Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
Commentarius in Matthaeum
Matt 9.4
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10879 Coinma8
9.1
LIBER OCTAVUS.
9.1
634 O sapientia Dei, quae aperuisti os muti et linguas infantium fecisti disertas: ego quondam mutus et infans, nunc autem ore aperto et lingua pene diserta te magnificans, tibique de auro tuo ac de gemmis tuis quamdam quasi regiam gloriae et honoris facere adorsus coronam, semper quidem multum, nunc autem maxime tua juvari cupio dispositione, atque opitulatione. Non enim nunc ita, ut hactenus uni tantum intentus sum operi, neque debitor unius tantum debiti, sed circumventus, quasi a duobus feneratoribus magnis et avaris, omittere non valeo quin ambobus satisfaciam, cupiens esse fidelis. Alter eorum est angelus, id est, praesul Agrippinensis Ecclesiae, cui me, ut credo, tu per misericordissimam providentiam, in tempore persecutionis, tanquam patri filium adoptivum commisisti: alter vero, paterfamilias domus tuae, scilicet, coenobii Sigebergensis, cui nequeo dicere quantum debitor sim. Hic mihi primus suaserat hoc opus ingredi, titulatum De gloria et honore Filii hominis, cum ille alter, et major amicus, vehementer studii nostri bona opinione sive experimento delectatus, jussit atque rogavit, et utroque modo, scilicet jubendo atque rogando, compulit, quatenus in libros Regum totum cor meum cum tua, Domine, gratia converterem, et quantumcunque possem, te adjuvante, magnum et, ut sibi videbatur, utile opus inciperem, et de tuo adjutorio ad perficiendum nunquam desperarem. Quid ego inter istos animo pene diviso facerem? Resultarem pertinaciter patri et pontifici? At ille non solum sic jubebat, verumetiam supplicabat aliquandiu recusanti, ut si non paruissem, mihi ipsi viderer pietati rebellis. Relinquerem hoc opus, quod jam incoeperam, rogatu, ut jam dictum est inferioris amici? At ille tanto circa istud angebatur sancti desiderii ardore, ut videns necessitatem meam, quod non possem majori et digniori denegare, aspiciensque hoc opus, quantum hactenus scriptum fuerat, diceret hoc solum:« Doleo superte, doleo super te,» codicem aspiciens, quem aegre ferebat imperfectum remanere. Igitur necessitate compulsus, dimidium cordis mei uni, et dimidium cordis mei praebui alteri, totum autem, o Sapientia, tibi praebere optavi, dicenti,« Praebe, fili, cor tuum mihi.» Credens quippe et sciens omnia possibilia credenti, ecce ita me charitati impendi, ut uno eodemque tempore circumsedentes duo calamum in mente mea tinguant notarii. Unde fit ut, si quid bene dictum fuerit, tibi totum imputetur: si quid autem minus bene sonuerit, necessitati digne condonetur.
9.2
« Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.» Hoc ad gloriam et honorem Filii hominis praedicandum atque audiendum est, quia hunc hominem vidit, et tam efficaciter vidit ut veraciter conveniat huic dicere: Tu Deus qui vidisti me. Quomodo enim vel quibus oculis vidit? Denique si de oculis humani capitis agitur, quibus ut homo erat oculatus, nunquid solum hunc hominem vidit? Imo et illos talibus oculis vidit, qui paulo supra, rogabant eum, ut transiret a finibus eorum, sed et illos, qui crucifixerunt eum. Alii sunt oculi quibus illum vidit, oculi gratiarum: qui juxta Zachariam in uno lapide, et juxta Apocalypsim Joannis, in capite unius septem agni sunt: oculi isti nominibus suis nulli sunt aut esse debent incogniti, quae videlicet nomina sunt Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Domini. Istis oculis hunc hominem vidit, et cum videret eum exterioribus oculis, per istos interiores oculos recognovit, quod esset unus illorum, quos ante saecula praescivit et praedestinavit. Itaque videns eum, ait illi:« Sequere me. Et surgens secutus est eum.» Erat enim ipse Matthaeus tanquam specular praelucidum, eatenus conspectui solis nequaquam appositum, sed in tenebris reconditum et sub tecto latens curarum nimis saecularium, utpote telonearius, de navibus negotiatoriis cum clamore vel strepitu forensi, publicum exigens vectigal sive tributum. Ubi ergo vidit eum Jesus, ubi vidit eum salus et sol verus, resplenduit ex aspectu ejus, et quia vidit eum talis Filius hominis, reddidit imaginem ejus, et formata est in ipso facies hominis. Alium quoque vidit, et ex visu ejus formata est in eo facies vituli: vidit et alium, et eo vidente formata est in illo facies leonis: vidit et alium, et videndo formavit in eo faciem aquilae volantis. Iste visus admirabilis, illa est gratia, quam admirans vas electionis Paulus, dicit:« Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Et quos vocavit, hos et justificavit. Quos autem justificavit, hos et magnificavit.» Et ante tempora quidem saecularia praescivit, et praedestinavit, in tempore autem vocavit unumquemque in tempore suo, ut nunc istum vocavit, et« Sequere me» ait. Qui quam hilariter vocanti sese praesentaverit, quam alacriter, sive amabiliter pulsanti januas cordis sui aperuerit, illa res de foris satis indicat,« qui fecit ei convivium magnum in domo sua.» Ergo praecipue in isto clarissimum est illius dicti Dominici experimentum:« Si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi januam, introibo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum.» Introivit enim in domum ejus, et coenavit ipse primus cum illo corporale convivium, et deinde Matthaeus cum eo coenavit coenam spiritualem. Hoc denique praesens Scriptura probat, Scriptura evangelica, quia revera cum Domino coenavit, qui 535 hanc primam Novi Testamenti Scripturam tanquam vere saturatus nobis eructavit. Hoc sacramentum Pharisaei, neque scientes, neque scire volentes, discumbente Domino cum eo in domo, cum multi quoque publicani et peccatores discumberent cum Domino Jesu et discipulis ejus, dicebant,« Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?» At ille sapienter ac nimis terribiliter ora illorum obstruxit, sapienter quidem dicendo:« Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. Euntes autem discite quid sit: Quia misericordiam volo et non sacrificium.» Terribiliter autem subjungendo:« Non enim veni vocare justos, sed peccatores.» Hoc denique dicto, seu verbo terribiliter eos percussit qui in se confidebant tanquam justi. Quos enim hic dicit justos, nisi superbos? Et quos dicit peccatores, nisi humiles? Vae talibus justis, qui suo judicio justi sunt, at non Dei qui justi volunt videri, cum non sint. Econtra felices peccatores, qui suam injustitiam recognoscunt, Dei justitiam esuriunt et sitiunt. Nam illos solos vocare venit, propter istos de coelis descendit, et« humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis.»
9.3
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes:« Quare nos, et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? Et ait illis Jesus: Nunquid possunt filii Sponsi jejunare, quandiu cum illis est Sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis Sponsus, et tunc jejunabunt.» Gravissima haec atque sapientissima responsio quanti sit ponderis, melius ex propheticae Scripturae collatione valet agnosci, cum apud Zachariam Dominus dicit:« Cum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos,» et subauditur propter illud quod Nabuchodonosor civitate et templo succenso igni, populum in captivitatem duxit, et propter illud quod Ismael filius Nathaniae Godoliam, et cum eo reliquias populi interfecit,« Nunquid jejunium jejunastis mihi?» etc., usque,« jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam et solemnitates praeclaras usquequo venient populi, et habitabant in civitatibus multis:» quod videlicet, futurum erat per adventum hujus Sponsi de quo et subinde dictum est illic:« In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Judaei dicentes: Ibimus vobiscum, audivimus enim quod Deus vobiscum est( ibid).» Nam de fimbria viri Judaei protinus hic in Evangelio habes, quia« mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.» Summa sermonis illius prophetici haec est, debuisse jejunare illos apud quos reposita erat vel esse debebat spes et exspectatio repromissionis, non tam propter temporalium, quae acciderant, incommoda rerum, et propter captivitatem Babylonicam, quae facta fuerat illis septuaginta annis, quam propter peccata sua, et propter illam quae contigit in Adam, universalem captivitatem generis humani. At illi, quoniam soluta erat captivitas Babylonica, et templum reaedificabatur, dicebant singuli: Numquid mihi flendum est in mense quinto, vel sanctificare me debeo, sicut feci jam multis annis? Videlicet, quia templum reaedificabatur, jam nullam superesse causam putabant, cur jejunarent. Merito ergo redarguebantur a dicente.» Nunquid jejunium jejunastis mihi?» Quia videlicet, propter temporalia bona flent et jejunant, quia dosunt, non Domino jejunant. Sed qui propterea jejunant quia praesentem non habent Sponsum, sicut illi nondum habebant, nos autem habuimus quidem, sed jam non habemus, ipsi jejunium Domino jejunant. Igitur, quoniam causa jejunii debuerat omnibus esse, desiderium et exspectatio Salvatoris, ut fuit Mosi et Heliae et Danieli, ipse autem nunc praesens aderat, postmodum recessurus, dulce fuit et jucundum sanctae charitatis officium, saltem ad breve tempus, propter praesentiam ejus intermitti jejunium, quia tempus illud, tempus praesentiae ejus, quasi tempus erat nuptiarum. Ait ergo:« Nunquid possunt filii Sponsi lugere quandiu cum illis est Sponsus?» Venient autem dies cum auferetur ab eis Sponsus, et tunc jejunabunt Ac si dicat: Vos, qui filii Sponsi non estis nec esse vultis, sed nec filii illorum lici meremini, qui jejunaverunt prae desiderio adventus Sponsi, imo illorum quibus Deus veraciter dicit,« Nunquid jejunium jejunastis mihi?» jejunatis enim et vos sicut illi, pro eo quod aliquando de rebus transitoriis aliquid adversi contigit, vos, inquam, jejunate quantum vultis, nam isti jejunare non possunt prae gaudio Sponsi praesentis.« Venient autem dies cum auferetur ab eis Sponsus, et tunc jejunabant.»
