Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
De Trinitate et operibus ejus
ejus 1.5.11
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10873 Detreto
1.5.1
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT PRIMUM. 77 Quod in Abraham tertiae aetatis mundi initium fuerit.
1.5.1
Scrutamini Scripturas, dicit Judaeis ipsa, quam in Scripturis habemus, vita Christus Filius Dei vivi: Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam habere. Quid deinde? Et illae sunt, inquit, quae testimonium perhibent de me. Hoc nobis praesenti opere facere propositum est. Et ecce scrutando ad eam partem agri pervenimus, de qua recte dicas: Habet argentum venarum suarum principia, in qua situs est pluribus testimoniorum ejus acervus, argenteus scilicet, ad Abraham patrem credentium, et, secundum nomen suum, patrem multarum gentium, ad quem primum ejusdem beati seminis repromissio facta est. Propter quod et initium est alterius, id est, tertiae aetatis mundi, in qua Christus repromissus est, et lex per Moysen data, cui si crederitis, ait ipse, crederitis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Hic scientia est, et proinde tertio loco, a spiritu timoris spiritus scientiae ponitur, quia tertia mundi aetate, scientiam maguae salutis et repromissionis sermone et legis conscriptione Deus hominibus tradidit. Hanc igitur aetatem ingressuri, sanctum scientiae Spiritum invocamus, in quo sensu congessit eodem invenire et proferre nos efficiat repositum in hoc agro thesaurum testimoniorum Christi Filii Dei.
1.5.2
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT II. De Abraham, quod (ut aiunt plerique) de Ur Chaldaeorum, id est de incendio, Dei auxilio liberatus sit.
1.5.2
Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et multiplicabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Abram, quod interpretatur pater excelsus, Hebraeus erat ex Heber, cujus in domo vel familia remanserat lingua primitiva, quae ex tunc ab eodem dicitur Hebraea, natus anno centesimo nonagesimo primo, a nativitate Phaleg, cujus in diebus terra divisa est, a diluvio autem 292, a Sem filio Noe decima generatione editus. Sem namque genuit Arphaxad, Arphaxad genuit Sale, Sale genuit: Heber, Heber genuit Phaleg, Phaleg genuit Reu, Reu genuit Sarug, Sarug genuit Nachor, Nachor genuit Thare, Thare genuit Abram. Cainan, quippe qui apud Lucam Evangelistam inter Arphaxad et Sale ponitur, in Hebraico non habetur. Porro causam cur tali viro terra sua, id est, terra Chaldaeorum, digna non fuerit, hanc Hebraei tradunt, et ecclesiastici illustres viri veram esse defendunt, scilicet quod Abram in ignem missus fuerit, eo quod ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit, et hoc esse quod dictum est: Mortuus est Abram ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum, quod videlicet ignem nolens adorare consumptus sit. Nam Abram, inquiunt, eodem vallatus incendio, Dei auxilio liberatus est. Unde et postmodum eidem Dominus: Ego, inquit Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum. Alioqui indissolubilis, aiunt, erit quaestio in eo quod dictum est postmodum, septuaginta quinque annorum erat Abraham cum egrederetur de Haran. Si enim Thare pater Abram, cum adhuc esset in regione Chaldaeorum, septuaginta annorum genuit Abram, et postea in Haran ducentesimo quinto aetatis suae anno mortuus est, quomodo post mortem ejus Abram exiens de Haran septuaginta quinque annorum fuisse memoratur, cum a nativitate Abram usque ad mortem patris ejus, centum triginta quinque anni fuisse doceatur? Igitur vera est illa Hebraeorum traditio, quod egressus sit Thare cum filiis suis de igne Chaldaeorum, et quod Abram auxilio Dei sit liberatus, et ex illo tempore ei dies vitae et tempus reputetur aetatis. Potest tamen recte intelligi, quod Thare cum suis omnibus statim quidem post persecutionem venerit in Haran; et cum proposuisset in terram Chanaan, illic remoratus sit. Abram autem, jubente Deo, ut egrederetur de terra et de cognatione sua, egressus sit. Sic enim se habet ordo narrationis.
1.5.3
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT III. Cur non dixerit Deus solum: « Egredere de terra tua, » sed addidit, « et de cognatione tua. »
1.5.3
Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Haran filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, veneruntque in Haran, et habitaverunt ibi. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. Dixit autem Dominus ad Abram, subauditur cum venisset in Haran, vivente adhuc patre ejus, Thare scilicet: 78 Egredere de terra et de cognatione tua, etc., Cur enim non dixit solum: Egredere de terra tua, sed addidit, et de cognatione tua, nisi quia alibi terra, et alibi cognatio ejus erat? Siquidem terra ejus Chaldaea erat, cognatione autem ejus nunc in Haran, id est, in Syriam, profugiendo devenerat. Quod ergo cum dixisset, egredere de terra, addidit, et de cognatione tua, idem est ac si diceret: Sicut de terra Chaldaeorum corpore egressus es, animo quoque sic egredere ut nunquam illuc redeas, insuper et hinc, ubi nunc habitas, egredere de cognatione tua. Nam quod in Haran, id est, in Syria, cognatio Abram illo egrediente resederit et ibi coaluerit, illud satis indicio est, quod servus Abraham adjuratus ab eo dicente: Non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum inter quos habito, sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo, Isaac. Profecto, inquit Scriptura, perexit Mesopotamiam Syriae ad urbem Nachor. Ad terram et ad cognationem meam, inquit, proficiscaris, quia videlicet cum haec diceret, jam cognatio ejus cum Syra gente commista fuerat, jamque illam terram pro sua habitabat. Unde et usque hodie Syra lingua Hebraeae cognata, id est, ex magna parte similis est. Sed jam promissionis verbum audiamus.
1.5.4
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT IV. Unde et ex quo propheta fuerit Abram.
1.5.4
Faciamque te, inquit, in gentem magnam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Ex hoc jam pater excelsus Abram propheta est. Etenim sancti omnes viri, quos prophetali nomine honorat domus Dei, ex eo prophetae dicuntur et sunt, quod praescire meruerunt incarnationem Filii Dei. Ecce autem huic primo revelat Deus illud secretum consilii sui, dum dicit, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Non aliam sine dubio benedictionem huic commemorat, nisi illam, qua per semen Abrahae( quod est Christus) in omnes gentes gratia Spiritus sancti effusa est. Ergo jam propheta Abraham, propheta Isaac, propheta Jacob, sed patriarcharum nomine, hoc ipsum nomen in illis pene opertum est. Sed dicit Deus ab Abimelech regem Gerarae de Abram: Nunc ergo redde uxorem viro suo, quia propheta est, et orabit pro te, et vives. Et in psalmo tam de isto, quam de caeteris patriarchis ejus posteris: Et corripuit pro eis reges; subauditur dicens: Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari. Non ergo quia breviter dictum est, parum esse putemus quod huic revelatum est, sed parvulam sermonis hujus aperientes thecam, quid habeatur intrinsecus, diligentius contemplemur.
1.5.5
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT V. Qualem mercedem, vel quod praemium proposuerit illi Deus jubendo ut egrederetur.
1.5.5
Quasi operarium electum Deus ad operandum conducens, cum dixisset, egredere de terra et de cognatione tua, continuo sperandam quasi taxando mercedem, primo ait: faciamque te in gentem magnam, deinde et benedicam tibi, nec non et addidit, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus, tandemque, atque in te, ait, benedicentur universae cognationes terrae. In omnibus iis nec unum iota, vel apicem, unum vacare, aut carere rei pondere certo arbitremur. Faciamque te, inquit, in gentem magnam. Non dixit gentem multam. Etenim gens illa quae promittitur, quae pro benedictione nunc offertur, comparatione aliarum gentium, non valde multa futura erat. Non, inquit Moyses, quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris. Bene ergo non ait, Faciamque te in gentem multam, sed in gentem magnam. Nam vere magna gens, cujus Dominus Deus ejus, quam magnificavit, et honoravit magnus Dominus, de qua magnos patriarchas atque prophetas vel scribas peritos, ac diversorum meritorum magnos viros habemus, per quos veram Dei magnitudinem cognovit mundus. Et benedicam tibi, inquit. Notandus ordo verborum. Si enim prius dixisset benedicam, et deinde subjunxisset faciamque te in gentem magnam, forte benedictionem in eo duntaxat promitti putaremus, ut generatio carnis ex eo propagaretur. Nunc autem prius in gentem magnam fore, et tunc benedici promittitur, ut videlicet illam intelligas benedictionem, de qua Propheta canit in psalmo: Etenim benedictionem dabit legislator, quae utique quia post legislationem datur, illa debet intelligi gratia Spiritus sancti, de qua Joannes dicit: Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Sed haec benedictionis gratia communiter omnibus fidei ejus sequacibus promissa vel data est. Sequitur ergo et superadjicit quod illius magis proprium sit: Et magnificabo, inquit, nomen tuum, erisque benedictus. Magnificatum namque est hodie nomen Abrahae, videlicet cum nomine Dei magno et tremendo, dum per orbem terrarum praedicatur nominis Dei talis definitio: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Vera magnificentia nominis Abrahae haec est. Unde et Apostolus: Ideo, inquit, Deus non confunditur eorum vocari Deus. Itaque magnificabo, ait, nomen tuum, erisque benedictus, videlicet ut nomen tuum in ipsa in vocatione nominis mei magnifice commemoretur, et ita eris benedictus, ut quicunque tibi maledixerit, econtrario ille sit maledictus. Maledicam enim, inquit, maledicentibus tibi, et benedicam benedicentibus tibi. Verumtamen quoniam haec promissio sic terminatur, atque in te benedicentur omnes cognationes terrae, et quod ait in te, oportet intelligi in semine tuo, sicut et in repromissione tandem dicturus est, possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, recte sic accipitur, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus, ut hoc sit, magnificabo nomen seminis tui, dando illi nomen quod sit super omne nomen, quod Apostolus confitens: Qui est, inquit, super omnia Deus benedictus in saecula. Sic enim Levi cum adhuc esset in lumbis hujus patris, decimatus esse recte dicitur, eodem Apostolo dicente, et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est, cur non et Christus recte promissiones accepisse dicatur in eo, cujus et ipse in lumbis erat secundum carnem? Cum ergo dicitur Abrahae, atque in te benedicentur universae cognationes terrae, recte Christo dictum accipitur, tanquam ita diceretur: Postulabis a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
1.5.6
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT VI. Quomodo egressus est, juxta Apostolum, « nesciens quo iret. »
1.5.6
Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Egressus est, inquit, subauditur, nesciens quo iret. Fide enim, inquit Apostolus, qui vocatur Abraham, obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem; et exiit, nesciens quo iret. Qui enim hoc solum dixit Deus, et veni in terram quam monstravero tibi, et ipsam illi terram nondum demonstravit, profecto nescientem quo ire jussit, et miro modo( quae vera peregrinatio est) et exspectando ire, et eundo exspectare praecepit ubinam requies daretur sibi. Et ita egit. Sic enim Scriptura dicit: Cumque venissent in terram Chanaan, pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem. Chananaeus autem tunc erat in terra. Et continuo subjungit: Apparuitque Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Ac si diceretur: Quia nesciens quo iret, exierat, tandiu quasi vagus, et sine tecto pertransivit in illum, et in illum locum, donec appareret ei Dominus, et juxta sponsionem suam ostenderet, et quam esset illi daturus terram. Bene igitur Apostolus ait: Quia fide exivit, nesciens quo iret. Sed et aliud erat, in quo fides ejus spectanda est. Nam superius jam dictum est: Erat autem Sarai sterilis, et non habebat liberos. In uno igitur imperio duabus rebus, quodammodo repugnantibus, fortiter obedientiam fidemque praebuit, quia et cum Chananaeus tunc esset in terra, terram illam sibi dandam, et cum uxor sua sterilis esset semini suo haereditandam, Deo promittente, credidit. In utroque confortatus est fide, ut ait idem Apostolus, dans gloriam Deo, plenissime sciens, quia quaecunque promisit Deus, potens est et facere. Tandem ergo demonstrata sibi terra, quam Deus promiserat, aestimans fidelem eum qui promiserat habitat confidenter, ab occidente habens Bethel, ab oriente Hai. Bethel domus Dei, Hai festivitas interpretatur. Porro Bethel hoc loco per anticipationem dicta est. Nam Jacob Bethel appellavit nomen ejus, quae prius Luza vocabatur. Itaque contra tenebrarum spiritualium occidentem, habens domum Dei, et ab oriente veri luminis agens festivitatem magnae spei, aedificavit altare Domino qui apparuerat ei; et non ingratus tantae gratiae beneficiis, et juris sui possessionem futuram, jam sacris Dei sui praeoccupat atque dedicat titulus. Perrexitque ultra vadens et proficiscens ad meridiem. Meridies significat perfectionem. Bene ergo progredi dicitur ad meridiem, qui ab hac aurora jam dictae fidei suae ultra vadens, et progrediens de virtute in virtutem, sine dubio, ad plenum et aeternum pervenit perfectionis diem.
