Rupertus Tuitiensis1070-1129
De divinis officiis
Offi 6.5
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10897 Dediof3
6.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. De Septuagesima
6.1
In hoc capitulo multa quaerenda sunt, videlicet quod vocetur septuagesima, et cur vocetur hoc nomine; qua ratione ante passionem Domini celebretur, et cur alleluia de ore Ecclesiae tollatur. Haec omnia tam veras tamque certas habent rationes, ut quidquid aliud dixeris, recalcitret undique tuta veritas, et oppositorum vel repugnantium multitudine inopem et deficientem conscientiam reverberet. Verbi gratia cum dixeris septuagesimam ideo nominari, quod ab hac Dominica usque ad Sabbatum, quo albae deponentur, septuaginta dies computentur, et per hos dies significari captivitatem nostram, qua peregrinamur a Deo in hoc saeculo, illud statim valde repugnans nostrae computationi occurrit, quod dies Dominicae resurrectionis, nobilitas anni, decus mensium, arma dierum, hunc intra numerum computentur. Quis enim dies indignius captivitatem significare videtur, quam ille, quo victo captivatore Dominus resurrexit? Quis dies libertatem significare merebitur, cum primus Dominicae resurrectionis dies sexagesimus quartus occurrat in numero dierum, qui captivitatem nostram significant, significatam quondam totidem annis, quando populus Dei sub Nabuchodonosor fuit exsul in terra Babylonis? Itemque et illud repugnat quod cum a praedicto Sabbato Dominica haec septuagesima sit, sequens Dominica( quam sexagesimam dicunt) nullo modo sexagesima est, et quinquagesima nullo modo quinquagesima est, et quadragesima nullo modo quadragesima est. Quid ergo septuagesimam nominemus, altius atque constantius pandendum est.
6.2
LIBER QUARTUS. CAPUT II. Quid septuagesimam nominemus.
6.2
Septem Dominicas continue sequentes magnis ac mysticis officiis insignes, septuagesimam nominamus, quarum in prima clamat homo a paradisi felicitate et a Creatoris sui facie projectus:« Circumdederunt me gemitus,» etc. In septima redeunte de peregratione hac et de convalle lacrymarum, dicitur voce prophetica:« Laetare, Jerusalem, et diem festum agite, qui diligitis eum,» etc.
6.3
LIBER QUARTUS. CAPUT III. Cur septuagesimam nominemus.
6.3
Idcirco autem primam Dominicam, quae septima est ab ultima, septuagesimam potius nominamus et sexagesimam, quae sexta est, et quinquagesimam, quae quinta est, quia idem commemoratur officiis, quod significatum est illa septuagenaria captivitate populi Dei, qua realiter sedit et flevit super flumina Babylonis. Quid autem illud est? Septenaria distinctio aetatum mundi, quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, vel secundum quosdam, usque ad Moysen, tertia a Moyse usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini, sexta ab adventu Christi usque ad finem saeculi, septima jam aetas mundi requies est illa, ad quam quotidie transeunt electorum animae, et requiescunt inter ubera laetantis matris suae supernae Jerusalem. Quia ergo per has septem Dominicas illud idem commemoratur, quod per septuaginta Babylonicae captivitatis annos significatum est, Dominica haec prima de septem, recte septuagesima dicitur, quod quam ratum sit, posterius ex ipsarum Dominicarum officiis clarius lucebit. Nunc qua ratione ante passionem Domini ordinatae sint, dicendum est.
6.4
LIBER QUARTUS. CAPUT IV. Qua ratione sic ante passionem Domini septem Dominicae ordinatae sunt.
6.4
Beatus papa Gregorius, qui( sicut in libro vitae ejus contineri jam supra diximus) officiorum atque stationum ordinator exstitit solertissimus, intellexit eo sensu quem illi Spiritus sanctus aperuit, dignam ad reverendam memoriam salutiferae passionis Christi expetere, ut illi ab omnibus sanctis et electis, quicunque fuerunt ab initio mundi, testimonia redderentur, cui quasi communes per os praesentis Ecclesiae redderentur exsequiae. Omnium quippe sanctorum a mundi constitutione una fuit salus et exspectatio, passio Redemptoris, et concordibus eorum dictis praenuntiata, gestisque praefigurata est, ac velut uni subjecta soli, diversis licet ex locis eamdem imaginem multa reddunt specularia; sic plures sancti diversis temporibus ac meritis venientes, praecurrentes Salvatorem, unam eamdemque variis figuris ejus praefiguraverunt passionem. Cum ergo jam dictus ordinator officiorum, commemorata jam Christi nativitate, apparitione, et manifestata triennii ejus praedicatione, passionis ejus memoriam 42 anno[ animo] nostro in Scripturis esset, laudabilem fecit digressionem, ad mundi recurrens initium, et de diversis aetatibus congruas Ecclesiae voces colligens, quasi de diversis locis septenos choros rationabili ac venerabili ordine produxit. Quid vel quomodo singuli chori praesenti Ecclesiae concinant, paulo post explicandum est. Nunc illud primitus dicendum videtur, cur de ore Ecclesiae diebus istis alleluia, quod est laus Dei, tollatur.
6.5
LIBER QUARTUS. CAPUT V. Cur alleluia dimittatur.
6.5
Si recte consideremus quam laudem Dei alleluia( quod nomen est antiquae dignitatis et auctoritatis) significet, perpulchrum et rationabile videtur, ut vere est, quod de ore sanctae Ecclesiae vox haec consuetudinaliter ablata est. Significat autem non quamlibet laudem Dei, non laudem majorum aut minorum creaturarum coeli et terrae, et maris, et omnium quae in eis sunt. Alioquin, si quamlibet laudem Dei significet alleluia, frustra diebus istis de ore nostro tollitur, cum a laudibus Dei non cessantes, laudamus quod in principio fecit coelum et terram, quod diviserit lucem a tenebris, quod fecerit firmamentum, et posuerit in medio aquarum, quod ad jussum ejus germinaverit terra herbam virentem, lignumque afferens fructum juxta genus suum, quod luminaria fecerit, et in firmamento posuerit, quod pisces, quod volucres, quod bestias prodire jusserit, quod denique hominem ab imaginem suam creaverit. Quam ergo Dei laudem significat alleluia? Illam utique, illam cui dicit Deus Pater in Psalmo:« Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara.» Gloria Patris, Dei Filius, perfecta laus et sempiterna musica, utpote summa sapientia, quae de corde nata ejusdem Patris aeterni musici, citharam nostrae humanitatis assumpsit, quam et confractam ab invidis et stultis pueris, qui ad cantum ejus saltare debuerant, rursus per gloriam resurrectionis reformavit, et inviolabile: psalterium fecit illa, inquam, gloria haec cithara, sive psalterium, alleluia nostrum est. Quidquid enim supernae jucunditatis auditoribus suis exhibuit, quorum beati oculi qui viderunt, et aures quae audierunt; quidquid, inquam, de coelestibus gaudiis ore suo Dominus Jesus Christus praecinuit, alleluia est, canticum novum est, laus suavis est. Hoc autem neque veteres sancti viderunt, aut audierunt, de quibus ait ipse Dominus:« Multi reges et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt, neque nos,» quandiu sumus in corpore( quia recessit in coelum) videre possumus, aut audire meremur Quandiu enim« sumus in corpore, peregrinamur a Domino.» Cum vero probabilem antiquae Ecclesiae nondum redemptae statum commemoramus, nostrumque incolatum, quia prolongatus est, deplangimus, pulchro satis ordine alleluia ab ore nostro tollitur. Quia videlicet, qui per illud significatur,« ille nondum venerat, a nobis jam recessit, et oblatus est sponsus a filiis suis.» Recte hoc consideravit, qui hoc responsorium cecinit alleluia. Dum praesens est imitantur illam, et desiderant illam cum se eduxerit; dum enim hic de alleluia dixit hoc quod de sapientia scriptum est( quae sine dubio Christus est) profecto per alleluia Christum intelligi voluit. qui dum praesens esset, imitati sunt illum, et desideraverunt eum, cum se eduxit, ascendens in coelum,« et in perpetuum coronatus triumphat» ante Dominum Patrem, sicut scriptum est:« Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum.» Non ille nugas trivit, aut pueriles ineptias contexuit, cum diceret, alleluia, revertere in thesauros tuos, te benedicent angeli. Reversus est enim in thesauros suos Christus Dominus, id est, in secreta coeli, ubi ab angelis benedicitur, et a filiis suis hic peregrinantibus desideratur. Non solum autem ipse gloriosus Ecclesiae sponsus, novus homo Christus, hoc nomine praedicatur, sed et sponsa ejus nova, sancta Ecclesia( quia corpus ejus est), quia et ipsa musicae illi organum est, id est, divinae sapientiae, cujus in homine Christo tota plenitudo corporaliter inhabitat, eodem nomine jure praedicari potest. Quapropter die Dominicae resurrectionis, quando nova soboles renascitur, et claritate replentur agni novelli, qui venerunt ad fontes, ipsam novam Ecclesiam, nova cuncto modo, gaudia nuntiantem, non inaniter tali compellamus nomine alleluia, quae et placido nobis vultu et dulci voce respondet, quia totum ejus diei, vel totius hebdomadae paschalis officium illorum est exsultatio, qui tunc per aquam et spiritum renati sunt. Sed de his suo loco melius dicemus, nunc ad superiora redeamus.
6.6.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VI. De officio septuagesimae, et cur statio fiat ad sanctum Laurentium.