9.4
« Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus. Tollit enim plenitudinem ejus a vestimento ejus et pejor scissura fit.» Plane jejunabunt in illis proxime venturis diebus, cum ablatus fuerit ab eis Sponsus, cum passus, mortuus, et sepultus resurrexerit et in coelum ascenderit, jam non ultra cum eis in mundo hoc corporaliter conversatus. Nunquid vero, ut vos jejunatis, ita jejunabunt et isti? Non utique, nam hoc tale esset, ac si quis immittat commissuram panni rudis in vestimentum vétus. Denique jejunia vestra, jejunia sunt veteris hominis: homines autem isti cum sint filii nuptiarum coelestium, sunt homines novi. Si ergo jejunarent propter causas ejusmodi, propter quas et vos jejunatis, scilicet quia Moses tabulas priores scriptas digito Dei projecit de manu, et confregit eas ad radices montis, vel quia reversis exploratoribus quos miserat Moses explorare terram, et detrahentibus terrae, cum omnis multitudo versaretur in seditionem, iratus Deus juravit quod non intrarent terram illam donec consumeretur generatio illa quadraginta annis, juxta numerum dierum quadraginta, quibus consideraverant terram( Num. XIV), vel quia Nabuchodonosor rex Babylonis, sive Nabuzardan princeps exercitus ejus, capta civitate, succendit domum Domini, et transtulit populum in Babylonem vel quia deinde venit Ismael filius Nathaniae et percussit Godoliam, quem praefecerat rex Babylonis terrae, et Judaeos qui erant cum eo: consurgens autem omnis populus reliquiarum, timens Chaldaeos, fugit in Aegyptum. Si, inquam, jejunarent propter causas ejusmodi, hoc esset novos homines flere nenias veteris hominis: quod omnino non congruit his quibus« datum est nosse mysterium regni Dei.» Nam, sicut commissura panni rudis, ubi immissa fuerit in vestimentum vetus, tollit plenitudinem ejus, et pejor scissura fit: ita quilibet homo particeps factus sanctae hujus novitatis, si ejusmodi Pharisaicis traditionibus sese inseruerit, deterior quovis vetere homine fit, ita ut neque vetus, neque novus sit, et neutrum habeat, cum utrumque in se uno permiscere voluerit. Quare autem hoc ipsum quod intendit, quod intelligi vult in verbis istis,« nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus, tollit enim plenitudinem ejus a vestimento et pejor scissura fit,» non manifeste dixit? Quare illis sensum tam bonum, tam verum abscondit, clausit et signavit? Nimirum quia expediebat illis, non expediebat ipsis mysteriis regni Dei ut divulgarentur vel committerentur eis.« Neque» enim, ait,« mittunt vinum novum in utres 636 veteres. Alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservatur.» Secundum istam similitudinem damnosum fuisset docere illos verbis manifestis quamobrem tunc non jejunarent discipuli ejus, essent autem postea jejunaturi. Pharisaei enim cum his erant qui interrogaverant. Et sicut utres veteres misso intus vino novo rumpuntur, et vinum cum utribus perit, ita illi, si manifeste diceret ipse, audientibus eis, quidpiam ejusmodi, amplius prae invidia rumperentur, et sermo inutilis esset taliter effusus praesertim cum Sapientia dicat:« Ne effundas sermonem, ubi non est auditus.» Propterea et alius evangelista dicit:« Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes et quia opus et non erat ut quis testimonium perhiberet de homine. Ipse enim sciebat quid esset in homine.»
9.5
Bene igitur cum dicere posset, jejunandum erat usque ad me, et cum recessero jejunandum erit post me, secundum veritatem Scripturae propheticae, cujus jam supra mentio facta est, maluit sermonem suum sic temperare, ut et futuris innotescens res, eos secum servaret, et praesentes, qui tunc erant, per invidiam non rumperet. Quid de eo quod subjunxit protinus,« sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur.» Nunquid non vel ipsi filii sponsi, super quibus non jejunantibus quaestio haec mota erat jam utres novi erant? Non jam omnino novi, sed capaces erant sanctae novitatis. Propterea quodam loco dicebat et ipsis:« Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.» Quando sunt omnino innovati? quando acceperunt Spiritum sanctum post resurrectionem ejus cujus gratia novis homines efficit, tunc vinum novum missum est in utres novos, et ambo conservata sunt, id est revelata sunt illis omnia mysteria Scripturarum, et gustaverunt amorem sponsi, dulcedinemque coelestium nuptiarum, et hoc vino inebriati salvi facti sunt, et vinum bene conservatum fideliter quibus jussum est, refuderunt.« Haec illo loquente, ecce princeps unus accessit, et adoravit eum dicens: Filia mea modo defuncta est, sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.» Nequeo satis admirari pulchritudinem gloriae et honoris in facie Filii hujus hominis, in mirabilibus ejus gestis, secundum dispositionem quam hic divinus evangelista disposuit. Quid enim sibi vult quod dum interrogatus de jejunio respondit, et non jejunantes excusat filios sponsi, res gesta protinus subsequitur hujusmodi de muliere, quae talem ob causam tanta cum fide fimbriam vestimenti ejus tetigit? Quid, inquam, sibi hoc vult, nisi ut insinuet factis quod, sicut jam dictum est, nondum expediebat palam ostendere verbis se illum esse virum, de quo in Zacharia, loco supra memorato, cum item de jejunio fuisset interrogatus, idem addicentibus,« nunquid mihi flendum est in mense quinto, vel sanctificare me debeo sicut jam feci multis annis,» ita responsionem suam terminavit ut diceret,« usquequo venient populi, et apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Judaei, dicentes: Ibimus vobiscum.» Haec ergo dispositio valde venerabilis, et pia consideratione honoranda est. Quid enim aliud est quod in propheta praedixit post responsum de jejunio:« In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Judaei,» quam quod hic significari voluit per mulierem, quae fimbriam vestimenti ejus tetigit, et sanata est a fluxu sanguinis? Haec namque mulier forma fuit omnium gentium, quae profecto in eum credendo, cujus faciem ante non viderunt, quodammodo retro accedunt, et sequendo vestigia ejus, id est custodiendo praecepta ejus, revera fimbriam vestimenti ejus tangunt. Et quid erat juxta hunc sensum sanguinis fluxus, nisi peccatorum illuvies, maximeque sordidus idololatriae cultus? Porro filia archisynagogi, pro qua rogatus erat, et ibat, Synagogam designabat. Unde valde notandum quia, sicut Marcus manifestius scribit, archisynagogi filia non fuerat mortua, sed jam in extremis erat; ubi autem mulier fimbriam tangendo sanata est, tunc ad archisynagogum nuntii venerunt, dicentes:« Quia filia tua mortua est, quid ultra vexas magistrum?» Item, et hoc vigilanter animadvertendum quia et puella quae mortua est erat annorum duodecim, et mulier quae sanata est fuerat in profluvio sanguinis annis duodecim. Itaque et quando puella nata est, tunc illa mulier sanguine fluere coepit, et quando sanata est mulier, tunc puella mortua est. Quid hoc sacramento pulchrius, verius, ac praeclarius? Quando enim Synagoga in partibus Abraham, Isaac, et Jacob nata est, tunc idololatriae fluxus in gentibus fluere exorsus est. Quando autem multitudo gentium, credendo in Christum, ab ejusmodi fluxu per fidem suam sanata et salva facta est, tunc Synagoga, quae eatenus nimis aegra per multas tribulationes fuerat, omnino per invidiam mortua sine Deo facta est. Rursus,« cum multitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet,» atque idcirco congrua pulchritudinis in mysterio consummatio haec est, quod postquam mulier a fluxu sanguinis sanata est, tunc demum intravit, et tenuit manum puellae, quae erat mortua,« et surrexit puella.»
