Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
De incendio oppidi Tuitii
Tuit 1.20
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10898 Deinopt
1.1
149-225 CAPUT PRIMUM.
1.1
Ecce quomodo criminator Satan nostram quoque consideravit, ut peccatorum negligentiam, ne dicam, ut sancti Job innocentiam, dum suo more circuit terram inquietus, et perambulat eam. Scitis haec, fratres dilectissimi, qui una mecum in hoc monasterio Tuitiensi Domino deservientes, iram simul et misericordiam ejus in medio flammarum mirabiliter estis experti quemadmodum propheta dixit ei: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Scitis, inquam, vel scire debetis, quia nisi clemens ipse male petenti potestatem denegasset, nisi parcere jussisset, hodie quoque nostri amici videntes plagam nostram timerent, et, secundum similitudinem amicorum beati Job, nonnulli de nobis male judicarent. Non solum autem inhibitus est, ne totam, ut coeperat, amburendo pellem nostram auferret, verum etiam sicut de illo dicit Dominus ad eumdem Job: Nunquid feriet tecum pactum, et habebis eum servum sempiternum? Et sicut Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, ita accidit et nunc. Rem ipsam, ut gesta est, enarrare libet, hac intentione ut sciant nostri quoque posteri, et nulla temporum vetustas abolere possit de cordibus nostris memoriam glorificationis, qua glorificatum est in tanto incendio sacramentum corporis Dominici, sicut viderunt oculi nostri, et liberationis, qua liberatum est a pressura flammae templum hoc, in quo invocamus nomen Domini, taliter ut a multis visa sit praesentia divinae protectionis, videlicet quasi species hominis pulcherrimi desuper incumbentis, et circumfluentium flammarum impetum manu objecta repellentis. Cum haec diligentius scriptis enarravero, haec mihi merces a Domino sit, ut non me arguat ingratitudinis, quemadmodum redarguit illos, de quibus ait: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Similiter namque et nos redargui conveniret, nisi et cor, et os nostrum praesentaremus in gratiarum actione, verbi gratia, ut diceret ipse: Nonne istis manifesta Dei virtute de tanto incendio reservatum et sanctum et vivificum sacramentum, quo sine dubio emundatur lepra peccatorum, et gratiarum actiones ubi sunt? Res igitur taliter acta est.
1.1.1
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT II.
1.1.1
Anno praesenti, qui est ab Incarnatione Domini millesimus centesimus vicesimus octavus, octavo Kalendas Septembris, prima vigilia noctis, subito exortus ignis mediam vici plateam corripuit, qui, vento agente concitatus, in brevi ultra modum invaluit. Erat autem siccitas nimia nimiumque diutina, et undique circa domos horrea collectis nuperrime et comportatis frugibus copiose referta. Repente ergo conflatum sine mora crevit incendium, quo non solum Rhenus liquidus resplenduit, et vicina Colonia reluxit, verum etiam regio haec omnis, et tota fere provincia lucem undique tristem et horribilem suspexit. Denique per stadia ferme ducenta, et eo amplius ignis aruit, Rhenique adhuc ignorantibus coelum ardere visum est. Quid animi vobis pariter ac mihi tunc erat, fratres charissimi, cum per turres et interturia videritis appropinquantes atque imminentes insanos exercitus flammarum, assilientes atque irruentes phalanges grandium scintillarum? Turres enim circumstantes odiosas nobis mira velocitate victrix flamma comprehendit, et nostras quoque domos sive officinas usque ad ipsum claustri coenobialis aditum uno impetu pervolavit, totumque istud castellum( mirum dictu!) quasi unum effecit caminum, ita ut de proxima civitate prospectantibus millibus hominum videretur id, quod verum erat, totum hoc monasterium flammis esse circumdatum atque coopertum. Causam post haec dicam cur turres jam dictas odiosas nobis fuisse vel esse 226 dixerim. Quid ergo tunc erat animi? Nonne horruit visus? Nonne expavit auditus? Nonne corda tremuerunt et omnes corporis sensus stupendo aufugerunt? Meipsum perpendo, memetipsum recolens qualis in illa tentatione inventus fuerim, magis reprehendo. Denique illud mihi pene accidit quod supradictus Job dicit amicis suis: Statim ut se commoverit Deus, turbavit vos, et terror illius irruet super vos. Quid enim? Nunquid justorum est et eorum qui perfectae fidei sunt, turbari statim ut ille se commoverit, et ruina terroris ejus opprimi? Nonne potius hoc eorum est, statim ut senserint eum esse commotum, consurgere et tenere eum?
1.1.2
Tales quippe dolens propheta Isaias defuisse vel deesse in gente peccatrice: Non est, ait, qui invocet nomen tuum; non est cui consurgat, et teneat te. Hoc, inquam, perfectorum est, et hujusmodi perfectio jure a nobis maxime exigitur, qui praelati dicimur ut luctemur contra iram Dei, secundum exemplum primi praelati, scilicet Moysis, qui luctabatur et tenebat Deum cum diceret ei Deus: Dimitte me, ut irascatur furor meus. Et quomodo luctabatur? Nimirum flendo et rogando eum, vel sicut Psalmista dicit, stando in confractione, id est in nimia mentis humilitate in conspectu ejus. Sic ante illum et sanctus Jacob cum eodem luctatus est, videlicet flendo et rogando eum, quod manifeste et breviter docet propheta Osee:« In fortitudine sua, inquit, directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, flevit et rogavit eum.» At nos postremi, ego et similes mei, quandiu tranquillus est Dominus, et non se commovet, coram adsumus, et interdum blandiri quoque et quodammodo arridere risu cordis audemus per fiduciam fidei, qua in eum credimus; ubi autem paululum se commovet, et commotionem ipsam levi saltem significat tempestate, aut unius ictu fulminis cum repentino tonitruo transiliente statim turbamur et pene diffidimus, proculque absistimus, tanquam fugitivi clientes, in pace constantes, in bello fugaces, in prosperis magnanimi, in adversis pusillanimes et timidi, vixque speramus quod invocantibus nobis aliquis respondeat, vix ad aliquem sanctorum amicorum ejus convertimur, ut teneat eum, quia pro conscientia turbati sumus. Ego vero maxime turbatus fui, quippe qui pene nudus aufugi, et sedi procul ab incendio, procul ab ista periclitante domo, memor sancti David qui cum tantorum vir esset meritorum, nihilominus repentino turbatus nuntio, festinavit egredi, ne veniens, ait, Absalon occupet nos et egressus pedibus suis stetit procul a domo, et si invenero, ait, gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi arcam et tabernaculum suum.
1.2
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT III.
1.2
Interea dum adhuc primas concessae sibi praedae partes festinus ignis voraret, ulterius linguam praetendens cunctos luce maligna terreret, quidam de fratribus raptum e sacrario ferens corporale Dominicum longo hastili superne illigatum flammis obvius stetit, sperans quod tam sacrae supellectili cessurus foret ignis, omnisque potestas inimici. Cumque tali modo non cederet ignis, ille persistens fide non ficta et temeritate non improbanda, ipsum hastile cum corporali mediis flammis fortiter intrusit, aliquandiu agitans quasi saevientem confoderet ignem, donec usque ad ipsum prorupit flamma rebellis, eumque pene afflavit. Tunc demum absistens, et hastile quod tenebat partim ambustum, corporale autem illaesum, mirum dictu! et incontaminatum ignibus abstrahens quantocius absolvit, et convolutum flammis quo potuit altius injecit, optans et sperans quod ex immissione ejus Domino volente opprimeretur, et deficeret quasi strangulatus ignis. At ille videlicet magnus et a Deo permissus ignis, miro modo corporale integrum occulta et incognita vi de medio sui rejecit, et longius repulit in eam villae partem, quae sibi concessa non fuerat, et ubi, sicut manifestum est, nihil nociturus erat. Quem non delectet tantum vidisse vel videre miraculum? Denique corporale jam dictum sic integrum et illaesum relatum est, ut tamen signum habeat non indecorum, videlicet lineam subrufam, cum sit ipsum, ut prius erat, totum candidum. Hoc nimirum melius piacet quam si nulla penitus incendii nota inesset, quia clarius ex hoc memoriale est et inter omnem ejusmodi sacram suppellectilem agnosci debet.
1.3
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT IV.
