Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
De Trinitate et operibus ejus
ejus 11.1.2
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10873 Detreto
11.1.1
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT PRIMUM. Quintae aetatis initium computari Hieremiae vaticinium, et in hac aetate sacerdotium Christi figuratum factis, significatumque esse dictis propheticis.
11.1.1
Quintae aetatis saeculi, crepusculum Hieremiae prophetae vaticinium est Babylonicam captivitatem, ruinam pariter et incendium civitatis ac templi sic praenuntians ut propriis quoque oculis cuncta cerneret. Hic jam recte quaeritur quid eo tempore mundus acceperit, quo tanquam certo limite praefixo jam quinta aetas, post exactam quartam aetatem jure dici vel computari debuerit. Nam de praecedentibus ratio stat, quia videlicet prima aetate ante diluvium, velut infans permissus sibi, vacavit ab auditu sermonis Dei. Secunda vero, velut puer, prima doctrinae percepit elementa in foedere quod pepigit Deus cum Noe. Tertia, jam velut adolescens repromissionem beati seminis in Abraham, et disciplinam legis accepit in Moyse. Quarta, velut juvenis promissionem regni Christi audivit in David. Hoc ergo tempore quid amplius audivit vel accepit, ut recte computetur quasi quinta aetas pleni ac perfecti viri? Accepit nimirum promissionem sacerdotii Christi. Qui enim in Abraham homo, in David rex, in hujus temporis prophetis sacerdos promissus est. Sacerdotium ejus hic factis praefiguratur, dictis propheticis significatur. Et superiore quidem aetate dicitur in eum:« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech,» dictum est ad Heli sacerdotem in typum ruinosi sacerdotii Judaeorum, cui successurum erat fidele Christi et Ecclesiae sacerdotium:« Ecce dies venient, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.» Verum hic multo plenius, multo sacratius causa pariter et effectus sacerdotii Christi figurantur, et adventus ejus tempora praefiniuntur. Nempe Babylonica gentis unius captivitas causam communem significat, pro qua generi humano tantus sacerdos necessarius erat, reversio autem captivorum sub Jesu sacerdote magno, remissio peccatorum in qua liberamur, duce et liberatore nostro pontifice magno Jesu Christo. Porro adventus ejus tempora hoc modo praefiniuntur:« Tu autem, Daniel, animadverte sermonem, et intellige visionem. Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum,» etc. In extremae quoque hujus aetatis margine, tota sacerdotis hujus promissio perficitur magnifice, dum dicit angelus ad Joseph virum Mariae:« Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.» Claret enim ex hoc quia sacerdos iste Deus est, qui solus a peccatis salvare potest,« non habens quotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo.» Sane istos aetatum terminos auctoritas evangelica fundavit, dicendo in libro generationis Jesu Christi:« Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes sunt quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim.» Hoc recte intelligutur dixisse, solius generationis Jesu Christi respectu, qui, secundum eam promissionem quae facta est ad Abraham:« In semine tuo benedicentur omnes gentes,» verus homo est, secundum eam quae facta est ad David:« De fructu ventris tui ponam super sedem tuam,» Rex utique est, secundum eam quae facta est ad Joseph virum Mariae:« Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum,» nimirum officio sacerdos, potentia Deus est.
11.1.2
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT II. 520 Quomodo haec quinta aetas similis sit cum quinta die creationis mundi, et cur tunc temporis templum pretiosissimum permissum est Babylonico igne conflagrari.
11.1.2
Igitur quintae aetatis initium, hoc est, spectabilia Dei opera continentis, ut quinta dies creationis mundi, secundum spiritum consilii, qui nimirum a spiritu timoris Domini sursum quintus est. Consilii namque divini est quod pulchrum et nobile Dei templum in toto orbe tunc temporis unum et solum, auro ditissimum, opere mirificum, regione inclytum, regiamque civitatem David atque Salomonis, permissum est Babylonico igne conflagrari, spoliari, profanari, occisorum sanguine compleri. Erudiendus namque erat mundus, eatenus juvenis luxuriosus, ne putaret quod habitator coelorum Deus, auro templi manufacti, vel civitatem opibus delectetur, et non potius hominum fide et bonis operibus, quibus intus in anima templum illi praeparatur, quo solo delectetur, ubi adoretur, in quo videri et praesens agnosci dignetur, sine quo frustra foris lampadibus, vel auro templi manufacti requiratur. Habet quoque quinta haec aetas quintae diei creationis mundi aliquid simile. Nam sicut tunc non omne levatum est in aera, quod ex aquis ortum est genus creaturae, sic non omnium captivorum fuit dicere:« Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus.» Illorum hoc erat dicere, qui recordabantur Sion ubi fuerat nominis Domini templum sanctum, ubi licuerat non impediente Babylonico rege adorare unum et solum verum Deum. Tales nimirum non sub aquis fluminis Babylonici absorpti erant, sed supersedebant similes aviculis, quas aquae imperio Dei produxerunt, parati ad volandum, mox ut permittentis audirent Cyri regis edictum. Caeterum qui Babylonicis voluptatibus et interdictis ex lege, Babylonicarum uxorum complexibus occupati resederunt, suamque captivitatem permissae libertati praeposuerunt, pisciculis similes fuerunt, quorum omnis voluptas sub aquis depressa est, et evolare nescierunt. Nunc jam in rem pergendum est.
11.1.3
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT III. Quod Hieremias ejusdem Domini, cujus propheta est, typum gesserit nomine proprio sanctificatione ex utero, praedicationis officio septies ad Hierusalem facto, cujus ruinae superstitit ante obsidionem verbum Domini ad se factum esse referendo, eamque ad poenitentiam provocando numero vel ordine determinuto.
11.1.3
( CAPUT I). Primo Hieremias, quod interpretatur excelsus Dominus, ejusdem cujus propheta est excelsi Domini, in omni ordine prophetiae suae typum tenet. Nimirum in typum ejus, qui antequam ex utero Virginis homo conciperetur, apud Deum erat Deus, hic in utero matris sanctificatur, diciturque illi:« Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te,» etc. Item in typum ejusdem Domini nostri qui populo illi praedicavit, et ad poenitentiam audire nolentes vocans, civitatis et templi exterminium praedixit, et quamvis occisus, eidem tamen exterminio superstes exstitit, et deinceps Judaeos in caecitate relinquens, gentibus evangelizavit. Iste propheta contra Hierusalem vaticinatus est, ad poenitentiam provocans civitatem aversione contentiosa aversam, venturum praedicens exercitum Babylonicum, futurumque templi et civitatis incendium, et quamvis multa passus, eidem tamen incendio superstes exstitit, et rege Sedechia capto oculisque privato, deinceps ipse exteris nationibus prophetavit. Numeremus nunc, quoties ad istum ante civitatis obsidionem verbum Domini factum est, et secundum vices ordinem prophetiae prosequamur sermonis evangelici ordinem, qui praeclarus et notissimus est. Primo sic scriptum est. Et factum est verbum Domini ad me dicens:« Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.» Deinde secundo.« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Quid tu vides, Hieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.» Item:« Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et facies ejus a facie aquilonis.» Haec enim duo, pro uno verbo Domini recte habentur, quia videlicet unum idemque verbum et poenitentiae disciplinam recipientibus, vigilans correctionis virga est, et impoenitentibus olla succensa, id est, aeternae damnationis judicium est. Deinde loco tertio:« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Vade et clama in auribus Hierusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui miserans adolescentiam tuam et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur,» et caetera quam multa, quibus Hierusalem prolixo sermone peccata sua commemorat, eamque ad poenitentiam invitat. Post haec loco quarto:« Verbum quod factum est a Domino ad Hieremiam dicens: Sta in porta domus Domini et praedica verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini in portas has, ut adoretis Dominum. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel. Bonas facite vias vestras et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est.» Deinde quinto loco:« Verbum Domini, quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens: Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus quod praecepi patribus vestris.» Et post aliqua.« Irritum fecerunt domus Israel et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.» Deinde loco sexto:« Quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis. Luxit Judaea, et portae ejus corruerunt, et obscuratae sunt in terra, et clamor Hierusalem ascendit. Majores miserunt minores suos ad aquam, venerunt ad hauriendum, et non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua.» Post haec loco septimo:« Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens: Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me dicens: Nunquid sicut figulus iste non potero facere vobis, domus Israel, ait Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.» Post haec jam de imminenti excidio civitatis illius et templi fere omnis prophetia est.
11.1.4
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT IV. 521 Quod dicitur primo ad eum: « Priusquam te formarem in utero novi te, » etc. Quomodo unctionem Sancti sanctorum et obedientiam atque glorificationem ejus personet.
11.1.4
Videamus nunc ista prophetia talis rursus Evangelio Christi quam similis est. Principio, quod dicitur, et pro modulo sancti hominis dicitur:« Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum. Et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, ut destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes,» etc. Totum hoc et unctionem Sancti sanctorum, et obedientiam atque glorificationem ejusdem personare perspicuum est. Quis enim est quem extra illum et praeter illum, priusquam in utero formaretur, Deus Pater noverit, et, antequam exiret de vulva, sanctificaverit, prophetam in gentibus dederit? Omnium quippe, et singulorum Adae filiorum vox illa veridica est:« Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.» Sed et aequivocum est sanctificationis nomen. Aliter quippe sanctificatum dicitur, quod peccati contagione non tenetur, qua sanctificatione nemo, nisi per gratiam Christi sanctificatur, aliter quod in usus vel ministerium sanctitatis a publico et vulgato separatur. Haec pars sanctificationis tam late patet, ut primogenitum quoque jumenti sanctum Domino vocetur, eo quod in usum vel in jus sanctorum altaris ministrorum legaliter segregetur. Item notitia Dei pro qua nunc dicit,« priusquam te formarem in utero, novi te,» nihilominus aequivocatur. Aliter quippe unigenitum Filium suum antequam formaretur in utero, aliter suorum quemque electorum novit ille, priusquam formaretur in utero. Illum enim per coaeternam sibi essentiam, nostrum quemque novit, per constantem atque certissimam praescientiam. Igitur prophetam quidem, antequam formaretur in utero, novit, et antequam exiret de vulva, sanctificavit, ipsum autem, cujus hic typum gerit, Prophetam et prophetatum Dominum, filium suum unigenitum solum singulariter novit, et sanctificavit, priusquam formaretur in utero, priusquam exierit de vulva, factus homo. De eo quod noverit eum dicit ipse Filius:« Nemo novit Filium nisi Pater.» Porro de eo quod sanctificaverit eum, priusquam de vulva exierit, omnium piorum et recte credentium, una fides certa est, quia non de virili semine, sed de Spiritu sancto conceptus est, et propheta in gentibus, id est non Judaeorum tantum, sed ad gentium quoque salvationem missus est.« Ecce, inquit, dedi verba mea in ore tuo,» videlicet, quae tu obediens dicas et loquaris in mundo. Nam hoc est quod ait ipse Filius quodam loco:« Quia ego a me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mandatum dedit quid dicam et quid loquar.»--« Ecce constitui te super gentes et super regna.» Te, inquam, factum obedientem usque ad mortem, mortem autem crucis, constituam super gentes et super regna, juxta quod de te canit Psalmista:« Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manum tuarum, omnia subjecisti sub pedibus ejus.»--« Ut evellas et destruas;»--« evellas,» inquam, male radicata,« destruas,» male aedificata, qualia sunt maxime Scribarum et Pharisaeorum conciliabula, radicem avaritiae fixam alte in terram habentia, similia quoque sepulcris mortuorum, quae foris parent hominibus pulchra, intus autem mortuorum sunt ossibus plena. Istos autem quomodo« evellas et destruas?» Quando vindices tui Romani veniant, eorumque et locum et gentem tollant, et deinde cum in manus materialis gladii traditi fuerint evulsae a corporibus animae partes vulpium, id est malignorum spirituum fiant.« Et disperdas et dissipes.» Non modo ita« evellas,» ut saltem uno captivitatis loco simul transponi permittas, sed« disperdas» in omnes gentes, dissipes in semitas, parvasque vicorum aut civitatum particulas.« Et aedifices et plantes.» Quos? Non ipsos, sed pro ipsis alios, videlicet gentes hactenus desertas aedifices, gentes, hactenus in testamento Dei locum non habentes, in terra viventium plantes.
11.1.5
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT V. De eo quod secunda visione hic ait, primo: « Virgam vigilantem ego video; » secundo autem: « Ollam succensam ego video, » et quomodo juxta horum similitudinem primus adventus Christi virga correctionis sit poenitentibus: secundus autem impoenitentibus judicium sit aeternae damnationis.
11.1.5
Deinde illud sciendum quia sic venit iste Sanctus sanctorum, ut primus adventus ejus cunctis eum recipientibus, et ob hoc filiis, Dei factis, paterna sit virga correctionis, secundus autem adventus ejus impiis et incredulis futurus sit judicium damnationis. Dicit ergo.« Quid tu vides, Hieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti. Quia ego vigilabo super verbum meum ut faciam illud. Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.» Plane et tunc quando haec dicebantur, parabantur mala, ut panderentur super omnes habitatores terrae Judaeae a facie aquilonis, id est a Babylone, quae illi terrae ad aquilonem sita est. Nec vero illud dubium quin illud unum, idemque captivitatis malum aliis virga, aliis olla fuerit succensa. Nec enim ad quem finem Danieli et sociis ejus, ad eumdem omnibus provenit illa captivitas. Verum multo praecelsius, multo negotiosius, hic excelsus Dominus, Sanctus sanctorum, Christus virgam vigilantem nobis credentibus vidit,« ollam succensam a facie aquilonis» impiis et contemptoribus vidit. Vidit, inquam, nobis« virgam vigilantem,» id est futuri judicii, et poenarum inferni timorem. Quemadmodum Daniel et socii ejus cum illis quibus ob idololatriae scelera fuerat iratus Deus, ita et nos omnes cum impiis fideles cum infidelibus uno eodemque captivitatis loco propter Adae reatum tenemur, et aequaliter omnes morimur, omnes mortales sumus. Verum piis atque fidelibus ista captivitas, ista mortalitas virga est qua temporaliter ferimur, ut ad humilitatis disciplinam erudiamur, quia per superbiam cecidimus. Idcirco dicit in initio suae praedicationis:« Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum.» Caeterum et actualis poenitentiae disciplina, alias molesta, alias dulci et spontanea est. De illa quae moleste imponitur scriptum est:« Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum» Molestum quippe est visitari in virga cujuscunque adversitatis sive infirmitatis juxta quod et alibi scriptum est:« Quem enim diligit Dominus, corripit, flagellat autem 522 omnem filium quem recipit.» Sed haec ipsa molestia per patientiam fructuosa disciplina fit, id est poenitentiae fructu non carebit. Porro spontanea poenitentia, alias universalis, alias singularis est: Universalis est, qua peccata nostra confitentes in morte Christi Jesu semel baptizamur. Singularis, qua quisque nostrum mortificat membra sua super terram, sicut dicit Apostolus. Virgam igitur vigilantem piis atque fidelibus vidit excelsus Dominus, vigilantem, inquam, id est accelerantem, et ad omne opus bonum excitantem. Porro« ollam succensam» vidit, cum diceret, verbi gratia, per Joannem, de impoenitentibus:« Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.» Itemque per semetipsum se dicturum testatur:« Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.»
11.1.6
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT VI. Quod tertio Hierusalem peccata sua, ut ad poenitentiam excitaret, commemorans tandem dicit: « Filia populi mei, accingere cilicio, luctum unigeniti fac tibi, » simile esse ei quod Dominus postquam Hierusalem ad poenitentiam multis deflectere non potuit, tandem « flevit super illam » mala ei ventura denuntians.
11.1.6
Tertio loco quod dicitur:« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Vade, et clama in auribus Hierusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur.» Hoc, inquam, et caetera quae sequuntur, Evangelii ejusdem Domini nostri sensum ubique personant, videlicet ex quo, Joanne jam tradito, publicum ipse praedicationis opus ingressus est. Et vide quam vehementer hic sermo veritatem adjuvet Evangelii, pro qua decertans Apostolus dicit:« Non enim est personarum acceptio apud Deum. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt, et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.» Item:« Non enim est distinctio,» subauditur, Judaei et Graeci.« Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis, per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesu.»--« Sanctus, inquit, Israel Domino primitiae frugum ejus.»--« Primitiae frugum ejus,» inquit. Hoc pro parte credentium, vel bene operantium verum est. Nam et« gloria et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco.» Sed vide quid postmodum sequitur:« Filii quoque Mempheos et Thaphneos constupraverunt te usque ad verticem.» Ac deinceps:« A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso prosternebaris meretrix. Quomodo dicis: Non sum polluta, post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convallibus, scito quid feceris.» Et post aliqua:« Tu autem fornicata es cum amatoribus tuis multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos, quasi latro in solitudine, et polluisti terram in fornicationibus et in malitiis tuis. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae.» Hoc modo fere totus propheticus hic sermo protenditur, horrenda peccata commemorans, ad poenitentiam provocans, tandemque in luctu et lamentatione finit, cum dicit:« Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere. Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum, quia repente veniet vastator super vos,» etc. Sic nimirum tota Domini praedicatio Hierusalem eamdem de peccatis arguit, et ad poenitentiam vocat:« Poenitentiam, inquiens, agite: appropinquabit enim regnum Dei,» tandemque impoenitentem compatientis affectu ruituram plangit. Nam« videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt,» etc. Veritatem igitur Evangelii contra gloriationem Judaicam, multum adjuvat hic propheticus sermo, ut inflentur adversus eum praedicantem poenitentiam, vel contra ejus apostolos, nullam distinctionem haberi volentes, Judaei et Graeci, eo quod omnes peccaverint, et idcirco egeant omnes gloria Dei, et neuter salvari aliter possit, vel justificari, nisi per gratiam Dei, nisi per fidem Jesu Christi. Nam cum peccato originali, quo omnes in Adam peccaverunt, ecce multa Judaeorum quoque actualia peccata et nimis magna sunt.
