Rupertus Tuitiensis1070-1129
De Trinitate et operibus ejus
ejus 13.1.19
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10873 Detreto
13.1.1
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT PRIMUM. 581 De visionibus Danielis, quomodo regnum Dei peregrinantibus sub jugo Babylonis, civibus suis pro consolatione septiformiter ostensum sit.
13.1.1
Aperiente Christo, cujus in hoc opera mysteria quaerimus, jam nunc Danielis volumen introspicimus, et quamvis susceptum cursum maturius finire optemus, hanc tamen Scripturae partem intactam praeterire non sustinemus. Grandi enim intus spectaculo detinemur. Quod est illud spectaculum? Imaginaria regni Dei contra regnum diaboli monamachia, peregrinantibus captivis sub jugo Babylonico, pro consolatione civibus regni Dei septiformiter ostensa. Prima est forma, qua statuam magnam atque terribilem nimis, lapis unicus de monte promicans, sine manibus confringit atque comminuit. Secunda, qua missos a rege tres pueros in fornacem ardentem non tangit neque contristat ignis, et aspectus quarti similitudo est Filii Dei. Tertia, qua rex magnus atque robustus, magnae Babylonis suae quam aedificasset mirator, voce de coelo ruente dementatus, ejectus est ex hominibus, et fenum ut bos comedit, atque ab hoc experimento confiteri compulsus est quia Altissimus in sempiternum vivit,« et regnum ejus in generationem et generationem; et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?» Quarta, qua Babylonis ipsum regnum a rege Deo victum est, datumque Medis et Persis, interfecto Balthasar Chaldaeo, cui et Darius Medus successit. Quinta, orator Dei calumniosos rogatores regis hominis mortalis vicit,« et misit, inquit, Deus meus angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo justitia inventa est in me.» Quod pronuntians rex:« Deus, inquit, Danielis, ipse est Deus vivens et aeternus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum.» Sexta, qua cum pugnantibus quatuor ventis coeli, et quatuor bestiis ascendentibus de mari, post illas tandem« cum nubibus coeli, quasi Filius hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi tribus et linguae ipsi servient.» Septima, qua destruendum esse peccati regnum, superveniente regno justitiae Dei, manifestius edocetur oraculo hujuscemodi:« Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.» Hic ergo paulisper immoremur, et quanquam nota replicantes. laudem et gloriam regis Christi, sine fastidio praedicamus.
13.1.2
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT II. De Nabuchodonosor, quod civitatem Hierusalem semel et iterum oppugnando atque captivando typum aesserit diaboli inimici Ecclesiae Christi.
13.1.2
In primis Babylonis regem, multarum gentium victorem et Dominum, tutam aut quietam pro victoriis habere gloriam, praesagia futurorum, et praesentia quoque mala sinunt. Tenet autem typum diaboli in eo videlicet quod civitatem Hierusalem semel et iterum oppugnando conculcavit, atque captivum ex ea duxit populum Dei. Semel, inquam, quando, ut hic scriptum est, regnante Joachim anno tertio regni ejus obsedit eam, regemque Joachim transtulit, partemque vasorum domus Domini asportavit, quae et intulit in domo Dei sui, omnesque viros fortes et bellatores captivos duxit, suffecto rege Sedecia qui patruus erat Joachim. Iterum autem, quando rebellante eodem Sedecia anno nono regni ejus, venit ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem, et interrupta est civitas, comprehenditque 582 Sedeciam et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem Hierusalem quoque destruxit, et domum Domini succendit Nabuzardan princeps exercitus servus ejus, et reliquam partem populi transtulit in Babylonem, et omnia vasa reliqua in quibus Domino ministrabant. Utrobique, ut jam dictum est, typum diaboli tenet iste rex Babylonis. Sic namque diabolus civitatem sanctam, viventis Dei Hierusalem coelestem, semel et iterum oppugnavit. Semel quando adversus Altissimum superbiendo, socios superbiae suae angelos daemones factos, secum in confusionem traxit. Iterum, quando primum hominem deceptum cum omni genere ejus, in istam confusionis regionem, imo duplicem corporis et animae captivitatem deduxit. Unde notandum quod iste Nabuchodonosor prima transmigratione, tantummodo partem populi, partemque vasorum transtulit; secunda vero, et reliquam partem populi, et residua vasa tulit, sed et muros Hierusalem destruxit, et domum Domini igne succendit. Sic denique prima irruptione supernae civitatis Hierusalem partem, id est quosdam angelos perdidit, secunda vero non quosdam, sed omnes homines, quorum multitudo pro parte electorum, sancta Hierusalem, omnes, inquam, in uno parente perdidit, et gehennali peccati incendio conflagravit. Recte igitur carnalis Nabuchodonosor nequitiam quasi pro victoria gloriam ducat, visiones videt regni alterius, regni Dei, quo superveniente non modo Babylonem suam, sed et totum mundum interiturum esse non ignoret. Sic etenim spiritualis Nabuchodonosor diabolus supernae vastator Hierusalem, nunquam de regno suo, de regno peccati et mortis ita securus exstitit, quin salutem quodammodo somniaret, quod scire nolebat, Scripturis attestantibus, quandoque surrecturum fore contra se regnum, sed dicit in Evangelio suo rex magnus et stabilimentum regni Dei:« Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet.»--« In pace, inquit, sunt ea quae possidet.» Sic nimirum et iste typum gerens, ut jam diximus, ejusdem fortis, vano tumore dixit, cum jam audisset expositum quod contra se clamaret sanctus et vigil:« Nonne haec est Babylon quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei?» Itaque non idcirco de illo dixit,« in pace sunt ea quae possidet,» quod unquam vere securus esse potuerit, sed quod tumidus esset latro, tumore furioso, pacem quae non erat falso sibimet arrogavit.
13.1.3
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT III. Quae vel qualia desiderando Daniel, vir desideriorum dici meruerit, proponens in corde suo ne pollueretur de mensa regis.
13.1.3
Porro nunc nobis in memoriam veniat, hunc sanctum Danielem coelesti testimonio virum desideriorum esse dictum. Qualium enim desideriorum erat vir, nisi qualia conjicere possumus ex revelationibus hujusmodi? Dicamus ergo quia, cum unus Deus, unum sit sanctorum desiderium, duo propter illud eis desideranda sunt, alterum, ut auferatur peccati regnum, quod jam factum est, et fit per primum Christi adventum, alterum, ut inimicis Dei tota insultationis tollatur vox, quod faciendum est per secundum Christi adventum. Horum desideriorum flammam sancto huic sine dubio tempora illa multum adauxerant. Amabat enim Deum, et necesse erat ut pro illo quem amabat aemularetur contra illud inimicum regno ejus, peccati regnum, contra inimicos regni ejus peccatores homines, ut diceret illud Davidicum:« Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur?» et his similia. Videbat se exsulem, natum in hoc mundo, propter originale peccatum, audiebat propter actualia peccata captivato Dei populo dicere gentes:« Ubi est Deus eorum?.» Hinc tyranidem diaboli, illinc superbiam aspiciebat hominis verbis. Nimirum utrorumque oderat amicitiam, quia veram solius Dei desiderabat gloriam. Opportunas itaque pro re et tempore consolationes assecutus est, juxta praeparationes, quibus cor suum praeparabat dicente Psalmista:« Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationes cordis eorum audivit auris tua.» Praeparationes hujus luctuosas, Scriptura haec statim primo loco indicat.« Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus, et rogavit eunuchorum praepositum, ne contaminaretur.» Ac deinceps:« Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientiam. Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.» Unde quia vir desideriorum ejusmodi erat, et viriliter desiderabat judicium Dei, divino illum constat praesagio sic meruisse nuncupari. Daniel quippe interpretatur judicium Dei.