1.3
Cum itaque solutis habenis totum, ut jam supradictum est, castellum intus et exterius possideret incendium, me procul sedente inter intactas ab igne domos, ita tamen ut spectare possem illud triste spectaculum, scilicet undantia cacumina flammarum, stetit in editiore tecto qui diceret ardere ipsam sancti Urbani Basilicam, videlicet sitam ante valvas monasterii parochianam ecclesiam. Actum putavi, et de liberatione ipsius monasterii pene desperavi, nisi quod in memetipso canebat spiritus meus: In ira misericordiae memor eris. Deinde post moram non modicam coepit illud quoque intra memetipsum canere interior homo: Benedico te, Pater Domini mei Jesu Christi, quia per Filium tuum ignis exstinctus est a latere meo. Et ita factum erat. Venerunt quippe continuo, qui dicerent decidisse incendium, salvumque et incolume reliquisse cum claustro monasterium, tantum autem collaterales domos sive officinas omnes cum areis in favillam et cineres esse redactas. Quis hoc sperare poterat? Quis nisi Deus hoc facere potuisset, cujus auxilium multitudo populi utriusque sexus, ex ulteriore Rheni littore prospectans, suppliciter et devotissime inclamabat? Viderunt enim plerique illorum, et hoc publice fatentur quia viderunt virum speciosissimum super monasterii culmen laevo latere sive cubitu innixum, et sublevatum manu dextera impetum ignis abigentem, qui jam turrim campanariam introrsum corripuerat. Audito hoc bono nuntio revertebar post noctem tristem, die reddito, et ecce parochianus sacerdos Ecclesiae supra memoratae, nomine Stephanus, divulgabat, mihi maxime denarrare properans dulce et jucundum miraculum, signum valde bonum, magnumque et evidens vigilantis circa nos divinae propitiationis judicium.
1.4
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT V.
1.4
Pyxidem ligneam, et in ea corpus Domini cum habuerat secus altare de more repositum, in fenestra sive absida introrsus in muro tegulis ligneis compacta, cum ostiolo et sera. Erant autem cum jam dicta pyxide et alia vascula ad sacrum ministerium pertinentia, videlicet alia pyxis hostias continens, non consecratas, ampulla quoque vinaria et ipsa stagnea, et vasculum thuris, et candelae, et aliquid lini, quorum meminisse nos exigit 227 causa tanti miraculi. Denique in illa fortitudine vehementis incendii, cum non solum ipsa basilica, verum etiam totum castelli spatium quasi unus esset caminus multo major quam ille Babylonius ignis, cujus flamma diffusa est supra fornacem quadraginta novem cubitis, cum fragmenta quoque trabium ardentium decidentia, signa quoque metallica, miro modo ardendo sponte concrepantia, et concrepando ardentia, de altitudine ardentis campanariae turris excidissent, non solum fracta, verum etiam pene liquefacta, et taliter prolapsa omni materia coangustatum intra muros basilicae amplius saeviret incendium, arsit simul et ipsa absida cum omnibus supradictis, quae intus erant reposita, nimirum leviter et cito pro magnitudine incendium sicut stipula vel quasi exiguum feni; sola autem pyxis illa cum corpore Dominico incolumis et intacta permansit. Mox ergo ubi sacerdos jam dictus accessum habere potuit, dolens, ut fatebatur, quia cum turbaretur instante incendio, et aliqua exportaret vel exportari faceret, oblitus fuerat tollere corpus Dominicum, amovit quantocius congeriem lignorum favillarumque ardentium, et introspiciens, reperit hoc insigne miraculum. Protinus excipiens et cunctis videntibus, qui aderant, illud fidei nostrae sacramentum demonstrans atque divulgans, venit ad me gaudens, et suam oblitus negligentiam propter abundantiam laetitiae, licet non sine tristitiae nebula, damno quod acciderat. Nox enim quaedam adhuc toto die illo erat in cordibus nostris, et quasi gravi somno pressi mentis nostrae oculi nondum valebant prospicere ortum solis, id est claritatem divinae praesentiae fulgentem circa nos, sive in medio nostrum tribus miraculis, isto pergrandi, et caeteris duobus quae supra narravi. Sequens erat dies Dominica, et ego circa horam fere tertiam perrexi, et multis sequentibus vel praesentibus locum intuitus sum, et opus virtutis consideravi admiratione dignum; cum quo et illud accedebat ad gaudium, quod altare considerabamus inviolatum, cum cohaerentes altari lapides magni, qui coram strati jacebant, fracti et in frusta divisi essent magnis molibus fragmentorum, id est trabium ab incendio fractarum, et ardendo cadentium.
1.5
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT VI.
1.5
Laudare ergo Deum debuimus, et apertis magnitudinem virtutum ejus declamare vocibus. Sed nunquid digne laudare sufficimus? Sunt enim haec tua, Christe, miracula, non dissimilis gloriae illi, qua glorificatus es tu, cum tribus pueris tuis in medio Babyloniae fornacis pronuntiante rege Nabuchodonosor: Ecce ego video viros quatuor solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil in eis corruptionis est, et species quarti similis est Filio Dei. Vere, inquam, gloriae illi est gloria ista non longe dissimilis. Denique quod fuit illic tam magnus ille caminus ignis fortiter succensus imperio regis illius, qui typum gerebat diaboli, hoc fuit nocte illa totum castellum istud in unum ignem conflatum, et quasi unus caminus effectum, ut supra diximus, areis sive horreis nostris, et caeterorum quae novis messibus plena erant, flammas aedificiorum in immensum augentibus, cum undique circumvallatum, et altitudine flammarum coopertum non laederetur monasterium, nonne pueri tui, Domine, scilicet fratres omnes, et multi qui intus confugerant pauperes in medio ignis ambulabant? Tu enim, Fili Dei, prompta gratia cum eis ambulasti, et hujusce dignationis tuae tria testimonia dedisti signa haec, quorum duo viderunt, qui videre voluerunt, vel ad videndum accesserunt, scilicet corpus tuum cum vasculo, in quo erat repositum, et corporale incommutatum, sicut sarabella puerorum illorum commutata sive adusta non fuerunt. Tertium quod fuit species viri super monasterium incumbentis, non omnes, qui aderant vel prospiciebant, viderunt, sed tam multi credibiles et auditu digni se vidisse fatebantur, ut non credere illis aut saltem dubitare nefas putemus. Alias autem, quid de visu hominum quaerimus? Tanto incendio nihil resistere aut superesse potuisset, nisi actu praesens adfuisset tua potentia, Deus. Perinde te laudavimus et laudamus et adhuc laudationem tuam loquetur os nostrum, et sancto nomini tuo benedicemus. Populus quoque, ubi corpus Domini procedentes circumtulimus,( erat enim, ut supra dixi, Dominicus dies, quo in eorum Dominicae resurrectionis solemni more processio agitur) claro conjubilavit concentu, sacerdote supra memorato reatum suum confitente cum fletu coram omnibus, eo quod cum caetera, quae potuit, incendio praeriperet, istud unicum redemptionis et salutis nostrae sacramentum tollere fuisset oblitus. Ego una vobiscum, fratres charissimi, supra dictum corporale et pyxidem illam pro summis reliquiis transferre ad majus altare, et hoc monostichon superscribere dignum duxi: Hoc corpus Domini flammas in pyxide vicit.
1.6
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT VII.
1.6
Quis tandem locus alicui relinquitur, dilectissimi, ut dicat vel suspicetur casu aut fortuito, et non judicio seu per providentiam Dei contigisse malum illud tanti incendii? Fuerunt enim et sunt homines plerique ineruditi, putantes cuncta quae sub sole fiunt casu agitari, et nequaquam regi mundum providentia Dei, maxime eo quod saepe prospera injustis, et adversa plerumque eveniunt justis, et de hoc murmurant in cordibus suis. Contra eos, qui ejusmodi sunt, Hieremias propheta lamentando loquitur: Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non jubente? Ex ore Altissimi non egredientur, nec mala nec bona. Quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis? Infidelis namque animi est hoc dicere quod ex ore Altissimi non egrediantur mala nec bona, id est, nec adversa nec prospera, exempli gratia, ut incendio Babylonico concremaretur Hierusalem, quod tunc evenerat, quando lamentans haec loquebatur Hieremias, et rursum post annos septuaginta solveretur ejusdem populi captivitas. Infidelis, inquam, et murmurosi est animi dicere vel suspicari quod nihil horum jubente Domino factum sit, sed casu cuncta evenerint, cum et alius propheta dixerit: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit? Ejusmodi infidelitas, dilectissimi, nobis cavenda est. Audiamus potius quid ibidem in Hieremia continuo sequitur: Scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelos. Si enim veraciter vias nostras scrutati fuerimus, et scienter dixerimus quod saepe dicimus: Peccavimus, injuste egimus, iniquitatem fecimus, inveniemus nos minora recepisse, quam meremur, quia baculo quidem judicii percuti merebamur, sed misericordia superexaltante judicium paternae virga disciplinae parumper tacti sumus. 228
1.7
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT VIII.
