filii hominis, potestate divina hujus Dei et hominis, et ea quae jam dicta, et ea quae adhuc sunt dicenda, magna et mystica experimenta sive testimonia sunt.
8.16
Sed quid sibi vult haec interpositio, quam rebus gestis evangelista taliter interposuit?« Videns autem, inquit, Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister, sequar te quocunque ieris. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Alius autem de discipulis ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.» Quid, inquam, hoc sibi vult, quod haec dicta Filii hominis ad duos homines tam diversa rebus gestis, id est mirabilibus ejus interposuit? Nam hactenus potestatem ejus evidenter demonstraverat, quomodo cum potestate dixisset ad leprosum,« Volo, mundare;» quomodo dixisset centurioni,« vade, et sicut credidisti 630 fiat tibi!» quomodo tactum sive imperium ejus fugisset febris, quomodo spiritus verbo ejecisset, et omnes male habentes curavisset, inter quos exeuntia daemonia, sicut Lucas meminit, increpans, non sinebat loqui, et continuo dicturus est quomodo surgens imperavit ventis et mari, ut fieret tranquillitas, et obedierunt ei. Quid ergo dicemus? Plane si in rebus gestis, rerum in Ecclesia gerendarum processum, qualem exponere coepimus, divinum evangelistam attendisse praesentis, causam habes in promptu cur haec ad duos homines dicta tam diversa praeterire, vel tali loco inserere voluerit. Futurum quippe erat ut, curata animarum lepra in Judaeis, sedata in gentibus daemoniaca vexatione fanatici erroris, dum rursus in domo Petri, quae est Ecclesia, curatur vitiorum febris, et de Ecclesia eliminantur haeretici spiritum malum habentes, et idcirco indigni loqui de Filio Dei; futurum, inquam, et hoc erat, ut multi arriperent, aut suscipere viderentur propositum perfectionis: alii per improvidam praesumptionem, alii per timoratam devotionem. Nimirum eorum qui praesumptione accessuri erant, exemplum est ille, qui dixit:« Magister sequar, te quocunque ieris,» eorum autem qui cum timore vocati sive admoniti accedunt, ille qui ait,« Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.» Quantos putas in Ecclesia fuisse vel esse, qui secundum horum utrorumque exempla tam diversa diversos exitus habuerunt, vel habent professionis suae? Digne igitur et hoc evangelista non praetereundum existimavit, ut deinde futuras in Ecclesia seditiones prospiciens sive ex falsis fratribus, sive ex manifestis adversariis persequentibus subjungeret, dicens:« Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus, et ecce motus magnus factus est in mari,» etc.
8.17
Nunc eadem dicta perspiciamus:« Videns, inquit, turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. Sicut tunc turbas multas circum se videbat, ita et multitudines gentium oculis suae divinitatis, cui omnia praesentia sunt, credituras in se fore praevidebat. Item quod venerabiliter aspiciendum est, sicut plerisque credentium in se dicturus erat per Spiritum sanctum, diffusum in cordibus ipsorum, per inspirationem sancti desiderii, in quo fastidium est praesentium, et appetitus coelestium, sive futurorum; sicut, inquam, dicturus et ineffabili dictione sua facturus erat, ut transirent vel relinquerent saeculum, tumultumque effugerent curarum saecularium( ut faciunt nunc hi, qui coenobialem, sive solitariam vitam eligunt), ita tunc jussit ire trans fretum. Non dictum est, jussit turbis multis, quae circum se erant, neque dictum est, jussit discipulis suis, qui tunc admodum pauci erant, sed dictum est ab evangelista indefinite,« jussit ire trans fretum.» Cur hoc? nisi quia jussio haec, juxta sensum hunc mysticum, non tam praeceptum est quam consilium. Sicut enim quodam loco dicentibus discipulis ejus.« Si ita causa est homini cum uxore, non expedit nubere,» respondens ait,« Non omnes capiunt verbum istud,» ac deinceps:« Qui potest, inquit, capere, capiat,» ita de omni freto curarum saecularium, quibus licito quidem fideles implicari possunt, sed cum illis perfecti esse non possunt, prudenter aut discrete sentiendum est, quod sic quosdam jusserit vel jubeat ire trans fretum, ut non tamen omnibus imponat necessitatem omnino relinquendi conjugium, curamque omnium rerum familiarium. Et taliter quidem transfretare, Christum sequi est. Sed attende diligenter, quid vel quomodo fortis ille Scriba dixerit:« Magister, inquit, sequar te quocunque ieris.» Primum ipsa appellatio insuavis est, cum dicit,« Magister,» non dicit, Domine; insuavis, inquam, et sine dilectione. Nam si rite recolis, eorum appellatio, qui cum dilectione appellaverunt, talis erat, ut dicerent: Domine. Exempli gratia: ut appellatio Petri dicentis,« Domine, si tu es, jube me venire ad te.» Talis appellatio, magister, sive Rabbi, Pharisiaca exstitit, quibus delectabile erat sibi salutare, et sic salutari, vocare et vocari ab hominibus Rabbi. Judas impius sic appellare potuit, ut, caeteris singulatim dicentibus,« Nunquid ego sum, Domine,» ille, ut erat cordis amari et perfidi, diceret,« Nunquid ego sum, Rabbi?» Et quidem bonum et suave est utrumque dicere simul, Magister et Domine, unde et dicit ipse:« Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim;» sed solum hoc dicere, Magister, sive Rabbi, et non dicere, Domine, cordis est longinqui, id est remoti a familiaritate dilectionis.