9.6
« Et transeunte Jesu inde, secuti sunt eum duo caeci, clamantes: Miserere nostri, fili David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Jesus: Creditis quia possum hoc facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis, et aperti sunt oculi eorum.» Memores propositi sumus, ut esse debemus, quod videlicet propositum in hoc opere est considerare quatuor facies unius animalis, scilicet, faciem hominis, faciem vituli, faciem leonis et faciem aquilae volantis, quae sunt quatuor sacramenta unius Christi, Filii Dei et filii hominis, quae ignota esse non licet Christianae fidei, quae sunt incarnatio ejus, passio ejus, resurrectio ejus, ascensio ejus. In faciem hominis ad hunc intendimus, et in hoc faciem hanc ex parte nos videre, et per speculum contemplari arbitramur, si in factis et dictis ejus, qualis intentio esse potuerit, sentire moremur. Quaerimus igitur in faciem intendentes hujus filii hominis, quid sibi voluerit, tantopere requirens meritum fidei, ut diceret caecis istis:« Creditis quia possum facere hoc vobis?« Statimque:» secundum fidem vestram, ait, fiat vobis.» Et paulo ante mulieri dixit:« Confide, filia, fides tua te salvam fecit,» et sparsim in omnibus Scripturis tam Veteris instrumenti quam Novi, fidem quaerit, fidem approbat, fidem collaudat. Causa sive intentio dignationis ejus non parvi pendenda haec est, curare antidoto competenti stultitiam antiquam nimiae credulitatis, qua creditum fuit diabolo, loquenti per serpentem, ac dicenti:« Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» Credidit mulier diabolo plus quam Deo, quod taliter deberet illuminari: credamus nos econtra veritati, si veraciter 637 volumus illuminari. Consideratio haec, cum in caeteris ubicunque Dominus fidem quaerit vel invenit, tum in istis caecis perpulchra est, dum antequam illuminet eos, interrogans dicit:« Creditis quia possum hoc facere vobis?» Nostra quippe causa significabatur in illis quod maxime ex eo cognoscendum vel sentiendum est, quia cum aperti fuissent oculi eorum, comminatus est eis, dicens:« Videte, ne quis sciat.» Hoc denique valde utiliter in exemplum nobis revocamus, quicunque praerogativam aliquam illuminationis, qua genus humanum per fidem illuminatum est, accepisse videmur. Ad quid enim videamus ne quis sciat, nisi ad hoc, ut occursum malum jactantiae aut elationis illuminatus cordis oculus effugiat? Verumtamen illi fecerunt, sicut protinus subjunctum est:« Illi autem exeuntes diffamaverunt eum per totam terram illam.» Nos quoque digna facimus, si non illuminationem nostram lingua nostra, sed illuminatoris gloriam praedicent opera nostra. Igitur in duobus caecis omnem intelligamus hominem, sive Judaeus sive Graecus ille sit, qui tunc revera fiducialiter atque efficaciter ab illa luce vera, gratiam petit illuminationis, si verum et probatum, quem offerat nummum habet, non fictae fidei.
9.7
« Egressis autem illis, ecce obtulerunt hominem mutum, daemonium habentem. Et ejecto daemone, locutus est mutus, et miratae sunt turbae dicentes: Nunquam sic apparuit in Israel.» Hoc est, quod inter caetera miramur, faciem hujus filii attendentes, quia nunquam sic apparuit in Israel, nunquam super terram talis facies visa est, inter omnes facies patriarcharum atque prophetarum, omniumque hominum quicunque memorabilia super terram operati sunt. Hoc fida discretione discernendum est, quia nunquam talis facies hominis fuit ut haec.« Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.» Pharisaei vero a Deo divisi, quantam spirabant angustiam atque penuriam cordis sui, cordis amari, qui cum dicere non possent: Non ejicit daemones, illuc se verterunt, ut dicerent:« In principe daemoniorum ejicit daemones.» Sed quia non semel hoc dixerunt, et aliis adhuc locis similiter blasphemaverunt, sicut sequeutia post haec indicabunt, jam nunc ad alia properemus, quippe qui ultra propositum diu nimis in contemplatione faciei hominis detinemur, cum et alias facies contemplaturi, longum nimis et fastidiosum opus fore suspicemur.« Et circuibat Jesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et jacentes sicut oves non habentes pastorem.» Hoc maxime loco spectabilis est ea, quam aspicimus, facies hominis, quia facies est pietatis, facies misericordiae et miserationis, et quidem homines illi, quos tunc aspiciebat facies ista, facies benigna, vexati erant et jacebant sicut oves non habentes pastorem, quippe qui sub nomine pastorum, lupos habebant Annam et Caipham, de quibus recte dictum fuerit per prophetam dicentem:« Principes ejus in medio illius quasi lupos rapientes praedam, ad effundendum sanguinem et perdendas animas, et avare sectantes lucra.» Quomodo enim sub ejusmodi, non pastoribus, sed lupis oves vexatae erant et jacebant? Nimirum sicut alibi per eumdem prophetam inter caetera dicit:« Quod infirmum fuit, non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis; quod confractum est, non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis; quod perierat, non quaesistis, sed cum austeritate imperastis ei et cum potentia.» Quomodo autem, vel in quo misertus est eis, nisi in eo ut jam insisteret facere illud, quod facturum se ibidem fortiter praedixit?» Ecce, inquit, ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos, et liberabo gregem meum de ore eorum.» Sed nunquid solas videbat turbas, et earum tantum miserebatur, quas tunc oculis corporalibus aspiciebat? Imo et omnes omnium gentium turbas, quae in eum crediturae erant oculis interioribus videbat, et omnium miserescens, aliam similitudinem induxit, dicens continuo discipulis suis:
9.8
« Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut ejiciat operarios in messem.» Hoc usque hodie gemit omnis paterfamilias Dominicae messis, quia messis quidem multa, operarii autem pauci. Nam, ut breviter dictum sit, multae quidem sunt turbae in Christum credentium, multi coetus in coenobiis, sive xenodochiis sub sacra professione degentium, sed in multitudine horum pauci sunt qui operantur, id est qui ad illum pervenerint profectum, ut eis secure cura vel providentia committi possit infirmiorum. Quid ergo faciat is cui credita est dispensatio sive procuratio messis ejusmodi? Roget utique Dominum messis, ut mittat operarios in messem, id est omni instantia postulet a Deo, quatenus in pluribus subditorum multiplicet gratiam spiritualem, imitatus primum procuratorum talium Spiritum sanctum, et fidelem Mosen.« Cur, inquit ille ad Dominum, afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi hujus populi super me? Nunquid ego concepi hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua juravi patribus eorum?» Denique quid Moses in verbis istis intenderit, quid isto tam grandi, tam vehementi gemitu postulaverit, Deus exauditor cordis ejus, sua responsione manifestum facit. Ait enim:« Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, et facies ibi stare tecum, ut descendam et loquar tibi, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris.» Igitur quisquis procurator est Dominicae messis secundum hoc exemplum fidelis Mosi roget supplementum, et dabit illi ita duntaxat ut ab omni sinistra aemulatione sit immunis, itidem secundum exemplum Mosi. Cum enim cucurrisset puer, et nuntiasset Mosi dicens:« Heldat et Medat prophetant in castris,» statimque Josue filius Nun, minister Mosis et electus e pluribus, dixisset:« Domine mi Moses, prohibe eos.»--« Quid, inquit ille, aemularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum? Notandum interea, qui cum apud alium evangelistam dicat:« Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios,» hic apud hunc evangelistam vehementius dictum est,« ut ejiciat operarios in messem.» Quid enim est dicere, ut ejiciat, nisi quia libenter otiosi sunt, etiam illorum quam plurimi, quibus creditum est talentum operationis, et interdum quasi specie sanctitatis atque perfectionis volunt secretius vivere soli sibimetipsis, cum prodesse possint et aliis! Ejiciat Dominus qui ejusmodi sunt, scilicet conveniendo conscientias eorum, et redarguendo qui damnose abscondant talentum sibi creditum. Ejiciat, inquam, ut operentur, quia revera est ejici, optatam quietem relinquere prae timore Domini.
9.9
CAP. X.
9.10
« Et convocatis duodecim 638 discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus, Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, et Jacobus Alphaei, et Thaddaeus, Simon Chananaeus, et Judas Ischariotes, qui tradidit eum.» Apud Lucam jam convocatis ac denominatis duodecim apostolis missurus et alios ad praedicandum Dominus, haec verba dicit, quae hic eum, antequam istos duodecim convocaret, dixisse legis,« messis quidem multa, operarii autem pauci,» etc. Causa ista recte animum quaestione pulsaret, si prius constans existeret quod Dominus praedicans Evangelium regni nunquam vel nusquam unum eumdem sermonem nisi semel et uno loco dicere debuisset. Sed quis hoc a praedicatore exigit, ut quod uno in loco vel tempore dixit, non repetat aut dicat locis vel temporibus aliis, praesertim cum nec omnes uno in loco adesse, nec omnes aequaliter semel audita perpeti memoria possint retinere? Nunc et in isto opere faciem dominantis vigilanter attende.« Convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem et infirmitatem.» Si paulo ante, ubi ejecto daemone, locutus est mutus, merito miratae sunt turbae, et veraciter dixerunt:« Nunquam sic apparuit in Israel,» quanto magis de isto quod talem discipulis suis dedit potestatem, mirentur omnes et dicant,« nunquam sic apparuit inparuit in Israel?» Nunquid talis Moses? Nunquid sua potestate ranas produxit et muscas, aut alicui potestatem hanc dedit, ut produceret eas? Igitur hic Deus noster est, et non aestimabitur alius ad eum, qui non qualescunque ranas aut muscas, sed principes muscarum, id est sordium daemones, et ipse sua potestate ejecit, quod neque Moses, neque alius fecit, et hominibus, quibus voluit, ejiciendi potestatem dedit.