1.5.7
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT VII. De peregrinatione ejus in Aegyptum, et quid significet quod « flagellavit Deus domum Pharaonis propter Saram. »
1.5.7
Facta est autem fames in terra, descenditque Abram in Egyptum ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. Cumque prope esset ut ingrederetur in Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier, et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est; et interficient me, et te reservabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui, etc. Non parvipendens uxoris pudicitiam venalem fecit, ut bene sibi esset propter illam, sed periculo se exemit, ne moreretur propter illam, certissime sciens quod, qui eduxerit eum de Ur Chaldaeorum, potens esset servare illam ab igne, id est, a libidine Aegyptiorum. Quare, inquit, non eadem fide confisus, quod liberare posset eam Dominus de manu Aegyptiorum, ut non moreretur propter eam, secure dixit esse uxorem suam? Videlicet quia timebat Dominum, quia nolebat tentare Dominum Deum suum. Is namque Deum tentat, qui, quanta potest parte, periculi se non expedit, et illic poscit miraculum Dei, ubi nonnihil proficere potest humanae rationis ope, quae in promptu sit. Bene igitur vir prudens utrinque sollicitus, videlicet ne et se interficerent, et illam reservatam suae libidini subjugarent, quam potuit partem periculi sustulit, et caetera fideliter Deo curanda reliquit.-- Etiam quidem in aperto litterae est victoriosa viri obedientis perseverantia, quia facta fame in terra peregrinationis suae, maluit adhuc in terra Cham, quae est Aegyptus, peregrinando aliena solatia quaerere, quam ad terram vel ad cognationem suam, de qua Deo jubente fuerat egressus, aliquatenus respicere. Verum ipsa facies praesentis historiae jam sereno lumine arridet, et translucentia nobis ingerit mysteria, quibus plena est. Non enim ab re est, quod Abram facta fame descendit Aegyptum et flagellatur Pharao propter eum, cujus progenies postmodum itidem facta fame in eadem terra Chanaan descensura erat in Aegyptum, et flagellandus esset Pharao plagis notissimis propter eam. Non, inquam, absque Dei consilio est, quod dives reversus ex Aegypto, postmodum contra reges accingitur, et Lot filium fratris sui liberat, ac deinde a Melchisedech sacerdote Altissimi benedicitur, cujus gens, scilicet Israel, postmodum de Aegypto in manu potenti et brachio excelso egrediens, contra reges multos et fortissimos pugnare habebat, ducum fide et armis, carnales qui in populo erant protegentibus, totamque gentem de servitio hostium persaepe liberantibus donec procederet natus de Virgine rex et sacerdos Altissimi, Christus Dei Filius, benedictionem, id est, peccatorum remissionem per verum corporis sui et sanguinis sacrificium, Abrahae et semini ejus largiturus. Igitur apostolica praeeunte auctoritate, qui, sumpta hinc allegorica similitudine de ancilla et de libera: Haec enim, inquit, sunt duo testamenta. In uno Abraham justorum omnium in illis temporibus viventium ex fide coetum, in Sarai uxore ejus Dei testamentum, in Lot multitudinem intelligamus Israelitarum, qui, secundum carnem tantum, Israelitae fuerunt.
1.5.8
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT VIII. Item de eadem, et quid significet quod sustulit Pharao Saram in domum suam.
1.5.8
Ingressus est Abram in Aegyptum, et viderunt, inquit, Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum, et sublata est mulier in domum Pharaonis. Flagellavit autem Deus Pharaonem plagis multis et domum ejus, etc. Haec res gesta alterius rei gerendae veraciter prophetia est. Descendit enim postmodum Israel in Aegyptum, cum testamento Dei quod disposuerat ad Abraham avum suum, et ad Isaac patrem suum cum omnibus 80 quae habebat, cum filiis et nepotibus, quia vocaverat Deus famem super terram, et omne firmamentum panis contriverat, et miserat ante eos Joseph. Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, quodammodo quaesivit Abram Sarai uxori suae auxilium, quaesivit enim et promptum invenit Israel testamenti Dei solatium, ut bene sibi esset propter illud, et viveret anima ejus ob gratiam illius. Apparuit enim illi Deus per visum, dicens: Ego sum fortissimus Deus patris tui. Noli timere, et descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi, etc. Cum hac pollicitatione descendit, et bene usi sunt eo Aegyptii propter gratiae Dei pulchritudinem, quae cum illo erat, fueruntque ei oves et boves, et asini, et servi, et famulae, et cameli, etenim habuit possessionem in Aegypto in optimo terrae solo Ramesses, et ibi auctus est vehementer. Surrexit deinde alius Pharao, qui non noverat Joseph, et hic procul dubio sustulit Sarai in domum suam. Tulit enim ab Israel Dei testamentum, nec enim sub illo colebat Deum patrum suorum. Vacatis, inquit, otio, et idcirco dicitis; Eamus et sacrificemus Domino. Sed flagellavit cum Dominus Deus plagis maximis, et domum ejus: Ego enim, inquiens, induravi cor ejus et servorum illius, ut facerem signa mea haec in eis, ut narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis. Tunc plane reddidit uxorem viro suo. Nunc igitur, inquiens, ecce uxor tua, tolle eam et vade. Surrexit enim ille Pharao nocte, et omnes servi ejus cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto. Vocatisque Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, et vos et filii vestri: Ite, immolate Domino sicut dicitis.-- Et tunc ascendit Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo ad australem plagam. Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. Etenim permissus cultui Dei sui populus, ascendit de Aegypto cum omnibus quae habebat, dicente Pharaone, oves vestras et armenta assumite ut petieratis, erantque divites in possessione auri et argenti, spoliaverant enim Aegyptios, jubente Domino per Moysen, ut postularet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea et vestes.
1.5.9
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT IX. De regressu Abram et Lot ex Aegypto, et quid significet quod ab eo divisus est Lot.
1.5.9
Cum itaque egressi essent de Egypto Abram et Lot. Non poterat, inquit Scriptura, capere eos terra, ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa, et non quibant habitare communiter. Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quaeso, sit jurgium inter te et me, et inter pastores meos, et pastores tuos, fratres enim sumus, etc. Quantum ad moralem praesentis loci sensum attinet, divitiarum derogatio est, quia propter divitias non quibant habitare communiter, quos, quandiu tenues fuere, amor Dei et fraternus propinquitatis funiculus conjunxerat, quippe quos pariter junctos tenuerat, ut simul exirent de terra et de cognatione sua. Simulque senioris Abram mansuetudo et aequitas demonstratur, dum dicit: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos, fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est, recede a me, obsecro. Si ad sinistram ieris, ego dextram tenebo. Si tu dextram elegeris, ego ad sinistram pergam. Hujusmodi usque hodie inter haeredes recte servatur aequitas, ut ob finienda jurgia major dividat, minor eligat. Sed coepto jam cursum dirigamus ordine. Jurgia quae fuerunt in exitu Israel de Aegypto, inter eos, qui secundum fidem genus Abrahae fuerunt, et inter eos qui secundum carnem tantum, quamobrem revera non potuerit eos capere terra, ut habitarent simul: bene omnes novimus, quia videlicet tandiu jurgati sunt, ut lapidare voluerint Moysen et Aaron, et constituere ducem sibi et reverti in Aegyptum. Denique tandem divisi sunt ab alterutro, juravit enim Dominus Deus in ira sua, quod non viderent terram pro qua juravit patribus eorum. Vivo ego, ait Dominus, non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. Bene ergo postquam divisus est Lot ab eo, loquitur Dominus ad Abram: Leva, inquiens, oculos, et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. Omnem terram quam conspicis dabo tibi, et semini tuo, quia videlicet postquam cousumpta est generatio eorum qui jurgati sunt, tunc demum introduxit Dominus filios eorum in terram quam promiserat Abram. Sed et postquam ingressi sunt in illam terram, divisi sunt ab alterutris, et in paucis eorum, fuit Abram habitans inter Bethel et Hai, in loco altaris quod fecerat, invocans ibi nomen Domini. In plerisque autem fuit Lot habitans in Sodomis, quia videlicet pauci perseveranter coluerunt Deum coeli, Deum Abraham patris sui, plerique vero servierunt diis alienis, et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum. Nec incongrue Lot, quamvis in persona sua justus fuerit, typum tamen gerit vitiosae multitudinis, nam et in Evangelio Lazarus amicus est Domini, sicut testatur ipse, dicens: Lazarus amicus noster dormit, et tamen eadem dormitione sua, vel quatriduana sepultura typum gerit peccatoris, jam consuetudine nequitiae inveterati, jamque mala opinione fetentis.
1.5.10
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT X. De eo quod dictum est: « Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae, » et quo jure semen ejus terram illam possidere debuerit.
1.5.10
Faciemque semen tuum sicut pulverem terrae. Si quis possit hominum numerare pulverem, semen quoque tuum numerare poterit. Hoc de solo semine illo accipiendum, cui terram illam, quam nunc demonstrabat Dominus, erat daturus, quamvis et aliae gentes de carne Abrahae ortae sint, ut Agareni, ut Madian, ut Idumaei. Nam et Balaam hoc in prophetia sua tali modo confirmat: Quis, inquit, dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israel? Sed quid est, hanc gentem pro multitudine comparari innumerabili terrae pulveri, cum testante Moyse, ut superius dictum est, cunctis populis pauciores fuerint? Non ergo ad comparationem caeterarum gentium, sed ad quantitatem electorum, qui ex illa gente futuri erant, hoc est referendum, quia videlicet cum soli electi pertineant ad numerum, gens autem illa maxima ex parte reprobata vacuum nobis fecerit locum, bene pulveri terrae comparati sunt, quem dinumerare nobis quidem impossibile; Deo autem judicetur superfluum, apud quem soli electi noti 81 sunt. Surge, inquit, et perambula terram in longitudine et latitudine sua, quia tibi daturus sum eam. Movens igitur Abraham tabernaculum suum, venit et habitavit juxta convallem Mambre, quod est in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. Non casu, sed ordinatissima Dei dispositione jussus perambulare terram, venit in Hebron, nec solum inhabitavit ut peregrinus, sed et postmodum emit agrum cum spelunca duplici a filiis Heth habitatoribus terrae in possessionem monumenti. Adam enim maximus ibi, sicut in libro Josue legitur, situs est inter Enacim. Unde et postmodum Cariatharbe dicta est, id est, civitas quatuor, eo quod primus Adam, deinde tres patriarchae Abraham, Isaac et Jacob ibi sepulti fuerunt. Dum ergo illic, ubi primus parens orbis terrarum situs est, aedificat altare nomini Domini, hoc jam titulo sese praedicat haeredem totius mundi. Et dum locum eumdem comparat in possessionem monumenti, jus quoddam suo collocat semini, ut non solum coelesti arbitrio, pro eo quod Chananaei peccatores essent, sed et quadam saeculari justitia filii Abrahae terram illam reposcerent, quam habitatores ipsius patri suo in possessionem sepulcri vendidissent. Sane Mambre, a quo nunc dicitur convallis Mambre, ipse est frater Aner et Eschol, qui erant, ut postmodum dicitur, foederati Abrahae.
1.5.11
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XI. De eo quod Abraham propinquum suum Lot liberaverit.