8.18
Deinde quantae est praesumptionis dicere vel dixisse Magistro et Domino huic,« sequar te quocunque ieris?» Quis enim unquam fuit qui sequeretur eum quocunque ivit, vel cui diceret ipse ore suo, Sequere me quocunque iero? Sed non mirum, Scriba enim fuit, cujus ordinis homines de justitia sua valde fuere praesumptuosi, et gloriabundi, unde et ab ipso Domino saepe graviter notati sunt. Exempli gratia, cum dicit:« Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibusi,» et his similia. Quomodo ergo illi respondit? Nimirum ut debuit:« Vulpes, inquit, foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.» Quam dissimilis responsio haec responsioni illi, qua postea Petro respondit, nimis adhuc forti, et confidenti plus quam oportuit. Nam qui dixerat,« Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire,» itemque,« Quare non possum te modo sequi, animam meam pro te pono,» respondit illi:« Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges.» Vere responsio dissimilis, quia fuit illa corripientis, ista autem est omnino reprobantis. Et recte debuit esse dissimilis, quia confidentia Petri de radice dilectionis, hujus autem praesumptio de radice superbiae et nequitiae prodiit. Diane poterat dicere: Sicut vulpes occulte cubant in foveis, et sicut volucres coeli suaviter sibi sedent in nidulis, ita maligni spiritus propter malitiam vulpeculae, propter elationem volucres coeli jure nominandi, cuncta occupaverunt diversoria pectoris tui, et idcirco falsum loqueris, dicendo,« Sequar te quocunque ieris.» In quo dicto et dolus est et superbia simul, dum et me fallere, et ambitione nimia cupis sanctus videri; sed sanctae discretionis et temperantiae Magister venerabilis malignorum spirituum nomen tacuit, et rem nihilominus eamdem satis edixit.
8.19
Quanti hodieque sunt, horum enim meminisse oportuit, quorum in cordibus, cum in ore sanctam conversationem profiteantur, maligni spiritus ita cubant, sicut vulpes in foveis, sicut volucres in nidulis, et locus in eis non est ubi Filius hominis caput suum reclinet? Simplices non ita Magister iste et Dominus repellit, imo et quasi vim faciens, ad se trahit. Sequitur enim:« Alius autem de discipulis ait illi: Domine, permitte me primum ire et sepelire Patrem meum. Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.» In Deuteronomio Moses dicit, benedicens Levi:« Qui dixit patri suo et matri suae, Nescio vos; et fratribus suis, Ignoro vos, et nescierunt filios suos, 631 hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel.» Hoc de perfectione dixit. Praemiserat enim:« Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in perfectione, et judicasti ad aquas contradictionis.» Ergo iste qui dixit.« Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum,» aliquid minus a perfectione habebat, qui non dixerat patri suo: Nescio te, praesertim tali patri, propter quem diceret ei Dominus cum suae charitatis imperio:« Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.» Non utique talis erat pater hujus, qualis exstitit Jacobi et Joannis pater Zebedaeus, alioquin non diceretur mortuus a mortuis sepeliendus. Attamen illi, scilicet Jacobus et Joannes, vocanti Domino ut sequerentur eum, non dixerunt: Domine, permitte nos primum ire, et sepelire patrem nostrum. Non igitur ejusdem perfectionis iste jam erat, cujus illi fuerunt in ipsa vocatione sua, qualem in Deuteronomio Moyses, ut jam dictum est, collaudat. Sed quid? Nimirum talis et talium exemplum fuerit, quales hodieque nonnullos sumus experti, qui cum desiderent perfecta conversatione Christum Dominum sequi, retrahuntur per affectum carnis, per affectum patris et matris, vel cujuscunque propinquitatis cujus dilectioni tunc demum sancta Scriptura vel Dei charitas contradicit, si propinqui illi Deo mortui sint, id est si adversentur viae Domini. Adjuvantis igitur est gratiae, quod Verbum incarnatum dicit infirmo:« Sequere me,» et,« dimitte mortuos sepelire mortuos suos.» Proinde secundum hoc exemplum recte dicas illi, cujus desiderium conversionis cognoscis retardari per affectum carnis, verbi gratia, per affectum patris secundum carnem viventis, et idcirco mortui: Relinque mortuos sepelire mortuos suos, tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Quod si et patrem innoxium, qualis jam dictus erat Zebedaeus, relinquat aliis sepeliendum, ut sequatur Christum, tunc multo magis cum apostolis facit, scilicet, cum Jacobo et Joanne, qui patrem Zebedaeum reliquerunt.
