Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
De Trinitate et operibus ejus
ejus 12.2.5
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10873 Detreto
12.2.1
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT PRIMUM. De visione ultima, quod quammaxime clausa sit, et idcirco quammaxime opus sit illam ad candelabrum, quod est Christus, admoveri, ut ex varte aliqua possit cognosci.
12.2.1
Quoniam coelestia, de quibus supra loquebamur, animalia sequi cupimus, et de illis scriptum est:« Unumquodque eorum coram facie sua gradiebatur,» nos quoque pro modulo nostro coram facie nostra gradiamur, id est propositi nostri intentionem memoriter teneamus, ut visionem quammaxime clausam, ne dicam obscuram, aliquanta ex parte videre atque cognoscere valeamus. Est autem nostra in hoc opere intentio, sicut in initio proposuimus, gloriam sanctae Trinitatis, fidem Christi, et gloriam quaerere regni ejus. Quid isto candelabro lucidius? Aut quo in lumine alio lumen istud videre poterimus, nisi in isto de quo sine dubio Scripturae loquuntur? Accedamus igitur propius, et ad lumen ejus volumen visionis hujus expediamus, quia revera quanto vicinius, quanto attentius ad ipsam ejus propriam personam aspexerimus, tanto amplius Scripturae hujus, quae clausa est, sensus nobis aperietur.
12.2.2
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT II. Quod haec visio altius quam priores contingat gloriam vel divinitatem Christi, et quae sit civitas cujus in aedificium vir ille prophetam introduxit.
12.2.2
« In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei. Adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum. Et introduxit me illuc, et ecce vir unus, cujus aspectus quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus. Stabat autem in porta.» Duobus prophetiae suae prioribus annis, magnam quidem iste semel et iterum viderat gloriam, sive similitudinem gloriae Domini, faciem hominis, faciem leonis, faciem vituli, et faciem aquilae volantis, et deinde quasi aspectum lapidis sapphiri, similitudinem throni; super similitudinem throni, similitudinem quasi aspectum hominis. Sed nunquid hoc totum, et non amplius est Christus Filius Dei? Nunquid nihil superest de illo scire, aut credere, praeter illa quae per facies istas signantur, videlicet, quod de Virgine homo natus, et passus sit, resurrexerit, et in coelum ascenderit, et de illa sede paternae majestatis ad judicandos vivos et mortuos venturus sit? Nonne et illud maxime necessarium ad salutem nostram fidei regula exigit ut credamus et sciamus quia Deus erat,« et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil?» Bene igitur propheta, postquam illa quae supra dicta sunt vidit, adducitur per manum Domini in terram Israel,« et dimittitur super montem excelsum nimis,» in illam nimirum terram, et in illum montem nimis excelsum, ubi« in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,» ut videat quia omnia per ipsum facta sunt, et quia antequam Verbum caro fieret, omnes de plenitudine ejus acceperunt idipsum quo impleti sunt. Illic erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum civitatis Hierusalem, de qua Psalmus:« Hierusalem, inquit, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.» Aedificatur enim adhuc ex hominibus, aedificata dudum ex beatis spiritibus, quorum omnis societas frigidum aquilonem, id est superbum detestatur diabolum, humiliter ad austrum, id est ad sanctum vergit spiritum, amando et laudando Creatorem suum.« Et introduxit me, inquit, illuc,» subauditur in spiritu, ut contemplarer opus, quod a principio operatus est Deus, qui in fine saeculorum homo fieri dignatus est. Nam de illo protinus sequitur.« Et ecce vir, cujus erat aspectus quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus.»
12.2.3
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT III. Cur aspectus viri quasi species aeris, et cur funiculus et calamus mensurae in manu ejus sit.
12.2.3
« Ecce, inquit, vir.» Vir non quidem jam ex essentia, sed praescientia, et ordinatione praefixa, Deus autem et tunc et nunc aeterna atque incommutabili essentia.« Cujus erat aspectus quasi species aeris,» ipse est enim sonorum Verbum Patris, cujus hodie tantus in omnem terram sonus exivit, ut recte per speciem aeris, quod metallum valde sonorum est, praesignari debuerit.« Et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus.» Funiculus architectorum, sive coementariorum, calamus autem scriptorum est. Et bene hoc utrumque in manu erat, imo est in manu hujus Verbi scilicet; nam ipse est architectus et fabricator mundi, et ipse idem antequam fieret vir, sanctam Scripturam 566 legalem atque propheticam condidit. Et bene funiculus tantummodo funiculus, calamus autem, calamus mensurae dicitur. Etenim fabricam mundi, cujus opificii signum erat funiculus, solus per semetipsum condidit, cujus rei vel structurae potentiam non ad mensuram accepit, sanctam autem Scripturam per homines edidit, quibus utique non omnibus omnia, sed singulis quam voluit ad mensuram dedit.« Stabat autem in porta.» Vere stabat, et adhuc stat in porta, quia vere nullus, vel ad veram facturae mundi notitiam, vel ad sanam sacrae Scripturae intelligentiam, nisi per ipsum intrat. Nec vero tantummodo in porta stat, sed et ipse porta est, porta, inquam, et portarius, ostium et ostiarius ipse est. Porta nimirum sive ostium eo quod homo, portarius sive ostiarius, eo quod Deus est.« Ego, inquit, sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur.» Et nihilominus de semetipso dicit:« Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt»
12.2.4
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT IV. Quam opportune illi cui alta ostensurus est, dicat: « Fili hominis, » et quod ei qui videt expediet ut annuntiet.
12.2.4
« Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis: vide oculis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israel.»--« Fili hominis,» inquit. Opportuna commemoratio infirmitatis, tanquam diceret: O videns, magnitudine revelationum ne extollaris ubi visiones Dei vides, quia filius hominis vermis es. Hoc non te praetereat, istud tene memoriter. Ita humiliato capite,« vide oculis tuis, et auribus tuis audi,» oculis cordis, auribus interioris hominis,« et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi,» neque sis eorum, quorum cor aversum ita intelligere nolint. Hoc enim competit, ut benevolo corde adsis, neque sis ingratus,« quia ut ostendantur tibi adductus es huc,» ut occurras cum omnibus sanctis« in unitate fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,» ut jam non sis parvulus, quemadmodum illi qui Messiam audientes esse venturum, putant vel putaturi sunt, quod homo tantum sit. quod non sit idem Deus, antequam homo aut vir. Et quia sicut« corde creditur ad justitiam, ita et ore confessio fit ad salutem,» annuntia omnia quae tu vides domui Israel. Quamvis annuntiatio haec, nunc interim pro tempore et re clausa esse debeat, quia videlicet domus Israel nunc si nudo sermone annunties, ea portare neque vult, neque potest, tamen annuntia quae tu vides, non tantum praesenti, imo non tam praesenti quam ei quae futura est, non tam carnali quam spirituali domui Israel. Primum tibi ipsi, jam nunc impraesentiarum, quod hoc licet absconditum, confessionis aurum contuleris in thesauros veritatis, deinde proderit et futurae domui Israel, videnti et cognoscenti ex parte, et nihilominus veneranti quod videre aut cognoscere non potest, donec veniente eo quod perfectum est, evacuetur quod ex parte est.
12.2.5
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT V. Cur cum utrumque in manu viri sit et funiculus et calamus, de funiculo coram propheta agatur nihil; et quod per calamum sex cubitorum et palmi septiformis gratia Spiritus sancti intelligatur, et quid sit murus forinsecus per circuitum domus.
12.2.5
« Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmi, et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.» Notandum imprimis quod cum utrumque, scilicet calamus et funiculus lineus, et calamus mensurae in manu viri sit, de funiculo tacetur, nihilque cum illo demonstratur, et totum in oculis prophetae, cum calamo mensurae agitur. Cur hoc? Videlicet quia non ad hoc propheta vel quisquam alius adducitur, ut discat qualiter mundi fabricam fecerit Deus, quod per architectonicum funiculum intelligitur, sed ad hoc tantum ut videat quid inde Scriptura loquatur, quae per calamum exprimitur, et credat, quia secundum testimonium ejus, per Verbum suum coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, fecit unus et solus Deus, per Verbum, inquam, suum, quod et caro factum est, cujus, inquit, evangelista, gloriam vidimus. Quis autem est calamus iste in manu viri, nisi ille de quo Pater in David:« Lingua mea, inquit, calamus scribae, velociter scribentis?» Quis, inquam, est calamus istae mensurae sex cubitorum et palmi, nisi gratia septiformis Spiritus sancti? Etenim calami hujus cubitus unus timor, cubitus unus pietas, cubitus unus fortitudo, cubitus unus consilium, cubitus unus intellectus, psalmus autem sapientia est. Siquidem caetera temporaliter operantium quaedam arma vel instrumenta sunt, sapientia vero quiescentium merces, quae in illa vita permanens feliciter palmum adimplet. Igitur« murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensurae,» quia videlicet, antequam vir iste calami, id est Spiritus sancti, mensuras prophetis suis manu sua distribueret, latebat omnes homines quid in secreta atque ineffabili domo apud Deum esset, sed et nunc ultra nihil scire possumus, nisi quod per mentem et os illorum, calamo suo, id est Spiritu sancto disserere dignatus est.« Et mensus est, inquit, latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno,» latitudo aedificii Scripturae est litteralis, altitudo autem sensus ejusdem est spiritualis. Utrumque mensus est calamo uno, quia nimirum utrumque nobis traditum est ab uno eodemque auctore Spiritu sancto.
12.2.6
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT VI. Quid porta orientalis ad quam venit vir, et quid per gradus ascendentes, et quid per thalamum debeat intelligi.
