Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
De Trinitate et operibus ejus
ejus 1.7.30
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10873 Detreto
1.7.1
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT PRIMUM. De generationibus Isaac, quod ipsae aliter sint generationes Isaac, et aliter generationes Christi.
1.7.1
Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac. Quas hic Moyses generationes dicit Isaac usque ad sua tempora digesturus, ipsas evangelista Matthaeus Jesu Christi Filii Dei generationes appellans usque ad ipsum pene continuat. Praemisso namque frontis titulo, liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, protinus a praesenti capitulo sacram genealogiam sic inchoat: Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Porro aliter hujus atque aliter illius generationes sunt. Nam illius videlicet Jesu Christi generationes praecedentes magis secundum fidem, quam secundum carnem observatae: et econtra hujus, scilicet Isaac generationes magis secundum carnem quam secundum fidem succedentes digestae sunt. Unde et illic ad summum generatione carnis deficit, nec enim dictum est, aut dici debuit: Joseph autem genuit Jesum, qui vocatur Christus, sed Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Econtra hic generatio fluxae carnis, dum impetrato Rebeccae conceptu colliduntur in utero ejus parvuli, de quibus recte dicat Deus, Jacob dilexi, Esau autem odio habu. Igitur quia generationes Isaac, quem genuit Abraham, generationes sunt Jesu Christi filii David, filii Abraham, prosequamur eas et tanquam generatione Judaeorum, secundum carnem, qua illi filii Abrahae sunt, et tanquam generationes gentium, secundum fidem, qua idem Abraham, per Christum pater est multarum gentium.
1.7.2
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT II. 113 De eo quod Isaac quadragenarius duxit uxorem, et in tabernaculum Sarae introduxit.
1.7.2
Isaac cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae, sed collidebantur in utero ejus parvuli. Sara nonagenaria peperit Isaac, eademque vixit centum viginti septem annis et mortua est; Isaac vero cum quadraginta esset annorum, uxorem duxit Rebeccam. Ergo tribus annis ante nuptias Rebeccae, Sara defuncta est. Sic procul dubio ante passionem Christi, qua praedicationis evangelicae gratiam ille copulavit, tribus annis a diebus vel baptismo Joannis, mortua est lex et prophetia, non sibi, sed Judaeis, testante ipso cum dicit: Lex et prophetae usque ad Joannem prophetaverunt. Nam ex quo praesentem et testimonio Joannis declaratum Christum Filium Dei vivi blasphemare coeperunt, reliquit omnis sanctitas, omnisque vita iniquos coetus eorum, eo quod essent concilium vanitatis, et ecclesia malignantium, praeter paucos, qui fidem retinentes Abrahae, tabernaculum Sarae esse meruerunt. De qualibus in psalmo dicitur: In circuitu ejus tabernaculum ejus. In hoc tabernaculum introduxit Isaac Rebeccam, et accepit uxorem, id est apertis illorum sensibus immisit Christus spiritualem Scripturarum intellectum, et novam sibi instituit Ecclesiam. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Sed collidebantur in utero ejus parvuli. Quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere!
1.7.3
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT III. Cur sterilem Dominus filio Abrahae praeparaverit.
1.7.3
Quia Dei donum erat, et non ex hominibus, ut in semine Abrahae omnes gentes benedicerentur, decebat sic ad dandum extendi manum Dei, ut ad cognoscendum non dormitaret ingratitudo hominis. Quid autem in re hujusmodi melius erudiret fidem, vel obstrueret os omnium, quam vel sterilitas feminarum? Bene igitur praeparavit quidem Rebeccam providentia Dei, nec falsus est servus Abrahae, dicendo: ipsa est quam praeparasti, Domine, filio domini mei: verumtamen talem praeparavit, in qua non posset omnis caro, sed sola fides coram Deo gloriari: sterilem namque uterum providit; nam ne putes casu id actum, considerandum adhuc quod non solus Isaac, nec solus Abraham, sed tres ordine continuo principes populorum, et columnae Patrum Abraham, Isaac et Jacob steriles conjuges sortiti sunt, Abraham Saram, Isaac Rebeccam, Jacob Rachelem pro qua servivit, quam et pene solam vocat uxorem suam. Unde quia fetus illarum, scilicet Isaac, Jacob et Joseph, non filii carnis, sed filii sunt promissionis, recte in illis ejus seminis Abrahae, quod est Christus, in quo tota promissionis summa consistit, figura maxime praefulgere comprobatur, quia videlicet in typum illius, et Isaac immolatus est, et Jacob servivit, et Joseph venditus atque appellatus post carcerem salvator mundi, liberavit Aegyptum a periculo famis. Deprecantem igitur Isaac pro uxore sua exaudivit Dominus, quia videlicet sic ipse providerat, et sic praeparaverat, ut fides oratione adjuvaretur, et praedestinatio seminis deprecatione sterilitatis adimpleretur. Hoc dicto, Scriptura confestim ex adverso subjungit: Sed collidebantur in utero ejus parvuli. Quod est dicere: Conceptus quidem materia erat gaudii, sed gaudium conceptionis conturbabat dolor materni uteri. Collidebantur autem parvuli non in contentione, vel scientia certandi, sive affectione vincendi; sed eodem Dei nutu permoti, quo non solum irrationabilia pecora, verum etiam inanimata elementa praesagio futurorum promoveri solent, aut permutari, qualia jam saepe facta, et adhuc majora futura sunt, testante Domino cum dicit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione maris et fluctuum. Sed juxta mysticum sensum in utero matris collidebantur parvuli, quod in Actibus apostolorum factum est: gentiles namque admissos, Judaei propellere contendebant, saluti eorum invidentes.
1.7.4
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT IV. De eo quod dictum est: « Duae gentes in utero tuo, » et caetera, et quid spiritualiter significent.
1.7.4
Perrexitque ut consuleret Dominum. Qui respondens ait: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major minori serviet. Locum hunc timendum esse homini, et cum reverentia tractandum, Apostolus clamat, cum dicit: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Dixerat enim cum nondum nati fuerunt, aut aliquid egerunt boni aut mali, ut secundum electionem Dei propositum maneret, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est ei, quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid autem tractabat cum haec diceret Apostolus? Divisionem utique et collisionem filiorum carnis, et filiorum promissionis, scilicet quod non omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae: neque quia semen sunt Abrahae omnes filii. Unde testimonium Scripturae subnectens: sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen, id est non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Igitur cum hac auctoritate Apostoli, in ista parvulorum collisione, illam intelligimus praefiguratam esse collisionem filiorum carnis et filiorum promissionis, quae protinus innotuit ubi verus Isaac, scilicet Dominus Jesus Christus, matrem omnium nostrum, sanctam Scripturam, secundum quam Deo renascimur, in conjugium suum, id est evangelicae praedicationis usum assumpsit. Tunc Aalma, id est, abscondita virgo, illa pulcherrima quae sterilis fuerat, scilicet sapientia, sive legis prophetarumque doctrina quae nihil ad perfectum adduxerat, quandiu virum Christum non habuerat, geminos concepit, id est amota occidente littera, per Spiritum vivificantem omnem animam hominis ambivit, Judaei primum et Graeci. Geminos, inquam, concepit, id est Judaeos pariter et gentiles, nihil inter hos et illos discernens, ad vitam vocavit. Hoc est Rebecca illa quod interpretatur patientia. Nam de hoc evangelicae gratiae utero, et Apostolus dicit: Quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit. De his verissime dictum est: Populus populum superabit, et major serviet 114 minori. Populus namque qui de gentibus venit, Judaico populo secundum vocationis ordinem recte minor dicitur, qui hospes testamentorum erat et promissionis, et sine Deo in hoc mundo. Nam ille major est, cujus, ut idem Apostolus ait, adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium et promissa, cujus patres ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Quomodo autem minor majorem superaverit, et supplantaverit, et major servierit minori, et juxta historiam notum est, quia percussit David Edom, et tributarium fecit. Et juxta spiritualem sensum pulchre Apostolus in eadem epistola per similitudinem ostendit olivae et oleastri. Fracti sunt, inquit, naturales rami, et tu cum esses oleaster, contra naturam insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es. Propter incredulitatem fracti sunt, tu autem fide sta. Ergo majorem incredulitate fractum, et minor in fide stans superavit, et major servit minori, dum oleastro naturalis olivae ramus in societatem cedit radicis olivae et pinguedinis.
1.7.5
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT V. De geminorum ortu: quidque significet quod junior prioris tenuerit plantam.
1.7.5
Jam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. Qui prius egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus, vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu, et idcirco appellavit eum Jacob. Quia rufus erat, idcirco vocatum est nomen ejus Esau, quod interpretatur rubeus. Nam quia totus erat in morem pellis hispidus, idcirco vocatus est Seir, id est pilosus. Utriusque schema vel habitus prodidit, quis et in utero princeps fuisset duelli, et post uterum intentator futurus esset inimicitiarum vel odii, quisve et in utero superasset, et post uterum victoriae palmam juste repetiturus esset. Nam sicut ille rufus, et hispidus prior egressus est, sic et in utero prior cum fratre collisus est, et post uterum fratri quieto mortem machinaturus erat, et sicut iste lenis erat ab utero protinus sequens plantam fratris erat cum lenitate et modestia, nulla vi sive injustitia, sicut subsequenter ipsa declarabit Scriptura. Porro juxta allegoriam, tempus pariendi, tempus est auditu verbi conceptam fidem profitendi. Unde et Apostolus, qui jam eo usque Galatas parturierat ut bene crederent et bene currerent, quia subversi a pseudo- apostolis et fascinati fuerant non credere veritati, ita ut recte diceretur ante illorum oculos Jesus Christus proscriptus, in eis crucifixus, materno dolore affectus, dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Tunc ille qui prior egressus est, id est, qui de prioratu contendebat, et cui primum Dei verbum loqui oportebat, rufus egressus est, et hispidus, id est sanguine Christi pollutus, et intractabilis asperis moribus. Et hic talis non bene egressus est, sed male, juxta quod in psalmo scriptum, et de haereticis quoque intelligendum est: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa, etc. Sequens vero gentium populus egressus quidem est, de credulitate cordis ad confessionem oris: Corde enim credit ad justitiam, ore autem confitetur ad salutem, sed de matris affectibus egressus non est, quemadmodum nec ille lenis et simplex. Rebecca namque diligebat Jacob.
1.7.6
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT VI. Quod Isaac Esau, Rebecca vero Jacob dilexerit, quodque ille primogenita vendiderit.
1.7.6
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis. Quia junior prioris plantam tenuerat, jam victor in oculis Dei, qui occultae pugnae solus spectator et judex fuerat, protinus narrandum fuit, qualiter illum supplantaverit, ut notum sit, non illum qui supplantavit victorem injuste, sed eum qui sic supplantari potuit, victum judicari juste in conspectu ejus qui dixit: Populus populum superabit, et major serviet minori. Factus est, inquit, Esau vir gnarus venandi, et homo agricola; Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis. Ecce jam in studiis horum tanta diversitas quanta Cain et Abel studia fuere dissimilia. Nam et Jacob aeque ut Abel simplex, et, ut sequentia declarabunt, pastor fuit ovium; Esau autem, sicut Cain, homo agricola, et quod sequentia docebunt, invidendo fratri, licet non actu, voluntate tamen fuit fratricida. Dixit enim: Venient dies luctus patris mei, ut occidam Jacob fratrem meum. Ergone talem filium pater sanctus amare debuerat, aut oblivisci vel parvipendere poterat, quod illi fratrem minorem coeleste judicium praetulerat? Sed notandum quia differt utriusque dilectionis enuntiatio. Absolute namque Scriptura dicit: Rebecca diligebat Jacob. Conjuncte vero. Isaac, inquit, amabat Esau, subnectit enim causam eo quod de venationibus ejus vesceretur. Ergo idem est ac si hoc solum diceretur: Isaac de venationibus Esau libenter vescebatur. Nec hoc dicto consequitur quod moribus quoque ejus delectaretur: sicut de Jacob necessario conceditur, quem absolute Rebecca dilexisse dicitur: Coxit autem Jacob pulmentum. Ad quem cum venisset Esau de agro lassus, ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. Ille respondit: En morior: quid mihi proderunt primogenita? Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit Esau, et vendidit primogenita, et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. Ergo juste Jacob supplantatori omne consilium coeli et terrae palmam victoriae concedit. Nec enim fratrem suum fraude circumvenit, simplex namque erat, sed cum simplicitate columbae prudentiam habens serpentis, quale habuit pretium sapienter poscenti guloso apposuit, et quod habebat ille, manifesto nomine, sine dolo, sine vi, quae justa et legitima venditio est, vicissim flagitavit. Aiunt Hebraei a Sem primogenito Noe, quem et Melchisedech fuisse affirmant, omnes primogenitos sacerdotes exstitisse, et haec esse primogenita quae Esau Jacob vendidit. Nunc sensum allegoricum prosequamur.
1.7.7
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT VII. Quid spiritualiter ista significent.