6.6.1
Quoniam septem Dominicis septem aetates mundi significari supra dictum est, qualiter officium septuagesimae primae conveniat aetati jam dicendum est. Primoque non praetereundum cur statio fit ad sanctum Laurentium. Causa namque conveniens et idonea est. Sicut enim in primae aetatis Ecclesia protomartyris Abel sanguis justus clamat de terra ad Deum, quae aperuit os suum et suscepit eum de manum Cain fratris sui, sic in Romana Ecclesia, pretiosa mors beati Laurentii, novo et inaudito genere passionis clamavit in coelum, clamavit, et audita est per mundum universum. Quem clamorem suum ipse sanctus martyr jam praevidens, dicebat ad Hippolytum:« Magis in absconditis, in homine interiore absconde Christum, et postmodum cum clamavero, audi, et veni.» Vox ergo primae Ecclesiae conveniens est praecentore Abel:« Circumdederunt me;» circumdederant enim illum gemitus mortis, vitae gaudiis per primos parentes perditis. Siquidem ille languidus, qui descendens a Jerusalem in Jericho, inciderat in latrones, spoliatusque et vulneratus, semivivus ab illis fuerat relictus, genuerat illum in suis doloribus languidus aegram, saucius morbidam, moriens mortalem.« Et in tribulatione mea invocavi, inquit, Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam.» Hoc longe post futurum, per spei certitudinem, quasi jam factum fideliter praesumit, jam enim divinum de reparatione suae salutis acceperat oraculum, dicente Domino ad serpentem:« Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius.» Victoria namque Redemptoris nostri jam tunc promissa est, qui cum sit semen mulieris, inimicitias contra draconem antiquum in tantum exercuit ut caput ejus contereret, et omnem potestatem auferret. Dicat ergo:« Exaudivit de templo sancto suo vocem meam.» Sed quanta exspectatio? Quanta salutis dilatio? Generationes namque LXXVII ab Adam usque nativitatem Christi sunt. In Evangelio secundum Lucam ita invenimus. Bene ergo hi, qui secundum Evangelium praesentis 43 diei mane conducti sunt, murmurantes dicunt:« Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus.» Pondus enim diei et aestus portaverunt hi, quos a mundi initio, quia diu contingit hic vivere, necesse fuit etiam longiora carnis tentamenta sustinere. Hoc igitur longissimum stadium est, de quo in Epistola, praedicto Evangelio consonante:« Nescitis, inquit Apostolus, quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium,» sed consolabantur se longa nimis in spe, quodammodo dicentes quod in graduali canimus: Quoniam non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem. Tractus itidem sicut collecta in qua dicimus: Ut qui pro peccatis nostris juste affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur; tractus, inquam, de profundis vox est hominis sub manu Dei justa inter verbera gementis et dicentis: Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Hoc autem in tractibus notandum est quod omnes fere gravioribus compositi sunt vocibus, nec unquam iis qui authentici dicuntur, modis exaltari merentur; sed cuncti plagalium inferioribus terminis contenti, fletum et tristitiam in humilitate sonorum denuntiant. Quod congrue satis observatum est. Tristitiae namque tempus exigit, ut alleluia, quod laetantium carmen est, intermitteretur. Bene ergo tractus, qui interim pro alleluia cantatur, altitudinem atque excellentiam gaudii, gravi succentu, et modestis declinat incessibus. In offertorio: Bonum est confiteri Domino, quae similiter vox est flagellati, justitiam ferientis inter verbera confitentis, ille vel maxime versus primordiis convenit infantis Ecclesiae: Exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. Non enim in infantia ejus, quando justi Abel sacrificio glorificata, primoque ejus sanguine purpurata est; non in pueritia ejus, quando loquente Deo ad Noe vel ad Abraham, prima doctrinae salutaris rudimenta percepit; non in adolescentia ejus, quando paedagogum, id est legem Moysi, ne lasciviret, accepit; non in juventute, quando sanctis regibus a David incipientibus coronata est; sed in senecta ejus, quando regum prophetarumque jam effeta erat,« exaltatum est cornu ejus, sicut unicornis,» id est Christus rex potentiae singularis;« et senectus ejus in misericordia uberi,» quia videlicet in multitudine misericordiae rex Israel benedictus advenit. Communio quoque: Illumina faciem tuam super servum tuum, vox ejusdem Ecclesiae est, secundum primam aetatem mundi; vox, inquam, hominis spoliati gloria vultus Dei, et parietem inimicitiarum, quo interjecto, veri solis faciem humanarum animarum specularia perdiderant, dissolvi ac dirui postulantis.
6.6.2
Hactenus a die nativitatis Dominicae de Novo Testamento erant, quaecunque legebantur in vigiliis nocturnis, congrue scilicet propter praesentem vitam ejusdem novi hominis Christi, quam significant dies illi, magnusque praeco sanctae novitatis Paulus, cum veteri lege novam conferens gratiam, legem factorum deprimebat, et legem fidei cum palma justitiae sublevabat, At nunc juxta rationem super memoratam, antiqua repetitur historia, qua veteris vitae narrantur miseriae, quas in officio praescripto sancta deplorat Ecclesia.
6.7
LIBER QUARTUS. CAPUT VII. De Sexagesima.
6.7
Praeclarum hujus Dominicae officium tempus illud secundae aetatis respicit, quo primum exiit, qui seminat seminare semen suum, quo primum reconciliationem mundi praeparare incipiens locutus est Noe, et Ecclesiam jam infantiles annos egressam, primis praeceptorum suorum clementis imbuere coepit. Nam ex quo de tranquillo et quieto paradisi utero ejecta, in hanc nata est miseriam, quam ejus nativitatem beatus Job in ejusdem Ecclesiae persona( ut ait beatus Gregorius) deplorat, dicens:« Pereat dies in qua natus sum,» et caetera, nullam illi praeceptorum suorum legitur tradidisse disciplinam. At vero locutus cum Noe, dicens:« Quia ecce ego statuam pactum meum vobiscum,» et iterata benedictione, superductam incipiens abolere maledictionem, paulatim pueritiam mundi suo magisterio subjicit, dans praecepta quaedam, primum Noe, deinde Abraham, et in illis primoribus initians justitiam fidei. Perfecit autem haec in plenitudine gratiae, dum exiit in hunc mundum formam servi accipiens, per seipsum in populo Judaeorum, et per sanctos apostolos in omnibus gentibus seminare semen suum. Hac igitur Dominica legitur hoc evangelium: Exiit qui seminat seminare semen suum; agiturque statio ad sanctum Paulum, digna sane et evidenti causa, quia dux verbi praecipuus, et vere seminator verborum ipse est, per quem omnes gentes cognoverunt gratiam Dei. Antequam ergo sacerdos introeat, velut antequam seminator ille ad opus suum exeat, dum adhuc in accubitu suo est, et in sinu Dei Patris quiescit, conclamat chorus: Exsurge, quare obdormis, Domine? Exsurgendo enim et semen suum seminando hoc effecturus erat, ut facies ejus, quam propter peccatum averterat, id est, notitia ejus humano generi rursus illucesceret. Ignorantia namque Dei, terrae nostrae sterilitas fuit. Seminator igitur sapientiae coelestis, quia suum ad opus ut dictum est, exiens, et aratores suos, id est, sanctos apostolos conducens, maxime beatum Paulum, qui plus omnibus illis laboravit, operarium utilem habuit, quem ad gentes misit, et acuto vomere linguae ejus corda dura proscindens, fidei et morum copiosum semen infudit. Ingressus sacerdos statim in collecta: Deus, qui conspicis, celebrem ejusdem doctoris gentium memoriam praemittit, ut stationem convenienter ascriptam egressa quoque proprietas manifestius commendet. Amplius autem ad hoc sequens Epistola pertinet, qua idem fortissimus coelestis agricolae operarius veros labores suos enumerat et pericula, quibus illum affecerunt hi, qui Domini sui fines invaserant, nec arari permittebant. Graduale ad utramque partem hominum respicit, et eorum scilicet, qui tanquam bona terra, semen Verbi Dei suscipientes, fructum justitiae retulerunt, et eorum qui rebellantes universae terrae Dominatori aratrum ejus confregerunt, bovesque innocuos jugulaverunt. Disseminato namque Verbo Dei factum est quod ait:« Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus, tu solus Altissimus super omnem terram,» et hi qui illud repulerunt positi sunt ut rota, scilicet in eo quod surgentes in his, qui retro sunt, id est in carnalibus, cadunt in anteriori parte, id est in intellectualibus; et, quemadmodum stipula dispergitur ante faciem venti, sic disperierunt flante spiritu irae Dei. In tractu gratias agit saepe dicto seminatori, commota terra et conturbata, id est universi peccatores, 44 qui quando culturas suas adverterunt esse Deo exsecrabiles, commoti sunt ad poenitentiam, et per significationem praedicationis incipientes timere, fugiunt a facie arcus, id est a die judicii, in quo duobus testamentis, quasi duobus cornibus inflexis, rebelles Verbi divini damnationis aeternae sagitta ferientur. Lecto tandem Evangelio consona sequitur offerenda: Perfice gressus meos in semitis tuis. Timendum est enim, ne suscepto semine Verbi Dei secus viam expositi et in exterioribus vagantes, a volucribus, id est, a spiritibus immundis diripiamur, aut a sollicitudinibus et spinosis divitiis saeculi suffocemur; aut humorem, id est pinguedinem charitatis non habens, bonum semen arescat in nobis, et sic non perficiantur gressus nostri. Mirificat misericordias suas, dum semen misericorditer injectum custodit ut pupillam oculi, ne compungatur a suffocantibus spinis, protegit sub umbra alarum suarum, ne siccetur ardoribus solis, eripit ab impio, ne auferat verbum de cordibus nostris; ut dicat bona terra fructum afferens in patientia:« Ego autem in justitia apparebo in conspectu tuo.» Et, sicut in communione cantamus, Introibo ad altare Dei. Semen itaque Dei terram nostram in qua crevit( quod mirabile est!) sursum vehit secum in horrea coeli; quia cum terra simus, nisi Verbo Dei portemur, quod est Christus, in coelum non ascendimus, sicut ipse ait:« Nemo ascendit in coelum, nisi Filius hominis qui est in coelo.» Cum ipso ergo et per ipsum sublevabimur, portantes manipulos justitiae, laetificante Deo juventutem nostram, in vigore novitatis aeternae.
6.8
LIBER QUARTUS. CAPUT VIII. De Quinquagesima.
6.8
Dominica haec tertiam mundi aetatem significat, qua adolescentulam, pubescentemque Ecclesiam respiciens Deus, cum jam tempus ejus juxta prophetam tempus esset amantium, eripuit illam de medio fornicatorum, mittens Moysen, et Aaron, et per signa magna atque portenta filios Israel educens de servitute Aegyptiorum. Cui rei valde praesentis Dominicae congruit officium, valde competit id, quod hac die legitur Evangelium. Nam sicut hic sedens caecus viam postulabat lucem, sed a turbis increpabatur ut taceret, ita illic filios Israel intendentes ad fidem patrum suorum Abraham, Isaac, et Jacob, et clamantes ad Dominum, ut educeret eos de Aegypto, quod in lingua nostra tenebras sonat, cultumque sui nominis eos doceret, quae vera et necessaria illuminatio est, increpabantur ab Aegyptiis opprimentibus et superbe dicentibus:« Vacatis otio, et ideo dicitis, Eamus et sacrificemus Domino.» Igitur cum Dominus mittens Moysen et Aaron, jussit populum suum adduci ad se, et coram illis fecit mirabilia per quae potuit verus Deus agnosci, deditque legem scriptam et mandata vitae, ritumque colendi, jam tunc magnus ille caecus, id est, humanum genus coepit illuminari, et nunc usque illuminatur magis ac magis, contradicentibus licet atque increpantibus turbis, semper quidem invisibilibus, nonnunquam autem etiam visibilibus. Hoc enim Dominicae hujus consonat officium. Nam ingressuro jam sacerdote quasi praevenit clamoribus adventum illuminatoris sui caecus supradictus, dum chorus concinit: Esto mihi in Deum protectorem. Nempe quod ait:« Propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me,» ad viam spectat juxta quam sedet caecus mendicans. Via pariter et dux idem est Christus. Sequens itidem collecta: Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, clamor est caeci, magis ac magis ut exaudiatur, inclamantis. Nam ut ait, atque a peccatorum vinculis absolutes, ab omni nos adversitate custodi, turbam percutit eorum, quae in oratione patitur, phantasmatum, sicut ille caecus in Evangelio turbam increpantium, sicut filii Israel Aegyptios prohibentes et violenter se tenentes, ne irent ad sacrificandum Domino Deo patrum suorum. Epistolae quoque lectio, si linguis hominum loquar et angelorum, non ex eo tantum loco quo dictum est: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, sed ex tota serie sua, ad ejusdem illuminationem caeci respicit, dum cunctis charismatibus excellentiorem viam demonstrat, id est charitatem. Charitas enim oculus cordis est, qua quisquis caret, caecus est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat. Nam et cum illuminare coepisset Deus humanum genus, ut dictum est, legem dando filiis Israel, hoc primum collyrio oculos ejus inunxit, dicens:« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicutte teipsum.» Graduale, cum solam liberationem filiorum Israel( de qua dictum est) cunctis pene dictionibus personare videatur, tamen ex eo quod dicitur:« Notam fecisti in gentibus virtutem tuam,» ad eamdem spectat magni caeci illuminationem. Sic et in Tractu quod dicitur: Intrate in conspectu ejus, et caetera, idem est ac si diceret: Accedite ad eum et illuminamini. Quodque lecto supradicto Evangelio dicimus in offertorio: Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas( Psal. CX), nimirum aliis verbis illuminari postulat caecus. Statim viae laudes arripit, juxta quam sedens et mendicans illuminatus est, tantoque concentu, tam grandi vociferatione viam testimoniorum persultat, viamque veritatis, et viam mandatorum congeminat, ut saxorum quoque duritiam ad glorificandum illuminatorem suum excitare queat. Quia vero non satis est, ad viam pervenisse, et illuminationem scientiae percepisse, nisi abjiciamus desideria carnis, congrue terremur illorum exemplo, de quibus dicimus in communione: Manducaverunt et saturati sunt nimis, quia propter desideriorum incontinentiam prostrati sunt in deserto, nec pervenerunt ad repromissionis terram. Quorum nos exemplo Paulus quoque sollicitos reddens:« Sic currite, inquit, ut comprehendatis.» Quem autem ducem credimus fuisse vel pastorem, cum iterum populum suum et oves pascuae suae Dominus educeret de terra Aegypti, dividens illis per divisiones gratiarum mare Rubrum baptismi, quod de latere ejus pendentis in cruce profluxit? Nempe beatum Petrum apostolum, qui et in magno corpore saepedicti hujus caeci princeps illuminatus est, dicente ad eum Christo Filio Dei vivi:« Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis.» Convenienter ergo ad eumdem apostolum Dominica haec statio fit, ut omnis plebs videns magnificet Deum exemplo ejus dicentis:« Populus acquisitionis, annuntiate virtutes ejus, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.»