9.11
Primus, inquit, Apostolorum Simon, qui dicitur Petrus. Et hoc ipsum nomen quod est Petrus, ab ipso Domino impositum est ei, cum diceretur Simon. Nam alius evangelista, videlicet Marcus, cum dixisset,« et dedit illis potestatem curandi et ejiciendi daemonia,» protinus haec ipsa duodecim apostolorum nomina praescribens:« Et imposuit, inquit, nomen Simoni Petrus.» Qui huic uni ex omnibus in Novo Testamento[ nomen] commutavit, ut qui vocabatur Simon, vocaretur Petrus, ipse est qui similiter uni in Veteri Testamento nomen commutavit, ut qui vocabatur Jacob, vocaretur Israel. Ipse enim scriptor nominum, qualia ipse nosse dignatus sit, et habet librum conscriptum ex nominibus splendidissimis, quem sciens Moses dixit:« Aut dimitte populo hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo,» subauditur, et non te. Nam postmodum:« Invenisti enim, ait, gratiam coram me, et te ipsum novi ex nomine.» Nec abs re est quod et illius in Veteri, et hujus in Novo Testamento nomen commutavit, sed si prudens inspector adsit, pulcherrimum est mysterium hujusce commutationis, quia videlicet hoc agebatur, ut fieret quod per prophetam dictum est:« Et servos meos vocabo nomine alio, in quo qui benedictus est, benedicetur super terram.» Eorum videlicet servorum Dei multorum, ille secundum carnem, ipse autem Dominus noster Jesus Christus secundum spiritum Pater est. Unde et pulcherrimum hoc est in mysterio spectaculum, quia Pater ille secundum carnem principium multitudinis, duodecim filios, hic autem secundum spiritum principium Christianitatis, duodecim genuit apostolos, et sicut illi Patri secundum carnem, sic non sibimet quidem Pater iste spiritualis, sed primo vicario suo pristinum commutavit nomen. Interpretatur autem Simon, obediens, Petrus a petra dictus est, ipse nomine suo soliditatem Ecclesiae vel fidei catholicae praesagiens, quam ipse insigniter ita edixit:« Tu es Christus Filius Dei vivi.» Saulo quoque commutatatum est nomen, ut vocaretur Paulus; sed differt commutatio haec, quia videlicet non ipse Dominus illi ore commutasse legitur. Andreas, decorus sive resplendens. Joannes in quo est gratia vel Domini gratia et frater ejus Jacobus, ambo Boanerges, id est filii tonitrui, nominati, videlicet ex firmitate vel magnitudine fidei. Philippus os lampadis. Bartholomaeus, filius suspendentis aquas. Thomas abyssus vel geminus. Unde et Graece δίδυμος apellatur. Matthaeus, donatus, qui et Levi, videlicet a tribu ex qua ortus fuit. Jacobus Alphaei, ob distinctionem prioris cognominatus, qui dicitur Zebedaei, sicut iste filius Alphaei. Simon Chananaeus ad distinctionem Simonis Petri, de vico Galilaeae Chana, ubi aquas Dominus in vinum convertit. Thaddaeus, qui et Judas Jacobi, subauditur frater, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habens a corde, quod nos diminutive corculum possumus appellare. Judas Ischariotes, vel a vico, in quo ortus est, vel ex tribu Isachar, vocabulum sumpsit, quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Isachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditionis, quo Dominum vendidit. Quare autem, inquis, Dominus talem non solum ad discipulatum, verumetiam ad apostolatum admisit? Nunquid nescivit? Ad haec breviter dicendum quia fecit hoc ob consolationem nostri, ob consolationem Ecclesiae futurae, vel eorum maxime qui Ecclesiis praesunt, ut cum eis aliquis perierit, respondeant derogantibus, dicant insultantibus: Ne miremini, et Christo accidit.
9.12
« Hos duodecim misit Jesus praecipiens eis, et dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Euntes autem, praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Gratis accepistis, gratis date.» Non, ut plerique arbitrantur, tunc duodecim apostolos Dominus ordinavit, quando taliter eos convocavit, et talem eis potestatem dedit, sed tantummodo elegit, et numerum eorum duodenarium praefixit. Non idem est eligi, quod et ordinari sive sacrari. Quando ergo illos ordinavit sive sacravit? Nimirum quando functus officio suo magnus ipse sacerdos introivit in sancta per suum sanguinem, tunc eos sacravit, et tunc resurgens a mortuis, plenam atque perfectam potestatem dedit eis in haec verba:« Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis,» itemque:« Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Haec namque summa est apostolicae potestatis atque virtutis. remittere peccata per gratiam Spiritus sancti, baptizatis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, quam videlicet potestatem seu virtutem neque praesenti loco, neque usquam in toto Evangelio, ante passionem suam dedisse illis reperire poteris. Siquidem hic illum dixisse legis, ut praedicarent, infirmos curarent, daemones ejicerent, mortuos suscitarent, leprosos mundarent, sed non etiam hoc, ut baptizarent et peccata remitterent. Baptizaverunt quidem aliquando, scilicet, cum 639 impleret cursum suum, nondum traditus Joannes, sed non baptizaverunt ab ipso Domino jussi, imo, tantum exemplo vel baptismo Joannis, cujus et plerique illorum erant discipuli. Quare autem duodecim mittens, et eos instituens, in ipso institutionis initio dixit:« In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis?» Nimirum quia necdum tempus erat, neque hoc ut jam fieret divinae rationis aut evangelicae praedicationis ordo poscebat. Quid enim jam tunc praedicaretur gentibus? Ut circumciderentur, aut ut baptizarentur? Sed profecto circumcisio jam in Christo finem accipiebat, baptismi autem sacramentum necdum conditum erat. Hoc namque sacramentum in Christi passione vel morte eonditum est. Hinc Apostolus:« Quicunque,» ait,« baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus,» etc.. Bene igitur:« In viam gentium,» inquit,« ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis.» Sed quid?« Potius,» ait,« ite ad oves quae perierunt domus Israel.» Denique ad illud quod tunc praesentialiter agendum instabat negotium, permittebat ire tantummodo ad oves quae perierant domus Israel, oves pastorem non habentes, homines vexatos atque jacentes: quippe quibus neque dux, neque princeps, neque rex erat, neque pontifex, sed sub nomine pastorum lupos habentes, lupos graves, lupos rapaces et inde pereuntes. Et quid faciemus ad illas oves?
9.13
« Euntes autem,» inquit,« praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum coelorum.» Nimirum quod pertinet ad rationem ovium, appropinquare regnum coelorum, hoc est advenisse jam Pastorem magnum ovium, ad visitandum oves suas, sicut per prophetam Ezechiel praedixit:« Ecce,» inquit,« ego ipse requiram gregem meum de manu eorum.» Item:« Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum.» Et quia nec oves ipsae omnes visitationem suam vel pastorem suum cognoscere habebant, imo et hircinis cornibus pleraeque illarum percussurae erant oves optimas, occidendo, crucifigendo, flagellando, et de civitate in civitatem persequendo. Item postmodum dicit:« Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietem et hircum.» Et rursum:« Ecce ipse judico inter pecus pingue et macilentum, pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestri: ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.» Hujusce judicationis consummatio tunc erit,« cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo: tunc sedebit super sedem majestatis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris.» Hoc erit regnum coelorum, missis haedis in ignem aeternum, transire oves in vitam aeternam.« Et inducam eas, inquit, in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascuae eorum et ibi requiescent.» Hoc, inquam, est regnum coelorum, et quia Pastor iste jam venit, propterea dico vobis nunc, ut euntes ad oves quibus hoc per Scripturam propheticam promissum est, praedicetis,« dicentes quia appropinquavit regnum coelorum.» Et quia difficile est ut credant me esse ipsum Dominum Deum visitantem oves suas,« sicut visitat pastor gregem suum,» facite quae dico.« Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite.» Haec facite in testimonium, ut de visitatione sua gaudeant quidem oves, sint autem hirci inexcusabiles. In his autem omnibus aliena sit intentio cupiditatis ab operatione virtutis.« Gratis» enim« accepistis,» et idcirco« gratis date.»--« Quis enim» vestrum mihi« prior dedit et retribuetur ei?» Potestas ista quam dedi vobis, non est alicujus dati vestri retributio, sed est omnino spontanea, et gratuita donatio. Non solum autem vos, verum etiam ante vos, et prophetae, et patriarchae, et alii, quicunque dicunt, et veraciter dicunt,« De plenitudine ejus nos omnes accepimus,» quamcunque operationem virtutum, qualemcunque gratiam acceperunt, gratis acceperunt. Et vos igitur« gratis date.» Etenim quicunque gratis non dederit, non erit quemadmodum illi grati et gratiosi, exempli gratia, quemadmodum Helisaeus, qui Naaman Syro, quem a lepra sua mundaverat, dicenti sibi,« Obsecro ut accipias benedictionem a servo tuo: Vivit, ait, Dominus ante quem sto, quia non accipiam; cumque vim faceret, penitus non acquievit;» sed erit quemadmodum Giezi, qui dixit:« Pepercit Dominus meus Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid.» Cucurrit et accepit, et cum reversus esset, lepra Naaman adhaesit ei.