1.5.11
Factum est autem in illo tempore ut Amraphel rex Sennaar, et Arioth rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium, inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Bale, ipsa est Segor. Omnes hi convenerunt in vallem silvestrem, quae nunc est mare Salis, etc. Diviso Lot ab Abraham et habitante in Sodomis, bella consurgunt, et Lot captivus ducitur, quia videlicet pro eo quod commistum est genus Abrahae inter gentes, quod futurum erat, pro eo quod contaminata est terra in operibus eorum, et fornicati sunt cum diis alienis, suscitavit eis Dominus hostes, verbi gratia Moab, et Ammon, et Madian, et caeteras gentes, et iratus est, sicut ait Psalmista, furore Dominus in populo suo, et abominatus est haereditatem suam, et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos, et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Haec omnis terra quinque civitatum Sodomae, Gomorrhae, Adamae, Seboim, atque Bale sive Segor, antea irrigabatur sicut Paradisus Domini: Nunc autem eadem Pentapolis, in testimonium nequitiae, fumigabundam terram, igne consumptam reliquit. Vallis quoque Silvestris, quae nunc est mare Salis, sive vallis Salinarum, in qua fuerunt antea putei Bituminis, ex tunc, id est, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est, quod et stagnum Bituminatum appellatur. Bale, quae et Segor, lingua Hebraea devoratio dicitur. Tradunt Hebraei hanc eamdem in alio scripturarum loco Salissam nominari, dicique rursum vitulum conternantem, quod, scilicet tertio motu terrae absorpta sit, et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sunt, illa Segor, id est parvula nuncupatur. Siquidem Segor transfertur in parvam. Et percusserunt, inquit, Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, id est, in Save civitate. Raphaim gigantes sive robusti, Zuzim et Emim terribiles et horrendi interpretantur. Quibus nominibus gentes, quas percusserunt, fortissimae fuisse significantur. Reversique venerunt ad fontem Misphat, id est, judicii, ipsa Cades. Et per anticipationem hic dicitur fons Judicii, scilicet, quod ex eventu postea tale nomen acceperit. Significat autem locum apud petram, qui fons Judicii nuncupatur, quia ibi Deus populum judicavit. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum in Asasonthamar. Hoc oppidum postea vocatum est Engadi, balsami et palmarum fertile. Porro Asasonthamar in lingua nostra resonat urbs palmarum. Thamar quippe palma dicitur. Regio quoque Amalecitarum hic per anticipationem dicitur, nam Amalec unus fuit de posterioribus Esau. Ecce autem unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorraei fratris Escol, et fratris Aner, etc. Hebraeus interpretatur transitor. Habitabat in convalle Mambre, hoc est in Hebron, ut supra jam dictum est. Quare autem, cum jam toties Abram nominatus sit, et adhuc in hac Scriptura nominandus sit, ut nusquam Hebraeus dicatur, hoc illum loco Hebraeum, id est, transitorem nominari placuit? Videlicet ob commendandam magnitudinem rei ac virtutis, quod scilicet transitor, id est, peregrinus et advena Deo protegente fecerit rem quam indigenae quinque reges facere non poterant, et de victoribus quatuor regibus unam ultionem, et plenam reportaverit victoriam. Et persecutus est eos usque Dan, ad Phoenicis oppidum, quod postea Paneas dictum est. Dan autem unus est e fontibus Jordanis. Nam et alter vocatur Jor, quod interpretatur rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur. Sed jam ad sensum supra coeptum revertamur. Capto ab hostibus Lot, Abram assumptis copiis et divisis sociis, subauditur, Aner et Escol et Mambre, super hostes irruit, victorque propinquum liberum reducit, quia videlicet tradito genere ejus in manus gentium, non defutura erat( licet in paucis) fides ejusdem Abrahae, quae saepe liberaret eos, Deo recordationem habente foederis ejus quod pepigit cum Abraham, et suscitante eis salvatores, verbi gratia, Aod contra Moab, et Barac contra Jabin regem Chanaan, et Gedeon contra regem Madian, aliosque suis temporibus duces sive salvatores, tandemque gloriosos reges, bellicosos inimicarum gentium victores.
1.5.12
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XII. De rege Sodomorum, qui egressus est illi in occursum; et de Melchisedech, qui benedixit eum proferens panem et vinum.
1.5.12
Egressus est rex Sodomorum in occursum ejus, postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis Regis. At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Altissimi, bene dixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram, et benedictus Deus excelsus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt. Regis Sodomorum, qui homines pessimi erant et peccatores coram Domino nimis, et Melchisedech regis Salem sacerdotis 82 Altissimi, dignitates vel merita valde sibi contraria sunt, et tamen uterque Abram victori obviarunt. Nec vero de Melchisedech dubium vel incognitum cuiquam est, quin Christum significet, cui, sicut ait Spiritus sanctus in David: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Quid econtra rex Sodomorum, nisi populum significat Judaeorum, qualis tunc temporis erat, quando Christus rex et sacerdos summus, nascendo de Virgine, patri nostro Abrahae obvius factus est? Vae genti peccatrici, inquit Isaias, illius temporis Judaeos intuens: Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Ac deinceps: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes facti essemus. Item: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. O igitur magnum et mirabile praesentis hujus narrationis mysterium! Triumphatoris celebrat occursum Abrahae rex Sodomorum, pessimorum utique et peccatorum nimis hominum, quia profecto futurum erat novissimo tempore, ut victoriosam fidem patriarcharum et prophetarum celebrarent viri pessimi, et peccatores nimis, scilicet, Scribae et Pharisaei caeterique Judaei, non quidem natalibus, sed revera moribus principes Sodomorum, velut sepulcra foris dealbata, per hoc ipsum quod celebrarent opera patrum, intus autem plena ossibus mortuorum, per hoc quod secreto vivebant secundum sulphureas carnes Sodomorum: At vero Christus rex justitiae, rex Salem, id est, pacis, rex, inquam, idemque pontifex magnus, illorum talium hominum diebus natus, sacerdotio suo functus est secundum ordinem Melchisedech. Protulit enim panem et vinum, dicens: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, et sic obtulit semetipsum pro fideli Abraham verum sacrificium, et benedixit ei; per suum enim sanguinem benedictionem, id est, peccatorum remissionem acquisivit illi, imo et omnibus electis qui exspectaverunt eum ab origine mundi.
1.5.13
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XIII. Item de Melchisedech, et quod Hebraei tradunt hunc fuisse Sem filium Noe.
1.5.13
Apostolus praesentis loci memor: Hic enim, inquit, Melchisedech, qui obviavit Abrahae reverso a caede regum, et benedixit ei, cui decimas omnium divisit Abraham. Primum quidem quia interpretatur rex justitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus Filio Dei manet sacerdos in aeternum. Haec et caetera quae subjungit idem Apostolus, occasionem suspicionis male intelligentibus praebuerunt, ut putarent hunc Melchisedech non hominem fuisse, sed angelum, aut certe( quod dementius erat) ipsum, qui sub hominis figura visus sit, esse Spiritum sanctum. Verum alii quam multi in hoc unum consenserunt ut dicerent eum hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Hierosolymae, quae prius Salem, postea Jebus, ad extremum Hierusalem appellata sit. Nec mirum, inquiunt, si sacerdos Dei altissimi describatur absque circumcisione et legalibus caeremoniis, et genere Aaron, cum Abel quoque et Enoch et Noe placuerint Deo, et victimas obtulerint, et in Job volumine legerimus quod ipse et oblator munerum fuerit et sacerdos, et quotidie pro filiis suis hostias immolaverit. Verumtamen et aliud Hebraei autumant. Tradunt enim hunc esse primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abraham, habuisse aetatis annos trecentos nonaginta. Nempe, si per aetates singulas annorum numeros supputes, tot annos, id est, trecentos nonaginta, ab ortu Sem usque ad generationem Abraham invenies. Mortuus est autem Abraham centesimo septuagesimo quinto aetatis suae anno. Ratione igitur deducta, invenietur Sem abnepoti suo decimi gradus Abrahae supervixisse annos triginta quinque. Simulque et hoc tradunt quod usque ad sacerdotium Aaron omnes primogeniti in stirpe Noe, cujus series et ordo describitur, fuerint sacerdotes, et Deo victimas obtulerint, et haec esse primogenita, quae Esau fratri suo vendiderit Jacob. Salem autem non, ut Josephus arbitratur, esse Hierusalem, sed oppidum aiunt esse juxta Schytopolim, quod usque hodie appellatur Salem, de quo in Evangelio quoque legimns: Erat autem Joannes baptizans in Aenon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi. Nec differt utrum Salem an Salim nominetur, cum pro voluntate lectorum ac varietate regionum eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. In isto quoque libro Geneseos scriptum est, quia venit Jacob in Socoth, et ibi fecit sibi domos atque tentoria, et transit in Salem civitatem regionis Sichem quae est in terra Chanaan. Considerandum quoque est quod Abrahae a caede hostium revertenti, quos persecutus usque Dan, non de via Hierusalem, sed de oppido metropolis Sichem in itinere fuit. Stultum igitur est id quod in typo dicitur, eo quod sacerdotium Christi finem non habeat, sic quosdam referre ad anagogen, ut historiae veritatem auferant. Non enim quod ab Apostolo dictum est, sine patre, sine matre, sine genealogia, sic idem intelligi voluit, quasi Melchisedech absque patre et sine matre fuerit, sed sic dixit eo quod subito introducatur in Genesi occurrisse Abraham a caede hostium revertenti, et nec ante nec postea ejus nomen feratur ascriptum. Dicendo autem, manet sacerdos in perpetuum, affirmat quod Aaron sacerdotium, id est, populi Judaeorum et principium habuerit et finem; Melchisedech autem, id est, Christi, neque initium dierum, neque finem habentis, et in praeteritum et in futurum aeternum sit.
1.5.14
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XIV. Item quod non Melchisedech Abrahae, ut Hebraei putant, sed, ut Apostolus ait, Abraham sacerdoti Melchisedech decimas dederit omnium.
1.5.14
Igitur benedicens Melchisedech dicit: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram, et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manu illius sunt. Et dedit illi decimas omnium. Ambigue dictum est, dedit illi. Nec enim in voce discretum est sive in sermone, quis, cui, Abramne sacerdoti Melchisedech, an ipse sacerdos Melchisedech Abrae decimas dederit. Et Hebraei quidem sic aestimant quod Melchisedech, id est, Sem, hoc abnepoti suo jure debuerit, et decimas praedae atque victoriae non ab eo acceperit, sed ipse dederit ei decimas substantiae suae, et debitam largitatem ostenderit in nepotem. Utrumque enim intelligi potest propter dicti ambiguitatem, et quod ipse acceperit decimas spoliorum, et quod Abrahae dederit decimas substantiae suae. Verum Apostolus in praedicta 83 Epistola ad Hebraeos apertissime definit, non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum, sed de spoliis hostium partes accepisse pontificem.
1.5.15
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XV. De eo quod Abraham nihil accipere volebat ex omnibus, et mystico numero trecentorum octodecim vernaculorum ejus.
1.5.15
Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, caetera tolle. Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem coeli et terrae, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram; exceptis his quae comederunt juvenes, et partibus virorum qui venerunt mecum; Aner, Escol, et Mambre. Isti accipient partes suas. Spiritualiter quoque hic locus evangelicum virum aedificat. Etenim quisquis vexillum crucis erigit, et nomen Christi praedicat, sicque legitime certans, fanaticum errorem, sive haereticam barbariem expugnat, et exinde non quae sua sunt quaerit, sed quae Jesu Christi, ipse quodammodo est Abram, qui cum trecentis octodecim vernaculis suis, quatuor reges devicit, et eos qui spoliaverant spoliavit, atque propinquum liberavit, et hoc facto ab homine sive per hominem ditari noluit, dicens regi Sodomorum quia a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt. Siquidem numerus praescriptus totus sacer est, quo et sancta Nicaena synodus, non humana industria, non compositione aliqua, sed divina agente providentia gavisa est, in qua vastator Christianitatis Arius superatus et damnatus fuit. Hujus siquidem numeri illic insigne splenduit, id est trecepti octodecim convocati adfuerunt episcopi, qui numerus, ut praedictum est, totus sacer est. Nempe si Nicaenis, id est Graecis uti numerando velis clementis, tau, T, CCC, I et II explicant XVIII; T. tau crucem, I et II, cum supra ducta linea, nomen Jesu significant. Et nota quia hic nomen Jesu genitivo casu, et non nominativo effertur, et ideo hic littera S sigma, non additur, sed cum I H superposita linea scribitur, quibus numerus XVIII completur. Sane tau, T litterae super transversa linea deest, quae si adderetur, jam non crucis species, sed ipsa crux esset. Cum igitur hujusmodi praeliatores pugnando, non terrenum lucrum, sed solum quaerunt humanae salutis fructum, et dicunt cum Apostolo: Non enim quaero datum, sed requiro fructum, probe patrem Abram imitantur dicentem: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum, quod non accipiam ex omnibus quae tua sunt. Isti, inquit, scilicet Aner, Escol et Mambre, accipient partes. Quod qui imitantur, videlicet utendo potestate sua, quam habent auctore Domino, qui ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, juste quidem faciunt, sed minoris gloriae sunt quam illi qui hac eadem potestate sua uti nolunt.