11.1.7
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT VII. Quod quarto loco stans in porta domus Domini dicit inter caetera: « Ecce spelunca latronum facta est domus ista, » quod eo respicit quia Dominus ingressus in templum, coepit ejicere, dicens eis illud de Isaia: « Domus mea domus orationis vocabitur, » subjungens de isto propheta: « Vos autem fecistis illam speluncam latronum. »
11.1.7
. Postquam praecedentem sermonem in luctu finivit, quarto jam loco sequitur hoc verbum Domini:« Sta in porta domus Domini, et praedica verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum,» etc. Sic plane Dominus Jesus postquam, ut jam dictum est, videns civitatem flevit super illam, stetit« in porta domus Domini,» et praedicavit verbum istud dicens:« Nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini, templum Domini, templum Domini est.» Ac deinceps:« Et ecce vos confiditis in verbis mendacii, quae non proderunt vobis.» Et subinde.« Ecce spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris. Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim eis.» Faciam, inquit, domui huic, in qua vos habetis fiduciam, sicut feci Silo, et projiciam vos a facie mea. Quomodo haec Dominus noster dixit? Quomodo se in hoc prophetae loco praefiguratum, et de sua causa prophetatum fuisse ostendit? Videlicet postquam super civitatem flevit, continuo ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes, dicens illis:« Scriptum est: Quia domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat quotidie docens in templo.» Tunc nimirum stetit, magna et mira constantia in porta domus Domini, magnoque et terribili facto, vetuit eos confidere in verbis mendacii, dicendo.« Templum Domini, templum Domini, templum Domini est,» projiciens illos a facie sua cum holocaustis ipsorum quae nunquam desideraverat, sicut in hoc ipso propheta testatur, dicens:« Holocaustomata vestra addite victimis 523 vestris et comedite carnes, quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum. Sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus. Et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis,» etc. Hoc ipsum actu significabat, videlicet quod tam ipsos quam ipsorum sacrificia projecerit a facie sua, dum facto de funiculis flagello, vendentes et ementes cunctamque sacerdotum avaritiam ejecerit de templo. Sane quod dixerit, illos ejiciendo, scriptum est:« Domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus, vos autem fecistis illam speluncam latronum,» partim de isto propheta, partim de Isaia testimonium sumptum est. In Isaia quippe sic scriptum est:« Domus mea domus orationis vocabitur, ait Dominus Deus» In isto autem: Ergo« spelunca latronum est domus ista, in qua invocatum est nomen meum.» Sequentia verbi vel sermonis hujus maxime illam projectionem eorum lacrymosa declamatione pronuntiant, quae per jam dictum flagellum significata est, illam, inquam, projectionem, qua in manus gladii Romanorum traditi, et irrecuperabile civitatis, vel templi excidium passi, deinceps dicere potuerunt:« Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi, quia Dominus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis.»
11.1.8
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT VIII. Quod quinto loco docens in verbo Domini: « Audite verba pacti hujus, » etc., prosequens convicit eos quod irritum fecerint pactum Domini, ut sciamus quam rationabile sit quod quidquid sacrificant Judaei, contemnit Ecclesia Christi.
11.1.8
Insistunt adhuc Judaei projecti atque captivi, dispersi atque dissipati, et Judaeorum sacerdotes sanguinei; insistunt, inquam, contentiose, addendo holocausta sua victimis suis, et comedendo carnes quodammodo, dicentes: Cur non hodie sicut heri, et nudius tertius? Cur non hoc tempore holocausta faciamus sicut antiquitus? Nonne in istis est pactum quod cum patribus nostris pepigit Deus? Cur mutabilis esset, pactumque suum irritum faceret Deus? Adversus hujusmodi sacrificantium contentionem, ecce loco quinto verbum Domini factum ad Hieremiam consequenter de pacto illo loquitur, atque hic semetipsum noxae eximit, ac justificat justus ac irreprehensibilis Dominus Deus.« Audite, inquit, verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et habitatores Hierusalem. Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus, quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea.» Ac deinceps.« Vociferare omnia verba haec, in civitatibus Juda et foris Hierusalem, dicens: Audite verba pacti hujus et facite illa, quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegyptiusque ad diem hanc.» Et subinde:« Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatoribus Hierusalem. Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea. Et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent illis. Irritum fecerunt domus Israel, et domus Juda pactum meum, quod patribus eorum,» etc. Sine dubio pacti verba quod cum patribus eorum, Abraham, Isaac et Jacob, et cum Moyse Deus pepigit, promissiones fuerunt beati seminis quod est Christus, promissiones, inquam Dei, et ad istas respondens fides eorumdem patrum, per quam et justificati sunt, et cum ipsa fide opera quoque decem praeceptorum, quae per Moysen in tabulis lapideis digito Dei scripta sunt. Porro holocaustomata et victimae, verba pacti non fuerunt, sicut paulo supra legimus Deum comprobasse, sed ob diligentiorem pacti ejusdem custodiam quasi quaedam claves, et quasi quaedam vincula adhibita sunt, non jussa, sed permissa, non quaesita, sed pro tempore admissa. At illi pactum jam dictum, pactum fidei et bonorum operum irritum fecerunt, eundo post Deos alienos, faciendo scelera multa in domo Dei, sicut sequentia verbi vel prophetiae praesentis ostendunt, et post omnia, quod omnium pessimum est, Christum occiderunt, in quo steterat omne pactum, cujus venturi fide patres justificati sunt. Quid ergo jam holocaustis victimas addunt et carnes comedunt? Ut quid tam male dividunt? Ut quid meliorem pacti partem, id est fidem et omnem justitiam subripuerunt, et partem contemptibiliorem, id est carnes taurorum, fetidumque sanguinem hircorum, Deo nolenti, imo repellenti ingerunt? Nonne totum quod offerunt, irritum fecerunt? Nonne sacrificia eorum, sacrificia sunt Cain, qui, quia male divisit, idcirco Deus ad munera ejus non respexit? Clamat enim in hoc eodem prophetae hujus capitulo adversus istos sanguis nostri Abel, id est Christi, quem occiderunt. In hoc occidendo, ut jam dictum est, maxime pactum omne irritum fecerunt.« Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tu ostendisti mihi studia eorum, et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi quoniam super me cogitaverunt consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis, tibi enim revelavi causam meam.» Obstruatur itaque omne os impiorum, quia Deus justus est, ipsi autem injusti sunt, et Deus juste respuit eorum holocaustomata, quibus pactum constituisse falso putaverunt, quia nimis injuste fidem et justitiam, quibus pactum constitutum est, multis sceleribus et tandem cruentatis in Christum manibus abjecerunt.
11.1.9
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT IX. Quod loco sexto sequitur verbum Domini de sermonibus siccitatis, eo respectu factum recte intelligi quod neque gratia prophetalis, neque ulla visitatio illis sit Spiritus sancti, ut cum veniant ad hauriendas Scripturarum aquas, reportent vasa vacua.
11.1.9
Ex quo sic irritum factum est pactum, jam nec prophetia, nec ulla omnino spiritualis gratia Judaeis datur, nulla omnino scientia, nulla sapientia nec quidquam veri intellectus ducibus eorum, principibus eorum, magistris vel sacerdotibus eorum inesse comprobatur. Haec vera, et vere magna, nimiumque damnosa siccitas est, quam in Isaia Dominus eidem Judaeae comminans:« Et nubibus, inquit, mandabo, ne pluant super eam imbrem.» Recte igitur hoc loco, qui sextus est, sequitur quod ad hunc factum est verbum Domini de sermonibus siccitatis.« Luxit Judaea et corruerunt portae ejus, et obscuratae sunt in terra, et clamor Hierusalem ascendit. Majores miserunt minores suos ad aquam, venerunt ad hauriendum, et non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt et afflicti, et operuerunt capita 524 sua propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terra.» Ecce videmus Judaeae vastitatem, et desolationem videmus, quia non venit in ea pluvia scientiae vel sapientiae, quae omnis fidem secuta, ad gentium Ecclesiam commigravit, juxta illud Psalmistae:« Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae» Ei videmus quia minores veniunt ad ob scurissimos senes suos haurire aquam, et non inveniunt, reportantque vasa animarum suarum vacua. Sed nunquid istud luget Judaea? Nunquid pro isto clamor Hierusalem ascendit, quomodo mortuo Pharaone ascendit ad Dominum, et misit illis nubes suas Moysen et Aaron? Non utique ita nunc. Nam lugent quidem, sed non scienter; clamant quidem, sed eorum brutus et sine sensu clamor est. Nec enim lugent eam quae vere siccitatis causa est, iniquitatem suam, neque clamant ita ut dicant patrum suorum exemplo:« Eamus et sacrificemus Domino Deo nostro.» Idcirco ascendit quidem clamor eorum, sed non ad Dominum. Nam quia rationabilis non est clamor, idcirco sicut hic ipse propheta congemit quodam loco, ille opposuit nubem, ut non pertranseat oratio. Credendum sane est diebus illis aeream Judaeis accidisse siccitatem, sed sicut caetera mala majorum signa malorum, sic illa siccitas deterioris fuit siccitatis portentum.« Confusi sunt» agricolae,« operuerunt capita sua. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba, et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.» Quare agricolae« confusi sunt,» nisi quia commissae sibi vineae dominum et haeredem occiderunt? Quae vel qualis« cerva reliquit in agro,» quod« peperit, quia non erat herba,» nisi fidelis patriarcharum Ecclesia, quae peperit quidem secundum carnem, sed reliquit populum istum, quia non est scientia? Videmus haec, et quod sequitur:« Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum quia non erat herba.» Onagri atque onagrorum pulli, hodie Judaei sunt, nam et de illo populo sic mystice loquitur et alia Scriptura:« Vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri liberum se natum putat.» Stant isti onagri« in rupibus» superbiae suae, maluntque siti et fame perire quam domabili cervice ad praesepia Christi venire, quam humili spiritu ad caulas ovium Christi venire. Trahunt« ventum quasi dracones,» calidi namque sunt ut dracones, flamma invidiae nimium ardentes, perinde quomodo dracones in siti ventum trahunt, ad refrigerandum ardorem naturae, sic isti vera siti pereuntes, pro veris scientiae aquis, inanes fabulas et ventosas ad consolandam inopiam suam trahunt genealogias.« Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba,» id est,« excaecavit illos malitia eorum, quia nescierunt Dei sacramenta.» Orat deinde propheta pro populo isto, nunc siti pereunte, ut quandoque pluviam de coelo salutarem accipiat, et salventur ex eo reliquiae.« Si, inquit, iniquitates nostrae contenderint contra nos, Domine, libera nos. Quaesumus, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae.» Et post aliqua.« Deducant oculi mei lacrymas per diem et noctem, non taceant,» etc. Et illius quidem siccitatis causa fuit, quia sanguinem innoxium fudit multum nimis, donec impleretur Hierusalem usque ad os, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. Dicit enim post pauca:« Et dabo eos in furorem[ fervorem] universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Hierusalem.» Caeterum siccitatis hujus qua nunc Judaea commarcuit, causa est universalis sanguinis qui effusus est super terram a constitutione mundi, maxime autem sanguis ipsius Domini, quo omnis salutaris aqua procedit. Propter quod et post aliqua dicit:« Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.» Nam idcirco quia dereliquerunt, imo et occiderunt, confusi sunt, duplici fame confecti sunt, duplici siti aruerunt, duplici perditione corporis et animae perditi sunt, juxta imprecationem subsequentem.« Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego. Paveant illi, et non parcam ego. Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos.»
11.1.10
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT X. Septimo loco per id quod faciebat figulus opus super rotam, et dissipatum est vas quod faciebat e luto manibus suis, conversusque fecit vas alterum sicut placuit in oculis ejus ut faceret, dissipationem significare rebellium Judaeorum, collectionem gentium: et in omnibus irreprehensibile esse judicium Dei.
11.1.10
Judicia Dei sunt justa, incomprehensibilia et viae investigabiles super quibus hominem Deo non respondere, sed humiliter os suum continere oportet. Proinde loco jam septimo quod sequitur verbum Domini hoc est:« Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me dicens; Nunquid sicut figulus iste, non potero facere vobis, domus Israel, ait Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea domus Israel.» Magnum reverentiae documentum, magnum et congruum taciturnitatis et continentis linguae instrumentum. Deus plastes noster est, nos autem lutum. Nos, inquam, omnes, tam Judaei quam gentes, una massa, unum sumus lutum. Non ergo Dei judicia nos audacter discutiamus, non figuli nostri digitos reprehendamus. Monet hoc vehementi increpatione Apostolus vas electionis, placitumque aeterni figuli opus monet, inquam, nos et mittit huc, ut cum propheta isto praesens divinae potestatis exemplar videamus. Cum enim abjectionem fratrum suorum Israelitarum congemuisset:« Quid ergo, inquit, dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? absit! Moysi enim dicit. Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cui miserebor» Et subinde:« Quid ergo adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit? O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid potest figmentum dicere ei, qui se finxit: Quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?» Nimirum ut haec diceret ipse quoque mente humili in isto propheta descenderat in domum figuli, et viderat quod domus Israel lutum esset, aeque ut omne coenum gentium, et quia non pro debito, sed pro sola gratia Deus figulus omnium, sumpsit Abraham cum esset lutum Chaldaicum, et ex illo, et ex seminis ejus massa lutea, fecit quae voluit vasa misericordiae, vasa honoris et gratiae. Quid amplius illi debebat, quam universo 525 luto generis Adae? Hoc ille sapiens et humilis, et ideo vere sapiens, quia humilis viderat et humiliter sentiebat, quia non propter figuli inertiam, sed propter incomprehensibilem justitiam, rebelle lutum in manu ejus dissipatum fuerat. Idcirco pio quidem affectu gemebat:« Veritatem, inquiens, dico, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis,» etc. Sed eamdem tristitiam suam discreta et prudenti spe consolabatur, dicens post aliqua:« Isaias autem clamat pro Israel. Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient.» Item:« Quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret.» Nempe et hoc viderat in isto propheta, quia« conversus figulus fecit illud vas alternum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret, dixitque: Nunquid sicut figulus iste non potero facere vobis, domus Israel?» Caeterum et nos qui sumus ex gentibus, credentes in Christum, vas alterum ex eodem luto sumus. Cum enim dixisset idem Apostolus:« Quod si volens Deus notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias bonitatis suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,» continuo subjunxit:« Quos et vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Oseae dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam, et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos, dicetur eis: Filii Dei viventis.» Porro ut ad spectandam similitudinem figuli revertatur, dicamus nunc: Quando figulus ille cognovit figmentum nostrum suscipiendo pulverem nostrum, tunc« ipse faciebat opus e luto manibus suis super rotam adhibitis» digitis suis, id est, donis Spiritus sancti, ut perfecta jam in plenitudine temporis, vasa thesauros susciperent misericordiae et honoris. Sed ausum est infelix lutum blasphemare figuli sui digitos, dicendo:« Daemonium habet.» Dicendo:« In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.» Quid igitur? nimirum justissime figulo digitos suos foris contrahente, et cum tota manu feriente,« dissipatum est vas, dissipatione valida, templo quoque perditi populi diruto, et civitate eversa. Quam videlicet dissipationem concedendo propheta dicit post aliqua:« Propterea da filios eorum infames, et educ eos in manus gladii. Fiant uxores eorum absque liberis, et viduae, et viri earum interficiantur morte. Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur clamor de domibus eorum. Adduces enim super eos repente latronem, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum, adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis.»
11.1.11
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XI. Quomodo inter mala quae obsessa civitate regi consulenti responsa sunt, confirmetur prophetia, non irritum fore juramentum Domini dicentis in David, « Semen ejus in aeternum manebit, » dum interea dicit: « Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum. »
11.1.11
Septem prophetae hujus membra praecipua tantummodo distinximus, et quasi in umbra longe praemissa futurum evangelicae veritatis corpus assimilatum esse perpendimus, Quae deinceps sequentur, ad istius statum temporis, ad illam civitatis obsidionem maxime pertinent, atque in primo sermone sic scriptum est:« Interroga pro nobis Dominum, inquit rex Sedechias, quia rex Babylonis Nabuchodonosor praeliatur adversum nos,» etc. Et mihi quidem prosperum, quod ad temporis vel causae illius subsidium valeret, responsum est, sed nihilominus inter mala illa, bona quoque futura sparsim praenuntiata sunt. Cum enim dixisset contra Sedechiam inter caetera:« Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur, nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.» Quasi quaereretur quid ergo fiet quo juramentum deveniet Domini dicentis in David: Semel juravit in sancto meo: Si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit, et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Subsecutus, haec de futuro intulit:« Ecce dies venient dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, et hoc nomen, quod vocabunt eum Dominus justus noster.» Isti dies venerunt, et ecce sunt, jam enim suscitavit ex mortuis Dominus Deus David« germen justum,» et ecce regnat gloria et honore coronatus« rex et sapiens» est, ita ut stultum ejus sapientius sit hominibus, fecitque et adhuc facturus est« judicium et justitiam in terra.» Fecit namque judicium mundi per passionem suam, mittendo principem hujus mundi foras, facturus est judicium in novissimo die veniendo cum nubibus coeli in potestate magna. Fecit justitiam fidei, justificando omnem qui ex fide est, peccatorum remissione data, faciet justitiam, reddendo unicuique secundum opera sua. Haec dixit, et deinceps passiones justi, hujus suis passionibus praecurrit, et ut superius jam dictum est, in typum ejus qui mortuis mortem superatus, temploque diruto atque civitate exterminata, gentes erat docturus, iste quoque templo et civitate superstes, nec mortuus, quamvis multa passus exteris prophetiam texuit nationibus. Ac nos nec facultatem, nec propositum habentes, ut cuncta prosequamur, plurimum historiae campum, multamque prophetiae silvam ejus praetermittentes, ad lamentationes ejus articulum vertamus.
11.1.12
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XII. 526 De lamentationibus, cur singulae sententiae singulis alphabeti litteris praenotantur, et quod ipse ordo alphabeti quadruplex sit idcirco quia prophetae causa lamentandi erat.