6.9
LIBER QUARTUS. CAPUT IX. De prima dominica Quadragesimae.
6.9
Dominicae hujus officium, propheticum sancti Spiritus personat uniformiter atque congeminat oraculum, sine mutatione rerum ac personarum, quo pugnanti contra draconem antiquum promittitur sanctae Ecclesiae competens altissimum adjutorium. Spectat Dominica haec quartam mundi aetatem, qua 45 mundus plenaria juventute roboratus est, et populus Dei quasi viriles annos ingressus, coronatus est diademate regum, et ornatus sanctorum sapientia prophetarum. Nam patriarcha David electus secundum cor Domini remoto Saule, primus regum, praecipuus prophetarum, manu fortem vel desiderabilem Christum nomine praesignat, victoriis praefigurat, propheticis oraculis ac spiritualibus canticis annuntiat. Et quia clausa fuit, usque ad Christi adventum, hujus et caeterorum Scriptura prophetarum, ac sicut tenebrosa aqua in nubibus aeris, ita contenebrabatur occulta scientia in prophetis, donec Agnus Dei, solus dignus accipere librum et solvere signacula ejus, in passione sua complendo propheticas aperiret voces; idcirco ab hac Dominica vela dependent ante sancta Ecclesiae altaria, ut populus Sancta sanctorum non videat, donec in ante paschalia hebdomada depositione velorum, eadem renovetur significatio, quae facta est per hoc quod velum templi scissum est, spiritum tradente Domino. Hac igitur Dominica posito hoc evangelio, quo caput Ecclesiae Christus, jejunans in deserto, tentatoris insidias superasse narratur, atque ita super aspidem et basiliscum ambulasse, leonemque et draconem conculcasse, propheticae de toto officio circumsonant tubae, victoriam eamdem cunctis membris ejusdem capitis, et toti repromittentes corpori Ecclesiae. Cujus officii statio ad sanctum Joannem ad Lateranas praescripta, valde congruit. Sicut enim hoc officium totum in veram Salvatoris decantatur felicitatem, qui prae omnibus et pro omnibus super aspidem et basiliscum ambulavit, et totum propheticum est; sic eadem Lateranensis ecclesia, et in nomine ejusdem sancti Salvatoris, et in honore prophetae et plusquam prophetae Joannis, ab imperatore Constantino constructa est. Itaque propheticae laudes congrue illic apostolica statione celebrantur. Non solum Dominica haec Quadragesima dicitur, quemadmodum illae, quae praecesserunt, quinquagesima, sexagesima atque septuagesima, sed et hoc omne tempus, quod ab hac die usque ad sacratissimam Paschae solemnitatem tenditur, quadragesima nuncupatur, videlicet propter imitationem Dominici jejunii, quam per hos dies extendimus. Sed ad hanc rationem quatuor dies deesse probantur. Nam licet ab hinc usque ad sacram Paschae noctem, quadraginta duo dies computentur, tamen non nisi triginta sex, Christianae devotionis parcimonia sibi dedicare praesumit. Canonica namque vetat auctoritas, ne primam Sabbati, Dominicae resurrectionis splendore illustratam, ulla unquam jejuniorum publica offuscet nubecula. Ut igitur nostri solemnitas jejunii Dominico magis coaptetur exemplo, quatuor dies, qui hanc Dominicam praecedunt, additi sunt ad praetextam totius anni decimam: totius quippe anni, id est dierum trecentorum sexaginta, supradictus numerus, id est triginta sex, decima est. Quibus additis quatuor, fit quadragesima, id est quatuor cum decima. Et haec verior est nominis etymologia: alioquin una dies, id est hujus hebdomadae tertia feria sola a die Paschae, quadragesima est. Sanctae memoriae papa Telesphorus, a beato Petro septimus, hanc salutarem ante sanctum Pascha constituit praeparationem, ut Christiana plebs, quae apostolicae abstinentiae tenorem exsequi non posset, non omnino relinqueret. Apostoli namque primi ejus, qui ablatus fuerat, sponsi filii, tota sua vita jejunium fletumque amaverunt, et renuit consolari anima eorum, tantumque in eo quod ejus memores erant, delectati sunt. At postquam multiplicari coepit numerus credentium, tamque indiscretos pisces retia fidei contraxerunt, ut cum abstinentibus, multitudo quoque intraret ebriosorum, subvenit ecclesiasticae disciplinae magisterium, et tanquam severa mater, edacium puerorum intemperantiam moderata est, ut quia de toto cogi non poterant, vel partem observarent, vitaeque decimas abstinentiae dedicarent. Cum ergo de universo tempore gratiae dictum sit illud Apostoli:« Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis,» et caetera; hac tamen Dominica illa lectio Epistolae recitatur, qua temporalis jejuniorum observantia, quae ut dictum est, esse continua debuerat, inchoatur.
6.10
LIBER QUARTUS. CAPUT X. Cur cineres capitibus imponimus.
6.10
Si omnes lugendi scientiam haberemus, cunctisque aequaliter saperet illud quod propheta deplorans:« Cecidit, inquit, corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus,» et omnibus in promptu esset facere quod item dicitur nobis:« Scindite corda vestra et non vestimenta vestra;» tunc neque cineribus capita nostra aspergere, neque nudis pedibus opus esset ambulare. Nunc autem maxima pars nostrum neque sponte meminit, qualem ornatum capitis, id est cordis sui, Deum offendendo, perdiderit, neque facile possunt corda lapidea scindi, nisi extrinsecus adhibitis adjuvemur instrumentis. Igitur, ut nostra nobis calamitas ad memoriam revocetur, et meminerimus, quia pulvis sumus( quod oblitus fuerat pater noster Adam, quando projecit Deum coronam suam et exinde sensit nuditatem suam), idcirco et cinere capita nostra aspergimus et summas partes corporis, id est pedes nudamus: hoc habitu confitentes, quia non dii, neque de coelo sumus, sed homines sumus, et de terra principium habuimus; et quia per peccatum gloria nostra spoliati et inter hostes nudi constituti, ornatu gratiae Dei indigemus.
6.11
LIBER QUARTUS. CAPUT XI. De secunda Dominica Quadragesimae, cur vacat.
6.11
Dominica quadragesimae secunda, quae in ordine et ratione Dominicarum septem supra dictarum, quinta est, pulchra et rationabili dispositione vacat, tanquam non habeat Ecclesiae pontifex, jam defessus cantor, quae vel quibus, aut ubi verba canticorum Domini decantet, aut certe infructuosos fastidiens auditores, organa suspenderit ad salices. Significat enim quintam mundi aetatem, quando templo Domini diruto, et populo Dei in Babyloniam abducto, duplici captivitate Ecclesia Dei congemuit, peregrina in hoc mundo, captiva sub Nabuchodonosor; tunc etenim populus Dei, neque templum neque altare habebat, et Babylonios deos statuamque regis Nabuchodonosor diaboli typum tenentis, minaci proposita fornace, cogebatur adorare. Non ergo ab re et rationabili diligentia dispositum est, ut cum hujus temporis omnes privatae quoque feriae propriis officiis locupletatae certisque sint stationibus insignitae, praeter solum( quod est ante Palmas) Sabbatum, de quo etiam suo loco ratio quaerenda est; sola haec Dominica vacet, sed nec officium nisi aliunde mutuatum habeat. Attamen ex narratione evangelica lectionem habet, illi jam dictae captivitati populi Dei verissime consonantem. Nam quod significaverat illa captivatio, Nabuchodonosor plebem Dei tyrannice de illa nobili Sion et templo Domini abstrahente et barbarici stimuli imperio violenter fatigante, hoc idem significatur 46 in Evangelio praesentis Dominicae, daemonio vexante filiam Chananaeae, scilicet humanas animas passionibus mali desiderii nequiter a diabolo conflammari et longo fune peccatorum ad miseram servitutem voluntatis ejus, mala consuetudine violenter trahi. Clamabat post Dominum mulier Chananaea, interveniebat fides patriarcharum, meritumque Danielis et sociorum ejus, ut solveretur captivitas Babylonica; clamat et nunc superna mater nostra Jerusalem, ut poenitentibus detur peccato resistendi facultas. Epistolam quoque habet de proprio, in qua cum dicit Apostolus:« Haec est voluntas Dei, sanctificatio, vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore,» et caetera, ad illius servitutis effugium provocamur, quae significata est, ut dictum est, per hoc, quod vasa domus Domini Babylonica captivitate translata sunt et polluta; ita ut biberet in eis rex Babylonis, et optimates ejus, uxores et concubinae ejus; itemque significatur in Evangelio per hoc quod filiam Chananaeae, vas utique Creatoris, spiritus immundus invaserat. Caetera quamvis mutuata sint, et de feria quarta jejunii sumpta, cunctis consonant sensibus his quae dicta sunt. Nam quod in introitu rogamus Dominum reminisci miserationum suarum, ne unquam dominentur nobis inimici nostri. Et in collecta aut cunctis adversitatibus muniamur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente. Et in graduali rogans Ecclesia ut de necessitatibus suis eruatur: Ad te, inquit, levavi animam meam. Et in offerendae versu: Miserere mei secundum eloquium. Itemque in communione: Intellige clamorem meum. Haec omnia clamores sunt magnae illius mulieris, scilicet Ecclesiae matris, pro qualibet peccatrice anima, videlicet sua anima, post Dominum clamantis jugiter. Quae ideo competenter de jejunii die mutuata sunt, quia mali desiderii passiones, quae per daemoniosam Chananaea filiam, itemque per captivatorem populi Dei Nabuchodonosor praesignatae sunt, non ejiciuntur, nisi in oratione et jejunio.