1.7
Causam nunc dicere libet, cur turres hujus castelli odiosas nobis mira velocitate victrix flamma comprehendit, hoc enim pollicitus sum, subjungendo: Causam post haec dicam, cur turres jam dictas odiosas nobis fuisse, vel esse dixerim. Attendite ergo, charissimi, quam justo dolore super eas doluerim, quam perfecto odio non lapides sive parietes, sed injustitiam, quae in illis habitat, ego oderim. Debuerat enim totum castelli hujus spatium esse legale sanctum, quia sic in lege Domini scriptum est: Quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. Quis autem nesciat castelli hujus possessionem Deo, et Domino nostro Jesu Christo sanctaeque genitrici ejus perpetuae virgini Mariae fuisse consecratam? Narrat enim liber Vitae vel Actuum Patris nostri beati Heriberti, quia, cum coenobium construere optaret in honorem Domini, et jam dictae matris ejus beatae Mariae semper virginis secundum votum, cujus monitorem habuerat Otthonem imperatorem, simulque scire cuperet quo in loco fieri hoc placitum esset eidem sanctae Dei genitrici, apparens ipsa per visum dixit ei: Surge, et Tuitiense castrum petens, locum in eodem mundari praecipe, ibique monasterium Deo mihique et omnibus sanctis constitue, ut ubi quondam habitavit peccatum, et cultus daemonum, ibi justitia regnet, et memoria sanctorum. Erat autem tunc in eodem castro curtis pertinens ad servitium episcopi. Porro de constructione castri diversa opinio est, aliis opinantibus fuisse opus Julii Caesaris, aliis asserentibus quod tempore, quo imperator Constantius et filius ejus Constantinus expeditionem in Galliis habuerunt, constructum fuerit ab eodem Constantino, devictis Francis. Hanc opinionem firmiorem esse asserit titulus, non multos ante annos inventus, in tabula lapidea inter fragmenta murorum, et ipsa in partes divisa, ita tamen ut partes ipsae ad invicem conjungi possent, qui hujusmodi erat: Constantinus, pius Romanorum imper. Augustus, devictis Francis, castrum Ditensium in terris eorum fieri jussit. Milites turrim cum interturrio fecerunt. Haec duodeviginti vota fecerunt. Et quidem nota est historia, quod Constantinus Francos et Alemannos magnifice devicerit, et reges eorum bestiis objecerit. Sed, quia Julii Caesaris res gestae in Galliis famosiores habentur, inde haec opinio magis vulgata est, licet nullis fulta scriptorum monumentis, quod ille hujus quoque castri conditor exstiterit. Mansit autem idem castellum pulchritudine et fortitudine praecipuum, usque ad imperatorem Otthonem primum. Hujus germanus Bruno Coloniensis Ecclesiae archiepiscopus, a beato Severino vicesimus quartus, simul cum tanta nobilitate, morum quoque probitate, et insigni pietate praeclarus fregit illud, fratris sui jam dicti imperatoris iram, quae futura erat, non veritus, quae adeo vehemens fuisse fertur, ut eum ad reaedificandum compelleret nimis invitum, nisi idem imperator cita fuisset morte praeventus. Sextus ab illo videlicet, Brunone beatae memoriae archiepiscopo, sanctus Heribertus, taliter, ut supra dictum est, Domino consecravit idem oppidum, imo ruinosi, ut ita dicam, fragmenta oppidi, construendo in medio ejus coenobium Deo, in honorem Dominae nostrae sanctae Mariae perpetuae virginis, totumque ad hoc opus locum sic emundavit ut nullam saecularium habitationem in ea relinqueret, dans illis quos inde excedere jussit, foris habitacula muro extrinsecus contigua, sicut hodie noverunt, et testantur quam plurimi et maxime ipsorum posteri tenentes easdem domos beneficiales, ad hujus Ecclesiae jus dominationemque respicientes.
1.8
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT IX.
1.8
Debuerat igitur, juxta sacrae legis edictum, supra memoratum, sanctum esse Domino totum castelli hujus spatium, id est nullam pati communium sive saecularium rerum contaminationem, qualem vidimus et audivimus in plerisque locis magnum saepius attulisse offendiculum, sive scandalum fratribus Deo sacratis, et propositam debentibus religionis monasticae puritatem. Fere usque ad nostra tempora perseverat, sicut scitis, huic monasterio vestigium aliquod juris antiqui, ita ut claves hujus castelli nullo contradicente haberet prior sive praepositus monasterii et clausae tota nocte non aperirentur portae usque ad diem hora competenti. Nunc autem longa praedecessorum nostrorum negligentia, dum saecularibus sese nimis accommodant, tantam aluit licentiam, ut illud propheticum dicere nobis conveniat, praesertim quibus optabilis est et grata religio, quique bono zelo zelamur pro Domino: Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. Castellum quippe occupaverunt, et non tantum turres et interturria sibi ad inhabitandum reparaverunt homines, honesti quidem secundum saeculum, verum etiam subterturria, quae dicunt cellaria, quasi specus caecos et angulos pene occultos talibus personis locaverunt, qualium vita dubia est, conditio ignota, fama obscura, ita ut gravibus in circuitu nostro personis tale sit de habitaculis istis judicium, et sic de illis judicent tanquam de quibusdam officinis immunditiarum, et idcirco dicerent: Non dubitent juste hoc accidisse incendium, non solum intus his qui fecerunt, verum etiam foris illis qui facientibus consenserunt; meque reclamantem aut litigio depresserunt, aut silentio destituerunt. Plane etsi aliae fuerunt causae incendii, dicere non dubitem quin causa ista maxima fuerit, et judicio Domini actum sit. Videram quippe in somnis, antequam fieret, et nonnullis vestrum aliquoties cum admiratione retuleram pavorem hujusmodi. Aderat atque instabat exspectantibus nobis quasi dies judicii, cum videremur consistere quasi in orientali parte monasterii cujusdam versi ad occidentalem plagam. Interea signa de turri pendentia fragore horrisono concrepuerunt, et hoc videbatur quasi adventantis Judicis praenuntium. Et nullam quidem personam in eodem visu aspeximus, sed repente ab aquilone per patentes fenestras ignis horribilis crepitans, et in partes plurimas scintillans, insiluit, et ante facies nostras disjectus cecidit, nos tamen, id est me et eos qui simul stare videbantur, nequaquam attigit, nisi quod in visu illo immensa erat magnitudo saevi horroris. Sed nunquid argumentis sive conjecturis egemus, ut sciamus vel credamus quod non casu, sed judicio corripientis Domini factum sit istud, praesertim cum dicat Apostolus: Dum judicamur, autem a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur? O ergo utinam, vel sic correpti judicio praesenti, judicio modico et tolerabili, sententiam timeant atque effugiant futuri universalis judicii hi qui, sacratum Deo locum invadere praesumentes, vota beatorum pontificum supradictorum, quantum in ipsis fuit, perfregerunt, ne dicam irrita fecerunt, quia videlicet irrita fieri 229 non potest devotio sanctorum, qui superaedificati super fundamentum apostolorum, nequaquam dignum arbitrati sunt superaedificare super fundamentum paganorum sed quorumlibet hominum mortuorum.
1.9
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT X.
1.9
Mirum, unde mortalium animis tanta cupiditas terrenae altitudinis, sive munitionis terrenum fundamentum habentis, cum sint brevis vitae, multoque angustioris quam fuit vita priscorum hominum, quorum primus, Cain, civitatem aedificavit. Et quid dicam? Fuitne unquam aliquis ex omni numero sanctorum, sive laudabilium virorum, qui civitatem terrenam, sive castellum terreni fundamenti aedificaverit, teste Scriptura, quales laudare proponens vir sapiens, scilicet, Jesus filius Syrach: Laudemus, ait, viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua? Quinimo ut claro signaretur testimonio, terrenas munitiones, qualium primus, ut jam dictum est, auctor exstitit Cain, nunquam Deo fuisse complacitas, primo omnium civitatum, quam transito Jordane filii Israel obtinuerunt, qui utique filii erant peregrinorum, scilicet sanctorum patriarcharum, qui manentem civitatem hic habere noluerunt, sed futuram inquisierunt, funditus corruit, nutu vel judicio Dei, nullis impacta machinis, sed solum sacris personantibus tubis Josue prosequente, in quo erat Spiritus Domini, atque dicente: Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. Quod et factum est: Nam in diebus Achab regis Israel, ait Scriptura, aedificavit Achiel de Bethel Hiericho. In Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo posuit portas ejus, juxta verbum quod locutus fuerat Dominus in manu Josue filii Nun. Tale judicium civitas subiit, quae populo Dei, sive arcae Domini Jordanem transeunti prima obstitit. Nunquid vero caeterae civitates Chananaeorum melioris erant meriti, ut non et ipsae similiter ruerent ad ingressum ejusdem populi Dei? Non utique sed tempus nondum erat, et in una civitate terrena quid caetera quoque gentium molimina mererentur, significatum esse sufficiebat.