11.1.12
Lamentationes prophetae hujus sancti et sapientis veram esse scientiam arbitramur, earumque circa materiam versari rerum, quarum ad cognitionem nos pueri sive infantes sumus; quippe qui non nisi temporalem miseriam, temporaliumque rerum damna deflere novimus, et si temporalis jucunditas arrideat, captivitatis nostrae obliviscimur in qua nati sumus. Pulchre nobis hoc significatur in eo quod singulae istarum lamentationum sententiolae singulis alphabeti litteris praenotantur. Quid enim nobis per hoc innuitur, nisi ut humili conscientia parvulos nos esse judicemus, quatenus istorum declaratione sermonum illuminari digni habeamur? Scriptum namque est:« Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.» Igitur ad istud alphabetum quadruplici ordine distinctum, tanquam pueri abecedarii disponamur, sub istis vocibus contineri non dubitantes scientiam quae abscondita est sapientibus et prudentibus, ut nec prima noverint elementa. Luctus enim de quo veraciter dictum est:« Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.» Primum hoc intelligentiae ostium est scire cur lamentationum atque alphabeti ordo sit quadruplex. Aperiat nobis clausis David, et videbimus quod viro huic seria lamentandi causa vel materia sit quadruplex. Prima namque causa exstitit universalis captivitas humani generis, qua projecti et dispersi sunt omnes filii Dei, in primis carnis suae parentibus gratis venundati, et praejudicium passi. Secunda causa haec erat populi Dei captivitas Babylonica, quam sub oculis suis viderat, pro qua non lamentari durum fuisset et iniquum, praesertim cum Ecclesia Dei, temploque et altari nominis Domini viduata, compelleretur barbarorum venerari portenta deorum. Tertia causa viro sancto erat propriae conscientiae humilitas, qui quanto justior erat, tanto verius praeter communem omnem filiorum Dei captivitatem, proprii status exsilium agnoscebat. Quarta erat causa captivitas ista deterrima, qua Judaeos, ut nunc accidit, casuros in ore gladii, et captivos in omnes gentes ducendos fore praevidebat. Nec enim istam absque compassionis affectu captivitatem praescire poterat; quippe quam Dominus ipse praevidens super captivitatem ipsam miseram veris lacrymis flebat. His praemissis, nunc jam in rem pergendum est.
11.1.13
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XIII. Quo sensu una illa electorum civitas recte dicatur plena populo, domina gentium et princeps provinciarum, et cur vel quomodo sola sederit, vel sub tributo facta sit.
11.1.13
ALEPH, id est doctrina.« Quomodo sedet civitas sola plena populo, facta est quasi vidua domina gentium, princeps provinciarum facta est sub tributo.» ALEPH doctrina interpretatur, et ut perspicis, primum hoc apud Hebraeos elementum est. Quid ergo sub isto continetur? Secundum illam, quam supradiximus, captivitatem primam atque universalem vigilanter intellige, et tunc demum primum doctrinae coelestis fundamentum te apprehendisse confide. Quaenam« est civitas plena populo, domina gentium, princeps provinciarum?» Nimirum illa sancta civitas Hierusalem mater omnium nostrum, cujus cives atque populares, sive municipes sumus nos quique credentium. Ista ante constitutionem mundi jam in praescientia sive praedestinatione Dei plena erat populo, numerati apud illum erant, qui sunt vel futuri sunt ex ejus populo sancto, populo electo. Haec« domina gentium et princeps est provinciarum,» quia quantum jumentis humana natura pro dignitate rationis, tantum ipsa gentibus vel provinciis pro dignitate fidei, pro cognitione vel amore sui Creatoris praecellit. Quomodo factum est, ut ista sederet« sola,» fieret« quasi vidua,» penderet tributa? Nimirum praevaricando, scilicet peccante homine uno, homine primo; nam in illo peccavit, et praejudicium passa est universa posterorum ejus multitudo. Ex ea contigit ut sederet« sola,» sederet quomodo« vidua,» virum suum Deum non habens civitas sancta, sancta per fidem Ecclesia de paradiso projecta, in hoc mundo peregrina exsulando, moriendo, malo domino, id est peccato, solvens tributa poenalia. Hoc veraciter initium doctrinae est, ut credamus et confiteamur quia omnes in Adam peccavimus, quatenus consequenter per Christum justificemur in quem credimus.
11.1.14
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XIV. In qua nocte plorans ploraverit, et in quibus maxillis ejus lacrymae ejus.
11.1.14
BETH, id est domus.« Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus. Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.» Vere« plorans ploravit in nocte,» et ploratum ejus audivimus, si non dormivimus in ipsa nocte, verbi gratia cum in persona ejus dicit sanctus Job:« Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Sit nox illa solitaria, nec laude digna.» Nox illa diabolus est tenebrarum princeps, simulate et per mendacem transfigurationem dies, vere autem nox. In illa autem nocte homo male natus, et ejus noctis filius factus est, acquiescendo consiliis ejus nequam et de secreta paradisi requie, quasi de vulva, in istam mortalitatis miseriam projectus est. In illa nocte, id est pro illius noctis consideratione,« plorans ploravit» illa domina gentium, illa princeps provinciarum. Sed nunquid omnes qui ex illa civitate sancta erant vel sunt, istud plorando plorare noverunt? Non utique, imo ploratus iste paucorum, ploratus iste perfectorum est. Bene ergo cum dixisset,« plorans ploravit in nocte,» continuo subjunxit,« et lacrymae ejus in maxillis ejus.» Maxillae quippe hujus dominae, viri excellentes fuere, videlicet patriarchae et prophetae, qui velut maxillae semper patentes in facie, et non ut pleraeque corporis partes pannis contectae, ipsi quoque pro excellentia gratiae sibi collatae, meruerunt in sancta Dei Ecclesia non latere. In istis autem maxillis dominae sunt lacrymae ejus, isti enim ploraverunt, peregrinos et advenas se esse confitentes super terram, et videmus quas imitemur lacrymas eorum, ut risum reputemus errorem, et gaudio dicamus, quid frustra 527 deciperis. Ita plorante illa, non« est, inquit, qui consoletur eam ex omnibus charis ejus,» imo« omnes amici ejus spreverunt eam et facti sunt ei inimici.» Oderunt enim hi, qui nunc rident, amatores mundi ploratum ejusmodi, et quamlibet charisive amici, id est cognati sint sive propinqui, separantur et longe fugiunt ab ea sensibus contrariis.
11.1.15
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XV. Quod electorum universitas Juda sit, et quo migrans afflictionem vel servitutem inciderit.
11.1.15
GIMEL, id est plenitudo.« Migravit Juda, propter afflictionem et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.» Juda confessio interpretatur, quo nomine civitas illa recte significatur, cujus totum opus vel omne officium confessio est. Unde Psalmista cum dixisset:« Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel,» continuo quasi quaereres, ad quid illuc ascenderunt, vel quid ibi facturi sunt,« ad confitendum, inquit, nomini Domini.» Quo ergo vel unde« migravit?» A luce ad tenebras, a requie ad laborem, a regno ad captivitatem, a patre ad hostem, a vita ad mortem. Quare?« propter afflictionem et multitudinem servitutis.» Mira res! Nunquid afflictionem desiderabat, et multitudinem servitutis, et ideo migravit? Non utique, sed sufficientiam, et libertatem se sibi acquirere existimavit. Verum, quidquid illud est quod hoc modo quaesivit quod extra Deum invenit, afflictio est et multitudo servitutis. Idcirco Dominus ipse omnibus dicit:« Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.» Et sanctus Job:« Quare, inquit, posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?» Mira et miserabilis deceptio migrantis, quia, dum migrat spe divinitatis quam fallax serpens promisit, nihil aliud invenit quam« afflictionem et multitudinem servitutis,» afflictionem videlicet mortalitatis, qua sibimetipsi gravis sit et multitudinem servitutis peccati, tot enim dominis servit, quot vitiis.« Migravit» igitur de magno bono ad magnum malum, et« habitavit inter gentes, nec invenit requiem.» Hoc ad caetera mala pessimum accessit, quod« habitavit inter gentes» ut, verbi gratia, justus ille qui habitans inter Sodomitas utique non inveniebat requiem, sicut de illo scriptum est:« Et justum Lot oppressum a nefandorum injusta ac luxuriosa conversatione eripuit, aspectu enim et auditu justus erat habitans inter eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.» Adhuc audi:« Persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.» Parum erat habitantem inter gentes aspectu iniquorum operum cruciari, nisi et persecutionibus compelleretur consentire malis. Unde Psalmista ait congemiscens:« Hei mihi! quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus, cum loquebar illis, impugnabant me gratis.»
11.1.16
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XVI. Quae viae lugent, eo quod non sint qui non veniant ad solemnitatem, et quae sit illa solemnitas, quae destructio portarum, unde gemitus sacerdotum, et squalor virginum.
11.1.16
DELETH, id est tabulae.« Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes, virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.» Principalis quidem una est via Sion Christus, qui dicit:« Ego sum via,» et ipse una principalis porta, ipse nihilominus unus et summus sacerdos est Sion. Verumtamen et omnis qui aliis exemplo ejus, tam verbo praedicationis quam exemplo boni operis, ad vitam ducatum praebent, viae Sion et portae ejus atque sacerdotes sunt. Quam ob causam istae viae lugent, et istae portae destructae sunt, et isti sacerdotes gemunt?« Eo, inquit, quod non sint qui veniant ad solemnitatem.» Luctus iste vel gemitus magnae charitatis est lugere quod non sint qui veniant, imo perpauci sint qui veniant ad solemnitatem veritatis et vitae, quo multos perducere cupiunt, destructionem suimet libenter passuri, si modo ad illam solemnitatem per occasionem destructionis eorum multi venirent. Tales in psalmo dicunt:« Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.» Et est dictum a similitudine alicujus qui rem suam vendit, et nullum vel parvum inde pretium accipit.« Vendidisti,» inquiunt, id est, permisisti occidi populum tuum« sine pretio,» et si aliquos pro eis recepisti,« non fuit multitudo in commutationibus eorum,» non multos acquisisti ad comparationem occisorum, quia fortassis ubi mille interficiebantur, vix duo vel duo convertebantur. Propter hoc praedictae lugent viae vel portae Sion, sacerdotes gemunt, virgines ejus squalidae sunt, id est, caelibem vitam ducentes mundo huic despicabiles sunt, et« ipsa» idcirco« oppressa amaritudine.» Sed haec ipsa amaritudo fructum parit dulcedinis aeternae. Hic jam quatuor litterae vocibus istis prescriptae continuandae sunt. Plenum quippe propriis sensum interpretationibus perficiunt. Aleph, doctrina, beth, domus, gimel, plenitudo, deleth, tabulae interpretantur. Porro domus Dei ecclesia est, et tabulis sacra lex inscripta est. Est igitur sensus: Doctrina Ecclesiae Dei, plenitudo legis est, charitas est, cujus videlicet charitatis perfectae lamentatio haec est.
11.1.17
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XVII Quomodo hostes in capite facti et inimici locupletati sunt, et parvuli ejus in captivitatem ducti.
11.1.17
HE, id est ista.« Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem a facie tribulantis.» Et hoc ad miseriarum accedit cumulum, quod qui hostes vel inimici sunt Ecclesiae, principantur in hoc mundo, et capita populorum sunt, locupletantur, et divites sunt; unde et valentiores sunt ad persequendum, fortiores ad occidendum. Videlicet altior in hoc saeculo Cain quam 528 Abel, locupletior Esau quam Jacob. Ita et in caeteris fere usque ad finem saeculi. Hoc idcirco,« quia Dominus locutus est super eam, propter multitudinem iniquitatum ejus,» ut, videlicet occidente Cain, persequente Esau, recipiat ipsa in praesenti saeculo quod meretur, et non cum illis in futuro puniatur. Sed illud magis dolendum, et pene inconsolabile est, quod nonnunquam fit ut parvuli ejus ducantur« in captivitatem a facie tribulationis,» id est, infirmi atque imperfecti filii ejus corrumpantur exemplis, decipiantur persuasionibus, terreantur minis, atque ita cedant in praedam adversariis.
11.1.18
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XVIII. De praelatis, et quomodo vel quando arietes absque pascuis abeant « sine fortitudine ante faciem subsequentis. »
11.1.18
VAU, id est est.« Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.» Haec pro parte Sion infirmiore dicta, recte intelliguntur. Nam ea quae vera, et vere fortis est Sion intus omnem decorem, intus habet omnem gloriam, juxta illud:« Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.» Caeterum de illa quae pro omni religione in oculis omnium gloriatur, recte dicas quia« egressus est a filia Sion omnis decor ejus.» Item et hoc recte dicas quia« facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis,» quotiescunque praelati sic vivunt, quasi ignorent mandata, quasi non legerint Scripturas,« absque fortitudine» animae subditi peccatis, cedentes impellentibus vitiis.
11.1.19
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XIX. Illud vere lamentabile esse, quod incolatus vel peregrinationis nostrae non recordamur, nisi malis prementibus.
11.1.19
ZAI, id est haec.« Et recordata est Hierusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator. Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.» Dies afflictionis Hierusalem, dies praesentis vitae sunt. Nam vita haec afflictio est, peregrinatio est, captivitas est. Porro desiderabilia ejus,« quae habuerat a diebus antiquis,» eloquia sunt vel judicia Domini, quae in diebus antiquis accepit,« desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, dulciora super mel et favum.» Horum desiderabilium acceptioni statim praevaricatio obvenit; fecerunt enim virtulum in Oreb, cum adhuc tabulae scriberentur in monte Sina, et extunc non cessaverunt praevaricari. Hujus afflictionis suae, quam diximus, et praevaricationis, horum desiderabilium suorum, recordata est Jerusalem. Sed, quando recordata est?« Cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator,» cum vacaret hostibus videntibus eam insultare religioni et deridere Sabbata ejus. Hoc vere lamentabile est quod non aliter hujus incolatus sui, et peregrinationis suae recordari poterat, nisi malis premeretur, nisi malis conculcaretur ab hostibus, nisi in manus gentium traderetur. Mallem, inquit, ut sponte recordaretur, mallem ut et prosperis abundaret, et nunquam prosperis falleretur, ut et transitoriis uteretur, et aeternorum nunquam oblivisceretur.
11.1.20
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XX. Quod peccato superbiae praecedente, anima instabilis sit, et de vitio in vitium cadat, et qui sensus horum quatuor elementorum: HE, VAU, ZAI, HETH.
11.1.20
HETH, id est vita.« Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Omnes qui glorificabant eam, spreverunt eam, quoniam viderunt ignominiam ejus. Ipsa autem gemens conversa est retrorsum.»--« Propterea, inquit, instabilis facta est,» et de vitio in vitium cadit, quia« peccatum peccavit.» Non ergo pro ipsa instabilitate sua Deum accuset, etenim non idcirco« peccatum peccavit,» quia Deus instabilis naturae condidit, sed idcirco« instabilis facta est,» quia« peccatum peccavit.» Quod peccatum? Peccatum superbiae, quae et de angelis daemones fecit. Unde Psalmista, cum dixisset:« Non veniat mihi pes superbiae,» subsecutus adjunxit:« Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare.» Hoc peccatum universa Hierusalem primitus peccavit in Adam, unde et sic instabilis facta est, tam vanitate animi quam mortalitate corporis, ut nunquam restitui posset, nisi per solam Christi gratiam. Deinde et singulariter quaeque anima quae viriliter stare non meretur, lapsa a priori statu, ita ut qui prius glorificabant eam spernant, versa vice, videntes ignominiam ejus, spernant, inquam, gementem et conversam retrorsum, respiciat semetipsam, et inveniet quia latens peccatum superbiae praecessit, et propter illud instabilis facta sit, ac de vitio in vitium ceciderit. Rursus quatuor litteras copulemus, he, vau, zai, heth: he ista, vau et zai haec, heth vita interpretatur. Et est sensus: Ista et haec vita sunt. Ista, inquam, et quaecunque hujusmodi sunt perfecta, meditationi et memoriae mandata, ad vitam proficiunt.
11.1.21
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXI. Quod vere lamentabile sit, sordes in pedibus habere.
11.1.21
THET, id est bonum.« Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui. Deposita est vehementer non habens consolatorem. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis.»--« Sordes, inquit, ejus in pedibus ejus.» Cujus ejus? Dominae gentium inclytae et provinciarum principis, quae recordari debuisset finis sui, ut terram sordidam non tangeret pedibus, non ambiret terrena affectu cupiditatis, sed corpore hic exsulans, mente conversaretur in coelis. Non sic fecit, non sic recordata est finis sui, sed« deposita est» vehementer amando terram, et oblivioni tradendo altitudinem coeli,« non habens consolatorem,» imo non quaerens, nec prae oculis habens virum, qui in coelo est, consolatorem, dum vanam in terra quaerit consolationem. Dicat ergo nunc saltem commonita dum cadit« populus ejus in manu hostili;» dicat, inquam, saltem nunc rediens ad cor praevaricatrix:« Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis.»
11.1.22
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXII. 529 Qui sensus sub interpretatione horum elementorum contineatur, THETH, JOD, et quod confessio bonum sit justitiae principium.
11.1.22
JOD, id est principium.« Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.» Idcirco confiteatur et vere dicat:« Vide, Domine et considera, quoniam facta sum vilis,» quia« misit hostis» diabolus« manum suam» et polluit« omnia desiderabilia ejus,» et« quia vidit gentes,» id est universas vitiorum phalanges,« ingressas sanctuarium» pectoris sui,« de quibus praeceperas,» Deus, ut« ecclesiam tuam» non ingrederentur. Jungamus haec duo elementa, theth, jod. Theth bonum, jod interpretatur principium. Et est sensus: Confessio ista bonum principium est, dum dicitur:« Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis,» propter causas hujusmodi: nam« justus in principio accusator est sui.»
11.1.23
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXIII. Quomodo priores sancti dederint pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam, id est, nondum rem, sed spem obtinuerint promissionis, quam audierant.