6.12
LIBER QUARTUS. CAPUT XII. De Dominica tertia Quadragesimae.
6.12
Post illius captivitatis mysticam commemorationem, qua vasa templi Domini sustulit rex Babylonis, typum, ut dictum est, gerens diaboli, sequenti hac Dominica, quae sextam mundi aetatem significat, hoc Evangelium ponitur, quo fortis armatus custodiens atrium suum, fortiore superveniente, vasa vel arma, in quibus confidebat, amittere narratur, et immundus spiritus, qui exierat ab homine, quaerens requiem, et non inveniens dicit:« Revertar in domum meam unde exivi.» Sexta namque mundi aetate veniens in hunc mundum Filius Dei per incarnationis mysterium, et pugnans digito Dei, mutum ejecit daemonium, et locutus est mutus, qui juxta alium evangelistam erat et surdus. Tunc etenim ejecto daemonio audivit surdus, et locutus est mutus quando foras misso principe mundi, audivit mundus verba Dei, et locutus est laudem Dei. Sic direpta sunt vasa forti armato illi, scilicet diabolo, quae transtulerat de honore paradisi, velut supradictus Nabuchodonosor filios Israel, et vasa templi Domini ad contumelias Babylonis. Ecce autem immundus spiritus, qui exierat ab homine, videlicet a populo Judaico, nunc iterum reversus est in eum, assumptis secum septem aliis spiritibus nequioribus se, quia nunc deterius delinquunt Judaei, in synagogis suis maledicentes Christum, quam olim in Aegypto diis alienis servientes. In hujus ergo Dominicae officio dicit ad Introitum gloriabundus hic mutus, qui ejecto daemonio loquitur:« Oculi mei semper ad Dominum,» causamque reddit, quam audivit a sanctis praedicatoribus qui fuerat surdus,« quia ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos,» prosequitur facundia muti, cujus os sapientia aperuit,« respice in me, et miserere mei,» causamque nihilominus reddit satis oratoriam, qua Deum auditorem flectere possit, et patronam efficere misericordiam,« quoniam, inquiens, unicus et pauper sum ego.» Quodque in collecta dicimus, atque ad defensionem nostram dexteram tuae majestatis extende, invocatio est ejusdem fortioris, qui, ut dictum est, forti armato supervenit. Vasa illa, quae forti illi victo atque ligato direpta sunt, alloquitur in Epistola Paulus, fortioris jam dicti miles et adjutor egregius, ut sacro baptismate a priscis emundata sordibus, non jam rursus inquinentur, cum dicit:« Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur in vobis,» etc. Graduale: Exsurge, Domine, non praevaleat homo, clamor est omnis vasis electi adversus eumdem fortem armatum, custodientem atrium suum, et in pace sua possidentem ante fortioris adventum. Tractus quoque: Ad te levavi oculos meos, facunda vox est muti saepe jam dicti, salutem suam aeternam eloquentissima prece deposcentis, eamdemque precem decenti similitudine perornantis. In offerenda praedicat idem mutus, jam eloquens justitias Domini rectas, quod ejecto a se daemonio, rursus ad illum hominem, a quo dudum exierat, scilicet ad populum Judaicum, permissus sit reverti, quia videlicet hoc in veritate judicii Dei sit factum:« Judicia, inquiens, Domini vera,« pro sui vero oris apertione gratias agens:« Et erunt ut complaceant, inquit, eloquia oris mei,» etc. In communione gratulatur idem de muto redditus orator, quod tanquam« passer invenerit sibi domum, et sicut turtur nidum,» scilicet« altaria tua, Domine, virtutum,» id est sanctam patriarcharum Ecclesiam, ut cum« beatis, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudet te.» Hujus autem officii praelibata ratio commendat, quod scriptum est, statio ad sanctum Laurentium. Nam quorum nisi sanctorum martyrum, et hujus praecipue praeliis hic, de quo dictum est, fortis armatus de atrio suo, quod Roma fuit, ejectus est? Dicit enim Prudentius: Jam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce, Ritum triumphas barbarum. PRUDENT., Peristephanon hymn. II, 2, 3. Item qui supra in persona ejusdem martyris: Discede, adulter Juppiter, Stupro sororis oblite, Romam relinque liberam Ibid., 465- 467. Recte ergo ad victoris militem, victum canimus fortem.
6.13
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII. De « Laetare, Jerusalem » et Dominica media quadragesima.
6.13
Dominica haec ab ea, quae septuagesima dicitur, septima est, Sabbatum mundi, id est requiem significans, in qua sanctorum et electorum animae, deposito carnis onere, et velut post bella victores, depositis armis feriatae laetantur, et nunc iterum iidem electi singulis stolis, id est animae beatitudine munerati resurrectionem, in qua binas stolas, scilicet tam animarum quam corporum immortalem gloriam recipient, praestolantur. Illic autem Jerusalem illa, quae de sursum est, quae libera est, quae omnium nostrum mater est, laetatur, et diem festum agens pro numerositate filiorum suorum, 47 de hujus saeculi peregrinatione redeuntium, repositas effundit epulas, et lacteas ex uberibus suis exprimit maternae consolationis delicias. Illic, inquam, pater antiquus Deus, novusque sponsus, Dei Filius, reduces filios consolatur, quemadmodum per prophetam promiserat dicens:« Pueri eorum in humeris portabuntur, et super genua consolabuntur, quemadmodum mater consolatur filios suos, ita consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.» In hac ergo Dominica, quae, ut dictum est, illius Sabbati signum est, totum officium ejusdem requiei, ejusdem consolationis praeconium est, quo commoneantur nunc peregrinantes illius tantae tamque liberae matris filii, praesentem tristitiam spe consolationis futurae supergredi, ut sint, juxta Apostolum,« spe gaudentes, in tribulatione patientes,» qui in superna Jerusalem uberibus consolationis potandi sunt. Primoque dicendum quod evangelicum illud convivium, quo Dominus de quinque panibus, et duobus piscibus satiavit quinque millia hominum, praedictae significationi Dominicae hujus sub mystico sensu valde congruit. Significat enim, ut auctoritas ecclesiastica tradit, vitale illud sanctarum Scripturarum convivium, quo de paucis Moysi, prophetarumque libris crescente copia divinae benedictionis, inter ora comedentium, id est, inter studia tractantiam, affatim reficitur mundus, quondam a scientia Dei jejunus, et affluentia dictorum sensuumque repletis armariis lassi atque victi convivae absistimus. Hoc autem convivium divinae cognitionis hic incipitur, perficietur vero in illius Sabbati, de quo loquimur, perenni gloria.« Nunc enim cognosco ex parte, ait Apostolus, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum,» etc. Nam juxta prophetam:« Jam non dicet vir fratri suo: Cognosce Dominum; omnes enim a minimo usque ad maximum cognoscent me, dicit Dominus.» Igitur illam divinae cognitionis ac visionis abundantiam significat haec, quae de Evangelio recitatur hac Dominica, satietas hominum quinque millium. Tunc Jesus, qui vere abiit trans mare Galilaeae, quia resurgens a mortuis omnes amaritudines saeculi turbulenti et inquieti transgressus est sequentium se credentium turbam, omnes supernae Jerusalem filios jam grandes, jam ablactatos grandi saturabit convivio: cujus in typum pater Abraham, ablactato filio liberae unico Isaac, grande convivium fecisse legitur in die ablactationis ejus. Igitur ejusmodi convivio manifeste consonat illa gratulabunda sancti Spiritus allocutio, prophetali ore praemissa: Laetare, Jerusalem, et caetera consolatio de qua hic canitur: Et satiemini ab uberibus consolationis vestrae; ipsa est, quam in collecta subsequenti poscimus dicendo: Ut qui ex merito nostrae iniquitatis affligimur, tuae gratiae consolatione respiremus: videlicet quando anhelantes peregrini post laborem captivitatis hujus sedebimus in illa Jerusalem coelesti, dicentes:« Facti sumus sicut consolati.» Ipsa est consolatio libertatis, de qua itidem gratulamur in Epistola, dicente Apostolo:« Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum;» ipsa eadem« pax in virtute ejus, et abundantia in turribus ejus,» de qua in graduali canimus: Laetantes in his quae dicta sunt nobis a sanctis apostolis et doctoribus nostris, in domum Domini ibimus. Ad quam cum pervenerimus, complebitur et quod in tractu dicitur: Non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem, cum ablata virga fuerit, id est potestas peccatorum, quam etsi ad tempus dimittit ad probationem,« non relinquet Dominus super sortem justorum.» In offertorio quoque consolationis ejusdem beatificamus convivas, laetantes in epulis laudum, ipsumque convivii patrem benedicimus ex Sion, qui habitat in Jerusalem; ut ex praesenti Ecclesia, quae dicitur Sion, id est specula, in qua positi videmus nunc pro speculum et in aenigmate, laudem, donum et benedictionem personare incipientes, perficiamus in ea qua habitat ipse in coelesti Jerusalem. Ipsa est, quae secundum communionis verum et mysticum sensum, necdum consummata est, et adhuc aedificatur ut civitas de vivis et electis lapidibus, in qua« ascenderunt tribus, tribus Domini,» tribus nobiles, tribus regales, tribus sacerdotales. Ipsa quoque Ecclesia, ad quam statio praesenti officio praescripta est, eamdem civitatem Dei coelestem Jerusalem nomine ipso designat. Dicitur enim et ipsa sancta Jerusalem, ut peregrinantibus in hoc saeculo coeli civibus, non habentibus hic manentem civitatem, sed futuram inquirentibus, nomine ipso memoriam atque desiderium excitet ejus civitatis, quam inquirunt, et a longe peregrini salutant. Differt autem hujus stationis ratio ab ea quae est Dominica adventus Domini secunda, quia videlicet illa futurae beatitudinis est annuntiatio, haec quasi praesentis contemplatio. Unde et festivius agimus, quia spei nostrae solemnitas est. Laetatur Christiana plebs, et sicut in die solemni Christianus imperator coronatur, et ludis innocentibus futurae pacis otium, quo feriabimur in illius supernae matris sinu, meditari admonetur. Hujus solemnitatis amplitudinem et hoc indicat quod ad complendum duae collectae Romani ordinis auctoritate dicuntur: sicut et annuntiatione Dominica duae nihilominus ad introitum praescribuntur, ut quasi duplex officium pro dignitate solemnitatum hujuscemodi persolvisse videamur. Et ne quis illud objiciat, cur ergo in maximis solemnitatibus nativitatis ac resurrectionis Dominicae, caeterisque praecipuis festis, nihil tale observatur? illud dicendum est, nihil hac duplicatione in illis solemnitatibus opus esse, quia per octavas producuntur, nec ad earum rationem unius diei coangustantur observantia. Post septem Dominicarum ordinatissimam dispositionem, quibus, ut dictum est, septem aetates mundi figurantur, quae omnes passione Domini redemptae, et sanguine ejus respersae sunt, ipsius Dominicae passionis inchoatur celebratio, et quasi longa funeris pompa praemissa, sequitur ipsa salutis nostrae victima, nostrarum mentium ingerens oculis ea, quae nostri causa pertulit, vulnera. Inchoatur autem a catechumenis nostris, scilicet feria quarta, quando celebramus scrutinia; quae quam habeant rationem, vel cur ea potius die celebrentur, posterius prout Dominus dederit dicemus. Nunc ne officia feriarum quadragesimae omnino intacta relinquantur, concordiam Evangeliorum atque Epistolarum tantum Spiritus sancti luce praeeunte contemplemur, quae tanta est tamque utilis, ut absque consideratione nullatenus debeat praeteriri. Nam caetera prosequi nimis longum est atque fastidiosum, praesertim cum his perspectis, illa quoque per se quaerentibus satis clarescere possint.