1.5.16
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XVI. Quid moraliter significet quod quatuor quinque reges vicerunt.
1.5.16
Moralem nihilominus suavitatem ex hoc loco capere possumus. Etenim quatuor reges de quinque regibus victoriam facientes, quatuor sunt animi passiones, quinque corporis sensus captivantes, quae in gentilium quoque philosophorum libris memorantur frequenter, scilicet, gaudium, dolor, spes, timor. Quas poeta eximius uno versiculo expressit, dicens: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque... Ubi fides quae per dilectionem operatur, has animi passiones superaverit, et interiorem hominem ab illarum captivatione liberaverit, plane exemplo patris Abrahae laudabiliter triumphavit; et idcirco sacerdos Altissimi, idemque Altissimus, scilicet Christus Dominus, occurrit illi cum sacrificio salutari. Dignum enim illum judicat qui debeat coelestium ejus sacramentorum particeps fieri. Magnum namque, et victoriosum est non gaudere de prosperis, nec dolere de adversis hujus mundi, non sperare prospera, nec timere mundi hujus adversa. Quam victoriam praedicans apud quemdam, philosophia canit: Gaudia pelle, Pelle timorem, Spemque fugato, Nec dolor assit. Nubila mens est, Haec ubi regnant. Quisquis ille est, contemnat a rege Sodomorum quidquam accipere, nec dicatur quod ille eum ditaverit: id est, caveat facere coram hominibus justitiam suam, ut videatur ab eis; et illam incurrat sententiam qua dictum est: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
1.5.17
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XVII. De sermone Domini, qui factus est ad Abraham post illam victoriam.
1.5.17
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram. Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae, iste Damascus Eliezer erit haeres meus. Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus haeres meus erit. Quid ea quae hactenus sunt gesta figurent, sequentis hujus visionis verba pronuntiant, maxime cum dicitur: Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et servituti eos subigent et affligent quadringentis annis, verumtamen gentem cui servituri sunt, ego judicabo. Et unum idemque duplici prophetia factorum, scilicet quae promissa sunt, et dictorum quae sequuntur, veritas Dei indubitanter futurum esse confirmat. Noli, inquit, timere, Abram. Ego protector tuus sum. Tanquam diceret: Jam accepisti gustum protectionis meae, primum in eo, quod propter uxorem tuam Sarai flagellavi Pharaonem, et domum ejus plagis maximis, et divitem te inde ascendere feci; deinde et in eo quod me protegente hostes, scilicet quinque reges, in manu tua fuere. Ergo de caetero fidentior esto, quod ego protector tuus sim, et generis tui, et merces tua magna nimis, ut peregrinus factus propter me, utrobique gaudeas, scilicet et in praesenti de protectione mea, qua tibi tolerabilis sit ipsa peregrinatio tua, et in futuro de mercede nimis magna. Nec vero quod ait ille, Domine Deus, quid dabis mihi, ego vadam absque liberis, etc., diffidentis animi est, sed contriti et humiliati cordis, et cum nimia humilitate Dominum consulentis, videlicet ut flebili conquestione pulsatus Deus, certius quid respondeat de superiori promissione sperandi seminis. Nam dictum quidem illi fuerat superius, faciamque te in gentem magnam, et si quis possit hominum numerare pulverem, semen quoque tuum numerare poterit. Verum hoc nequaquam satis 84 erat, cum adoptivi possent filii vel haeredes, seminis aequivocatione significari. Itaque quasi proprii seminis definitionem efflagitans cum dixisset: Ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae, iste Damascus, Eliezer erit haeres meus, addidit adhuc vigilanter pulsando, mihi quoque non dedisti semen, et ecce vernaculus meus haeres meus erit. Eliezer, Deus meus adjutor, Damascus bibens sanguinem interpretatur, a quo conditam aiunt Damascum civitatem, quo in loco fertur protomartyr Abel fuisse occisus.
1.5.18
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XVIII. Item de eodem, et quod dictum est: « Suspice coelum et numera stellas ejus, si potes. »
1.5.18
Statimque sermo Domini factus est ad eum dicens: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem. Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice coelum et numera stellas, si potes. Sic erit semen tuum. Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Hic duo Deus repromittit, naturam videlicet et gratiam unius ejusdemque seminis. Dicendo namque, sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis haeredem, semen definit quod habiturus sit, scilicet, non per adoptionem, sed per naturae proprietatem; subjungendo, Suspice coelum, et numera stellas, si potes, sic erit semen tuum, coelestem praesignat gratiam vel gloriam, qua clarificandum est idipsum semen. Superius cum dixisset: Leva oculos et vide a loco in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem, omnem terram quam conspicis dabo tibi et semini tuo, non dixit, sic erit semen tuum sicut stellae coeli, sed faciam, inquit, semen tuum sicut pulverem terrae, quia videlicet non omnes qui terram illam possessuri erant propter Abram, stellis comparandi erant, neque numerandi sicut stellae coeli apud illum de quo veraciter dicitur: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans, sed multiplicandi erant super numerum pulveris, terramque amaturi potius quam coelum. Hic autem ubi eduxit illum foras, suspice, ait, coelum, et numera stellas, si potes, et quia non poterat, sic erit, inquit, semen tuum, quia profecto pro eo quod educenti foras, et dicenti sibi, egredere de terra et de cognatione tua, ille obedivit, coelum pro mercede magna nimis paratur illi, et omnibus quicunque exemplo ejus sequuntur educentem foras et dicentem singulis: Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Erunt enim omnes sicut stellae coeli, id est, multi quidem, sed certa multitudine numerati, vel certa numerositate multiplicati, omnesque ex nominibus suis vocati et noti. Nec vero pro sola multitudine vel numerositate, sed et pro differenti claritate dixit, sic erit semen tuum. Nam sicut non solum alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum, sed etiam stella a stella differt in claritate, sic non solum alia gloria Dei, et alia gloria sanctorum Abrahae filiorum, sed etiam ipsi differentem ab invicem diversis pro meritis suis gloriam habebunt.
1.5.19
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XIX. De eo quod dictum est: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. »
1.5.19
Credidit, inquit, Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. De hoc Apostolus: Dicimus, inquit, quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Quomodo reputatum est? in circumcisione, an in praeputio. Non in circumcisione, sed in praeputio, etc. Vatent enim ad enervandam Judaicae justitiae confidentiam, cui et supra dixerat: Ubi est gloria tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Neque enim Abram factis, in quorum lege Judaeus gloriatur, scilicet cibis aut potibus, aut variis baptismatibus et justitiis carnis studuerat aut inservierat, quippe qui nec saltem circumcisus erat, quando justificatus est, sed credidit, inquit, Abraham Deo, et credenti sola fides ad justitiam reputata est. Et recte fides justitiae meritum habet, nam econtra sine fide esse, injustitiae summa est. Etenim primo homini infidelitas ad injustitiam reputata est, videlicet quia non credidit Deo dicenti: In quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris. Si enim credidisset non tam facile de illo signo comedisset. Quale ergo oportuit adversus justitiae mortem, hic pater noster sumpsit antidotum, quia non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, et emortuam vulvam Sarae, sed confortatus est dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quaecunque promisit Deus, potest et facere.
1.5.20
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XX. De eo quod dictum est: « In illo die pepigit Domin foedus cum Abram. »
1.5.20
Dixitque ad eum: Ego sum Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam ut possideres eam. At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? Non utique diffidendo quaerit, qui tam pias benevolentiae voces praemittit: Domine, quid dabis mihi, Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim? Sed quare sicut nunc ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam, non ita paulo ante dixit: Domine Deus unde scire possum quod qui egredietur de utero meo, ipsum habiturus sim haeredem, sed credidit Deo et reputatum est illi ad justitiam? Quid enim plus est, haereditatem possidere quae erat, an haeredem accipere magnam gentem quae non erat? Non ergo tanquam incredulus infirmata fide dubitavit, sed tanquam pius pater futuris filiis providit, ne forte peccantibus illis poeniteret Deum hujus suae promissionis; et idcirco in promissione aliquid sibi dari optavit firmamentum fixae stabilisque veritatis, et quasi interpositionem juramenti. Nec moratus Dominus Deus, quod optabat amicus fidelis, cum petere non auderet, sponte obtulit Continuo namque respondens: Sume, inquit, mihi vaccam trimam, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec, divisit per medium, et utrasque partes contra se posuit altrinsecus; aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram, etc. Haec visio sic terminatur: In die illo pepigit Dominus foedus cum Abram dicens: Semini tuo dabo terram hanc. Hoc foedus juramentum quoddam est, quo se Dominus obstrinxit, quomodo homo voluit, quo debitor posset jure teneri, si quando aliqua intercurrente peccati causa, vellet levare manum suam, et facere quid contra id quod promisit. Cujus juramenti memor Moyses, cum dixisset ut disperderet eos, stetit in confractione in conspectu ejus, dicentemque Deum, dimitte me ut deleam eos, tenuit homo viriliter, dicens: Quare, Domine irasceris in populo tuo? Memento Abraham, Isaac, et Jacob, quibus jurasti, dicens: 85 Universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini tuo, et possidebitis eam( Exod. XXXIII. Itaque quotiescunque habeamus in hac Scriptura foedus vel pactum, nondum foedus est humanae reconciliationis, sed firma promissio futuri foederis, propheticaque imaginatio pacti unici, quo in solo Christo Deus sibi homines reconciliavit.
1.5.21
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXI. Quid sibi voluerit quod ait: « Sume mihi vaccam trimam, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturemquoque et columbam. »
1.5.21
Sume, inquit, vaccam trimam, etc. Omnis haec assumptio, prophetica assumptio est. vacca siquidem, capra, et aries, quae profecto servilia sunt animantia, nam et lacte suo dominos suos pascunt, et lanis operiunt, tres praesignant generationes, per quas semen Abrahae serviturum erat in terra non sua, nam generatione quarta, inquit Dominus, revertentur huc. Est autem vacca trima, et capra trima, et aries trium annorum. Cur hoc? Videlicet quia patres vel patriarchae primi, per quos invocatum est nomen Domini super illos, tres numero sunt, a quibus denominationem suscipere Dominus Deus dignatus est, ut diceretur: Deus Abraham et Deus Isaac, et Deus Jacob. Sub istis namque nominibus Trinitas unus Deus, saeculis illis praedicari voluit, quia nondum capere possent homines manifesta nomina ejusdem Trinitatis, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Volucres quae descenderunt super horum animantium cadavera, quas et abigebat Abraham, rapaces et importunos dominos Aegyptios scilicet significaverunt, qui per Abrahae meritum devoratione generis illius tandem abigendi erant, a generatione quarta, qua erant reversuri, per liberam significatur avium naturam, per turturem scilicet et columbam. Nec solum pro libertate ejusdem reversionis, verum et pro spirituali gratia prophetarum et sacerdotum, quorum primi vel principes in eadem reversione Moyses et Aaron exstiterunt. Proinde tollens, inquit Scriptura, omnia haec divisit per medium, subauditur quadrupedia, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Etenim carnales, qui per quadrupedia signantur, lites et seditiones murmurando contra Dominum facturi erant, spirituales vero unanimem servare concordiam, imo et seditiosos ad pacem revocare habebant.