11.1.23
CAPH, id est manus.« Omnis populus ejus gemens et quaerens panem, dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis.»--« Omnis, inquam, populus ejus,» videlicet pro meliori parte perfectorum,« gemens et quaerens panem.» Nam omnis quidem populus, Domine, et principis hujusmodi gemendi causam habens, et pane indigens, verumtamen non omnis famem suam intelligens, non omnis panem suum quaerere sciens. Quem enim panem, nisi illum quem propter pomum vetitum perdidit primus parens? Panem verum, qui est cibus angelorum, haec domina non habebat, et idcirco fame populus ejus deficiebat, tunc saltem« omnis gemens et» istum panem« quaerens,» cum apud inferos famelicus exspectaret istum de coelo descensurum panem, daturum vitam mundo, redditurum Dei visionem, inimicitiarum pariete soluto. Interim antequam vivus iste panis descenderet,« dederunt pretiosa quaeque ad refocillandam animam.» Habuerunt enim pretiosam fidem, pretiosam Dei dilectionem patres sancti, et patriarchae magni, et haec dederunt pro cibo spei, qua suam refocillarent animam, sed non refecerunt aut saturaverunt. Beata spe promissionis, quam audierant, animas suas diu sustentaverunt, et inde beati, quod talem habere spem propter suam fidem, propter dilectionem et obedientiam suam meruerunt.« Vide, inquit, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis.» In quo« vilis?» In eo quod propter vilem cibum ligni vetiti vivum panem amisi, et omnis populus meus fame extabuit.
11.1.24
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXIV. Quod ait: « Videte si est dolor, » etc., et omnem dolorem vanum esse, qui accidit pro qualibet alia re caduca, et haec duo elementa juncta, CAPH, LAMECH, quem sensum habeant.
11.1.24
LAMECH, id est cor.« O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus in die furoris sui.» Qui, inquit, transitis per viam, qui cognoscitis, qui confitemini quia peregrini estis et advehae super terram, manentem hic civitatem non habentes, sed futuram inquirentes,« vos omnes attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus,» si est causa pro qua jure quis doleat extra causam, pro qua est dolor meus. Nempe omnis dolor qui non est meus, levis est, et vanus, cum sit pro vanis et caducis rebus, sicut econtrario omne gaudium, quod non est meum, vanum est, eo quod de vanitate pendeat rerum temporalium. Meus enim dolor unde est? Ex eo quia« vindemiavit me, ut locutus est Dominus in die furoris sui;» dies furoris ille fuit, de quo primis hominibus dixit:« Quacunque enim die comederitis ex eo, morte moriemini.» Comederunt, et dies ille in quo comederunt, dies fuit furoris, qui furor et justam animabus mortem, et justam corporibus mortalitatem intulit. Tunc locutus est Dominus quod pulvis fuissem, et in pulverem reversura essem. Sicut tunc locutus est, ita extunc« me vindemiavit,» et usque in finem vindemiare non desinit, quotidie de vinea succidendo botros meos, quotidie per mortem carnis auferendo filios meos. Juncta haec duo elementa, caph, id est manus, lamech, quod interpretatur cor, juncto sensu manum cordis, id est opera requirunt ejus quae in corde est fidei. Alioquin quid fides proderit, cum sine operibus mortua sit?
11.1.25
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXV. Quod propter humiliandam animam, mortalem fecerit Deus conditionem corporis, et ipsam animam multis permittat passionibus affici.
11.1.25
MEM, id est ex ipsis.« De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me, expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum, posuit me desolatam, tota die moerore confectam.»--« Ignem, inquit, misit in ossibus meis, de excelso» judicii sui solio, ignem utique lamentabilem, ignem non lucentem, sed consumentem, exsiccantem, devorantem. Ignis iste mortalis conditio est, qua virilis juventus paulatim desiccata in aridum contrahitur atque corrugatur senium, tandemque omni humore consumpto solvitur atque dissipatur in favillam et cinerem. Attamen hoc igne erudivit me, ut discerem non superbire, ut scirem incedere demisso capite, ut intelligerem quod Adam noluit intelligere, scilicet me non Deum, sed pulverem esse. Amplius autem ut erudiret me,« expandit rete pedibus meis,» id est, legem dedit mihi. Quid enim lex, nisi rete expansum pedibus meis? Non quidem lex rete peccati,« sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.» 530 Ergo quando legem mihi dedit, et gratiam distulit, expandit quodammodo« rete pedibus meis,» atque hoc modo« convertit me retrorsum.» Nam« cum venisset mandatum, peccatum, quod sine lege mortuum erat,» revixit. Ego autem mortua sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Itaque« posuit me desolatam tota die, moerore confectam» ut moerens dicam:« Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?»
11.1.26
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXVI. Quod homo faciendo malum servus sit peccati, et non nisi per gratiam Dei poterit liberari.
11.1.26
NUN, id est aeternum.« Vigilavit jugum iniquitatum mearum, in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Infirmata est virtus mea, dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.»--« Jugum» enim, inquit,« iniquitatum mearum vigilavit.» Omnis enim qui facit iniquitatem, servus est iniquitatis, quodammodo vigilantis, ne servus, effracta compede, per noctem effugere possit. Vult enim interdum effugere servus peccati, sed eo negligenter volente et saepe multum dormitante, peccatum non dormit. Iniquitates meae« in manu ejus convolutae sunt,» ad modum retis aut vinculorum,« et impositae collo meo,» collo hominis, in quo superbia sedit, unde et libenter audivit dictum illud:« Eritis sicut dii.» Pugno et repugnare volo, sed« infirmata est virtus mea,» quia nondum venit liberatrix gratia.« Dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere,» subauditur, nisi venerit gratia ejus liberans me.
11.1.27
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXVII. Quod in nullo patrum vel patriarcharum salus esse potuerit, et quod ipsi quoque mortales fuerint; et quid haec tria elementa, MEM, NUN, SAMECH, juncta significent.
11.1.27
SAMECH, id est adjutorium.« Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei, vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda.» Magnifici mei, electi mei patriarchae fuerunt, magni quidem et justi et sancti, sed in nullo eorum mihi licuit gloriari, nec enim in aliquo eorum fuit salus.« Abstulit» eos« de medio mei,» mortui enim sunt, et nemo ex illis potuit eruere animam suam de manu inferi.« Vocavit adversum me tempus,» ut conterat illos« electos meos,» constituendo terminos eorum, quos praeterire non poterunt, et hoc adversum me, ut non liceat mihi gloriari in homine. Hoc modo« torcular calcavit virgini filiae Juda,» id est mihi filiae suae confessionis, quae virgo esse, id est, nullum praeter ipsum Creatorem meum aspicere debut.« Torcular, inquam, mihi calcavit,» ut amaritudine inebriaret me, qui fructus est peccati. Tres jam dictae conjungantur litterae, mem, id est ex ipsis, nun, quod interpretatur aeternum, samech, id est adjutorium. Et est sensus: Ex ipsis aeternum adjutorium. Quibus ex ipsis? videlicet quae superioribus quatuor elementis significata sunt, theth, jod, caph, lamech, id est bono principio confessionis, et manu cordis, per quam intelliguntur opera fidei.
11.1.28
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXVIII. Quod verae antiquae Ecclesiae idcirco fuerit plorandum, quia consolator longe factus est.
11.1.28
AIN, id est fons.« Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquam, quia longe factus est consolator a me, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.»--« Idcirco,» inquam, quia« de excelso misit Dominus ignem in ossibus meis,» quia« vigilavit jugum iniquitatum mearum,» quia« abstulit omnes magnificos meos de medio mei:» amplius autem,« quis longe factus est a me,» et nondum venit, qui venturus est« consolator» Christus Dominus, qui convertat« animam meam in requiem et libertatem suam, et interim fiunt« filii perditi,» descendunt enim ad inferos,« quoniam invaluit inimicus» custodiens atrium suum tanquam fortis armatus,« idcirco ego plorans,» et idcirco« oculus meus deducens aquam» lacrymarum.
11.1.29
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXIX Quod non potuerit Sion expandendo manus suas consolari.
11.1.29
PHE, id est os.« Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus. Facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos.»--« Manus suas,» id est opera legis et justitias carnis,« expandit Sion,» sed propter opera illa« non est qui consoletur eam;» non enim Dominus per illa justificat eam. Sed quid? Si taliter expansis manibus, se justificari arbitretur,« mandavit Dominus hostes ejus,» id est peccata ejus,« in circuitu ejus,» et multo plura, imo sine comparatione multa sunt peccata ejus, et mille justificationes ejus,« quasi» si sit« polluta menstruis,» alio quoque propheta testante, cum dicit:« Facti sumus ut immundi omnes nos, quasi pannum menstruatae universae justitiae nostrae.»
11.1.30
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXX. Quod os Domini ad iracundiam provocavimus, videlicet culpam defendendo in Adam, et quid simul istae tres litterae significent, AIN, PHE, ZADI.
11.1.30
ZADI, id est justitia.« Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum. Virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem.» Non, inquit propheta, in omnibus his Deum accusat Sion; nam« justus est Dominus,» et rectum judicium ejus, sed accusat semetipsam,« quia os Domini ad iracundiam» provocavit, subauditur in Adam, in quo et peccavit.» Et quomodo os Domini ad iracundiam provocavit? Videlicet quia peccatum suum defendit; etenim peccati defensio justae iracundiae causa exstitit.« Audite, inquit, obsecro, universi populi,» etenim vobis quoque annuntiandum est, ut audiatis, et dolorem meum videbitis, quia« virgines meae et juvenes mei in captivitatem abierunt,» imo et in captivitate nati sunt. Virginum mearum, juvenum meorum, id est omnium ad me pertinentium, parvorum atque magnorum, infirmorum 531 atque fortium, non hic locus est, non hoc regnum, sed incolatus et exsilium. Hoc, vos, audite, et ad veram et manentem civitatem, o universi populi, simul properate. Junctae simul tres litterae, ain, id est fons, phe, quod interpretatur os, zadi, id est justitia, consignificant sensum hunc: Fons oris justitiae. Nempe talis lamentatio, talis confessio fons est oris, cui subest vena justitiae, veritatem subministrans, ut non Deum accuset, sed se.
11.1.31
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXI. Quoties Ecclesia sacerdotes sibi constituit, toties deceperunt eam, de his intelligi, qui semetipsos pascunt, et quae sua sunt quaerunt.
11.1.31
COPH, id est vocatio.« Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. Sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt, quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam.» Quos, inquis,« vocavi amicos meos?» Sacerdotes meos, senes meos? Quoties sacerdotes mihi constitui, quoties senes mihi praefeci, toties« amicos meos» mihi« vocavi,» ut viderent dolorem meum, ut consolarentur me, ut lenirent malum meum. At« ipsi» quoque« deceperunt me,» erant enim amici mensae, quaerentes quae sua essent, non quaerentes filiorum meorum salutem. Quotusquisque enim talium fuit amicorum, qui verum redderet amicitiae fructum? Vix ipse Aaron suum exsecutus est officium, sicut decebat amicum. Fere omnes« in urbe consumpti sunt,» id est, in causa mea quasi non essent, obmutuerunt; quia« quaesierunt sibi cibum, ut refocillarent animam suam,» quaesierunt lucrum suum sibi, et, juxta prophetam, pastores vocati non gregem, sed semetipsos pascebant.
11.1.32
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXII Quomodo in illo in quo omnes peccavimus venter noster conturbatus sit, et cor nostrum subversum, id est corpus mortale factum est, et quid duo haec elementa, COPH, RES, juncta significent.
11.1.32
RES, id est caput.« Vide, Domine, quoniam tribulor, venter meus conturbatus est, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.» Quoniam,« vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,» tu,« Domine,» qui solus laborem et dolorem consideras,« vide quoniam tribulor, quoniam venter meus conturbatus est, et cor meum subversum est,» id est, quoniam homo totus duplici morte mortuus est,« venter meus,» id est, quod exterius est hominis mortale est, et idcirco jam mortuum, quia certissime moriturum est. Porro« cor meum,» id est quod interius est hominis, jamdudum mortuum est, videlicet ex quo peccatum admissum est. Ita foris et intus« amaritudine plena sum.» Quid dixerit« venter meus conturbatus est, et cor meum subversum est,» pene exposuit subjungendo:« Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.» Nam« foris» quasi in ventre« interfecit gladius,» dum justa sententia mortis anima a corpore separatur,« domi» autem, id est in corde,« mors similis est,» dum sicut separatione animae corpus moritur, ita separatione Dei anima mortua est. Jungamus duo haec elementa, coph, quod interpretatur vocatio, et res, quod interpretatur caput, ut vocationem capitis, id est Christi, qui Ecclesiae caput est, intelligamus. Nam quia« vocavi, inquit, amicos meos, et ipsi deceperunt me,» vocat nunc caput suum Christum, dicendo:« Vide, Domine, quoniam tribulor,» sperans quod per illum et conturbationem ventris, et subversionem cordis reparatura sit, id est, quod tam corporis quam animae resurrectione resurrectura sit.
11.1.33
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXIII Quomodo inimici, id est maligni spiritus, in malo generis humani laetati sint, et quomodo eregione laetabitur super illos Ecclesia in die judicii.
11.1.33
SIN, id est dentes.« Audierunt quia congemisco, et non est qui consoletur me. Omnes inimici mei audierunt malum meum. Laetati sunt, quoniam tu fecisti. Adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.» Quinam« inimici mei audierunt malum meum,» et« laetati sunt?» Draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, et angeli ejus« audierunt quia ingemisco,» et irridentes dicunt:« Non est qui consoletur eam.»--« Audierunt,» inquam, isti« inimici mei malum meum,» et quasi triumphum ducentes pro victoria« laetati sunt,» captivitatem universam quam in primo homine ceperunt agentes cum insultatione, ante superbiae suae currum. Sed quid?« Mihi adduxisti diem consolationis:»--« adduxisti,» inquam, nam ita certum est quasi jam adduxeris; promisisti enim Abrahae, Deus qui non mentiris,« diem consolationis,» diem Christi, videntibus inimicis meis, qui nunc laetantur,« quoniam tu» malum meum justa ira« fecisti.» Et cum adduxeris« diem consolationis, fient similes mei.» Quomodo« similes mei?» Nimirum ut ego versa vice audiam, imo et videam malum eorum in die irae et revelationis justi judicii tui.
11.1.34
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXIV Quomodo vindemiandi sint illa vindemia irrecuperabili, damnatione irrevocabili, habente Ecclesia diem consolationis, et quid duo elementa novissima, SIN, THAU, juncta significent.
11.1.34
THAU, id est signa.« Ingrediatur omne malum eorum coram te, et devindemia eos, sicut devindemiasti me, propter omnes iniquitates meas. Multi enim gemitus mei, et cor meum gemens.»--« Omne, inquit, malum eorum ingrediatur coram te, et devindemia eos.» Nam ingressum est quidem jam« malum eorum coram te,» sed non« omne.» Et« vindemiasti jam,» sed non« devindemiasti eos.» Olim quippe« malum eorum,» id est superbia qua super caeteros angelos tumuerunt, dicente principe eorum diabolo:« Similis ero Altissimo;» hoc, inquam,« malum eorum coram te» ingressum est, et pro hoc« vindemiasti,» id est judicasti,« eos;» de coelo namque projecisti, et in istum caliginosum aerem devolvisti eos. At vero malum illud alterum, quo me plasma tuum per serpentem deceperunt, nondum coram te ingressum est, nondum tuo judicio requisitum est, quod ex me erat malum coram te ingressum est, etenim tu requisisti, primum dicens viro Adam:« Ubi es? quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?» deinde dicendo mulieri:« Quare hoc fecisti?» Ita quod ex me 532 erat malum coram te ingressum est, et pro hoc« vindemiasti me» primum dicendo mulieri:« Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos, et in dolore paries filios tuos;» deinde tam viro quam mulieri:« Quia pulvis es, et in pulverem reverteris.» Non ita tunc quod ex diabolo erat malum coram te ingressum est, neque enim requisisti, aut poenam intulisti pro eo quod serpentem ingressus hominem decepit. Igitur« omne malum eorum,» omne malum diaboli et angelorum ejus,« ingrediatur coram te,» in novissimo magni judicii die, et qui« me jam vindemiasti,» tu« illos devindemia» vindemia irrecuperabili, damnatione interminabili. Nec enim mirentur solummodo vindemiari, quod jam factum est eis, quando de coelo projecisti eos, sed et devindemiari digni sunt, ut tollantur in ignem aeternum, et non requirantur in omnia saecula saeculorum. Porro mihi, ut jam ante dixi, adduces« diem consolationis.» Quare? Quo judicio? Judicio misericordiae,« multi enim gemitus mei, et cor meum moerens,» quae sunt insignia poenitentiae. Duo haec elementa novissima sin, quod interpretatur dentes, et thau, id est signum, ad invicem copulemus, ut dicamus sic, dentium signa. Porro per dentium signa omnis intelligitur sancta Scriptura, quia dentibus formatur omnis loquela. Quid hoc ad rem praesentem? Videlicet, ut quod perpulchrum est intelligamus ea quae sub istis continentur litteris duabus illa esse, quae nobis categorizat omnis Scriptura divinitus inspirata. Quid enim aliud nobis praedicat, nisi post illud malum decepti hominis pro quo« laetati sunt omnes inimici,» adducendum fuisse Ecclesiae« diem consolationis,» id est primum adventum Christi Filii Dei, et posthaec futurum esse judicium, quo diabolus et angeli ejus, et cum illis omnes impii devindemiandi sunt, et mittendi in ignem aeternum? Hac ergo lamentatione finita, quid sequens causae habeat, breviter dictum superius et adhuc dicendum est.
11.1.35
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXV. Quod sequenti alphabeto illius temporis lamentatio subtexitur. quando Nabuzardan Hierusalem igni succendit, simulque cum ea domum Domini combussit.
11.1.35
Omnem quae in sequenti alphabeto subtexitur lamentationem super illa intelligemus terrena Hierusalem, quam tunc temporis Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis succendit et combussit igni, simulque cum ea domum Domini, et domum regis, murisque Hierusalem in circuitu destructis, reliquias quoque vulgi transtulit in Babylonem, tantum de pauperibus terra relinquens vinitores et agricolas. Hoc vere sancto et sapienti viro lamentabile fuit, non solum propter ipsam magnitudinem caedis et incendii, verum et propter duritiam gentis peccatricis, quia non propter peccata exigua factum est ut tanta populo suo Deus, qui naturaliter miserator est et misericors, mala inferret. Ad hujus alphabeti lamentationem disponendi sunt omnes, qui hodie quoque in verbis mendacii confidunt, quemadmodum illi quibus lamentator iste prius dicebat:« Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est.» Etenim hodie quoque sunt plerique infantes, qui auro vel argento, et marmorum crustis atque pulchris parietibus templi manufacti, Deum qui spiritus est, putent delectari, et de semetipsis non perpendunt quales sint, vel quod debeant ipsi esse templum sanctum Dei, testante Apostolo, cum dicit:« Templum Dei sanctum est, quod estis vos.» Talibus igitur proponatur alphabetum hoc.