6.14.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV. De Evangeliis et Epistolis feriarum quadragesimae, in quibus sibi concordent.
6.14.1
Secunda feria primae hebdomadae hoc Evangelium legitur, quo Filius hominis venturus in majestate sua, ore suo declaratur, congregatasque ante se omnes gentes separaturus, 48 sicut pastor separat oves ab haedis,« et statuet, inquit, oves a dextris suis, haedos autem a sinistris,» etc. Hoc nimirum sermo propheticus Evangelii praecursor, juxta eumdem sensum praevenit, dicente Domino: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut pastor visitat gregem suum, etc.« Educam eas, inquit, de gentibus,» videlicet« sicut pastor segregat oves ab haedis,» in pascuis uberrimis pascam eas. Quae profecto non sunt alia quam regnum, de quo ait:« Venite, benedicti,» etc.
6.14.2
Feria tertia in Evangelio ejectis his qui vendebant et emebant in templo, cum calumniantibus et interrogantibus Pharisaeis respondisset Dominus:« et relictis illis, inquit evangelista, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit.» Hoc autem, ut ait beatus Hieronymus, praefigurabat illud quod illos ob incredulitatem relicturus, et ad gentium salutem esset migraturus, quae per Bethaniam, id est domum obedientiae, designantur, ideo quia Verbo Dei obedientes factae sunt, juxta illud:« Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.» Bene ergo in lectione prophetica praemittitur:« Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est,» et caetera quae sequuntur, ad quaerendum Dominum idonea, et inventionem ejus efficientia. Nam cum haec diceret Propheta, profecto futurum praevidebat tempus, quando a Judaeis inveniri non posset, et ad gentes transiens, tanquam ad domum obedientiae, illis inobedientibus jam prope non esset.
6.14.3
Feria quarta, duplicata solemnitate jejunii legitur Evangelium, quo spiritus immundus egressus ab homine, ambulans per loca inaquosa, quaerere requiem et non invenire asseritur; quia procul dubio, juxta beatum Job, magis cubat in locis humentibus, dum exsiccata jejuniis fastidit corpora. Huic doctrinae evangelicae praemittuntur exempla Moysi et Eliae, quorum uterque in singulis lectionibus quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunasse perhibetur.
6.14.4
Feria quinta, Judaeos in Evangelio gloriantes et dicentes: Pater noster Abraham est, convincit Dominus eo quod opera Abrahae non faciant; et concludit, quod potius ex patre diabolo sunt, faciendo opera diaboli, et quaerendo eum interficere, quod Abraham non fecit; vel, ut quibusdam hac die legere moris est, dives cruciatus apud inferos, patremque vocans Abraham, et deprecans eum, non exauditur ut filius. Ad hoc manifeste spectat illud propheticum quod in Epistola praemittitur: Quia vir justus si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et universa detestanda facientem, ipse quidem in justitia sua vivet, filius autem ejus, qui operatus est iniquitatem, morte morietur.
6.14.5
Feria sexta significatur in Evangelio baptismi gratia, qua renovatur sicut aquilae juventus animae, et redimitur de interitu vita ejus, et coronatur in misericordia et miserationibus. Angelus enim, qui descendebat in piscinam, significabat Christum magni consilii Angelum, ipsa autem piscinae aqua, quae movebatur populum Judaicum, qui motus est seditionibus, descendente in illum eodem magni consilii Angelo per assumptionem carnis, et ita motus aquae turbatus est, ut illum crucifigeret. Ille unus, qui descendebat in aquam, et sanabatur, unam sanctam Ecclesiam catholicam, quae descendens in baptismum Christi, sanatur ab infirmitatibus, figurabat: qui autem triginta octo annos jacuerat, universitatem eorum, qui gravibus sceleribus languentes; et ipsi nihilominus per fidem Christi sanantur. Hoc autem Judaei velut iniquum reprehendunt; semper enim gentium salutem oderunt. Bene ergo lectio prophetica praemittitur, in qua dicente Domino: Si averterit se impius ab impietate sua, et fecerit judicium, et caetera, in quacunque die ingemuerit, salvus erit, murmurant et dicunt:« Non est aequa via Domini.» Non autem perfunctorie, si quis ingemuerit, sed si ad baptismum Christi peccator ingemiscens convolaverit, statim salvus erit, quia omnes praeteritae ejus injustitiae non recordabuntur. Privata vero poenitentia laboriosa est, nec inter labores poenitentem adeo securum reddit de venia.
6.14.6
Sabbato sacerdotibus ordinatis, et caeteris altaris Christi ministris, hoc evangelium competenter legitur: Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem, et duxit eos in montem et transfiguratus est ante eos. Sacerdotes enim et caeteri altaris ministri, dum ad tantum ministerium promoventur, quasi in montem altissimum cum Domino ascendunt, ut revelata facie speculandam ejus gloriam speculentur, et intelligant, quid cum ipso vel de ipso Moyses et Elias, id est, lex et prophetae loquantur, et populo inferiori annuntient, et cum fide Christi legalem moralitatem propheticamque doctrinam habentes, parati sint reddere rationem omni poscenti. Apte igitur illa praemittitur Apostoli lectio, quae dicit: Rogamus vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. Ipsorum est enim hoc officium, qui ad hoc ut pastores animarum sint, ordinati sunt.
6.15.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XV. De feriis secundae hebdomadae.
6.15.1
Hebdomadae secundae feria secunda illa legitur Evangelii lectio, qua Judaeis comminatur Dominus, se ab illis propter perfidiam ipsorum recessurum dicens: Ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini; quod utique dicendo, ad gentes migraturum se esse significabat. Unde et illi quasi divinantes dicunt:« Nunquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?» Huic sane Evangelio congruit prophetica Danielis, quae praemittitur, oratio qua furorem et iram Domini ab eodem postulat auferri. Hunc enim furorem et hanc iram maxime lacrymosa prophetae deplorat conquestio.
6.15.2
Feria tertia Dominus in evangelio culpans Scribas et Pharisaeos, quod sedentes super cathedram Moysi, vane sibi magisterium arrogent, dicendo et non faciendo, et quod ament salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi, tandem eos percutit, dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur. Videlicet quia superbi illi, a magisterio scientiae Dei removendi, et humiles magistri Ecclesiae de gentibus cathedram illorum erant accepturi. Quod per illam viduam Sarephtanam, de qua in praemissa narratur lectione, praesignatum est; ad quam ex praecepto Domini perrexit Elias, cum multae viduae essent in Israel. Sic enim Ecclesia de gentibus, legis prophetarumque doctrinam missam sibi a Deo, fidei hospitio suscepit, remanente apud Synagogam siccitate et sterilitate, quia sicut alibi comminatus fuerat Dominus illi, mandaverat nubibus suis, scilicet gratiae suae praedicatoribus sanctis, ne pluerent super eam imbrem, atque ita haec se humilians, a Christo, dum colligit duo ligna crucis, ut faceret sibi subcinericium panem, panem poenitentiae, exaltata est, non deficiente apud eam hydria farinae, 49 nec imminutio lecytho olei, id est perseverante scientia legis, pariter et gratia Evangelii. Illa autem se exaltans humiliata sit, adeo ut nec legis farinam molitores ejus Pharisaei molere sciant, nec oleum Evangelii in phylacteriis suis et magnificis fimbriis ambulantes, invenire queant.
6.15.3
Feria quarta illa Evangelii lectio ponitur, qua Dominus consilium suum discipulis suis secreto revelat, dicens: Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur ad crucifigendum, etc. Per haec autem diabolus, hostis noster et inimicus capiendus et judicandus erat. Bene ergo illa lectio praemittitur, qua Esther adversus Aman, Dei implorat auxilium. Aman quippe diaboli typum gessit in eo quod adorari affectans populum Dei morti tradere voluit, et Mardochaeo crucem paravit. Qui sicut in eamdem crucem quam paraverat actus est, ita diabolum Christus, ut ait Apostolus,« palam traduxit confidenter in semetipso, et ipsum chyrographum tulit de medio affigens illud cruci.» Hoc ergo sola commendatur oratio Esther, quia totam narrare historiam, quae, ut dictum est, Dominicae passionis typus est, nimis longum et onerosum fuisset. Nobis quoque diabolum vincendum, non nisi per passionis ejusdem communicationem, ex occasione duorum Zebedaei filiorum insinuat.
6.15.4
Feria quinta, Dominus in Evangelio sui exemplo docet non in hominum, sed in solius Dei confidendum esse testimonio, dum dicit, loquens secundum fragilitatem carnis: Et si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum verum est: alius est qui testimonium perhibet de me. Et subjungit:« Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater.» Vos, inquit, misistis ad Joannem, et ille testimonium perhibuit veritati: ego autem habeo testimonium majus Joanne.» Itemque:« Ego testimonium ab hominibus non accipio.» His procul dubio consonat, quae praemissa est prophetica lectio de Jeremia, in haec verba:« Maledictus vir, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, ut a Deo recedat cor ejus, erit enim quasi myricae in deserto.» Et post pauca:« Benedictus vir, qui confidit in Domino,» etc.
6.15.5
Feria sexta legitur illa parabola, quam dixit Dominus ad Pharisaeos malos, et male perdendos divinae legis agricolas, eo quod missum a se unicum filium patris familias, id est seipsum, quem vereri debuerant, occidere deliberabant, dicentes: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas, quibus idcirco auferendum erat regnum Dei et dandum genti facienti fructus ejus. Huic parabolae profecto illa de libro Genesis, quae praemissa est lectio, pulcherrime congruit, in qua missum ad se Joseph videntes fratres a longe loquebantur mutuo, dicentes:« Ecce somniator venit, venite, occidamus eum, et videamus, quid illi prosint somnia sua.» Joseph namque in eo quod venditus et in carcere missus est, ipsius Domini typum gessit, qui venditus et morti traditus ac sepultus est, et sic ejectus de vinea sua, tanquam lapis inutilis ab aedificantibus reprobatus, cum regno Dei ad gentes facientes fructus ejus transmigravit, quemadmodum Joseph a suis venditus et ejectus, Aegyptios pavit.
6.15.6
Sabbato, tam in Evangelio quam in Epistola duorum populorum Judaici atque gentilis continetur figura, quorum prior quantum ad unius Dei cultum, scilicet Judaicus, minoris, id est, gentilis populi poenitentiam pio patre suscipiente, invidia torquetur foris stans, quem gaudere oportuerat, quia frater suus mortuus fuerat, et revixit, perierat et inventus est, quia, sicut eadem die cantamus: Lex Domini irreprehensibilis convertens animas, et sapientiam praestans parvulis. Bene itaque consonat Evangelio praecurrens Epistola, cum illic juniore fratre epulante cum patre, major foris remanet in agro; hic Esau, Jacob fratre suo offerente epulas, et ad benedictionem festinante, consilio matris suae Rebeccae( quae Spiritum sanctum significat) foris in venationibus occupatus tardat. Terrenis enim sensibus et carnalibus observationibus detentus populus Judaicus spiritualem amittit gratiam.