13.1.4
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT IV. Quod providentia Dei factum sit ut non ipse Daniel, sed Nabuchodonosor somniaverit mysterium regni Dei, et cur non sit mirandum, quod impio Deus secreta sua revelavit.
13.1.4
Et notanda diligenter studiosa consolatoris Dei providentia.« Nabuchodonosor, inquit Scriptura, somnium vidit, et conterritus est spiritus ejus, et somnium fugit ab eo. Praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldaei, ut indicarent regi somnia sua,» etc. Non Daniel ipse somnium vidit, sed quod Daniel interpretaretur, Nabuchodonosor vidit, et visum memoria tenere non potuit. Quo enim tendebat Deus, qui non superbis, sed humilibus, imo non inimicis, sed amicis suis secreta sua revelare consuevit? Nimirum ut tunc quoque captivos suos daret in misericordias, in conspectu ejus qui ceperat eos. Quod et factum est: nam per occasionem revelationum, primus ille« rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna ei dedit, et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos Babylonis sapientes. Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis.» Nec mirandum propter hoc regem impium ad ea coelestibus admissum fuisse mysteriis, ut diceret:« Ecce ego video viros quatuor solutos ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis Filio Dei,» cum et propter hoc ipsum Cyri regis Persarum victorias vaticinari Spiritus sanctus non dedignatus sit:« Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem meam voluntatem complebis. Qui dico Hierusalem: Aedificaberis; et templo: Fundaberis. Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dextram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam.» Ac deinceps:« Et vocavi te in nomine meo, assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius. Extra me non est Deus. Accinxi te, et non 583 cognovisti me.» Igitur quia captivitas illa non ita ut nunc Judaeis ira consummata, de qua Moyses in Cantico:« Ignis, inquit, succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.» sed paternae correptionis virga erat, nec istud praetereundum est in laudibus clementiae Dei, quod, dum corripit, dum flagellat et percutit, pariter clementiae suae januas aperit, intantum ut, pro benevolentia sua captivis suis paranda, reges barbaros, homines ethnicos, alios secretorum suorum revelationibus admittebat, alios antequam nati sint, tuba illustret prophetica, futuras illis promittendo atque pronuntiando victorias.
13.1.5
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT V. Quod quaerebatur Daniel ut periret cum sociis suis. Et de cantico: « Super flumina Babylonis illic sedimus, » etc., quod in persona illorum David cecinit.
13.1.5
« Et egressa sententia, sapientes interficiebantur. Quaerebaturque Daniel et socii ejus ut perirent.» O dura interrogatio! Idcirco Psalmista dudum spiritu prophetico in persona illorum atque similium dicebat:« Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.» Quare illic flevimus?« Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum, et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo canticum Domini cantabimus in terra aliena?» Nimirum Danieli et sociis ejus primum pro tali causa fletus iste et conquestio tam dolenda competebat. Denique sacramentum visionis, quam Nabuchodonosor viderat verbum cantionis erat,« hymnus de canticis Sion erat, canticum Domini» erat. At illi in terra aliena erant, non modo quod in illa Babylone captivi, sed et quod in hoc mundo exsules erant, a superna matre sua Hierusalem captivati in Adam.« Quomodo ergo, inquiunt, cantabimus canticum Domini in terra aliena?» O rex, canticum quod interrogas, sacramentum visionis quod exquiris interrogatione dura, hoc, inquam, etc., coelorum secreta ac beatorum archangelorum cantica cantare vel scire hic non possumus, nisi paucissimi nostrum prophetae, quibus Deus revelat, non meritis ipsorum, sed sua gratia!« Cum ergo rem indicasset Arioth Danieli: Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.» Etiam si non quaereretur occidendus ipse et socii ejus, tum quia vir desideriorum, ut supra jam diximus, gloriam Dei desiderabat, plane praesens negotium non negligendum duceret, quo Deus glorificari poterat. Dixerant enim regi suo Chaldaei:« Sermo enim quem tu, rex, quaeris, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.» Sed etenim, o servi, non deorum, sed daemonum, quorum nulla est de sacramentis coelestibus cum hominibus collatio, non reperietur quisquam qui indicet sermonem hunc, excepto uno et vero Deo, cujus cum hominibus piis conversatio est familiaris, quemadmodum dicit:« Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo. Igitur non modo, ne periret cum caeteris sapientibus Babylonis, verum etiam ut res proficeret ad laudem Dei. Ingressus in domum suam Daniel, Ananiae, Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium, ut quaererent misericordiam a facie Dei coeli super sacramento isto. Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et Daniel benedixit Deo coeli,» etc. Bene et in tempore tunc revelatum est. Jam dudum sic revelare proposuerat, sed differendo, tempus et locum exspectabat. Captivos quippe suos, in ira misericordiae memor, jam commendare atque honestare intendebat, Siluit ergo, donec« egressa sententia, sapientes interficerentur,» ut res tanto gratior veniret, quanto majore in periculo subveniret. Et ut ad supra memorati quaestionem psalmi redeamus, quo dicitur ab istis, pro dura interrogatione flentibus,« quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena,» prius rex ipse, atque omne Babylonis regnum commotum est, ipsaque commotione quasi concurrentibus universis populis et gentibus commune auditorium paratum est, quatenus dum inciperent cantores isti, datum sibi per misericordiam in terra aliena cantare canticum Domini, starent ad audiendum, non modo attenti atque benevoli, verum et auditores desiderantissimi, collaudatores atque admiratores reverentia pleni. Aliter sic factum fuisset, si ultronea nimis cantatione propheticus spiritus salicibus illis cantasset, nimirum margaritas canticorum Sion, torva brutaque porcorum immunditia conculcassent.
13.1.6
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT VI. De interpretatione somnii quod viderat Nabuchodonosor, et de successione regnorum, et quod Christus secundum illud somnium lapis comminuit omne regnum.