12.2.6
« Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus, et mensus est limen portae calamo uno, id est limen unum calamo uno in latitudinem. Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum. Et inter thalamos quinque cubitos, et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno, et mensus vestibulum portae intrinsecus calamo uno.» Porta quae viam orientalem respicit, prima est origo saeculi. Ad illam utique portam venit hic vir; 567 jam enim, jamdudum, inquam, erat in sinu Patris. Denique ipse est et erit Sapientia Dei, quae in Parabolis dicit:« Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam terra fieret. Cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, etc.,»« Et ascendit, inquit, per gradus ejus.» Per gradus, inquam, ad portam viae orientalis ascendit, gradatim quippe, et per quosdam ascensus opera sua disposuit, verbi gratia, prius terram inanimatam, deinde animatas arbores, deinde animata et sensibilia animantia terrae, deinde animatum sensibilem et rationalem hominem creavit.« Et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est limen unum, calamo uno in latitudinem.» Limen portae introitus aedificii est. Quapropter et per limen, totius operis dispositio recte intelligenda est, de qua evangelista:« Quod factum est in ipso vita erat,» inquit. Mensus est itaque limen portae, sive latitudinem liminis calamo uno, id est proposuit amplificare opera sua in uno spiritu, videlicet secundum amplitudinem magnificentiamque ejus, ut quia ille septiformis est, faceret sex pulcherrimi operis facies, et in die septimo opus suum complens, ab omni opere requiesceret. Requies illa thalami nomine statim designata est.« Et thalamum, inquit, calamo uno in longum, et uno calamo in latum.» Quadra erat thalami positio, qua requiei Domini plena aeternitas, et aeterna significatur plenitudo in uno dimensa calamo, id est, Spiritu sancto perfecta, qui verus est amor.« Et inter thalamos quinque cubitos.» Ibi revera Creator creaturae tanquam sponsus sponsae, in thalamo vero copulatur conjugio, et haec in Scripturis sanctis usitata quidem est similitudo, sed quinque cubiti sunt inter thalamos, id est totis quinque sensibus illi disparantur thalami, ab istis quos solos novit homo. Etenim thalami illius voluptatem quinque sensuum carnis nullus percipit, testante Scriptura, quia oculus non vidit, nec auris audivit, sed nec in cor hominis ascendit, quae Deus in illo thalamo diligentibus se praeparavit.» Quod autem et unus thalamus, et plures recte dicantur thalami, postmodum non praeteribimus.« Et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno, et mensus est vestibulum portae intrinsecus calamo uno.» Ordo verborum est. Et limen portae mensus est, juxta quantitatem vestibuli, quod erat intrinsecus, scilicet calamo uno; etenim mensus est vestibulum portae intrinsecus calamo uno, dum limen quod modo describitur juxta vestibulum portae intrensecus esse memoratur, dicente propheta.« Et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno, et mensus est vestibulum portae intrinsecus calamo uno,» aperte ostenditur quia limen, quod prius descriptum est, extrinsecus fuit. Porro limen exterius, littera; limen vero interius in Scriptura sacra, allegoria est: quia enim per litteram ad allegoriam tendimus, quasi a limine quod est exterius ad hoc quod est interius venimus. Et bene utrumque calamo uno mensuratur, quia videlicet utriusque, tam litterae quam allegoriae, veritas eodem auctore spiritu commendatur. Vel certe, quia ut supra diximus, testante evangelista:« Quod factum est in ipso vita erat,» et illic limen interius, et hic vestibulum intrinsecus recte accipimus, ut hic et illic, quod« in ipso vita erat» intelligamus, et tunc demum« quod factum est,» cum Scripturae ordine, juxta propositionem nostram prosequamur. Sequitur enim!
12.2.7
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT VII. Quid sit quod prius cum mensura calami metiebatur, et deinde omnis per cubitos mensura peragatur, et quod vestibulum portae octo cubitorum esse, et in fronte duos habere cubitos describatur.
12.2.7
« Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis, vestibulum autem portae erat intrinsecus. Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde, mensura una trium, et mensura una frontium, ex utraque parte.» Notandum quippe quod hic jam de calamo ad cubitos ratio mensurae convertitur, et dum atrium exterius, dum atrium interius, cum ternis unumquodque portis, templum quoque et gazophylacia vir ille permetitur, nulla calami mentio fit, sed omnis per cubitos mensura peragitur. Proinde non ad reticendum, quia quod hactenus dicebatur, secundum id valeat intelligi, quod« in ipso vita erat,» et quod deinceps sermo narrare ingreditur, secundum id debeat accipi,« quod factum est,» eodem ordine, quo Scriptura prosecuta est, sic incipiens:« In principio creavit Deus coelum et terram.» Quid enim est, quod cum dixisset,« et mensus est vestibulum portae intrinsecus calamo uno,» id est sex cubitis et palmo, continuo subjunxit,« et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, vestibulum autem portae erat intrinsecus?» Quid, inquam, est, quod unum idemque intrinsecus vestibulum, uno calamo permensum, continuo octo cubitorum, nisi quia ubi creaturae opus immutabiliter vita erat, ibi quoque finis ejus praefixus est, ut post mutabilem cursum perficeretur in octava? Septenarius quippe numerus, qui est in calamo longo sex cubitis et palmo, insolubilis est; unde et apud philosophos mas dicitur, octonarius autem femina, quia solubilis est, et usque ad ultiman unitatem in aequas partes secatur. Idcirco per illum immutabilis vita quae secundum evangelistam in Verbo erat, in isto autem mutabilis creaturae cursus intelligitur creaturae rationalis, quae, ut jam dictum est, perficitur in mundi aetate octava. His igitur praemissis secundum id quod, ut saepe dictum est,« in ipso vita erat,» nunc demum exterius quod factum est creaturae opus ingredimur, ad laudem et gloriam hujus viri gloriosi, et mensoris fidelissimi, qui ut passim in omnibus Scripturis, ita quammaxime et in hac visione testificatur quod ipse sit antiquus mundi architectus, in quo fieri homo est dignatus, quique ut psalmus quoque confitetur, de gloriosa civitate Dei, cujus fundamenta sunt in montibus sanctis, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.
12.2.8
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT VIII. Quid sint thalami tres hinc, et tres inde, et quomodo mensura una trium, et in quo mensura una sit angelorum et hominum electorum.
12.2.8
« Et mensus est frontem ejus duobus cubitis.» Portae thalami quoque ad viam orientalem tres hinc et tres inde. Mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. Frons vestibuli initium et prima est dictio Scripturae, qua describitur primum factura mundi. Mensura frontis hujus duo cubiti sunt. Ait enim:« In principio creavit Deus coelum et terram.» Unus est cubitus coeli, id est omnium invisibilium. Unus itidem cubitus terrae, id est omnium visibilium. Magna quidem ista vel illa creatura, sed 568 considerata magnitudine hujus viri immensi, vix cubitus meretur dici, qui juxta prophetam alium, palmo coelos ponderavit, et molem terrae tribus digitis appendit. Quare autem sex erant thalami tres hinc et tres inde ad viam orientalem, nisi quia bis ternis diebus operatus est mundi opifex, et tunc demum ingressus est in suam requiem? Etenim una quidem est ejus requies, sed quia sex operis sui explicuit species unus artifex recte sex thalami sunt, et una nihilominus designatur requies. Dicendo autem« hinc et inde,» breviter distinxit thalamos coeli et terrae thalamos angelicae et humanae creaturae. Angelica quippe creatura, eo ipso quod terrenum corpus non habet, comparatione hominis quasi coelum est, sed nihilominus, tam humana quam angelica creatura Creatoris dignatione beatae requiei thalamis admissa est.« Mensura, inquit, una trium,» Non dixit mensura una omnium, id est sex thalamorum, licet et hoc quadam ex parte sit verum; nam et homines electi sic erunt sicut angeli Dei, et in Apocalypsi legimus:« Mensura hominis quae est angeli,» sed dixit,« mensura una trium,» videlicet hinc trium, et inde trium. Hinc angelorum, praeter quos nihil rationale creatum est primis tribus diebus, quibus fabrica mundi explicata est. Inde hominum, praeter quos itidem nihil rationale creatum est caeteris tribus diebus, quibus eadem fabrica mundi mobilibus creaturis perornata est. Mensura igitur hinc una trium cum dictum est:« Fiat lux, et facta est lux, et vidit Deus lucem quod esset bona;» nam haec est angelica creatura. Mensura rusius una trium, cum dictum est:« Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae,» quae una et communis humanae creaturae mensura est. Porro et mensura una frontium ex utraque parte, nam ex imagine et similitudine Dei relucet creatura, utraque in fronte, id est, in mente. Licet hinc, id est ex nostra parte scriptum legamus:« Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,» tamen et ex alia parte idem sentiendum est, licet non eadem monstretur dictione. Nam cum dicitur:« Fiat lux,» brevius quidem, sed non minus in angelica creatura imaginis et similitudinis Dei claritas exprimitur. Denique et e converso factus, et perfectus homo, ad imaginem et similitudinem Dei, id est propter id quod rationalis et divinae bonitatis est imitatrix, insignis habetur creatura utraque.
12.2.9
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT IX. Quid sit latitudo portae decem cubitorum, et longitudo tredecim.
12.2.9
« Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum.» Porta haec non eadem quae supra, non a praedicto aedificio, sed e contrario, et ad medium thalamorum patens intelligenda est. Haec porta, illa lex vel conditio est, qua observata ingredimur in illam aeternorum thalamorum Dei requiem.« Ingredimur enim, inquit Apostolus, in requiem qui credidimus, quemadmodum dixit: Si introibunt in requiem meam.» Item:« Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit a laboribus suis, sicut requievit Deus ab operibus suis.»« Et longitudinem, inquit, portae tredecim cubitorum.» Hoc loco longitudo portae altitudo dicitur, sicut nos quem altum videmus, longae staturae dicimus. Nam longitudo portae dici in transversum non potest, cujus latitudo per decem cubitos demonstratur. Grandis porta, et pro modulo hominis, si ad corpusculum spectes, lata satis, et spatiosa. Ait autem Dominus:« Quam angusta porta, et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.» Verum alia quaedam est grossitudo sive vastitas, cui revera haec talis porta decem cubitis lata, et tredecim longa, nimis angusta et arcta sit. Haec est vastitas cupiditatum, haec est grossitudo divitiarum. Nam idem dicit:« Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.» Etenim latitudo decem cubitorum, decem legis praecepta sunt. Et cum unum eorum sit:« Non concupisces,» quomodo per hanc portem intrare posset, qui latitudine ejus tanto vastior est, quanto plures circum se aggravavit cupiditas? Et haec quidem latitudo prioris populi fuerit, qui decem praecepta legis accepit, nam nostra ex Evangelio est tredecim cubitorum longitudo, quibus super eadem praecepta fides datur sanctae Trinitatis, a quibus sic exigitur unum et solum Deum confiteri, ut certam faciamus distinctionem personarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
12.2.10
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT X. Quid ante thalamos margo cubiti unius, et quid thalami sex cubitorum, et quid latitudo a tecto usque ad tectum viginti quinque cubitorum.
12.2.10
« Et marginem ante thalamos cubiti unius, et cubitus unus finis utrinque. Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.»--« Marginem ante thalamos» intelligimus proeminentiam tecti ultra parietem eminentis. Hic erat« cubiti unius,» quo nimirum cubito, mediator Dei et hominum Christus, intelligitur, quasi ultra thalamorum parietes proeminens, dum foris humanae formae, quam suscepit, electis omnibus angelis sive hominibus beatam semper praesentat visionem. Intus in interiore homine illa est voluptas, quae per thalamos intelligitur, quia divinitas amanti creaturae ineffabiliter copulatur, verum et praeter hoc foris in loco semper apparet, et praesto est ille desiderabilis filii hominis aspectus, in quem cum desiderent angeli prospicere, sine dubio et hominis eadem semper exhilarantur visione, semper desiderata, semper praesente, amantes sine defectu, deficientes sine passione.« Thalami sex cubitorum erant hinc et inde,» subauditur, et palmi unius, quod supra dictum est, sed idcirco repetivit, ut continuo subjungeret:« Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem vigenti et quinque cubitorum, ostium contra ostium.» Hic numerus ex quinario numero per semetipsum multiplicato conficitur. Et quia quinque carnis sensibus praediti sumus, eorum similitudinem numerus iste ex quinario in semetipsum ducto quadratus significat, qui et si minus spirituales sunt, in bono tamen opere exterius per provectum multiplicantur. Ne ergo dubitemus solummodo spirituales aut virginei propositi homines in illam requiem ingredi et requiescere cum Deo requiescente ab operibus suis,« Latitudinem, inquit, a tecto thalami usque ad tectum ejus, mensus est viginti quinque cubitorum.» Pene et huic simile in Canticis legimus, ubi cum dictum esset:« Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum.» continuo subjunxit:« Media charitate constravit propter filias Hierusalem» Quod ait,« ostium contra ostium,» subauditur thalamorum, 569 hinc trium et inde trium, mutuam concordiam et patientia semper in laude Dei corda simul et ora significat angelorum et hominum.