1.10
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XI.
1.10
Fratres mei, secundum Scripturam dicentem: Et sola vexatio dabit intellectum auditui, fere mihi contigit. Vexatio namque, quam vidistis me perpeti, quam audistis in dolore vocis quasi parturientis toto anno, imo et fere toto biennio priusquam inundaret hoc flagellum incendii, dedit intellectum auditui. Occasio enim mihi fuit, quatenus melius intelligerem id, quod verum est conditores civitatum terrenarum male in Scripturis sanctis, et ante et post diluvium denotari tanquam architectos sive municipes adversae civitatis, quae contraria est civitati Dei viventis, Hierusalem coelestis, videlicet, ante diluvium dicendo: Et aedificavit Cain civitatem, quam vocavit ex nomine filii sui Enoch. Et post diluvium dicendo: Nemroth coepit esse potens in terra; fuit autem principium regni ejus Babylon. De terra illa egressus est Assur, et aedificavit civitatem Niniven et plateas civitatis, et ob ejusmodi potentias hunc mundum dictum esse a Domino atrium fortis armati. Eadem namque potentia, qua ille Nemroth coepit esse potens in terra, et propter quam dictus est in proverbio: Robustus venator coram Domino, coeperunt et jussa sunt idola pro Deo coli, quasi ob decorem, munimen civitatis, maximeque ab initio pro memoria magnifici eorum nominis, quemadmodum Scriptura libri Sapientiae dicit: Acerbo, inquit, luctu dolens pater cito sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tanquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. Nimirum ea causa fuit, per quam mundus iste talis effectus est ut merito diceretur atrium fortis armati, dum is, qui in mundo nihil jure habere debuit, diabolus, per idololatriam in patrocinium tyrannidis ascitus est ab amatoribus mundi, qui in mundo properabant tyrannizari, qualium primus supra dictus Nemroth exstitit, secundum nomen suum, tyrannus. Nemroth quippe tyrannus, vel profugus, sive transgressor interpretatur. Sciendum vero quia cum dicitur, atrium fortis armati, domus quoque ejusdem cum atrio debet subintelligi. Atrium quippe dictum amplissimae domus primus ingressus, ubi sibi arbitri habitantes propter expellendum frigus focos facere noscebantur, et ab atri fumi nebulosissimo globo, appellata atria quasi atra tradit antiquitas. Et quae est domus illius nisi infernus? Ergo civitates terreni fundamenti, qualium in maximis vel notissimis tyrannizavit rex Nemroth, et semetipsum direxerit Assur, dum idola prostituunt, et nebulosissimum glomerant fumum sacrificiorum, recte dicuntur, et sunt atria teterrima domus nimis amplae, scilicet inferni, cum sint atria sive unum atrium fortis armati; scilicet diaboli. Verumtamen in atriis domus Domini, in quibus stamus vel stare debemus, haec etymologia pene deficit, quia non est in eis ater fumus, nisi velis rationabiliter attendere, quia poenitentium luctus lacrymosus quidem est fumus, veram pariturus lucem, sicut contra fumus caecitatis et ignorantiae, qui est in illo tali atrio jam dicti fortis armati, parit gehennae ignem inexstinguibilem.
1.11
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XII.
1.11
Cum haec ita sint, nonne magis ac magis elucescit causa peregrinorum, sanctorum Abraham, Isaac, et Jacob, caeterorumque qui civitates sive castella non aedificaverunt, imo de civitatibus aedificatis egressi in casulis habitaverunt, confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram? Exspectabant enim fundamenta habentem civitatem, ait Apostolus, cujus artifex et conditor est Deus. Civitates, inquam, et castella non aedificaverunt, imo quod contrarium est civitatibus et castellis, hoc aedificaverunt, scilicet altare Domino; quod tertio primus vel notissimus peregrinorum fecisse legitur Abraham. Primo ubi ingredienti terram Chanaam apparuit illi Deus et dixit: Semini tuo dabo terram hanc. Secundo, ubi transgrediens, vel progrediens terram tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai. Tertio, ubi filium suum unigenitum jussus offerre in holocaustum, laudabiliter paruit. Ergo causa peregrinationum in hoc saeculo filiorum Dei ista fuit, et est, et esse debet usque ad consummationem saeculi, quia esse debent adjutores Dei, adjutores in aedificatione Dei, ad ejiciendum fortem armatum de atrio suo, quem vicit Filius Dei. Quomodo ad 230 ejiciendum fortem armatum illum? Nimirum invadendo in primis et destruendo cunctas munitiones falsitatis, sive machinamenta fanatici erroris constantissima praedicatione veritatis; et deinde eradendo, quoad possibile est, sive obscurando celsos titulos superborum hujus saeculi, de qualibus in psalmo scriptum est: Tabernacula eorum in progenie et progenie; vocaverunt nomina sua in terris suis, exempli gratia, ut ibi congesta fuerat celsa tumba Romuli, illic aula superemineat Petri apostoli; et ubi discors frater Remus, ab eodem fratre Romulo pene parili tumba premitur, illic consocius Petri. Paulus, crucis Christi signifer in domo sua ad honorem sui Regis, ejusdem Christi, principetur. Ad talium taliterque aedificantium peregrinorum sortem pertinere non dubium est piam beatorum pontificum intentionem Brunonis atque Heriberti, supra memoratorum, qui nescio quem nebulonem illius fortis armati satellitem, quales multos habet, de isto atrio sive particula atrii ejus foras ejecerunt, alter castellum confringendo, alter monasterium hoc ad honorem fortioris qui illum fortem vicit, aedificando. Quid amplius habet homo civis coeli, et peregrinus super terram secundum professionem suam, nisi ut aedificet, quoad potest, super fundamentum Patrum sanctorum, qualium Abraham, Isaac et Jacob, principes, sive notissimi exstiterunt, qui nullam civitatem terrenam aedificaverunt, sed supernam sive coelestem inquisierunt? Forte dicis quia David coepit arcem Sion, et haec est, ait Scriptura, civitas David. Et de Ezechia scriptum est in laude patrum quia ipse munivit civitatem suam, et induxit per medium ejus aquam. Ad haec responsio facilis patet quia longe aliud est capere vel munire quam fundare vel aedificare civitatem. Unde notandum quia ducibus Moyse et Josue datum vel permissum est civitates muratas capere, et in eis habitare, nusquam autem jussum fuit aedificare, imo unam prae omnibus scilicet Hiericho, sicut superius memoratum est, voluit Deus virtutis suae miraculo dejicere, ut hoc signo nobis innueret quia voluntas ejus non fuit, nec est in hujusmodi structuris, quas mortalium praesumptio adinvenit, sicut et ante legem alio miraculo demonstravit in turri Babel, ubi linguas eorum confudit. Praeterea sciendum quia munitio, qua Ezechias civitatem suam munivit, ut merite in laudibus patrum debeamus eam venerari, spiritualiter debet intelligi, quia videlicet illa munitio fortissima fuit oratio, et aqua quam duxit per medium civitatis, illa fuit misericordia, quae taliter de coelo manavit ut una nocte interficeret angelus Domini centum octoginta quinque millia virorum de exercitu Sennacherib. David quoque capiendo arcem Sion, et ejiciendo caecos et claudos, odientes animam David, locum ibi facere intendebat nomini Domini, quod et fecit introducendo illuc arcam foederis Domini, et insistendo ad aedificandam inibi domum orationis quam per filium suum Salomonem Deus perfici voluit. Unde et gratulabundus cecinit: Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit, sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit, et caetera de quibus sermo copiosior sese offerret, nisi quia brevitati studendum et fastidium vitandum est.
1.12
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XIII.