13.1.6
« Tu, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt,» etc.« Verum, inquit, est somnium.» Ecce videmus quia« verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus,» quia secundum haec per partum incorruptae Virginis suscitabit Deus coeli regnum quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus populo alteri non dabitur, comminuit, et consumit universa regna haec, regnum Babyloniorum aureum, quod erat ditissimum, regnum Persarum, et Medorum argenteum, id est minus opulentum, regnum Macedonum aereum, id est multa eloquentia sonorum, regnum Romanorum ferreum, id est fortissimum, quod comminuit et domat omnia ferrum. Universa, inquam, regna haec comminuit hoc regnum, et ipsum stabit in aeternum futurum, de quo loquimur. Nam quomodo Apostolus cum praemisisset illud Davidicum:« Omnia subjecisti sub pedibus ejus,» futurum ait de quo loquimur:« Nondum enim videmus illi omnia subjecta, eum autem qui modico quam angeli minoratus est, videmus Dominum Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum,» ita et hic praemisso quod constantissimum est, quia« lapis abscissus de monte sine manibus,» id est Christus sine virili complexu de Virgine natus, factus est mons magnus, postquam percussit statuam regnorum mundi hujus. Dicamus quia futurum est, quamvis jam ex parte factum sit id de quo loquimur. Nondum enim comminuta atque consumpta videmus universa regna, eum autem qui illa per primum adventum suum comminuit, videmus lapidem implevisse orbem terrarum. Comminuet autem omnia atque consumet usque ad summum per secundum adventum, et regnum ejus stabit in aeternum.
13.1.7
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT VII. 584 Quod martyrum Christi praefiguratio fuerit, in eo quod tres missi sunt in caminum ignis, « et species quarti, inquit, similis Filio Dei, » et quod ille hoc videns et Deum benedicens, regnum hujus mundi qui ad Christum conversi sunt typum gesserit.
13.1.7
« Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Duran provinciae Babylonis. Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et judices, duces et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex.» Praecedenti revelatione satis demonstratum fuerat quia sapientia et fortitudo Domini sunt, et ipse mutat tempora et aetates, transfert regnum atque constituit, et universa haec uno lapide, id est solida Christi Filii sui virtute comminuit atque consumit. Verum ipsa comminutio sive consumptio, qualia vel quanta per martyrum bella facta sit, fiat atque facienda sic usque in finem saeculi, quis illic quaesivit aut intellexit? Sequitur ergo ordine recto, et vere mystico in hac visione miranda martyrum Christi praefiguratio quorum revera fides lapis est. Christus enim in ipsis est, et in ipsis Christum pugnare nemo qui dubitet. Quo enim modo venerabilius illorum certamen praefigurari potuit peragendum adversus regnum mundi, adversus regnum diaboli?« Nabuchodonosor, inquit, rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex.» Nimirum haec est idololatria bruta, quam erexit rex Babylonis, rex spurcissimus Nero, Romani dedecus imperii, quae, videlicet Roma, Babylon erat altera, testante Petro apostolo, cum dicit:« Salutat vos Ecclesia, quae est in Babylone collecta.» Erexit, inquam, non quod ante idololatria non fuerit, sed quia rebellans lapidi, qui, ut supradictum est, regna mundi percusserat, eamdem idololatriam altius erexit, et edicta primus proposuit, scribens magistratibus, judicibus, ducibus, tyrannis, et praefectis omnibusque regnorum principibus ut convenirent ad dedicationem statuae, ut conjurarent ad defensionem erroris antiqui, contra novam doctrinam fidei Christianae. Altitudo cubitorum sexaginta, latitudo cubitorum sex. Senarius hic in singulari ille in deceno limite universitatem significat creaturae, quia senario numero dierum universa creata sunt. Et signanter hoc utrobique numero statuam suam ille distendit, in quo nesciente illo significabatur, quod Apostolus dicit:« Et servierunt creaturae potius quam Creatori.» Quid multa? Sidrach, Misach, et Abdenago deos non colentes regis Babylonii, et statuam non adorantes quam erexit, colligati missi sunt in medium camini ignis ardentis. Et ambulabant in medio flammae laudantes Dominum et dicentes hymnum Domino. Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medio ignis? Ecce ego video viros quatuor solutos ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis Filio Dei.» Sidrach decorus meus, Misach qui risus, Abdenago serviens taceo interpretatur. Item, Anania gratia Domini, Azarias adjutorium Domini, Misael quae salus Dei interpretatur. Tres isti tam numero quam nominibus, tam causa quam passionibus, universos significant milites atque bellatores regni Dei, confessores Trinitatis decoros, ridentes, et serviendo tacentes, id est vita innocuos,« spe gaudentes, in tribulatione patientes,» in quibus gratia Domini, cum quibus in ipsis passionibus adjutorium Domini, quorum est salus Domini, ipse Christus pro quo et passi sunt, de quo iste mirando intellectu,« et species, inquit, quarti similis Filio Dei.» Ipse namque et in alio propheta dicit martyrum suorum unicae charitati:« Noli timere quia redemi te, vocavi te nomine tuo, meus es tu. Cum pertransieris per aquas tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel, Salvator tuus.» Sed idem, videlicet Nabuchodonosor:« Benedictus, inquit, Deus eorum, qui misit angelum suum et eruit servos suos.» Ergone priorem sententiam infirmat aut destruit angelum vocando illum, de quo praedixerat,« et species quarti similis Filio Dei?» Non utique. Nam idem, qui natura est Filius Dei, officio factus est nobis Angelus Domini, Angelus magni consilii.« Contemplabantur, inquit, viros istos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et saraballa eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.» Haec omnia de martyribus nostris, de testibus Christi Filii Dei veraciter praedicemus, quia quandiu incorrupta atque invicta perstitit in illis fides Christi, nulla fuit in eos potestas poenarum aut mortis, nihil eis nocitum est, et quamlibet visi sunt oculis insipientium mori, non sunt mortui; nam Deo suo vivunt, qui dixit:« Et capillus de capite vestro non peribit.»« Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago,» ait Nabuchodonosor, idem ipse, qui in ignem miserat illos,« quia misit angelum suum, et eruit servos suos,»--« A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua quaecunque locuta fuerit blasphemram contra Deum Sidrach, Misach et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur.» Ecce hodie sic dicit, sic praedicat ipsum Romanum imperium, quod Christi martyres interfecit. Mirabilis vere et in malis Deus, quibus sic utiliter novit in bono uti. Iste malus sibi et inutilis, ecce, quam bona quam utilia toti mundo praesagia cecinit, et de eodem quidem foramine dulcem pariter et amaram, dulcem, inquam, nobis, et amaram sibi aquam emisit, paulo ante cadens in faciem suam, et adorans Deum Danielis, dicensque: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, etc., quasi pocula fundens dulcedinis, postmodum dicens cultoribus ejusdem Dei et Domini, amara haec.« Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea?» Nunc autem iterum dulcia.« A me ergo positum est hoc decretum,» etc. In qua dulcedine itidem perseveraturus non erat. Typum quippe, ut jam dictum est, praeferebat regni hujus mundi, quod unum idemque per alias quidem regalis fastigii personas, dulcia praeconia, per alias autem amaras ructare habebat blasphemias contra majestatem regni Dei. Proinde sequamur ordinem, visuri quali tandem imagine perficienda signetur hic victoria ejusdem regni Dei.
13.1.8.1
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT VIII. 585 Quod Nabuchodonosor ex hominibus ejectus est, et fenum ut bos comedit, et quod in hoc praefiguratum sit quod Apostolus ait: « Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi per Evangelium Christi, » et de victoria regni Dei, cujus potestatem ille recepto sensu confessus est.