1.7.7
En morior inquit, quid mihi proderunt primogenita? In Epistola ad Hebraeos ubi dictum est: Contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi, ne quis fornicator, aut profanus, continuo subjungitur: ut Esau qui propter unam escam 115 vendidit primogenita sua. Scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam. Ergo Judaeus qui deest gratiae Dei, in quo est radix amaritudinis, ipse est Edom ille, qui propter unam escam primogenita sua vendidit. Sed quaenam illa rufa coctio fuit, quam hic talis Edom tanta aviditate petivit, tanto dispendio comedit? Aut quando hic Jacob, id est supplantator, scilicet, gentilis populus tale pulmentum coxit? O mirum et magnum spectaculum hujusce edulii hujus rufae coctionis! Etenim sanguinea mors Christi, rufa coctio fuit Judaeis. Unde et prophetice dictum est: Saturati sunt filii, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. Nam contendentes satiari de poenis innocentis, clamaverunt Pilato dicentes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Hoc, inquam, clamaverunt contra illud, quod prophetavit gentilis lavans manus suas, et dicens: Mundus ego sum a sanguine hujus justi; vos videritis, nesciens quid loqueretur aut quid ageret, sicut nec Caiphas, quando prophetavit et dixit, quod expediret unum hominem mori pro populo. Manus quippe gentilium, illam Dominicae mortis coctionem rufam coxerunt, insistente hoc Edom ut saturaretur sicut jam dictum est et dimitteret reliquias suas parvulis suis, munditias autem manuum populo gentilium concessit, quae vera primogenita sunt. Ex tunc enim Romano imperio, cujus ille minister et vox fuit, quando dixit: Mundus ego sum a sanguine justi hujus; vos videritis; Romano, inquam, imperio primogenita cesserunt, id est, principatus sacerdotii tali commercio transivit illuc, translatus ab Edom, id est, a sanguineis Judaeis. Bene igitur Apostolus inquit: Sicut Esau qui propter unam escam primogenita sua vendidit, addens et illud: Et non incenit locum poenitentiae, quamvis cum lacrymis requisisset eam. Non enim valent illae lacrymae, quae pro temporali gloria donum coeleste ambiunt, sicut lacrymae Esau, imo sicut lacrymae Judaeorum, quando pro ruina templi vel civitatis ejulaverunt, pro peccatis autem non ploraverunt. Ergone, inquis, ille Isaac, id est risus, in quo quando videbimus, tunc vere beati erimus, talem amabat Esau, et de venationibus ejus vescebatur et illa Rebecca, sanctus et vivificans Scripturarum Spiritus, talem Jacob diligebat, qui agni Dei carnes in ara crucis coxerat? Ita plane, nec longa probatione opus est. Nempe et Christus Dominus adeo secundum humanum affectum venatorem illum dilexit, ut locum quoque venationis ejus, id est, civitatem vel templum, unde tot victimarum venationes acceperat, ruiturum praedicens veras lacrymas fuderit. Et sanctae Scripturae Spiritus, ita gentilem populum diligebat, ut quodammodo festinans ad illum diceret: Ecce ego, ecce ego ad gentem, quae non invocabat nomen meum, et multa his similia. Sed et singulariter quemque nostrum tanto haec Rebecca plus diligit, quanto simplicior quisque habitat in tabernaculis. Nam econtra, quanto quisque plus habet de Esau, tanto minus a Rebecca diligitur, id est, quanto amplius foras evagatur, tanto minus sacrae Scripturae lactatur uberibus, intusque reposito pane cibatur. Quod si etiam citius patris Isaac venator sit, id est, Christum praedicare consueverit: si per hoc quae sua sunt quaerit, non quae sunt Jesu Christi, primogenita sua vendit et Esau similis sit. Quietum vero et simplicem, ut dictum est, Rebecca diligit, valde enim quieti cordis est sacrae Scripturae ex animo conciliari. Unde est illud: Sapientia scribae in tempore otii, et qui minoratur actu, percipiet eam.
1.7.8
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT VIII. Quid significet, quod orta fame abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum.
1.7.8
Orta autem fame super terram, post eam sterilitatem, quae accidit in diebus Abrahae, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara, apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, etc. Ordo praeposterus, nec enim habitanti in Gerara, quae metropolis erat Palaestinorum apparens Deus diceret: Semini tuo dabo omnes regiones has. Ergo praepostere prius dictum est, quia abiit ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. Et deinde quod apparente et jubente sibi Domino Deo potius illuc, quam alias diverteret. Et hoc non frustra praeposteratum esse postmodum liquebit. Jam quia patet lectionis superficies, mysteriorum series continuanda est. Orta, inquit, fame post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abrahae, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. Postquam modo supradicto, Edom, ille, id est, Judaicus populus primogenita sua vendidit, orta est fames Isaac et domui ejus, id est, Christo et apostolis ejus, illa videlicet fames, de qua Propheta in psalmo loquitur: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem. Ipsi vero dispergentur ad manducandum. Non enim inveniebant canes, egregii scilicet apostoli, de quibus et alibi idem Propheta dicit: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: non, inquam, inveniebant copiam escarum apud inimicos Christi Judaeos, ex quibus et ipsi secundum carnem erant, paucos quippe ex illis manducare, id est, convertere, et sibimet incorporare poterant. Unde Petro esurienti, quia de Judaismo parum comederat, ostensum atque praeceptum est, ut gentes apprehenderet et manducaret. Vidit namque vas quoddam velut linteum quatuor initiis submitti de coelo in terram, in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia coeli, dictumque est ad eum: Surge, Petre, macta et manduca. Item: quae Deus purificavit, tu ne commune dixeris. Ex tunc qui hactenus famem patiebantur, dispersi sunt ad manducandum, et murmurantes eo quod saturati non fuissent, et dicentes: Vobis quidem primum loqui verbum Dei oportebat, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Abiit igitur Isaac in Gerara, scilicet Christus ad regem Abimelech, etc. Abiit, inquam, in istis equis suis super quos ascenderat, id est, praedicatoribus suis, quos mittebat, de quibus et alibi scriptum est: Qui ascendis super equos tuos et quadrigae tuae salvatio. Et peregrinari coepit in Gerara, id est in gentibus, quas ante nesciebat. Gerara namque metropolis erat Palaestinorum, quod interpretatur ruentium, significatque Romam vel Romanum imperium, quondam caput pereuntium. Abimelech pater meus rex, vel patris mei regnum, bene multitudinem significat gentium, non quod pridem sic essent, sed quia ex tunc sic factum est, ut eas recte tali nomine Christus appellaret.
1.7.9
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT IX. 116 Quod timuerit Isaac confiteri Rebeccam sibi sociatam esse conjugio.
1.7.9
Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi, etc. Secundum hunc sensum mysticum ordo litterae, ut ante jam diximus, praeposteratus est: etenim postquam ad gentes conversi sunt Christi apostoli, non quo volebant ipsi, proficiscebantur, sed quo vocabat eos Spiritus sanctus, verbi gratia, in Actibus apostolorum scriptum est: Quia vetiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum in Asia, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Jesu. Cum autem descendissent Troadem, visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum dicens: Transiens in Macedoniam adjuva nos. Et profecti sunt in Macedoniam, certi facti quia vocasset eos Deus evangelizare eis. Igitur in Aegyptum descendere vetitus Isaac, habitavit in Gerara. Sed interrogatus a viris loci illius super uxore sua, dixit: Soror mea est. Timuerat enim profiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne interficerent eum propter pulchritudinem illius. Sic plane persecutione urgente fideles timebant palam evangelicam celebrare gratiam, et in latibulis se continentes, agebant tamen ut poterant religionem Christianam, egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus, et in speluncis et in cavernis terrae. Sed et illuc usque perscrutatus est illos, quia eis dignus non erat mundus. Sequitur ergo: Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. Et accersito eo ait: Perspicuum est quod uxor tua sit. Baptizantes namque clam in cryptis et caemeteriis martyrum, et caetera celebrantes ut poterant fidei sacramenta, quae pro joco erant sapientibus mundi, quorum sapientiam Deus stultam fecit, persaepe deprehenderunt, et ad publicum auditorium protraxerunt. Tandem et ipsi terreni principes jugum Christi susceperunt, et ejus quam prius impugnabant evangelicae fidei, vel Christianae religionis defensores esse coeperunt. Unde et protinus subditur: Praecepitque populo, dicens: Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. Nempe et primus Constantinus lege edixit quid pateretur quisquis Christiano esset molestus, et deinceps tam gladiis regum quam verbo sacerdotum Christiana religio defensatur.
1.7.10
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT X. De eo quod dictum est: « Sevit autem Isaac, » et caetera; et quod invidentes Palaestini puteos ejus obstruxerunt.
1.7.10
Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in anno isto centuplum. Benedixitque ei Dominus, et locupletatus est homo, et ibat proficiens, atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est. Habuit quoque possessionem ovium et armentorum, et familiae plurimum. Serere pacati et quieti temporis est. Vix enim aut nunquam tempore belli terra bene exculta seritur, ita praesertim ut semen in messe centuplicetur. Igitur per sationem Isaac, cujus centupla inventione locupletatus est homo, proficiens atque succrescens, et magnus vehementer effectus est, illa recte intelligitur magnificentia nominis Christi, qua in pace Ecclesiae dilatatum, et multiplicatum est semen Verbi Dei, cum sacerdotali auctoritate concurrente potestate imperiali, scilicet ut liceret operariis Evangelii exire ad seminandum, et non liceret adversariis Christi latissimum totius orbis erroribus suis vindicare agrum. Ob haec invidentes ei Palaestini, omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo intantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde. Postquam magnificentia nominis Christi Romanum quoque cepit imperium, et idola contempta sunt, invidia suborta est haereticorum, per quos diabolus, quia non poterat vi persecutionis exstirpare Evangelium, veritatem corrumpere conatus est Scripturarum. Bene ergo postquam magnus factus est vehementer nimis, ob hoc, inquit, invidentes Palaestini sive Philisthiim quod interpretatur positione cadentes, omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt implentes humo: nam putei, quos foderant servi patris Christi Dei, omnes Scripturae sanctae sunt, quas condiderunt Moyses et prophetae, atque apostoli omnes servi Dei. Hos puteos, id est has Scripturas, quantum in ipsis fuit, haeretici illo tempore obturaverunt, ut non facile inveniri posset ubinam esset doctrina veritatis, intantum ut diceret ipse Abimelech: Recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde. Intantum namque aucta est invida haereticorum vis ut regum quoque et imperatorum corda obtineret, eorumque gladiis utens, pene atrocius quam gentilium error in Christianos desaeviret. Porro quod dicit Abimelech, quia potentior nostri factus es valde, juxta hunc eumdem sensum constans est; etenim terreno imperio potentius factum est in gentibus coeleste imperium intantum ut feros principes et barbaras nationes, quas imperatorum gladius non attingeret, sacerdotum lingua liget, et latius Romanae Ecclesiae pontifices quam Romani imperii dominentur Caesares. Quamvis enim multis aucta victoriis Roma jus imperii sui terra marique protulerit, minus tamen est quod illi bellicus labor subdidit, quam quod pax Christiana subjecit.
1.7.11
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XI. Quid significet, quod pro duobus quidem puteis pastores Gerarae contenderint, de tertio vero non; et quod Abimelech amicique ejus cum Isaac foedus inierint.
1.7.11
Et ille discedens, ut venirent ad torrentem Gerarae, etc. Ab haereticis discedit Christus; nihil enim cum Deo, nihil cum Christo aut cum Spiritu sancto illi operantur, sed totum quidquid illorum est, diabolo relinquitur. Ipse autem Christus ad torrentem, id est ad auctores Scripturarum, proficiscitur, ad eos qui de coelo imbrem exspectant, quem et suscipientes in magnum excrescunt torrentem. Rursum, inquit, fodit alios puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthiim. Semper enim quaecunque haeresis exsurgat, semper utique et praesto Christus adest, et de suis aliquos praeparat, scientia et sermone ornatos munere suo, qui stare valeant adversus loquaces haereticos, et mera veritate Scripturarum sitientes potare parvulos. Appellavitque eos eisdem nominibus quibus pater ante appellaverat, id est, eadem veritate, eodem Spiritu 117 veritatis fecit eos intelligere Scripturas, quo auctores illarum, quos Pater ante adventum Filii miserat, et quos ipsi Filio dederat, scripserunt eas. Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: Nostra est aqua. Quos foderunt servi patris ejus illos replentes obturaverunt, quos vero servi illius foderunt, non quidem obturaverunt, sed pro illis jurgati sunt et contenderunt. Sic profecto haeretici sacras Scripturas, quae maxima ex parte ante adventum Christi conscriptae sunt, terrenis sensibus suis obturaverunt; quae autem ab adventu, sive a passione ve resurrectione Filii, sacramenta vivae aquae, id est, charismata Spiritus sancti data sunt, non quidem obstruxerunt, sed pro illis contenderunt, dicentes: Nostra est aqua, quod est dicere: Nostra sacramenta vera sunt sacramenta, nos quod damus sanctum est, vitale et vivificum est, apud nos solos Ecclesia est. Hoc dicentes mentiuntur pastores, non enim in angulo uno terrae vel in parte cujusquam haeresiarchae conclusa vel coangustata, sed in omnes gentes diffusa credi debet Ecclesia, juxta quod Filio promisit Deus Pater loquens in Propheta: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Sunt autem putei tres, quos servi hujus Isaac foderunt. Tria namque sunt sancti Spiritus charismata: baptisma scilicet, et impositio manuum, et renovatio cunctorum in generali resurrectione mortuorum, juxta quae et David in typum Christi et Ecclesiae, sicut jam alias diximus tertio rex unctus est. Et pro duobus quidem, pastores illi contendunt, pro tertio vero non contendunt, quia videlicet de baptismo, et de impositione manuum rixantur nunc haeretici, sibique vindicando contendunt. Ubi autem universali regeneratione immutabuntur, rixari non poterunt, contendere non audebunt. Itaque vocavit nomen ejus Latitudo dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. Denique inter calumnias et inimicitias dilatatur Christus et Ecclesia ejus, et super omnem terram crescit magnificentia nominis ejus. Ascendit autem ex illo loco, in Bersabee, ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui, etc. Futurum hoc est in fine saeculi ut sopitis cunctis jurgiis, tam Judaeorum quam haereticorum, ascendat et altare suum aedificet Christus, ubi nunc non est, et fodiat puteum abundantiae sive saturitatis reliquiis Israel, ut bibant vivam Scripturarum aquam, simulque Abimelech et Ochozath amici illius, et Phicol dux militum, simulque reges et principes, Judaei pariter et gentiles, cum Christo foedus inibunt. Ochozath, pro quo in Hebraeo habetur collegium amicorum ejus, non tam hominem significat, quam amicorum turbam, quae cum rege venerat. in quibus fuit et Phicol princeps militiae ejus. Fecit ergo eis convivium. Et post cibum et potum surgentes mane, juraverunt sibi mutuo, dimisitque eos Isaac in domum suam pacifice. Cum foedus inferint novissimum faciet illis convivium Christus in regno Patris eorum, et unumquemque dimittet in locum suum, id est, retribuet unicuique secundum opus et meritum proprium, locum vel mansionem condignam: multae enim in domo Patris sunt. Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac dicentes: Invenimus aquam. Finis omnium, quae de Isaac sunt, gratulatio est dicentium: Invenimus aquam. Et recte. Nam, ipso die quo complebuntur omnia quae de Christo sunt, laus et gratiarum actio personabit, dicentium: Quia per te, Christe, invenimus fontem aquae salientis in vitam aeternam. Unde et appellavit eum Abundatiam, et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem. Hoc loco nomen civitatis Bersabee interpreatur puteus abundantiae, sive puteus saturitatis; licet enim supra ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero, quod Sabee dicitur, asseruerimus Bersabee appellatam, tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum sin, a quo Sabee incipitur, Graecum sigma, id est, Hebraeorum samech posuit. Civitas ergo aquarum viventium, id est, electorum omnium, beata societas, puteus saturitatis, sive abundantiae vocatur, completo videlicet quod Psalmista nunc imprecatur illi dicens: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
1.7.12
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XII. De uxoribus Esau, quae ambae animum Isaac et Rebeccae offenderunt.