8.20
« Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus, et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum, et suscitaverunt eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna,» Ut caetera, sic et istud in potestate fecit hic Filius hominis, unde et continuo admirantes dixerunt:« Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei.» In hoc genere virtutum Moyses claruit, scilicet utendo elementorum officiis contra Pharaonem in terra Aegypti: de hoc jam supra dictum est, quia signa quae fecit non ejusmodi erant, ut ea quae maxime operatus est hic Filius hominis, qui, sicut praedictum fuerat per Isaiam, et hic evangelista meminit, infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras portavit,» circa substantiam hominis suarum beneficia virtutum maxime impendit, incipiens a curatione corporum, ut deinde perveniret ad cura tionem animarum. Nunquid vero non et in ista parte virtutis, scilicet, in imperando elementis, et Moyse et omnibus virtutum operator major est hic? Vere incomparabiliter major, quia nullus eorum quidquam imperando fecit, nec ipse Moyses imperio usus est, sed de plenitudine alterius accepit, scilicet Dei vel Verbi ejus; de plenitudine, inquam, hujus, de quo solum dictum est, et dici debuit, quia« imperavit.» Non enim Moyses imperavit, sed ab hoc imperatum est illi dicendo:« Extende manum tuam super aquas Aegypti, et vertantur in sanguinem, extende manum tuam super fluvios, et educ ranas super terram Aegypti,» et post multa his similia tandem inquit:« Eleva virgam tuam, et extende manum super mare, et divide illud, ut egrediantur filii Israel in medio mari per siccum,« et rursum,» Extende, ait, manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios, super currus et equites eorum.» Cuncta haec alterius imperio fecit, scilicet Dei, suo autem imperio nihil. Homo enim et non Deus erat. Hic solus suo imperio imperavit ventis et mari, Deus enim erat, et obedierunt ei.
8.21
Porro, ut de mysteriis coeptum tenorem sequamur, pulchre divinus evangelista miraculum hoc tali ordine scripsit, quia videlicet post illa, quae hactenus dicta sunt, futurum et hoc erat in Ecclesia, ut manifestae persecutionis violentia per magnos principes in gentibus, quasi per magnos ventorum motus in mari tempestas excitata, denotaret, ipsamque Ecclesiae naviculam, quasi dormiente Jesu, pene usque ad periculum vitae et salutis vehementer vexaret. Quid enim est dormire Jesum in navicula? nisi subtrahi auxilium gratiae adjuvantis ab Ecclesia? Hoc autem cum fit, ideo utique fit,« ut et qui probati sunt, manifesti fiant; et qui per prosperitatem falli poterant, per adversitatem instruantur; et qui in peccatis erant, purgentur et multi martyres coronentur. Igitur toties Dominus Jesus in navicula quasi dormit, aut dormivit, motusque magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, quoties tardante illo per ordinatissimam dispositionem, et necessaria ad tempus subtrahente praesidia, diabolus ventorum hujus saeculi agitator inquietus( qualis utique ventus Nero fuit aut funestus Decius, vel certe Diocletianus sive Maximinus) persecutiones excitavit, et in mortes sive oppressiones sanctorum, mare, id est multitudines gentium, per ipsorum leges et edicta commovit. Heu! quoties motu hujusmodi facto navicula operta est fluctibus! quoties persequentibus et occidentibus paganis crudelissimis, Ecclesia sancta calamitatibus oppressa est innumerabilibus! Tunc nimirum accesserunt discipuli, et dormientem suscitaverunt Jesum, invocantes eumdem Salvatorem. Exempli gratia, dicendo illud Davidicum:« Exsurge, quare obdormis, Domine, exsurge, et ne repellas in finem.» Et rursum:« Exsurge, Domine, adjuva nos et libera nos propter nomen tuum.» Et alibi:« Adjuva nos, ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum.» Debuit autem semper et esse debet suscitatio ista suavis et dulcis, et non molesta, id est cum fide sine desperatione, cum perseverantia absque impatientia. Alioquin suscitantibus se ipse dicit:« Quid timidi estis, modicae fidei?» Ac si patenter dicat: Nonne scriptum est, quia« non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas;» et quid est, non relinquet, nisi diu durare non permittet? Recordamini priorum et novissimorum Aegyptiorum, atque Assyriorum sive Babyloniorum, Medorum atque Persarum, caeterarumque