12.2.11
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XI. Quomodo fecerit frontes per sexaginta cubitos, et ante faciem portae quinquaginta cubitos, quid fenestrae obliquae, et quid palmarum pictura per circuitum.
12.2.11
« Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et a fronte atrii portae undique per circuitum. Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli interioris quinquaginta cubitos.» Spatii sub dio, cujus latitudo viginti quinque cubitorum erat, longitudinem per sexaginta cubitos mensus est. Hoc erat spatium atrii inter frontes atrii supradicti. Verum quia vestibulum portae interioris, occurrens portae octo cubitos occupaverat, et praeterea duos in fronte sua cubitos habebat in lateribus quidem sexaginta cubitos admittebat; sed coram facie sua, vel coram facie portae atrii de sexaginta cubitis, quinquaginta, id est decem minus, effecerat. Hoc est quod cum dixisset,« fecit frontes per sexaginta cubitos,» continuo subjunxit:« Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos.» Porro per sexaginta cubitos, qui numerus ex senario numero denarioque perficitur( sexies namque decem, sive decies sex, sexaginta fiunt), per sexaginta, inquam, cubitos ingredientium opera, per quinquaginta vero misericordiae occurrentis significatur gratia. Nam hic numerus ex lege sacratus est, dum quinquagesimo anno ad possessorem suum post venditionem omnis possessio redire jubetur, unde et idem remissionis annus jubilaeus, id est dimittens, dicitur. Plane utroque indigemus, quicunque in illos thalalamos, in illam Domini requiem in qua requievit prior ille ab operibus suis, ingredi cupimus. Quis enim angelorum aut hominum per sola merita sua illuc ingrederetur, nisi per gratiam fuisset assumptus? Aut quanta sunt opera cujusque nostrum, ut in eamdem cum Deo requiem ingrediamur, per solum justitiae debitum? De portis atrii, quae erant undique per circuitum, dicemus postmodum.« Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum quae erant intra portam, undique per circuitum. Similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum caelata.» Fenestrae obliquae quasi sagittae dicuntur, eo quod instar sagittarum angustum in aedes lumen intromittant, et intrinsecus dilatentur. Porro si thalami sunt illa de qua loquimur requies Dei, et Deus lux est, hoc fenestrae istae a nostris differunt, quod nostrae a foris lumen accipiunt, istae ab intus foras mittunt. Palmarum quoque nobis caelatura vel pictura monstratur, ut de mundo victoriam possidentes, digni efficiamur post laborem pugnae cum palma virtutum in illam requiem introire.
12.2.12
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XII. Quid sit atrium exterius, de quo ait: « Et eduxit me ad atrium exterius, » etc. quid per triginta gazophylacia, quid per portas, sive longitudinem intelligamus centum cubitorum.
12.2.12
« Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum. Triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius. Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris, usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos, ad orientem et ad aquilonem.» Post aedificii prioris, et thalamorum dimensionem propheta ad atrium exterius educitur, quia videlicet sanctam ingressi Scripturam, post explicitam mundi fabricam, et postquam Deum ab operibus suis requievisse legimus, in subsequentem rerum historiam proficiscimur, quae extra requiei illius secretum gestae sunt vel geruntur. Incipit autem sic:« Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit in paradiso voluptatis,» etc. Omnis haec historia quasi atrium exterius est usque ad Abraham, ab Abraham autem, ad quem primum repromissus est Christus, de semine ejus nasciturus, atrium est interius usque ad templi veri positionem, quod haec prophetia post illud atrium permetitur, id est usque ad ejusdem Christi incarnationem, quo in templo suo Deus homo humano generi est repropitiatus. Igitur« eduxit me, inquit, ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum,» id est postquam fecit me intelligere quomodo peracto opere suo die septimo requievit Deus, aperuit mihi sensum ut intelligerem ea quae subsequenter leguntur, et ecce apparuit littera ditissima et valde operosa, quia spiritalis intelligentiae gaza, et quasi lapidis marmorei varietas in ea continetur.« Gazophylacia, inquit, triginta in circuitu pavimenti.» Tricenus gazophylaciorum numerus, conjugii castitatem significat, quam in primis hominibus construxit, et dedicavit Deus. Quanticunque post illam conjunctionem casti, et Deo digni conjuges in illa Scriptura leguntur, gazophylacia fuerunt vel sunt, sensuum spiritualium gazam plurimumque servantia sacramentorum Christi aurum, verbi gratia:« Immisit Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, et adduxit eam ad Adam,» etc. Hoc vere magnum gazophylacium verissimae gazae servatorium. Nam« sacramentum magnum hoc est,» quod servat haec littera:« Ego autem, inquit, Apostolus, dico in Christo et in Ecclesia.» Et quomodo super terram varium et pulchrum sternitur ex marmore pavimentum, sic et in isto et in caeteris super vilem litteraturam spiritualis intelligentiae conspicit ornamentum quisquis oculos habet ad videndum.« Et pavimentum, inquit, in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius.» Revera« secundum longitudinem portarum,» nam prout temporibus suis a supradicto Dei templo, id est ab incarnatione Christi longe aberant sancti Patres, qui verbi Dei vel venturi Christi portae nobis exstiterunt, mystica illorum conjugia sive facta, interpretatione veneranda sunt.« Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris, intrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.» Mensura centum cubitorum, remuneratio est bonorum aeternorum, cujus plenitudinem in Evangelio quoque Dominus significans:« Centuplum, inquit, accipiet et vitam aeternam possidebit,» id est pro temporalibus aeterna recipiet, quae remuneratio tam lucrosa, ac si parvo numero centenarius numerus comparetur. Tantam latitudinem a facie mensus est portae inferioris, id est a primo Adam, qui secundum tempus a saepe dicto templo Dei longissime abfuit. Primo enim huic praeceptum positum est hujusmodi:« Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem 570 scientiae boni et mali ne comedas.» Quod profecto praeceptum si custodisset, centum retributionis quasi cubitos recepisset, nam pro ligno uno sibi interdicto lignum vitae quandoque comederet, et tam corpore quam anima immortalis esset, quandoque absque morte corporis ad beatam immortalitatem, et immortalem angelorum beatitudinem transiret.« Et mensus est, inquit, ad orientem et ad aquilonem,» id est remunerationem promisit omnibus bene merentibus sive in prosperitate pacis, sive inter adversitatem tentationis.
12.2.13
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XIII. Quid sit porta respiciens viam aquilonis, quid mensurae quinquaginta cubitorum in longitudinem, et viginti quinque in latitudinem, quid fenestrae, quid vestibulum, et quid ascensus septem graduum
12.2.13
« Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis, atrii exterioris mensus est, et mensus est a porta usque ad portam in via australi, tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos ejus tres hinc, tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus, secundum mensuram portae prioris quinquaginta cubitorum, longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.» Post portam orientalem, qua prospera et bona solent enuntiari, venitur ad portam quae respicit viam aquilonis, qua non dubium est adversa significari, quia videlicet post lectionem Creatoris mundi, et ejus quae primo homini apposita fuerat felicitatis, historia sequitur miseriarum et magnae infelicitatis. Homo deceptus a diabolo, de paradiso ejectus est, spiritu mortuus, et carne mortalis atque universae posteritati suae comportans haereditatem ejusdem geminae mortis, et deinde multiplicatis hominibus, corruptaque omni carne, tunc ille mundus diluvio inundatus periit. Verum nec ibi mensoris hujus diligentissimi diligentia vel benevolentia cessavit, sed secundum mensuram portae prioris« mensus est, tam in longitudine quam in latitudine,» etc., id est locutus est hominibus, manifestavit illis opera sua, quamvis pro modulo suo secundum exemplum ejus bene operarentur, ut et ipsi in thalamos ejus requiei ingredi mererentur.« Quinquaginta cubitorum mensus est longitudinem, atque latitudinem viginti quinque cubitorum;» proposuit enim illis remissionis spem, quam possent adipisci per fidei longitudinem, et per charitatis bonis quinque sensuum operibus exercitatae latitudinem.« Mensus est, inquam, a porta viae aquilonis usque ad portam in via australi,» id est, ita ut et malis in praedicto diluvio mala redderet pro meritis, et bonis bona reservaret, quatenus de semine illorum repararetur orbis. Eorum thalami erant secreta conscientiae bonae, tres hinc, et tres inde; tres, inquam, hinc, id est ex presenti, in fide, spe et charitate: inde autem, id est ex futuro in beata Trinitatis visione.« Fenestrae autem ejus et vestibulum et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem, et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem, et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.» Per fenestras et vestibulum quod erat secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientalem, hoc subtiliter indicatur, quod in introitu virtutum positi, et in auctorem respicientes, cujus erat opus creatio mundi, et requies in regno immortalitatis, ad visionem ejus essent perventuri. Porro septem graduum per quos erat ascensus ejus primus est timor, secundus pietas, tertius scientia, quartus fortitudo, quintus consilium, sextus intellectus, septimus sapientia. Eosdem gradus Isaias in ipso capite nostro enumerans, descendendo magis quam ascendendo numeravit, dicendo« spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini.» Et recte, quia de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem. Hic autem quia de terrenis hominibus sermo est, qui de deorsum ad superna tendunt, iidem gradus ascendendo nihilominus recte numerantur, quia cum scriptum sit:« Initium sapientiae timor Domini,» constat procul dubio quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia ad timorem reditur. Perfectam quippe habet sapientia charitatem. De centum cubitis, vel de numeri hujus sacramento supra dictum est.
12.2.14
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XIV. Quid sit via australis sive porta respiciens ad austrum, et quod pro ratione temporum prima atrii exterioris porta orientalis, secunda aquilonaris, tertia dicta sit australis.
12.2.14
« Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta quae respiciebat ad austrum. Et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores, et fenestras ejus, et vestibula in circuitu» etc. ut supra. Post portam aquilonarem exitur ad viam vel portam australem, qua bona significantur, quia post praecedentis aetatis adversitatem, et impiorum perditionem hominum, statim prospera nobis occurrunt Scripturae ordinem prosequentibus; cum, verbi gratia, ad Noe loquitur Deus:« Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volueribus quam in jumentis et pecudibus terrae, cunctisque quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam interficietur ultra omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram,» etc. De cunctis portae hujus mensuris, et de gradibus, quibus ad eam ascenditur idem sentiendum; nam eadem cuncta sunt quae superius. Et hic quidem dimensionum atrii vel portarum atrii exterioris finis est. Et notandum in dimensionibus hic esse portarum ordinem, ut prima orientalis, secunda aquilonaris, tertia australis sit, videlicet pro ratione, vel ordine temporum aut rerum, quas hactenus Scriptura memoravit. Non ita se ordo habet portarum atrii interioris, sed quo illic nomine ultima erit, id est australis, illo hic prima est, cum dicitur.