1.7.12
Esau vero quadragenarius duxit uxores Judith filiam Berei Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci, quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. Superioribus sermo continuandus est, ubi dictum est: Et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. Et ecce in initio narrationis filiorum, degeneratio supplanti et adhuc supplantandi Esau denotatur, qui magis ac magis declinando, minori fratri locum fecit, ut magis ac magis imminens teneret plantam ejus. Nam, sicut superius primogenita sua propter escam vendidit, sic et nunc uxores ducens alienigenas, per concupiscentias suas animum Isaac et Rebeccae offendit, quia benedictionem seminis Abrahae contempsit. Si enim in illa benedictione filios generare optasset, nequaquam duxisset uxorem de filiabus eorum, quos et Pater improbasset, et avus Abraham vitandos judicasset, et super quibus matrem Rebeccam vitae suae taederet. At ille et horum judicium contempsit, et Dei promissiones non curavit, videlicet affinitate hominum habitatorum terrae laudabilem et inclytum se posse fieri, magis quam ope vel gratia Dei. Unde et nomina cognationis eximia praesens Scriptura non omisit: Judith, inquit, filiam Berei Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci. Judith laudans, Berei putei mei, Basemath in nominibus, Elom roboreus sive quercus interpretatur. Ipsis nominibus manifeste coargui videtur quod laudari, et sine Deo ditari, nominatus esse, et in terra roborari appetens, peccatorum se affinitatibus immerserit, super quos merito irruat formido et pavor secundum nomen Hethaei, quod interpretatur formido sive pavor. Qui ergo intus a gratia Dei excidit, merito foris quoque reprobatus est, quod protinus sequens narratio declarabit.
1.7.13
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XIII. De eo quod senuerit Isaac, et cur unam tantum benedictionem habuerit.
1.7.13
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Vocavit autem Esau filium suum, et dixit ei: Fili mi. Qui respondit. Adsum. Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. Sume arma tua, pharetram et arcum, 118 et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer ut comedam, et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Hic jam praetereundum non est cur unam tantum benedictionem habuerit Isaac. Sic enim Esau ejulando dixit: Num unam tantum benedictionem habes, pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas. Dixerat namque pater: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi. Frumento et vino stabilivi eum, et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? Quaerendum ergo cur unam tantum benedictionem habuerit, quale sit frumentum et vinum, quod divisis communicari non possit, ut clarescat simul, cur eamdem benedictionem justius Jacob, quam Esau haereditate possidere debuerit. Primo dicimus non multa semina, sed unum esse semen. quod est Christus, de quo promissum fuerat Abrahae, quod in illo omnes gentes benedicerentur. Quam vero praeter illud semen benedictionem haberet pater? Necessario igitur unam tantum habuit. Erant autem duo fratres, et ex illis duo populi contra alterutrum dividendi, juxta veritatem dicentis: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur. Quomodo ergo illis divisis communicaret unum semen, quod est Christus? Ille quippe unus est, et non in divisione, sed in unitate est. Oportebat igitur alterum alteri praeferri, et praelatus est quem Deus commendavit, non quem caro et sanguis commendare volebat jure primogeniti. Ejus supplantationis praesens lectio, juxta simplicem litteram, aperta narratio est. Ipsa autem primogenita tradunt Hebraei haereditatem vel successionem fuisse sacerdotii, vel vestimenta illa sacerdotalia fuisse, de quibus hic scriptum est: Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se domi habebat, induit eum. Primogenitorum namque jure, aiunt illum fungi debuisse officio sacerdotali, et idcirco jam habuisse vestimentum sacerdotale, quo indutus Deo victimas offeret, sicut et omnes primogeniti, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
1.7.14
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XIV. Qualiter imitandum in Ecclesia sit Rebeccae exemplum, Jacob pro Esau ad benedictionem instruente.
1.7.14
Hic ergo jam et illud quaeritur, quomodo sacerdotium sic fraudulenter subreptum, ratum esse debuerit, cum lex usque hodie sit, ut quisquis invocatus ad benedictionem ordinationum accesserit, easque aliunde ascendendo rapuerit, benedictio non solum irrita judicari, sed et maledictionem illi jure debeat converti? Ad haec facilis patet responsio, quia videlicet nequaquam damnabili modo benedictionem ille subripuit, imo quisquis hodie, non ejus promovetur exemplo, nos, secundum Evangelium loquentes, dicimus quod non per ostium ingressus sit, sed aliunde ascenderit. Lex enim est ut non pro munere quolibet, manus, obsequii, aut linguae, quempiam debeat quis ordinare, sed eum quem pro vitae merito elegerit testimonium praesentis Ecclesiae. Quid ergo? Nonne Isaac, juxta anagogen, personam gerit eorum qui pro commodo vel pro pastellatico favorabiliter ordinare contendunt? Cum enim dicit: Sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras; cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum; et deinde subjungit, et benedicat tibi anima mea antequam moriar, nonne manifeste commodum pro benedictione flagitat? Nec tamen in hoc sancto viro derogatur, sed magis placet id quod in illo provisor futurorum, ad aedificationem nostram Spiritus sanctus operatur. Igitur Isaac praesenti loco cujusque summi pontificis; Rebecca Ecclesiae, quae subjectio est, personam gerit; duo filii, Jacob et Esau, illos praesentant qui in domo Ecclesiae contrariis moribus et diverso fine sanctum propositum erudiendi proponuntur. Et quidem sacerdos summus commissae sibi Ecclesiae, tanquam vir conjugi, vel tanquam caput corpori praeest. Verumtamen ordinandorum electio, non penes ipsum solum, sed penes Ecclesiam est, illo nempe in curis plurimis senescente, et interdum curarum exteriorum pulvere oculis ejus caligantibus, ipsa filios suos clarius atque expeditius videt, novit actus, intuetur propositum, considerat profectum vel defectum singulorum. Cum ergo audierit quod pontifex cujuspiam indigni delinitus obsequiis, eum promovere ac meliori praeferri voluerit, exemplo Rebeccae debebit uti, quae et viri sui placitum non reprehendit, et tamen egit consilio, ne pater majorem, venationibus ejus delectatus, praeferret meliori, memor quid sibi dictum fuis et a Deo, quia major serviet minori.. Itaque nequaquam ille damnabili furto subripuit, sed potius ordine servato justitiae, dignus accessit voluntate Dei, et ejus electione, quae fuerat conscia meriti.
1.7.15
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XV. Sanctum virum, cur Deus in amorem declinare permiserit reprobi, et quid haedi duo vestesque Esau significent.
1.7.15
Item quaeritur cur sanctum virum Deus in amorem reprobi declinare permiserit, cur a nesciente et non vidente illum qui non vocatus fuisset benedici voluerit? Hic primo dicimus non venisse Dominum nisi ad oves perditas domus Israel, nec voluisse panem accipere filiorum, et dare eum canibus, et benedictionem primam Judaeorum populo detulisse, quibus credita sunt eloquia Dei, et repromissio, et legislatio, et confessio testamenti, verum, quia credere noluerunt illi, ad Jacob, id est, ad minorem populum benedictionem esse translatam, neque tamen majorem filium penitus fuisse despectum, quia cum subintravit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Itaque coeptum superius sensum allegoricum in promptu habemus, et jamdudum traditum a sanctis Patribus, nunc ore totius Ecclesiae celebratur. Senuit namque verus Isaac, scilicet Dei Filius, et caligaverunt oculi ejus, quando vetustate et senio nostrae naturae indutus, morte quoque corporea fuit obscuratus. In ipsa caligine senectutis jussit primogenito suo Esau: Sume, inquiens, arma tua, pharetram et arcum, cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum. Etenim tota vita et in ipsa morte sua, priorem populum ad poenitentiam per semetipsum invitabat, et per apostolos suos, post gloriam suae resurrectionis, ut credendo illum sibi cibum offerret, de quo dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. At ille tardavit, et nunc usque vagatur foris. Interim Rebecca, id est mater gratiae, cujus affectus ab humano affectu patris hujus, in alium filium declinaverat, juniorem filium, id est, populum gentium subintrare suasit, ad praeoccupandum haereditatem benedictionis, non vacuum, sed cum duobus haedis. Non enim apparebis, inquit lex, vacuus in conspectu Domini Dei tui Et quidem unus 119 sufficere poterat esui, etenim nec unus homo sufficere posset ad esum haedi, sed et hoc in figura contigit, quia videlicet eum, qui accedit ad gratiam benedictionis Christi professionem habere oportet, Novi pariter et Veteris Instrumenti, et talis confessio cibus est Christi Filii Dei. Et vestibus, inquit, Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum. Has vestes paterfamilias in Evangelio nominibus suis exprimit, reverso ad se filio qui perierat et inventus est, qui mortuus fuerat et revixit: Cito, inquit, proferte stolam primam et induite eum, et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedibus ejus. Quae senior ille filius, id est, prior populus pro culpa sua perdidit Pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit.
1.7.16
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XVI. Non mirandum quod falsus est Isaac, ut adeo dixerit, « Vox quidem vox Jacob, manus, » etc
1.7.16
His ita falsus est Isaac, ut diceret: Vox quidem vox Jacob est, sed manus, manus sunt Esau. Nec mirum quod vir justus aliquid ignoraverit et contra voluntatem suam fecerit. Nullus enim homo, excepto eo qui ob nostram salutem carnem est indutus humanam, plenam habuit scientiam et certissimam veritatem. Denique Paulus ex parte cognoscit, et ex parte prophetat, et nunc per speculum vidit in aenigmate, et secundum quod oportet orare nescire nos dicit, quia, cum venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur( I Cor. XIII). Samuel propheta connumeratus Moysi in sacerdotio Dei, ad ungendum regem missus cum maximum filiorum Jesse vidisset Eliab, ait: Ecce coram Domino Christus ejus. Et dixit Dominus ad Samuel: Nolite respicere faciem ejus, neque staturam, quoniam reprobavi eum, quia non quo modo videt Deus, homo videt. Homo enim videt in facie, Deus autem inspicit cor. Et per singulos semper ignorans, usque ad David nescisse describitur. Elisaeus quoque, qui duplici glorificatus est spiritu, cujus ossa vitam exanimi cadaveri reddiderunt, cum Sunamitis ad eum venisset in montem, et ad pedes ejus flebiliter corruisset, Giezi prohibente ne faceret, ait: Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, Dominus abscondit a me, et non nuntiavit mihi. Plura sunt, quam ut exemplis debeamus docere, sanctos viros et Deo charos ea tantummodo scisse quae eis a Domino revelata sunt, ignorasse vero quae eis revelata non fuerant, et ad singulas visiones Zachariam atque Danielem interrogare angelum, et suppliciter deprecari ut exponat sibi quae sunt illa quae viderant.
1.7.17
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XVII. De benedictione ejus, quemadmodum super Christo intelligatur.
1.7.17
Statimque ut sensit vestimentorum ejus fragrantiam benedicens ait: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Vestimenta praedicta, scilicet stola prima quam habemus in lavacro, et calceamenta pedum quae sunt antiquorum exempla sanctorum, annulus quoque, id est fidei signaculum, caeteraeque virtutes, sive orationes poenitentium, magni et suavissimi odoris sunt. Talibus ergo delectatus benedictionis auctor: Ecce, inquit, odor filii mei, sicut odor agri, quem benedixit Deus, subauditur, sit. Sequitur enim: Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini. Siquidem agri est, quem benedixit Deus, accipere de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini, et talium abundantia repleri, id profecto a Deo est benedici. Est autem rationali creaturae ros coeli non aliud quam gratia Spiritus sancti quae peccata remittit; pinguedo autem terrae, vel abundantia frumenti et vini, adapertio sensus ad intelligenda quae latent in Scripturis mysteria regni Dei. Illic enim latet granum frumenti quod cadens in terram mortuum fuit, et multum fructum attulit, et vinum quod laetificat cor hominis, et oleum in quo facies hilarescit. Igitur cum dicit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Deus, et continuo subjungit, det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini, prophetat simul et optat illud quod nunc factum est, et fit usque in finem saeculi, scilicet quod seminis Abrahae per fidem velut unus est ager latitudo totius mundi, gemino fecundatus munere Spiritus sancti, altero quod est in remissionem peccatorum quo vero coeli rore innovatur facies orbis: altero, quod est diversarum distributio gratiarum, ejusdem Spiritus sancti quo ditescimus in omnibus, juxta Apostolum, ut in ulla gratia nihil nobis desit. His dictis quasi de toto corpore ad caput verba convertit. Et serviant tibi populi, et adorent te tribus. Esto Dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Quis enim est ille, cui serviant populi, et quem adorent tribus, nisi caput seminis Abrahae, et Isaac et Jacob, scilicet Christus, qui non tantum homo, sed et Deus et homo unus est Jesus Christus? Ille nempe fratrum suorum Dominus, et coram illo omnes filii matris ejus, id est, omnes cives supernae Hierusalem, quae est mater omnium nostrum, jure incurvantur, quia videlicet omnes fratres ejus per adoptionem sunt Filii Dei, et omnes adoptati fratres ejus; ille autem solus est naturalis filius idem hominis et idem Dei filius, ex altero quidem frater, ex altero autem fratrum suorum adorantium Deus, servientium Dominus. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Maledicit Christo qui blasphemat Christum, ut, exempli gratia, venenatae linguae Scribarum et Pharisaeorum dicentium: Daemonium habet; in Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia, et his similia. E contrario benedicit Christo, qui confitetur et laudat Christum, qui corde et labiis dicit: Benedictus qui venit in nomine Domini. Dicit autem Apostolus quia nemo loquens in Spiritu Dei, dicit anathema Jesu; et nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Igitur quia qui Christo maledicit, Spiritu sancto caret, quod est vere maledictum esse, et qui benedicit illi, in Spiritu sancto loquitur, quod est vere benedictum esse. Spiritus quippe sanctus vera et sola benedictio est Dei, recte qui maledixerit, inquit, tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus impleatur.
1.7.18
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XVIII. 120 Quod carnales Judaei similes Esau sint, qui spiritualem benedictionem non quaesivit, deque odio Esau.