11.1.36
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXVI. Quo respectu Hierusalem vocaverit scabellum pedum Domini, et quomodo illam Dominus de coelo in terram projecerit.
11.1.36
ALEPH.« Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion, projecit de coelo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.» Scabellum pedum Domini, civitatem Hierusalem nuncupavit, videlicet eo respectu quo et civitatem illam sancta Scriptura nominare consuevit, nimirum propter cultum divinae religionis, et templum nominis Domini, quod juxta rationem temporis qualicunque ritu primitus in ea civitate celeberrimum fuit. Nam et propter eamdem causam in omni Scriptura sancta typum gerit Ecclesiae Christi, in qua nunc per omnem terram vero ritu invocatur nomen Domini. Et tunc quidem, quia in illa sola civitate invocabatur nomen Domini, sola merebatur dici, scabellum pedum Domini; nunc autem quia in omni terra invocabatur nomen Domini, et omnis terra plena est Ecclesiis Christi, recte omnis terra meretur dici scabellum pedum Domini. Unde est illud propheticum, id est de futuro dictum:« Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum.» Et Dominus in Evangelio cum dixisset:« Neque per coelum juraveris, quia thronus Dei est,» continuo subjunxit,« neque per terram, quia scabellum pedum ejus est.» Jam quippe res impraesentiarum erat, ut fieret quod Psalmista cecinerat:« Exaltare, inquiens, super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.» Nunc vide quam eleganter, quam magnifica similitudine tumultum ruentis miserae civitatis expressit, dicendo,« et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.» Quasi regem aut quempiam personatum Patrem oculis ostendit, sedentem in alta sede, scabellum habentem sub pedibus suis, tanto furore excitatum, tanta ira commotum, ut pedibus se non tenentibus, scabellum suum longe projecerit, cum nescit, dum prae ira non attendit, quantum nociturum hoc sit pendentibus pedibus suis. Quasi hoc impetu,« filiam Sion, inquit, et inclytam Israel de coelo in terram,» de omni dignitate in omnem ignominiam« projecit,» et caligine amentiae ruentem involvit.
11.1.37
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXVII. Superbiae culpam fuisse, pro qua Hierusalem vel templum praecipitari debuerit.
11.1.37
BETH.« Praecipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram. Polluit regnum et principes ejus.» Quod dixerat,« projecit de coelo in terram inclytam Israel,» hoc iterum repetivit, dicendo,« praecipitavit, nec pepercit.» Itemque tertio: Virgines Juda« dejecit in terram.» Cunctis vocibus istis qualitatem culpae designavit, et superbiae culpam fuisse ostendit, pro qua Hierusalem destructa sit. Et magnum utique superbiae malum, pro qua nec virginibus pepercisse, aut unquam parcere credendus sit.
11.1.38
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXVIII. 533 Quod ruinae illius causa fuerit, quia cornu Israel Deus confregit.
11.1.38
GIMEL.« Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel, avertit retrorsum dextram suam a facie inimici, et succendit in Jacob, quasi ignem flammae devorantis in gyro.» Amplius hic superbiam vicino vocabulo expressit, dicendo:« Confregit cornua Israel,» superbum quippe cornutum dici usitatum et frequens est. Hic igitur non immerito« Deus dexteram suam avertit retrorsum,» ut non auxiliaretur, aut subsistere faceret Israel,« ante faciem inimici,» non quod facturam suam contemneret, sed quod cornutos esse homines indigne ferret. Quare autem non dixit, et succendit ignem, sed« succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro?» Nonne revera succensus fuit ignis, quo Nabuzardan servus regis Babylonis civitatem et templum combussit? Ergo illud vult intelligi quod civitas illa, vento superbiae suae quasi ignem conflando, gentium contra se odia concitaverit, et ille fuerit quasi ignis flammae devorantis in gyro, quem ut efficientem causam ignis elementaris consecuta sit.
11.1.39
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXXIX. Quod Deus superbientibus inimicus sit, et idcirco sic dixit: « Tetendit arcum suum. »
11.1.39
DALETH.« Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion. Effudit quasi indignationem suam.» Quia superbiae cornu in causa fuit, Deus autem superbis resistit, idcirco non quasi pater virgam arripuit, sed« quasi inimicus arcum suum tetendit, et quasi hostis dexteram suam firmavit,» ut videlicet sagittam suam fortiter excussam per cor ejus trajiceret, ut gladium suum firmiter impactum, usque ad vitalia deprimeret, ut facere inimici vel hostis est. Non enim, ut saepe factum est, tradidit populum suum in manus gentium, ita ut in terra sua degentes victorum ferrent imperium, sed« occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion,» id est omne quod delectabat, et quo Deum putabat delectari lasciva juvencula Sion. Et« effudit quasi ignem indignationem suam,» ut sic omnia tolleret ndignatus, sicut ignis totam devorat stipulam.
11.1.40
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XL. Quod non dixerit, « factus est Dominus » inimicus, sed « velut inimicus, » quod nec res nec vocabulum inimici in Deum cadat.
11.1.40
HE.« Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit omnes munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.» Dominus, inquit, qui dicebat ad Pharaonem:« Filius primogenitus meus Israel. Dixi tibi: Dimitte filium meum,» ille Pater et Dominus,« factus est quasi inimicus.» Notandum diligenter, quia non dixit factus est inimicus, sed« factus est quasi inimicus.» Nam inimici nec res nec vocabulum in Deum cadit. Inimicus quippe is est qui jura violat, qui justa tollit aut negat, cujus ex parte deficit aut perit fructus amicitiae, pax. Dominus igitur non inimicus, sed« quasi inimicus factus est,» tollendo sive occidendo omne quod pulchrum erat visu in Sion, praecipitando Israel, praecipitando omnia moenia ejus, dissipando munitiones ejus, replendo in filia Juda humiliatum et humiliatam, utpote inimicitias gerens non adversus homines, sed adversus superbiam.
11.1.41
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLI. Quomodo civitatem illam vel templum tentorium Domini vocaverit.
11.1.41
VAU.« Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum, et in opprobrium et indignationem furoris sui regem et sacerdotem.» Tentorium sive tabernaculum Domini erat templum illud augustissimum; nam in illo quasi in tabernaculo, quod ad horam figi solet, militabat nomini Domini fides peregrinantium, manentem hic civitatem non habentium, sed futuram inquirentium. Hoc« dissipavit quasi hortum,» nec pluris fecit sanctum nominis sui locum quam vilem hortum olerum.« Festivitatem et sabbatum,» quae utique visu pulchra erant,« oblivioni tradidit, regem et sacerdotem in indignationem furoris sui et in opproprium tradidit.» Hoc denique non praetereundum quia probrose sic regem projecit, ut, in oculis ejus occisis ipsius filiis tunc demum oculos ejus erueret rex Babylonis.
11.1.42
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLII. Quid sit, « vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. »
11.1.42
ZADI.« Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae, tradidit in manus inimici muros turrium ejus, vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.» Quaerebas quid superius dixisset,« et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui;» ecce aperuit dicendo manifeste:« Repulit altare suum, maledixit sanctificationi suae.» Porro magnitudinem doloris, et miseriarum tumultum quam vehementer expressit, dicendo:« Vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni.» Ac si diceret: Nunquam altius in gaudio solemnitatis cecinerant, quam nunc in angustia et dolore suo clamaverunt.
11.1.43
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLIII. Quomodo tetenderit super illam Sion funiculum tempus captivitatis septuaginta annorum.
11.1.43
HETH.« Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion, tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione. Luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.» Non casu haec acciderunt, sed Dominus ista cogitavit, Dominus cum consilio haec egit poscente ratione utilitatis, illo cogitante, illo negotii summam in libra rationis appendente, placitum fuit ut dissiparetur murus filiae Sion, ut vanitas ejus ex adversis aliquam caperet instructionem. 534 Et ipse tetendit super eam funiculum suum longitudinis septuaginta annorum, et cogitavit non avertere« manum suam a perditione,» id est captivitatem finire ante consummationem tot annorum, nec ante reaedificabitur antemurale et murus qui pariter dissipatus est.
11.1.44
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLIV. Quae portae ejus, et qui vectes quos Dominus contrivit, ut prophetae ejus non invenirent visionem a Domino.
11.1.44
THET.« Defixae sunt in terra portae ejus, perdidit et contrivit vectes ejus, regem ejus, et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino.» Portarum quoque altitudo, vectiumque firmitas inter illa numerantur quae visu pulchra erant, et istae portae civitatis cum vectibus suis contritis atque perditis in terram defixae sunt, pro causa quam alius propheta congemit, quia« conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.» Metaphoricos tamen regem, et principes, legem et prophetas vult intelligi. Nam, quasi quaereres quas portas in terram defixit, quos vectes perdidit et contrivit?« Regem, inquit, et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino.» Et congrua satis transformatio, quia videlicet ubi non est rex, neque princeps, ubi auctoritate sua non utitur lex, quae in gentibus non est, ubi prophetis oracula coelestia clauduntur, et Dei visiones subtrahuntur, sic est populus quasi civitas patens absque portis et vectibus.
11.1.45
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLV. Quomodo sederint in terra, et conticuerint senes, et cinere capita sua consperserunt virgines.
11.1.45
JOD.« Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua.» Senes Hierusalem« accincti sunt ciliciis, abjecerunt in terra capita sua virgines Juda.» Erecti prius senes filiae Sion, et multa loquentes, nunc praecipitati, et fracto superbiae cornu mutilati sederunt taciturni in terra, tantum ab illa deturbati quam habebant confidentia templi Domini, quantum a coelo distat terra. Virgines Hierusalem, virgines Juda« cinere,» quod insigne dolorum est,« consperserunt capita sua,» et non habentes sponsos quibus pararentur,« abjecerunt capita sua in terra,» et ita completum est quod alius propheta praedixerat:« Propter hoc super adolescentulas ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus, et viduarum non miserebitur.»
11.1.46
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLVI. Cur nunc dicit: « Defecerunt prae lacrymis oculi mei, » qui antea dixerat: « Propterea da filios eorum in famem, etc. »
11.1.46
CAPH.« Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum super contritionem filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.»--« Cum, inquit, deficeret parvulus et lactens,» tunc« defecerunt prae lacrymis oculi mei, et viscera mea,» imo pietatis tumultu« conturbata sunt,» et« jecur meum» quod sanguinis est fons,« in terra effusum est.» Quid enim? Nunquid poterat naturalis affectus carnis et sanguinis rationis sequendo judicium persistere in altitudine zeli? Dicebam antequam haec fierent:« Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii. Fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri earum interficiantur morte:» haec, inquam, et his similia dicebam, concordando per spiritum judicio et justitiae tuae. At ubi mala ipsa venerunt, et res oculis exhibita est, vicit pietas, et a supernis judiciis relapsa in semetipsam vulnerata ruit natura.
11.1.47
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLVII. Quomodo infantes ad ubera pendentes fame cruciati, animas exhalabant.
11.1.47
LAMECH.« Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.» Quomodo interea lacrymas tenerent oculi? Mista angustiae simplicitate vel simplicitati angustia, matribus suis tabidis et fame marcescentibus dicebant parvuli:« Ubi est triticum.» ubi est« vinum,» pro aetate non discernentes utrum per laborem acquirere, an ex natura sua proferre solerent matres triticum et vinum, et haec dicentes in ipso ejulatu,« quasi vulnerati,» imo vere famis aculeo transverberati deficiebant, et, quod humanitati visu intolerabile erat,« in sinu matrum suarum» a siccis uberibus decidentes« animas suas» exhalabant.
11.1.48
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLVIII. Quomodo Hierusalem impoenitentia sua nulli potuerit assimilari, et idcirco dicat: « Quis medebitur tui? »
11.1.48
MEM.« Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Hierusalem? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo filia Sion? Magna enim velut mare contritio tua, quis medebitur tui?» Nunquid, ait, Ninivitis comparabo te? Non utique, nam poenitentiam egerunt, ad praedicationem Jonae. Nunquid Tyro aut Sydoniis exaequabo te? Non utique, nec enim facta et dicta sunt in illis, quae facta et dicta sunt in te. Si in illis facta fuissent, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Tui ergo quis medebitur? Non profecto ipse, si de coelo venerit, medicorum medicus.« Magna est velut mare contritio tua,» et quicunque accedit ad medendum, persecutionum et ipsius mortis in te patitur naufragium.
11.1.49
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XLIX. 535 Qualiter prophetas mendaces et ipsam, quod eos audierit, increpet.
11.1.49
NUN.« Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent, viderunt autem tibi assumptiones falsas et ejectiones.» Ubi nunc propheta tuus ille Ananias filius Azur, qui tulit catenam de collo meo, et confregit eam, dicens:« Haec dicit Dominus: Si confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium?» Et caeteri prophetae tui ubi sunt, qui dicebant:« Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem dabit vobis Dominus in loco isto?» Dicebam ego:« Falso prophetae isti vaticinantur visionem mendacem, et divinationem fraudulentam, et seductionem cordis sui prophetant vobis, et non audistis me» Ecce res ipsa probat quia« viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam» medici tam imperiti quam infideles,« ut te ad poenitentiam provocarent.»
11.1.50
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT L. Illud quoque ad cumulum miseriarum accessisse, quod transeuntes insultando plauserunt super eam.
11.1.50
SAMECH.« Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam, sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem. Haeccine est urbs, cicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae?»« Haeccine est?» inquiunt. O quanta mutatio rerum!« Urbs perfecti decoris, universae terrae gaudium,» cui de universa terra convehebatur aurum, cui non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur, quia classes ejus ibant per mare deferentes aurum, tantaque illi erat argenti abundantia, quanta lapidum. Haeccine illa est? Haec dicentes« manibus plauserunt,» ore« sibilaverunt, caput suum super» te« moverunt.»
11.1.51
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LI. Quam vere insultaverint, cum et post septuaginta annos, soluta servitute, ne reaedificaretur civitas vehementer obstiterint.
11.1.51
PHE.« Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui, sibilaverunt et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus. En ista est dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus.» Dolenda exprobratio! Lamentabilis insultatio! Nam quid putas quantum insultaverunt, quam volentibus animis expectatum desolationis tuae diem viderunt, qui et post septuaginta annos, tam diutino miseriarum tuarum nondum satiati spectaculo, cum soluta esset captivitas, et exisset sermo ut reaedificaretur civitas, totis conatibus impedierunt regi Artaxerxi scribentes epistolas ut mutaret edictum, insuper armis parati ad opus impediendum.
11.1.52
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LII. Quomodo illud non tam per Nabuzardan quam Domini judicio factum sit, qui et per Moysen talia praedixit.
11.1.52
AIN.« Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis, destruxit et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, exaltavit super te cornu hostium tuorum.» Non, inquit, Nabuzardan aut ipse Nabuchodonosor rex Babylonis haec fecit tibi, sed Dominus ipse cogitavit, et ipse fecit. Quid enim? Nunquid novi aliquid cogitavit? Nunquid non haec tibi facere, id fuit sermonem complere« quem praeceperat a diebus antiquis?» Nunquid non antiquitus praecipit Moysi quia« si audire nolueris vocem Domini Dei tui,» haec et haec« venient tibi, et ducet Dominus te, et regem tuum quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui, et servies diis alienis?»
11.1.53
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LIII. Quid clamaverit cor prophetarum qui haec praedixerunt, et auditi non sunt clamantes super muros filiae Sion.
11.1.53
SADE.« Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui.»--« Clamavit cor eorum.» Quorum« eorum?» Nunquid hostium, quorum super te cornu exaltavit, aut inimicorum, quos super te laetificavit? Imo eorum ad quos vel per quos ille sermo Domini factus est,« quem praeceperat a diebus antiquis,» et nunc implevit.« Eorum,» id est Moysi et prophetarum,« cor clamavit ad Dominum super muros filiae Sion,» tanquam speculatores dati ad annuntiandum, clamaverunt ut avertereris ab impietate tua, et clamando suas salvaverunt animas, tu autem, o filia Sion, quia clamorem illorum non audisti, ecce mortua es in iniquitate tua. Quare autem non dictum est, clamavit os eorum, sed« clamavit cor eorum?» nimirum, quia non negligenter clamaverunt, non more salutantium verba dederunt, sed volenti animo, toto cordis affectu, profundo charitatis sensu clamaverunt, annuntiaverunt, prophetaverunt, adjuvare volentes, ut nequaquam dormientem te comprehenderet velociter accurrentis periculi malum. Quare autem non dictum est, clamavit cor eorum ad Sion, sed« clamavit ad Dominum?» Videlicet, quia cum clamore annuntiationis, quo citare volebant Sion, oratione quoque clamabant ad Dominum, et de hoc ipso quod clamassent ad Sion, licet non exauditi, testem sibi faciebant Dominum. Dicebant tibi:« Deduc quasi torrentem lacrymas per diem ac noctem,» quo restinguere valeas irae et furoris ignem imminentem,« non des requiem tibi,» ne tanquam fur te comprehendat ira Domini,« neque taceat pupilla oculi tui,» quia lacrymarum magis quam labiorum clamorem Altissimus audit.