13.1.8.1
« Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo. Somnium vidi quod perterruit me, et cogitationes meae in stratu meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Et per me positum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi,» etc. Ecce tertio victa est, congrediens cum fortitudine Dei, superba infirmitas hominis regis. Dixit enim, imo respondit, videlicet ad interpretationem somnii quam audierat contra se, arbor magna et fortis succidenda ramis praecisis, et excussis denudanda foliis. Respondit, inquam, et ait:
13.1.8.2
« Nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi domum regni in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei?» Tanquam diceret: Et quis ille vigil et sanctus, cujus ad imperium sive clamorem, sic et sic ab hominibus ejici possim, ego robustus et fortis, ego gloriosus et decorus aedificator magnae Babylonis? Itaque semel et iterum victus jamdudum et inglorius confessor victoriae coelestis haec dicendo, tertiam jam vice cervicem erexit. Sed enim continuo durum nimis esse persentit, contra stimulum calcitrare, bos petulcus et indomabilis.« Cum enim adhuc esset sermo in ore regis, inquit Scriptura, vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum transit a te,» etc. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor. Ex hominibus ejectus est et fenum ut bos comedit.» Hoc igitur quaerimus quam et ista res partem significet victoriae, regis Dei victoriae regni Christi Filii Dei, statimque illud occurrit quod Apostolus dicit.« Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?.» Item:« Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.» Pulchram nimirum et propriam reprobandae sapientiae hujus mundi imaginem, tanta tam magni, tamque superbi regis, dementatio praetulit in eo maxime quod fenum ut bos comedit. Nam et de illo ingente stulto, cujus iste typus est ad beatum Job Dominus dicit:« Ecce Behemoth quem feci tibi, fenum quasi bos comedit.» Quidnam est fenum bovis hujus pabulum, nisi multitudo carnalium, mane virentium, cito florentium, et cito nihilominus flore perdito arescentium?« Omnis enim caro ut fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Ortus est sol, et exsiccatum est fenum, et flos ejus decidit.» Ergo descendente sancto et vigil ad clamorem ejus, ex hominibus ejectus Nabuchodonosor, fenum ut bos comedit, quia descendente in hunc mundum virtute et sapientia Dei Christo, ad praedicationem ejus stulta facta est sapientia hujus mundi, sapientia principum hujus saeculi, et ejecta ex hominibus divinam rationem recipientibus, solummodo fenum, id est homines superfluos, et super numerum pullulantes ex carnis vitio devorare potuit. Sed sequitur post haec:
13.1.8.3
« Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos ad coelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi,» etc. Num ergo consequens est, ut existimaverunt nonnulli, quos cum sapientes se esse putarent, vere stultos Ecclesia Dei comprobavit, quod Behemoth ille jam dictus os suum brutumque pectus resipiscendo vel poenitendo aperire debeat in laudes et benedictiones Altissimi? Non utique. Paratus est enim illi et angelis ejus ignis aeternus, sicut habet veritas Evangelii. Potest autem longe sanius intelligi, salva, et permanente eadem veritate Christi, quod magna pars corporis ejus, id est multi sapientium saeculi, quales stultos fecit sapientia Dei, resipuerunt et quotidie resipiscunt usque in finem saeculi, juxta quod et de eodem Behemoth ad supradictum beatum Job Dominus per alias similitudines dicit:« Concident eum amici, et divident illum negotiatores( Job XL).» Et continuo:« Nunquid implebis, ait, sagenam pelle ejus, aut gurgustium piscium capite ejus?» Subauditur enim, ut ego, qui vocans piscatores homines, et faciens eos fieri piscatores hominum, sagenam meam primum pelle ejus impleo, extremos atque infinitos colligendo, et postmodum prudentes mihi adversarios subdendo, quasi gurgustium piscium capite ejus impleo. Haec pro intentione nostra dixisse sit satis, videlicet ut in isto Babylonis rege tertia vice jam victo significatam intelligeremus perfectam victoriam regis coeli confitente ipso, cum jam tertia confessione dicit:« Quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem, et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum redacti sunt.»
13.1.9
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT IX. De eversione Babylonis quae facta est a Medis et Persis, quomodo per illam significetur futura in die judicii destructio totius civitatis diaboli.
13.1.9
Futurum autem est ut tota destruatur civitas diaboli, et sub coelo pereat, quae civitati Dei viventis ab initio adversata est, et usque in finem saeculi adversari non desinit. Sequitur ergo pulchro satis, quia mystico ordine illa quae a Medis et Persis facta est eversio Babylonis ejus, quae cum rege suo Hierusalem illam destruit terrenam, in qua invoca tum est nomen Dei viventis, et populum ejus captivavit.« Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille, et unusquisque secundum suam aetatem bibebat,» etc. Ibi maxime propositi vel intentionis nostrae figimus oculum, ubi« apparuerunt, inquit, digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae, et rex respiciebat articulos manus scribentis. Tunc regis facies commutata est, et cogitationes ejus perturbabant eum, et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.» Quid enim manus illa innuit? Nimirum qui per lapidem de monte sine manibus in primo, qui proprio nomine suo in secundo, quique nomine vigilis et sancti in tertio, idem ipse Filius Dei Christus per manum scribentem designatur capitulo quarto. Manus enim, id est dextera Patris, semetipsam exercet ad judicandam impietatem Babylonis spiritualis, ad destruendum inimicum sibi regnum mundi, scribens imo scripta jam dudum habens, quaecunque mala Babylon ista sanctis ejus intulit. Et notandum quod in medio convivii manus in illa nocte apparuit, et jam temulentorum regis et optimatum ejus securitatem visione horribili fortiter conterruit. Sic enim repentina et improvisa dies illa securis, et contemptoribus Dei, superveniet ipso attestante cum dicit:« Et sicut factum est 586 in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes.» Igitur cum Balthasar rex grande convivium fecisset, et unusquisque secundum suam biberet aetatem, cum biberet ipse, et optimates ejus, uxores et concubinae ejus, cum biberent vinum et laudaverunt deos suos, aureos et argenteos, aereos, ferreos, ligneosque, et lapideos, in eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis, scribentis, inquam, peccatum, judiciumque et iram secundum peccata superbiae Babylonis, quia secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur, et Babylon civitas diaboli, civitas confusionis, sanguine sanctorum ebria meretrix, eadem ejus revelatione indicabitur. Et illius quidem Babylonis regnum numeratum atque completum, appensum in statera, atque divisum, datum est hominibus Medis et Persis, hujus autem Babylonis regnum nihilominus per homicidia singula, caeteraque scelera dinumeratum, atque in statera justa appensum, ac terribili sententia divisum, dabitur non hominibus, sed daemonibus, non Medis aut Persis, sed malignis spiritibus; non Dario, sed diabolo et angelis ejus. Hoc praevidens Isaias, dicit:« Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra.» Non est solium filiae Chaldaeorum, id est fortium, scilicet malignorum spirituum, quorum recte dicitur filia, quia ferocem illorum superbiam est imitata. Ac deinceps:« Et nunc audi haec, delicata et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego sum, et praeter me non est amplius. Non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. Venient tibi haec duo subito in die una, sterilitas, et viduitas, etc. In Apocalypsi quoque ipse qui hic per manum scribentem figuratus est, ipse, inquam, angelus qui descendit de coelo habens potestatem magnam, cujus a gloria terra illuminata est, exclamat in forti voce, dicens:« Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, quia de ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt.»