6.16.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XVI. De feriis tertiae hebdomadae.
6.16.1
Hebdomadae tertiae feria secunda praesignat in Evangelio Dominus se in patria sua, scilicet in Judaea, honorem non habiturum, et ad gentes, ubi honoretur, transiturum, dum dicentibus Pharisaeis: Quanta audivimus de te facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, respondet: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Iterumque cum terribili illo ac venerabili juramento suo per simile, non tantum omnino expresse docet, illis posthabitis, gentes potius a peccatis suis esse curandas: in veritate, inquiens, dico vobis, multae viduae erant in Israel in diebus Heliae, et ad nullam illarum missus est Helias, nisi in Sarephta Sydoniorum. Et multi leprosi erant in Israel sub Helisaeo propheta, et nemo illorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Amplius autem in eo quod surrexerunt et ejecerunt illum extra civitatem, et duxerunt illum in supercilium montis, supra quem civitas illorum posita erat, ut praecipitarent eum, significatur ab illis transitura salus, dum dicitur: Jesus autem transiens per medium illorum ibat. Cum enim illum Judaei crucifigentes, in profundum oblivionis praecipitare vellent, ipse, aversus et per medium illorum transiens, ivit ad gentium populos pedibus suis, pedibus speciosis, id est praedicatoribus sanctis. Bene ergo huic Evangelio praemittitur lectio illa de Naaman Syro. Helisaeus Christum, leprosus Naaman gentilem populum significat, immundum et idololatram. Quod non ipse Helisaeus exivit ad illum foras, sed mandavit illi dicens: Vade et lavare in Jordane septies, et mundaberis: hoc prophetice innuit quod factum est, quia per semetipsum Christus non praedicavit gentibus, sed mittens praecepit eos baptizari:« Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.» Septies autem lavatur leprosus, quia in baptismo propria est operatio septiformis Spiritus sancti, ex quo et renascimur, et remissionem peccatorum accipientes, novi restituimur.
6.16.2
Feria tertia in Evangelio commendatur lucidum opus misericordiae, dicente Domino: Si peccaverit in te, id est, te sciente, frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum, etc. Et quia ubi duo consentiunt, scilicet corrector et auditor, neque opus est ut alium adhibeas, neque Ecclesiae dicas, eo quem corripis inter te et ipsum solum, sponte audiente, quia, inquam, tunc parata venia confestim impetratur a Domino. Amen, inquit, dico vobis, si duo ex vobis consenserint, ex omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, et, quia de impetratione veniae dixerit, hoc testatur ipse, dum praemittit: Amen dico vobis, quia quaecunque alligaveritis super terram, alligata erunt in coelo: et quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in coelo. Terminatur autem sic: Domine, quoties peccabit in 50 me frater meus, et dimittam et? Usque septies? Et dicit illi Jesus: Non dico tibi, Petre, usque septies, sed usque septuagies septies. Ad haec pulchre lectio, quae praemissa est, concinit. Mulier namque, quae clamat ad Elisaeum pro duobus filiis, quos creditor in servitutem tollere contendit, ipsa est Ecclesia, quae pro filiorum peccatis, quos in baptismate genuit, sollicita est, ne exactor diabolus pro nummo malae voluptatis, quem illis credidit, debitores trahat in damnationem perpetuae mortis. Cui verus Helisaeus, scilicet Christus, praecepit oleum infundere vasis, ostio clauso, quia peccatoribus privata correptione conventis, praecipit remissionem et absolutionem indulgeri, data potestate ligandi atque solvendi, sicut in Evangelio jam dicto promisit, et veritate interposita, id est amen, promissionem confirmavit. Clauso ergo ostio vasis infusis redundat oleum, quia per privatam correctionem poenitentibus confestim venia peccatorum affluit. Cum autem quis secreto correptus inter te et ipsum solum non audierit, postquam Ecclesiae dictum fuerit, non tam facilis indulgentiae leniendus erit oleo, sed congrue poenitentiae secandus cauterio.
6.16.3
Feria quarta calumniantibus Pharisaeis quod discipuli Domini transgrederentur traditiones seniorum, non lavando manus suas, dum panem manducarent, redarguit eos Dominus, et criminationis spiculum retorquet in auctores: Quare, inquiens, vos transgredimini traditiones Dei propter traditiones hominum? Nam Deus dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam: Vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri suo aut matri: Munus, quodcunque est ex me, tibi proderit, etc. Docuerat enim avaritia Pharisaeorum juvenes, quorum laqueus omnes facti erant, ut, injussu parentum, imo praerepta parentibus donaria deferentes ad templum, reclamantibus parentibus se hoc pacto inhonorari a filiis, cum Deus dicat:« honora patrem tuum et matrem tuam,» illud objicerent: Imo hoc pacto honoramus patrem. Nam Deus Pater noster est, ad cujus haec deferimus templum, et quod illi offerimus filii, vobis parentibus proderit. Haec et hujusmodi culpat Dominus in traditionibus hominum, quas traditionibus Dei praeferebant, simulque edocet quod sola transgressio mandatorum Dei coinquinet hominem. Bene ergo in lectione libri Exodi ipsa Dei mandata praeferuntur:« Honora patrem tuum et matrem tuam,» etc. De quibus in Evangelio convincuntur hypocritae, foris nitidi observando traditiones hominum, intus autem coinquinati transgrediendo traditiones Dei, quia non quod intrat in os, sed quod exit de corde, coinguinat hominem.
6.16.4
Feria quinta venientes ad se turbas, ut sese facerent regem, quia manducaverant de panibus ejus et saturati fuerant, hortatur Dominus: Operamini, inquiens, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, etc. Dixerat autem eis: Amen dico vobis, venistis ad me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis de panibus et saturati estis. In quo sacerdotum quoque turbam percutit, quia turbatim veniunt ad altare Domini, non quia delectat eos contemplari mysteria, quae illic commemorantur incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis Domini nostri Jesu Christi, sed quia manducant de panibus ejus et saturantur, videlicet de decimis et oblationibus fidelium, sola quaerentes stipendia corporis. Quapropter illa congrue lectio praemittitur, qua Hieremiae dicitur a Domino: Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, etc. Sic enim et illi, qui pompatice ingrediebantur portas domus Domini, et cupiditates suas pascentes applaudebant sibimet, dicendo templum Domini, templum Domini, templum Domini est, magis per illud praedas agere de populo, quam( secundum quod in eadem lectione jubetur) bonas facere vias suas et bene dirigere studentes.
6.16.5
Feria sexta legitur in Evangelio Dominus Jesus fatigatus ex itinere hora sexta sedisse super puteum, loquensque cum muliere Samaritana, quae venerat haurire aquam: Si scires, inquit, donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo; et dedisset tibi aquam vivam, etc. Notum atque celebre est fidei sanctae Ecclesiae lectionis hujus mysterium, videlicet Dominum nostrum Christum ex itinere, quo ad nostram salutem venit, fatigatum usque ad mortem, mortem autem crucis, sedisse super puteum, id est mundanae sapientiae exsuperasse profundum, mulieremque Samaritanam, id est Ecclesiam alienigenam, quae de profundis, imo obscuris philosophorum doctrinis mortuam aquam haurire consueverat, de qua sitientem animam, ut non sitiret iterum, satiare non poterat, didicisse, quia qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum, qui autem biberit ex aqua, quam ipse dederit, id est de Spiritu sancto, non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Huic Evangelio valde congruit praemissa lectio, in qua congregatis filiis Israel adversus Mosen atque dicentibus: Da nobis aquam, jubente Domino, ducit eos ad aquam, ad petram Oreb, et quanquam diffidens, percutit virga bis silicem, et egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. Moses namque significat hac in re Judaicum populum incredulum, populus sitiens, humani generis exspectationem, petra Christum. Percussit bis silicem virga Moses, id est Judaicus populus duobus lignis crucis appendit Christum, et egressae sunt aquae largissimae, aquae vivae, quas in Evangelio supradicto se habere indicat Dominus mulieri Samaritanae. Aqua haec Spiritus sanctus est, qui tunc datus est, quando petra Christus virga crucis percussus, imo post percussionem resurrectione atque ascensione glorificatus est.
6.16.6
Sabbato mulierem in adulterio deprehensam legimus in Evangelio, et adductam ad Dominum Jesum a Scribis et Pharisaeis tentantibus, sicamque latrocinii sui ancipitem occultantibus, ut quidquid respondisset, calumniantes criminarentur, id est si ut misericors dimittendam diceret, accusaretur injustus, et legis adversarius, si puniendam, velut immisericors infamaretur. Quibus ita obviavit mansuetudo cum justitia, ut, cedentibus accusatoribus, quippe quos sua subtraxerat conscientia, soli duo remanerent misera et misericordia. Huic Evangelio illa, quae praemittitur, Danielis lectio congruit: quamvis, ut ait Beatus Hieronymus, in Hebraico non habeatur, qua legitur Susanna a falsa criminatione adulterii Dei auxilio liberata. Nam haec per misericordiam, illa lapidationem evasit per justitiam. Atque ita in ejusdem diei officio quodammodo misericordia et veritas obviant sibi, paribus in personis, eodemque praesidio pietatis, quamvis disparibus causis.
6.17.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XVII. De feriis quartae hebdomadae.
6.17.1
Quartae hebdomadae secunda feria in Evangelio Pharisaeis interrogantibus ac dicentibus: In qua potestate haec facis, et quod signum tu ostendis nobis? cum respondisset 51 Dominus: Solvite templum hoc, et post triduum excitabo illud; quod de templo dicebat corporis sui, paulo post evangelista subjungit: Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia non erat ei opus ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. Huic Evangelio recte praemittitur illa lectio de duabus meretricibus, quae coram Salomone de vivente filio contenderunt: quarum alteri, quae dixit: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur, non credidit infantem vivum sapientissimus Salomon. Nam illae mulieres Synagogae atque Ecclesiae typum gesserunt, infans autem Christi, quem Synagoga utero fidei nec concepit, nec peperit, imo et desiderabat occidi, et adhuc memoriam ejus cuperet exstingui, ut nec apud se, nec apud Ecclesiam gentium viveret. Bene ergo verus et vere sapientissimus Salomon, ut ait evangelista, non credebat semetipsum Judaeis, tendens ad Ecclesiam de gentibus, et quodammodo dicens apostolis suis: Date huic infantem vivum, haec est enim mater ejus.