1.5.22
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXII. Quid significaverit quod « sopor irruit super Abraham, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. »
1.5.22
Cumque occumberet sol, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum, dictumque est ad eum: Scito pernoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, etc. Bis in hac visione solis occubitus et tenebrarum mentio facta est. Primo cum dicitur: Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Secundo, cum item dicitur: Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Haec tenebrarum iteratio geminam seminis Abrahae adversitatem significat. Primam videlicet, qua fratrem suum Joseph vendiderunt, quae causa fuit peregrinationis et servitutis illorum. Secundam, qua post mortem Joseph a Pharaone tribulati et afflicti sunt. Et prior quidem adversitas, res fuit iniquitatis, propter quod et signanter dictum est: Sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Sequens vero adversitas res afflictionis exstitit, unde et sine interpositione horroris, facta est caligo tenebrosa, inquit, et clibanus fumans apparuit. Et quia semen illud Abrahae in ipsa afflictione visitandum et liberandum erat in manu forti, multis et magnis praeeuntibus ac sequentibus miraculis, lampas quoque ignis inter divisiones illas apparuit. Clibanus namque fumans imago fuit fornacis Aegyptiae, qua servituri erant in luto et latere coctili. Lampas vero ignis transiens per divisiones illas, signum divinae charitatis, qua erant per multa miracula illustrandi, de quibus et Psalmista: Illuxerunt, inquit, coruscationes tuae orbi terrae, commota est, et contremuit terra; in mari via tua, et semitae tuae in aquis multis. Siquidem simplicem litteram sequaris, et illa quidem lampas transiens inter divisiones illas, id est, inter seditiones Judaicas clarissima fuit, sed ipso transitu suo sese alias migraturam esse declaravit, nam ecce translata est ab illis gloria, et ad gentes transivit. Igitur quia dicente Deo: Semini tuo dabo terram hanc, econtra ille: Domine Deus, inquit, unde scire possum quod possessurus sim eam, congrue talis praemonstrata est imaginatio, quae haberetur pro juramento, quod sine poenitentia foret, et sine dubio compleretur ea, quam audierat, Dei promissio.
1.5.23
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXIII. De eo quod dictum est: « Generatione quarta revertentur huc. »
1.5.23
Quaeritur tandem, quomodo in Exodo scriptum sit: Quinta generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti, cum hic praedixerit Deus, generatione autem quarta revertentur huc. Ad quod compendio dicendum, quia juxta aliam quidem genealogiam quarta, juxta aliam vero quinta generatione egressi sunt. Nam secundum genealogiam Levi, ex qua fuerunt Moyses et Aaron, qui filios Israel eduxerunt de terra Aegypti, quarta generatione exisse reperiuntur, hoc modo: Levi genuit Caath, Caath genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar. Caath cum patre suo ingressus est Aegyptum. Rursus Eleazar cum patre suo Aaron egressus est Aegyptum. A Caath usque ad Eleazar generationes quatuor. Secundum vero genealogiam Juda, quinta generatione egressi inveniuntur, hoc modo: Juda genuit Phares, Phares genuit Esron, Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminabad genuit Nahasson. Phares cum patre suo Juda ingressus est Aegyptum. Nahasson princeps tribus Juda in deserto describitur, cujus filius Salmon terram repromissionis intravit. A Phares usque ad Nahasson generationes quinque. Itaque verum utrumque est, quia et juxta sacerdotalem tribum quarta, et juxta regiam quinta generatione egressi sunt. Verumtamen, juxta Hebraicam veritatem, sicut eruditissimus vir Hieronymus testatur, ubi Septuaginta posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, melius legitur, sicut Aquila quoque transtulit, et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Praeterea in eo quod rationem hujusmodi subjecit Dominus, nondum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus, 86 notandum quod non propter justitias suas filii Israel terram illam obtinuerunt, cum propter iniquitates suas illae deletae sint nationes. Unde hic idem Moyses in Deuteronomio sic dicit: Ne dicas in corde tuo: Propter justitiam meam introduxit me Deus, ut terram hanc possiderem, cum propter iniquitates suas istae deletae sint nationes. Neque enim propter justitias tuas et aequitates cordis tui ingredieris, sed quia illae egerunt impietatem, te introeunte deletae sunt, ut compleret verbum suum Dominus, quod juravit patribus tuis, cum durissimae servicis populus sis.
1.5.24
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXIV. De eo quod dictum est: « Ingredere ad ancillam meam. » Quid mysterii contineat secundum Apostolum.
1.5.24
CAP. XVI.-- Igitur Sarai non habebat liberos, sed habens ancillam Aegyptiam, nomine Agar, dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte ex illa saltem suscipiam filios, etc. Hoc loco testem Paulum citemus Apostolum, videlicet, quod non hic popularis historia conscripta, sed coelestia sint cognata mysteria. Scriptum est, inquit, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est. Qui autem de libera, per repromissionem. Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta, etc. Hunc auctorem sequentes quoniam experimentum habemus jamdudum ejus qui in eo loquitur Christus, per Sarai testamentum sive pactum quod disposuit Deus ad Abraham, per Agar legem, quae post quadringentos et triginta annos facta est accipimus. Et ut manifestius dictum sit, in Sarai legem fidei, qua Abraham justificatus est, in Agar mystice legem factorem agnoscimus, quae nihil ad perfectum adduxit. Ecce, inquit, conclusit me Deus ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Tanquam diceret. Libera illa quae sursum est mater omnium nostrum: Ecce nondum tempus est ut, revelata Evangelii gratia, spiritum adoptionis filiorum per Christum homines accipiant, accipit Israel interim spiritum servitutis in timore, ut saltem ex caeremoniis carnalibus et figurativis sanctionibus, aliquantula qualiscunque justitiae opera facias. Sic enim prius Abraham de ancilla filium suscepit secundum carnem, quam de libera per repromissionem, quomodo Dei populus in lege carnali operatus est, solummodo in cibis et potibus, variisque baptismatibus, et justitiis carnis serviens, priusquam fide Patrum evangelicam producente gratiam, veram justitiam, id est aeternam redemptionem, totus inveniret mundus per Christi sanguinem. Et notandum quod, non jubente, sed tantum permittente Deo, tulit Abram ancillam suam, ut saltem ex ea susciperet Sara filium, quia veteres caeremonias permisit quidem, sed non mandavit Deus Israeli, sicut per prophetam Jeremiam testatur, cum dicit: Holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes, quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum et victimarum, sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus, etc. Caeterum decem praecepta legis, in his duobus pendentia: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut te ipsum: patenter magis ad tabulas pertinent legitimi matrimonii et quamvis primum in monte Sina conscripta fuerint, nihilominus tamen et ante legem naturaliter valuerunt, et post legem servilem in libertate Evangelii amplius valent.
1.5.25
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXV. Quid significaverit superbia ancillae despicientis dominam suam.
1.5.25
At illa, concepisse se videns, despexit dominam suam. Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me. Ego dedi ancillam meam in sinu tuo: quae videns quod concepit, despectui me habet, etc. Notum omnibus est quia Synagoga, cum sit ancilla, superbit, et dominam suam despicit, id est, de carne Abrahae gloriatur et fidem illius parvipendit. Volentes enim, inquit Apostolus, suam justitiam statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Antequam peperisset Sarai, quae sterilis fuerat, id est, antequam, nascente Christo, testamenti Dei fuissent impleta promissa, tunc illi ancillae superbire vacabat, non tamen impune; reclamabant enim tabulae, id est, decem praecepta, quae lex sancta est, et justa et bona. Ejus quasi Sarae reclamantis vocibus convincebatur lex carnalis, veluti Agar, quod nequaquam ab illa impune despiceretur, vel quod frustra se liberam arbitraretur, verbi gratia, cum adversus Heli propter filios ejus loquitur Deus: Idcirco juravi domui Heli, ut non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum. Amplius autem tumores ancillae verberat Sarai, cum dicit verae et sanctae legis Spiritus per os David: Deus deorum Dominus locutus est: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis. Et multa his similia in prophetis. Affligente igitur, inquit, eam Sarai fugam iniit. Cumque invenisset illam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur, in deserto dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis, aut quo vadis? Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu ipsius. Quidquid lex sancta jubet dicendo: Non concupisces, non maechaberis, etc. Quidquid, inquam, in tabulis duabus digito Dei scriptum est, hoc servili carnalium Israelitarum multitudini, volenti moechari et amanti concupiscentias suas, poena est. Et si se timore poenae cohibebat, hoc ipsum afflictio est, quia timor poenam habet. Idcirco populus carnalis hujusmodi non ferens imperia, multoties confugit ad gentium idola, quorum sub cultura concupiscere, fornicari, et moechari licitum esse putabat. Igitur tutius ancilla fugam iniit affligente domina et erravit in deserto Sur, quod est in via Aegypti, quoties carnalis multitudo spiritualia non ferens sanctae legis imperia, confugit ad gentes a Deo desertas ut, more illarum, a freno et chamo justitiae libera, suas sequeretur concupiscentias. Et bene ancilla Aegyptia per viam fugiebat Aegypti: hoc etiam modo manifeste significans eumdem servilem populum, quia multoties dixit: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. Sur autem interpretatur murus. Quo nomine et vana spes ejusdem populi bene exprimitur, qui commiscendo se inter gentes, evasisse manum Domini, et a lege ejus tutum se esse arbitrabatur. Itemque toties angelus Domini revocavit ancillam dicens: Agar ancilla Sarai, 87 unde venis? aut quo vadis? revertere ad dominam tuam: et humiliare sub manu illius, quoties in tribulatione clamantes Deus audivit: et salvatores eis suscitavit, nonnunquam angelum suum mittens, uti quando Gedeonem convenit, vel quando Samson praenuntiavit.
1.5.26
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXVI. De eo quod dictum est: « Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, » et quod ancilla videntis non faciem, sed posteriora vidit.
1.5.26
Hic, inquit, erit ferus homo. Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione omnium fratrum suorum figet tabernacula. Hoc de illo quem tunc Agar in utero gestabat palam intelligi est, quia his dictis significatum est, semen ejus habitaturum esse in eremo, id est, in Sarracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere jungitur incursant, et impugnantur ab omnibus. Porro ille jam dictus carnalis populus, qui fide Abrahae vacuus, de carne Abrahae gloriatur, quam ferus sit, feritate qua non tam leoni nobili, quam stulto sit onagro comparabilis, totus orbis audivit, quia vere manus ejus contra omnes: et manus omnium contra eum, maxime ex quo dictum est, vel certe impletum, quod fuerat dictum: Ejice ancillam et filium ejus. Ex tunc enim maxime universas gentes odit, et multo amplius ex tunc vesanit propter filium liberae, primogenitum, scilicet Christum, qui gentilem populum eadem libertate qua liber ipse est liberavit. Unde Apostolus ait: Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Quandiu potuit, et quantum potuit, persecutus est: jam vero non valens, adhuc tamen blasphemare audet. Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ei, dicens: Tu Deus, qui vidisti me. Dixit enim: Profecto, hic vidi posteriora videntis me. Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Quia Dominus in angelo loquebatur, idcirco dictum est: Vocavit nomen Domini qui loquebatur. Quare autem non vidit faciem, sed posteriora videntis? Videlicet, quia non facie, sed in posterioribus desiderabat gaudere videntis. Per posteriora namque Domini, terrena vel transitoria: per faciem recte intelliguntur coelestia vel aeterna. Et profecto nulla coelestia promissa, verbi gratia, qualia de libera dicta sunt: Et dabo tibi ex ea filium cui benedicturus sum, et statuam pactum meum ad eum, et his similia. Nulla, inquam, talia audierat, quae se exauditam esse sciebat, unde et filio suo nomen Ismael, quod interpretatur auditio Dei, impositura erat. Terrenum est omne quod audierat, scilicet: Multiplicabo semen tuum: et non numerabitur prae multitudine, et hic erit ferus homo, etc. Recte ergo ancilla, videntis non faciem, sed posteriora vidit. Sic et Synagoga illius populi, qui secundum carnem natus est, nequaquam faciem Domini, sed posteriora vidit, quia videlicet interiora sanctae legis, ubi fulget facies, id est, notitia Dei: ubi splendida est facies Moysi, nullatenus ferre valuit, sed solam exteriorem litteram intuitus est, utpote animalis, et non percipiens ea quae sunt Spiritus Dei. Praeterea nunc quoque postquam ejecta est ancilla, et filius ejus, futurum est ut videat posteriora videntis, quia praesentem gratiam Dei qui videre noluit, praeteritam quandoque videbit. Cum enim plenitudo gentium subintroierit, tunc omnis Israel salvus erit. Juxta hoc et Moysi in typum ejusdem populi dictum est. Posteriora mea videbis, faciem autem meam videre non poteris. Ipse est inter Cades et Barad. Cades et Barad regiones sunt deserti, inter quas et Sur desertum: ubi, sicut jam dictum est, invenit angelus Agar. Tunc etiam invenietur in deserto Sur, id est, intra murum. Sur enim interpretatur murus: intra murum, inquam, quem aedificavit incredula contra Deum, de quo Psalmista: Et in Deo meo, inquit, transgrediar murum. Invenietur, inquam, inter Cades et Barad, id est, inter vivificantem spiritum, et occidentem litteram claudicans et errans. Cades enim sancta, Barad interpretatur grando. Et revera lex Domini secundum vivificantem spiritum sancta secundum occidentem litteram grando est.