1.12
Qua tandem voce, qualibus verbis exprimere potero magnitudinem vexationis, quae, ut supra jam dixi, hunc intellectum dedit et adauxit auditui? Vehementer quippe vexatus sum, et, ut hoc breviter dicam, pene mihi contigit oculum meum dextrum eruere, et projicere a me, pene accidit dextram manum meam et pedem abscindere, et projicere a me. Scandalizabat enim me ita ut pene ab isto recedere loco deliberassem, dum turrim reaedificare, domumque firmam exstruere inchoaret tanta loci importunitate, tanta claustri hujus infelicitate, quantam nulla unquam anima religiosa tolerare aut saltem videre posset patienter, si res ad effectum perducta fuisset. Turris quippe est angularis, id est in angulo stans, qui duos venientes e diverso parietes claustri conjungit. Mirum! quod ille meus dexter oculus, dum ejusmodi opus iniret, non videbat aut videre nolebat initium fore destructionis idipsum opus nostrae professioni, quam tamen venerari et promovere solitus fuerat. Etenim quid aliud sperari poterat? Spiritualis namque propositi viris aut feminis silentium solitudinis libertas vel securitas et quaedam munitio est, et contra strepitus ejusmodi quasi captivitas est. Hinc est ille titulus psalmi septuagesimi: Psalmus David filiorum Jonadab, et priorum captivorum. Est enim hic sensus ejusdem tituli secundum litterale negotium, quia Jonadab sacerdos filiis suis a vino abstinere, et in tabernaculis habitare praecepit. Instante autem Babylonica incursione, propositum excedere compulsi sunt, et de tabernaculis avulsi civitatem introierunt; unde et priores captivi recte dicti sunt. Hoc namque modo dum civitatis obsessae moenibus includuntur, ipsi prius captivati sunt, quam caeteri homines ejusdem terrae capta civitate in Babyloniam ducerentur, quae fuit captivitas eorum. Secundum spiritualem intellectum nos quoque captivi efficimur, quando ejusmodi munitionibus, quae juris nostri non sunt, vel qualibus modum vivendi imponere non possumus, tali, ut jam dictum est, importunitate concludimur. Sicut ille Jonadab, quod nomen interpretatur spontaneus Domini, filiis suis utique sacerdotibus ipse sacerdos in tabernaculis habitare praecepit ita Dominus Jesus Christus sacerdos aeternus spontanea charitate nobis factus, sacerdotes suos civitatibus et castellis nequaquam delectari vult, et maxime nos, quorum et sacerdotium proposito, et propositum ornatur sacerdotio, id est qui et monachicam vitam profitemur, et sacri altaris ministerio fungimur. Sed quid opus est subtilioribus argumentis? Ipse oculus meus scit, et vos fratres mei, scitis quia sicut pisciculis aqua, sic nostrae professionis hominibus congruit et optabilis est mansio quieta. Si quis vestrum forte tunc aliter sapiebat, is profecto nec dum mentis oculo totum terreni sensus pulverem absterserat.
1.13
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XIV.
1.13
Pene igitur tunc, ut supra dixi, et luscus, et mancus, et claudus effectus sum propter ejusmodi scandalum, nisi quia pepercit mihi oculus ille, et manus illa continuit se, et pes in velocitate operis cursu, quo coeperat, desiit currere, non tamen absque offensione, non sine invectione, non absque suae puritatis turbatione. Nam maluit quidem ratione vinci de opere cessando, quam usquequaque scandalizare me perseverantem operando, sed non simul existimare voluit, quod sic simpliciter scandalizatus essem, tanquam unus de pusillis, de qualibus Dominus dicit: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim 231 vobis quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Quae ergo vel qualia perinde perpessus fuerim, poteram praesentibus inserere scriptis, nisi quia res macrae sive exiles non facile conquisitis decorantur verbis, et ut quidam sapientium sive eloquentium saecularium, mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. Hoc interim veraciter dicere possum, quia non parvo experimento didici compati illi, cui Spiritus sanctus in psalmo dicit: In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam contradictionis. Ipse est Joseph, cujus calamitatis, tam breve quam mirabile, praeconium praecedens versiculus taliter edixit: Linguam quam non noverat, audivit. Secundum historiam recapitulatio est sive parenthesis, id est interpositio. Non enim quando exivit tribus Joseph de terra Aegypti, sed quando intravit ipse adolescens Joseph, et servivit in terra Aegypti, tunc linguam quam non noverat audivit, et manus ejus in cophino servierunt, donec divertit Deus ab oneribus dorsum ejus. Sermo ergo vel sensus integer hic est: Cum Joseph, id est tribus Joseph, sive omnis Israel, exiret de terra Aegypti, ubi servierant filii Israel propter peccatum, quia vendiderant Joseph fratres sui, ubi primus ipse serviens linguam, quam non noverat, audivit, propter quod juste retributum est illis, ut servirent etiam ipsi; cum, inquam, exiret Joseph, id est Israel referens ossa Joseph de terra Aegypti, testimonium hoc posuit in eo Deus adjutor noster, Deus Jacob: In tribulatione invocasti me et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, etc., usque ad finem psalmi. Quorsum istud? Eo nimirum, ut ex meipso mihi compertum esse fatear, non parvam fuisse calamitatis ejus partem hoc ipsum quod in serviendo, et dorso onera ferendo linguam quam non noverat audivit, diu tribulatus antequam assuevisset commercia linguae illorum, quibus famulabatur. Praeterea cum habitaret in domo domini sui, qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia quae gerebat ab eo dirigi in manus illius, a quo et praepositus gubernabat sibi creditam domum, nunquid facile vel absque labore invidiam virtute superabat? Putasne quod nullus nequam ibi fuerit oculus, qui gravaretur, eo quod inquilinus imo et servus emptitius tanta domini sui gratia praeferretur super omnes domesticos ejus, et super omnem rem familiarem ejus? Vere sapiens quidam dicit: Qui non est tentatus, quid scit? Tentatio namque similis eum qui tentatur de similibus quamvis longe majoribus instruit, et me, fateor, instruxit, ut melius intelligerem tribulationem, in qua ille Dominum invocavit, sive absconditum tempestatis, in quo illum Dominus exaudivit. Denique et ego, cum per occasionem scandali supradicti solito majores increvissent mihi fluctus tentationis, tanta in tribulatione fui, tantam in abscondito, id est in mente, tempestatem pertuli, ut pene victus deliberarem deponere pondus curae hujus monasterii, multum immemorillius virtutis, et indiscretus ad memorandam constantiam illius victoris cujus nunc melius memini, quia quantacunque in tribulatione fuisset, quantamcunque in abscondito tempestatem pertulisset, non ipse onera dorso abjecit, sed Deus, ait Scriptura, dorsum ejus ab oneribus divertit. Eo usque sustinuit laudabiliter, et exspectavit patienter, donec Deus diverteret. Turbatus erat interior sensus meus, et idcirco vim discretionis pene amiserat, ut tanti exempli, sive horum similium memoria foras excluderetur.
1.14
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XV.
1.14
Sed praevenit me pervigili custodia custos Israel qui non dormit neque dormitat, et corripuit correptione sensibili quidem, sed non effabili, scilicet nutu quodam, quem dum senseris, non indiges ab homine doceri quod fortissimus sit, juxta illud dictum Mosi: Fortissime Deus spirituum universae carnis; et juxta illud Psalmistae: Qui respicit terram, facit eam tremere. Quam velociter currit ille nutus ejus! Denique et hoc idem Psalmista loquitur: Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. Etenim cum aliis modis quamplurimis et inenarrabilibus currat sermo ejus, isto quoque modo velociter currit, dum quempiam nutu sensibili percellit, ita ut inenarrabiliter homo totus interior simul et exterior intremiscat, et concutiatur in momento, in ictu oculi. Et hoc nimirum ad illud pertinere putes, quod dilecta in Canticis loquitur: Dilectus meus misit manum per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. Forte insipientiae potest argui, quod secretum hoc in publicum scribendo produxi, cum de majoribus quidam symmistes Dei dicat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, subjungens, vae mihi! Quare ergo sic insipiens factus sum, nisi quia necessitas nonnulla me coegit? Solent enim plerique hominum, quorum non est simplex oculus, nostris vel nostri similium derogare laboribus, et reputare praesumptioni, vel vanae gloriae, quod scribimus, sanctarumque mysteria Scripturarum studiose tractamus, et propter hoc aliquem in Ecclesia Christi honorem sortimur cum Apostolus dicat: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Ego autem testem hunc habeo in anima mea qui, ut supra memini, emittit eloquium suum terrae et velociter currit sermo ejus, sive qui respicit terram et facit eam tremere, quia scribendi facultatem sive ministerium suscepi ab ipso muneris vel gratiae ejus infusione sensibili, et aliquoties cum vellem desistere cedens invidorum nonnullis dicentibus, sufficiunt nobis libri, vel aliquid simile huic, ille me percelluit, et nutu supra memorato, concussit trementem, quasi sub virga magistri.