1.7.18
Vix Isaac sermonem compleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, coctosque de venatione cibos, intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, et benedicat mihi anima tua, etc. Perspicuum est quod Esau, sicut fide carebat, sic nec scientiam, nec spem seminis illius habebat, quod est Christus, in quo benedictionis paternae summa constabat. Dicit enim inter alia: Num unam tantum benedictionem habes, pater? Sed de hoc jam supra dictum est, cur unam tantum benedictionem habuerit, et cur una eadem benedictio duobus fratribus communicari non oportuerit, scilicet quia divisi illi, et dividendi erant, juxta responsum dicentis: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex ventre tuo dividentur. Itaque, quoniam in his geminis fratribus liquido patet illud quod futurum erat usque in finem saeculi, scilicet ut divisis contra se illis, qui ex carne tantum, et eis qui ex fide sunt Abrahae, eorum tantum Christus foret haereditas, qui esset ex fide, quocunque secundum carnem fluxissent ex homine. Extremum sermonem, id est, benedictionis reliquias audiamus. Ille qui non unam, sed multas quaerebat benedictiones dicens: Num unam tantum benedictionem habes, pater? magnoque ejulatu fleret. Motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae et in rore coeli desuper erit benedictio tua. Haec pinguedo terrae et hic ros coeli ab illo differt, qui supra in benedictione Jacob praescriptus est. Ille namque talis est quem consequatur servitium populorum, et adoratio tribuum, incurvatio fratrum, et benedictio cunctorum, quicunque Dei benedictione digni sunt. Hanc autem terrena consequuntur. Vives, inquit, gladio, et fratri tuo servies. Quod et, secundum historiam, factum est. Posuit namque David in Idumaea custodes, statuitque praesidium, et facta est universa Idumaea serviens David, rectius tamen hic illa intelligitur servitus, de qua Sapientia dicit: Servo sensato liberi servient. Hoc loco pinguedo terrae et ros coeli temporalis est saturitas ventris. Et haec illi extrema benedictio congruit, qui esuriem nesciebat gratiae spiritualis, quippe qui propter unam escam primogenita sua vendidit. Hanc diebus Titi et Vespasiani Judaicus populus, magno ejulatu requisivit, tenens in manibus cibos, non quibus libenter Isaac vesceretur, de venatione sua quos coxerat, id est, incredibili pertinacia magis quam tolerantia inter gladios hostium et sanguinem suum victimas importunas offerens, ita ut ante aram( quod mirum erat hostibus spectaculum) et cadentes offerrent, et caderent offerentes. Verum jam sacerdotii dignitas ad juniorem transierat filium, ejusque oblationibus plenus pater, jam rebus ipsis loquebatur quod per prophetam fuerat praelocutus: Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam; manus enim vestrae plenae sunt sanguine. Sane quod hic tandem dictum est. Tempusque veniet cum excutias, et solvas jugum ejus de cervicibus tuis, et secundum historiam factum est, et secundum allegoriam futurum est. Nam et temporibus Joram filii Josaphat recessit Edom, ne esset sub ditione Judae, et circa finem saeculi is qui nunc est Esau, serviens in littera non erit, ut nunc est velamen habens malitiae libertatem, sed erit sicut sunt servi Dei, quibus nunc servit, codices suos ad usum illorum circumferens: erit, inquam, et ipse sicut servi Dei, servus quidem justitiae, liber autem peccati. Porro qualis illius fletus vel ejulatus fuerit, lectio manifestat, cum protinus subjungit: Venient dies luctus patris mei, ut interficiam Jacob fratrem meum. Recte ergo ut Apostolus ait: Poenitentiae locum non invenit, quamvis cum lacrymis requisisset eam. Talis enim erat animus ejus in ipso fletu et ejulatu, qualis et Cain, quando propter Abel decidit vultus ejus.
1.7.19
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XIX. Quid significet quod benedictionis subreptionem illam aequanimiter Isaac toleravit, et quod ad Rebeccae suggestionem, Jacob ad uxorem misit accipiendam.
1.7.19
Nuntiata sunt haec Rebeccae. Si haec dixit in corde suo, quomodo nuntiata sunt Rebeccae? Sed sciendum quia ille quidpiam dicit in corde suo, qui illud quod dicit non vult audiri in publico, sicut e contrario ille palam loqui recte dicitur, qui illud quod dicit, ubicunque dicat in publico audiri vult. Unde et Dominus qui discipulis multa secreto dixerat, dicit tamen pontifici: Ego palam locutus sum mundo, et in occulto locutus sum nihil. Quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce jam Esau frater tuus minatur ut occidat te; nunc ergo, fili, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran, habitabisque cum eo dies paucos, etc. Omne consilium pro Jacob a Rebecca sumit initium. Ipsa ad subripiendam benedictionem illum submisit, ipsa fugae consilium prior porrigit, et deinde pro conjugio quoque ejus sollicita, dicit ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth. Si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere. Isaac et subreptionem benedictionis aequanimiter tolerat, et consilium vel placitum ejus optimum comprobat, ut communicato consensu, mittatur Jacob ad accipiendam uxorem de filiabus Laban. Sic nimirum omne consilium salutis gentium, coram Domino nostro Jesu Christo ab auctoritate Scripturae processit. Nam ille quidem, pro humano affectu Judaicum populum fovere volebat, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas. Verumtamen, exigente Scripturarum veritate ut relinqueretur illis domus sua deserta, sic ille non contradixit neque retrorsum abiit, quomodo et Isaac pro defraudatione Esau, vel submissione Jacob, nullum contra Rebeccam, vel contra Jacob verbum fecit. Monstrat illa qualem nos gentes tenere debeamus religionem, scilicet de fide Patrum, et non de caeremoniis Judaeorum, sicut in Actibus apostolorum placitum esse legimus Spiritui sancto et apostolis, et Christus quanquam nihil super hac re praecepisset dum cum illis esset, sed potius dixisset: In viam gentium ne abieritis, judicium tamen hoc appellat, et ratum ducit.
1.7.20
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XX. Item de eadem re, et quod Esau in Judaeorum typum auxerit peccatum suum.
1.7.20
Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit, praecepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan, sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel, 121 patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban, avunculi tui. Quem jam ipse nesciens imo quem Deus benedixerat per ipsum nescientem, eum nunc vocat ex nomine, et scienter benedicit, id est, datum in illo confirmat subreptae benedictionis. Porro Esau, sicut superius dictum est, alienigenis uxoribus cum offensione paterni et materni animi adhaerendo, non jam Abrahae, non Isaac, aut Rebeccae filius erat, quippe qui non in benedictione seminis Abrahae, sed nomine suo in carne sua generare, et aliam quam Dei domum aedificare coeperat. Benedixit ergo filium suum pater Isaac. At vero finis ejusdem benedictionis, non alius sperabatur quam ipsum semen Abrahae, quod est Christus. Recte ergo benedicentis haec verba sunt. Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in turbas populorum, ut det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te, ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo. Videns autem Esau, quod pater suus benedixisset Jacob, probans quoque, quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque his quas prius habebat, Mahelet filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabajoth. Aut velut insipiens aut ut vere stultus, fecit hoc Esau. Nam, si taedium matris aut offensionem paterni animi lenire voluit, insipientiae fuit hoc pacto id facere velle, et hac intentione inconsultis parentibus, quos jam in aliis uxoribus offenderat, ad servilia declinare tabernacula, quod erat cum ejectis exire foras. Sic nempe Sara locuta est: Ejice ancillam et filium ejus, non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac, et sic factum fuerat. Sin autem, quod verius est, quia parentibus quoque propter Jacob iratus erat, sicut Cain, et conciderat vultus ejus, idcirco ut eos amplius offenderet, egit ita, procul dubio stultus fuit. Utrolibet modo, conjugia sua cum ofsensione parentum triplicaverit, excusationem non habet, simul enim insipiens et stultus peribunt. Sic et Judaei, qui et prius propter traditiones hominum traditiones Dei reliquerunt, et postea persequentes Christum ac discipulos ejus amplius in Ismaelem degeneraverunt testante Apostolo, cum dicit: Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus est persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc utrolibet modo id faciant, sive per insipientiam, sive per stultitiam excusationem de peccato suo non habebunt.
1.7.21
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXI. De peregrinatione Jacob, et de visione ejus.
1.7.21
Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haram cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere, post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. Non ergo frustra Apostolus patres nostros peregrinos vocat et advenas. Cum enim dixisset: Juxta fidem defuncti sunt omnes, non acceptis promissionibus, sed a longe aspicientes eas, et salutantes; addidit continuo: Et confitentes, quod peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem. Ecce illorum ejusmodi confessionem sive exspectationem, in Jacob agnoscere promptum est. Nunquid adeo tenuis erat et pauper, ut de terra sua exiret per necessitatem in baculo suo, sicut postmodum fatetur ipse cum dicit: In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior? Nam, quod ita solitarius exierit testatur et illud, quod non habuit ubi caput reclinaret, nisi quod tulit de lapidibus qui jacebant et supposuit capiti suo, et dormivit in eodem loco. Nonne pater ejus vehementer magnus erat? sic enim paulo ante scriptum est: Quia locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succressens, donec magnus vehementer effectus est, in tantum ut ipse Abimelech diceret: Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde. Sed et avus hujus Abraham regum victor, nulli dubium, quin dives et inclytus fuerit. Quid igitur nisi magna et imitatione digna paupertas spiritus in hoc patre nostro Jacob spectanda nobis proponitur in tali ejus exitu, cum ad accipiendam uxorem proficiscitur, fide paterna exspectans, quod de semine suo salus mundi, et omnium gentium benedictio Christus nasceretur? O profugium coelestis asyli protectione dignum, qui sola fide absque lectione Scripturarum doctus erat, quod ad possidendam benedictionis haereditatem, ad seminandam beati seminis exspectationem, non pompatice, sed humiliter et conscientia supplici esset ingrediendum. Porro quam veraciter dictum sit: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, ex isto claret quod continuo sequitur: Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum, angelos quoque ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae, dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Hunc imitantur quicunque benedictione Dei Patris et Filii ejus Jesu Christi, cum gratia Spiritus sancti missi, ad spirituale semen seminandum depositis saeculi oneribus, nudi et expediti ad destinatum tendunt, vigilantque et in omnibus laborant, et sobrii sunt, nihil se scire judicantes nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum, et cum Apostolo dicentes: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Illis porta coeli aperitur, et ascendentibus scala haec erigitur, quae huic apparuit, per quam et ascendentes et descendentes angeli monstrantur. Non aliud sine dubio descensus ille, et ascensus a nobis intelligitur, nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. Scala vero ipsa erecta, nostra est vita in hoc saeculo, quae humiliato corde a Domino erigitur ad coelum. Latera enim ejus scalae dicimus, nostrum esse corpus et animam. In quae latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina inseruit ascendendos.
1.7.22
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXII. Mystice de eadem visione.
1.7.22
Verumtamen, ut ad rem praesentem propriamque viatoris attineat personam, dicendum est juxta allegoriam quid significet scala haec, sublimitate sua tangens coelos, portamque apertam habens innixo sibi Domino. Haec plane magna est dignatio supernae propitiationis, quae super hunc peregrinum talem vel profugum viscera sua non continuit, quin properaret ostendere, quam tutum illi et semini ejus praepararet refugium, in altitudine coeli. Quid enim illi est scala haec tantae altitudinis, nisi illa seminis series, quam omnes novimus secundum evangelicum librum generationis Jesu Christi Filii Dei? Ejus namque gradus scalae supremus est, cui et Dominus fuit innixus, non alius quam Joseph in illa generatione 122 novissimus vir Mariae de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Nonne scalae innixus fuit Dominus cum hujus paterna ope et pia vectatione indigens uteretur Deus, homo factus, de loco ad locum fugiens Herode persequente. Pupillus in hoc mundo, id est absque carnali patre genitus? Vidit igitur scalam summis suis innixum habentem Dominum, tangentem coelos, aperientemque coeli portam, et tali figura praevidit sibi innixum Dominum, generationem suam, id est, de se incarnatum habituram, per quam coelos attingeret et portam coeli hactenus clausam hominibus introiret. Et hoc somnium rei congruit ac tempori, secundum personam vel negotium ejus qui vidit. Tunc enim ibat cum benedictione Dei, et praecepto patris sui, ut uxorem acciperet de filiabus Laban avunculi sui, cum fide et spe ejus, quae ad avum ipsius facta est repromissionis. Vidit et angelos ascendentes et descendentes per eam. Angeli Dei, id est, nuntii sancti, praedicatores sunt veritatis, nuntii vel testes utriusque, divinae pariter et humanae generationis Jesu Christi. Hi nunquam sursum et deorsum fixi consistunt, nunquam enim purum Deum aut purum hominem praedicant esse semen Abrahae Jesum Christum, sed sursum ac deorsum inoffenso pede currentes, dicunt ascendentes, quia in principio erat Verbum, dicunt descendentes, quia Verbum caro factum est. Descendendo, Deum hominem factum; ascendendo, fatentur Deo hominem unitum. Idcirco recte duo generationis hujus praedicatores, Matthaeus et Lucas, ascensum hunc et descensum sibi diviserunt, ut ille ab Abraham descenderet usque ad Virginis uterum: hic ab ipso, qui putatur filius Joseph, ascenderet usque ad Deum. Terram, inquit, in qua dormis tibi dabo, et semini tuo. Hoc de semine carnis dictum est, porro quod sequitur: Dilataberis ad occidentem et orientem, septentrionem et meridiem, de semine fidei dixit, sic enim conclusit. Et benedicentur in te, et in semine tuo cunctae tribus terrae. Illud ante, hac post Christi seminis ejus adventum factum est. Nam in duodecim tribubus suis, terram, in qua dormiebat, tunc illi dedit: in Christo totum mundum per quatuor partes ejus benedixit. Nec non et quod addidit: Et ero custos tuus quocunque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimitam nisi complevero universa quae dixi: tam de ipso, quam de semine ejus dictum et factum est, non enim dimisit donec reduceret eum dicentem: In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. Non dimisit semen ejus, donec de Aegypto educeret eos in hanc terram, cum argento et auro, ita ut in tribubus eorum non esset infirmus. Non dimisit nihilominus dilatare in quatuor partes mundi semen ejus, quod est Christus, sicut scriptum est: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus.
1.7.23
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXIII, De eo quod ait, « Vere Dominus est in loco isto, » et quis ille locus.
1.7.23
Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque. quam terribilis est locus iste, inquit: non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli. Dominus est in loco isto cum dicit, subaudiendum est, praesentia gratiae; nam et in isto, et in omni loco est magnitudine praesentiae. Siquidem de majestatis immensitate verissime dictum est: Coelum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum. Item: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth; plena est omnis terra gloria ejus. Pavensque, quam terribilis est locus iste inquit: non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli. Notandum quod non ipsum Dominum, sed locum pavescit, et terribilem esse dicit. Quidnam pavoris, vel quid terroris secundum se locus iste poterat habere? An quia Dominum in loco illo in somnis vidit. Nempe et in aliis locis tam huic quam patribus ejus Abrahae et Isaac multoties idem Deus apparuit. Ergo non dubium quia propheta fuit, sicut et in psalmo de hoc et de praedictis ejus patribus scriptum est: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari, et hic per spiritum prophetiae dilatato corde, quid significaretur hujusmodi somnio, praevidit illumque locum, cujus iste figura erat, expavit. Qui videlicet locus Ecclesia Dei est; unde Psalmista: Deus, inquit in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. Ecclesiam ergo Dei futuram, et in ea terribilia Dei opera, quae, ut ait Apostolus, innotuit principatibus et potestatibus in coelestibus multiformis sapientia Dei, iste miratus expavit, sicut expaverat prophetico nihilominus spiritu Habacue, quando dixit: Domine, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi. Quorum videlicet operum haec summa est, quod sicut paulo ante jam dictum est, per humanitatem Christi aperta est porta coeli et coelestia juncta sunt terrenis.
1.7.24
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXIV. Quae causa fuerit, ut surgens mane, lapidem quem supposuerat capiti tolleret, erigeretque in titulum perfundens oleo.