12.2.15
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XV. Quod alio ordine prima interioris atrii porta australis dicitur, secunda orientalis, tertia aquilonaris, et quid significent, et quod in vestibulo aquilonaris portae sexdecim mensae quatuor majores, et duodecim minores sint.
12.2.15
« Et introduxit me in atrium interius ad portam australem, et mensus est portam juxta mensuras superiores, thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris,» etc. Quae prima ponitur porta hujus atrii interioris, australis dicitur, quae secunda, 571 orientalis, quae vero tertia, aquilonaris. Et hoc nimirum juxta rationem vel ordinem temporum aut rerum quae gestae sunt. Nam hoc interius atrium, illa est series patrum, quam continet Liber generationis Jesu Christi apud Matthaeum. Isti sunt patres, ex quibus Christus secundum carnem verum Dei templum, templum non manu factum. Australis porta illic est Abraham, orientalis David, aquilonaris transmigratio Babylonis. In hoc uno temporum ratio deficit quod tamen rerum qualitas exigit, quod prima, ut jam dictum est, australis, secunda dicitur orientalis. Nam secundum, quod Abraham tempore prior fuit, et ad hunc primum promissio facta est beati seminis, quod est Christus, porta haec prima ponitur, orientalis recte dici debuisse videretur. Verum etsi David tempore posterior fuit, et ad hunc posterius promissio facta est Dei, dicentis:« De fructu ventris tui ponam super sedem tuam,» est tamen altera non parva pars dignitatis, propter quam hic potius porta dici mereatur orientalis. Cujus enim aeque ut Abraham promissionem accipere meruit, ejus mysteria pectore sacro et ore prophetico cecinit Christi Filii Dei. Hoc Abraham non fecit. Iste super omnes docentes se prudens, et super senes intelligens, primus in omni generatione Jesu Christi sacramenta ejus, sacramenta nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis quoque, et regni ejus miranda elegantia decantavit, et verbis pene nudis, in quantum ratio temporis permisit, aut hominum, quales tunc erant, duritia ferre potuit, praeeunte auctoritate regali, ut quidquam eloqui auderet de regno Dei, et judicio futuro, de virtutibus futuri saeculi, de qualibus Moyses nihil nisi per figuras et aenigmata scripsit. Recte igitur dicatur hic porta orientalis, duplici gratia, pater Christi Filii Dei, altera, quia et ipse repromissionem accepit, altera, quia nascitur post multa tempora fideli corde sacramenta concepit, et ore sacro edidit. Haec si rite perpendamus, amplius eo delectabimur, quod evangelista Matthaeus hunc et ante et post Abraham in illa generatione nominavit, prius dicendo:« Liber generationis Jesu Christi filii David» et post, dicendo:« Jesse autem genuit David,» Aquilonaris porta, ut hic tertia scriberetur, id quoque rerum ordo vel qualitas poposcit, quia videlicet, juxta quod Hieremias praedixerat:« Ab aquilone pandetur omne malum super habitatores terrae,» tota aquilonaris, id est nimium adversa erat transmigratio Babylonis. Inde autem eadem transmigratio porta debuit dici, quia nimirum tunc gratia prophetica profusior populo Dei, sive atrio templi Dei sese infudit, prophetantibus Hieremia, et hoc ipso Ezechiele, Daniele, Aggaeo, Zacharia, et Malachia. Sed et caeteri omnes prophetae fere in omnibus quae loquuntur circa illam Babylonis captivitatem versantur, non quod illam tantummodo peccatori comminentur populo, sed quod illa typus fuerit captivitatis, qua universaliter omnes homines in hujus mundi Babylone sub spirituali Nabuchodonosor exsulamus; unde non nisi per poenitentiam, quam omnes prophetae concorditer praedicant, et per Christi gratiam liberandi sumus. Unde recte in vestibulo portae hujus aquilonaris mensae hinc et inde numero sexdecim visuntur, quae sunt scripturae XVI prophetarum, quorum alii ante, alii post ipsam captivitatem, alii sub eadem captivitate prophetaverunt, quorum fidei vel testimoniis, quia totum innititur quod Deo dignum offerimus, recte dictum est,« super quas immolabant, et super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum et victima.»--« Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eorum contra viam australem, una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.» Cantores hujus atrii lex et prophetae sunt, id est omnis scriptura Veteris Testamenti libri viginti quatuor, quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Joannes inducit, adorantes Agnum, et coronas suas, prostratis vultibus offerentes, stantibus coram quatuor animalibus oculatis ante et retro, id est et in praeteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus:« Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.» Horum profecto cantorum gazophylacia extra portam interiorem, id est merces omnis extra praesentem vitam reposita est, et facies eorum, facies, inquam, una, id est intentio consona contra viam australem, exlatere portae orientalis, tendit enim in veram plenitudinem lucis, in adventum veri orientis Christi Filii Dei, quae videlicet porta« respiciebat ad viam aquilonis,» ut revocaret eos quos abduxerat aquilo diabolus, et aberrare fecerat ab oriente veri et aeterni Solis. Illud tamen praetereundum non est quod singulas portarum hujus, id est interioris atrii vestibula ad atrium exterius respicere dicuntur, ut videlicet eorum, qui ante legem et eorum qui sub lege fuerunt sancti et justi una fuisse fides, una exspectatio, vel spes intelligatur.
12.2.16
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XVI. Quid sit mystice, quod portarum interioris atrii ascensus numero graduum differunt, scilicet quod illic septem, hic octo gradus sint.
12.2.16
Nec illud praetereundum, quod portarum hujus interioris atrii, et portarum exterioris atrii ascensus numero graduum differunt. Nam ad illas septem graduum erat ascensus, ad istas octo gradibus ascendebatur. Denique ante Abraham, quem primam et australem hujus atrii portam fuisse diximus, nulla octavae mentio est, qua resurrectio significatur, sed in septima finis erat, qua ab operibus suis requievit Deus. Ad Abraham primum octavae mentio fuit, dicente Deo:« Infans octo dierum circumcidetur in vobis.» Per circumcisionem infantis fides seminis ejus, quod est Christus, signabatur, per octavum diem resurrectio, quae octava mundi aetate per eumdem Christum donanda erat, praefigurabatur. Sed et in Evangelio primum eo ipso Abraham fidem resurrectionis astruit ipse Christus, dum dicit Sadducaeis resurrectionem non credentibus:« De resurrectione mortuorum non legistis quod dictum est, Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.» Et de illo Apostolus dixit:« Quia fide obtulit Isaac cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones, ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus.» Igitur ubi secundum Scripturas augmentum fidei reperitur, recte ascensionis quoque gradus augentur, et post septem in octavum aseensus perficitur, ob significandum eorum profectum qui ita crediderunt, vel speraverunt introire in requiem Dei, et sabbatizare cum illo ab operibus suis, ut etiam crederent vel exspectarent resurrectionem carnis celebrandam octava aetate mundi, in cujus fidei signum circumcisionem susceperunt octavae diei.
12.2.17
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XVII. 572 De gazophylacio sacerdotum, qui excubant in custodiis templi, et gazophylacio sacerdotum, qui excubant ad ministerium altaris, et cur sic dictum sit: « Isti sunt filii Sadoch, » et quid sit altare ante faciem templi.
12.2.17
« Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam, sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris.» Notandum quod sacerdotes, quibus custodiae templi delegatae sunt, habitant in gazophylacio, quod respicit ad viam meridianam, in qua lux plenissima est; hi autem qui excubant ad ministerium altaris, in quo offeruntur victimae pro peccato, in gazophylacio sint, quod respicit viam aquilonis eos qui ab aquilone veniunt, et offerunt victimas pro peccatis suis, suscipere et salvare cupientes. Nimirum utrinque gazophylacium, una sancta Scriptura est, in qua thesaurus noster est, si vere simus divites, si in litterae theca aurum spiritus et sacramentorum Christi, pretiosos novimus possidere lapides. Hoc tale gazophylacium tam ad meridiem quam ad aquilonem patet, quia nimirum si Scripturam attendas maxime propheticam, divitias salutis non minus Judaeorum quam gentium possidet. Qui autem sunt hi sacerdotes? Ait:« Isti sunt filii Sadoch, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.» Sadoch justus intepretatur. Porro justitiae principium fides est, per quam et ante circumcisionem Abraham justificatus est.« Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam.» Bene ergo non dixit, isti sunt filii Abrahae aut filii Israel, aut certe filii Levi, sed« isti sunt filii Sadoch.»--« Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae, neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.» Igitur isti quorum gazophylacia haec sunt, qui jure excubent in custodiis templi, vel ad ministerium altaris, isti, inquam, sunt filii Sadoch, filii justi Dei, vel Christi Filii Dei, et inde veraciter Abrahae filii, quia filii justitiae.« Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum.» Hic eodem sensu quo et in exteriore atrio centum cubiti intelligendi sunt. Nam fideles carnis Christi patres, quorum ex carne, quia templum corporis ejus constructum est, idcirco illos atrium interius esse dicimus, pro peregrinatione, qua in terra aliena propter promissionem peregrinati sunt, centuplum acceperunt. Etenim, juxta Apostolum, aspicientes in remunerationem nequaquam exspectatione sua frustrati sunt.« Et altare ante faciem templi.»--« Altare ante faciem templi» fides eorumdem patrum exstitit, quae digna occursione constructionem ejusdem templi, id est incarnationis Christi praevenit, quae statim in hoc propheta mysticis designatur mensuris, incipiendo sic:
12.2.18
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XVIII. De gloria Dei, quod ipsa eadem per mysterium templi, quae et in primis visionibus per quatuor facies, hominis, leonis, vituli, et aquilae, praefigurata sit.
12.2.18
« Et introduxit me in vestibulum templi, et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde, et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.» Quae hactenus dicta aut significata sunt, Spiritus propheticus duorum annorum, quibus hic propheta vaticinari coepit, visionibus superposuit, et cujus illic humanitatem gloriosam expressit, per quatuor facies, hominis, leonis, vituli atque aquilae volantis, ejus hic sempiternam divinitatem, et eadem humanitate longe antiquiorem miris multumque areanis modis significavit. Nunc demum quam illic semel et iterum viderat gloriam, hic jam tertio replicat sufficientibus testimoniis assertionem fidei suae roborans, quod is qui homo in terris apparuit, qui passus est, qui resurrexit, et in coelum ascendit, ipse sit qui cum Patre omnia creavit. Ait enim post aliqua:« Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem, et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur perviam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus. Et vidi visionem secundum speciem quam viderant quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem videram juxta fluvium Chobar, et cecidi super faciem meam.» Igitur gaudentes, et tam cum isto propheta, quam cum dilecto evangelista confitentes, quia« vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis,» sequamur quantum possumus, quo symmisten suum ducit iste venerabilis vir.
12.2.19
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XIX. Quid vestibulum hinc quinque et inde quinque cubitorum, et quid porta latitudinem habens trium hinc et trium inde cubitorum, quid columnae in frontibus, una hinc, et altera inde.