1.15
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XVI.
1.15
Quales igitur ex debito gratiarum actiones offeram illi? Nisi enim modo jam dicto me praevenisset, et intelligens cogitationes meas corripuisset tactu ejusmodi, quasi diceret: Quis tu, ut timeres ab homine mortali? Forsitan hodie non ille Joseph, cujus dorsum Dominus, ut supra memini, ab oneribus divertit, sed Esau quodammodo similis possem existimari, qui propter quamdam impatientiam contemnens, vel parvipendens primogenita sua: En morior, inquit, quid mihi proderunt primogenita? Erant autem primogenita illa privilegia quaedam, et maxime sacerdotii dignitas, cujus videlicet sacerdotii indumenta erant illae vestes Esau valde bonae, quas Rebecca, inquit Scriptura, apud se domi habebat, de quibus clara est et nota scientia secundum mysticam intelligentiam. Quia dona Christi divisiones gratiarum Spiritus sancti significant, indulta nobis publice et 232 privatim: publice quidem, quia Judaeis ablata, et gentili populo data sunt. Unde, et nos omnes gentes in psalmo dicimus, plaudentes manibus, elegit nobis haereditatem suam speciem Jacob quem dilexit privatim vero, quia in qualibet domo Dei saepe quivis corporalem sequens exercitationem, praeteritur, et is qui exercet ad pietatem copiosius ornatur, gratia Spiritus sancti, quam Rebecca in illo facto significavit, dividente singulis prout vult. Nimirum talium vestium sive ornamentorum non extrema portio est pastoralis cura, et sapientiae doctrinae. Hinc Apostolus: Et ipse dedit quidem quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores, et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Quisquis ergo nullam habens rationabilem causam semel susceptam parvipendens tanquam rem inutilem abjicit pastoralem curam propter cujuslibet adversitatis seu difficultatis impietaten, hic profecto non longe dissimilis est illi Esau, qui, propter gulae impatientiam projecit primogenita sua, et: En morior, inquit, quid mihi proderunt primogenita. Propterea quicunque sit ille, valde inordinatus est, ut postea, cum stultitiam suam recognoverit, rursum in statum pristinum resurgere, et honorem recipere contendat, nec omnino in hac re est audiendus secundum subsequens exemplum ejusdem Esau, cujus memor Apostolus: Scitote enim, inquit, quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est. Non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eum. Verumtamen quamvis dicat, non invenit poenitentiae locum, non est desperandum cuilibet talium de salute, licet desperare cogatur de honoris recuperatione.
1.16
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XVII.
1.16
Confortatus itaque redii, velut qui melius jam intelligerem consilium Sapientiae, dicentis: Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. At ille spiritus potestatem habens, nimirum a Domino, qui potestatem dedit, ut tentaret sanctum Job, cujus memini in exordio, quae videlicet potestas est justa, voluntas autem ejus semper injusta, nunquid ascendere desiit? Imo pertinaciter ascendit, ita ut parum videretur valere nobis quod cessatum erat ab aedificatione supradictae munitionis, quia nostrorum quidam amicorum abasi temporis opportunitate( sciebant enim offensionem sublimioris, cui anima nostra secundum Deum subdita esse debuit) licentiam acceperant, nobis ignorantibus, et aedificabant turres alias et domos intrinsecus, nobis quidem contradicentibus, sed obsistere non valentibus. Totum tempus illud, totum annum illum ego memorans, quid de meipso censeam? Qualem me tempestas illa invenit? Qualem meipsum mihi ostendit? Nimirum nisi suggereret Paracletus inter caetera illud quoque, quod Salvator dicit nobis: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te, hodie plus nimio timerem, quia in verbis forsitan modum excessi, et minime moderatus sum vehementiam doloris acerrimi. Summam scire vultis? Ego tantillus, tam magni ducis Josue partim exemplo uti non dubitavi, qui loquens in spiritu Dei dura imprecatus est illi qui reaedificaret muros Hiericho, cujus supra memini. Sed unde scire possim hoc pertinuisse ad exemplum illius, cujus tota imprecatio, quam justa, tam et mystica fuit? Idcirco cum exacerbatus dicerem: Fiat illis secundum imprecationem Josue, qui taliter aedificando pene obsident nos, et non sinunt quietos vivere. Lingua quidem satisfecit irae non injustae, sed mens non omnino privata est dilectione, quin intus adhuc viveret saltem uti solet inter obrutos cineres scintilla igniculi tenuiter ardoris sui vim aliquantulam retinere. Fuerit ergo ira illa mihi quasi festuca in oculo. Nunquid vero raro contigit aut nobistantum, vel similibus nostri accidit perpeti irruentem in oculum festucam ejusmodi, quam quispiam etiam malevolus reprehendere possit, trabem non considerans, quae in oculo ipsius est, propter hoc ipsum, quia malevolus vel invidus est? Imo vero persaepe contingit ut gravius offendantur hi qui suaviorem habent dilectionem Dei, et per exacerbationem longe diversi fiant vel appareant a semetipsis, propter quod et inspector tenerrimi cordis eorum Dominus dicit eis: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Exempli gratia: Nonne Moses, sicut dicit Scriptura, mitissimus erat omnium hominum, qui morabantur in terra? Attamen exacerbari potuit, et oculus ejus turbatus est a furore propter duritiam cervicis subditi sibi populi, quod optime sentiens Psalmista dicit: Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis. Quomodo inquis? Distinxit in labiis suis? Videlicet loquendo alio modo quam solitus esset. Dixit enim: Audite, rebelles et increduli. Num poterimus vobis aquam de hac petra ejicere? Non ergo nos infimi dum interdum turbamur, et nimio zelo accensi modum in verbis excedere videmur, non statim judicandi sumus propter festucam, velut illi, qui in oculo magnam gerunt trabem odii, quia forsitan non totum quod imprecamur evenire optamus, hoc solum intendentes, ut qualemcunque per occasionem liberemur ab importunis hominibus salva illorum vita vel anima, quamvis aliter imprecari videamur.
1.17
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XVIII.
1.17
Quid multa? Tandem post diutinam vexationem illud consilium animo incendit, quod unus amicorum beati Job dixit: recte quidem si personam prudenter considerasset cui dixit: Voca ergo, inquit, si est qui respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Mortua est enim uxor illius, cujus opus vel aedificium maxime nos contristabat, et per hanc, ut reor, occasionem mitius coepit agere, quatenus mecum ejusmodi placitum iniret, ut domum quam aedificare coeperat subter turrim quam ut suam reaedificaverat, nobis cederet, partim pro anima sua, partim accepta pecunia. Nam domus illa distribuendae eleemosynae videbatur accommoda, utpote secus introitum portae castelli sita: Cogitavi ergo tandiu vexatus, ut ad aliquem sanctorum me converterem, videlicet construendo in honore illius oratorium super portam eamdem, ita ut contiguam haberet praedictam domum hospitalem. Converti autem me ad beatum Laurentium, nimirum aliquem sanctorum, et ad hanc partem speciali gratia satis idoneum secundum finem suum. Finis enim ejus hic fuit, quod sanctorum pauperum pedes lavit, et linteaminibus extersit, et de thesauris vel facultatibus Ecclesiae, quas dispensandas susceperat, fideliter eis ministravit, mox gloriosum peracturus martyrii triumphum, unde et memoria ejus in benedictione est, cum istis venerabilibus antiquioris Scripturae verbis: Dispersit 233 dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Hunc ergo congruum ac fidelem ratus fore tutorem, jeci quantotius futuri oratorii fundamentum, et prout tempus permisit( instabat autem asperitas hiemis), structura fornicibus erecta usque ad aequalitatem portae surrexit, quam, ut a nivibus, pluviisque hibernis protegeretur, protinus levi materia et stipula oportuit cooperiri. Ejuscemodi tecturae eventus, fratres mei, qualis exstitit? Cum enim supra dictum foris extra muros grassari coepisset incendium, et hi, qui turres, ut supra jam dictum est, in unum jus transtulerant, ad easdem certatim convolarent, mobilem ferentem supellectilem ad altitudinem atque munitionem, ut sperabant, igni inaccessibilem sive impenetrabilem, repente advolantes scintillae, et super stramen, quo tegebatur opus jam dictum, demissae, in ingentem flammam eruperunt, quae videlicet flamma multo efficacior, quam bellica quaelibet machina turrim, quae proxima stabat, per sublimes fenestras tenuesque rimas ingressa, et deinde in aliam tertiamque perniciter prosiliens, totum denique castellum, et quidquid in turribus lignum erat sibi in pabulum concessum, corripiens, horribile cunctis fecit spectaculum, ita ut totum hoc non solum circumdaret, verum etiam cooperiret monasterium.