1.5.27
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXVII. Item de ortu Ismael, et quomodo dictum sit, quia « secundum carnem natus est. » Itemque de aetate patris, qua ille natus est.
1.5.27
Peperitque Abrae filium, qui vocavit nomen ejus Ismael. Ismael exauditio Dei interpretatur, sicut jam dictum est. Octoginta et sex annorum erat, quando peperit ei Agar Ismael. Dum nascitur Ismael, octoginta et sex annorum pater est: dum nascitur Isaac, ille centenarius est. Hac quippe aetate patris natus est Isaac. Porro octoginta et sex annorum quantitas duobus disponitur terminis. Est enim in deceno limite octonarius, in singulari senarius. E contra, centum annorum quantitas simpla est, id est, uno limite contenta: et est tertia unitas eademque tetragona. Nam decies decem dilatantur in centum. Ergo quod ait Apostolus: Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem, diversa quoque haec in utraque generatione pulchre significat quantitas annorum: nam ex conveniente naturaliter viri et feminae carne vel sanguine, natus est Ismael: quia videlicet natura fert ut de viro, quamvis sene, juvencula concipiat, qualis erat Agar. Econtra, ut anus, qualis erat Sarai, de viro sene concipiat, natura ferre non solet. Proinde dum nascitur Ismael, pulchre numerus paternae aetatis compositus est. Senarius perfectus numerus in singulari limite, ipse quodammodo est Abram, perfectorum vir operum, sed parvi et frigidi sanguinis: octonarius autem qui et a philosophis femina dicitur, ipse in deceno limite, quodammodo est Agar, infirmior quidem, quia femina, sed fecundior viro, quia juvencula. Senarium numerum ideo perfectum dicunt, quia suis constat ex partibus, scilicet media, quae sunt tria: et tertia, quae sunt duo: et sexta, quae est unum. Namque tria duo unum senarium perficiunt. Octonarium idcirco feminam dicunt, quia pariter par, id est, usque ad extremas unitates, solubilis est. Solvitur enim in duos quaternarios: quaternarius vero medietas, in duos binarios: et binarius in duas insecabiles unitates. Itaque femina dicitur, sicut econtrario numerus impar, verbi gratia: septenarius, quia insolubilis est: nec enim in duas partes aequas dividi potest, mas appellatur. Sub his ergo numeris recte naturalis secundum carnem generatio Ismaelis invenitur. Econtra, dum nascitur Isaac, cujus generationem unica Dei gratia operata est, paternae aetatis numerus plenus et integer: unus et simplex, id est, solo limite centeno sub unitate contentus est. 88 Unitas namque apud eosdem philosophos, neque mas neque femina dicitur: et proinde recte sub centena unitate paternorum annorum Isaac nascitur, cujus generationem neque viri neque feminae natura, sed sola divinae promissionis veritas operatur. Cujus generationis deinceps, inter Deum et hominem praeparatoria sic inchoantur colloquia.
1.5.28
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXVIII. De Isaac vel promissione ejus.
1.5.28
Postquam vero nonaginta novem annorum esse coeperat, apparuit et Dominus, dixitque ad eum: Ego Dominus omnipotens, ambula coram me, et esto perfectus. Ponam foedus meum inter me et te: et multiplicabo te vehementer nimis. Cecidit Abram pronus in faciem. Nonagesimus nonus Abram, tertius decimus Ismaelis annus est. Ergo C. ejusdem, qua aetate patris Isaac natus est, quartus decimus Ismaelis annus est. O igitur magna et mira divinae ordinationis pulchritudo! Cum jam pater Abram aevo frigidus est. et e contra, filius ancillae, calide Ismael adolescentiae fines ingreditur, tunc fidei fructus Isaac de libera nascitur, quia videlicet futurum erat ut jam senescente populo Dei, vigente in paucissimis fide, et ubique abundante servili iniquitate, repromissus Abrahae Christus nasceretur. Hac illius aetate, quid Dominus loquitur? Ego, inquit, Dominus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. Non jam hoc est proficiendi praeceptum, sed perfectionis datum. Idcirco recte praemittit: Ego Dominus omnipotens, quia videlicet ut ambulet coram Domino Abram, vel alius quis, et perfectus sit, hoc omnipotentiae Domini: hoc omnipotentis Dei opus est. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. Quare autem hoc hactenus non dixit, cum multoties apparuerit, et locutus illi fuerit? Quare, nisi quia et hoc ad mysterium pertinuit. Sicut enim nativitas Isaac typus fuit incarnationis Christi, per quam sanctorum populus exspectatam perfectionem obtinuit: sic tunc demum hoc debuit dici: Ambula coram me et esto perfectus: quando ejusdem Isaac dono omnipotentis Domini generatio parabatur. Unde et perfectionis vinculum continuo subjunxit: Ponamque foedus meum inter me et te: multiplicabo te vehementer nimis. Quod enim foedus tunc promisit, nisi sacramentum incarnationis et passionis Christi, quod nunc in reconciliationis humanae contulit foedere suo? Nam quod superius dictum est: In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, juramentum fuit, quod juravit ei dicens: Semini tuo dabo terram hanc. Hoc autem quod hic promittit signanter, dicendo, inter me et te mediatoris Dei et hominum promissio et adventus ejus est. Et quia per positionem hujus foederis amplianda erat propagatio generis Abrahae spiritualis, continuo subjunxit: Et multiplicabo te vehementer nimis. Non contentus fuit dixisse vehementer, sed addidit, nimis, quia videlicet ejusmodi multiplicatio promittitur: cujus neque quantitatem comprehendere, neque dignitatem aestimare quisquam hominum possit: quae in spiritu potius quam in carne Abrahae sit. Ad haec audienda idoneus cecidit Abram pronus in faciem, subauditur gratias agens.
1.5.29
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXIX. Quod in vero Isaac, id est Christo, impleta sit promissio dicentis: « Multiplicabo te vehementer nimis, » et de augmentatione nominis Abrahae.
1.5.29
Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum. erisque pater multarum gentium. Hoc utique est quod dixit: Multiplicabo te vehementer nimis. Plane haec multiplicatio vehemens et nimia est, patrem esse multarum gentium, patrem esse omnium credentium sive qui ex circumcisione, sive qui ex praeputio sunt. Nam in Christo est hoc pactum de quo nunc ait: et pactum meum tecum. Nec enim quatecunque, sed singulariter magnum est pactum: quod enuntiaturus praemisit, Ego sum. Hoc, inquam, pactum in Christo est, mediatore Dei et hominum, per quem solum Abram pater factus est multarum gentium: imo quod dictum quoque sanctissimum et dignissimum est, pater omnium Dei filiorum. Omnes enim quotquot filii Dei dicuntur et sunt, nonnisi per Christum talem gratiam acceperunt, per quem redempti et Deo renati sunt. At ille scilicet Christus, secundum veritatem carnis assumptae semen Abrahae est. Igitur omnium quorum Deus pater est, omnium, inquam, illorum et Abraham pater est. Bene ergo cecidit in faciem, adorans et gratias agens, cum tanti hujus muneris acceperit largitatem: multiplicationis ejusdem insigne in ipso ponit titulo nominis. Nec vocabitur, inquit, ultra nomen tuum Abram, sed vocaberis Abraham: quia patrem multarum gentium cunstitui te, faciamque te crescere vehementissime: et ponam in gentibus: regesque ex te egredientur. Dicunt Hebraei quod ex nomine suo Deus, quod apud illos tetragrammaton dicitur, h litteram Abrahae et Sarae addiderit. Dicebatur enim primum Abram, quod interpretatur pater excelsus, et postea vocatus est Abraham, quod transfertur pater multarum, gentium enim quod sequitur, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum quare cum apud Graecos et nos, a littera videatur addita, nos litteram he Hebraeam additam dixerimus. Idioma enim linguae illius est, per e quidem scribere, sed per a legere, sicut e contrario a litteram saepe per e pronuntiant. Et hoc ad rationem promissionis valenter accedit, quod in patris hujus nomine, cujus est secundum carnem filius Dominus Christus Jesus Filius Dei, jam una praefulget littera nominis Domini. Cur enim vel unam non haberet litteram nominis Domini, pater ejus, in quo est totum nomen Domini? Sic enim Moysi dictum est de eo: Et est nomen meum in illo. Non dixit: super illum, quod commune est omnium quorum hic pater est, ex multis gentibus credentium, juxta illud quod et in Apocalypsi dicitur de unoquoque credentium: Et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem, et nomen meum novum, sed est nomen meum in illo: quod proprium est unici Filii qui, cum sit Deus et Dominus, per omnia tam nomine, quam et re, Deo et Domino Patri consimilis et coaequalis est. Et ponam, inquit, in gentibus- regesque ex te egredientur. Reges hic recte accipiuntur, qui apud ipsum pro fidei merito noti sunt de quibus ipse in Evangelio: Dico enim vobis, ait, multi reges et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Potest tamen non absurde universaliter tam de iniquis quam de justis regibus accipi. Nam et Ismael loquens, duodecim, inquit, duces generabit.
1.5.30
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXX. 89 De eo quod dictum est: « Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te. »
1.5.30
Et statuam pactum meum, inquit, inter me et te, et inter semen tuum post te, in generationibus suis foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te, daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae: omnem terram Chanaan in possessionem sempiternam eroque Deus eorum: quia jam dictum est Abraham typum tenere antiqui populi sanctorum, distinctio quam nunc fecit Deus, dicendo, inter me et te, et semen tuum post te; itemque, ut sim Deus tuus, et seminis tui foedere sempiterno, sic recte accipienda est, ut in nomine Abraham omnes electos, qui ex carne simul et fide ejus sunt in nomine seminis ejus, quod post ipsum, omnes electos, ex gentibus intelligamus, qui non quidem caro et sanguis Abrahae, sed per fidem seminis ejus, quod est Christus, semen sunt Abrahae: semen, inquam, posterius: quanto naturalibus ramis qui fracti sunt posterior est oleaster, qui inseritur. Item sub nomine terrae Chanaan, recte intelligitur illa terra viventium, quae evomuit maledictum illum Chanaan, qui vere ex antiquo maledictus est, id est, diabolum quam videlicet terram, omnem per fidem praedictum Abrahae semen possidebit in aeternum. Alioquin, si solam hic accipias terram, quam tunc Chananae homines inhabitabant, quomodo stabit quod dictum est: Dabo tibi in possessionem aeternam? Interpretatur autem Chanaan motus eorum. Quo nomine recte significatur superborum motus angelorum: quibus venit pes superbiae, et manu peccati sui moti sunt, et ceciderunt, et expulsi sunt, nec stare potuerunt. Nec solum hoc loco, sed pene in omnibus ejusmodi Dei sermonibus illa intelligenda terra est, quae revera fluit lac et mel, quam respicit Dominus Deus noster, e principio anni usque ad finem ejus, id est, semper. Dixitque iterum Dominus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. Tanquam diceret: Meae fuerit gratiae, spontaneum cum homine pactum inire: hominis sit, tantam non negligere gratiam, et pactum Dei sui non facere irritum. Nam ego quidem non profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrata: verumtamen quisquis irritum fecerit, ego ultor existam: Tu ergo, quoniam homo es, et homo nonnisi operoso studio veritatem tenere potest, quae naturaliter in Deo est: tu, inquam, sollicitudine adhibita custodi pactum meum, et post te semen tuum.