1.7.24
Surgens ergo mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur. Quae causa vel ratio fuit, ut surgens mane tolleret lapidem, quem supposuerat capiti suo et erigeret in titulum fundens oleum desuper, nomenque urbis appellavit Bethel, quod interpretatur domus Dei; eadem omni homini, omni loco dominationis ejus esse debet aedificandi domum nomini Domini. Primum est, ut hujus exemplo confitens quod peregrinus sit et advena super terram, lapidem supponat capiti suo, id est conscientiam suam collocet in Christo, ut dormiens requiescat in illo, juxta praeceptum vel consilium ipsius dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. In illa requie sua dormiens somniet, id est, credendo videat nunc per speculum et in aenigmate, quia facie ad faciem videre non potest jam praeteritum, quod ille vidit futurum, scilicet scalam cui Dominus iunixus sit, id est evangelicam, de qua jam supra dictum est, generationem Jesu Christi filii David, filii Abraham, quae coelum attingit et portam coeli nobis aperuit, quaeque soluto pariete inimicitiarum, coelestibus terrestria conjunxit, et completum est quod ipse praedixerat: Amen, amen dico vobis, videbitis coelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Haec inquiam dormiens et dicens: Ego dormio, et cor meum vigilat, tota nocte somniet, id est, tota vita sua in pace et quiete cordis sui meditetur. In hac enim fide quisquis erigit altare ad invocandum nomen Domini, ipse est Jacob per unitatem fidei, hac distantia, quod ille futura somniavit et credidit, hic autem praeterita vel praesentia legit vel audit, et nihilominus credit. Haec Igitur dicta 123 Jacob evigilantis et exclamantis: Vere Dominus est in loco isto, et caetera quae sequuntur, bene catholica Christi Ecclesia, de ore ejus rapuit, et de omni loco in quo invocatur nomen Domini veraciter protestatur, et constantissime dicit: Terribilis est locus iste, hic domus Dei et porta coeli. Ubi enim sanctum celebratur baptisterium et corporis ac sanguinis Domini conficitur sacramentum, unde animae fideles coelo renascuntur et angelorum descendentium et ascendentium manibus feruntur in coelum, quid nisi porta coeli, et infernalibus portis terribilis locus est? Et illic lapis tituli, et hic lapis altaris, solemniter perfusus oleo benedictionis Christum significat, quem unxit Deus oleo exsultationis prae participibus suis. Quod autem in parietibus, visibilis structurae lapides singuli, hoc in spirituali aedificio sunt homines singuli. Proinde non vane consecratio templi vel altaris festivis laudibus, per annos singulos celebrari consuevit. Nam sicut altare Christum, et singuli lapides parietum, singulos significant electos, vivos utique lapides superaedificatos super fundamentum apostolorum et prophetarum ad construendum unius Ecclesiae templum, sic omnia quae sub nominibus altaris, lapidumque sive fundamentorum atque murorum decantamus, opportunae gratiarum actiones sunt, pro principali unctione Christi sancti sanctorum et pro regeneratione quorumque fidelium; nec enim poterat fieri, ut quisque nostrum diem suae regenerationis annuatim solemnizaret, nec rursum omittenda erat absque memoriali celebritate tantae gratiae jucunditas quae singulis nostrum de domo Ecclesiae collocata est. Igitur qui diversis temporibus nati, diversis nihilominus temporibus Ecclesiae sacramentis quae suis in locis aguntur, renati sumus, opportune pro particularibus festis universalia locorum in quibus vitalia Dei dona percepimus, festa celebramus.
1.7.25
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXV. De voto Jacob.
1.7.25
Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Dominus mecum, et custodierit me in via per quam ambulo; et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum. Hoc et corporaliter ab eis, qui ejusmodi facultates habent, et spiritualiter ab omnibus, tam ab illis qui utuntur hoc mundo, quam ab illis, qui nihil habent in hoc mundo, agendum est: Quoniam cogitatio hominis, inquit Psalmista, confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Ac deinceps: Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera, terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. Verum nec ipsa voventis oratio conditionalis a nobis praetereunda est; nam cum dixisset: si Dominus fuerit mecum, et custodierit me in via per quam ambulo, hoc etiam addidit filius potentis, ut superius jam dictum est, magnique vehementer ac divitis hominis: Et dederit mihi panem ad edendum, et vestimentum ad induendum. Hoc tanquam pauper, et ut vere Dei mendicus dixit. Nec mirum, cum et rex maximus atque fortissimus in psalmo egenum se et pauperem profitetur. Ego vero, inquit, egenus, sive ego mendicus autem et pauper sum. Item: Quoniam inops et pauper sum ego. Bonum ergo ex patribus exemplum filiis provisum est ut quantumcunque divites sumus, dicamus mendici omnes ante fores supernae gratiae: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Nec vero solum panem spiritualis alimoniae, sed panem quoque vitalem dignemur a Patre omnium Deo flagitare, ut illum quoque ex dono ejus fateamur nobis esse, qui solus potuit et dignatus est creare, non minus regi in solio fulgenti, quam sedenti ad molam necessarium viduae. Triplicem itaque ut veri pauperes precemur panem a Patre sub uno nomine, panem scilicet vitae aeternae, de quo dixit: Et panis quem ego dabo vobis, caro mea est pro mundi vita. Panem intelligentiae, de quo dixit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei; panem quoque quem solus ipse producit de rore coeli et de pinguedine terrae simulque vestimentum quo operiamur, vestimentum scilicet sanctitatis et justitiae. His acceptis non ingrati offeremus illi decimas et hostias de universis: decimas, videlicet, ut habeat mercedem suam, quia dignus est operarius qui altario deservit. Hostias autem pacificas, id est, victimas labiorum confitentium nomini ejus, ut ad ipsum pacem habeamus, et omnia in charitate faciamus.
1.7.26
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXVI. De eo quod veniens in terram orientalem, puteum viderit in agro, gregesque circa eum tres.
1.7.26
Profectus igitur Jacob venit in terram orientalem, et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes juxta eum. Nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. Plana et aperta est hujus narrationis littera, sed in ipsa planitie sua, grandem studioso lectori admirationem faceret, nisi jam praecedentium Patrum auctoritas rationes illi aperuisset. Quis enim divinis rationibus carere arbitretur, quod hic ingenuus tantorum Patrum filius, tam laboriosa servitute, toties immutata mercede, in pascendis ovibus pro uxoribus servivit, praesertim sub custodia Dei, qui dixerat ei, et ero custos tuus quocunque perrexeris? Non ita, sed admotam fidei oculis in isto quoque speculo rutilantis desuper solis imaginem, id est, Filii Dei pulchram et veram contemplemur allegoricam similitudinem, simulque juxta anagogen cuicunque ministro ejus fideli normam imitabilem. Igitur Esau reprobato, Jacob electus, et paterna benedictione sacratus, ad accipiendam uxorem praecepto patris ejusdem, peregre proficiscitur, id est, electus ex millibus Deus et homo Jesus Christus, gratiam benedictionis diffusam habens in labiis suis, et in aeternum benedictus ad conjungendam sibi Ecclesiam, in exsilio mundi hujus officio sanctae praedicationis accingitur. Venit autem ad puteum, cujus os grandi lapide claudebatur, et de quo pecora adaquabantur, ubi moris erat, cunctis ovibus congregatis, lapidem devolvere, et refectis gregibus, rursus super os putei ponere. Ridicula haec, et caetera quae sequuntur, vel inania, publicisque auribus indigna, plane sapientes hujus saeculi judicarent: nisi palam sub grosso velamine litterae splendidam sensuum majestatem dispensatores mysteriorum Dei monstrare consuevissent. Quid ergo? Magnum sane et admirabile mysterium. Venit enim in terram orientalem vir iste, cujus, juxta prophetam, nomen est Oriens, et ipso adventu suo terram suam, quam, juxta Psalmistam, benedixit fecit esse orientalem, illuminando scilicet his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant. Venit ad puteum, cujus 124 os grandi lapide claudebatur, juxta quem tres ovium greges accubabant, id est, venit ad aperiendam Scripturam, quam et Judaei, et Samaritani atque gentiles modis omnibus disgregati exquirebant. Nam et Judaei et Samaritani Scripturam sanctae legis eamdem apud se habebant, et tamen sic ab invicem erant disgregati, ut, sicut evangelista testatur, nec saltem in haustu putei, id est, aquae elementaris conterentur Judaei Samaritanis. Porro gentiles ab utrisque longius diversi erant, quippe qui nec Deum coeli colebant, et tamen eamdem Scripturam per septuaginta interpretes translatam scire tendebant. Sed frustra hi vel illi taliter accubabant, nam Scripturae sacrae puteum Scribae et Pharisaei grandi lapide clauserant, id est, traditionibus Dei relictis, propter traditiones suas pravo sensu obstruxerant. Unde illis in Evangelio manifeste improperatur, dicente Domino: Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Item: Quare vos transgredimini mandatum Dei, propter traditiones vestras? Nam Deus dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam; vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri suo, et matri suae, munus quodcunque est ex me, tibi proderit. Et his similia.
1.7.27
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXVII. Qui mystice pastores fuerint, quibus de adaquandis locutus est ovibus, et quae Rachel ipsa.
1.7.27
Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. Haran iracundus sive decus interpretatur. Quod nomen bene pastoribus illis congruit, qui pascebant semetipsos, quos et fratres vocat, quasi notos, et tamen ut ignotis dicit: Unde estis, quia videlicet secundum carnem quidem fratres ejus erant, sed secundum spiritum nesciebat illos, qui vel unde essent. Iracundi namque erant, et decori, id est, intus rapina et homicidio pleni, de foris autem religiosi ac severi, veluti sepulcra dealbata, quae foris pulchra apparent oculis hominum, intus autem plena sunt ossibus mortuorum. Quos interrogans: Nunquid, ait, nostis Laban filium Bathuel? Dixerunt: Novimus. Sanusne est, inquit? Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. Laban candidus, Nachor requies luminis, Rachel ovis sive videns Deum interpretatur. Hoc autem secundum accentuum vel litterarum evenit diversitatem, ut diversis saepe significationibus nomina commutentur. Significat autem Laban mundum universum pro parte illorum qui per Christi redemptionem, ad aeterni luminis requiem pertinent, quem scilicet illo candidavit baptismate, per fidem passionis suae, sicut ait Propheta in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Rachel namque filia ejus, eam significat partem electorum quae ex Judaeis est, nam altera filia nomine Lia, quod interpretatur laboriosa, ejus Ecclesiae typum tenet, quae in gentibus est. Per indicia ergo illorum, quibus investigavit, fratres unde estis, in domum illam quam quaerebat, Jacob pervenit, quia videlicet per electionem sive per magisterium eorum, sedentium super cathedram Moysi, testimonium certaque habetur discretio, qui ad Christum pertineant, vel qui ejus sint. Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges. Ante date potum ovibus, et sic ad pastum eas reducite. Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. Quid est quod melius hic advena, quam indigenae pastores tempus ovium noverat, nisi quod Christus pastor bonus, melius quam Scribae et Pharisaei curare sciebat animas? Quid ergo est dicere, ante date potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite, nisi praecipere pastoribus quatenus sic dicant, ut priores faciant, id est, ut quod verbis praedicant, factorum suorum exemplo praedoceant. Quod qui non faciunt, eis utique diei, id est, divini operis multum superest, nec tempus est, ejusmodi mercenariis ut reducant ad caulas oves, ubi reddatur eis quasi debita merces. Tales illi erant pastores Israel, quibus per Ezechielem vae praenuntiatum est, qui non oves ad pastum reducere, sed semetipsos poterant pascere. Unde et dicunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, etc. Moris quippe illis erat ab omnium animarum instructione vacare, donec de cunctis regionibus et de gentibus etiam ad diem festum, verbi gratia Paschae vel Scenopegiae, ad adorandum in Hierusalem congregarentur, et tunc pro arbitrio suo quasi amoto lapide, levem exiguae doctrinae aquam illis fundebant, scilicet docentes decimare mentham cyminumque, et anethum; et nullo vitae exemplo propinantes, quae graviora sunt legis judicium, justitiam et fidem.
1.7.28
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXVIII. De eadem, et quod osculatus est eam, elevataque voce fleverit.
1.7.28
Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui. Nam gregem ipsa pascebat. Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur, et adaquato grege, osculatus est eam. Elevataque voce, flevit, etc. Quanto melius hic, pastoribus illis lapidem amovit, gregemque adaquavit, qui damnatis traditionibus pharisaicis, veritatem Scripturae sine personarum exceptione praedicavit, non exigens ut ad se plebium greges congregarentur, quamvis ultro irruerent, et de civitatibus properarent ad eum, sed circuibat per civitates et castella, poenitentiam, inquiens, agite, appropinquabit enim regnum coelorum, quod erat elevata voce flere. Unde et quodam loco non poenitentibus dicit: Lamentavimus, et non plorastis; sic adaquato grege osculatus est eam, quae plane jam aliqua, sed parva futurae conjugis confoederatio fuit; quia videlicet non valde multos ex Judaeis praedicatione sua sibi copulavit. Idcirco autem illam osculatus est, quod consobrinam suam esse sciret. Consobrini dicuntur, quasi consororum, eo quod ex sororibus, sive ex fratre et sorore sunt progeniti. Et quidem omnes Judaei secundum carnem, Domino erant propinqui; sed non ille, hoc de omnibus scivit, id est, non omnium propinquitatem appropinquavit, cujus scire appropinquare est et approbare. Quos ille suo more scivit, illorum parvam quantitatem osculatus est, id est, sibi adjunxit, suaque illis secreta revelavit tanquam amicis. At illa festinans nuntiavit patri suo. Bene, nam per illos paucos, quos ex Synagoga discipulos habuit, toti mundo, cujus totum in Laban, partes autem in filiabus ejus, ut ante diximus, secundum electionem figurantur, Dominus Christus innotuit. Auditis autem causis itineris, quam prono illum affectu exceperit, brevi confestim enuntiatione declarat. Os meum es, et caro mea. Idem enim est ac si diceret: En mea sunt tua, tu enim os meum es, et caro mea. Rursus ille quam benigno servitio sese 125 submiserit, quamque temperanter conjugium exspectavit, ex sequentibus manifestum est: Et postquam impleti sunt dies mensis unius, divit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic ergo quid mercedis accipies? Habebat vero duas filias, nomen majoris Lia, minor appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora facie, et venusto aspectu. Ecclesia de gentibus, quae ut supra dictum est per Liam figuratur, lippis erat oculis; etenim idololatriae vitio sorduerat, in vitiis mentis ejus, et corrupta fuerat rationis vis, nec videre poterat claritatem ejus, quae in coelo est, unius veraeque deitatis. E contrario, Synagoga quae per Rachelem significatur, pulchra facie et venusto erat aspectu, videlicet ex eo quia notus in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus.
1.7.29
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXIX. Quid significet, quod Jacob pro conjugio ejus serviat, et quod Laban pro Rachel superinduxerit Liam.