9.14
« Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Non peram in via, neque duas tunicas, neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo. In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete, donec exeatis.» Haec est illa ordinatio Domini, cujus Apostolus, ad Corinthios scribens, ita meminit:« Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt? Qui altari deserviunt, cum altari participantur. Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.» Ad quid enim, neque aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis, neque peram habeant praedicatores Evangelii, nisi quia neque necesse est, neque expedit? Seminantes enim sua spiritualia, jure illorum quibus seminant metere debent carnalia, secundum istam sententiam a justissimo prolatam Domino:« Dignus est enim operarius cibo suo.» Est autem hic aliquid quaerendum, quia cum apud hunc evangelistam supra... ita scriptum est,« Et praecepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum.» Et quidem si unam tantum virgam sciremus, difficilius ista quaestio solveretur. Nunc autem duae virgae sunt, altera regum gentium, alia discipulorum Christi. Virga regum gentium, virga est dominationis: virga discipulorum Christi, virga dilectionis, virga pastoralis officii, super curam animarum sollicite vigilantis. Illa virga, quae dominationis est, non est concessa ministris Evangelii pacis, et illa interdicitur hic, dicendo,« neque virgam,» amplius autem illic:« Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur; vos autem non sic.» Porro, virgam disciplinae, virgam pastoralis sollicitudinis ac vigilantiae, non solum nunquam interdixit, verum etiam ab initio jussit, ab initio, inquam, id est ex quo primum pastores animarum mittere coepit. Talium namque primi fuerunt Moses et Aaron. Illis utique, cum mitteret eos, non praecepit Dominus, ut quidquam tollerent in via, nisi virgam tantum.« Quid est,» ait ipse ad Mosen,« quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.» Ait:« Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum,» etc.. Et subinde:« Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.» Quid aliud praecepit huic vel fratri ejus Aaron, ut tollerent in via, nisi virgam tantum illam? Sic nimirum evangelistis omnibus, cunctis Evangelii praedicatoribus, nihil aliud praecepit in via sua tollere, nisi vigorem pastoralis curae, nisi legem vitae ac 640 disciplinae, et pro hujus rei signo interdum virgam quoque materialem manu gestare. Porro, virgam dominationis, sicut jam dictum est, apud istum evangelistam interdicit. Quod sciens apostolus Petrus, dicit:« Neque dominantes in clero, sed forma facti gregis,» et Paulus ad Corinthios:« Parcens, inquit, vobis non veni ultra Corinthum, non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri. Nam fide statis.» Quid, si non staretis? Utique tunc« in virga venirem ad vos, nunc autem in spiritu mansuetudinis.» Quid igitur evangelistae sunt vel erant facturi, si neque aurum, neque argentum possidere concessum est eis, neque pecuniam in zonis? Ait:« Dignus est enim operarius cibo suo.» Et continuo subjungit:« In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis, edentes et bibentes quae apud illos sunt,» sicut Lucas manifestius meminit. Hac fiducia neque aurum, neque argentum, neque zonas aere fecundas admittunt, aut admittere debent suo comitatu ministri verbi Domini, quia debitor est illis omnis auditor ejusdem verbi Domini, ut illud os impleat cibo corporali, de quo verbum vitae accepit, qui cibus est spiritualis, ut confidenter dicat:« Si nos vobis nostra spiritualia seminavimus, magnum est, si vestra carnalia metamus?» Nunquid aliquem unquam Omnipotentis vernulam verbi spes ista frustravit? Imo et si totus fere mundus aliquando esuriat, et pane indigeat, justum illum, cujus in corde domesticum, cujus in ore familiare est Dei verbum, non videbis derelictum: et verum est, quod Scriptura dicit:« Non interficiet Dominus fame animam justi.» Exempli gratia: Cum reges et principes esurirent in Israel, et Helias fortissimus verbi Dei minister superesset, nec haberet qui eum pasceret:« Recede hinc, ait Dominus, et absconde te in torrente et ibi de torrente bibes, corvisque praecepi ut pascant te.» Rursus cum post dies siccatus esset torrens, non enim pluerat super terram:« Surge, inquit, et vade in Sareptha Sydoniorum, et manebis ibi, praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.» Sublata est igitur omnis cupiditatis vel miserae sollicitudinis occasio, ut sit evangelistarum liber animus, et non ipsi aurum dominetur, sed ipse auro, et omnibus quae possident homines dominetur, et de omnibus nihil nisi victum et vestitum accipere dignetur. Quomodo autem quisquam audeat illis haec, scilicet victum et vestitum subtrahere aut invidere? Revera nullo modo, nisi semetipsum judicare velit indignum aeternae vitae. Nam haec est ipsius sententia Verbi ministros suos in suum opus emittentis.
9.15
« In quamcunque civitatem aut domum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis. Intrantes autem domum, salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus digna, veniet super illam pax vestra. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Et quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros exeuntes de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii quam civitati illi.» Hoc est, quod gaudere grati, quod timere debent ingrati. Discernuntur enim grati ab ingratis, recipientes a non recipientibus judicio mirabili, judicio terribili. Nam super istos requiescit pax, super illos coelestis secundum exemplum Sodomorum et Gomorrhaeorum irruit ira. Revocemus ad memoriam illam in Sodomis rem gestam, et secundum illius similitudinem clarius animadvertere poterimus praesentem rei veritatem.« Missi Sodomam venerunt vespere duo angeli, sedente Loth in foribus civitatis. Non exspectavit ille, videlicet Loth, ut illi hospitium postularent, aut interrogarent, qui in domo ejus essent digni hospitibus tantis, sed obviam vadens et adorans, obsecravit, et obsecrando compulit, ut ad eum diverterent. Et quia ingressus domum suam fecit convivium, coxit azyma, et comederunt, venit super domum illam pax eorum, ut dicerent ad eum:« Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. Salva animam tuam, noli respicere post tergum, etc. Simul haec dicentes,« apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris ejus, ac duarum filiarum ex eo quod parceret Dominus illi, et eduxerunt eum, posueruntque extra civitatem.» Ita super eum pax quaedam requievit, super Sodomam autem et Gomorrham ira venit, scilicet ignis, et sulphuris pluvia, quae illos subvertit. Juxta hanc similitudinem,« si fuerit domus digna,» inquit Dominus evangelistis suis,« super eos veniet pax vestra; si autem non fuerit digna, euntes, ait, excutite pulverem de pedibus vestris; et tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii quam civitati illi.» Ut dictum, ita et factum est. Etenim super Ecclesiam gentium, quae apostolos Christi recepit, et alacriter, ut dignum erat, respondit dicentibus:« Pax huic domui,» pax apostolica, pax ipse Christus, quemadmodum dicunt,« Ipse est pax nostra,» venit, et requievit. Illi autem civitati terrenae Hierusalem, imo Sodomae atque Gomorrhae, quae pacem istam non recepit, nec solum non recepit, verum etiam crucifixit, qualiter jam acciderit, totus orbis audivit, et in die judicii nullum est dubium, quin judicandum sit peccatum ejus intolerabilius peccato Sodomorum, quemadmodum et Hieremias in Lamentationibus dicit:« Et major est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.» Quid enim de illa Sodoma dictum est,« et non ceperunt in ea manus,» nisi quia voluerunt quidem illudere viros Sodomitae, qui introierant ad Loth, sed in ea( videlicet Sodoma) nullus fuit cujus manus caperent illos. Nam domum quidem circumdederunt, sed manus eorum viros illos non ceperunt. At illa quam dicit propheta filiam populi sui, Dominum ipsum et armis circumdedit, et manibus cepit atque comprehendit, illusit, conspuit, flagellavit, crucifixit, occidit. Rectissime igitur tolerabilius erit in die judicii Sodomae et Gomorrhae, quam civitati illi et omni genti, quae secundum exemplum illius missos ad se ministros salutis non recepit. Et nota vehementiam separationis et horrendi anathematis, in eo quod dicit,« exeuntes de domo vel civitate illa, etiam pulverem excutite de pedibus vestris,» quod eos fecisse Lucas in Actibus apostolorum manifestissime meminit.
9.16
« Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae; cavete autem ab illis hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides, et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentitus.» Propterea supradixit,« et quicunque non receperint vos,» quia sciebat quod non essent ab omnibus recipiendi, imo a quampluribus ejiciendi, et ad mortem tradendi. Et ipse quoque primus erat ejiciendus et ad mortem tradendus. Quomodo ejiciendus? qualiter tradendus?« Sicut ovis, ait Esaias, ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.» Sed et Joannem Baptistam dicentem audierant:« Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.» Multis in locis Evangeliorum 641 nominibus utitur hujusmodi, scilicet, pastoris et ovium atque agnorum, pastoris: non regis; ovium, non militum, sed et se ipsum pastorem, non regem, suos discipulos oves, non milites nuncupans. Quod cum ubique diligenter animadvertendum sit, illic maxime delectabile est, ubi cum illi de regio nomine calumnia strueretur a dicentibus:« Quousque animam nostram tollis? situ es Christus, dic nobis palam,» Christus quippe regium est nomen, et hoc idcirco dicebant, ut in isto nomine captum, possent accusare apud Caesarem, aut etiam secure invadere, tanquam propter Caesaris fidelitatem: taliter evasit sapiens corde, taliter elusit superbos et invidos mitis et humilis corde:« Loquor, ait, vobis, et opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me, sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis,» et caetera usque:« Ego et Pater unum sumus,» quod utique non minus est quam si palam dixisset eis, Ego sum Christus.