1.5.31
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXI. De circumcisione, quod signum fuerit justitiae fidei, et cur id in illa corporis parte poni debuerit, et quod post adventum promissi seminis, quod est Christus, circumcisio recte cessare debuerit.
1.5.31
Hoc est pactum meum, quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri. Hoc loco pactum pro signo pacti aequivoce oportet accipi. Nam sequitur continuo ut sit signum foederis inter me et vos. Quod Paulus quoque apostolus confirmans, cum dixisset: Quomodo ergo reputata est Abrahae fides ad justitiam, in circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio, continuo subjunxit: Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium. Itaque, cum et hic Scriptura exponens quomodo circumcisionem appellaverit pactum, dicat, ut sit signum foederis, et Apostolus eamdem circumcisionem appellat signum vel signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio; manifestum est circumcisionem carnis, non ipsum foedus, sed signum foederis: non ipsam justitiam, sed signaculum fuisse justitiae fidei. Hic jam quaeritur: Cur tali in loco, tali in parte corporis signaculum justitiae fidei pater noster Abraham acceperit? Si enim, inquit Judaeus, signaculum pro signo justitiae datum est circumcisionis cauterium, cur non potius in ea parte vel membro corporis datum est quod nudum esset, ut semper pateret? Huic ineptae objectiunculae ut multum pueriliter respondeam, aio: quia si in naso aut in labio, vel certe in auricula, sive in oculo, signum circumcisionis Deus posuisset, damnosa utique macula faciem hominis deturpasset. Verumtamen pro re magis serio respondendum est. Signum foederis, secundum Moysen, et signaculum justitiae fidei, secundum Apostolum, circumcisionem esse, jam supra diximus, quod diffiteri, nec Judaeus, nec Ebionita possit haereticus. Constat vero quod foedus ipsum vel fides quae Abrahae ad justitiam reputata est, in promissione seminis exstitit, in quo benedicentur omnes gentes. Hoc nempe est quod credidit Abraham et reputatum est illi ad justitiam. Qua ergo in parte corporis hujusce fidei signaculum magis congrue daretur, quam in ea per quam semen ipsum naturaliter trajicitur? Illic utique congruentius signaculum posuit sponsor, et promissi sui debitor Deus, ut et ipse promissionis et homo exspectationis suae, semper commoneretur: debitorem namque se fortiter tenere voluit, qui promissi seminis signum in ipso seminis effusorio credenti posuit homini. Simulque et illud sciendum, quia sicut Noe fidei suae, recte in nubibus positum est signum, dicente Deo: Cumque obduxero nubibus coelum, apparebit arcus meus in nubibus, et recordabor foederis mei, quod pepigi tecum: videlicet praedicenti Deo crediderat quia diluvium aquarum de nubibus inundaturum erat; sic recte nihilominus Abrahae, quia crediderat dicenti Deo quod in semine ejus benedicerentur omnes gentes, in loco seminis, id est, in genitali corporis parte, signum ejusdem fidei positum est. Nunc vide quanti sacrilegii sit, post adventum ejusdem seminis, adhuc injicere carni suae signaculum ejusdem circumcisionis. Nempe, juxta praescriptam veritatem circumcisionis susceptio exspectandi seminis illius professio est. Quisquis circumciditur, semen quod Abrahae promissum est, etsi non conscientia, signo tamen illo, venturum, se exspectare profitetur. At ille, scilicet Christus, jam venit, jam natus est, jam illo dato in benedictionem cunctis gentibus veritas Dei impleta est: igitur quisquis adhuc circumciditur, venisse negat eum, quem tali signo venturum se exspectare pronuntiat, et perinde illum qui jam venit utique Christum esse denegat. Recte itaque et veraciter Apostolus: Si circumcidamini, inquit, Christus vobis nihil proderit
1.5.32
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXII. 90 Item de circumcisione et cur infans octo dierum jussus est circumcidi.
1.5.32
Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Praeter illud quod circumcisionis signum pro testimonio erat genti illi, quia fidem haberet venturi seminis Abrahae, id est Christi, in eo quoque mysterium est, quod non quocunque, sed octavo die circumcidetur, inquit, infans in vobis. Octavus namque dies infantis, octavam significat aetatem mundi, qua circumcidetur infans, id est, exspoliabitur orbis omni corruptione mortalitatis, et novus erit mundus, universali resurrectione regeneratus. Illi enim qui digni habebuntur saeculo illo et ex mortuis resurrectione non nubent, neque nubentur, neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis erunt, et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis. Bene ergo infans octo dierum circumcidi jubetur, quia videlicet, quod circumcisio signat, octava aetate mundi perficietur. Omne masculinum in generationibus vestris tam advena, quam emptitius circumcidetur, et qui non fuerit de stirpe vestra, subauditur: si in vestram voluerit transire coloniam. Sic enim in Exodo cum dixisset: Haec est religio phase, advena et mercenarius non edent ex eo, etc., continuo subsecutus, ait: Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere phase Domino, circumcidetur prius omne masculinum ejus, eritque sicut indigena terrae. Tales instantissime perquirebant Pharisaei, ut in carne eorum gloriarentur, quibus Dominus dicit: Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum. Et cum factus fuerit, facitis eum filium perditionis duplo quam vos. Lustrantes enim totum orbem propter negotiationes et diversa lucra, quae tam a discipulis indigenis captabant, quam a peregrinis, per imaginem sanctitatis studii, habebant de gentibus facere proselytum, id est, advenam circumcisum miscere populo Dei. Sed qui ante dum esset ethnicus, simpliciter erraverat, et erat semel filius perditionis, videns magistrorum vitia, et intelligens destruere eos opere, quod verbis docebant, revertebatur ad vomitum suum et gentilis factus majore erat poena dignus. Erit pactum meum in carne vestra, in foedus aeternum. Hoc dicto Judaei carnis circumcisionem defendere contendunt, quia videlicet dictum in foedus aeternum, tanquam hoc idem sit ac si diceretur: Exercendae circumcisionis ritum servabitis in aeternum. Sed jam supra dictum est, non foedus circumcisionem, sed foederis esse signum: Circumcidetis, inquit, carnem praeputii vestri, ut sit signum foederis inter me et vos. Alias autem quomodo circumcidendi ritus aeternus esse poterit, cum sine dubio nascendi vel generandi successio finem habitura sit. Igitur, quod ait, erit pactum meum in carne vestra in foedus aeternum, sensu supradicto, ad Deum qui vera caro de carne illorum est, respicit Christum mediatorem Dei et hominum, in quo veraciter pactum foedus est aeternum, quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, in quo omnes inimicitiae dissolutae, et coelestia cum terrestribus pacificata sunt.
1.5.33
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXIII. De eo quod dictum est: « Masculus cujus praeputii caro, » etc., et quid ante adventum Christi circumcisio contulerit.
1.5.33
Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Tanquam diceret: Masculus qui supra dictum foederis mei signum non susceperit, id est, non circumcidit carnem praeputii sui, ille fidem seminis tui negavit. Porro, sine fide seminis tui, quod est Christus, salvari impossibile est. Delebitur igitur anima illa de populis suis, id est, non connumerabitur inter populos quorum te patrem constitui. Quare? Videlicet quia pactum meum irritum fecit, id est, quia in Adam praevaricatus est, cujus tunc erat in lumbis, et tunc exortus, praevaricationem illius quam tuam fidem sequi, et imitationem peccati quam exspectationem seminis tui, suscipere maluit. Unde enim inter Deum et homines inimicitiae, nisi quia primus homo pactum Dei in paradiso praevaricatus est? Ergo qui non accipit ejus testimonium, per quem solum illae inimicitiae solvuntur, qui, inquam, non signatus est ante adventum ejus signaculo, quale tunc positum fuit: et qui non signatur post adventum ejus signaculo ipsius, quale nunc positum est, merito perit pro eadem culpa primae praevaricationis. Quaerat nunc aliquis: Cur ergo sancti patres ante adventum Christi non introibant in regnum Dei, si per fidem Christi in circumcisione fuerant justificati et ipsi? Ad quod e diversorespondemus: Cur sacramentis sanctae Ecclesiae, verbi gratia, corporis et sanguinis Domini communioni non admittuntur catechumeni nostri? Nonne corde credunt, et ore confitentur fidem Christi? Videlicet, inquis, quia nondum sacro fonte sunt regenerati. Ita plane veteres sancti, idcirco ab illa coelesti gloria non debebant in communionem gloriae et visionis recipi divinae claritatis, nec fas erat ut inter candorem innocentiae vel claritatis angelicae reciperentur qualescunque humani generis justitiae, quae omnes, testante Isaia, sic erant sicut pannus menstruatae, nisi prius lotae essent sanguinis et aquae de Christi latere profluentis inundatione.
1.5.34
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXIV De eo quod dictum est: « Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. »
1.5.34
Dixit quoque ad Abram: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram, et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium, cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum ex eo orientur. Sublato uno elemento, id est i, addita est e littera quae per a legitur, et vocata est Saraa. Idioma namque, ut supra jam dictum est, linquae Hebraeis est per e quidem scribere, sed per a legere, sicut e contrario a litteram saepe per e pronuntiant. Porro Sarai interpretatur princeps mea. Sara princeps absolute. Causa autem immutati nominis eadem huic quae et Abrahae est. Illa namque Hierusalem quae sursum est, quae libera, et mater omnium nostrum est, antequam nasceretur verus Isaac, id est, risus, scilicet, Dominus noster Jesus Christus, risus noster et gaudium nostrum, unius princeps erat populi Judaeorum. Nam nos gentes, ut ait Apostolus, eramus illo in tempore sine Christo, et alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, 91 promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. At nunc jam non sumus hospites et advenae: sed sumus cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum. Itaque sicut jam non Abram, sed Abraham, id est, pater multarum gentium, sic jam non dicitur Sarai, id est, princeps mea, quae dictio solius esset populi Judaeorum, sed Sara, id est, princeps, ut subauditur, multarum gentium. Nam, sicut Abraham pater, sic et pater eamdem fidem mater nostra Sara est. Daboque tibi, inquit, ex ea filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, subauditur, per ipsum semen unum, in quo et tu eris, ut jam dixi, pater multarum gentium: Christum enim praenuntiat in Isaac, qui est utique in nationes, quia per fidem ejus et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est. Proinde cum dicit, cui benedicturus sum, nihilominus subaudiendum est, ita ut benedictio ejus redundet in omnes gentes, sicut jam praedixi tibi quia in te benedicentur universae cognationes terrae. Ex eo reges populorum orientur, inquit, subauditur, per fidem. Nam, secundum carnem ex Isaac, populorum quidem, scilicet, Israel et Edom reges orti sunt, sed hoc majus et laudabilius est, magisque ad promissiones magnifici oris Domini pertinet, quod ex semine Abrahae secundum Isaac per fidem Christi renati sunt gentium reges, vel quam plurimi Ecclesiarum idonei rectores.