11.1.54
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LIV. 536 Quid sit quod clamaverunt: « Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum. »
11.1.54
COPH.« Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Leva ad eum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame et in capite omnium compeditorum.»--« Consurge,» inquam, et arma tua corripe, arma laudum, arma vigiliarum, arma lacrymarum, quod est effundere« sicut aquam cor tuum,» et hoc« ante conspectum Domini,» ut fortissimum Dominum ordinata fortitudine tenere, et pietate pronum flectere possis. Memento interea, levare ad eum manus tuas, parum quippe fortitudinis est in laude, in vigiliis, in lacrymarum effusione, nisi porrigendo eleemosynam, etc., faciendo pietatis opera leves ad Deum, levesque usque ad coelum manus tuas pro vita parvulorum tuorum Haec tibi clamantes, dicebant:
11.1.55
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LV. Quid clamet, atcendo: « Vide, Domine, quem vindemiaveris. »
11.1.55
RES.« Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta.» Hoc illud est quod clamabat cor eorum pro te ad Dominum, clamando et ad te super muros tuos, filia Sion. Clamant et adhuc:« Vide, Domine,» inquiunt. Quare faciem tuam avertis? Si oculos misericordiae converteris huc, et quod facis ipse videris, ipse visu tuo vulneratus, satis poenarum esse sumptum aestimabis.« Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae,» et tu qui pius es durare videndo poteris?« Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta,» et tua videndo se continebunt viscera? Hoc et illud, id est famem et gladium, vide:« vide,» inquam,« quem» populum, quem locum« vindemiaveris ita,» neque enim populus longinquus, et locus est ignotus, sed gens tua et civitas sancta.
11.1.56
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LVI. > Quod ad misericordiam divina multo magis quam humana trahatur natura.
11.1.56
SIN.« Jacuerunt in terra foris senex et puer, virgines meae, et juvenes mei ceciderunt in gladio. Interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.» Hoc vide, quia« puer et senex foris in terra jacuerunt.» Nonne ipsa humana natura trahitur ad misericordiam in his aetatibus puerorum et senum? Ergo vide quomodo jacuerint, quantum percusseris, nec misertus sis. Multo magis enim divina quam humana natura trahitur ad misericordiam, et sine dubio misereberis videndo quid feceris.
11.1.57
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LVII. Quomodo id quod accidit quasi Deo imputat.
11.1.57
THAU.« Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.» Haec omnia vide et considera quid fecisti, et videndo mente convulneratus, sine dubio reliquos considerabis, captivos tuos revocabis.
11.1.58
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LVIII. Quod tertio alphabeto propriam causam propheta lamentetur; et cur hic jam singula elementa triplicentur, cum in caeteris simpla sint.
11.1.58
Post universalem generis humani, post communem unius gentis lamentationem, tertio demum singularem hoc loco suam captivitatem propheta lamentatur lamentationibus propriis. Singularis autem et sua cujusque captivitas est proprii peccati modus, propriae tribulationis pondus. Hoc animadverso, jam et illud quod quaeri poterat citius occurrit, scilicet cur cum caeterarum lamentationum singulis alphabetum simplum, huic soli triplum ascriptum sit. Nam tripla viro huic lamentandi causa exstitit: prima, quod ipse aeque ut omnes homines in Adam captivatus est; secunda, quod se vivente, se vidente, quamvis hostium grata reservata, propria combusta, et gens sua captivata est; tertia, quod propriam fragilitatem noverat, propriis calamitatibus et omnimoda inter suos et a suis affectibus fuerat. Disponamur ergo ad hoc alphabetum dociles pueruli, et ab isto lamentatore docti, sciemus singuli de causa tam propria quam universali, quod vere lamentabilis sit.
11.1.59
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LIX. Quae sit illa paupertas, quae tenebrae, et quae sint illae manus, de quibus dicit.
11.1.59
ALEPH.« Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.» ALEPH.« Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.» ALEPH.« Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.»« Ego, inquit, vir videns paupertatem meam.» Non dixit, ego vir pauper, parum enim dixisset: nam vere omnis homo pauper est. Omnis homo in primo parente pauper est, gloria sua spoliatus, gloria Dei denudatus est. Sed non omnis homo videt, non omnis homo intelligit hanc ipsam paupertatem suam. Igitur quod satis est, quodque imitabile foret, dicere maluit.« Ego vir videns paupertatem meam,» videns, inquam,« in virga indignationis ejus,» id est ad videndum poena corruptionis et mortalitatis commonitus, qua percussi sumus omnes homines ut moriamur, et quia percussi sumus omnes infirmamur, et tandem pulvis in pulverem revertimur. ALEPH.« Me minavit et adduxit in tenebras et non in lucem.» Hoc mihi malum alterum ad communem paupertatem accessit, quod« minavit me, et non in lucem, sed in tenebras adduxit,» ut viderem gentis meae tenebras, tenebras miseriarum densas, et convolutas, super quibus congemiscens, dixit supra:« Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion, etc. ALEPH. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die.» Quid, inquit, dicam de mea causa propria, de propriae conscientiae miseria? Caeteri vivunt, caeteri quos video homines sunt, et quidquid de illis sit,« tantum» de me scio, quia manum suam« in me vertit, et manum suam» non ad horam, sed« tota die in me convertit.» Quot in anima mea peccati vulnera, tot manus ejus in me sunt vulnera. Quot menti et corpori meo adversa, tot in me saeviunt manus ejus flagella.
11.1.60
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LX. 537 Quomodo se in Adam mortalem factum, in exustione Hierusalem felle cibatum, in propriis culpis deploret obtenebratum.
11.1.60
BETH.« Vetustam fecit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea.» Propter veterem Adam, vetustam fecit pellem, vetustam fecit carnem meam. In quo« pellem meam vetustam fecit?» In conditione mortalitatis. In quo« carnem meam vetustam fecit?» In concupiscentia, et passione desiderii. In quo« contrivit ossa mea?» In eo quod« non quod volo bonum hoc ago, sed quod nolo malum illud facio.» Ossea in me ratio est, et ossea, id est bona voluntas, unde condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed haec eadem« ossa mea contrivit,» pugnaci lege peccati, quae est in membris meis juste superducta. BETH.« Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.» Propter illam vetustatem et contritionem omni humano generi superductam,« aedificavit» aedificium calamitatis« in gyro meo,» in populo meo famem et gladium et ignem convocavit, et stare fecit in circuitu meo.« Et circumdedit me felle et labore,» felle amaritudinis et tristitiae in mente, labore carceris et inediae in carne. Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu:« Persequimini et persequamur eum.» Caesum etiam in carcerem miserunt me, in lacum in quo non erat aqua projecerunt me, ut morerer ibi fame. BETH.« In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.» Praeterea« in tenebrosis» propriae conscientiae« collocavit me,» certum enim de propria salute non sinit me esse ut me arbitrer comprehendisse, semperque suspectus sum in timore judicii superventuri, ut non magis praesumam de salute, quam praesumere possunt mortui sempiterni, quos propria conscientia reatus quotidie morti sempiternae addicit. Nullo enim justior sum, nisi per gratiam Dei, nisi per gratuitam misericordiam vocantis et justificantis quos vult.
11.1.61
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXI. Quod in Adam inimicitias Dei ruens, in praesentibus malis civitatis desolatus, et in propriis passionibus, quasi sagittis percussus sit.
11.1.61
GIMEL.« Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum.» Quid« adversum me circumaedificavit?» Utique parietem inimicitiarum propter Adam aemulum suae divinitatis: sumus enim secundum illum, ego et patres mei, natura filii irae, sicut et caeteri.« Non egrediar» parietem istum,« aggravavit enim compedem meum,» nec nisi« in Deo meo transgrediar murum.» GIMEL.« Sed et cum clamavero et rogavero, excludet orationem meam.» Non solum illud commune habeo, quod doleam, sed et hic dolor est recens, dum video gentis meae captivitatem, pro qua clamare quidem et rogare possum,« sed cum clamavero» non exaudiet, donec impleatur numerus septuaginta annorum, usque ad illum terminum exclusit orationem meam. GIMEL.« Conclusit vias meas, lapidibus quadris semitas meas subvertit.» Praeter illa quae extrinsecus sunt, domi« vias meas conclusit,» in conscientia propria« semitas meas subvertit.» Volo in terra positus corpore conversari, in coelis mente, cupio gustatam Domini saturitatem plenius apprehendere. At ille admissis tentationibus, permissis cogitationum fluctibus, circumvallavit me, imo ut me potius accusem, peccata propria quasi quadros lapides peccatrici obducit conscientiae, atque hoc modo« vias meas conclusit, semitas meas subvertit,» ut in contemplandam ejus gloriam currere non possim.
11.1.62
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXII. Quomodo homini praevaricatori Deus factus est ursus insidians, quomodo idcirco semitas ejus subvertit pronas in malum.
11.1.62
DALETH.« Ursus insidians factus est mini, leo in absconditis.» Mira doloris acerbitas, mira lamentationis asperitas. Quisnam« ursus insidians,» quisnam« leo in absconditis» tibi« factus est?» Deus fortissimus spirituum, Deus cognitor omnium, quomodo ursus tibi aut leo factus est? ubi vel quando insidiatus est? In paradiso, ubi mecum, id est cum patre meo Adam, loquebatur serpens, ubi Evam mittebat ad Adam diabolus, qui ingressus fuerat serpentem. Tacuit dum ille loqueretur, siluit dum homo illi assentiretur, peractoque sacrilegio, iratus velut ursus ex insidiis velut leo prodiit de absconditis, et dixit:« Adam, ubi es?» etc. Nonne quasi insidias ejus Scriptura innuit per similitudinem meridianae dormitionis? Ait enim:« Et cum audisset vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem.» Ergone injuste egit, qui quasi toto meridie dormiens tacuit, et peracto crimine quasi tunc primum evigilans de absconditis suis ad interrogandum processit? Non utique, nam ante praemonuerat, dicens:« Quocunque die comederitis ex eo, morte moriemini.» DALETH.« Semitas meas subvertit et confregit me, posuit me desolatam.» Propter illud universale malum ecce hodie,« meas,» id est gentis meae,« semitas subvertit,» semitas pravas, semitas in malum pronas, et in manu regis Babylonis,« confregit me» ferro, fame, et igne.« Posuit me desolatam,» videlicet septuaginta annorum captivitate.« Desolatam» cum dicit in persona Hierusalem, praesens captivitatis malum evidenter plangit. DALETH.« Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.» Hoc de propria persona loquitur, hoc de propria conscientia gemit. Nam et foris corporaliter ita passionibus expositus fuerat, ut recte quasi signum ad sagittam positum se esse gemat, et intus in anima, quamvis justus esset, multum erat quod tentationum sagittis patebat. Unde Psalmista:« Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi.»
11.1.63
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXIII. Quomodo in Adam sagittis libidinum convulneratus, in prophetando imminentem captivitatem a populo suo derisus, carceribus, et inedia amaricatus sit.
11.1.63
HE.« Misit in renibus meis filias pharetrae suae.» Certum catholicae fidei tenet auctoritas, quia nisi admissa fuisset praevaricationis culpa, non fuisset carni hominis rationalis invecta bestialis voluptas. Ita conditus homo fuerat ut spiritus carni dominaretur, si tamen 538 spiritus ipse dominatori Deo permaneret subditus, et proinde homo ad generandum non libidine, sed ratione duceretur. Sed enim spiritus Deo subditus esse renuit, idcirco carni subditus est. Atque ita« homo comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis.» Dicat ergo in persona generis humani:« Misit in renibus meis filias pharetrae suae,» id est concupiscentiae passionibus exposuit me, per inevitabiles sententias justitiae suae. HE.« Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.» Videlicet dum dico:« Haec dicit Dominus: Venient Chaldaei, veniet Nabuchodonosor rex Babylonis,» deriserunt me cantantes contra me tota die veritatem prophetiae, quasi verba deridentes insaniae, erroris atque amentiae. HE.« Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio.» Ipsis quidem ad publici mali cumulum profecit risisse cum malefecerint, et cantasse in rebus pessimis, sed et« me replevit amaritudinibus» plagarum et carceris atque inediae, et« inebriavit me absinthio» timoris et doloris atque tristitiae.
11.1.64
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXIV. Quomodo in morsu primi hominis dentes suos perdiderit, in obsidione civitatis, dum loqueretur pro illa in conspectu Domini, anima ejus repulsa sit, in propria conscientia de meritis suis timuerit.
11.1.64
VAU.« Et confregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere.» Notum est quia dentes hominis propter peccatum Deus confregit; moventur enim et excidunt senibus curvis et aridis. Et si quidem in aliquo firmiores usque ad terminum vitae consistunt, ut in Moyse de quo scriptum est quia« dentes illius non sunt moti, attamen in sepulcro confringuntur, ubi putredo ossa quoque consumpserit. Sed nunquid sic Deus solos hominis dentes confregit? Nonne et omnes artus et ossa omnia confregit, et in pulverem redegit? Quare ergo de solis dentibus dixit? Nimirum quia dentibus homo primum peccatum perpetravit, dum ligni vetiti fructum momordit. Igitur dentes meos, inquit, ad numerum confregit, et cinere me cibavit,» quia propter morsum, genus humanum morte confregit, et in cinerem redire jussit. VAU.« Et repulsa est anima mea, oblitus sum honorum.» Praeter illud universale malum ecce impraesentiarum civitate obsessa inter famem et gladium pereuntibus et periclitantibus filiis populi mei, dum starem in conspectu ejus, ut loquerer pro eis bona,« repulsa est anima mea,» non exaudita est oratio mea. Multa patribus nostris praestitit bona, sed prae multitudine malorum praesentium« oblitus sum bonorum» praeteritorum. VAU.« Et dixit: Periit finis meus, et spes mea a Domino.» Ad illa mala communia metus mihi additur judicii et justitiae Dei, quia videlicet si absque misericordia judicer,« periit finis meus et spes mea a Domino.» Hoc ego dixi, Psalmistae consentiens dicenti:« Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.»
11.1.65
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXV. Quomodo Deum rogat recordari primae transgressionis, et quid poenarum inde provenerit, et quod ex eo speret sibi futura bona, quia praesentia mala recipit.
11.1.65
ZADI.« Recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis.» Postquam iratus es, inquit, peccanti homini misericordiae recordare, quia pro peccato unius hominis multum est poenarum, multum paupertatis et absinthii et fellis. Paupertas mortalitas corporis est. Absinthium et fel mors animae est. Horum si recordatus fueris, multum poenarum sumptum esse misericordia aestimabit. Quod sciens alius dicit:« Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas in statera. Quasi arena maris haec gravior apparebit.» ZADI.« Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.» Malorum quae vidi, malorum civitatis et populi, famis, gladii, atque ignis memoria memor ero, ita ut nulla memoriam hanc deleat consolatio, et continuo dolore continua tristitiae poena tabescet in me anima mea. ZADI.« Haec recolens in corde meo.» Subauditur afflictione divina cruciabor, et idcirco consolationem« sperabo» in illa coelesti patria, quia recipio mala in vita mea.
11.1.66
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXVI. Quod gratuletur non aeque hominem, ut diabolum, propter peccatum suum derelictum, et quod post noctem Babylonicae captivitatis, mane libertatis futurum sit.
11.1.66
ETH.« Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus.» Cum, inquit, et angelus et homo peccaverint, angelus qui factus est diabolus, et complices ejus angeli consumpti sunt, nec enim requirendi sunt in aeternum, et omnes ab illis miserationes Domini defecerunt, nunquam enim Deus miserebitur illorum. Non ita nos homines consumpti sumus, sed nobis Deus in ira misericordiae suae recordabitur. Grates ergo misericordiae Domini, quia circa nos misericordia judicium superexaltavit. ETH.« Novi diluculo, multa est fides tua.»--« Non, inquam, defecerunt miserationes ejus,» sed quasi diluculo novae consurgent post exactam tenebrarum praesentium noctem. Quam ob causam?« multa est fides tua,» id est multi sunt quorum fides meretur, ut post istam caliginem qua obtecta es in furore Domini, o filia Sion, novarum tibi miserationum diluculum consurgat. ETH.« Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum.» Nunc, inquit, ad me redeo, ad quem factum est verbum Domini, dicens:« Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto,» etc. Haec audiens« anima mea dixit: Pars mea Dominus, propterea exspectabo eum,» id est, alii qui volunt solliciti sint, et turbentur erga plurima, mihi est unum necessarium, propterea unum exspectabo Dominum, rejecta sollicitudine terrenorum, quae multa sunt.
11.1.67
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXVII. 539 Quomodo qui severitatem exercendo in Adam justus sit et bonus sperantibus in eum, et quomodo captivis Babyloniae bonum sit non murmurare, sed exspectare salutare Domini cum silentio.
11.1.67
TETH.« Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti eum.» Ne desperes, o tu aliquis, reputans severum nimis esse Dominum, eo quod tam vehementer primis hominibus fuerit iratus propter causam exiguam aut vilem, id est propter vetiti ligni non grande pomum, quia« bonus Dominus sperantibus in eum» et sperando confitentibus reatum suum, quod illi primi homines non fecerunt;« bonus, inquam, Dominus animae quaerenti eum,» quem non quaesierunt illi, quinimo fugientes faciem ejus in medio ligni paradisi sese absconderunt. Quid porro illis est qui sperant in eum, qui non quaerunt, sed fugiunt eum? Nonne et illis est bonus? Imo justus. Et quidem si justus est, et bonus, verumtamen aliud secundum quod bonus, aliud operatur secundum quod est justus. Nam bonus et justus hoc differunt, quod misericordia et judicium. Bonus quippe sperantes in se et quaerentes se per misericordiam salvat, justus desperantes et se fugientes per judicium damnat.« Spera ergo in Domino, et fac bonitatem,» quia« bonus Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.» TETH.« Bonum est cum silentio praestolari salutare Domini.» O vos captivi, qui et juxta praesentem historiam per annos septuaginta super flumina Babylonis sedebitis et flebitis, dum recordabimini Sion, quia« bonum est cum silentio exspectare salutare Domini,» nolite murmurare, quod post illam universalem generis humani captivitatem, ista quoque vobis captivitas accesserit, sed cum si lentio et humilitate salutare Domini Christum Deum praestolamini, qui antequam in carne veniat, Babylonica captivitate vos absolvet, et cum in carne venerit, totius mundi hujus captivitatem in libertatem gloriae filiorum Dei convertet. TETH.« Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.» Quod universaliter de omni genere hominum, in hoc mundo peregrinantium, quod communiter dico de praesenti captivitate nostrae Sion, hoc et singulariter dixerim de unoquoque virorum, quia« bonum est» ei« cum portaverit jugum ab adolescentia sua,» id est cum sese in omnibus humiliaverit, non reprehendendo Dei judicia. Cum in multis aliis, tum maxime in istis concisionibus singulae sententiae propriis praescriptionibus ipsa voce congruunt. Nam Teth interpretatur bonum, et singulae sententiae id praedicant, quod vere sit bonum.