9.17
Igitur et hic cum dicit,« ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum,» et ubicunque se pastorem profitetur, suosque sequaces nuncupat oves, duplicem affert utilitatem, quia et illos informat ad mansuetudinem, ut discant ab eo quod sit mitis et humilis corde, et cum omnibus hominibus pacem studet habere, ut nullam habeant adversus eum occasionem justae querelae. Exitus probavit quam veraciter ab eo hoc praedictum fuerit:« Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.» Ubi enim exsequebantur suae missionis officium, diversis in locis ab hominibus impiis, tanquam oves a lupis, invasi sunt, lacerati sunt, et cum male tractarentur, non aperuerunt os suum, inter omnes et apud omnes ita prudentes sicut serpentes, ita simplices sicut columbae. In quo prudentes sicut serpentes? In eo nimirum, quod cum flagellarentur, occiderentur, lapidarentur, et de civitate in civitatem dispellerentur, cautissime ac vigilantissime agebant, atque patiebantur, tradentes quidem lupis rapacibus corpora sua, custodientes autem Deo Creatori suo corda sua, secundum similitudinem serpentis, qui dum percutitur, totum percutienti objicit corpus, maxime pro capite sollicitus, ut quoniam vulneribus carere non potest, saltem caput in quo sibi vita est, utcunque protegatur. Nonne caput hujuscemodi ovium est Agnus Dei Christus? Pro quo dum corpora sua tradunt ad supplicia et dispendium vitae praesentis sustinent, ut Christum lucrentur, profecto prudentes sicut serpentes inveniuntur. In quo autem simplices sicut columbae? In eo videlicet quod nihil eorum faciunt, quae corvi solent facere: corvi, inquam, id est homines mali, rapaces, cupidi, pro mundo vel pro his quae mundi sunt, litigantes, invicem mordentes, invicem laniantes. Ita fit ut, dum nihil rapiunt, nullius rem concupiscunt, et omnia innocentes aspiciunt oculis simplicibus, oculis columbarum, nec solum non rapiunt, verumetiam derelinquunt, dando in usus pauperum, quemadmodum oves, et lac suum et lanam suam capientibus non contradicunt, et insuper corpora sua percutientibus exponunt, solum custodientes caput suum Christum. Ita, inquam, fit, ut et lupis et leonibus et ursis nulla sit occasio porrecta lacerandi eos, flagellandi eos, occidendi, et de civitate in civitatem persequendi eos.« Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus.» Hic est effectus similitudinis serpentium, quem dixit:« Estote ergo prudentes sicut serpentes,» scilicet« cavete ab hominibus,» ut subaudias vel subintelligas, ne homines percutiant caput, totumque obducite, et percutiendum exponite corpus, secundum similitudinem serpentis, de quo jam supra dictum est. Nam hoc est cavere ab hominibus, scilicet intentos esse et valde sollicitos, ne fiant quod homines moliuntur, ne vos, aut terroribus concutiant, aut blandimentis seducant, ut negligatis metu mortis Christum, qui est caput vestrum. Terribile valde est, si rite perpendas, quod cum dixisset,« et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges ducemini propter me,» addidit,« in testimonium illis et gentibus.» Cujusnam rei in testimonium? et quo in tempore revelandum est testimonium? Nimirum in die judicii, quando faciendum erit, ut, quemadmodum supra dixit, tolerabilius sit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum, quam illi civitati quae vos, inquit, non receperit. Quale enim erit in illa die hujusmodi testimonium contra se videre, ut non se possint excusare et dicere: Domine, quando misisti nuntios tuos ad nos, qui praenuntiarent de judicio isto, et non recepimus eos? Diceret enim illis Rex sedens super sedem majestatis suae: Amen dico vobis, ecce isti sunt quos misi ego in medio vestrum, sicut oves in medio luporum, et ecce cicatrices flagellorum quibus flagellastis eos in synagogis vestris; imo ecce signa clavorum in manibus et pedibus meis, quibus me confixistis. Unde et nunc scio reprobare malum et eligere bonum, certum habens tam ex meipso quam ex istis quos sicut me et propter me occidistis et persecuti estis, contra vos testimonium, atque inde est irreprehensibile judicium.
9.18
« Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.» Sicut cavere ab hominibus, ut supra dixit, prudentiae serpentinae est, ita quod nunc dicit,« nolite cogitare quomodo aut quid loquamini,» simplicitatis est columbinae. Simplicitas ejusmodi socia est veritatis angulum non quaerentis, cum foris pulsata quaestionibus statim respicit intus, nec aliud scit aut vult eloqui, nisi quod in conscientiae suae libro scriptum invenit, scribente, id est suggerente Spiritu Dei, qui et ipse ob significandam simplicem suimet veritatem super Dominum nostrum in specie columbae apparuit. Simile quid et nobis agendum est tanquam si hic idem optimus informator dicat nobis: Cum autem acceditis ad tractandum verbum Dei, nolite praecogitare qualibus verborum phaleris sanctae Scripturae sensum exornetis, dabuntur enim vobis verba sponte venientia, de Spiritu Patris vestri, quae utique quanto magis sponte venient, tanto et vobis minus fatigationis, et audientibus sive legentibus plus afferent delectationis. O quam dulce, quam praeclarum est, ea quae loquimur aut scribimus, talia esse ut ea prudens auditor sive benevolus lector, nequaquam dignetur ascribere nobis, dicatque:« Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis! Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium. Et consurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Sicut hic audivimus praedictum, ita et vidimus factum, ut 642 confidenter dicamus:« Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum.» Nam quod praemisit illic,« ibi dolores ut parturientis,» maxime sanctos martyres respicit, quorum dolores fuere non parvi, tunc praecipue, quando frater fratrem, et pater filium in mortem tradidit, et filii in parentes consurrexerunt, et morte eos affecerunt propter nomen Christi. Revera ibi dolores magni, verumtamen non qualescunque, sed« ut parturientis.» Nam qui perseverat usque in finem, ait, hic salvus erit, et salus sic eum faciet dolorum omnium oblivisci, sicut filius natus mulierem quae peperit.« Cum enim pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.» Magnus igitur etiam in doloribus istis Dominus et laudabilis nimis, magna gloria et magnus honor hujus filii hominis, quia sicut de seipso Spiritus sanctus praedixerat:« De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput,» ita et ipse suis praedicit futuris militibus, quod bibituri sint similiter, propinantibus cognatis et amicis et parentibus, et propterea suum in salutem debeant exaltare caput. Quid si non valeant aliqui teneriores ejusmodi sustinere dolores? Ait:
9.19
« Si autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec regnum Dei veniat.» O ergo quisquis es et prudens et simplex praedicator sive auditor Evangelii, prudens ut serpens, simplex ut columba, non sic praesumas de Spiritu fortitudinis, ut obliviscaris hujusce consilii! Unde enim scis utrum vere habeas Spiritum fortitudinis? imo unde scis utrum amore an odio dignus sis? Non ergo nimis cito temetipsum praecipites in caminum tentationis, sed timens ne forte martyrio dignus non sis, cum te persecuti fuerint in una civitate, fuge in aliam, quia« non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei,» et justius necessitas quam voluntas coronam parit. Verumtamen si expertus veraciter, quod donum vel gratiam habeas supernae fortitudinis, et hoc tibi Spiritus sanctus aliquo modo revelavit, pulchrum est, laudabile est ut vexillum crucis ultro arripias, et percurrens contra hostem in procinctu fidei confirmes infirmos, et sperandae a Deo fortitudinis exemplum illis praebeas. Alioqui tutius est ut fugias in spiritu humilitatis, in spiritu timoris Domini, quia Petrum quoque apostolorum principem, cum sibi videretur fortis, ancilla ostiaria terruit. Forte dicis: Quo fugiam? Quam civitatem adeam? Nunquid nobis fugientibus multae aperientur civitates? Ad haec ille:« Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec regnum Dei veniat.» Ac si dicat: Hactenus paucae fuerunt civitates Israel, ita ut cunctas olim una possideret mulier Jezabel, quae regnavit in Samaria cum filia sua Athalia impiissima, quae regnavit in Hierusalem. Tunc ita paucae fuerunt civitates in Israel, ut cum occiderentur prophetae in una civitate, non haberent aliam in quam fugerent, sed circuibant in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustati, afflicti, nisi quod Abdias, secundum nomen suum servus Domini, pavit ex eis centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis. At nunc tot erunt civitates Israel, tot erunt per orbem terrarum civitates sive ecclesiae meo nomini dicatae, qui sum verus Israel, civitates hospitales, ecclesiae pauperum, fidelium susceptrices, ut non possit quivis consummare illas, donec regnum Dei veniat. Nemo quippe tandiu in ista peregrinatione vivit aut vivet, ut fugiendo pertransire possit omnes, quae in me crediturae sunt, civitates, tales fugitivos libenter suscipientes, consolantes, honorificantes, et me in illis se recipere non vane existimantes
9.20
« Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus, et servus sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Ne ergo timueritis eos.» Quo respectu vel qua intentione dixerit,« non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum, sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servus sicut dominus ejus» manifestat, subdendo,« si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?» Sufficientia haec cunctos discipulos veritatis, omnes servos Altissimi suavissime consolatur, dum traduntur in conciliis, dum flagellantur in synagogis, dum ducuntur ad reges et praesides, et odio sunt omnibus et morte afficiuntur propter nomen Domini. Amplius quaerere non debet, ne forte fiat discipulus contrarius magistro, aut servus in contrarium dissimilis domino suo, quia nil magis contrarium, quam ut discipulus superior magistro, servus major esse velit domino suo, quod est velle ab hominibus glorificari, et beneficum vocari, cum ille tantus Dominus, ab hominibus reprobatus, et Beelzebub vocatus fuerit, velle per delicias in regnum Dei[ pervenire], cum ille, magister humilitatis, per mortem, mortem autem crucis, in regnum suum pervenerit. Hoc sibimet sufficere judicet perfectus discipulus et fidelis servus, ut sit sicut magister et dominus suus: qui inde magister, quod homo; inde dominus, quod Deus est. Et secundum hoc judicium respondeat adversario, si forte insultans in tribulatione dixerit: Ubi est Deus tuus? aut certe non curat te Deus tuus.