13.1.10
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT X. De occiso Balthasar, et dato regno ejus Medis et Persis, quomodo per illam invidiam quam pertulit Daniel, major illi gloria creverit.
13.1.10
« Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeus, et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.» Hoc modo impleta est veritas vaticinii, quo dudum regi Nabuchodonosor ita praedixit:« Tu ergo es caput aureum, et post te consurget regnum aliud minus te.» Illo vaticinio jam futuri regni, benevolentiam captivis spiritus gratiae propheticae comparavit, amplius autem isto quo nuperrime, id est eadem nocte dixit,« divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis.» His praeeuntibus prophetalis praeconii meritis, Daniel in consolationem captivorum novo imperio charus acceptusque esse potuit. Hoc subsequens protinus sermo evidenter ostendit.« Placuit, inquit, Dario, et constituit supra regnum satrapas centum viginti, et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.» Verum quo regi sapienti complacuit, eodem splendore suo vir splendidus satrapas exussit. Omnes in invidiam sui virtus emerita concitavit.« Quaerebant, inquit, occasionem, ut invenirent Danieli ex latere regis, nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non invenirentur in eo,» etc. Plana cunctis et patente rei admirabilis historia litterali, Christi Domini et regis, in isto quoque praecone ejus speculamur gloriam, ut dignum est. Nam passus quidem invidiam est propter temporalem terrenorum principum gratiam gloriosam, sed ad gloriam eamdem pervenerat propter veri Dei gloriam per acceptam spiritus prophetici gratiam. Ergo passionis Christi veritatem, victoriae Christi figuram in passione hujus contemplemur, in victoria hujus praedicemus.
13.1.11
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XI. Quomodo in eo quod in lacum missus est per invidiam principum, et illaesus fuit, passionem et victoriam Christi, quem per invidiam occiderunt Judaei, significarit.
13.1.11
« Principes et satrapae quaerebant occasionem, ut invenirent Danieli ex latere regis.» Daniel cujus hoc ipsum nomen interpretatur judicium Dei, typum hoc loco praefert Christi Filii Dei, cujus nimirum est judicium Dei, quia Pater illi judicium omne dedit. Quis nesciat quod saepe nimium occasionem illi quaesierunt principes, sacerdotes et seniores Judaeorum, ut invenirent illi ex latere regis? Regem quippe habebant Caesarem, et ad invidiam illius dicebant:« Non habemus regem nisi Caesarem.» Quaerebant, inquam, occasionem illi ex latere regis, si quo modo dicere possent, regem se fecit, prohibuit censum dari Caesari. Sed, nullam, inquit, causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.» Vere fidelis erat et verax, et justitia pugnabat atque judicabat. Dicebat enim:« Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.» Attamen praevaluerunt, sententiamque extorserunt principes isti ab invito rege suo, ut mitteretur Daniel in lacum leonum. Ex hoc idcirco propter illam occasionem, quia Daniel orabat Deum suum, quia non attendebat calumniosum quod erat subreptum regi Persarum atque Medorum decretum, quia cum redderet quae erant regis regi, nihilominus Deo curabat reddere quae erant Dei. Sic plane principes sacerdotum persuasis turbis tumultuosa vociferatione, Romanis legibus damnationem Domini nostri Jesu Christi extorserunt, non quod omnino excusabilem fuisse illum arbitremur Romani imperii ministrum praesidem Pilatum, tanquam vere contra voluntatem suam coactus fuerit, quem potius cogi voluisse non dubitamus, ut nullam ipse post hac pro injuste damnato homine criminationem pateretur. Verum quocunque ministro, qualicunque serviente animo, Romani potestatem imperii quo voluerunt inflixerunt, et innocentem Christum Dei Filium miserunt in lacum leonum, id est interemerunt, ut descenderet in infernum.« Sed Deus meus, inquit, misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo justitia inventa est in me.» Imo huic salvavit brachium suum, quemadmodum dicit:« Et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.» Adeo salvavit illi brachium suum, concludens ora leonum spiritualium, ut suscitaret« eum a mortuis, solutis 587 doloribus inferni, justa quod impossibile erat teneri illum ab eo.» Hoc autem rex vehementer gavisus est: Quandoque enim audivit, audivit hoc, inquam, patienter Romanum imperium, et advertit prudenter quod Deus Jesum a mortuis suscitasset, et imperatoribus ipsis credentibus Romanus orbis vehementer gavisus est.« Et precepit, inquit, Danielem educi de lacu.» Mutavit leges, convertit edicta Romani imperii majestas, et eum qui cum descendentibus in lacum aestimatus fuerat Dominum Jesum Christum praedicari praecepit, quod de lacu mortis esset eductus, quod resurrexisset Deus et homo semel mortuus, jam ultra in aeternum immortalis Christus, hoc praesenti edicto satis evidenter praesignatur.« Pax, inquit Darius, vobis multiplicetur. A me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremiscant et paveant Deum Danielis. Ipse enim est Deus vivens et aeternus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum.» Qui accusaverunt Danielem, ipsi in lacum leonum missi, repente consumpti sunt, quia revera qui Christum in morte concluserunt, et vitam ejus in lacum mortis deduxerunt, ipsi pro hoc in mortem devenerunt, ipsi ad inferos descenderunt, completo Psalmistae vaticinio dicentis:« Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.» Item:« Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit.»
13.1.12
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XII. De pugna quatuor ventorum coeli, et de eo quod Antiquus dierum sedit, et quod Filius hominis venit in nubibus coeli, et de judicio mundi.