gentium barbarorum, regumque hominum impiorum, quicunque virgam suam, id est potentiam suam vel dominium, extenderunt atque elevaverunt super sortem justorum, ad affligendos sive delendos illos, qui forte, id est gratuita electione misericordiae, ad vitam aeternam praedestinati sunt. Nunquid diu duraverunt? Nunquid non hoc ipsum quod ad tempus praevalere visi sunt, cooperatum est in bonum justis et diligentibus Deum? Quid ergo timidi estis? Num quia Nero Petrum crucifigit, et Paulum 632 gladio caedit? Nolite timere, nolite timidi esse, sed in patientia vestra possidete animas vestras, quia non tamdiu durabit virga haec ut necessario extendant justi, quasi auxilio destituti, ad iniquitatem manus suas: sed cito frangetur et in ignem mittetur ut ardeat.
8.22
« Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.» Dominum Jesum surgere, ventisque et mari imperare, est poenitentiam suam exercere sive excitare, scilicet, ad adjuvandum electos et ad vindicandum in reprobos, ut saepe particulariter factum est, fiet autem universaliter et semel, cum in novissimo judicio surrexerit, sicut in psalmo dictum est: Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in judicio Deus.» Praeterito namque pro futuro tempore usus est, quod propheticis locutionibus familiare est, dicens: De coelo auditum fecisti judicium, terra tremuit et quievit, pro ut eo diceret, de coelo veniens auditum facies judicium, subauditur dicendo,« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum,» et caetera, et tunc terra tremet et quiescet, id est impii timebunt et sanctos persequi desinent. Tunc utique contra universos consurget, nunc autem interdum in partes exsurgit, et stat terribilis, ut sanctorum neces vindicet de adversariis et homicidis, ut, verbi gratia, tunc exsurrexerat et stabat, nimirum comminans Judaeis, jamque facturus excidium gentis et loci, quando Stephanus protomartyr intendens in coelum dum staret in concilio, videns gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei, ait:« Ecce video coelos apertos et Filium hominis stantem a dextris Dei.» Taliter et in aliis, sive contra alios interdum surgente Domino post magnos motus, facta est tranquillitas, et pax Ecclesiis reddita est.
8.23
« Et cum venissent trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt in duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis: ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos. Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis: Ite. At illi exeuntes, abierunt in porcos. Et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.» Quali vel quanta cum potestate gloriosus ista Filius hominis hactenus daemonia ejecisset, sicut evangelista paulo ante dixit, quia« ejiciebat spiritus verbo,» ab isto claret maxime experimento, et littera quidem in manifesto est, manifeste signans, quia hic Filius hominis Deus verax est, cujus praesentiam tremunt et ferre se non posse fatentur daemonum legiones, et solo ejus nutu torti atque exire compulsi tot maligni spiritus rogant, ut quoniam exire coguntur, saltem in porcos intrare permittantur. Verumtamen unum est, quod non otiose quaeritur, videlicet, quomodo placuerit huic tam miti, tamque mansueto, qui nullum ex semetipso injuste laedi pateretur, juxta illud:« Non contendet, neque clamabit, nec audietur foris in plateis vox ejus;» quomodo, inquam, placuerit ei, ut porcos alienos daret vel mitteret spiritibus malignis, quatenus per praeceps irent in mare et morerentur in aquis? Hoc quicunque requirit, scire debet homines regionis illius tales fuisse, qui non solum porcorum suorum damna, verumetiam poenas omnimodas deberent sustinere. Nam, si rite perpendas, sicut dixit:« Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida, quia, si in Tyro et Sydone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent;» statimque subjunxit:« Verumtamen dico vobis, Tyro et Sydoni remissius erit in die judicii, quam vobis:» sic et istis, videlicet Gerasenis, veraciter dicere potuit. Isti etenim non solum non crediderunt, cum tantas virtutes vidissent, verumetiam rogaverunt eum, ut discederet a finibus eorum. Discessit autem, et contigit eis, sicut et caeteris regionibus scusi[ f., stultis], secundum similitudinem porcorum ipsorum qui, a daemonibus agitati, per praeceps in mare abierunt et mortui sunt.