12.2.19
« Et introduxit me, inquit, in vestibulum templi.» Introduci in vestibulum templi, catechizari est verbo fidei, addiscere causas necessarias adventus Christi Filii Dei, cur sibimet Deus humani corporis templum aedificaverit, propter quos, utrum propter quosdam, an absque distinctione personarum propter omnes homines advenerit. Hic jam vide quid ille fecerit.« Mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde, et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.» Decem cubiti quorum quinque hinc, et quinque inde, mediam habent portam, tribus hinc, et tribus inde latam cubitis. Decalogus est legis, quae« nihil ad perfectum adduxit,» et idcirco necessarium fuit, ut porta justitiae Christus in medium ejus se offerret, et quasi utraque manu defectu suppleret legis infirmae, legis impotentis. Hinc Apostolus ait:« Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis.» Igitur ut justificatio legis impleretur, porta justitiae Christus advenit, et quasi qui nos dextra laevaque sustentans, cubitos decem praeceptorum legem aliquid posse effecit. Unde haec potentia vel facultas illi homini? Videlicet, quia non homo tantum, sed Deus ipse est, quia qui sex diebus omnia fecit, ipse est, alioqui nec ipse posset. Ait ergo:« Quia latitudinem portae tribus cubitis hinc, et tribus inde mensus est,» qui fiunt cubiti sex, cujus nimirum latitudinis Scriptura testis est, quia sex diebus, ut jam dictum est, dixit Deus Fiat, et factum est quidquid usquam creaturarum est. Si dixit et factum est, per Verbum utique factum est, Christus autem Dei Verbum est. Idcirco potuit, 573 idcirco legem imperfectam ad perfectum adduvit. Et hic non propter Judaeorum tantum, sed et propter gentium salutem venit, imo non justos, sed peccatores vocare venit. Sequitur ergo:« Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum.» Hic numerus, scilicet viginti, in decenario limite binarius est.« Ergo longitudo vestibuli cubitorum viginti,» extensionem significat gratiae Christi, cujus adventus non usque ad Judaeos tantum, sed usque ad salvandas gentes pertingit. Porro undenarius numerus peccatorum typus est. Omne enim peccatum undenarium, quia cum quis perversa ait, praecepta Decalogi transit. Magna ergo, si ad mysterium spectes, latitudo vestibuli, magna enim et ampla gratia justi Dei, quae universum mundum sub peccati onere curvum intra sinus suos recipit.« Et octo gradibus ascendebatur ad eam.» De octo gradibus jam supra dictum est, nec repetere oportet, nisi forte ex Evangelio gradus eosdem suscipiamus, aliis nominibus ut dicamus octo beatitudines quarum prima:« Beati pauperes spiritu,» octava est:« Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum»--« Et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde.» Columnae in frontibus duae sunt, una hinc, quae vocatur misericordia, altera inde, cui nomen judicium. Hinc misericordiae, illinc judicii columna stat. Primo namque adventu suo Christus Dominus misericors venit ad redimendum, secundo veniet ad judicandum. Haec omnis est introductio in vestibulum templi, quia videlicet haec omnia credere et confiteri oportet eum, qui templum ingredi, id est corpori Christi per baptismum cupit uniri.
12.2.20
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XX. De eo quod ait: « Et introduxit me in templum. » Et quid sit latitudinis frontium sex cubiti hinc, et sex inde, et quid latitudinis portae quinque hinc et quinque inde.
12.2.20
« Et introduxit me in templum, et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde. Latitudo tabernaculi, et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde.» Post vestibuli stationem in ipsum templum introduci est, data confessione, baptizati in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Nam ex eo quisque sic in illud templum Dominici corporis ingressus est, ut et Christum induerit, testante Apostolo, cum dicit:« Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis.»« Sex, inquit, cubitos hinc latitudinis, et sex cubitos latitudinis inde.» Haec est latitudo confessionis, quam debet scire quisquis hoc templum ingredi meruerit. Sex cubitos quo dierum numero creaturae multitudinem Creator unius explicuit, sex, inquam, cubitos hinc Apostolus confitetur, cum dicit:« Quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant» Sex itidem inde cubitos confitetur cum protinus subjungit:« Et ipse caput Ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia, in ipsum pacificans per sanguinem crucis, sive quae in coelis sive quae in terris sunt.» Iste sunt frontes templi, iste pulcher aspectus, magnumque et luminosum spectaculum in oculis animae confitentis. Sed haec ipsa pulchritudo confessionis opera requirit. Sequitur ergo:« Latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde.» Tabernaculum interiorem domum dicit. Per cujus circuitum latera, id est tabulae bis triginta tria erant, ut sequens sermo describit. Porro latitudo portae introitus ejusdem tabernaculi erat, patens decem cubitis, et latera habens quinis hinc inde cubitis, qui simul sunt viginti cubiti, quae erat latitudo tabernaculi. Nam continuo subjungit.« Et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.» Igitur latitudo portae decem cubitorum post ea quae praedicta sunt bonorum est incessus operum, per latitudinem charitatis currentium, de qua totum pendere constat legis Decalogum. Fides enim per dilectionem operatur, et idcirco senis frontium cubitis, statim hujusce latitudinis porta coram panditur.
12.2.21
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXI. De dispositione oraculi, et quid sit in fronte portae mensura duorum cubitorum.
12.2.21
« Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos, et portam sex cubitorum, et latitudinem portae septem cubitorum. Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.» Oraculum sive Sanctum sanctorum in templo, Deus est in Christo. Unde dicit Apostolus:« Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.» Oraculum autem et prae foribus oraculi templum, sicut non duo templa, sed unum templum sic hominem, et in homine Deum, non duos Christos, sed unum confitemur Christum. De vocibus sive responsis hujus oraculi, et de dispositione Verbi incarnati, illud sacri corporis templum inhabitantis, non solum apostoli, sed et ipse Christus jugiter secundum hominem pependit, ut nihil a semetipso faceret, aut judicaret, ita ut verbi gratia, gentem suam, vel civitatem Hierusalem ruituram flere posset, flendo tamen non liberaret. Oraculum illud, quantae longitudinis, tantae et latitudinis, tantae nihilominus erat et altitudinis, quia videlicet Christi Domini nostri divinitas, quantae antiquitatis, quae per longitudinem, quantae majestatis, quae per altitudinem, tantae omnino charitatis est, quae intelligitur per latitudinem. Porro longitudo templi quadraginta cubitorum, qui numerus semper in labore positus est, labores significat vitae praesentis, quos in corpore suo Dominicus homo longanimiter pertulit. Totum hoc breviter in fronte portae designant cubiti duo, dum confitemur quod unus idemque Christus Deus et homo sit, quae summa est catholicae confessionis.
12.2.22
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXII Quid significent latera bis triginta tria, et quid quod erat lateris longitudo sex cubitorum, latitudo quatuor cubitorum, et quid quod latera haec parietem templi non altingebant.
12.2.22
« Et mensus est parietem domus sex cubitorum, et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem latus ad latus bis triginta tria, et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.» Latera 574 bis triginta tria, dicendo, cum sexaginta sex dicere potuerit, amplius placet intellectui, quia videlicet triginta tribus annis templum Dominici corporis, et in illo templo suo Deus majestatis Filius Dei Patris sustinuit in hoc mundo peregrinari. Idcirco recte distinguuntur latera bis triginta tria, quia nimirum per tot annos obedientiae Patri servivit, utraque divina scilicet et humana Christi natura.« Erat autem lateris longitudo sex cubitorum, et latitudo quatuor cubitorum.» Illo, id est senario numero perfectio divinorum operum, quae operabatur mirabiliter, quemadmodum dicit:« Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit,» isto autem, id est quaternario quatuor significantur elementa hujus mundi, sub quibus servivit exinanitus in forma servi,« in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo» Latera haec non attingebant parietem templi, quia videlicet non permansuros assumpsit labores vitae praesentis, sed temporales, quos omnino amoveret gloria resurrectionis, testante Apostolo, cum dicit:« Nunc autem semel in consummationem saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit, et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium, sic et Christus semel oblatus est, ad multorum exhaurienda peccata, secundo apparebit sine peccato exspectantibus se per salutem in fide»
12.2.23
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXIII. Quid sit mystice in hoc templo tristega, id est tria coenacula, quid sit per ostium ascendere ad superiora et medium, et quid sit illud ostium.
12.2.23
« Et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum, idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.» Quod dixit, ad superiora in medium, idem est ac si dicat, in medium et superius coenaculum. Tristega enim erant, de quibus et in templo Salomonis, juxta mysterium, diximus, et nunc dicimus quia in hoc divinitatis templo, in hoc Deo vel homine Christo tria tabulata sunt, et necesse est ut quisquis in Christo manere desiderat, in quolibet eorum fideliter consistat. Quaenam sunt tabulata haec? Profecto tres bene vivendi distinctiones. Tres credentium in Christum ordines, quod et ipse mystice discernens:« Duo, inquit, in agro, duae molentes in unum, duo in lecto, unus assumetur et unus relinquetur.» Itidem, isti sunt ordines, quos in isto propheta sub nominibus intelligimus, Job, Noe, Daniel, etc., ut ibi legere potes.. Dicamus et aliud. Cum de hac, quam in terris agimus vita, ad requiem spiritus in futuro pervenerimus, quasi ad superiorem gradum domus tendimus, et ubi carne soluti ad requiem spiritus ascenderimus, carnis etiam nostrae receptionem in die resurrectionis quasi supremi coenaculi exspectamus ascensum. Quod autem« platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in coenaculum templi deferebat per gyrum, et idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora, et in medium,» puto perspicuum esse lectori semper angustiora esse quae deorsum sunt, paulatimque dum ad summa contendimus, latiorem nobis aperiri viam, et impleri quod scriptum est:« In tribulatione dilatasti mihi.» Per rotundum autem et cocleam ascendimus templi coenaculum. Quae figura inter omnia scnemata a philosophis quoque hujus saeculi pulchrior approbatur, dum et coelum, et sol, et luna, et astra caetera, et punctum terrae, et in corporibus quoque humanis oculi quasi altera sidera, et figura capitis quod omnium sensuum receptaculum est, teretesque digiti, femora, et brachia hanc praeferunt rotunditatem.« Et ostium, inquit, lateris ad orientem.» Et de hoc ostio in descriptione templi Salomonis scriptum est:« Ostium lateris medii in pariete erat domus dexterae, et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium.» De hoc ita diximus. Ostium lateris templi vulnus est in latere lanceato Dominici corporis praeter quod non est aditus, non est ostium vel janua, qua intret quis, ut in quovis ordine coram Deo stare possit. Nam ex illo latere, cum lancea percussum esset, sanguis et aqua profluxit, quo sacramento deletum est peccatum mundi, in quo et baptizati sumus in Christo Jesu, dicente Apostolo:« Quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus.» Ergo unum est ostium, unum baptisma, per quod in introitu in illud Dei templum, quo cum admissus fuerit, tum demum ascendere licet, vel a primo in medium, vel a medio in tertium, prout delectaverit quemque ascensus virtutum, vel celsitudo meritorum. Aliqua quae planiora sunt percurrimus, ut difficilioribus atque utilioribus immoremur.
12.2.24
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXIV. Quomodo in domo erant laquearia prima post triginta cubitos, secunda post sexaginta, tertia post centum et viginti, et quomodo mystice intelligendum sit: « Et vidi in domo altitudinem per circuitum, » etc.