9.21
« Ne ergo timueritis eos. Nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta.» Ne, inquit, timueritis eos, ne timueritis eorum judicium male de vobis judicantium, dum odio vos habent propter nomen meum, et ejiciunt nomen vestrum tanquam malum. Quid autem esset timere eos sive judicium eorum, nisi sperare de providentia Dei, quod non curet aut non dignetur respondere pro humilibus servis suis, et bonae illorum conscientiae verum perhibere testimonium? Timore hujusmodi omnino ne timueritis eos. Nihil enim opertum, quod non scietur.« Veniet Dominus, inquit Apostolus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo.» Nam de malis quidem electorum actibus nonnihil opertum, nonnihil remanebit occultum, cum scriptum sit:« Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata,» et Sapientia dicat Deo:« Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam,» quo dicto satis innuit misericordem Deum velle aliquid de peccatis nostris sibimetipsi quodammodo esse occultum; sed de bonis cujusque actibus, sive de concientiis bonorum hominum, quas ignorantes homines, plerumque de bonis male sentiunt, et indiscretum super eos praecipitant judicium, de bonis, inquam, nihil omnino« est opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur.» O quanta in praesenti quoque vita revelavit, et sciri fecit Deus circa suos electos, etiam ipsis nolentibus, dum propter humilitatis custodiam semetipsos abscondunt, et opera sua videri cavent ab hominibus. Novit ipse quos, quomodo, et quorum propter utilitatem oporteat revelari vel sciri etiam nunc, ante illam illuminationem sive manifestationem universalem, 643 quam Apostolus, ut jam dictum est, exspectandam pronuntiavit:« Nolite, inquiens, ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.» Beatum Job revelatum esse et sciri voluit, quam esset simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo, et sanctos innumerabilis, qui per humilitatem apud semetipsos latere voluissent, non solum cognosci fecit ex operibus bonis, verumetiam nonnunquam verbis ipsorum secreta cordis eorum utiliter revelavit, ut facerent quod hic continuo subjunctum est:
9.22
« Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta.» Quid ipse dicit in tenebris, et quid in aure loquitur Verbum Dei, Deus ipse Jesus Christus, nisi revelationes Dei, quas in occulto quasi in tenebris, ubi homines non vident, quando vult et prout vult, per Spiritum sanctum immittit? Et hoc bonum quidem per humilitatem abscondere, et occultum tenere videlicet quando, et quomodo gratiam, qua illustratus est, quis acceperit, optimum autem revelare pro gloria et honore Dei, dum utilitatis causa exposcit aut justa necessitas exigit. Nam exempli gratia, nullatenus quisquam tam utiliter secretum Dei donum qualiter acceperit silentio premit, quam utiliter Paulus vas electionis praedicavit, scribens Corinthiis inter caetera de semetipso, quod usque ad tertium coelum sive in paradisum raptus, audisset arcana verba quae non licet homini loqui. Nonne talia scribens dixit in lumine quod sibi dictum fuit in tenebris, et quod in aure audierat super tecta praedicavit? Nempe et si non omnia dixit aut scripsit quae in coelo illo tertio, in illo paradiso audivit,« quoniam audivi, inquit, arcana verba quae non licet homini loqui,» attamen hoc ipsum quod illuc usque raptus est, recte in tenebris dictum, et in aure auditum recte animadvertis, quia raptum eum illuc fuisse, et arcana verba audisse nullam mortalium vidit, nullus audivit, neque audire poterat, nisi de semetipso enuntiasset ipse qui vidit et audivit. Ecce ergo dixit in lumine quod sibi dictum est in tenebris, et praedicavit super tecta quod in aure audivit. Imitantur autem illum quicunque praedicant gratiam sibi datam, exigente causa justae necessitatis, procul absente vento miserae vanitatis.« Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.» Hic recte dicat quis: Da, Domine, quod jubes, et jube quod vis. Ecce jubes ut non timeamus eos qui occidunt corpus, et ratio consentit eum potius esse timendum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Sed quae caro non timeat occidi? Petrus apostolorum primus timuit, et mori timens, Vitam negavit. Cur hoc, nisi nondum illi dederas ut non timeret? qui nisi feras( sic) ut non timeret? Postquam illi dedisti, potuit facere quod jussisti. Esto igitur fortitudo nostra, et fac in nobis quod tu nos facere vis. Verumtamen hoc primum debet scire fides, quod docendo jubes, et jubendo doces, et deinde spes orare, charitas impetrare ut des ipse quod jubes. Oportet autem sicut veram fidem, ita et firmam habere spem, ut non putet quisquam, quamvis exiguus, quod ab Altissimo non sit requirendus, eo quod parvus sibi videatur et abjectus, cum scriptum sit:« Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est, non est oblitus clamorem pauperum.» Item:« Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.» Sequitur ergo:
9.23
« Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos.» Ecce quam fortiter humilitati huic majestas veritatis occurrit.« Nonne, inquit, duo passeres asse veneunt?» vera propositio, quia et vere omnibus notum est, quia duo passeres pro vili dantur pretio, et longe viliores sunt corpore et anima, quibus ex duobus consistit sive subsistit unus rationalis homo,« et unus ex illis, inquit, non cadet super terram sine Patre vestro.» Assume et hoc, quicunque es vel esse cupis discipulus tanti magistri. Sed forte titubas et dicis: Quomodo unus passer sine Patre nostro in terra non cadit, cum nec de bove, qui utique major est passere, Deo cura sit? Denique Apostolus cum dixisset, scribens Corinthiis:« Scriptum est enim in lege Mosi: Non alligabis os bovi trituranti,» protinus ait:« Nunquid de bobus cura est Deo? An propter nos haec dicit? Utique propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare, et qui triturat in spe fructus percipiendi,» etc. Quomodo ergo unus ex passeribus non cadit in terram sine Patre vestro, si nec de bobus tanto majoribus, quam sunt passeres, cura est Deo? Ad haec inquam: Apostolus de lege scripta loquebatur, et hic ejus sensus, quia non fuisset Deo cura, ut de bobus irrationalibus lex scriberetur. Porro hic Filius Dei de providentia Dei loquitur, qui ipse providerit, unde et quomodo det escam omni carni, ut non solum educat de terra panem homini, verumetiam animantibus terrae et volucribus coeli escam provideat competentem illis, juxta illud Davidicum:« Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.» Proinde assume et hoc,« et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro,» simulque quod subjungit,« vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt,» quia videlicet Christiana fides exposcit ut non dubites resurrectionem futuram, non solum cum omnibus membris corporis, verumetiam et cum palpebris sive superciliis, et cum omnibus capillis suis. Cum hoc ut Christianus homo assumpseris, statim fortissimo syllogismo suaviter stringeris, inferente illo:« Nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos.» Meliores, inquam, id est majoris pretii estis vos. Rationalis enim creatura est homo, et vita ejus longe diuturnior est praesenti saeculo, quia non moritur homo, sed solum corpus, et ipsum resurrecturum, ac sine fine cum anima semper victurum est.
9.24
« Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.» Ergo, inquit, quoniam unus homo multis passeribus melior est, vos non dubitantes curam de vobis esse Deo, nolite, ut jam dictum est, timere eos qui occidunt corpus, sed confitemini me coram vestris interfectoribus, quia tale judicium erit super hoc, ut qui me confessus fuerit, ego confitear eum, et qui me negaverit, negem et ego eum coram Patre meo. Profecto gloria erit ei, quem talis in illa die confitebitur; confusio autem illi, quem negabit, sive confundetur, quod apud alium evangelistam legimus, id est erubescet confiteri quod suus sit. Quod hujus rei Apostolus magnifice meminit, dicens ad Hebraeos de sanctis Patribus: Ideo non confunditur Deus vocari eorum Deus, videlicet quia confessi sunt quod peregrini et hospites essent super terram, manentem hic non habentes civitatem, et meliorem appetentes, id est 644 coelestem. Profecto dum de illis negatur, simul de oppositis, id est de infidelibus affirmatur quia confundetur Deus vocari eorum Deus. Et vae illis, quorum Deus esse, quos confiteri et salvare ipse, salvo honore suo, non poterit!« Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis, domestici ejus.» Cum dicit:« Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem,» subaudiendum est, quomodo mundus dat, qualem mundus pacem mittit, qualem requirit. Nam et alibi cum dixisset:« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis,» protinus ait:« Non quomodo mundns dat, ego do vobis.» Est ergo pax mundi, quam iste Dominus et princeps pacis mittere non venit. Est enim illa contraria paci Dei, de qua Apostolus ad Galatas:« Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax.» Item:« Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.» Hujus pacis princeps, ipse est, et hanc mittere venit, primo pacificans per suum sanguinem omnia quae in coelis, et quae in terra sunt, et deinde:« evangelizans, ait Apostolus, pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his qui prope sunt.» Pax ista remissio peccatorum est, sed mundus in maligno positus, istam non quaerit, sed qualem tunc habebat illa vallis visionis, scilicet Hierusalem, cui dicebat iste pacificus verus.« Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi.» Haec pax erat,« et hoc gaudium, et haec laetitia,» ait Esaias in onere ejusdem vallis visionis,« occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur.»