6.17.2
Feria tertia loquens Dominus ad Judaeos, et arguens homicidas atque impios, Mosen, cui quondam oranti pro illis, quando fecerunt vitulum in Oreb, dixerat: Dimisi secundum verbum tuum, verumtamen in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. Mosen, inquam, hactenus orantem pro ipsis iratus removet dicendo: Nonne Moses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Removet enim quem ad illos non pertinere omni modo praevaricatione eos saparante, ostendit. Statimque Mose intercessore remoto, de crimine reos convincit: Quid me, inquit, quaeritis interficere? At illi, suo more insanientes, dicunt: Daemonium habes, quis te quaerit interficere? Ipse vero Mosen, quem perdebant, tertio commemorans, magis ac magis reos convincit. Bene ergo ipsa praemittitur lectio, qua Mosi dicitur: Descende de monte, peccavit populus tuus quem eduxisti de Aegypto. Recesserunt cito de via quam ostendisti eis, et fecerunt sibi vitulum conflatilem. Et dicente Domino: Permitte me, ut deleam eos, sequitur: Moses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irasceris in populo tuo? etc. Haec oratio Mosi valuit pro illis, donec veniret hoc tempus, quo tantum facturi erant homicidium, crucifigendo Dei Filium, qui nunc ait illis: Quid me quaeritis interficere? Propter quod jam nunc removendus erat Moses intercessor, sicut tunc placatus dixerat illi: Dimisi juxta verbum tuum. Verumtamen in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
6.18
LIBER QUARTUS. CAPUT XVIII. De feria quarta scrutiniorum.
6.18
Feria quarta sacramenta, quae novae Ecclesiae propria sunt, inchoantur, quibus sacrosancta Redemptoris nostri passio, venerabili ritu sanctae Ecclesiae in filiis adoptionis sanctam novitatem Spiritus operando figuratur. Hac enim die catechumeni nostri ex antiqua traditione sanctae Romanae Ecclesiae signantur, ut sacrosancta solemnitate nostrae Redemptionis ex aqua et Spiritu sancto renascantur, Christo in baptismate commorientes, et conresurgentes, juxta Apostolum qui ait:« Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.» Moris quippe erat olim in sancta Ecclesia, non alio tempore regenerationis hujus celebrari Sacramentum, nisi in his, quibus forte superveniente infirmitate vel aegritudine, mortis immineret periculum. Cuncta pene Ecclesiae proles, quam per annum verbo praedicationis novam gignere poterat, instante solemnitate paschali, hac die sua nomina dabat, et per sequentes dies usque ad ipsam Paschae solemnitatem, audiens quisque regulam fidei, unde et catechumenus dicitur( catechumenus namque auditor interpretatur) lactatus et grandescens, tandem in plenitudine temporis, postquam luna plena est, plena fide in solemnitate sancti baptisterii symbolum reddens, Christo commoriebatur et conresurgebat. At, postquam Christianitas crevit, et sagena illa verbi Dei piscibus impleta est, quia periculosum erat tantam multitudinem differre propter occasiones mortis, quae in multitudine hominum multae sunt, maxime propter turbam infantum, ex Christianis parentibus succrescentium, quorum tenera vita persaepe levi occasione succiditur, visum est sanctae Ecclesiae, passim indulgentia baptizandi concessa, imo oblata, cuncta antevenire pericula, baptismi tamen solemnitatem vel in paucis cum Dominica resurrectione, cui similis est, celebrare. Quarta ergo feria novae Ecclesiae celebrantur initia, quae appellantur scrutinia. Scrutinia vero dicuntur a scrutando, videlicet quia perscrutandum erat in his qui accedebant, ne qua radix amaritudinis subesset, velut fuit in Simone Mago, in haereticis et haeresiarchis quamplurimis, ut sancta non illis darentur, nisi prius Christiana fides in mentibus eorum radices altas fixisset. Cur autem hac potissimum die celebrentur, vel subsequentium usque ad passionis Dominicae diem numerus dierum mysterium contineat, jam dicendum est.
6.19
LIBER QUARTUS. CAPUT XIX. Cur quarta feria fiant scrutinia.
6.19
Idcirco quarta feria potius quam quinta, vel sexta, maximum scrutinium celebratur, ut jejunantes, et vasa sua suscipiendae gratiae praeparantes, quindecim dies jejunii usque ad diem quo Dominus est crucifixus, habeant, quia quinta decima luna Dominus noster, verus Agnus, immolatus est. Quod a magno mysterio non vacat. Luna namque paschalis, de qua Dominus ait ad Mosen:« Mensis iste principium vobis mensium, primus erit in mensibus anni. Decima die mensis hujus tollet unusquisque vestrum agnum, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem.» Luna, inquam, haec paschalis( lunares enim solos menses noverunt et computant Hebraei) sanctam Ecclesiam significat, ab eodem vero sole illuminatam, quae in plenitudine fidei passionem ejus suscipiens, commoritur illi et consepelitur in sacramento baptismatis. Igitur quoties Ecclesiae nova soboles ad commoriendum Christo praeparatur, ut numerus dierum praeparationis ejus, id est arctioris jejunii aetati lunae, quae illam significat, exaequetur, feria quarta scrutinia celebrantur. Nam, si sexta feria potius celebrarentur( quae quinta decima est die Dominicae crucis) non nisi tredecim jejunii dies eorum praeparationi restarent. Duae namque Dominicae intercurrunt. Dominicis autem diebus jejunare non licet. Igitur, dum quarta feria scrutinia celebrantur, et sequentes quindecim dies jejuniis atque doctrinae fidei expenduntur, nova Ecclesia,« pulchra ut luna,» ad plenitudinem proficit, ut crucifixo plena luna Christo commoriens et conresurgens, illi in baptismo copuletur. 52
6.20
LIBER QUARTUS. CAPUT XX. Quod hoc scrutinium praecipuum sit septem scrutiniorum.
6.20
Sciendum autem hoc non solum agi antiqui moris fuisse scrutinium, sed omnium esse praecipuum. Nam, juxta ordinem Romanum, usque in Sabbatum sanctum in vigilia Paschae, septem agebantur scrutinia, ut, dum septenario numero implerentur catechumeni, daretur illis gratia septiformis Spiritus sancti. Quorum primum erat tertia quadragesimae hebdomada, feria secunda, qua magnum hujus diei, scilicet quartae feriae scrutinium sic erat ad catechumenos pronuntiandum. Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo electi nostri divinitus instruantur, imminere cognoscite, ibidemque sollicita devotione sequenti quarta feria, circa horam tertiam convenire dignemini, ut coeleste mysterium, quo diabolus cum sua pompa destruitur, et janua regni coelestis aperitur, inculpabili ministerio peragere valeamus. Item feria quarta, finitis missarum solemniis, annuntiabat presbyter, ut in ipsa hebdomada reverterentur ad scrutinium, ita dicendo: Die Sabbati veniente, colligite vos temperius ad ecclesiam illam. Iterum atque iterum annuntiabat presbyter, qualem diem voluisset, ita dicendo: Illa feria veniente, colligite vos temperius ad ecclesiam illam, donec septem, ut dictum est, scrutinia complerentur.
6.21.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXI. De officio ejusdem quartae feriae.
6.21.1
Jam vero hac feria, quam sanctum, quam pium, quam mysticum, secundum ea quae dicta sunt, sequitur missae officium. Primum in Evangelio, quod, ut saepe dictum est, totius officii principale est, catechismi simul atque baptismi sacramentum, speciose a specioso nostrae salutis opifice, Dei Filio, praefiguratum est. Homo enim caecus a nativitate, genus significat humanum, magnum utique caecum, et valde caecum, qui pulchros oculos ad videndum Creatorem, menti( ubi fulget imago Factoris) inditos, in primo parente principem tenebrarum respiciente, perdidit, atque ideo per hominem a nativitate caecum, congrue significatur. Cui revocato ad veritatis lumen, dum praedicatur a ministris Christi incarnatio ipsius Filii Dei, caeteraque mysteria, quae in carne pro nostra salute gessit, lutum ipse facit ex ipso sputo, et linit super oculos caeci. Sputum enim oris et labiorum ejus, in quibus« gratia diffusa est, sputum, inquam, quod a capite descendit, significat divinitatem Christi Filii Dei, Verbum bonum, quod eructavit cor Patris, qui, ut ait Apostolus:« Christi caput est.» Expuit namque caput Deus in terram et sputum suum pulveri, quem omnis ventus agitabat et circumferebat, univit, quando Verbum suum eructavit cor ejus in terrenum uterum Virginis, et pulveri nostrae naturae in unam personam conjunxit, ut a tali tantoque sputo tantillus pulvis formam stabilem, speciemque atque decorem accipiens, conservaretur. Igitur, dum hujus incarnationis fides humano generi praedicatur, magni caeci, ut dictum est, oculi luto, quod fecit Dominus, linuntur. Cum autem ita catechizatus idem caecus ad sacros fontes pervenit, et lavatur fonte visibili, purificaturque virtute invisibili, hoc utique agit, quod Dominus imperavit: Vade ad natatoriam Siloe et lava. Fons namque visibilis, invocata virtute Spiritus sancti factus est natatoria Siloe, id est missi, quem ascendens ad Patrem, missurum se esse dixit, et misit discipulis suis Filius Dei. Ille, inquam, missus in natatoriam suam descendit, et illitos oculos fide Christi, sua remissione lavat a peccatis, illuminat agnitione Dei. Ab hoc quasi capite universa membra pendent officii. Primum in introitu, vox prophetica: Dum sanctificatus fuero in vobis, congregabo vos de universis terris, et effundam super vos aquam mundam, etc. Sanctificatur enim Dominus in catechumenis, dum audiunt, et credunt quia sanctus est, et ideo effusa super se aqua munda, id est Spiritu sancto, per quem haec visibilis aqua mundatur et mundificat, emundati ab omnibus inquinamentis suis, sic deinceps vivunt, ut testimonio sint eis, quod sanctus sit, cujus praecepto et ipsi sancti sunt. Hoc in utraque lectione diversis verbis, sed eodem sensu repetitur. Nam in prima, quae est Ezechielis prophetae, idem, quod in introitu cantatum est, legitur, et additur: Et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, etc. Cor namque carneum, id est molle ac tenerum, et facile cedens novam legem scribenti digito Dei, habent catechumeni nostri, dum inscriptam sibi capiunt doctrinam fidei, quam non capiunt, qua confringuntur lapidea corda Judaeorum, quorum in typum confractae sunt priores tabulae, quas praeciderat Moses, et aliae praecisae in typum gentium. In secunda, dum dicit Esaias: Lavamini, mundi estote. Et si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt, nihilominus remissio peccatorum, quae accipitur in baptismate, commendatur. Gradualia quoque pulchre atque consone ad eumdem sensum concinunt. Cujus enim, nisi catechizantis novam sobolem Ecclesiae, vox est: Venite, filii, audite me, accedite ad eum, et illuminamini? Nam ut juxta Evangelium paucis immutetur verbis, idem est ac si dicat: Venite, caeci, ut luto, quod fecit Dominus ex sputo, vestri linantur oculi, accedite ad natatoriam Siloe, et illuminamini. Hoc autem, quod duae lectiones totidemque gradualia praesens accumulat officium, sacramenti celebritas poposcit, videlicet ut propter augmentum filiorum habeat quoque spiritualium augmenta ciborum. Lecto autem Evangelio, in quo saepe dictus caecus illuminatus et extra synagogam ejectus, Filium Dei foras invenit, imo a Filio Dei foras inventus est, et procidens adoravit, conveniens huic significationi sequitur offerenda: Benedicite, gentes, Deum nostrum. Nam in psalmo illo, de quo sumpta est, juxta sacram expositionem venerabilium doctorum, loquuntur apostoli, exhortando gentiles laude inenarrabili, et opere et voce Deum laudare, et de occulto et terribili judicio ejus, quo illos assumpsit, et populum sibi ante peculiarem et electum repudiavit, intra se expavescere et timere, ne forte, si naturalibus ramis non pepercit, quia inobedientes fuerunt, imo, quia caecum illuminatum extra synagogam ejecerunt, id est gentibus cadentibus communicare noluerunt, nec ipsis parcat, si superbiant. Bene ergo de psalmo illo, utpote de voce apostolorum, qui magnum caecum, id est omnes gentes, catechizaverunt, offerenda haec sumpta cum versibus suis ad rem concinit, maxime in eo quod dicimus: In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui, etc. Mentiti sunt enim inimici ejus, dicentes:« In Beelzebub principe daemoniorum ejicit demonia,» cum ipse in digito Dei ejecerit. Hoc autem illud praeibat 53 agendum, quod in catechismo Christianae fidei spiritus immundus ejiceretur de hominibus per idololatriam possessis, quos ipse fortis armatus male pacato custodiebat atrio. Bene ergo et venerabiliter cantamus hac die, qua de hac ejectione muti daemonii mentiuntur usque nunc inimici ejus Judaei, quod non fiat in spiritu Dei. Sed frustra. Nam illis blasphemantibus hoc fit quod sequitur: Omnis terra adoret te. Venite et videte opera Dei, quam terribilis in consiliis super filios hominum, videlicet in illius prioris populi abjectione, et gentium assumptione. Communio quoque canora, ac suavi modulatione acutas voces efferens, gratulubunda praedicatio sive testificatio est humani generis, incarnationem Filii Dei confitentis, juxta illud. Credidi, propter quod locutus sum. Et sicut indignantibus et maledicentibus Pharisaeis, et extra synagogam ejicientibus, non tacebat ille, dicens: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit ex sputo, et linivit oculos meos, et modo video, sic beati illi, quibus ait Dominus: Beati eritis, cum oderint vos homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis, quanto magis maledicunt eis inimici Christi, et os eorum opprimunt, tanto magis praedicant scientes, et intelligentes lutum illud, id est incarnationem Christi, illuminationem omnium esse videntium.