1.7.29
Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis. Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem, quam viro alteri, etc. Hoc proprium hujus patriarchae est quod in peregrinatione pro uxore ducenda, semeptisum tradens spontaneo servitio, subditus fuit; neque enim hoc de aliquo caeterorum legimus alicubi sicut et patris ejus illud quod a patre suo ad immolandum ductus est, et filii ejus Joseph, quod a fratribus suis venditus, emptoribus suis in fame praevenit, proprium fuit. In quibus omnibus manifeste singuli, ut sterilibus erant matribus, Dei dono progeniti, propriam praetulere similitudinem nascituri de Virgine Christi Filii Dei. Quaenam fuit servitus, qua ille pro Rachel, id est, pro Sinagoga servivit? Nempe illa de qua dicit Apostolus: Quia, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. An non servire mundo fuit, poenitentiam agere, imo et poenitentiae baptismo baptizari propter peccata mundi, ut juxta prophetam, illa projiceret in profundum maris, tandemque in crucem ascendendo servilia portare onera saeculi, id est, super se tollere peccata mundi, quibus erat gravatus? Hujus servitutis merces Rachel, id est, Synagoga esse debuit; illam namque propter patres amavit Christus, et propter illam ad servitutem se venisse testatur, cum dicit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Sed enim Laban pro Rachel Liam subintroduxit, quia videlicet subsistente Synagoga Ecclesia gentium de toto mundo quasi nescientis ad Christi thalamum introivit; dum populus, quem, juxta Psalmistam, non cognovit, vel gens quae juxta Isaiam, nomen ejus non invocavit, ad servitium ejus, ad delicias amoris ejus, id est, ad Spiritus sancti gratiam properavit.
1.7.30
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXX. Item de eadem re, et quid significet quod post Liam, junioris quoque nuptiis potitus est Jacob, et de earum ancillis.
1.7.30
Quid est quod facere voluisti? Nonne, inquit, pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum hujus copulae, et hanc quoque dabo tibi, etc. Non parvo enim secundum humanitatem ducitur affectu pro illa gente Christus vel ejus apostoli, quod maxime ex gemitu doctoris gentium agnoscitur, cum dicit: Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo,, etc. Ad haec mundus omnis, imo Conditor mundi qui hunc eumdem Filium vel servitorem misit cum auctoritate Scripturarum, respondet et dicit: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum hujus copulae, et hanc quoque dabo tibi. Quod est dicere: Non est consilii vel propositi divini, o Christe Fili Dei, ut populo gentium, qui et antiquior et numerosior est, illam gentem tuam praeponat in gratia Evangelii tanquam Judaeorum tantum, et non etiam gentium Deus sit. Nunc interim coeptas cum Ecclesia gentium nuptias perage usque in finem saeculi, et cum plenitudo earum subintraverit, tunc et Synagoga copulabitur tibi. Sane singulis conjugibus, singulae dantur ancillae, eodem ex viro filios pariturae, quia videlicet in utraque Ecclesia sunt aliqui qui per amorem, alii qui per timorem, vel propter aliud quid, quam propter Christum, Evangelio Christi serviunt: imo sunt alii qui catholicam integre profitentes fidem spiritualem Christo regenerant sobolem, alii quidem, ut Apostolus ait, sunt, qui speciem quidem habentes pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, extra catholicam Ecclesiam praedicant et baptizant. Eorum sectae quasi concubinae sunt. Attamen, qui apud illos generati sunt, si ad catholicam matrem redeant, haereditate Patris inter liberos non carebunt. Talium ignobilitatem concubinarum ipsa quoque nomina suis interpretationibus denotant. Zelphan quippe fluens os, ab ore, non ab osse. Bala inveterata interpretatur, quae nomina sectis haereticorum bene congruunt; fluunt enim ab ore per loquacitatem vel contentionem, et pristinam vitae retinent vetustatem.
1.7.31
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXI. Item de eadem re juxta anagogiam.
1.7.31
Adhuc, juxta anogogem, et alia praesentis loci ratio est. Nam quod viro ecclesiastico ad perfectionem tendenti sciendum est, scilicet duas esse vitas, activam videlicet atque contemplativam, quas et gentiles philosophi adulterantes, alteram practicen, alteram theoricen dixerunt, et per activam ordinate pervenire posse ad contemplativam, certissimo gesta haec res exemplo est. Jacob denique de terra sua egressus, ad puteum venit, et illic Rachelem pulchra facie, venustoque aspectu invenit, statimque in amorem ejus incidit, quoties quisque supplantator vitiorum Christum sequi cupiens, sacrae Scripturae studiis incumbit, et inde contemplativae vitae pulchritudinem delectabilem esse comperiens, protinus ad ejus amplexus prorumpere gestit. Optimam quidem partem eligere vult, quae non auferetur, sedere scilicet ad pedes Domini et jugiter audire verbum illius, juxta consilium dicentis: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. Sed altera prior quae sollicita est turbatur erga plurima. In sex enim exercetur misericordiae operibus, quae apud evangelistam Matthaeum hoc modo dinumerantur: Esurivi enim et dedistis mihi manducare; sitivi et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me. In his activae 126 vitae operibus eruditum, tandem ad contemplativam posse progredi, et hunc legitimum esse ordinem vivendi, propheta quoque testatur cum dicit: Bonum erit homini, cum portaverit jugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et levabit se super se. Et in Job: Ingredieris in abundantia sepulcrum, id est, cum ditatus fueris activae vitae redditibus, tunc demum non defecturus quiescere poteris intra contemplationis latibulum. Haec per Liam, quod interpretatur laboriosa, fecundam quidem, sed minus videntem recte figuratur. Nam quasi lippis oculis minus contemplatur spiritualia, dum sollicita est et turbatur erga plurima. Porro Rachel pulchra quidem, sed sterilis, contemplativam designat, quae, dum uni quod necessarium est intendit, venusto aspectu plus videt, et sancto vacans otio quasi minus parit. Igitur dum repente quis, omissis gradibus, festinando ad arcem contemplationis, Rachelem praeripere contendit, bene nonnunquam cum illo agitur, ut prius Liae teneatur nuptiis, videlicet protractus foras ad actiones laboriosas frequentis ministerii. Qui, si contra quid mussitet, vel querulo gestu strideat, dicit ei sancta Scriptura: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias, id est, non ita se habet ordo ut ad contemplativam quae minus operando minor est, ante usum activae vitae quisque prosiliat: Imple hebdomadam dierum hujus copulae, et hanc quoque poteris obtinere. Nam sicut sex diebus cuncta Deus operatus est, et in septimo requievit; sic prius oportet quemque in sex praedictis misericordiae operibus exerceri, ut tunc demum jure in contemplativa sabbatizare possit: Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. Quod Liam despiceret, id est, minus diligeret. Sic enim praedictum est, quia tandem potitus nuptiis optatis, amorem sequentis priori praetulit. Nec injuria; nam haec jure data vel accepta, illa autem fraude ad ejus torum fuerat introducta. Et notandum quia videns Dominus, quod Liam despiceret, non in eo miseratus est, ut de lippa venustam aspectu faceret; sed in eo ut sorore sterili permanente, vulvam ejus aperiret. Semper enim activa vita minus videt, et lippis perseverat oculis, et est talis, qualem Apostolus mulierem in Ecclesia docere non permittit. Salvabitur autem, inquit, per filiorum generationem, id est, per operum misericordiae exhibitionem. Quam enim causam subjiciet rex sedens in sede majestatis suae cum dixerit: Venite benedicti, Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: esurivi enim et dedistis mihi manducare, et quidquid fecistis uni ex his minimis meis, mihi fecistis. Salavabitur ergo per filiorum generationem, illa, quae ad virilem non pervenit perfectionem, id est, vita illorum qui non in solis actibus remanserunt, et nunquam ad contemplativae gratiam profecerunt, justificabitur per operum bonorum exsecutionem.
1.7.32
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXII. De nominibus filiorum Jacob.
1.7.32
Omnium patriarcharum nomina, simulque compendiosa lectio nominum etymologiam repraesentat. Et vocavit, inquit, nomen ejus Ruben, dicens: Quia vidit Deus humilitatem meam. Ruben interpretatur visionis filius. Et concepit alterum filium, et dixit: Quoniam audivit Dominus haberi me contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. Ab eo quod sit audita, Simeon nomen imposuit. Simeon quippe interpretatur exauditio. De tertio vero sequitur: Et concepit adhuc et peperit filium, et dixit: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus. Id est, erit mihi in hac vita comes, et ejus dilectio ad mortem usque deducet me, et prosequitur, eo quod genuerim ei tres filios. Et idcirco appellavit nomen ejus Levi, quod interpretatur additus. Quarto concepit et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino. Et ob hoc vocavit eum Judam. Juda confessio dicitur: a confessione itaque confessoris nomen ejus est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione, aut pro laude accipitur, ut frequenter in Psalmis et in Evangelio: Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, id est gratias ago tibi, sive glorifico. Et concepit Bala et peperit filium. Dixitque Rachel: Judicavit me Dominus, et dedit mihi filium. Propterea vocavit nomen ejus Dan. Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus, filio ancillae judicii nomen imponeret. Dan quippe interpretatur judicium. Rursumque Bala concipiens peperit alterum. Pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus cum sorore mea, et invalui. Vocavitque nomen ejus Nephthali, quod interpretatur dilatatio. Et peperit Zelpha ancilla Liae filium. Et dixit Lia: Feliciter. Et vocavit nomen ejus Gad. Gad enim eventus sive procinctus interpretatur. A bono enim eventu sive felicitatis suae procinctu, tali filio ancillae suae nomen imposuit. Peperitque Zelpha alterum. Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent mulieres. Et ab eo quod beata dicatur ab hominibus, filium suum beatum vocavit. Aser enim beatus dicitur, duntaxat in praesenti loco. Nam in aliis, secundum ambiguitatem verbi, possunt et divitiae sic vocari. Exaudivit Deus preces Liae, concepitque, et peperit filium quintum, et ait: Dedit mihi Deus mercedem, quia dedi ancillam meam viro meo. Et vocavit nomen ejus Issachar. Etymologia nominis hujus ab eo sumpta est, quod ait: Dedit Deus mercedem meam. Issachar enim interpretatur merces. Is quippe dicitur est, sacher merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii sui Ruben introitum, qui Racheli debebatur, ad se viri emerat. Rursum Lia concipiens, sextum peperit filium, et ait: Dotavit me Deus dote bona. Dotis enim indigebat pro commendatione sua, quae non expetita, insuper et indotata viro clam tradita fuerat. Interpretatur autem Zabulon habitaculum fortitudinis, ex eo videlicet sumpto vocabulo, quod ait habitabit mecum vir meus, quia peperit ei et sex filios. Et est sensus: Propterea jam secura sum, nec futurum mihi divortium timeo, sive repudium. Quia sex filios genui Jacob. Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dinam. Haec transfertur in causam. Jurgii enim in Sichimis causa exstitit. Post filios et parentum ponenda sunt nomina: Lia interpretatur laborans, Rachel ovis, cujus filius Joseph, ab eo quod sibi mater alium addi optaverat, vocatur augmentum.
1.7.33
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXIII. 127 De Ruben primogenito, et quod primogenita sua reputata sint Joseph.
1.7.33
Ruben itaque primogenitus fuit. Sed, cum violasset torum patris sui, primogenita ejus Joseph, ut in Paralipomenon legitur, data sunt et non est reputatus in primogenitum. Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Joseph. Non ergo quod odiosa fuerit Lia, dilecta autem Rachel, idcirco primogenita data sunt Joseph; sed, quia culpa sua perdidit is cujus erant; deinde, cui voluit dedit pater illa. Nam pro ejusmodi causa, talem fieri transpositionem et lex vetat: Si habuerit homo, inquit, uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genueritque ex ea liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, volueritque substantiam inter filios dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae, sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia: iste etenim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. Igitur primogenita tunc jure transposita, quando Ruben perdidit, Joseph duplicia patre dante accepit, videlicet ubi dixit: En ego morior, et erit Dominus vobiscum, reducetque vos in terram patrum vestrorum: daboque tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo. Sacerdotium vero, quod et ipsum eatenus primogenitorum fuisse Hebraei tradunt, datum est Levi. Ita primogenita, quae unus perdidit, tripartita divisa sunt, ut Judas principatum, Joseph duplicia, Levi acciperet sacerdotium. Porro, cur in Apocalypsi Judas primus ponatur, et deinceps nullus generationis hujus ordo servetur, alia ratio est, quae ad praesentem locum non pertinet.
1.7.34
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXIV. Quae sint spiritualiter in Christo conjuges liberae, et quae ancillae.
1.7.34
Aures nimium pudicas praesens lectio diverberat, nimium fatigantur audire aemulationes quatuor mulierum de uno viro concertantium. Sed habeant cum simplicitate sua prudentiam, sciantque totum quidquid est dictum vel factum, redolere magnum liberorum desiderium, tantaque instantia properent animae prudentes, spirituale de Christo viro suo semen concipere vel parere, quanta illas aviditate virum suum praeripere, quanto audiunt gaudio filios suos in partus suscipere. Nam hujus Christi nostri, unius viri, sunt conjuges liberae, sunt et concubinae ancillae. Sexaginta, inquit, sunt reginae, et octoginta sunt concubinae. Quaecunque est regina sive libera vero amore ingemiscit et parturit: Verbi gratia cum dicit: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. Sed non eo contenta sit. Tanta beati seminis multiplicandi aviditate dilatetur ut ancillas quoque viro huic permittat, et dicat: Quid enim, dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur? Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Fieri namque potest, quia saepe factum est, ut quem ancilla vel concubina concepit, eum super genua liberae pariat, id est, ut is, qui per annuntiationem invidentis verbum audivit, confiteatur et teneat in catholica matre Ecclesia verae et unicae perfectionem fidei, et ita nihil differat a legitimis filiis in acceptione paternae haereditatis. Nunquid enim, quando ejecit Dominus gentes a facie filiorum Israel et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis, Gad, et Aser, et Dan, et Nephthalim aliquid minus vel tardius acceperunt, pro eo quod essent ex concubinis sive ancillis? Itaque et in hujusmodi asperitate quidem exterioris paleae simplicium sensus offenditur; sed interiore grano perfectiores, quorum est solidus cibus, non minime delectantur.
1.7.35
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXV. Quod Joseph nato, dixerit « socero suo: Dimitte me, ut revertar. »
1.7.35
Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi ut abeam. Tu nosti servitutem qua servivi tibi. Sic praemissum est, nato autem Joseph ut procul dubio subintelligas, quia nondum nato illo haec dicere Jacob renuisset. Si enim etiam tunc timuit ne auferret filias suas, et idcirco clam illo profectus est, sicut ait, quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas, quanto magis Rachelem quam amabat, auferri sibi timere poterat, si proficisci vellet, cum adhuc nullum in ea filium sibi suscepisset? Ergo, quia per nativitatem Joseph velle uxoris confirmatum sibi esse credidit, recte nato Joseph ista dixit, vel haec dicta ejus relatura nato Joseph Scriptura praemisit, simulque ad exaggerandum jus suae dimissionis, ut dimitteretur exire cum uxoribus suis: Tu, inquit, nosti servitutem qua servivi tibi. Sed nec illud praetereundum, quod ait: Ut revertar in terram et ad patriam meam peregrinationem patrum suorum, patriam terramque suam vocans propter Deum: et e contrario, terram patrum suorum peregrinationem suam vocans, cum dicit: Apud Laban peregrinatus sum.