12.2.24
« Et vidi in domo altitudinem per circuitum, lundata latera, ad mensuram calami sex cubitorum soatio. Et latitudinem per parietem lateris forinsecus qumque cubitorum, et interior domus in lateribus domus.» Latera ista ejusmodi intelligenda sunt, de qualibus Scriptura libri Regum in descriptione templi Salomonis dicit:« Texit quoque domum laquearibus cedrinis.» Porro laquearia sunt tabulata, quae supposita trabibus affiguntur clavis, decoremque picturae suae solent aspectantibus praemonstrare mirandum. Terna autem erant in templo laquearia, prima videlicet post triginta cubitos a pavimento, secunda post cubitos sexaginta contra summitatem porticuum, tertia post cubitos centum viginti in summitate totius domus. Non enim in Palaestina sicut in Aegypto culmina in tectis habentur, sed plana potius tecta domorum ad sedendum videlicet, vel deambulandum apta construuntur. Unde dicit in Evangelio Dominus:« Et quod in aure auditis praedicabitur in tectis.» Caeterum spiritualiter et nos templum hoc per fidem ingressi, videmus altitudinem per circuitum fundata latera, ad mensuram calami sex cubitorum spatio, et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum. Quae sunt haec in altitudine, et per circuitum latera, nisi alta et perfecta quae in templo illo Dominici hominis recondita sunt intelligentiae spiritualis arcana? Unde bene« ad mensuram calami sex cubitorum» dicuntur fundata, quia juxta mensuram, quam unicuique prophetarum sive apostolorum divisit Deus, firmiter et stabili fide sunt omnia conscripta. Porro forinsecus latitudo quinque cubitorum, qui numerus carnalibus propter quinque corporis sensus magis competit, litteralis sive historia Scripturarum est mediocritas, quae ardua coelestium mysteria spectare non valentibus per discretionem est proponenda. Interior 575 domus, in lateribus domus, de quibus supra diximus, evangelica proprie doctrina est, quam et praecipue in hoc templo altitudinem videmus ad mensuram calami sex cubitorum, itemque ad mensuram quinque cubitorum, ut sicut jam dictum est, et magis perfecti, qui per senarium et mediocres qui per quinarium discernendi significantur, numerum habeant quo utiliter levent internorum aciem oculorum.« Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,» subauditur vidi. Gazophylacia haec thesauros omnes sapientiae et scientiae, qui in hoc templo, id est in Christo sunt absconditi, latitudo autem inter haec cubitorum viginti, qui numerus binarius est in decenis superexcellentiorem viam significat geminae charitatis, Dei et proximi, sine qua nihil caetera charismata prodesse Apostolus asserit.
12.2.25
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXV. Ex eo quod templum humani corporis Deus majestatis sibimet condiderit, quis nobis fructus accesserit, secundum id quod ait: « aedificium quod erat separatum, » etc.
12.2.25
Ex eo quod secundum propheticam visionem, Deus majestatis, templum sibimet humani corporis condidit, quis nobis fructus accessit? Quis nisi quod Apostolus ait:« In ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sive quae in coelis sunt?» Sequitur ergo:« Et aedificium quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum. Paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo ejus nonaginta cubitorum, et mensus est domum longitudine centum cubitorum, et quod separatum erat aedificium, et paries ejus longitudinis centum cubitorum.»--« Et aedificium, inquit, quod erat separatum.» Quod illud aedificium? Nimirum beata sanctorum societas angelorum, quos inter et nos grandis erat separatio, grande dissidium. Idcirco dicitur,« aedificium erat separatum.» Et continuo subjungitur:« Versumque ad viam respicientem ad mare.» Via respiciens ad mare, Deus noster Christus erat, quippe qui et per prophetas suos praenuntiabat quod in plenitudine temporis dignaretur ad nos descendere, et in nostro mari naufragium mortis, atque in exemplum Jonae triduanam sepulturam subire. Ad hanc viam versum illud aedificium separatum, ejus namque gratiam exspectabat sanctorum charitas angelorum a nobis separatorum, exspectabat, inquam, quando pacificaret, et conjungeret nos cum illis per sanguinem suum. Illud aedificium septuaginta latitudinis cubitos habebat, qui numerus in decennis septenarius est, et idcirco in limite latiori latissimam charitatis requiem latitudo ista significat, quia jam tunc et sine nobis in Deo suo societas angelica requiescebat. Attamen plurimum perfectioni vel instructioni deerat, quia videlicet ovis centesima perierat, drachma decima perdita fuerat. Ait ergo:« Paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo ejus nonaginta cubitorum.» Quinarius qui secundae unitatis, id est denarii, medietas est, nondum plenam, nondum perfectam multiformis sapientiae Dei notitiam significat. Nam sciebant quidem jam beati angeli quantae Deus esset potentiae, sed nondum experimento didicerant quantae idem esset clementiae. Istud perdiscere habebant per admirabile opus reparationis nostrae. Unde dicit Apostolus:« Et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis, in Deo qui omnia creavit, ut innotescat principibus et potestatibus, in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.» Ergo paries quasi semiplenus, id est,« quinque cubitorum» erat, ad integrum, quod per secundam unitatem, id est per denarium, intelligitur, nondum pervenerat. Sed et« longitudo ejus nonaginta cubitorum» erat, et ad centum non per venerat. Numerus quippe centesima ove perdita, diminutus erat. Sed quid fecit ille?« mensus est domum longitudine centum cubitorum, et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus longitudinis centum cubitorum.»--« Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.» Dimensio ista quadra est. Et est sensus: Ovem centesimam ad ovile reportavit, et ovium suarum numerum ad integrum supplevit, et sicut centenarius numerus quadratus est, decies enim decem centum efficiunt, ita suum ovile magna quondam parte mutilatum, totum reformavit, atque replevit, quasi per quadrum.
12.2.26
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXVI. De eo quod ait: « Et mensus est longitudinem aedificii, » etc., quid per ea significetur.
12.2.26
« Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum, et ethecas ex utraque parte centum cubitorum, et templum interius, et vestibula atrii, limina et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu. A terra autem, usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia, et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus ad mensuras et fabrefacta cherubim et palmae, et palma inter cherubim et cherub.» Ubi praedictum templum aedificatum, imo et Judaica impietate solutum, divina in triduo potentia resuscitatum est, continuo quod separatum erat aedificium perfectum, et de nonaginta in centum cubitos provectum est, id est beata societas angelorum drachmae decimae quae perdita fuerat, et ovis centesimae quae perierat, inventione redintegrata est. Omnes quippe qui Christi gratiam exspectaverant electi ab origine mundi, tunc apertis ejusdem aedificii portis introierunt, et pro inventione ovis, quam pastor pius propriis reportabat humeris, totum illud exhilaratum ovile ovium coelestium, gaudiumque fuit commune amicorum congratulantium. Sed erat adhuc locus, nec enim totus ex illis, qui adventum hujus gratiae praecesserant, completus erat praefinitus ab initio electorum numerus: Ergo« mensus est, inquit, longitudinem aedificii ad dorsum.» Quid est« ad dorsum,» nisi post discessum suum? Denique postquam discessit venerabilis iste vir,« mensus est longitudinem centum cubitorum, longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum,» id est postquam in coelum ascendit, dedit dona hominibus plena largitate, quasi centenaria perfectione, propter eos qui adhuc erant inimici non credendo, vel non cognoscendo Christum Filium Dei. Vestibula atrii limina, fenestrae obliquae, et ethecae, id est eminentia ex utraque parte, diversa significant ministeria sanctorum apostolorum, prophetarum, evangelistarum, doctorum, atque pastorum, quos posuit, vel dedit ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, id est Ecclesiae, quae et ipsa est templum 576 Dei, quod et hic dicitur templum interius, quod ad dorsum, id est post ascensum suum, ut jam diximus; mensus est hic saepe dictus vir. Ethecas autem Romae appellant solaria de coenaculorum parietibus eminentia sive moenia ab eo qui primus invenit. Caelata erant omnia vel fabre. facta, a pavimento usque ad fenestras, et fenestrae clausae, etc. Nihil enim absque ratione et mensura in Dei templo a Deo factum est, a pavimento usque ad fenestras, id est ab infirmo electo usque ad praedicatores clarissimos, per quos domui Dei veritatis infulsit claritas. Quid autem est, quod clausae quoque fenestrae, caelatae dicuntur, aut fabrefactae? Nimirum illud quod hodie per totum mundum mirando gaudemus, et gaudendo miramur, quia postquam morte interveniente, clausa sunt ora beatorum apostolorum Christi, per quos velut fenestras, illuminatus est mundus, dum adhuc paterent, adhuc et vocis officio, scilicet in praedicatione fungerentur, postquam clausae sunt illae fenestrae, pulchrius, atque splendidius caelatae atque fabricatae sunt, caelatura virtutum, fabricatura miraculorum. Ibi« cherubin et palmae,» id est quam in scriptis eorum quotidie scrutamur multitudo scientiae, et quas in gestis eorum veneramur, non incruentae martyrii victoriae. Ibi« facies hominis juxta palmam ex hac parte, et facies leonis juxta palmam ex alia parte,» tota enim eorum doctrina haec duo nobis categorizat, quia qui primo adventu suo venit nobis ut homo mansuetus in multitudine misericordiae, secundo adventu venturus est tanquam leo terribilis in magna judicii fortitudine.
12.2.27
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXVII. Quod ait: « Haec est mensura coram Domino, » videlicet altare ligneum, significans crucis mysterium, et corporis ac sanguinis sacramentum, et quia altitudo ejus trium cubitorum, quid significet longitudo ejus duorum cubitorum.
12.2.27
« Altaris lignei trium cubitorum altitudo est, et longitudo ejus duorum cubitorum, et anguli ejus et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino.» Nimirum et hoc ad dorsum vir ille mensus est. Altare quippe ligneum, mysterium crucis, mysterium vel sacramentum passionis Christi est.« Cum venisset hora ejus, ut transiret ex hoc mundo ad Patrem,» in ipso transitu respiciens« ad dorsum,» id est, ad nos qui credituri eramus, post eumdem ipsum transitum,« mensus est altare ligneum,» id est jam dictum crucis vel passionis suae sacramentum, substantiam panis et vini accipiens in manibus suis, dicensque post benedictionem:« Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus.» Altaris hujus« altitudo trium cubitorum, longitudo duorum cubitorum» est. Altitudo trium cubitorum fides est sanctae Trinitatis, sine qua nusquam est altare Dei. Longitudo duorum cubitorum extensio geminae dilectionis Dei et proximi, sine quo nihil dignum Deo potest offerri, qua plurimum indiget quisquis ad hoc altare hostiam vivam sacrificaturus accedit. Anguli ejus, longitudo ejus, et parietes ejus lignei, totum quippe altaris Christi sacramentum de ligno constat vivificae crucis, quia totius sacrificii summa est passio ejus, qui pro omni mundo semetipsum super lignum crucis sacrificavit,« et haec est, inquit, mensa coram Domino,» subauditur, sola et unica; nam Judaici mensa sacrificii, jam non est coram Domino.« Ne offeratis, inquit, ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi.» Item:« Nunquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo?» subauditur, non. Sed quid? Immola Deo sacrificium laudis, et multa his similia.