11.1.68
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXVIII. Quomodo diversus sit a primo homine is qui sedet solitarius et levat se super se, et quomodo in illa captivitate sit tacendum, si forte sit spes ut reducatur quae in Babylonem ducta est.
11.1.68
JOD.« Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se.» Talis utique ad novum pertinebit hominem, non ad illum veterem qui noluit solitarius sedere et tacere, consilium ineundo cum illo susurratore, deceptore, antiquo serpente. Nunquid enim ille solitarius aut taciturnus sedit et levavit se super se ad Deum, qui super se erat tota suspensus mente? Non utique, nam econtra ad susurrium bestiolae reptantis super terram inclinavit se. JOD.« Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.» Non in coelo, sed« in pulvere ponet os suum,» audiens dicentem sibi Magistrum bonum:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Hoc faciendo exspectabit humiliter« si forte sit spes.» Dicet enim:« Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem?» Nimirum hic ego sum. Ponam« in pulvere os» meum, dicendo:« Justus es, Domine, et rectum judicium tuum,»--« si forte sit spes,» si forte reducatur captivitas, eruta velut torris de igne, quae nunc in Babylonem ducta est. JOD.« Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.»--« Se, inquam, percutienti dabit maxillam,» non percutienti gentem suam, propriis, non alienis« saturabitur opprobriis.» Nam hic laudabilis patientia, illic reprehensibilis est mentis duritia. Faciet hoc modo quicunque portavit« jugum ab adolescentia sua.» Quis autem hominum jugum paratior homine illo portavit« qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens in similitudine factus» est« hominum et habitu inventus ut homo? Humiliavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.» Ille ergo singularis patientiae,« dabit percutienti se maxillam,» imo et juxta prophetam alium,« dabit corpus suum percutientibus, et genas suas vellentibus, faciem suam non avertet ab increpantibus et conspuentibus,» et ejusmodi« saturabitur opprobriis,» nec enim invitus, sed prae nimia dilectione nostri, sic illa suscipiet tanquam panem saturitatis. Singuli quoque nostrum persecutionem pro justitia patientes, demus percutienti maxillam, et saturemur opprobriis, videlicet libenter accipiendo mala praesentia, ut tuturis saturemur bonis.
11.1.69
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXIX. Quomodo qui Adam de paradiso emisit non repellet in sempiternum, sed iterum miserebitur et reducet de Babylonica captivitate, et qui quemque humiliat, non ex toto abjecit, sed contra, quem corripit diligit, et quem flagellat recipit.
11.1.69
CAPH.« Quia non repellet in sempiternum Dominus.» Dixi supra quia« bonus est Dominus sperantibus in eum,» et quo respectu dixerim si quaeras, ecce nunc dico« quia non repellet in sempiternum.» Repulit ad tempus, dicendo:« Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est sciens bonum et malum, videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum, sed non repellet in sempiternum.» Adhuc requiret plasma suum, et omnia trahet ad seipsum. Gladium repellentem, gladium flammeum, quem posuit ante paradisum, quandoque versabit, et dabit nobis edere de ligno vitae gratis. CAPH.« Quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.» Dixi, et verum dixi,« bonum» esse« praestolari cum silentio salutare Domini,» quia et si abjecit, et si altare suum repulit, etiam« miserebitur,» ut, soluta captivitate, Hierusalem reaedificetur, templum restituatur. CAPH.« Non enim humiliavit ex toto corde suo, et abjecit filios hominis.» Dixi, inquam, 540 et verum dixi,« bonum» esse« viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua;» nam et si singulos filiorum hominis humiliavit, quorum primus in numero ego sum,« ex toto corde suo non humiliavit,» non totum ex ira prodiit quod humiliavit vel abjecit, sed utiliter laboribus nos erudit, sicut scriptum est:« Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.»
11.1.70
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXX Quomodo justum cum impio conterere, judicium viri declinare, hominem in judicio pervertere Dominus ignoret.
11.1.70
LAMED.« Ut contereret sub pedibus meis omnes vinctos terrae;» LAMED.« Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi;» LAMED.« Ut perverteret hominem in judicio suo Dominus ignoravit.» Idcirco dixi: Dominus bonus est, quia haec, et haec facere ignoravit. O laudabilis ignorantia! O pura simplicitas, et simplex divinitatis puritas, omnes vinctos terrae sub pedibus suis indiscrete conterere! Verbi gratia: Cain et Abel, Jacob et Esau ignoravit, et alios per gratiam salvare, alios per justitiam conterere novit. Declinare« judicium viri ignoravit, in conspectu vultus Altissimi,» et tres pueros in camino ignis illaesos conservare sapiens judex novit. Pervertere hominem, id est, de recto perversum facere« in judicio suo ignoravit,» et de perverso rectum et justum facere novit.
11.1.71
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXI. Quam reprehensibile sit, si dicat quis fieri aliquid, Domino non jubente: si dicat ex ore Altissimi nec bona, nec mala egredi, murmurans pro peccatis imputando fatali necessitati.
11.1.71
MEM.« Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non jubente?» MEM.« Ex ore Altissimi non egredientur nec bona nec mala?» MEM.« Quid murmuravit homo, vivens vir pro peccatis suis?» Cum Dominus tam bonus sit,« quis est iste,» ponens fortunae mensam et dicens: Hoc vel illud fiet,« Domino non jubente?» Cum enim dicit casu vel fortuitu haec vel illa contingere, aut certe stellis ascribit causas mortis vel vitae humanae, putatque horum quidpiam fieri Domino non jubente?« Quis est iste?» Denique nullus est omnino quasi non sit ignorandus. Cum dicit,« ex ore Altissimi non egredientur nec bona nec mala,» sed casu geruntur omnia, quis illum scire dignetur, quis notum habere debeat? Nullius quippe sensus aut rationis est putare quod Altissimus non curet humana, pro eo maxime quod hoc tempore templumtam pulchrum destructum est, et deserta facta est tanti nominis civitas. Praeterea« quid murmuravit homo,» quid murmuravit« vivens vir pro peccatis suis? dicendo cogi se ad peccatum necessitate fatali!
11.1.72
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXII. Quod potius redeundum sit ad cordis discretum, et cum bonis operibus facienda confessio peccatorum.
11.1.72
NUN.« Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.» Anathematizemus pessimam hanc desperatoris sectam, potiusque« vias nostras,» id est sanctas scrutemur Scripturas, et credentes illis testantibus quod Deo cura sit de nobis,« quaeramus, et revertamur ad Dominum,» quia sicut supra dixi,« Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.» NUN.« Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelum.» Non, inquam, desperemus, sed« levemus corda cum manibus,» id est fidem habeamus cum bonis operibus. Ita fiet ut« ex ore Altissimi,» ex ore Domini qui est in coelis, post mala nostra quae commeruimus bona ejus egrediantur, convertatque captivitatem Sion, et nos simus sicut consolati, et de bonis oris ejus, gaudio os nostrum repleatur. NUN.« Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es.» Non dicamus singuli: Fatum me constringit, necessitas quae in stellis fixa est me compulit, non enim creatura Dei mala est, sed« nos inique egimus,» nostrum quisque peccati dominum collo suo sponte adduxit. Atque hoc modo te, Deus,« ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es,» ne statim liberares liberari volentes, et adversus peccatum pugnantes.
11.1.73
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXIII. Quomodo in primo homine Deus humanum genus percusserit, et in manum inimicorum traditos non exauderit.
11.1.73
SAMECH.« Operuisti in furore, et percussisti nos, occidisti, nec pepercisti.» Non ita est ut dixit iste, nescio quis:« Ex ore Altissimi non egredientur nec bona nec mala,» sed egressa sunt ex ore tuo judicia justa, et pro causa vel ratione certa tu in furore propter peccatum Adae« operuisti, et percussisti nos, occidisti nec pepercisti,» id est, pariete inimicitiarum opposito et in anima morte justa et in corpore mortalitatis poena« percussisti nos.» Ita« occidisti, nec pepercisti.» SAMECH.« Opposuisti nubem, ne transeat oratio.» Ecce et in afflictione praesenti nubem peccatorum nostrorum tibi opposuisti, scelerum nostrorum densitatem coram facie tua posuisti, et idcirco fame vel gladio pereuntium, post ignem quoque Babylonium in captivitatem migrantium, clamorem vel orationem non exaudisti. SAMECH.« Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.» Praeter illa universalia vel communia mala illud mihi accessit, quod me, cui dixeras:« Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te,»--« posuisti in medio populorum» velut« eradicationem et abjectionem,» velut vitiosum aut venenatum gramen, quod ne ipsam terram corrumpat, eradicatur et abjicitur. Ita me homines oderunt, exprobraverunt, et ejecerunt nomen meum tanquam malum.
11.1.74
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXIV. 541 Quod electis nunquam ab initio inimici defuerint, et quod prophetis ipsa prophetia tribulationis causa fuerit.
11.1.74
PHE.« Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.» Ab initio saeculi inimici nobis fuerunt diabolus et angeli ejus invisibiles, Cain et omnes sequaces ejus inimici visibiles.« Omnes» undique« super nos os suum aperuerunt,» saepe nos expugnaverunt, saepe supra dorsum nostrum fabricaverunt. PHE.« Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio.» Hoc est praesentis quoque temporis lamentabilie malum, quod dum vaticinamur:« Haec dicit Dominus,» et,« Haec verba mandavit Dominus,» et,« Haec ait Dominus: Dabo Sedechiam regem Juda et servos ejus, et populum ejus in manu regis Babylonis,» propter hujusmodi vaticinationem formidamus, illaqueamur, caedimur, et in nervum mittimur, atque omnibus malis conterimur. PHE.« Divisiones aquarum adduxit oculus meus in contritione filiae populi mei.» Igitur mala undique, mala foris et intus. Foris formido et laqueus, et contritio pro vaticinatione, intus dolor et gemitus pro vaticinationis effectu et veritate, pro filiae populi mei contritione.
11.1.75
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXV. Quod universalem generis humani ruinam, in quam per Adam incidit, et praesentem gentis suae captivitatem, et propriam fleverit fragilitatem.
11.1.75
AIN.« Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.»--« Oculus meus,» oculus interioris hominis, oculus cordis, qui ad videndum Deum creatus est, videns dolorem suum« afflictus est, nec tacuit,» grandem quippe habet vocem, et disertam linguam rationis. Quare afflictus est?« Eo quod non esset requies,» eo quod propter culpam primae praevaricationis ad laborem natus esset. AIN.« Donec respiceret et videret Dominus de coelis.» Non tacuit idem oculus meus,« donec Dominus de coelis respiceret et videret,» cujus respectus et visus et antiquae captivitatis solutio, et praesentium captivorum qui in Babylonem ducti sunt, consolatio est. AIN.« Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.» Hoc maxime evidens proprii doloris lamentum est. Nam quis« oculus meus,» nisi oculus concupiscentiae« depraedatus est animam meam?» Subdendo quippe« in cunctis filiabus urbis meae,» satis expressit oculum concupiscentiae, oculum vagum, oculum captivum, et captivatorem infelicis animae. Nam cum quinque sint fenestrae nostrae, per quas mors ingreditur, id est, quinque sensus corporis per quos mors in animam intus tanquam fur aut praedo ingreditur, omnium ad ejusdem mortis opus visus efficacissimus est. Notandum duas hic litteras, phe et ain, ordine praeposteras esse. Prius nempe ain, posterius phe in ordine alphabeti esse debuit. Nec vero abs re factum est; nam ain fons interpretatur sive oculus, et idcirco huic elemento magis congruit,« oculus meus afflictus est, oculus meus depraedatus est animam meam.»
11.1.76
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXVI. Quod primum hominem diabolus quasi avem venatione ceperit, et quod praeterea intus in mente multos tentationum fluctus pertulerit.
11.1.76
ZADI.« Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.» Inimici mei, diabolus et angeli ejus, gratis odientes me, in uno homine me et omne hominum genus ceperunt venatione, decipula ligni concupiscentiae. ZADI.« Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.» Praeter illam universalem mundi captionem lapsa est in lacum vita mea, submiserunt enim in funibus me in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum, et descendi in coenum, et quantum in ipsis erat, posuerunt lapidem super me, praefinito consilio ut morerer ibi fame. ZADI.« Inundaverunt aquae super caput meum; dixi: Perii.» Praeter illa quae foris passus sum, intus in mente,« inundaverunt aquae» et fluctus tentationum, et pene a spe decidens,« dixi: Perii, juxta quod loquitur et alius: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?»
11.1.77
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXVII. Quomodo non desperans invocaverit, et quomodo orare non desinat pro his qui ducti erant captivi, et qualem consolationem divino responso accepit.
11.1.77
COPH.« Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.» Vere non desperantis, sed inter spem et metum pugnantis est dixisse:« Perii,» et tamen« invocavi nomen» Domini. Sane lacus novissimus peccatum originale est, quia quisquis illo tenetur, sine dubio a Deo separatus est, nec incerta damnatione concluditur. Illo tam iste qui haec loquitur, quam omnes homines ante adventum Christi tenebantur, et idcirco« de lacu novissimo» nomen Domini se invocare recte profitetur. COPH.« Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus.»--« Audisti,» inquam, sed jam audisse se, non statim exaudisse est. Nam per omnia penetrantem scientiam audisti, ut per gratiam exaudias orandus es, esto exorabilis, altissime Conditor, depressae ac pene sepultae nostrae captivitatis. COPH.« Appropinquasti in die, quando invocavi te, dixisti: Ne timeas.» Tuum quippe est appropinquare pro re, pro universa quantitate calamitatis et miseriae, propter quod et alius:« Juxta, inquit, Dominus his qui tribulato sunt corde.»--« Dixisti» profunda vulneratus compassione, dixisti, inquam,« Ne timeas,» quae paternae vel maternae dulcedinis vox est consolatoria.
11.1.78
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXVIII. Quomodo judicium postulet, qui mala quae pertulit se commeruisse conscius non est.
11.1.78
RESCH.« Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae.»--« Judicasti» plane clementi judicatione« causam animae meae,» quae judicatio, redemptio est vitae meae. Unde Psalmista:« Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta.» RESCH.« Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me, judica judicium meum.» 542 Vidisti oculis, quibus omnia vides, nec insinuatione tibi opus est,« vidisti» et scis« iniquitatem adversum me illorum» pro quibus steti in conspecto tuo, ut loquerer pro eis bona.« Judica» ergo« judicium meum,» nec sine fructu perire patiaris laborem meum. RESCH.« Vidisti furorem omnem, universas cogitationes eorum adversum me.» Ut jam non tantum de exterioribus loquar pressuris,« omnem furorem» contra quos postulo judicium,« universas cogitationes» visibilium et invisibilium inimicorum meorum« adversum me tu vidisti.» quia tu solus laborem et dolorem consideras, ut Psalmista dicit:« Judica» ergo« judicium meum discerne causam meam.»
11.1.79
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXIX Adversus eos qui malis student, et hostes sunt innocentiae.
11.1.79
SCHIN.« Audisti opprobria eorum, Domine, omnes cogitationes eorum in malum adversum me.» Ex quo sanguis Abel justi primam vocem clamoris ad te de terra emisit, continuata generationis nequam adversus generationem electorum tuorum opprobria tua audisti, nec opus est ut quis doceat te, qui omnia scis. SCHIN.« Labia insurgentium, et cogitationes eorum audisti adversum me tota die.» Non solum labia quae homo potuit audire, sed et cogitationes eorum audisti, imo et vidisti, Domine, juxta illud: Homo videt in facie, Deus autem in corde. Tota die insurrexerunt,« tota, inquam, die,» id est, non ad horam, sed perseveranter cogitaverunt, et locuti sunt adversum me. SCHIN.« Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide. Ego sum psalmus eorum.»--« Vide,» inquam, spectaculo dignam« sessionem, et resurrectionem eorum,» quam diversa, quam dissimilis sit sessioni piorum, resurrectioni justorum. Nam pii vel justi bene sedent, ut bene resurgant, id est humiliantur, ut exaltentur, juxta illud:« Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris,» isti autem nequissima sessione se submittunt in hypocrisi, ut decipiant, et, cum id effecerint, resurgunt atrociter, et tanquam pro victoria in rebus pessimis exsultant. Nam cum ita resurrexerint,« ego sum psalmus eorum. Unde dicit caput omnium nostrum: Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.»
11.1.80
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXX Quod non imprecando, sed concedendo dicit: « Redde eis vicem. »
11.1.80
THAU.« Redde eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.» Non imprecantis animo, sed concedentis dico« redde,» sciens constantiam justitiae tuae, de qua et Psalmista:« Quia tu reddes, inquit, unicuique juxta opera sua.» THAU.« Dabis eis scutum cordis laborem tuum.» Prima haec erit redditio, ut obscures et claudas cordis eorum oculos, ne cognoscant te quem cognoscere merces piorum est. Laborabis ipse, qui ad laborem misisti nos; laborabis, inquam, usque ad mortem in peccatis eorum, et hoc erit« eis scutum cordis,» ut non credant in te, pro eo quod te adeo laborasse audierunt. THAU.« Persequeris in furore, et conteres eos sub coelis, Domine.» Secunda haec erit redditio, qua persequeris, et conteres eos aeterna contritione in novissimo magni judicii die.
11.1.81
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXI. Quomodo omnium illorum qui prophetas et justos persecuti sunt crudelissimi ac perditissimi fuerint Judaei, qui Christum occiderunt, et quomodo propter hoc obscurati et dispersi sunt.