1.18
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XIX.
1.18
Ad te igitur facta conversio nostra firmetur, o beate Laurenti, et tu sis, qui respondeas vocantibus nobis juxta praesagium memorandi aromatis, quo mihi osculum dare visus est in conspectu Domini Jesu Christi, Regis aeterni, quasi jam venientis cum nubibus, ut videret eum omnis oculus, et cum eo sanctorum millia quos inter tu igneus, et quasi serenus ignis vultu pariter et vestitu rutilans apparebas. Qui cum venerit, nonne examinabitur mundus secundum similitudinem hujus incendii, quod enarravi, maxime quia de medio tantae conflagrationis, de exaestuatione tam ingentis camini salvum et incolume Dominicum corpus emicuit? Aut nunquid huic rei, quae nobis accidit tam magnum, quod futurum est judicium inepte assimilari dicimus? Minoribus utique rebus, auctore Domino, idem judicium sive regnum coelorum assimilatur. Denique assimilatur triticeae messioni, assimilatur sagenae sive retiaculo piscatoris, assimulatur modico fermento in tribus farinae satis, assimilatur etiam grano sinapis. Quo istorum sive his similium minus exstitit hujusce judicium incendii, ut non debeamus per ejus similitudinem existimare nos esse commonitos de ira ventura, id est igne universalis judicii, praesertim ubi tam multipliciter operata est praesentia seu providentia judicis ejusdem, qui tunc omnia simul judicabit. Etenim sicut illud magnum et extremum quatuor partibus agitabitur judicium; pars quippe una erit eorum qui judicabuntur et per judicium salvabuntur; et alia pars eorum qui judicabuntur et per judicium condemnabuntur: itemque pars una illorum qui non judicabuntur, sed cum Domino judicabunt; et alia illorum qui non judicabuntur, sed sine lege peribunt, quia legem non acceperunt et sine lege peccaverunt, ideoque jam judicati sunt, ita fere accidit et nunc. Mulier una hujus incendii flammis circumvallata et effugere non valens, miserabiliter concremata est. Nostrae autem res partim concrematae sunt, et non ipsi nos, corpus autem et corporale Dominicum nihil ab incendio pertulit, turres autem, super quibus nobis erat molestia, quamvis nihil sentientes, horribili spectaculo combustae sunt. In nobismetipsis ergo, quorum res aliquae perierunt, locus autem salvatus est nobiscum, similitudinem illorum non inutiliter advertimus, qui tunc judicabuntur, et per judicium salvabuntur, juxta illud Apostoli: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Eheu! quam timui ne illud opus meum arderet, quod mihi in hac vita major consolatio est, scilicet opus librorum, quos elaboravi maximeque illorum, quorum adhuc extra locum istum exemplaria nusquam erant. Unum illorum erat opusculum quod nuperrime conscripseram de glorificatione Trinitatis et processione Spiritus sancti novem tomis, sive libellis et pro hoc fere ita sollicitus eram, sicut negotiator caeteris omnibus amissis, et de omnibus desperans, salutem unam quam forte nuper emerat reservare cuperet, margaritam. Porro in concrematione mulieris( quanquam de illa desperandum non sit) nonnulla similitudo est eorum qui judicabuntur et per judicium condemnabuntur, id est damnationem, quam ista in corpore perpessa est, ipsi in corpore pariter et in anima perpetientur. In corpore atque corporali Dominico, quod nihil ab incendio pertulit, nonne aliqua similitudo est eorum qui non judicabuntur, sed cum Domino judicabunt? In turribus vero quae nihil sentientes, combustae sunt nonne aliqua similitudo est superborum, qui legem non habentes, ut supra dictum est, sine lege propter turritam superbiam suam peribunt? Potius enim hominum turribus, quam ipsi qualibuscunque Christianis hominibus similitudinem ascribimus damnationis illorum, qui sine lege peribunt, quia sine lege peccaverunt, et idcirco sine lege peribunt, praesertim quia talium opera fuisse traduntur hominum, qui sine lege peccaverunt, gentiles enim fuerunt.
1.19
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XX.
1.19
In quo tandem firmatam esse cupimus conversionem, qua convertimur ad te, o martyr beatissime? Non enim leviter accipimus, aut parvipendere debemus sententiam supra scriptam quamvis deprompta fuerit absque discretione: Voca ergo, si est, qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Deus ipse advocatus beati Job, in quem deprompta fuerat miro modo, et sententiam approbavit, et secundum ipsam sententiam beatum Job tanquam aliquem sanctorum honoravit, ut ad eum fieret conversio illius qui primus taliter in eum fuerat locutus, male sentiens de viro sancto, quod nisi esset impius, nequaquam contingere possit, ut tanto flagello percuteretur. Ille namque, videlicet Eliphaz Themanites sic primus incipiens: Recordare, obsecro te, quis inquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt, subauditur, ut tu peristi et deletus es, et caetera prosequens tanquam in peccatorem, inter quae dixit sententiam hanc: Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere, nonne maxime correptus, et ad sanctum Job converti jussus est? Sic enim in calcis voluminis Scriptura narrat: Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themaniten: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Sumite igitur vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte 234 holocaustum pro vobis, servus autem meus Job orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, nec enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job. Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suites, et Sapharna Amathites, et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominus faciem Job. Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis. Hoc auditum mente pertractamus, ita ut dispositionem Dei non satis posse mirari fateamur, quia qui dixit tanto viro, ad aliquem sanctorum convertere, ei dixit Deus: Tuipse ad justum, cui loqueris, sanctum convertere. Nonne vero, tu beate martyr, quidam Job fuisti tempore tuo? Et quidem una sancta Ecclesia catholica totum corpus cum suo capite Christo unus est Job, secundum similitudinem vel typum quem pertulit ille homo beatus Job, et sicut de illo male senserunt amici ejus, cum esset graviter flagellatus quasi pro suis sceleribus, ita de sancta Ecclesia male judicaverunt haeretici; quoties tentator Satan permissam potestatem habens, et corda principum impiorum obtinens percussit eam a planta pedis usque ad verticem, magnos et parvos atrociter persequens. Verumtamen sicut in uno corpore omnia membra non eumdem actum habent, ita in ejusmodi percussione omnia membra corporis Ecclesiae nec aequalia gesserunt, nec aequalem dolorem perpessa sunt. Tu es unum hujusce corporis membrum, cui patienti recte omnia membra compatiuntur, audientia clamorem tuum clamorem tuae passionis, o verissime Job, id est dolens quem et tu maxime sciens spirituali scientia et sensu mystico dixisti fidelissi mo comiti tuis doloribus oppido cum fletu et moestitia condolenti: Magis tace, et in interiore homine absconde Christum, et postmodum cum clamavero, audi et veni. Dixerat enim ille plorans et moestus propter te cum clamasset alius, videlicet Romanus miles: Christianus sum, et propter hoc occubuisset, quare non et ego vociferor quia Christianus sum, et tecum incumbo. O quam venerabiliter accipiunt eruditae aures quod dictum illud ita ex ore ejus assumpsisti, ut diceres tuo sensu subtiliori, cum clamavero, audi et veni. Hoc enim vere dixisti sensu illo, quo et universae Ecclesiae cum beato Job propter martyres suos dicere congruit: Terra, terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat latendi clamor meus, et caetera quae sequuntur.
1.20
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XXI.