8.24
Hujus expositio mysterii jam ab ipso incipienda est exordio praesentis lectionis. Igitur veniente Domino in regionem Gerasenorum, occurrerunt duo habentes daemonia de monumentis exeuntes, saevi nimis: quia, cum venissent in hujus vitae incolatum, ad debellandum principem hujus mundi diabolum, duae mortes generis humani, duce ipso peccati et mortis principe, adversus eum cucurrerunt. Quaenam duae illae mortes sunt? Videlicet, una mors corporum, et una mors animarum, contra quas erat illi dimicandum. Unde et bene illi duo et saevi nimis, et de monumentis exisse vel in monumentis habitasse dicuntur: quia videlicet, et mors animarum saeva nimis est, et per mortem corporum in monumentorum habitationem devenimus. Et illa quidem mors, quae est animarum, occurrens nihil contra eum praevaluit, quemadmodum ipse dicit:« Venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quidquam.» Porro illa mors, quae est corporum, ad tempus illi praevalere permissa est, ut suscipiens vel admittens nostram simplam, evacuaret duplam. Quid autem verius eo, quod ait,« saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam?» Quis enim ex omni genere humano saevitiam mortis intactus evasit?« Omnes in Adam peccaverunt,» ait Apostolus,« et omnes in Adam moriuntur.» Ubi peccavit Adam, protinus et ipse morte animae mortuus est; et nos in ipso mortui sumus: et ubi dictum est ei, quia pulvis es et in pulverem reverteris,» et ipse morti corporis, et cum illo nos addicti sumus. Vere igitur per viam illam nullus transire poterat, quia qui mortem non videret, et animam suam erueret de manu inferi, nullus erat. Sed venit iste, in quo nihil juris ulla mors habuit: et quia per unam, videlicet corporis mortem, injuria facta est illi, jure sub illo mors utraque occubuit, non sine magno tormento principis utriusque mortis et satellitum ejus, quas cum illo foras misit. Sicut enim descensus ejus ad inferos populo sanctorum desiderabilis, ita legionibus daemonum gravis fuit et intolerabilis. Dicebant ergo:« Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos.» Tempus illud, quo se torquendos esse noverunt, ultimum erit judicium, quando princeps eorum cum ipsis, et ipsi cum principe suo, videntibus cunctis, ut in Job scriptum est, praecipitabuntur in ignem aeternum. Quomodo tandem impletum est in mysterio quod significabatur in miraculo, scilicet, in eo quod grex porcorum totus cum impetu per praeceps in mare abiit, et mortui sunt in aquis? Ita nimirum, ut fieret quod ipse Filius hominis sciens praelocutus est:« Cum, inquit, immundus spiritus exierit ab homine,» etc., usque« tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.» Per unum quippe hominem ejusmodi, Judaeos incredulos atque blasphemos vult intelligi, qui non tam Judaei quam Chananaei, non tam vituli aestimandi sunt quam porci. Ipsi namque de bono opere Salvatoris pejores effecti, et inde per invidiam mortui, quod ille unam in semetipso et utramque in suis fidelibus mortem vicit, malignis sunt spiritibus traditi, et per furorem suum facto impetu, semetipsos in mari praecipitaverunt. 633 Nimirum seditiones excitando implacabiles, ut plurimi scriptores, et maxime Josephus refert, in Romanum irruerunt imperium, et mira insania, mirabili pertinacia victores omnium gentium in suas neces, in exicidium loci et gentis excitaverunt. Quid fuit ita furere, nisi porcos a malignis spiritibus agitatos, per praeceps et cum impetu abire in mare? Si ergo perpendas sive respicias quid olim in Aegypto ante acceptam legem fuerint et quid nunc post adventum fecerint Redemptoris aut receperint, recte dicas, quia novissima horum pejora sunt prioribus, et ita tam secundum animam quam secundum corpus in omne miseriarum protundum praecipitati sunt, ut porci illi, quibus propter furias daemonum nec suus, quamvis brutus, subesse poterat sensus.