6.21.2
Ad Introitum.
6.21.3
Ubi aguntur scrutinia, proprie quoque collectae pro catechumenis dicuntur.
6.21.4
Oratio .
6.21.5
Omnipotens, sempiterne Deus, Ecclesiam tuam spirituali fecunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione coelestes.
6.21.6
Secreta .
6.21.7
Remedii sempiterni munera, Domine, laetantes offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et digne venerari, et pro salvandis congruenter exhibere perficias per Christum.
6.21.8
Complenda .
6.21.9
Tu semper, quaesumus, Domine, tuam attolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subjectam, tu guberna perpetua bonitate salvandam per Dominum nostrum.
6.21.10
Cur statio ad S. Paulum.
6.21.11
Considerata, ut dictum est, scrutiniorum ratione, perspicuum est quod statio ad Sanctum Paulum praescripta, valde rei conveniat. Ipse enim magnus et mirabilis catechizator orbis terrarum, et, ut ipse ait« doctor gentium in fide et veritate,» ipse idem magnifice et mirabiliter catechizatus est, quia« Non ab homine, neque per hominem, sicut ipse ait ad Galatas, Evangelium meum, quod evangelizatum est, non est a me, neque enim ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.» Cum voce namque, quam de coelo corporaliter audivit, qua carnalis ejus sensus percussus et occisus est, incorpoream quoque vocem accepit coelestis magisterii, quam per triduum audiens, juxta magistri catechizantis efficacissimam potentiam, ipse quoque catechumenus mirabilis, perfectus redditus est doctor Evangelii. Nec longe dissimilis illi caeco evangelico utpote corporaliter caecus ad natatoriam baptismi salutaris missus est, ubi et corpore et anima illuminatus, disceptantibus contra se Pharisaeis, omnibus Christi inimicis, enarrare non desiit, quid fecerit sibi homo, qui dicitur Jesus, quomodo sibi aperti sunt oculi, et lutum ipsum quod fecit ex sputo Dominus, id est incarnationem Verbi Dei, omnibus ostendere non cessavit. Propter quod et maledixerunt ei, et extra synagogam suam ejecerunt, quinquies quadragenis una minus caesum.
6.22
LIBER QUARTUS. CAPUT XXII. De Feria quinta.
6.22
Feria quinta in Evangelio, ubi ait Dominus: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, ut indicet nobis, quomodo operetur, et non falsum dixerit Scriptura, per Mosen ministrata, quia« Deus requievit ab omnibus operibus suis in die septimo,» ut, inquam, indicet, quia tunc operatus est, cum fecit mundum, et usque nunc operatur, cum regit mundum, paulo post subjungit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Quod se dixisse ostendens de resurrectione, quae nunc fit,« qua transeunt homines, ut ait beatissimus Augustinus, a morte infidelitatis ad vitam fidei, a morte falsitatis ad vitam veritatis, a morte iniquitatis ad vitam justitiae.» Amen, inquit, dico vobis quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transit a morte ad vitam.« Et hoc attendite, inquit idem Augustinus. Non nunc transit, sed jam transiit a morte ad vitam.» Ac deinceps: Amen, inquit, dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent:« Non, inquit, quia vivunt, audiunt, sed quia audiunt, reviviscunt.» Per quod amplius claret de hac resurrectione haec dici, qua mortui in infidelitate et ignorantia Dei sic resurgunt, ut prius audiant, et audiendo reviviscant. Ista resurrectione, si recte credimus, resurreximus, et nosipsi, qui jam resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspectamus. Huic Evangelio recte praemittitur illa lectio libri Regum, de filio Sunamitis, quem puer ab Helisaeo missus cum baculo, non resuscitavit. Per semetipsum vero Helisaeus veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore pueri septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per mysterium compassionis animavit. Eamdem enim resuscitationem humani generis, quae fit per fidem, de qua supra dictum est in Evangelio teste beato Gregorio, haec pueri resuscitatio significavit.« Auctor, inquit, humani generis Deus mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit: et quia per Mosen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Per legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccati igitur morte, timor suscitare non valuit, sed ad statum vitae apparata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia Paulo attestante:« nihil ad perfectum adduxit lex.» Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda sibi mortui membra se collegit:« Quia cum in forma 54 Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.» Huc illucque deambulabat, quia, et Judaeam juxta et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies spirat, quia per operationem divini muneris gratiae septiformis Spiritum in peccati morte jacentibus aspirat. Moxque juvenis erigitur, quia is, quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris Spiritum puer ad vitam rediit.»
6.23
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIII. De feria sexta.
6.23
Feria sexta legitur Evangelium de resurrectione Lazari. Notum est mysterium hujus miraculi, et pene a cunctis doctoribus celebratum, quod videlicet Lazarus, quem amabat Dominus, de quo ipse ait: Lazarus, amicus noster dormit, sed vado ut a somno excitem illum, et cujus sorores saepe Domino ministraverant, typum gesserit jam fidelis et intra Ecclesiam positi hominis, qui cum sit amicus Domini nostri Jesu Christi per fidem, moritur illi per iniquam operationem, et in sepulcro malae conscientiae, consuetudine scelerum obrutus, jamque fetens per infamiam, tandem per occultam inspirationem Dei magno timore futuri judicii, quasi magno Salvatoris clamore concussus, ad vitam poenitendo resilit, et malae sepulcrum conscientiae per ultroneam aperiens confessionem, vinculis peccatorum meretur absolvi, quia vivit. Hoc autem in filio mulieris Sarephtanae praefiguratum est, ad quam Helias Domino jubente ierat, relicta apud carnalem Israel siccitate et fame. Nam et illa mulier, ut jam superius dictum est, Ecclesiam de gentibus mystice significavit quae legem et prophetas, imo Christum, qui ipsis agnoscitur, tanquam Heliam hospitio fidei suscepit. Filius vero hujus viduae, unusquisque fidelis est, qui tunc moritur, quando dignum morte peccatum admittit. Et quod in clamore Domini Lazarum evocantis significatum est, in cujus domo et ipse a sororibus ejus pascebatur, hoc idem in clamore Heliae praecessit clamantis ad Dominum, et dicentis:« Obsecro, Domine, etiamne viduam, apud quam ego utcunque sustentor, afflixisti, ut interficeres filium ejus?» Ad hoc quoque, quod Lazarum amicum suum appellavit Dominus, pulchre convenit illud quod hic fuisse dicitur filius Amathi, id est veritatis. Affirmant enim Judaei, quod Jonas fuerat istius Sarephtanae viduae filius, quem resuscitavit Helias, matre postea dicente ad eum:« Nunc cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est,» et ob hanc causam, ipsum puerum Amathi vocitatum; Amathi namque ex Hebraeo in Latinam linguam, veritas dicitur, et ex eo quod Helias verum locutus est, ille qui suscitatus est, filius nuncupatus est veritatis. Sed et hoc quod mortuum ut suscitaret Helias, supra lectum suum posuit, a mysterio non vacat. Lectus namque Heliae, catholicam Christi designat Ecclesiam, in qua sola per remissionem peccatorum mortuae reviviscunt animae. Nam de hac Ecclesia dicitur in Canticis canticorum:« En lectulum Salomonis, sexaginta fortes ambiunt.» Supradictam ergo lectionem Evangelii bene, et consonanter ista de libro Regum lectio praecurrit.
6.24
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIV. De feria septima Sabbato.
6.24
Sabbato hoc Evangelium ponitur, in quo Dominus eum dixisset: Ego sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae, obviantibus Judaeis et dicentibus: Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum, evincit eos firmo et vero argumento, dum dicit: Etsi ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est. Et statim proponit, quod necessario concedendum sit: In lege vestra scriptum est: Quoniam duorum hominum testimonium verum est. Et protinus assumit: Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Quod et ipsum concedi oportet. Palam namque est auditum testimonium Patris dicentis:« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.» Et mortui resuscitati, etc., quae ostendebat eis ex Patre suo opera bona, testimonia erant de ipso, tam Patris quam Filii. Testimonium ergo verum atque fidele falso calumniabantur, contra legem suam praevaricatores legis. Ad haec, quae praecurrit lectio prophetica, pulchre accedit in eo quod ait: Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus: Ecce gentem, quam nesciebas vocabis, videlicet tuus ipse testis, et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te. videlicet juxta hoc quod de illo dicis: Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Idcirco namque gentes credendo ad Filium currunt, quas nesciebat, quia ipsum Filium Patremque Deum, qui duo testes sunt, quia duae personae, sed non duo dii sunt, fideles et idoneos comprobant, quorum testimonia recipiant, ex dictis et ex factis utriusque, certum tenentes quod ipse Filius ad ipsorum salutem a Patre missus sit Sed et in eo, quod ait in Evangelicae principio lectionis: Ego sum lux mundi, etc.; et in eo quod in propheticae lectionis exordio praedictum est: Omnes sitientes, venite ad aquas, etc., summa utriusque consonantia est. Nam et illa lux inebriat, et haec aqua sapientiae potatos illuminat, testante Psalmista, qui cum dixisset:« Quoniam apud te est fons vitae,» protinus subjunxit:« Et in lumine tuo videbimus lumen.» Una eademque sapientia Dei Patris, fons est vitae lumenque de lumine. Et de utroque praemissum est:« Inebriabuntur ab ubertate domus tuae.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).