12.2.28
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXVIII. Quid in templo vel sanctuario duo ostia, et quid ex utraque parte bina significent ostiola.
12.2.28
« Et duo ostia erant in templo, et in sanctuario. Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur, bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.» Duo templi et sanctuarii ostia, duo sunt Testamenta, quorum et aedituus est ipse, cujus est templum,« sanctus et verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit.» In his duobus ostiis ex utraque parte bina sunt ostiola quae in se invicem plicantur, quod juxta litteram perspicuum est. Solent enim in majoribus tricliniis bina sibi haerere ostia atque conjungi, ut major introitus nequaquam duobus et ingentibus, sed et quatuor claudatur minoribus vel aperiatur foribus. Juxta sensum spiritualem« bina erant ex utraque parte ostiola quae in se invicem plicabantur,» ut et in historia spiritus habeas intelligentiam, et in tropologia historiae veritatem. Quorum utrumque altero indiget, et si unum defuerit, perfecta caret scientia.« Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut et in parietibus quoque expressa erant. Quamobrem erant grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus.»--« Caelata, inquit, erant in ipsis ostiis cherubim et sculpturae palmarum.» Quid enim sacra utriusque Testamenti scriptura, nisi scientiae multitudinem, et victoriae continet insignia? Ex illa Deum cognoscimus, quem scire summae est vertex scientiae, ex illa sumimus arma, quibus utendo« non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus,» feliciter cum palma justitiae queamus ad coronam victoriae pervenire. Unde« et grossiora, inquit, ligna erant in vestibulo portae forinsecus,» ut et firmitatem haberent, et caelaturam possent recipere. Pulchreque juxta intelligentiam spiritualem firmiora et caelata sunt ostia, ut et firmitatem habeant et pulchritudinem, ne quis ad sancta sanctorum similis Oziae posset irrumpere, et sibi sacerdotium vindicare.
12.2.29
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXIX. Quod Ecclesia gentium nihil minus habuerit, et quod Judaei et Graeci Deus nullam distinctionem fecerit. Et hoc recte intelligi in eo quod ait, « in facie longitudinis centum cubitos ostii, » etc.
12.2.29
« Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem, et induxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem. In facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.» Has maxime partes ille vir« ad dorsum mensus est.» Haec est enim Ecclesia de gentibus, cujus hic mensurae describuntur, quae sub aquilone jacens frigida, nullum coloris aut luminis divini acceperat beneficium. Postquam vir 577 ille, qui in coelum ascendit, quasi ad dorsum ejus accessit, cujus faciem, id est praesentiam in carne non vidit, et credendo in illum jam assumptum evangelicae gratiae mensuras, centenas, et quinquagenas accepit, sicut in typum ejus mulier illa quae fluxum sanguinis patiebatur accedens retro, et tangens fimbriam vestimenti, per fidem suam salvari meruit.« Eduxit me, inquit, in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem,» tunc videlicet, quando Judaei, qui quasi in meridie erant, repellentibus et blasphemantibus, usi sunt apostoli auctoritate Spiritus sancti, ut dicerent:« Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.» Sic enim praecepit nobis Dominus:« Posui te in salutem gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.» Sic nimirum praecipiendo Dominus induxit prophetam, induxit apostolorum chorum« in gazophylacium,» quod erat contra separatum aedificium,« et contra aedem vergentem ad aquilonem,» aperuit enim illis veritatis thesaurum, ut ex Scripturis intelligerent vocationem gentium, quod non Judaeorum tantum esset Deus, sed et gentium a quibus eatenus illud saepe dictum coeleste aedificium erat separatum.« In facie longitudinis centum cubitos mensus est ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos.» Quid enim Ecclesia gentium minus habuit, vel quam Judaei et Graeci distinctionem Deus fecit? Latitudo quinquaginta cubitorum largissima est remissio peccatorum, pro qua decertans Apostolus quod ex fide sit, non ex operibus legis, illud maximum in testimonium adduxit, quod Abraham non ex circumcisione, sed ante circumcisionem per fidem justificatus sit. Longitudo centum cubitorum plena et perfecta est remuneratio futurorum, Graeco non minus quam Judaeo reposita, juxta eumdem Apostolum.« Gloria enim, inquit, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco.» Ubi erat, inquit, porticus juncta porticui triplici. Porticui triplici, id est laquearia terna habenti. Nam et postmodum subdit:« Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum.» Assertio est fidei gentium et admiratio facilitatis eorum, quia veloces fuerunt ad credendum. Porticus erat juncta porticui triplici, etenim tristega erant, et cum columnas non habebant,« sicut erant columnae atriorum,» id est, auditus vel sensus eorum, cito admistus est apostolicae fidei, et confessionem velociter suscepit sanctae et individuae Trinitatis, et tamen patriarchas aut prophetas non habuerunt, quae fuerunt columnae Judaeorum.
12.2.30
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXX. De mensuris quingentorum calamorum, per circuitum, vel ad quatuor mundi partes, quomodo scientiam Scripturarum significent, post reconciliationem generis humani, per Christum in quatuor mundi partes diffusam.
12.2.30
« Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est eam undique per circuitum. Mensus est autem contra ventum orientalem in calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. Et mensus est contra ventum aquilonarem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. Per quatuor ventos mensus est murum ejus.» Quia prophetam, imo prophetae ductorem, mirabilem virum et sapientem architectum, quantum potuimus in hac visione secuti, et illud, quod per ipsum omnia facta sunt, et illud, quod per ipsum omnia instaurata sunt benevola fide confessi sumus, quod ad nostri maxime operis pertinebat propositum, deinceps plura omittentes propter compendium, illa tantum de hac ipsa visione sumemus quae potiora sunt. Primo dicendum, juxta litteralem descriptionem, quia hic murus simul duo millia calamos habebat. Sin autem calamus sex cubitorum erat, et palmi qui sexta pars cubiti est, perspicuum est murum exteriorem per circuitum habuisse calamos duo millia, qui faciunt cubitos duodecim millia trecentos triginta et tres, et trientem de duobus millibus. Prudens lector et diligens legat librum Jesu filii Nave, et inveniet quomodo in suburbanis haec mensura tenetur. Caeterum, ut ad mysticum revertamur sensum, quid post divisiones templi atriorum sive aedificiorum, tanta significat multiplicitas calamorum, nisi illam quae post incarnationem Christi, per ipsum facta est reconciliationem generis humani, et quae per quatuor partes mundi diffusa est scientiam Scripturarum? Etenim prius tantum in Judaea notus erat Deus, et illic sacra Scriptura quae per calamum intelligitur in angusto detinebatur. Nunc autem ex quo Christus in coelum ascendit, Ecclesia ejus in orientem, septentrionem, meridiem, et occidentem, quasi quingentis dilatata est calamis, id est multiplicem habet scientiam Dei, et ex paucis legis et prophetarum et Evangeliorum libris, tractando atque commentando armaria sua mundus implevit. Quod autem haec multiplicitas, duodecim millia cum trecentis triginta tribus effecit, et insuper trientem de duobus millibus, illud continet sacramentum, ut singulis apostolis millenus numerus deputetur, et tamen ad mensuram plenitudinis Christi, et perfecti nemo veniat, nisi jungantur ei trecenti et triginta tres cubiti, per quos sanctae et individuae Trinitatis mysterium demonstratur. Praeterea quingentesimus numerus, qui vicenus est quinquagenario, quod ad remissionem pertineat omnium peccatorum, non solum vetus Scriptura, sed et Salvatoris in Evangelio verba demonstrant, dicentis:« Duo debitores erant cuidam foeneratori, unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque.» Et murus dividit inter sanctuarium, et vulgi locum. Ex quo intelligimus omnem supra templi descriptionem sacerdotum qui sunt filii Sadoch ministeriis delegatam; hunc enim numerum qui tanto spatio dilatetur, et universa circumeat, separare sanctuarium et vulgi locum.
12.2.31
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXXI. Quod ait: « Vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet, » etc.
12.2.31
« Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem, et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus. Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar, et cecidit super faciem meam.» Ordo tandem fidei necessarius hic perfectus est, dum post cunctas divisiones superiora longe repetens,« et vidi, inquit, visionem secundum speciem 578 quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar,» subauditur, anno quinto, itemque, anno sexto transmigrationis regis Joachim. Quinam ille aspectus, vel quae illae species fuerunt? Nimirum aspectus hominis, aspectus leonis, aspectus vituli, aspectus aquilae volantis. Aspectibus vel speciebus illis vera humanitas, vera passio, resurrectio quoque et ascensio significabatur Christi Filii Dei, quae omnia corde credere ad justitiam, et ore confiteri oportet ad salutem. Sed haec quidem evangelica doctrina est, et familiarius parvulis quasi lactis alimonia dulcis auditu, et salubris animae gustu est. Verumtamen ad perfectionem fidei necdum satis est, nisi post lactis poculum proficiendo ad solidum perveniat cibum, ut credat et confiteatur quia« in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt,» et isto illud posterius esse, quod prius capere potuit, scilicet quia« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,» et secundum illas facies hominis, vituli, leonis, atque aquilae volantis, videndam nobis gloriam suam praebuit. Recte igitur prioribus prophetiae suae annis, illud accepit vel scripsit, quod commodius capere possunt parvuli, et tandem in hac extrema visione pro exercitatione perfectiores habens sensus accepit, vel perfectos habentibus sensus scripsit, quid ante facies illas Christus Dei filius fuerit, et tunc demum cadit super faciem suam, videlicet perfecta adoratione verus adorator adorans in spiritu et veritate.
12.2.32
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXXII. De eo quod ait: « Et convertit me ad viam portae sanctuarii, » etc., quod per haec in isto quoque virginatem partum visio prophetica designet.