1.5.35
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXV. De risu Abrahae dicentis in corde suo: « Putasne centenario nascetur filius? »
1.5.35
Cecidit Abraham pronus in faciem, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Dixitque ad Dominum: Utinam Ismael vivat coram te. O virum aeterno risu vere dignum, et sempiternae jucunditati bene praeparatum, quia ita cecidit in faciem ut rideret, ita risit ut in faciem caderet, illius utique adorans omnipotentiam cujus in promissione audierat singularem gratiam. Putasne, inquit, centenario nascetur filius? subauditur, talis futurus, et nascetur de Sara nonagenaria? quae cum per aetatem debuit parere, sterilis erat. Hoc enim subaudiendum est, praesertim, cum post obitum Sarae, et cum jam uxorem duxisset Isaac, jamque adultus, non dubitavit idem Abraham ducere uxorem nomine Cethuram, nec frustra, quippe, de qua suscepit filiorum copiam. Ergo putasne quod in corde suo dixit, non dubitando, sed suam ipse felicitatem ineffabiliter admirando. Quod vero ore proprio ad Dominum dixit, Utinam Ismael vivat coram te, plane reverentis et pudorati animi est, confitentis illud quod permittebatur longe abundantius esse, quam petere ipse auderet. Et ait Dominus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac; et caetera. Imperiosa haec sermonis Dei repetitio est, notam fidem hominis excitantis, ut aures audiendi habeat, nec humilitate nimia dissimulet audita grandia. Sara, inquit, uxor tua pariet tibi filium, sicut jam dixi, quia tu risisti, quod subaudiendum est, vocabitur nomen ejus Isaac, quia revera ridebit in novissimo generositas tua. Isaac namque risus interpretatur. Quo nomine recte seminis Abrahae, qui est Christus, felix nativitas significatur, qui universitati sanctorum, quorum ex carne vera caro, et verus homo ipse est sempiterni risus et interminabilis gaudii causa est. De quo idem ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quod gaudium vel quem risum, omnium pulchre unus illorum praegustavit, clausus adhuc in utero, dicente matre ejus ad Mariam: Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Eorum omnium, cum sint unum corpus et unus spiritus, mystice haec vox est: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Et est sensus: Hactenus cum floreret rerum status, temporibus regum nobilium, non venit Christus, nunc senium quoddam generis Abraham, Ablatum est enim sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus; putasne ergo nunc veniet qui mittendus est? Putas, videbo? Putas, durabo? Putas, hic me inveniet illa nativitas? Eorum namque hujusmodi suspiria, Simeonis exspectatio satis indicat, qui in desiderio cordis sui responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Dominum. Christum igitur Isaac et nomine signat et munere, quia et senibus parentibus datus, et a risu nomen sortitus est.
1.5.36
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXVI. De eo quod dictum est: « Super Ismael quoque exandivi te, » et quomodo intelligendum sit: « Pactum vero meum statuam ad Isaac. »
1.5.36
Super Ismael quoque exaudivi te: Ecce benedicam ei, et augebo et multiplicabo eum valde. Duodecim duces generabit, faciamque illum in gentem magnam: Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. Utrum Ismael in persona sua ad sortem electorum pertineat et vivat coram Domino, juxta petitionem patris dicentis, Utinam Ismael vivat coram te, praesertim quia respondit Dominus, Super Ismael quoque exaudivi te, ecce benedicam ei, etc., alterius nobis Scripturae auctoritate certum non est. Nusquam enim tale quid de Isaac et Ismael Scriptura patenter edicit, quale est illud: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quamvis haec eadem Scriptura dicat: Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: Ejice ancillam hanc et filium ejus, non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. Et eumdem ludum Apostolus persecutionem vocat, dicendo: Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus est, persequebatur eum, qui secundum Spiritum, ita et nunc. Non tamen omnino consequens est, quod a Deo productus vel ejectus sit, praesertim cum post pusillum ibidem scriptum sit: Exaudivit autem Deus vocem pueri de loco in quo erat. Tradunt quidem Hebraei ludum illum ejusmodi fuisse, quod idola luto fecerit, juxta quod alibi scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Sed et e diverso dicunt alii quod adversus Isaac, quasi majoris aetatis, joco sibi et ludo primogenita vindicaret. Sed de hoc alias. Nunc illud dictum sit, quamvis reproborum typum gesserit, non omnino consequens vel constans esse, quod et ipse in sua persona a Deo reprobatus sit, dicente illo: Super Ismael quoque exaudivi te, quia dixerat Abraham: Utinam vivat Ismael coram te. Duodecim, inquit, duces generabit. Hi duces, id est, filii ejus inferius sunt descripti. Primo genitus Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, Masma quoque, et Duma, et Massa, et Hadar, et Thema, Jethur, et Naphis, et Cedma. Lactum vero statuam ad Isaac. Pactum nec hoc loco circumcisionem vult intelligi, 92 quae potius, ut supra jam dictum est, signum est pacti. Nam et Ismael circumcisus fuit. Sequitur enim: Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham: tulit autem Abraham Ismaelem filium suum, et omnes vernaculos domus suae, et circumcidit, etc. Ergo pactum, quod proprie est ad Isaac, redemptio vel reconciliatio generis humani est, quam in Isaac per Christum fieri statutum est ab eo qui promisit: statutum, inquam, quia fidelis est, et propositum ejus infirmari non potest.
1.5.37
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXVII. De centesimo aetatis anno Abrahae, quo natus est Isaac, et quod ubi nasciturus jam datur, Trinitatis mysterium in forma angelorum se homini manifestare dignatur.
1.5.37
Apparuit iterum Dominus ei in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui, in ipso fervore diei. Hic annus aetatis Abrahae centesimus ad illam secundum Divinitatis consilium respicit plenitudinem temporis, de qua dicit Apostolus: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum sub lege, ut eos, qui sublege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Proinde totus illi festivus atque solennis, et divinis est revelationibus, maxime, quia quam hactenus vidisse non legitur figuram sanctae Trinitatis, hoc tempore videre meruit. Ecce enim apparuit, inquit Scriptura, iterum ei Deus in convalle Mambre sedenti, in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque sublevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui et adoravit in terra, et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, etc. Ubi nasciturus Isaac, non jam solum, ut ante promittitur, sed et datur, Trinitatis mysterium in forma trium angelorum, se homini manifestare dignatur, quia videlicet ubi Christus nascitur ex semine Abrahae, ejusdem Christi Filii Dei incarnationem praesentia suae majestatis, tota Trinitas, in hospitio virginei ventris operatur: et exinde nomen ejusdem Trinitatis, nomen Patris et Filii et Spiritus sancti toto mundo publica praedicatione declaratur. Nam Pater est qui virginem impraegnat; Filius, qui natura induitur humana, Spiritus sanctus, cujus operatione concipit virgo, quae virum non noverat. Sed jam ipsa litterae sequamur vestigia. Apparuit, inquit, iterum. Incertum reliquit quanto intervallo post illa quae supra narrata sunt, hoc factum sit: sed certum tamen est quod brevissimum tempus interfuerit. Nam et in praecedenti visione, cum dixisset Deus, Pactum vero meum statuam ad Isaac, addidit continuo, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero: et in hac iterum dicit: Revertens veniam ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium: potest tamen intelligi, quod ait in ipso fervore diei, idem esse ac si diceretur in fervore ipsius diei, subauditur, cujus praecedente nocte apparuerat, et de circumcisione mandatum dederat illi.
1.5.38
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER QUINTUS. (Gen. cap. XII-XVIII.) CAPUT XXXVIII. Quid significet, quod tunc apud hominem, angeli, sive Deus in angelis tam familiariter hospitatus est, et pene nihil a consueta hospitalitate susceptio illa differt.
1.5.38
In ipso, inquit, fervore diei. Satius exprimi non potuit qualitas vel proprietas ejus quae nunc apparuit visionis. Idem enim est, ac si dictum fuisset: Non jam in usu noctis, non in aliqua spirituali solummodo visione, sed homine, hujus solis in aspectu oculorum vel sensu communi. Nam revera ad communes pertinent sensus cuncta haec quae in hac visione narrantur. Cumque sublevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum, et caetera, usque ad id quod dicitur: Igitur pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur. Quidnam est in quo haec acta vel dicta coelestium hospitum in communi schemate, sive omnimodo gestu differant hominum apud amicos suos hospitantium? Ille hospitalis Pater familias currens in occursum quasi hominum, prae lassitudine tecto et refectione indigentium: Afferam, inquit, pauxillam aquae, ut laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis. Quid humanius homini diceres, quem prae labore itineris et inanitate ventris pene deficere, debilis vel concisus anhelitus proderet? Item quid pronius responderent fessi viatores, de bono, et comi hospite laetantes? Fac, inquit, ut locutus es. Festinanter ille ad Saram, tanquam pro amicis esurientibus: Accelera, inquit, et tria sata farinae simul commisce, et fac subcinericios panes. Currit ipse ad armentum et tollit vitulum tenerrimum et occidit, datque puero. Qui festinavit et coxit illum. Apponit tandem coenam opimam, butyrum et lac et vitulum quem coxerat: ipse vero stat coram eis edentibus et bibentibus, secundum morem vel disciplinam ministrantium. Tunc illi, ut mos est bene refectis hospitibus, exhilarati ac laetabundi: Ubi est, inquiunt, Sara uxor tua? Ac deinceps unus qui in rebus illis erat Dominus Deus: Revertens, inquit, veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit Sara filium. Sic omnino loqui solet homo, qui semper in incertitudine est futurorum, e ipsius vitae suae. Veniam ad te, vita comite, id est, veniam ad te, si vita comes fuerit. Risit Sara, videlicet pudibunda mulier tanquam venerandos erubescens homines. Postquam, inquit, consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Desierant enim illi fieri muliebria, id est, menstrua, scilicet, secundum aetatem, prae raritate sanguinis. Unde et duplex videbatur importunitas concipiendi vel pariendi ei, quae et cum sanguine abundaret, fuerat sterilis. Perterritae et dicenti: Non risi jucundius, adhuc imminens Dominus, Non est inquit, ita, sed risisti. Apud Lot quoque pene, idem quod homines dicunt et faciunt, angeli vocati ad hospitium, Minime, inquiunt, sed in platea manebimus, vixque compulsi divertunt ad eum. Ille quoque ingressis fecit convivium, coxit azyma, et comederunt. Quid, inquam, hic est quod discrepet ab hominum confabulatione, vel consultatione communi? Nam levia sunt haec aut ludicra. Non utique, sed Dei et hominis vere filii Dei, et vere Filii hominis vera et sancta sunt praeconia. Quid enim tunc parabatur, nisi ut Isaac nasceretur, in typum ejus, qui cum fecerit terram in sempiterno tempore, et impleverit eam pecudibus 93, etenim ea quae sunt, omnia per eum facta sunt, post haec in terra, videndus, et cum homibus erat conservaturus. At ille non utcunque videndus, non quomodocunque cum hominibus erat conversaturus, sed in veritate humanae substantiae, vere de femina conceptus et natus, verus homo, vera caro factus erat in nobis habitaturus. In nobis, inquam, per omnia, utpote de suis invisibilibus, ad nostra visibilia profectus. Habitavit enim in nobis, cum in illo femineae secreto naturae, de quo nos non sine peccato processimus singuli, decem non mensibus absque peccati contagione hospitatus est, et inde tanquam sponsus de thalamo suo procedens, in sole posuit tabernaculum suum, tenera ut infans circumdatus carne, et vagitus emittens infantiae, factus sub lege, subditusque Joseph et Mariae, circumcisus et tanquam peccator legali hostia mundatus, passus famem, et fraudem tentatoris perferens, persecutionesque hominum sustinens, et contristatus usque ad mortem, de loco ad locum fugiens, ad extremum autem factus obediens usque ad mortem. Recte igitur et pulchre dum illud praesignatur, jam coelestia terrenis conjunguntur: ita ut in nullo coelestes spiritus dissimiles se exhibeant hominibus in colloquio, in convictu, in omnimodo, tam dictorum quam factorum, gestu vel habitu. Et notandum in hac lectione, verba secundum numeros variari, id est, nunc alia singulariter, nunc alia pluraliter dici. Cujus varietatis haec ratio est. Ubi dicuntur vel aguntur ea quae ad Deum pertinent, omnia dicuntur singulariter: ubi inter hospites pene sola sonant humana, dicuntur omnia pluraliter. Nam ut manifestius fiat quod dicitur, ubi adorat Abraham; non pluraliter dicit: Domini mei, si inveni gratiam in oculis vestris, ne transeatis servum vestrum; sed singulariter: Domine, inquit, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, quia videlicet unus in tribus personis Dominus vel Deus est, qui singulariter et solus adorandus est. Ubi autem offert quod non Dei, sed hospitum est, loquitur pluraliter: Sed afferam pauxillum aquae, ut laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore, et confortate cor vestrum, et postea transibitis. Item ubi jucundi et bene refecti de Sara interrogant, scriptum est pluraliter, dixerunt: Ubi est Sara uxor tua? ubi autem continuo promittitur, quod dare vel facere solius Dei est, singulariter scriptum est: Revertens veniam ad te, et habebit Sara filium.

Intertext edge

Open linked passage

Note