8.25
CAP. IX.
8.26
« Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere, Remittuntur tibi peccata, aut dicere, Surge et ambula? Ut sciatis autem quoniam Filius hominis potestatem habet dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, vade in domum tuam. Et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbae, timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.» Potestatem Filii hominis, quam ad honorem et gloriam ipsius considerare et cognoscere intendimus, mirabilibus ejus factis et dictis ipsemet ore proprio hic enuntiavit in re hujusmodi, in qua potissimum expediebat nobis potentem esse hunc Dominum, scilicet, in remissionem peccatorum. Hoc eatenus non dixerat quod potestatem haberet dimittendi peccata, sapienti nimirum usus providentia discretionis, quatenus non hoc ante diceret quam factis comprobaret: et ipsi spiritus, quos verbo ejiciebat, torti confiterentur, ipsum esse, de quo propheta praedixerat:« Et tu, Bethleem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.» Quae enim illic in eodem propheta sequuntur, eorum summa est,« salvum facere populum suum a peccatis eorum.» Postquam ergo praecedentibus factis comprobatum fuit quod ipse esset et credi deberet esse ille dux Israel, dux messias, id est Christus, tunc demum paralyticum curaturus:« Confide, ait, fili, remittuntur tibi peccata tua,» ut dum tam praesentia miracula, quam antiqua prophetarum oracula, sermonem praesentis confirmant, minus offendantur, qui absque offensione doceri non possunt, tardi ad credendum, imo et impatientes ad audiendum. Nam erant in hoc offendendi, et offendebantur offensione voluntaria, maxime Scribae et Pharisaei, non veritatem quaerentes, sed veritati invidentes. Nam protinus ubi dixit:« Confide, fili remittuntur tibi peccata tua,-- et ecce,» inquit evangelista,« quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Vidit enim cogitationes eorum, et dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?» Fortassis et hoc dixerunt intra se, sed et de isto respondit eis sua ipsorum conscientia, et de illo virtus operis manifesta, sequente effectu jussionem dicentis,« Surge et ambula;» et utrinque convicit incredulos, quod excusationem non habeant de peccato suo.
8.27
Quid autem ad illam interrogationem respondendum erat,« quid est facilius dicere, Dimittuntur tibi peccata, aut dicere, Surge et ambula:» nisi facilius esse dicere, dimittuntur tibi peccata? Nam apud ipsum quidem Filium hominis ita unum sicut alterum facile erat, sed apud homines longe facilius est dicere, dimittuntur tibi peccata, quam ipsam peccatorum dimissionem comprobare testimonio virtutis qualis protinus est subsecuta. Secundum exemplum hoc fere quotidie fit in civitate Domini, scilicet in Ecclesia, quae utique est civitas Domini, civitas Regis magni, ad quam ipse transfretavit et venit, postquam, ut dictum est supra, et mortis corporum nostrorum saevitiam sedavit et mortis animarum nostrarum saevum imperium solvit. Nam quoties facimus illud quod Jacobus apostolus dicit:« Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, remittentur ei;» Quoties, inquam, hoc facimus, paralyticum sive undecunque infirmum Domino offerimus, et, sicut videns fidem illorum, dixit: Remittuntur tibi peccata,» ita et nunc« oratio fidei solvat infirmum: et si in peccatis est, dimittuntur ei.» Praeterea juxta sensum altiorem, paralyticus tunc a Domino curatur, quando fit ut is qui nihil operabatur, jam nunc operetur, quemadmodum dicit Apostolus:« Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti,» Nam qui nihil operabatur, et aliena furabatur, nonne veram paralysin habebat in manibus? Similiter qui ad bonum et utilem sermonem mutus erat, nonne veram in lingua paralysin habebat? Igitur, cum circa hujusmodi sic operatur Dominus, sive per semet ipsum tantum, sive ministris suis cooperantibus: ut qui taliter paralyticus erat, jam nunc et bene laboret operando manibus suis,« et omnis sermo malus ex ore» ejus« non procedat,» ut ait continuo idem Apostolus,« sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus,» merito turbae glorificent Dominum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).