9.25
Non, inquit, veni mittere pacem ejusmodi, sed gladium, id est separationem filiorum pacis Dei a filiis illius non pacis, sed iniquitatis, quemadmodum ibidem continuo subjunctum est:« Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini, dicit Dominus exercituum.» Quis nescit, quis non audivit, persaepe factum esse vel fieri, quod hic se facturum praedixit,« veni enim separare hominem adversus Patrem suum, et nurum adversus socrum suam.» Simulque nota quam pulchre, quam convenienter discipulos suos ad propheticam auctoritatem mittit, ut cognoscant, quam antiqua veritatis hujus constantia sit, dicendo,« et inimici hominis, domestici ejus.» Sic enim in Michaea praedictum fuerat:« Nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, inimici hominis domestici ejus.» Commemorando hanc ultimam prophetiae sententiam,« et inimici hominis domestici ejus,» profecto prophetiam ipsam pulchre innuit testimonium ferre dictis suis, nec posse aliter Scripturas impleri, nisi faciat ipse quemadmodum dicit,« non pacem, sed gladium mittere veni.» Et quidem sunt aliae quoque affinitates, quas inter dividit gladius Evangelii, sed ex multis istae duae sufficiunt, quarum altera, scilicet hominis et patris sui de majoribus; altera, videlicet socrus et nurus suae, de minoribus affinitatibus est, adeo ut rara inter socrum et nurum concordia sit. Unde apud comicum quemdam socrus, dum apud nurum suspectam se hujus vitii persentiret, seque excusare intenderet, inquit:.... Non facile est excusatu[ expurgatu].
9.26
Ita animum induxerunt socrus omnes esse iniquas. Dum ergo dicit,« veni enim separare hominem adversus patrem suum, et nurum adversus socrum suam,» idem est ac dicat: Omnes omnino tam majores quam minores affinitates separare veni, demonstrando rumpendam esse pacem malam, et tolerandam carnis discordiam propter Dei concordiam.
9.27
« Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.» Ecce gladius separantis, ecce separatio propinquitatis. Ecce divisio quae unum eumdemque hominem contra semetipsum dividit:« Non est me dignus, ait qui patrem aut matrem, qui filium aut filiam diligit plusquam me, non est me dignus, qui non crucem suam accipit ut sequatur me.» Hoc verbum judicantis, gladius est separantis. Quis enim habens cor carneum, quis non habens cor lapideum, aequanimiter audire patitur,« non est me dignus?» Valeat potius pater sive mater, valeat potius filius sive filia, dispereat potius ipsa caro sive praesens vita, ait quisque sensatus auditor hujus verbi, quam ego, o Christe, dignus te non sim. Itaque omnem propinquum et omnem amicum relinquit, semetipsum contemnit, ubi nihil horum se posset retinere perpendit, salva dignitate discipulatus Christi. Nunquid mandatum hoc novum est? Nonne est mandatum vetus, quod ab initio audivimus? Ait enim Moses in benedictione Levi:« Qui dixerit patri suo et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos; et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquiun tuum et pactum tuum, servaverunt judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel. Ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.» Quod deinde sequitur:« Benedic, Domine, fortitudini ejus, et opera manuum illius suscipe,» recte de fortitudine ista intelligas, quae hic exigitur, dicendo,« et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.» Accipere namque crucem et sequi Christum sive in persecutione tradendo corpus suum ad supplicia propter Deum, sive in pace frangendo desideria carnis, sive propter metum gehennae, sive propter vitae aeternae desiderium, fortitudo magna et opus est magnum, fortitudo benedicenda, opus acceptione Domini dignum. Qui hoc non facit, non solum gloriam amittit, verumetiam poenam incurrit. Sequitur enim:« Qui invenit animam suam, perdet eam.» Quisnam est qui invenit animam suam, nisi qui non vult tollere crucem suam, ne non suaviter transigat praesentem vitam? De illo qui in persecutione ita invenit animam suam, ut Christo negato, lucrum istud faciat, quatenus in corpore retineat quam persecutoris gladius extrudere poterat, animam, ex abundanti est astruere, quod aeterna perditione perdat illam. Et econverso:« Qui perdiderit, ait, animam suam propter me, inveniet eam.» Non indiget Christiana fides assertione illa, ut demonstretur sibi veram hanc esse sententiam, quia valde certum est quod pius martyr perdens animam suam, in fasciculo viventium custoditam inveniet eam. Quid tandem superest pupillis et orphanis istis, cum propter Evangelium patrem aut matrem amiserint; sive orbatis istis, cum filium vel filiam propter Christum dereliquerint? Quid, inquam, nisi ut Christus ipse sollicitus sit pro illis? Non enim fallitur quisque talium, cum in psalmo dicit:« Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei.» Nonne hic protinus adsunt verba illius sollicitudinis? Sequitur enim:
9.28
« Qui recipit vos me recipit. Et qui me recipit, recipit cum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Et qui recipit justum in 645 nomine justi, mercedem justi acaccipiet. Et quicunque dederit potum uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.» Quantos putas futuros esse sciebat, qui ipsum recipere cuperent, qui mercedem prophetarum atque justorum accipere optarent? Multos ergo receptores sollicitus Dominus, hoc dicendo, praeparabat illis, quos videbat patrem aut matrem amissuros causa sui, quatenus posset quisque illorum etiam hoc dicere:« Quoniam Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.» Ut dictum ita videmus et factum, quia plures sunt receptores talium, scilicet prophetarum et justorum, quos patres et matres dereliquerunt, quam ut vincantur multitudine eorum. Nam, ut taceam de caeteris recipiendi modis, tot coenobia, tot xenodochia receptioni eorum praeparaverunt, ut deficientibus justis ejusmodi, in quibus fatetur Christus se recipi, plerisque in locis res sive fundi pro talibus Deo oblati, ad usus saecularium patres et matres, filios et filias habentium, et Christum non sequentium, magna ex parte redierint.
9.29
Nunc ipsa verba perpende:« Qui recipit vos, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit.» Hoc ipsum apud alium evangelistam hoc modo edicit:« Amen, amen dico vobis, qui accipit si quem misero, me accipit. Qui autem me accipit, accipit cum qui me misit.» Ergo veri adoratores non superflue agunt, quando supervenientes hospites ita suscipiunt, ut proni in terram adorent. Christus enim in eis adoratur, qui et suscipitur. Dicam adhuc: Deus et Pater Domini Jesu Christi et Spiritus sanctus in eis adoratur, qui et suscipitur. Nam cum dixisset,« qui recipit vos, me recipit,» ne quem forte cogitatio sua illo tempore pulsaret, dicens: Quid magnum est istum recipi hominem mortalem, qui et injuriis affici possit et crucifigi? protinus addidit:« Et qui me recipit, recipit eum qui me misit.» Et quis est qui istum misit, nisi Deus Pater et Spiritus sanctus. Licet enim istud apud nos testimonio jam pene non indigeat, sic ipse in Esaia loquitur:« Accedite ad me, et audite hoc. Non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fierent, ibi eram.» Quod idem est ac si diceret: In principio Deus eram, et hominibus loquens non in abscondito, sed magnis cum signis et prodigiis venturum me testificatus sum, et ego qui loquebar, quippe ibi eram, scilicet apud Deum, ecce adsum, factus homo, mittente Domino Patre meo, mittente et cooperante per uterum Virginis Spiritu sancto. Igitur in illis qui mittuntur recte ipse, qui mittit eos, Deus adoratur. Nunquid autem hoc sine exemplo vel auctoritate antiqua facimus? Aut nunquid hoc facientes, tanquam creaturam adorantes culpamur? Cum staret Abraham ad radices Mambre« apparuerunt ei tres viri stantes propter eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui, et adoravit et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis,» etc. Item Scriptura dicit:« Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth in foribus civitatis. Quos cum vidisset, surrexit et et abiit obviam eis, adoravitque pronus in terram.» Nunquid non angelica aeque ut humana substantia creatura est? Sed Deus in illis adorabatur, qui et suscipiebatur. Propter hoc et ille coram tribus adorans, uni loquebatur:« Domine, inquiens, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;» et iste coram duobus adorans:« Quaeso, domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te,» etc. Quae tandem pro hac receptione merces erit? Ait:« Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.» Ergo et Deus[ f. ejus] qui recipitur, et ejus qui recipit, una eademque merces erit. Non enim dixit mercedem de propheta, sivemercedem de justo, sed mercedem prophetae, mercedem justi accipiet. Magna retributio, larga recompensatio. Quaenam est merces prophetae sive merces justi, qui ut prophetaret, sive regnum Dei annuntiaret, quique justitiam Dei custodiret, non patrem aut matrem, non filium aut filiam plusquam illos omnes amavit( sic), et tollens crucem suam, Christum secutus est non timens perdere animam suam propter justitiam? Quae, inquam, merces talium, nisi ipsum manifeste videre Christum? Hoc enim pro summa mercede promisit diligentibus se.« Qui diligit me, ait, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.» O igitur receptor prophetae, acceptor justi, in nomine prophetae, in nomine justi, id est propter hoc ipsum quo prophetam vel justum esse animadvertisti, tanta tibi mercede proposita, hilariter age quod agis, bona voluntate porrige quod porrigis, da quod habes, sive parum, sive multum sit! Non enim perdes mercedem tuam, etiam si non plusquam calicem aquae frigidae dare possis. Quod si nec illum in tempore possis, saltem voluntas non desit, quia« pax in terra hominibus bonae voluntatis.»

Intertext edge

Open linked passage

Note