12.2.32
Verumtamen quantumvis fodiendo in altum de occulto visionis hujus thesauro, necdum cuncta protulimus quaecunque de Christo Deo et Domino nostro credere vel confiteri Christiana veritate compellimur. Necdum enim illud usquam consulta littera nobis respondit quod permaxime splendet in omni pulchritudine catholicae confessionis, quod illa facies hominis, quam saepe dixit, de Virgine matre concepta et edita sit. Sequamur ergo et juxta vestigia sanctorum Patrum, qui haec loca scrutati sunt, nos quoque scrutantes audiamus atque intelligentes gaudeamus invenisse nos quod non fuerit oblitus iste propheta sanctus confiteri sicut a Spiritu sancto doctus erat, venerandum virginalis uteri partum. Ait post aliqua.« Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino, per viam vestibuli portae ingredietur, et per viam ejus egredietur.» Haec profecto cum dicit, congrua sub imagine doctum se asserit, quod homo ille qui Deus erat per uterum Virginis in hunc mundum introierit.« Convertit me, inquit, ad viam portae sanctuarii exterioris.» Porta sanctuarii quae est, nisi Virgo, per quam primo patuit janua sanctuarii exterioris, sanctuarii coelestis, quod erat extra nos, extra quod eramus nos? Porro via portae hujus series est generationis, quae in Evangelio texitur ab Abraham usque ad« Joseph virum ipsius, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.» Haec porta respiciens ad orientem, et verum in semetipsa suscipiens justitiae solem( quod veraciter credimus et confitemur) erat clausa. Nec enim ut conciperet aut pareret, vir illam aperuerat. Et dixit Dominus ad me:« Porta haec clausa erit,» subauditur, quod nunc est. Clausa est dum concipit, dum pariet nihilominus clausa erit.« Non aperietur, et vir non transibit per eam.» Clausa ante partum, clausa erit et post partum. Ex eo enim tempore quo angelus loquebatur:« Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; quod autem nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.» Et quando natus est, virgo permansit aeterna, ad confundendos eos, qui arbitrantur eam post nativitatem Salvatoris habuisse de Joseph filios, ex occasione fratrum ejus, qui vocantur in Evangelio. Pulchre cum dixisset:« Et vir non transibit per eam,» continuo subjunxit:« Quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam.» Ac si diceret: Non mireris quod vir non transibit per eam, et tamen pariet filium, quoniam filius, quem pariet, Dominus Deus est Israel. Si is quem parit homo tantum, et non Deus esset, necesse erat ut ante partum, imo et ante conceptum vir per eam transiret, nunc autem Dominus Deus Israel est, qui aliunde veniens ingressus in hunc mundum per eam, et idcirco non mirum quod talis filius portam clausam, id est, matrem suam servare potuit incorruptam.« Eritque clausa principi,» id est ad opus vel ad honorem principis: Princeps iste magni principatus, qui est in forma Dei,« ipse sedebit in ea,» ipse semetipsum humiliabit formam servi accipiens,« ut comedat panem eoram Domino,» id est ut obediat Deo Patri suo, quod est illi panem comedere, testante ipso, cum dicit:« Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei.»« Per viam vestibuli portae ingredietur, et per viam ejus egredietur.» Notanda diligenter distinctio ingressus atque egressus principis hujus. Denique nos omnes, qui portis apertis, id est membris corruptis nascimur, per quam viam traduce inserente ingredimur, per ipsam et egredimur, unde et ignobiles, nimiumque plebei sumus. Iste autem princeps nobilis« per viam, inquit, vestibuli portae ingredietur,» id est per fidem credulae Virginis concipietur, ut per viam non jam vestibuli portae, sed« per viam ejus egredietur,» id est per integra virginalia, vera de carne caro, verus de matre homo nascetur.
12.2.33
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXXIII. Quomodo legitima quaedam ad correctionem praevaricatorum legis edicat auctoritate Domini, haec et haec dicentis emissa, et pro ipso numero septenario spiritualis intelligenda sit legislatio.
12.2.33
Post haec jam legitima quaedam sequuntur, ad correctionem praevaricatorum legis, et de quibus sermo sic incipit:« Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus, et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus, et pones cor tuum in viis templi, per omnes exitus sanctuarii.» Hoc modo ingressus novam legislationem, quasi oblitterata jam lege Moysi superducit, septies emissa auctoritate dicentis Domini Dei:« Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel, 579 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo. Haec dicit dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel. Haec dicit dominus Deus. Sufficiat vobis, principes Israel. Iniquitatem et rapinas intermittite, judicium et justitiam facite, separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus. Haec dicit Dominus Deus: In primo mense in una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus sit, die autem Sabbati aperietur, sed et in die kalendarum aperietur. Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps domum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit, possidebunt eam haereditarie. Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Joseph duplicem funiculum habet.» Ista legentes, et divinae auctoritatis vices interpositas dinumerantes, quaerimus quid ista sibi velint, statimque respondet iste numerus, legem spiritualem hic proponi spiritualibus, eo quod septem sint gratiae Spiritus sancti. Simul ad memoriam reducimus illud legislatoris Moysi dictum:« Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies, sicut me,» dixit, tanquam diceret: Sicut ego homo sum tibi carnali populo Israel legislator vetus, sic ille verus homo erit spirituali populo legislator novus. Igitur dum quaerimus quid haec in isto propheta legislatio sibi vult, omnia nobis respondent quia princeps ille qui juxta praecedentia lectionis per clausam portam egreditur, legem affert meliorem pro suo principatu, legem novam, legem vitae ac spiritus, quae totum hominem liberare possit a lege peccati ac mortis. Proinde illud quoque nequaquam a mysterio vacare advertimus, quod in initio propheta dicit,« et adduxit me per viam portae aquilonis.» Denique iste vir iste novus legislator, juxta patriarchae Jacob vaticinium,« exspectatio est gentium,» quae ad aquilonem versae erant, id est ad diabolum, qui per frigidum designatur aquilonem, quem per longos et vetustos errores secutae fuerant, et ipsae Judaeis repellentibus legem hujus viri recepturae erant.
12.2.34
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXXIV. De aquis egredientibus et descendentibus a latere dextro, quod significent dona procedentia de non manufacto templo corporis Christi.
12.2.34
Notandum deinde quia septimo edicto terra dividitur, dicendo:« Hic est terminus in quo possidebitis terram.» Praemissa vel praeunte terrae et aquarum sanitate, ut recte in hac distributione terram viventium debeamus intelligere, sanitas terrae unde processerit hoc modo propheta describit.« Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae ingrediebantur subter limen domus ad orientem. Facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem, et ecce aquae redundantes a latere dextro, cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos. Rursusque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua. Et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille torrentem, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari. Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis, ex utraque parte. Et ait ad me: Aquilae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt, et sanabuntur aquae.» Si rite attendimus, mundus iste mare mortuum erat. Ad quid autem latus templi Dominici, templi non manu facti lancea perforatum est, et ex illo vulnere aqua cum sanguine cucurrit, nisi tolleretur mors hujus mundi, quo sanarentur aquae generis humani? Nec vero solummodo de corpore sive latere visibili aqua profluxit visibilis pro causa patrandae sanitatis, sed et de divinitate invisibili invisibilis aqua processit, aqua sapientiae salutaris, aqua, id est gratia Spiritus sancti. Idcirco rectissime dictum sit,« ecce aquae redundantes a latere dextro,» a latere divino. Porro illud caute et diligenter discernendum est, quia prius dixit,« aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridien altaris,» et deinde« ecce aquae redundantes a latere dextro.» Cum enim templum istud templum Dei proprium sit,« in quo corporaliter inhabitat omnis plenitudo divinitatis,» quomodo vel unde descendebant illuc aquae istae quae sunt dona Spiritus sancti? Ergo nec iste sermo nos oblivisci patitur, quia Deus et homo est unus, idemque Christus, et in ipso natura hominis accepit quod in Christo nihilhominus dare poterat natura Dei. Nunc videamus quo ordine, vel quanto gratiae inundantis incremento nostras aquas mortuas aqua ista viva sanavit. Prius tamen non praetereat quia, cum dixisset,« aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris,» ut deinde diceret,« et ecce aquae redundantes a latere dextro,» interposuit dicens,« et eduxit me per viam portae aquilonis.» Quid est enim quod ad videndam redundationem aquarum viventium propheta educitur, per viam portae aquilonis frigidi, nisi quod in nationes effundenda erat gratia Spiritus sancti? Nunc revertamur ad proposita.
12.2.35
IN EZECHIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM 565 IN EZECHIELEM LIBER SECUNDUS. (Ezech. XL-XLVIII.) CAPUT XXXV. Quid significet quod aqua mensione prima ad talos, secunda usque ad genua, tertia usque ad renes pertingit, quarta autem transiri nequit, et quid sit omnes aqua sanari, et pisces magnos multiplicari, et cur sit nomen civitatis, Dominus ibidem.
12.2.35
« Et mensus est mille cubitos, et transduxiteme per aquam usque ad talos.» Mille mensoris hujus cubiti plenitudinem significant gratiae largitoris, qui prima mensione omnia tulit peccata mundi, per quam prophetam usque ad talos transduxit. Nam per talos aqua tinctos primae mensionis, exstinctio significatur peccati originalis, quia pro illo Deus ad serpentem pro muliere dixit:« Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.» Etenim maxime pro peccato originali insidiabatur diabolus serpens antiquus calcaneo mulieris et seminis ejus, id est extremo fini ejus, in tantum ut ad ipsum Christum Dei Filium venire auderet insidiator, nihil tamen nociturus, sicut ipse testatur:« Venit enim princeps mundi hujus, et 580 in me non habet quid quam.»--« Rursum mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua.» Per talos soli apostoli, de quibus propheta:« Quam pulchri, inquit, super montes pedes evangelizantis pacem!» Per genua universi significantur adoratores ejusdem Christi Filii Dei. Usque ad haec genua secundae mensionis aqua pervenit, quando cum dixisset: Accipite Spiritum sanctum,» continuo subjunxit:« Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.» Nam de omnibus qui Christo genu curvant, dixit:« Tertio mensus est mille, et transduxit me, inquit, per aquam usque ad renes.» Tunc nimirum tertio mensus est, et suos, quorum hic propheta typum gerit,« per aquam usque ad renes transduxit,» quando jam sedens a dextris Dei, Spiritum sanctum misit illis qui eatenus carnales et infirmos virtute induit, fortitudine accinxit. Quarto mensurus est, et torrentem faciet,« quem, inquit propheta, non potui pertransire,» scilicet in resurrectione; nam nec oculus videre nec auris potuit audire, sed nec in cor hominis aestimatio ejus potuit ascendere. Tunc ad plenum aquae nostrae sanatae erunt, et omnis anima quocunque venerit hic torrens vivet, eruntque pisces multi satis, omnes videlicet electi, quos in captura piscium centum quinquaginta trium post resurrectionem suam Dominus significavit. Verumtamen non omnes aquae sanabuntur. Nam et Apostolus loquitur:« Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.» Recte ergo et hic sequitur:« In littoribus autem ejus et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.» Littora maris hujus, atque palustria, dura sunt hominum corda, dura, inquam, velut littorea saxa per incredulitatis duritiam. Itemque palustria, id est coenosa per concretam omnium vitiorum fetulentiam. Haec, inquam,« non sanabuntur, quia in salinas dabuntur,» id est etsi resurgant, non resurgent in incorruptionis sanitatem, sed ad aeternam resurgent mortis passionem.« Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum per singulos menses afferens primitiva.» Haec, etc., quia pene eadem in Apocalypsi leguntur, et nos ad alia tendentes brevitati studere cupimus, jam hic finem hujus lectionis facimus, virum gloriosum magnae civitatis, et templi sui mensorem, sive architectum, atque principem exoratum esse cupientes, ut praediorum civitatis hujusce quae per quingenta et quatuor millia undique mensus est, aliquam nobis tribuat portionem. Sine dubio centupla illic reposita sunt sanctis, hic sua quaelibet pro illo principe relinquentibus. Constat autem quia dum terrena relinquuntur, quinque corporis sensus suis voluptatibus orbantur. Recte igitur quingenta millia discriminantur, ut secundum numerum sensuum, qui hic pro spe futurorum refrenantur, ipsa remuneratio centenaria quinquies multiplicetur. Super omnem autem beautitudinem illud amplectendum, est, quod sic tandem concluditur.« Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.» Quia videlicet quod nunc cognoscimus ex parte, quod nunc videmus per speculum in aegnimate, tunc cognoscemus, sicut et cogniti sumus, tunc videbimus facie ad faciem, videbimus sicuti est, videbimus Deum deorum in Sion.

Intertext edge

Open linked passage

Note