13.1.12
.« Anno primo Balthasar regis Babylonis, Daniel somnium vidit. Visio autem capitis ejus in cubili suo, et somnium scribens brevi sermone comprehendit, summatimque perstringens, ait: Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.» Magnum et evidens hac visione Christi Filii Dei ejusdemque filii hominis testimonium, magnum et amplum hujusce revelationis spectaculum, quo libentius nihil aspiciant simplices oculi credentium, nihil dulcius audiant benevolae aures diligentium Deum Patrem antiquissimum, et Dei Patris Filium, hominem quidem novum, sed Deum nihilominus antiquum.« Quatuor, inquit, venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes ascendebant.» Quid bestiae significaverint, unus de assistentibus satis exposuit.« Haec, inquit, bestiae magnae quatuor, quatuor regna consurgent de terra.» Sed quare venti, et quare bestiae? Nimirum venti propter vanitatem, bestiae propter ferocitatem.« Vanitas vanitatum, inquit Ecclesiastes, et omnia vanitas.» Mare magnum est hoc saeculum. Quatuor venti ergo coeli in hoc mari magno pugnaverunt, quia quatuor regna saeculi hujus, status sui brevitatem non considerantes, in vanum flaverunt, regnum Babyloniorum propter superbiam et luxuriam, alas habenti, leaenae assimilatum, regnum Persarum et Mederum urso propter ferocitatem, regnum Graecorum pardo propter levem sectarum varietatem, regnum Romanorum terribili atque mirabili bestiae dentes ferreos habenti propter insuperabilem fortitudinem comparatum. Quid aliud haec regna bestialia, quam venti fuerunt? Venti, inquam, et venti coeli fuerunt, non tamen coelum possederunt, quod per superbiam contingere se putaverunt, sed ne mare quidem diu tenere potuerunt, quod ad horam turbaverunt atque pertransierunt. Illis ergo cum ventosa vanitate sua praeterlapsis.« Aspiciebam, inquit, donec throni positi sint, et Antiquus dierum sedit.» Nimirum haec erat dulcis imago regni Dei, quod exspectabat, ut superius jam dictum est, is ipse qui haec vidit, civis coeli, peregrinus hujus saeculi, captivus illius Babylonis, unde et ardentior erat desiderator regni Dei, ita ut vir desideriorum mereretur vocari, et pro consolatione animae suae tantas tamque mirificas videre visiones ejusdem regni Dei. Quid enim dulcius, quid ad consolationem commodius, ut videret, optare, inquam, potuit? Antiquus, ait, dierum, sedit. At ille olim in genere humano sedem non habebat, quia per praevaricationem primi hominis, regnum peccati et mortis in hunc mundum introierat. Ergo sedit, id est contra regni sui persuasorem diabolum judicium constituit. Sequitur enim:« Judicium sedit, et libri aperti sunt.» Hoc quidem de judicio futuro intelligitur, quia de ultimo regni diabolici rege Antichristo sic praemissum est:« Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus, et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.» Sed subinde sequitur:« Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnis populus tribus ac linguae ipsi servient.» Hoc primo certe in adventu factum esse, certum tenet Christiana fides. Filius hominis jam usque ad Antiquum dierum pervenit, jam in conspectu ejus obtulimus eum, quicunque propter peccata nostra oblatum esse credimus, et confitemur eum, et quotidie in sancto altari oblationis ejus sacrum celebramus mysterium. Jam dedit ei potestatem, et honorem et regnum. Jam enim propter passionem mortis, gloria et honore coronavit eum, et constituit eum super opera manuum suarum. Nam hoc est quod, cum surrexisset a mortuis, dicebat:« Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.» Et tunc omnes populi, tribus, et linguae ipsi serviunt, baptizati in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, secundum ejus imperium. Quid enim si qui adhuc servituti ejus contradicunt? Profecto servitutem debent, et ab ipso poenam recipient, propter servilem suum timorem, propter suam cervicosam rebellionem:« Sede, inquit, a dexteris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Et subinde:« Dominare in medio inimicorum tuorum.» Igitur quod dictum est:« Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit,» itemque« judicium sedit, et libri aperti sunt,» majestatem quidem personat judicii futuri, et adventus secundi. Verumtamen ita ut primi quoque adventus nonnulla consideratio sit, quo idem judicium coepit agi, testante ipso Judice, cum dicit:« Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Proinde ad laudem Dei, ad gloriam regni Dei, quod nunc intra nos est, referre libet haec ad primum adventum Christi Filii Dei, ut videlicet primo adventu coeptum fateamur, quod in secundo consummandum est.
13.1.13
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XIII. 588 Quid sint throni positi, quis thronus ejus, flamma ignis et rotae ejus, ignis accensus, quid fluvius igneus egrediens a facie ejus, quid judicium sedens.
13.1.13
« Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit.» Aspiciebam, inquam, desiderans atque suspirans desiderio, atque suspirio, quod erat commune omnium justorum, non ignorantium se a regno Dei excidisse in Adam, et exspectantium ut in nobis recuperaret ipse regni sui gloriam. Quod et ita factum est.« Throni positi sunt et Antiquus dierum sedit.» Thronus unus et plures throni, una Ecclesia est et plures sancti, quorum in cordibus ille Antiquus dierum sedit, Deus quippe recens in illis non fuit. Thronus ejus Abraham, thronus ejus David, thronus ejus singuli sancti, quorum in cordibus ille per fidem sedit, thronis eisdem positis, id est longa exspectatione in occursum regni ejus praeparatis. Qualis ille sedit?« Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli capitis ejus, quasi lana munda.» Gloriosa haec regni ejus insignia sunt. Nix quippe remissionem peccatorum, lana nuditatis nostrae operimentum significat. Inde Psalmista:« Lavabis me, et super nivem dealbabor.» Item:« Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.»--« Thronus ejus flamma ignis, rotae ejus ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus.» Licet ignis irae et flamma hic intelligi possit vindictae futurae, tamen, quoniam fluvius igneus dulciori dignior est adhuc intellectu, maxime quia sic dictum est, egrediebatur a facie ejus. Quid enim non dulce, non amabile egreditur aut procedit a facie ejus? Ergo fluvius igneus non injuria, non coacta sententia, dicimus quod ipse sit Spiritus sanctus, de quo Psalmista:« Fluminis, inquit, impetus laetificat civitatem Dei.» Et in Isaia idem Spiritus sanctus:« Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium.» Hic sine dubio fluvius egrediebatur a facie ejus, unde procedens dicitur hic Spiritus sanctus. Igneus autem est et rapidus, quia mentes igneas reddit, et linguas disertas, atque vividas efficit, quod et testatus est, et ab effectu comprobavit, quando super discipulos apparuit tanquam ignis, et coeperunt loqui variis linguis. Linguis rapidis, ita ut silentium illis nulla posset indicere potestas saeculi. Extunc thronus ejus, id est Ecclesia ejus flamma ignis, et rotae Evangeliorum ejus ignis accensus.« Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.» Hoc et de angelicis spiritibus recte valet intelligi, quorum infinita nobis millia ministrant, vel assistunt ei. Verum, quia de genere humano negotium est, cujus sibi millia Deus in regnum dignatione sua acquisivit, sic juvat continuari. Fluvio igneo rapidoque egrediente a facie ejus,« millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei,» id est, dato Spiritu sancto, qui ab ipso procedit, innumerabiles homines, qui prius non erant ejus, per aquam et per eumdem renati spiritum distributis ordinibus servire coeperunt majestati ejus, alii per activam ministrantes ei, alii per contemplativam vitam assistentes ei. Plures autem in activa ministrant, pauciores in contemplativa assistunt ei. Bene ergo indefinita quantitate dictum est,« millia millium ministrabant ei,» definita vero,« et decies millies centena millia assistebant ei, judicium sedit, et libri aperti sunt.» Hoc utriusque judicii quasi confinium est, id est recta utrumque judicium significatione contingit. Etenim judicium jam sedit, sicut praedictum est, ut princeps hujus mundi ejiceretur foras, sedebit adhuc, ut idem princeps cum angelis suis, idem, inquam, tanquam caput cum omni corpore suo meritas recipiat poenas. Unde sequitur:« Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur. Et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset igni ad comburendum,» etc. Item,« libri jam aperti sunt,» aperiente Agno librum magnum, septem sigillis signatum, aperiente illo discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Aperti, inquam, sunt libri per primum judicium, ita tamen, ut qui non videbant viderent, et qui videbant caeci fierent, aperiendi autem sunt libri, libri conscientiarum, ut judicentur singuli ex his quae ibi scripta sunt.