1.20
Tu autem, beate martyr, sicut dicere coeperam, quidam Job tuo tempore exstitisti, et nunc et usque in finem saeculi clamorem tuum, clamorem magnum tuae passionis Christus audit et Ecclesia Christi, neque enim terram illum operire potuit, nec ullum in ea latendi locum invenit. Et quae vel qualis est illa terra? Nimirum ipsa de qua clamat ad Deum sanguis protomartyris Abel, imo sanguis Christi, cujus typum praeferebat ille justus Abel. Haec terra universalis Ecclesia est. Ipsa clamorem tuum prima audivit, et primum conclamavit, nosque secum conclamare docuit verbis hujuscemodi, quae primum verba fuerunt saepe dicti Job, nihilominus autem verba sanctae Ecclesiae sunt in pressuris suis, et tibi aptissime congruunt: Oratio mea munda est, et ideo peto, ut detur locus voci meae in coelo, quia ibi est judex meus et conscius meus in excelso. Et rursum: Probavit me quasi aurum quod per ignem transit. Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. Ob hujuscemodi clamorem conversi ad te, et audientes simul claritatem propriae vocis tuae verba oris tui de illo nobilissimo et valde spectabili tuo agone, in quo confitebaris, et collaudabas Deum salvatorem nostrum in medio ignis, in pressura flammae, quae circumdabat te, et perpendentes verba illius tuae confessionis digna vere quasi in statera ponderari. Quid videmus in se, o anima beatissima, nisi Sunamitem illam, quam dilectus amat clamans et dicens: Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere ut intueamur te? Quaenam est Sunamitis haec nisi fides? Ista est quae exspectabatur ut reverteretur, quia pene disparuerat in hominibus, etenim fere omnes non in fide Abrahae sed in carne gloriabantur. Sicut aliquando Sara libera, quia sterilis erat, despiciebatur, et Agar ancilla, quia fecunda erat, eligebatur, sic fides per quam justificatus est Abraham, negligebatur, et in lege secundum carnem fere omnes gloriabantur, et ingenua fides quasi comtemptibilis erat secundum nomen Sunamitis, quod interpretatur captiva sive despecta. Sed reversa est, et super terram apparuit haec libera, haec nobilis, haec filia principis, scilicet Dei, quando credula Virgo, Verbum suscipiens, concepit et Filium peperit, principem libertatis, primogenitum filiorum fidei, qui ex tunc per orbem terrarum multiplicati sunt, et multiplicantur usque in finem saeculi. Haec in te loquebatur, et hanc in te Christus intuebatur. Tyrannus autem eam non videbat, manibus suis eam capere non poterat. Cum ambulares in igne, ipsa non comburebatur; unde verissime scriptum est: Et flamma non ardebit in te, quia ardebat flamma quidem extrinsecus, sed nullam operabatur laesionem intrinsecus. Qualiter ergo Sunamitem hanc in te videmus? Vere sicut mulierem fortem, in qua confidit cor viri sui, et quae, inter caetera fortitudinis opera, Chananaeo quoque cingulum tradidit, id est te abjectum in oculis tuis, et humilem spiritu magnifice confortavit. Alioquin, o beatissime, cur flebas discedente Syxto cum aliis diaconibus suis, nisi quia teipsum quasi quemdam Chananaeum, id est vilem peccatorem indignum reputebas eadem, vel simili gloria martyrii? Nisi enim indignum reputares, poteras non exspectata benedictione hominis, quamvis sancti, quamvis episcopi et magistri vociferari quod Christianus esses. Bene ergo cingulum tibi tradidit, et cingendo te propter hoc ipsum quod eras humilis in oculis tuis demonstravit, et notum fecit quod esses magnus in oculis Domini, id est, non Chananaeus, sed filius regni. Quid contra regibus, sive filiis regni, scilicet his qui magni sunt in oculis suis? Non utique cingulum eis tradidit, imo quem videbantur habere balteum, abstulit, juxta sermonem saepedicti sancti Job: Balteum, inquit, regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
1.21
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XXII.
1.21
Ecce haec ex abundantia cordis locutum est os meum, ad te conversum, quia nimirum abundans est id corde sollicitudo gradientis inter spem et metum. Proficiscor enim in viam universae carnis, sciens quia omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Et ut hoc ipsum verbis eloquar ejusdem B. Job: Ecce breves anni transeunt, et semitam per quam 235 non revertar, ambulo. O quam formidabilis profectio! Non licet imo non vacat homini Christiano ignorare vel dissimulare formidinem hanc; quippe cum non solummodo vigilantem meditatio, verum etiam dormientem occupet pergivil tremor, ut anima ejus assidue renuat consolari, et memor sit Dei( Psal. LXXVI), et priusquam faciem ejus videat, nunquam securus esse possit. Fateor quia non nisi expertus haec dicerem, nec nisi ab experimentis docte clare intelligerem, illud quoque, quod supra dictus vir sanctus loquitur: Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore me percuties. Quid erubesco confiteri quod nonnunquam acciderit terror sive horror ejusmodi? Vidi per noctem me proficisci ad tribunal Christi, a cujus facie sedentis super thronum tam horribiliter fugere videbantur plerique miseri, ut jam post visum illum opus non habeam ab homine, vel per hominem doceri quid vel quale sit illud: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Ambulabam, quantum possum reminisci, magno cum timore, et in spiritu humilitatis, multum quidem timens, sed et multam spem habens, timens ne, cum ad id perventum esset, ut ante ipsum tribunal stare, et faciem ejus videre deberem, territus refugerem, et spem habens, quod placatam eamdem ejus faciem invenirem, quam fuga inenarrabili plerique, ut jam dixi, fugere conabantur, cum effugere non possent. Sequebantur post tergum spiritus teterrimi multitudine innumerabili cum hac exspectatione, ut me retro conversum et fugientem a facie sedentis super thronum statim comprehenderent, et in damnationem suae partis auferrent, nam prius me contingere nullatenus auderent. Post tergum, ut jam dixi, sequebantur, atque a dextris et a sinistris pariter gradiebantur, ita tamen ut nulla me turba comprimerent, sed erat undique mihi solitario spatiosus incessus, et ante faciem meam nullis praecurrentibus aut praecedentibus liber prospectus. Cum hujusmodi processu visus mihi sum ingredi templum Domini, in quo erat similitudo throni et sedentis in eo Christi judicis et Salvatoris nostri, et circa eum sedentes quasi senatores judicii et principes regni Dei. Qua voce, qualibus verbis eloqui possem horrorem multorum fugientium, non tamen effugientium a facie ejus, ut jam dixi: Introgressus autem ante faciem ejus, protinus inter multos super faciem terrae, id est super pavimentum valde pavidus, et quasi in domum refugii receptus consedi, et respiciens eorum, qui me prosecuti fuerant, neminem vidi, nisi quod coluber unus, toto corpore per terram repens, et solum caput erigens linguamque pertendens, nescio quas occasiones contra me moliri videbatur. His perspectis, protinus a somno evigilavi.
1.22
149-225 CAPUT PRIMUM. CAPUT XXIII.
1.22
Qualiacunque haec sint, o ter quaterque B. martyr, quis nesciat quia nos omnes oportet astare ante tribunal Christi? Ibi profecto qui Christum diligit, fiduciam habebit. Hinc Joannes in Epistola sua dicit: In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii. Item: Et nunc, filioli, manete in ea, ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. Pro hoc ut fiduciae habendae tu adjutor sis, convertor ad te cum sacrificio bonae voluntatis, quae si prompta est, ait Apostolus, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Et quidem si vita comes fuerit, spero quod habebit voluntas haec effectum, ut impleat votum, quod incoepit supra memorati operis, ut tu quies in regno coelesti cancellarius dignus Regis Christi, et sanctae ejus genitricis Reginae praepotentis, sis etiam specialis patronus et tutor hujus loci Deo dicati et eidem perpetuae Virgini, nec vacet alicui potentiae saeculari praeesse arcibus istis jamdudum semirutis, et nunc semiustis, quia non expedit omnino monasticae professioni cohabitationem pati, sive tam imminens confinium alienae conversationis. Verumtamen quomodocunque proveniat finis sive consummatio manufacti hujus, quod a me factum est, fundamenti, spero quia voluntas, quae, ut jam dixi, prompta est, accepta erit, et sicut in holocausto septem taurorum, et septem arietum accepti fuerunt amici beati Job, dicente Domino: Job autem servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, nec enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job, ita in bona voluntate( dummodo mactemus quod maximam expedit duritiam quasi taurinae cervicis et praesumptionem quasi arietini capitis, id est praesumpti magisterii sive ducatus in grege Christiani populi) suscipiemur per te, et convertetur ad te Dominus, o beate vir, suscipietque faciem tuam orantis pro amicis tuis. Eheu! quam dubii stadium nos currimus: at tu, Laurenti, laurum geris igne probatus ut aurum.

Intertext edge

Open linked passage

Note