1.7.36
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXVI. Quid sit spiritualiter, quod Jacob virgas ex parte decorticaverit: conceptusque tempore in conspectu ovium posuerit.
1.7.36
Et ait Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo. Experimento didici quod benedixit mihi Deus propter te. Constitue mercedem tuam, quam dem tibi. At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives factus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut provideam aliquando etiam domui meae. In praesenti lectione habemus quia tollens Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant, candor apparuit, illa vero quae integra erant, viridia permanserunt. Quid est virgas virides amygdalinas, atque ex platanis, ante ora gregum ponere, nisi per Scripturae sacrae seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum, plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. In primis igitur et praesentem locum hac similitudine considerandum suscipiamus. Est enim haec vita patris nostri Jacob virga jure nominanda, quia 128 videlicet, juxta rationis examen, recta est. Proinde ex parte dectracto cortice litterae, in eo quod spoliatum est interim allegoriae candor appareat: et ex parte cortice servato, res sicut gesta est in exemplum trahenda permaneat. Quomodo? Videlicet ut nunquam in Evangelio Christi carnaliter, exemplo hujus patriarchae nostri Jacob licito quadruplicanda conjugia praedicemus. Imo etiam uno, quod solum licitum est, abstinere consulamus: vetera enim hujusmodi transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Post legem datam, non valuit hoc exemplum ad duas sorores in conjugium unius viri ducendas, quanto minus valere debet post legem sub evangelicae gratiae praesentia? Fuerit tunc tempus seminandi vel lapides spargendi, nunc autem metendi, et lapides colligendi tempus est. Igitur in hujusmodi detracto litterae cortice, intimus quaeratur candor allegoriae, ut superius jam dictum est. Porro quod deinceps ait Jacob, justum est igitur ut provideam aliquando etiam domui meae, scilicet congruae mercedis exactione, sic in Evangelio Christi pro exemplo haberi debet, ut nullatenus amoveatur exterior cortex litterae, sed res ut gesta est sic habeatur pro lege consonante auctoritate evangelica qua dictum est: Dignus est operarius mercede sua.
1.7.37
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXVII. De eo quod dixit Laban: « Experimento didici quod benedixit mihi Deus propter te. »
1.7.37
Dicamus ergo huic mundo, cujus typum Laban tenere supra diximus, quoniam ipse fatetur, et dicit: Experimento didici quod benedixit mihi Deus propter te, dicamus, inquam, illi in persona capitis nostri Christi, propter quem illum Dominus benedixit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua Modicum habuisti antequam venirem, et nunc dives effectus es, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Quid enim habebat hic mundus antequam Christus veniret? Quid, nisi modicum legalis scientiae, quam et pauci noverant, modicumque carnalium caeremoniarum, quarum ritu umbratico perpauci unum Deum utcunque colebant? At nunc dives, inquit Christus, effectus es, benedixitque tibi Deus ad introitum meum. Vere dives effectus est mundus universus praeclara nimis veri Dei notitia, benedixitque illi Deus ad introitum Christi Filii sui omni benedictione spirituali, qua et in primis illi omnia peccata condonavit, licet plerique retrorsum abeant, et convertantur post Satanam; et deinde multiplicia dona contulit Spiritus sancti: Justum igitur est, inquit, ut aliquando provideam etiam domui meae. Quaenam domus Christi est, nisi illa domestica ejus familia, quae altario deservit, et de sacramentis spiritualibus rationales plebium greges pascit? Hic est ordo apostolicus, sacerdotalisque ac leviticus, qui prius gratis servivit, annuntians Evangelium regni Dei, non solum gratis, sed etiam periculose, recipiendo scilicet mala pro bonis, donec Lia pariter et Rachel Christo conjungerentur, id est, utrisque activae scilicet et contemplativae vitae varietates per orbem terrarum in ordinibus suis multiplicarentur. Tandem ad ipsum Laban, id est, ad ipsos mundi reges, imperatores, caeterosque principes ac summos hominum abundantia gratiae perpervenit: Justum igitur fuit Christum aliquando providere domui suae, id est, de regum palatiis, de principum thesauris ac praediis suas Ecclesias ditare, ut esset unde haberet sufficientiam in sumptus necessarios altario servientium, in usus pauperum ac peregrinorum, in restaurationes ecclesiarum vel coemeteriorum.
1.7.38
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXVIII. Jacob an in hoc justitia sua sibi responderit, cum stropham commentatus sit novum, dum adversus naturam albi et nigri pecoris, arte pugnavit.
1.7.38
Dixitque Laban: Quid dabo tibi? At ille ait: Nihil volo. Sed si feceris quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. Gyra omnes greges tuos, et separa omnes varias oves, et sparso vellere, et quodcunque fulvum, rufum, et maculosum fuerit tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te. Hic jam quaeritur utrum vere in hoc illi justitia sua responderit, vel quomodo secundum actum ejus, justitia illius dici vel esse potuit. Quid enim ille egit? Nonne stropham novam commentatus est, contra naturam albi et nigri pecoris, naturali arte pugnavit? Tollens enim virgas populeas, et amygdalinas, atque ex platanis, et ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicunque in virga corticem reliquisset, antiquus permaneret color; ubi vero tulisset corticem, color candidus permaneret, inque nitorem panderetur. Observabatque, et tempore quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, admissisque arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate oves, capras, faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum avide bibunt, et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium, in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis, varius erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint sive mente conceperint, in extremo voluptatis aestu quo concipiunt, talem sobolem procreent: cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri. Et Quintilianus in ea controversia, in qua accusabatur matrona quod Aethiopem peperit, pro defensione illius argumentetur hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus. Hoc ergo quaeritur utrum recte ab hoc in tali facto justitiae responsum speretur, inquo dolus vel impostura manifeste convincitur.
1.7.39
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XXXIX. Item de eadem re, et quomodo in arte illa excusabilis sit.
1.7.39
Ad haec dicimus quia et ante hanc stropham jamdudum Jacob contra Laban causam justitiae habebat, etsi tempus sibi placiti coram illo, cum legitima defensione daretur, substantiam illius jure tollere debebat. Ille namque unam postulanti filiam in conjugium, et pro una servitium suscipienti, alteram quoque peregrino et advenae per fraudem imposuerat, illam, videlicet, cujus nuptias, quia despicabilis erat, difficiles sibi fore sciebat. Nec enim sine magna dote quis illam strenuus acciperet, quam facies, quae multum valet, expetibilem in hujusmodi non fecerat. Si, inquam, tempus sibi placiti daretur, Laban pro hoc in jus vocare 129 habebat, quia filias suas alendas illi sine dote imposuerat, insuper et pro ea quam irrogatus extruderat, servitium septem annorum extorserat. At ille peregrinus erat et advena, idcirco violentum et fortiorem indigenam in jus vocare non poterat. Arte igitur necessario, pro filia contra patrem usus est, ut ad filiam, cui competebant bona patris, aliqua devenirent. Et de hoc illi in omni tempore placiti, justitiae responsum praesto est. Igitur quando primo tempore ascendebant oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum, ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent. Quando vero serotina admissura erat, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban; et quae primi temporis, Jacob. Et in hoc evidentissimae respectus justitiae est. De primi namque temporis nuptiis, sicut jam dictum est, ex parte Laban injustitiae causa suberat: pro serotinis autem nuptiis Rachel nihil querelae habebat, nihil dotis jure repetere poterat. Juste itaque omnia temperavit, ut et ipse fructum laboris sui acciperet, et Laban non penitus spoliaretur.
1.7.40
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XL. De eo quod dictum est: « Ditatusque est homo ultra modum, » et quid mystice significet.
1.7.40
Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. Hic insigniter homo dictus est, ubi qui tenuis venerat, dicitur, quia ultra modum ditatus est. Quod si in isto insigne et admiratione dignum est, quanto magis in homine illo, cujus hic typus est? Etenim ille vere ac singulariter homo, quia Deus et homo, qui pauper fuerat: nam, cum dives esset, inquit Apostolus, pro nobis pauper factus est: et ecce ditatus est, non solum in seipso, ubi gloria et honore coronatus, et super opera manuum Patris constitutus est: verum etiam in praesenti domo sua, id est, Ecclesia, ubi illa supradictis ejus ministris, jamdudum servatur dignitas, quam illis auctoritas evangelica juste vindicat, dicendo: Dignus est operarius mercede sua. Adaequata est enim plerisque in locis domus Christi regum palatiis, habetque corporaliter greges multos, ancillas, et servos, camelos et asinos, tanta copia, ut non solum spiritualia, sed etiam carnalia indigentibus, abunde porrigere sufficiat. Non quod in his gloriemur, nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae, sed quod gratiarum actionis causa nobis esse debeat, quod religionem teneamus in abundantia, quam ille Pater noster Christus acquisivit inopia, et mendicitate sua. De omnibus respondebit illi justitia sua: cras, id est in futuro judicio, quando placiti tempus erit. Quid respondebit? Videlicet quod respondendum significavit Apostolus, cum diceret: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si vestra carnalia metamus. Nonne hic, caeterique apostoli vel apostolici viri, cum possent vel scirent Rachelis amplexibus frui, id est contemplativae vitae dulcedine pasci, ad Liam, id est ad activam vitam, propter hunc miserum mundum declinaverunt? Nonne qui coelum mente inhabitare, et volebant, et poterant ex gratia Dei, adusque disponenda conjugia descenderunt: verbi gratia, dicendo: Vir uxori debitum reddat et uxor viro? Nempe hinc est illa cujusque talium querela: Exui me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Jure igitur qui in nobis loquitur Christus, virgas partim decorticans, partim in eis corticem linquens, in canalibus ponat, in conspectu ovium, ut varios in earum contemplatione fetus concipiant: et sic substantiam Laban auferat unde ditescat, id est, partim allegoricam, partim historicam de Scripturis proferendo doctrinam, suos animet auditores ad hoc, ut ministris altaris bona cum hilaritate ingerant, quia videlicet nemo est qui pascat gregem, et de lacte ejus non comedat; qui plantet vineam, et de fructu ejus comedere non debeat: licet invideant filii hujus saeculi, quemadmodum et illi filii Laban, de quibus protinus subditur.
1.7.41
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XLI. Quod utile fuerit Jacob verba filiorum Laban audisse, quodque uxores suas pater quasi alienas reputarit et vendidit, quod haec carnalia in typum acciderint spiritualium.
1.7.41
Postquam autem audivit verba filiorum Laban, dicentium: Tulit Jacob omnia quae fuerant patris nostri, et de illius facultate dilatus factus est inclytus: animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam. Haec verba filiorum Laban, Jacob in bonum cooperata sunt, et illa vultus ejus austeritas, de qua vocatis ad se Rachel et Lia dixit: Video faciem patris vestri, quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius. Bonum quippe illi erat audire vocem Domini Dei, dicentis: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum, et imitatorem esse perpetuum obedientiae et peregrinationis, ut haeres quoque in aeternum existeret benedictionis Abraham, avi sui, et Isaac patris sui, quibus non parva cura fuit nunquam reverti illuc, unde ut exirent praeceperat illi Deus. Unde est illud: Cave ne filium meum reducas illuc. Ac deinceps: Filium tantum meum ne reducas illuc. Igitur et haec quae praedicta sunt, et ea quae postmodum ad Rachelem et Liam loquitur, Sed pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus, etc., in illud bonum sancto viro cooperantur, ut quo vocabat Deus, illuc ipsa adversitate impellente, citius insequeretur. Nihilominus et ipsis conjugibus in idipsum bonum cooperata est inclementia patris non amabilis, de qua protinus conqueruntur, et dicunt: Nunquid habemus residui quidquam in facultatibus, et haereditate domus patris nostri? Nonne quasi alienas reputavit et venditit, comeditque pretium nostrum? Hoc vento adverso navigium feliciter impellente, ultro portum aspiciunt, et dicunt: Sed Deus tulit opes patris nostri, et nobis eas tradidit, ac filiis nostris. Unde omnia quae praecepit tibi Dominus, fac. Haec, inquam, illis quoque cooperata sunt in bonum suum, ut citius talem sequerentur virum, et cum patribus tanti meriti, promissiones acciperent eorumdem patrum, essentque in exemplum spiritualium ad instructionem animarum, qualium quilibet in psalmo dicentem audivimus Spiritum sanctum, sive Patrem Christi Deum: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. Nam, sicut illas conjuges Jacob adversa haec impulerunt, ut illum relinquerent patrem, qui filiarum comedisset pretium, et talem sequerentur virum: sic et adversa mundi plerumque dilectam Deo juvant animam, ut anhelantius 130 tendat ad Deum. Unde et illi per prophetam dicit Deus: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc, magis quam nunc. Ipse Jacob antequam ejusmodi spinis offensus fuisset, cum adhuc molliter exciperetur, dicente Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo; experimento didici quod benedixit mihi Deus propter te, etc., tardavit reverti, et dixit: Si feceris quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. Nunc autem ubi laesus fuit, surrexit itaque Jacob, ait Scriptura, et impositis liberis et conjugibus suis super camelos, abiit pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. Ita et in caeteris planum est veram esse sententiam Apostoli dicentis: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti.. Sane in eo quod dicit Jacob: Levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum, dixitque angelus Domini ad me: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, respersos, et maculosos, vidi enim omnia quae fecit Laban manifestat quod stropham illam, quam de virgis exercuit, coelesti auctoritate egerit, quia videlicet pro causa superius dicta, justum erat ut tolleret Deus substantiam Laban et daret illi.
1.7.42
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XLII. Quod Rachel patris sui idola furata fuerit.