13.1.14
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XIV. De veniente Filio hominis, quomodo usque ad Antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem et honorem et regnum.
13.1.14
Manifeste quidem hactenus conscriptum est judicium divinum, sed non dictum est qualem per manum sive personam sit agitandum. Non enim judicabit per semetipsum ille Antiquus dierum, quia Pater non judicat quemquam. Et si throni huic positi sunt, non consequitur, ut sedeat ad judicandum, ut cum vestimento niveo sive candido et capite cano ad proferendam sententiam visibiliter atque localiter sessurus exspectetur iste Antiquus dierum. Itaque nondum dictum est quae vel qualis factura sit judicium persona. Sed quid sequitur:« Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient. Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.» Igitur quod in Evangelio suo praedicat ipse Filius hominis, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, haec prophetica visio lucido satis defendit testimonio. Quae autem causa vel ratio est, ut judicium faciat hic potius Filius hominis quam Pater, nisi quia Filius hominis est? Sic et ipse, cum dixisset:« Et potestatem dedit ei judicium facere,» continuo quasi quaereres quo jure, quo ordine justitiae Filius judicet magis quam Pater:« Quia, inquit, Filius hominis est.» Ac si diceret: Quia persona Filii sese operosius impendit ad reparationem mundi, intantum ut fieret Filius hominis, sola quippe haec persona incarnata et passa est pro salute mundi, recte ergo potestatem habet judicium faciendi, ut sola judicet persona, quae sola redemit, id est ut in judicio sola spectetur persona Filii, secundum formam visibilem, formam servi, in qua semetipsam sola exinanivit. Quoniam ad alia properamus, et haec caeteraque a Patribus doctissimis pertractata sunt, jam ad septimum prophetae hujus accedamus praeconium, quo regni Dei quod exspectabat edicere meruit, tempus quoque praefinitum.
13.1.15
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XV. 589 Quomodo supputentur septuaginta hebdomades, de quibus dicitur ad prophetam: « Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum ut consummetur praevaricatio, » etc., « et ungatur Sanctus sanctorum. »
13.1.15
« In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum, cum, inquit Daniel, loquerer et orarem et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei, at me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini, et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo, ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es. Tu autem animadverte sermonem, et intellige visionem: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt, et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum.» Esdra narrante didicimus quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxersis, vigesimo anno regni ejus, mense Nisan impetraverit ab eo restaurari muros Hierusalem, templo multo ante permittente constructo, ipsumque opus, ut dictum est, in angustia temporis perfecerit adeo, scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti, una manu pugnasse, alia murum recuperasse narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem hebdomades septuaginta computa, hoc est, annos duodenorum mensium lunarium, CCCCXC, qui sunt anni solares CCCCLXXV. Siquidem Persae a praefato vigesimo anno regis Artaxersis usque ad mortem Darii, regnaverunt anni CXVI et hinc Macedones usque ad interitum Cleopatrae annis trecentis. Inde Romani usque ad septimum decimum. Tiberii Caesaris annum monarchiam tenuerunt annis quinquaginta novem, qui sunt simul, ut diximus, anni CCCCLXXV, et continentur circulis decemnovennalibus XXV dies novies enim viceni et quini fiunt CCCCLXXV. Et quia singulis circulis embolismi septem accrescunt, multiplica viginti quinque per septem CLXXV qui sunt embolismi menses CCCCLXXV annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares facere possint, partire centum septuaginta quinque per duodecim. Duodecies deni et quaterni, CLXVIII. Quatuordecim ergo annos faciunt et remanent menses septem. Hos junge ad supra scriptos CCCCLXXV, ut fiunt simul CCCCLXXXIX. Adde et menses superfluos septem, partemque octavi decimi anni imperii Tiberii Caesaris quo Dominus passus est, et invenies a tempore praefinito ad ejus usque passionem, hebdomades septuaginta abbreviatas, hoc est, annos lunares CCCCXC. Ad ejus vero baptismum quando unctus est Sanctus sanctorum descendente super cum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomades septem et sexaginta duas fuisse completas, sed et partem jam septuagesimae hebdomadis inchoatam.« Et post hebdomades, inquit, septuaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est.» Non statim post sexaginta duas hebdomades, sed in fine septuagesimae occisus est Christus, quam ideo quantum conjicere possumus, segregavit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus est, a populo perfido, non modo in passione, verum continue ex quo a Joanne praedicari coepit, negatus est. Quod autem sequitur:« Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.» Non ad septuaginta hebdomades pertinet. Praedictum enim fuerat, quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent. Sed Scriptura praedicto adventu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet, esset eventurum ostendit. Ducem enim venturum, Titum dicit, qui quadragesimo anno Dominicae passionis ita cum populo Romano civitatem et sanctuarium dissipabit, ut non remaneret lapis super lapidem. Verum his per anticipationem praelibatis mox ad exponendum hebdomadae quam omiserat rediit eventum.« Confirmabit autem pactum multis hebdomas una.» Hoc est ipsa novissima, in qua vel Joannes Baptista, vel Dominus et apostoli praedicando multos ad fidem converterunt.« Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium.» Dimidium hebdomadis hujus septuagesimae quintus decimus annus Tiberii Caesaris erat, quando inchoato Christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere, coepit. Item quod sequitur:« Et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio» ad sequentia tempora respicit.
13.1.16
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XVI. De oratione Danielis, quomodo secundum illam responsum ei sit, cum videatur orasse pro solvenda illa quae tunc fuit captivitate Babylonica, et quasi econtrario major enuntietur ei futura Judaeorum vastitas.
13.1.16
Hujus prophetiae veritatem et historia veterum et nostrorum hodieque temporum testatur eventus. Verum si solam litteram spectes, nunquid hujuscemodi responsa Danielis oratio flagitabat? Dixerat enim:« Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Hierusalem septuaginta anni.» Ac deinde orans:« Avertatur, inquit, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Hierusalem et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Nunc autem exaudi, Domine Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus, et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est. Propter temetipsum inclina Deus meus aurem tuam, et audi, aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum.» Ita si solam litteram spectes, nihil invenis praeter illam septuaginta annorum Babylonicam captivitatem, nihil praeter civitatis et templi manufacti cineres quod deploret aut recuperari desideret. Verum si ita erat, si hoc tantum in votis habebat, nunquid opportunam pro re consolationem accepit? Nonne potius contraria votis 590 audivit? Non enim dictum est illi, aedificabitur Hierusalem, et templum renovabitur, atque omnis cultus caeremoniarum, sed quod his valde contrarium est,« occidetur, inquit, Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas et post finem belli statuta desolatio, et deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.» Igitur cum dicit:« Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Hierusalem septuaginta anni,» vigilanti lectori illud se spiritu prophetico intellexisse insinuat, quod hodie revelata facie videt Christi Ecclesia, scilicet captivitatem illam, unius populi Judaici fuisse imaginem alterius magnae captivitatis, quae uno peccante Adam, universo generi humano accidit, et illos septuaginta captivitatis annos, tempus omne significasse, quo populus Dei peregrinatur in hoc saeculo. Quid enim magnum erat intellexisse, quod palam omnibus verba sonabant Hieremiae prophetae? Ergo cum dicit orans: Exaudi, Domine Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus, et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est,» etc., cum, inquam, haec dicit, sub istis vocibus res majores intendit, et sic illam captivitatem solvi optat, ut pro majore sollicitus sit, leniter laturus illud majus templi vel civitatis excidium, defectum quoque hostiae et sacrificii, perpetuamque desolationem templi, abominabilis, dummodo fiat quod erat, necessarium, ut scilicet« consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et ungatur Sanctus sanctorum.»