11.1.81
Horum omnium qui prophetas et sanctos omnes persecuti sunt, et incolatus eorum quo in hoc mundo peregrinantur, dolorem continuum persequendo auxerunt; eorum, inquam, omnium crudelissimi atque perditissimi Judaei exstiterunt, qui peregrinantem in hoc mundo Dei Filium pauperem et dolentem persecuti sunt, et percussum a Patre obedientissimae charitatis vulnere, nequissima morte percusserunt, quemadmodum ipse per Prophetam justam querelam depromens:« Quoniam quem tu percussisti, inquit, persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.» Damnationem illorum novissime hic lamentator per justitiam concesserat, dicens:« Redde eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum, dabis eis scutum cordis laborem tuum, persequeris in furore, et conteres eos sub coelis, Domine,» nunc jam per naturalem pietatis affectum deplorat, sic incipiens: ALEPH.« Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum.» Dolentis pariter et admirantis est dicere,« quomodo obscuratum est aurum, quomodo mutatus est color optimus.» Aurum coloris optimi, Judaei erant, ex quibus salus est, unde Apostolus:« Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem charissimi propter patres.» Quomodo aurum hoc, mutato colore, obscuratum est? Quomodo caecitas contigit in illis? Quomodo obscurati sunt oculi eorum, ne videant? Adhuc autem cum fuissent« lapides sanctuarii,» et ex illis aedificari coepta fuisset domus Domini, quomodo« dispersi sunt in capite omnium platearum?» Perdiderunt quippe suum et locum et gentem, et projecti spiritualiter foras de sanctuario Domini, ita ut sint« dispersi in capite omnium platearum,» id est principes vagantium, vel terrena quaerentium, et cupidissimi omnium cupidorum, corporaliter quoque in omnes gentes dispersi sunt, et captivi in singulis civitatibus, parvas plateas ad habitandum sibi locaverunt.
11.1.82
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXII. Quomodo Judaei primo inclyti, et quo auro fuerint amicti, et quomodo nunc vasa testea sunt.
11.1.82
BETH.« Filii Sion inclyti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli.»--« Inclyti, inquam, filii Sion, et amicti auro primo» erant. Quomodo vel quam inclyti? Multum inclyti, quemadmodum Apostolus dicit:« Quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa, quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.» Multum ergo inclyti. Quomodo« amicti auro primo?» Nimirum quia primum« credita sunt illis eloquia Dei.» Denique aurum primum lex et prophetae sunt, 543 quo videlicet auro tantum exterius amicti erant, non enim in dilectione cordis, sed in ostentatione oris illud habuerunt. Ecce ergo« reputati sunt ut vasa testea, opus manuum figuli,» confracti virga ferrea regis a Deo Patre constituti, quia noluerunt eumdem audire praedicantem praeceptum Domini
11.1.83
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXIII. De crudelitate lamiae, id est gentis illius in comparatione lamiae, quia filios suos occidit, dicendo: « Sanguis ejus super nos, et super, » etc.
11.1.83
GIMEL.« Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. Filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto.» Lamia monstrum animal est, a laniando dictum. Attamen naturalem erga fetus suos habet affectum. Idcirco nunc ait:« Sed et famiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos.» Et est sensus: Omnes naturae animantium, omnium jumentorum, et reptilium, et bestiarum terrae, sed et lamiae, quae non tam bestiae quam monstra sunt, naturalem erga fetus suos habent affectum. At vero« filia populi mei» nimium« crudelis,» nec saltem mammam nudavit infelicissimis catulis suis. Cui ergo poterit comparari? Unum est animal struthio, quod in similitudinem avis pennas habet, non tamen altius levatur a terra, tantae, tamque obliviosae crudelitatis, ut projecta in pulvere ova sua derelinquat. Huic similis est filia populi mei, speciem quidem virtutis habens, sed virtutem volandi in altum non habens, crudeli animo plebeculam simplicem, quam ad aeternam debuerat fovere salutem, in pulvere perditionis obliviscens. Parum pro similitudine dictum est, sed non erat aliud monstrum sive animal, quod totius crudelitatis ejus similitudinem exhiberet. Neque enim filia populi mei posteros suos, ut struthio ova sua solummodo derelinquit, sed insuper et occidit, dicendo:« Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.» DALETH.« Adhaesit lingua lactantis ad palatum ejus in siti. Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. PHE. Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis, qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora.» Haec tam corporaliter quam spiritualiter miseris acciderunt Judaeis, quibus nondum natis, ut ante dictum est, haereditarius a crudeli matre sua Synagoga derelictus est sanguis Christi. Legamus excidium miserae Hierusalem, et videbimus parum hic dictum esse pro magnitudine famis et sitis. Porro spiritualiter extunc usque hodie lingua lactantis adhaeret« palato ejus in siti,» et non est qui panem frangat petentibus parvulis, nimiam quippe habent famem et sitim audiendi verbum Dei, non quod desiderent verbum Dei, sed quia malunt interire quam frangere sibimet panem Scripturarum, ut vivant ex medulla intelligentiae spiritualis. Olim« vescebantur voluptuose, et nutriebantur in croceis,» utpote filii regni, et propter fidem patrum charissimi, nunc autem intereunt in viis malignis spiritibus oppositi dum amplexantur stercora, id est fidunt in carnalibus coeremoniis, quas et Apostolus detrimentum facit, et arbitratur ut stercora.
11.1.84
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXIV. Quomodo major effecta est iniquitas populi illius peccato Sodomorum, et quomodo dictum sit: « Et non ceperunt in ea manus. »
11.1.84
VAU.« Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.» Plane major effecta est, major culpa, major poena. Nam iniquitas Sodomorum quousque progressa est?« Et non ceperunt in ea, inquit, manus.» Legimus quod in ea, dum apud justum Loth hospitaretur Dominus, vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul, et dixerunt:« Educ viros huc, ut cognoscamus eos.» Magna iniquitas, sed« non ceperunt in ea manus,» id est, non usque ad effectum operis progressum est scelus. Iniquitas autem populi civitatis meae quousque progressa est? Cum hospitaretur in ea, et Pascha celebrasset Dominus, vallaverunt eum, exeuntes cum gladiis et fustibus, et ceperunt in ea manus, videlicet eum, quem in Sodoma« non ceperunt manus,» ceperunt, inquam, comprehenderunt, illuserunt, flagellaverunt, occiderunt. Ergo« major populi mei iniquitas peccato Sodomorum,» et idcirco major et poena. Nam Sodoma subversa est in momento sine manibus, populus autem meus diu cruciatus, tandem subversus est, tam suis quam Romanorum manibus.
11.1.85
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXV. Quomodo Nazaraei gentis illius candidiores nive, nitidiores lacte, etc., fuerint, et quorum facies modo denigrata sit.
11.1.85
ZAIN.« Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores» CHETH.« Denigrata est super carbones, facies eorum et non sunt cogniti in plateis, adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum.» Vere ergo« mutatus est color optimus.» Quanti enim, quam pulchri fuerunt populi hujus Nazaraei?« Nazaraei,» id est sancti ejus, fuerunt Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Moyses, Samuel et David, et caeteri omnes sancti,« qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones.» Isti« Nazaraei candidiores nive, nitidiores lacte» fuerunt. In nive sola est candoris pulchritudo, in lacte cum nitore est et saporis dulcedo. Parum ergo erat fuisse candidiores nive, nisi fuissent et nitidiores lacte, id est, parum fuisset propria sibimet munditia candidos fuisse, nisi venientibus ad se per sermonem suum gustum praebuissent dulcedinis aeternae. Sed et cum candidi et nitidi essent, passionibus superadditis quemdam purpureum traxerunt ruborem. Nam ludibria, et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres.« Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.» Ergo« rubicundiores ebore antiquo,» quod videlicet os casti animalis est, et cum fuerit candidum, majorem ex rubore pulchritudinem habet. Tandem« sapphiro pulchriores,» id est coelestibus mansionibus non indecentes. Nam sapphirus coeli sereni speciem habet, 544 et ipsa specie bene coelestes designat mansiones. Nunc autem« denigrata est super carbonem facies eorum.» Quorum eorum? Videlicet filiorum, qui de Nazaraeis patribus cum nati fuerint, et ipsi per fidem Nazaraei esse debuerunt.« Super carbones,» inquam, denigrati sunt, id est, omni gratia perdita, qua quondam vivebant, exstincti et obscura mentis caecitate denigrati sunt.« Et non sunt, inquit, cogniti in plateis.» Quis enim eos dignetur cognoscere, quod semen Abrahae sint? Dicitur« in plateis,» cantatur eis in triviis:« Semen Chanaan et non Juda, pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.»--« Adhaesit cutis eorum ossibus,» id est dediti sunt carnis sensibus. Cutis enim, id est exterior religio, quae candere ut nix, nitere debuerat ut lac, aruit et facta est quasi lignum perdita venustate fructuum, delapsa pulchritudine foliorum. TETH.« Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt, consumpti a sterilitate terrae.»
11.1.86
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXVI. De horrenda Judaicae obsidionis fame, ubi « menus, inquit, mulierum misericordium coxerunt filios suos. »
11.1.86
JOD.« Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritionem filiae populi mei.» Plane et absque cunctatione« melius,» id est, levius« fuit occisis gladio quam interfectis fame.» Non modo quia compendiosius mortem perpessi sunt, verum quia plurimam ad augendorum scelerum necessitatem evaserunt. Quantum enim fuit, quod dum paulatim fame extabescunt, inter ipsas dirae consumptionis moras« manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, et facti sunt cibus earum?» Hoc enim fecisse legitur mulier quaedam, Maria nomine, genere et facultate nobilis, quae cum reliqua multitudine Hierosolymis reperta, communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. Dolenda vero, et lamentationi congruens ironia, qua mulieres ejusmodi prae fame in insaniam atrociter conversas misericordes appellat. CAPH.« Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae, et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.» Ubi haec secundum furorem suum Dominus locutus est? In Moyse, inter multas et horrendas maledictiones, quas utique prophetica veritate comminatus est:« Homo, inquit, delicatus vita et luxuriosus valde invidebit fratri suo, et uxori quae cubat in sinu suo, ne det ei de carnibus filiorum suorum quas comedet, eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui, intra omnes portas tuas,» etc.
11.1.87
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXVII. Quomodo non crediderint praedicenti quod haec mala ventura essent eis, et apostolis ejus clamaverunt, « Recedite, recedite, abite, » et illi ad gentes conversi sunt.
11.1.87
LAMED.« Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores urbis, quoniam ingrederetur hostis inimicus per portas Hierusalem.» MEM.« Propter peccata prophetarum ejus et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.» NUN.« Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine. Cumque non possent intrare, tenuerunt lacinias suas.»--« Reges terrae» et principes, qui astiterunt et convenerunt adversus Dominum, et adversus Christum ejus, imo« et habitatores urbis, non crediderunt,» quod propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum,« ingrederetur hostis inimicus per portas Hierusalem.»« Non, inquam, crediderunt,» cum audirent sibi praedicentem:« Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.» Item: Cum illum flevisse super civitatem audissent, et dixisse:« Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo,» etc., non crediderunt. Parum est, non crediderunt; insuper et ipsum occiderunt, et occidendo mensuram patrum suorum impleverunt. Idcirco erraverunt caeci in plateis, ita ut exemplo Sodomorum, non possint invenire ostium, quia polluti sunt sanguine ejus qui dicit:« Ego sum ostium.» Cumque non possent, subauditur, tenere eum, tenuerunt lacinias suas, id est, cum veram non apprehenderit justitiam, inanes ceremonias, vanas et pannosas sectati sunt carnis justitias. SAMECH.« Recedite, polluti, clamaverunt eis, recedite, abite, nolite tangere. Jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt: Inter gentes non addet ultra ut habitet in eis.» Idcirco caeci in plateis sanguine polluti erraverunt, quia postquam prophetarum et ipsius prophetarum Domini sanguinem fuderunt, clamaverunt prophetis, sapientibus et scribis quos misit ad eos, clamaverunt, inquam, persequendo de civitate in civitatem, et jurgati sunt atque commoti, seditiones excitando in apostolos Christi, et dixerunt: Recedite, polluti, recedite, abite, nolite tangere, nolite loqui nobis in isto nomine. Hoc dixerunt inter gentes, et haec dicendo fecerunt ut abirent ad gentes, et dicerent eis:« Vobis quidem primum oportebat loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.» Ergo non addet, inquit, ultra ut habitet in eis, ita ut recedens dicat:« Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.»
11.1.88
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXVIII. Quomodo facies Domini diviserit eos in ipsa obsidione prae intestina discordia, quia Barabbam seditionis auctorem elegerant sibi Christum crucifigentes, quem tandem reliquiae Israel cognoscentes, dicent: « Lubricaverunt vestigia nostra, Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. »
11.1.88
PHE.« Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos. Facies sacerdotum non crubuerunt, neque senum miserti sunt.» Propter haec« facies Domini,» facies irata, qualis juxta Psalmistam est vultus Domini super facientes mala,« divisit eos,» divisit, inquam, multiplici divisione adversum semetipsos. Antequam ingrederetur hostis Romanus per portas Hierusalem, cum adhuc clausi essent, triplici( ut Josephus refert) semetipsos intus bello dilacerabant, et illam legenti miserabilem tragoediam satis claret, quam vere hic dictum sit,« facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.»--« Non, inquit, addet,» subauditur Deus,« ut respiciat eos,» sed propriis seditionibus divisos interire permittet 545 eos. Et merito, quia, data sibi optione, Barabbam seditionis auctorem dimitti sibi petierunt, regem autem suum pacificum occiderunt. AIN.« Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare nos non poterat.» ZADI.« Lubricaverunt vestigia nostra, in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.» Dicant hoc saltem reliquiae Israel, dicant ut convertantur et salventur. Quid mirum, si postquam occidendo Christo Domino cecidimus, ita« facies Domini divisit» nos? Nempe et« cum adhuc subsisteremus,» antequam in morte ejus ruinam nostram perpetrassemus,« defecerunt» multoties a Domino Deo nostro« oculi nostri» conversi« ad auxilium nostrum vanum,» respicientes attenti« ad gentem quae salvare non poterat.» Verbi gratia, sperantes in Aegypto, in equis et equitibus fiduciam habentes, Baal quoque et vitulos pro Deo colentes. Hoc modo« lubricaverunt vestigia nostra,» et claudicavimus in duas partes,« in itinere platearum nostrarum,» id est in idololatria licentiosa, et plena scelerum. Plateae namque latae viae sunt, et vagum atque licentiosum designant idololatriae ritum. Idcirco appropinquavit finis noster, idcirco completi sunt dies nostri, et justus est Dominus qui haec fecit nobis. COPH.« Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli, super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.»--« Venit,» inquam, et cito venit« finis noster,» nec in tempora longa factum est istud.« Velociores enim fuerunt persecutores nostri, nisi peccata nostra? Porro de velocitate peccati persequentis loquitur Deus ad Cain: Nonne si bene egeris, recipies? Sin autem male, statim in foribus peccatum aderit.» Igitur« persecutores,» id est peccata nostra« velociores fuerunt aquilis coeli,» quia ubi peracta sunt, statim in foribus adfuerunt, ut nullum usquam pateret effugium.« Super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.» Idcirco Psalmista dicit:« Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus,» subauditur, patet locus effugii,« quoniam Deus judex est.» Metaphoricos per montes superbiam peccantium, per desertum desertionem a Deo significat, juxta quod ipse:« Ecce, inquit, relinquetur vobis domus vestra deserta.» RESCH.« Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.» Quae tandem velocium persecutorum nostrorum, quae peccatorum nostrorum velociter nos persequentium summa est? Nimirum mors Christi Domini, quia captus est in peccatis nostris, quia scelere nostro ad mortem ductus est, et eum cui diximus, antequam veniret:« In umbra tua vivemus in gentibus,» id est in gratia tua salvabimur, et ab omni gente non sancta discernemur, haec enim et hujusmodi de illo in Scripturis legebamus, eum, inquam, in peccatis nostris cepimus et in mortem tradidimus. Hoc facto nosipsos occidimus, nam spiritus oris nostri ipse Christus Dominus, Spiritus, inquam, sine quo nusquam vita est, nusquam salus, et sine quo mortuum ac sine anima est, quidquid ore nostro ex lege aut prophetis legimus, vel scire nos arbitramur.
11.1.89
IN JEREMIAM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT LXXXIX. Quomodo lamentationes omnes consolationis bona spe concludat, dicendo cum ironia: « Gaude et laetare, filia Edom, completa est, etc., » per Edom omnes terrenos qui persecutionem inferunt, per Sion omnes electos qui persecutionem sustinent, significans.
11.1.89
SCHIN.« Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus. Ad te quoque pervenit calix, inebriaberis atque nudaberis.» THAU.« Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.» Lamentationum conclusio bona, consolationis spe lamentatorem recreat, tum de imminente et certissima hostium vindicta, tum de sanctae Sion, quae captiva fuerat, visitatione et liberatione aeterna.« Gaude, inquit, et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus.» Nomine Edom, quod interpretatur terrenus sive sanguineus, universos hostes coelestis Hierusalem, quia vere terreni sunt, significat. Sic Psalmista, cum eodem quo et iste spiritu lamentando dixisset:« Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion,» etc. Hostes ejusdem Sion hoc eodem significans nomine, dixit ad Dominum:« Memor esto, Domine, filiorum Edom in die Hierusalem. Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.»--« Gaude, inquit, et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus,» id est quae terrenum habes fundamentum, quae hic recipis consolationem tuam. Hus quippe consolator interpretatur. Gravis ironia. Unde enim gaudeas et laeteris, filia Edom? Quia« ad te quoque perveniet calix irae Dei, quo inebriaberis, et nudaberis.» Bibes enim fel sempiternae amaritudinis, et aeterna confusione ignominiosa eris.« Tua autem iniquitas completa est, o filia Sion,» id est poena vel captivitas tua temporalis est,« non addet ultra ut transmigret te,» finita hac praesentis saeculi transmigratione, vel captivitate.« Visitavit iniquitatem tuam,» scilicet Deus, o« filia Edom, discooperuit peccata tua.» Repetitio, confirmatio damnationis et confusionis Edom. Hic quidem propheta hostes supernae Hierusalem semel et iterum designat per Edom, cum si solam attenderet historiam, potius nominare debuisset Babylonem. Psalmista vero primo quidem per Edom significat eosdem hostes Hierusalem, dicendo:« Memor esto, Domine, filiorum Edom,» deinde autem per Babylonem, dicendo:« Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam.»

Intertext edge

Open linked passage

Note