1.7.42
Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. Et si non aliunde, saltem ex hoc satis advertere poterat Jacob, quod non esset facies Laban erga se sicut heri et nudiustertius, quia, quod apud antiquos magnae frequentiae amicorum, et festivae erat laetitiae, scilicet tondere oves absque ipso qui custos gregum erat, ille agebat. Nam illo relicto, et omnibus qui ad eum pertinebant tam conjugibus quam filiis, ierat ad tondendas oves suas. Bene ergo discessus ejus, fuga dicitur, cum protinus subditur: Noluitque Jacob indicare socero suo quod fugeret. Et Rachel, inquit, furata est idola patris sui. Hoc loco primum Scripturae auctoritas, idolorum nomen vel cultum praesentat. Recte ergo in illa evangelica lectione, qua legitur mulier a duodenni fluxu sanguinis sanata, et puella duodennis resuscitata, illud divinum a Patribus animadversum est, quia, quando mulier sanata est, tunc puella mortua est, sicut quando mulier coepit infirmari, tunc illa puella nata est, in typum videlicet gentilitatis et Synagogae: quia, quando gentes in idololatria fluere coeperunt, tunc in istis patribus Abraham, Isaac, et Jacob, Synagoga nata est, et quando gentilitas per fidem Christi sanata, tunc Synagoga prae invidia et infidelitate mortua est. Porro Rachel, quae idola furata est, claret quia perfectae fidei nondum erat. Sed antequam obiret, opportune nimis ad Jacob dictum est: Abjicite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. Dederunt ergo ei. At ille infodit eos super terebinthum. Nec multo post scriptum est: Mortua est autem Rachel, et sepulta est in via, quae ducit Ephratam, haec est, Bethlehem. Non ergo parvo bono suo virum fidelem sortita vel secuta est, cujus fide salvata est. Sanctificata est quippe mulier infidelis per virum fidelem. Et proinde recte et rationabiliter ab Apostolo dictum est: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum eo, non dimittat eam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Et post pauca: Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? Porro ubi nunc idola legimus, in Hebraeo theraphin scriptum est, quod transfertur in figuras vel imagines. Hoc autem ideo, ut sciamus quid in Judicum libro theraphin sonet.
1.7.43
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XLIII. Quomodo iniquus in somnis viderit corripientem se Deum ne aspere quidquam contra Jacob loqueretur.
1.7.43
Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, nuntiatum est Laban quod fugeret Jacob. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad. Non quod eo tempore Galaad mons diceretur, sed per anticipationem illo vocatur nomine, quo postea nuncupatus est. Est autem ad tergum Phoenicis et Arabiae, collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad eum locum, ubi trans Jordanem habitavit quondam Seon rex Amorrhaeorum. Cecidit supradictus mons in sortem filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse. Viditque in somnis sibi dicentem Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Non audivit hic Deum vocantem se ex nomine, ut vocare solitus erat Jacob; nec enim ejus erat meriti, propter quod nosset eum Deus ex nomine, sed tantummodo vidit, scilicet iratum, comminantem, et dicentem: Cave. Nempe et hoc ipsum quod vidit, non propter se, sed propter alium vidit, ut sciret ille, quantam sui curam gereret Deus, propter quem indigno apparere, vel ab indigno videri dignaretur. Sic et propter Isaac Abimelech corripuit; et propter Abraham Pharaonem flagellavit; juxta psalmum dicentem, non reliquit hominem, subauditur Laban, nocere eis; et corripuit pro eis reges, subauditur Pharaonem et Abimelech. Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas, quasi captivas gladio? Cur me ignorante fugere voluisti, nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? etc. Haec dicens cavit quidem juxta comminationem Dei, ne loqueretur quidquam durius contra Jacob, sed ipsam cautelam suam mendacio infatuavit, ita ut manifeste ex ore suo, redarguendus sit, si enim haec illum cura tangebat, quod non fuisset passus Jacob, ut prosequeretur se cum gaudio, et canticis et tympanis et citharis, quare illum, sicut ipse fatetur, corripuit Deus, ne durius quidquam loqueretur? Rectius ergo sibi cavisset, si verum confitens, Deo et bene merito clienti, dignam satisfactionem citius obtulisset.
1.7.44
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XLIV. Quod, quamvis propheta esset Jacob, ignorabat tamen quod Rachel furata esset idola.
1.7.44
Stulte, inquit, operatus es. Etsi ad tuos ire cupiebas, et desiderio tibi erat domus patris tui, cur furatus es deos meos? Hic loquendi tempus erat viro sapienti, qui utique non solum in hoc, verum etiam in caeteris erat sapiens, licet eum simplicem Scriptura 131 appellavit, dicendo: Jacob autem simplex habitavit in tabernaculis. Simplicitati namque columbae, prudentiam serpentis sociaverat, et de utroque unam sibi sapientiam formaverat, quippe qui eluso Laban dives revertebatur patrocinante sibi justitia: igitur cum stultitia coargueretur ab illo, dicente: Stulte operatus es, adhuc patienter siluit; ubi autem ab eodem interrogatus est, cur furatus es deos meos, sic ad interrogata dedit responsum, ut prius stultitiae pelleret elogium. Ait enim: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. Quod autem furti me arguis, apud quemcunque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Tanquam diceret: Quod inscio te profectus sum, non solum injustitiae non est argumentum, verum etiam stultitiae repugnans sapientiae vel rationis effectum. Stultus namque in jure dicendus est, qui eum unde malum sentit sibi imminere, non cavet: ego autem cavendum a te, non dubius sciebam, quippe cum tu immutaveris mercedem meam decem vicibus. Si igitur non mihi cavissem, ut inscio te proficiscerer, coelesti meipsum tutelae committens, et credens custodiae quam mihi pollicitus est; tunc potius ego stultus damnis meis arguentibus invenirer. Porro de eo quod me furti arguis, cedo: nunc jus esto. Apud quemcunque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Fratres hic appellat filios suos, quamvis intelligere liceat aliquos cum Laban venisse propinquos, quales jure fratres appellaret more usitato. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. Igitur propheta quidem Jacob, et propheta Isaac, sicut in psalmo, ubi dictum est: Nolite tangere christos meo, statim subjungitur: et in prophetis meis nolite malignari, sed neque hic, qui domesticum furtum ignoravit, neque ille qui in benedicendo filio falli poterat, neque quisquam hominum unquam omnia scivit, vel semper subjectum prophetiae Spiritum habuit, praeter eum, qui homo cum sit, Deus etiam est, et omnia scit, cum sit ipsa sapientia Dei. Non ergo parum in verbo contra semetipsum offendit, qui tam cito protulit sententiam, non tamen injustam. Etenim si morte dignus est, qui idola colit, quanto magis qui pro amore idololatriae furtum facit? Imo, si juste aliqui Judaeorum, sicut in lib. Machabaeorum legitur, idcirco corruerunt, quia sub tunicis suis habebant de donariis idolorum, quanto magis juste necari debuerat, qui ipsa furatus esset idola? Sed pepercit Deus Jacob, ut lateret furtum sua providentia, simulque ejus quae furtum fecerat astutia: Illa namque festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, ait: Ne irascatur dominus meus, quod coram eo assurgere nequeo, quia, juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Sic delusa sollicitudo quaerentis est; videlicet dum et afflictae leviter credit excusationi et femineis aegre scit approximare immunditiis.
1.7.45
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XLV. Quam sit dictum proprie, tumens Jacob cum jurgio praeteritam commemorando servitutem.
1.7.45
Tumensque Jacob cum jurgio ait: Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, et scrutatus es omnem supellectilem meam? Mira hic proprietate dictum est: Tumensque Jacob cum jurgio. Tumor namque vel jurgium servilis motus est, neque hoc quisquam de liberi vel ingenui hominis ira recte dixerit, aut proprie. At vero Jacob in hac utique causa liber non erat. Quamvis enim nesciret, penes ipsum tamen causa servilis, id est, culpa furtumque erat, et nunc tanquam omnino munda esset supellex, quia ille nihil invenerat, fortiter litem in judicio proponit, et cum jurgio dicit: Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et judicent inter me et te. Quam enim tumida et jurgiosa ironia est, qua protinus subjungit: Idcirco viginti annos fui tecum, oves tuae et caprae steriles non fuerunt. Idcirco, inquit, ut tu exardesceres post me, et scrutareris omnem supellectilem meam, quae magna indignitas est. Idcirco, inquam, id est, hujus vicissitudinis spe, viginti annis fui tecum, tanta fide, tanta veritate, cum Domini benedictione, quae mecum, ut tu quoque confessus es, ad te ingressa est, quanta ex his quae jam dico comprobari potest. Oves tuae et caprae steriles non fuerunt, subauditur, nec ego subtractis fetibus steriles annos fuisse causatus sum. Arietes gregis tui non comedi. Quod videlicet facere solent mercenarii, et qui pastores non sunt: quique non greges, sed semetipsos pascunt. Nec captum a bestia ostendi tibi. Videlicet in excusationem mei, ut non cogerer numerum reddere tibi. Ego damnum omne reddebam, quidquid furto peribat, a me exigebas. Quanquam esset excusabilis causa. Diu noctuque aestu urebar et gelu. Utpote in terra ubi secundum naturam coeli gravis aestus per diem, grave nihilominus gelu per noctem. Haec et caetera fidelitatis opera commemorans, tandem fortissimum justitiae suae invehit argumentum. Praemisso namque: Afflictionem meam, et laborem manuum mearum respexit Deus, protinus adjungit: Et arguit te heri. Certum namque est praeconium justitiae, Deum testem aut defensorem habere; proinde de Laban continuo victoriae palmam justo concedens aliud ingreditur. Filiae meae, inquit, et filii et greges tui, et omnia quae cernis mea sunt; quid possum facere filiis et nepotibus meis? Veni ergo, ut ineamus foedus.
1.7.46
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XLVI. Quid spiritualiter velit quod Laban Jacob persecutus est, et quod Rachel dixit: « Secundum consuetudinem feminarum accidit mihi. »
1.7.46
Et ecce usque hodie, Christum vel Christi alumnos, mundum fugientes, id est nihil in hoc mundo possidere cupientes, insequitur mundus, dum eos semper quidem malis exemplis, nonnunquam etiam vi sibimet conformare nititur. Usque hodie, inquam, sic fugientes insequitur mundus, et usque hodie Rachel insectatoris sui mundi idola furatur. Quoties enim hi qui habitu vel ordine religionis contemplativam pollicentur vitam, ad avaritiam, quae est simulacrorum servitus, aspiciunt, ita ut nonnunquam de rebus ecclesiasticis fraudem faciant, sive, quod et plerumque fit, spiritualia Dei dona tribuant pro pecunia, Rachel veternosi patris sui furatur idola. Porro quid contemptibilius, quid abjectius, quam quod abscondit ea subter stramenta cameli, et sedit desuper, simulans quod secundum consuetudinem feminarum sibi acciderit? Scrutatur quippe Laban tentorium Rachelis, si forte sua illic idola inveniat, quando saeculares homines, illam simulacrorum servitutem, quam sibi solam esse licitam putant, id est, ejusmodi avaritiam in moribus religiosorum furtim subesse denotant, vulgo jam sciente quia vendentes 132 et ementes Jesus de templo suo iratus et rigidus cum flagello ejiciat. At illi occasionem quamlibet praetendunt, quae rationabilis quidem esse videatur, rationis tamen veritate careat, quemadmodum camelus munditiei quippiam habere videtur, quia ruminat, sed vere mundum non est animal, quia non findit ungulam. Et illa quidem fortassis mentita est, dicendo, quia secundum consuetudinem feminarum nunc accidit mihi; sed revera de anima cujusque talium qui de praedicta simulacrorum servitute furtum faciunt, recte propheta dicit: Omnes qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis suis invenient eam. Interea tamen Deus propter eos qui Christi sunt, quique in sancta Ecclesia ejus usque ad finem saeculi non deerunt, jugiter arguit mundum, cujus redargutiones saecularium corda paulatim evincunt. Cum, inquit Christus, evenerit Paracletus spiritus veritatis, ille arguet mundum. Ait ergo redarguens a Deo: Veni ut ineamus foedus. Verba foederis haec sunt: Intueatur Dominus et judicet super nos, quando recesserimus a nobis. Si afflixeris filias meas, et si introduxeris uxores alias super eas, nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit. Haec cum diceret, maxime pro Lia sollicitus erat, quam inexpetitam, indotatam, vultu despicabilem nescienti clanculo immiserat. Illam namque, non repugnante justitia, pene ut concubinam repudiare poterat, quippe cui fidem maritalem non dederat, neque coram testibus vel amicis Laban nuptias ejus celebraverat, antequam ad illam ex more ingressus fuisset. At ille non solum non repudiare in tenderat, verum etiam pro jure ejus, ut praedictum est, arte usus, effecerat ut non abiret indotata, scilicet ubi, virgis variis in canalibus positis coram ovibus, mutata est conceptuum natura.
1.7.47
COMMENTARIORUM IN GENESIM IN GENESIM LIBER SEPTIMUS. (Gen. XXV-XXVIII.) CAPUT XLVII. Quid significet quod Jacob et Laban in confaederationem sui tumulum testimonii fecerint, et super eos ederint.
1.7.47
Tulit itaque Jacob lapidem et erexit in titulum, dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum. Hic plane scivit Jacob votum suum fuisse acceptum, quod voverat in Bethel, sentitque Dominum fuisse secum, et custodisse se in via per quam ambulaverat, et dedisse sibi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, seque reverti prospere in domum pat ris sui, quia sedatus est Laban. Itaque et hic tulit lapidem, et hic erexit in titulum, feceruntque tumulum: utrobique mysterium pene idem est. Nam et illic lapis erectus in titulum vocandus domus Dei, Christum significat, qui est caput corporis Ecclesiae quae est domus Dei, et hic lapis primus in acervo testimonii Christum eumdem designat principem martyrum id est testium Dei. Quid enim est, Laban et Jacob in confoederationem sui lapidem erigere in titulum, lapidesque congerere in acervum testimonii, et desuper comedere pro pactione postulati foederis? Quid, inquam, nisi quod pene jugiter cernimus, post diuturnos tumores saevaque jurgia saeculares potentias Ecclesiis, vel sacerdotibus conciliari respectu martyrum, et Christi Domini ac regis eorum? Nempe post inimicitias super acervum testimonii pariter comedere, id est, post quaslibet injustitias in basilicis martyrum satisfactione data vel accepta, deinde ob confirmationem pacis corpus et sanguinem Christi pariter manducare et bibere. Bene ergo dictum est quia juravit Jacob per timorem, id est, per Deum, patris sui Isaac, Deus enim a timore nuncupatur, quod Graece theos dicitur. Quid juravit? Videlicet quod malum contra Laban nullum cogitaret, neque ad illum mali intentione transiret praesentis acervi testimonio commonitus. Bene. Etenim quotquot sacerdotes vel ministri Christi sumus, post reconciliationem altaris adversariis nostris indultam, nullam de praeteritis molestiis coram communi judice Deo querelam depromere habemus. Quem vocavit, inquit, Laban tumulus testis, et Jacob, acervus testimonii, unusquisque juxta proprietatem linguae suae. Acervus lingua Hebr. Gal. dicitur, Aad vero testimonium. Rursum lingua Syra acervus Igar appellatur, Seduth testimonium. Jacob acervum testimonii Galaad lingua appellavit Hebraea, Laban vero idipsum, id est, acervum testimonii Igarseduth a gentis suae sermone vocavit. Erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum provinciae in qua habitabat sermone mutaverat.

Intertext edge

Open linked passage

Note