13.1.17
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XVII. De septuaginta annis captivitatis, quando, teste Scriptura sacra, completi fuerint, et quomodo de illis Josephus sibimet contraria scripserit.
13.1.17
Porro cum captivitas illa Judaici populi, captivitatem significet peccati, quae universo, ut dictum est, generi humano accidit, consequenter ejusdem relaxatio captivitatis salvationem significat mundi, et ut secundum verba Scripturae hujus loquamur, typus fuit consummandae praevaricationis, finiendi peccati, delendae iniquitatis, adducendae justitiae sempiternae, implendae visionis et prophetiae, ungendi Sancti sanctorum, qui et ipse templum verum, templum non manufactum, rex et fundator civitatis, in qua dignaretur homo nasci. Itaque de ipsa captivitatis relaxatione, templique reaedificatione, pauca dicturi, juxta nostri tenorem propositi, dicamus primo juxta litteram de ipsis septuaginta annis.» Cum coeperint inquit Hieremias, impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, et reducam vos ad locum istum, ait Dominus.»« Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad implendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Hieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et transduxit vocem in universo regno suo, etiam per Scripturam dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum. Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Hierusalem, quae est in Judaea,» etc. Impedientibus autem Samaritis intermissum est opus usque ad annum Darii secundum. Illo anno septuagesimus captivitatis Hierusalem annus impletus est; ut vult Eusebius, testem adhibens Zachariam prophetam, apud quem secundo anno Darii loquitur Angelus: Domine, exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem, et urbium Juda, quibus iratus es?. Iste septuagesimus annus est. Item, quarto Darii anno, dicit idem propheta: Cum jejunaretis, et plangeretis post hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis mihi? Sexto Darii anno templi aedificatio completur, die tertia mensis Adar, qui est quadragesimus sextus annus, ex quo ejus fundamenta sub Cyro jacta sunt. Unde in Evangelio dicunt Judaei:« Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc.» Coeperunt autem aedificare anno secundo Darii, mense sexto, die vicesima quarta, et anno sexto, ut dictum est mense duodecimo, die tertia compleverunt. Ex quo apparet opus templi, et antea non parva ex parte peractum. Consentit hic Josephus in Antiquitatum libro, scribens templum et Hierusalem et omnem Judaeam septuaginta annis permansisse desolatam. Qui rursus numerando reges Babylonis, si tamen ipse sic scripsit, et non codex fallit mendosus, conferens annos ad eversa Hierusalem usque ad eversionem regni Chaldaeorum colligit. Scribit enim post Nabuchodonosor, qui teste Scriptura sacra, viginti quinque post eversam Hierusalem vixit annos, Evilmerodach filium ejus regnasse annis octodecim, post quem Egesar filium ejus XL et huic successisse Jasordach mensibus novem, atque hoc defuncto ad Balthasar qui Naboon nuncupatus est, transisse imperium, ejusque anno decimo septimo a Cyro et Dario regibus captam esse Babyloniam. Hic Darius Danielem prophetam assumens ad se. in Mediam duxit, et omni cum honore celebravit. Fiunt autem anni centum, superadditis mensibus novem, secundum Josephum, si tamen, ut dictum est, ipse sic scripsit, et non mendosus codex fallit. Tradunt Hebraei, ut beatus Hieronymus ait, hujuscemodi fabulam. Post septuagesimum annum, quo Hieremias captivitatem populi Judaeorum dixerat esse solvendam, de quo et Zacharias in principio voluminis sui loquitur, irritam putans Dei pollicitationem Balthasar, falsumque promissum, versus in gaudium fecit grande convivium insultans quodammodo spei Judaeorum et vasis templi Dei. Sed statim ultio consecuta est. Nunc ad incoepta redeamus.
13.1.18
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XVIII. De Cyro rege, quomodo secundum vaticinium Isaiae prophetae Christo assimilatus fuerit, maxime, quia populum Dei liberavit, et in patriam remiserit.
13.1.18
Juxta mysticos sensus Cyrus rex Dominum Salvatorem et nomine designat et factis. Hoc non ex nostra conjectura, sed ex manifestis Esaiae verbis dicimus, quibus ex persona Domini dicebat:« Assimilavi te, et non cognovisti me» Assimilavit namque eum Deus Filio suo, quamvis ipse Deum se assimilantem minime cognoverit. Sed dicis: In quo eum assimilavit? Primum in eo quod Christum suum illum cognominare dignatus est, ita dicendo:« Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes,» etc. Deinde quod eum Cyrum, quod interpretatur haeres, multo antequam nasceretur, vocandum esse disposuit. Hoc enim 591 vocabulum recte congruit illi, cui dicit idem Deus Pater:« Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.» De quo et Apostolus ait:« Quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula.» De quo etiam in carne apparente inimici persequentes dicebant:« Hic est haeres. Venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas.» Assimilavit ergo Cyrum Dominus Deus unigenito suo, Deo et Domino nostro Jesu Christo, quia sicut ille, destructo Chaldaeorum regno, populum Dei liberavit, ac in patriam remisit, templumque quod erat incensum in Hierosolymis reaedificari praecepit, et hoc ipsum edictum etiam per litteras manifestare curavit, ut implerentur verba Hieremiae prophetae, quibus hoc futurum esse praedixerit, ita mediator Dei et hominum, destructo per orbem diaboli regno, electos suos, qui erant dispersi ab ejus tyrannide revocatos in suam congregat civitatem coelestem veram Hierusalem, id est pacis visionem, et hoc ipsum per litteras manifestat, sanctas videlicet in mundum universum mittendo Scripturas, quibus fidem sui nominis ac spem salutis, cunctis qui ad regnum suum pertinent, hoc est electis omnibus, praedicat. Nihilominus quod in Scriptura sua dixit idem Cyrus:« Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli,» veraciter soli convenit majestati ejus, qui dixit:« Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.» Caeterum minus verum videtur sonare quod ille omnia sibi regna terrae a Deo tradita dicit, nisi forte intelligendum quod, eo tempore quo haec scripsit, nullum sui regnum adversarium habuerit, vel certe victo, destructo atque exhausto tam robusto, tamque antiquo Chaldaeorum imperio, nullum suo regno in toto orbe resistere posse crediderit. Credendum est autem maxime, ex illa Esaiae prophetia, hunc Cyrum regem dilexisse filios Israel, eosque de captivitate exemptos domum remisisse, ac templum reaedificare jussisse Domini Dei eorum. Audierat quippe tam Esaiam quam Hieremiam prophetam eorum per Spiritum Dei de regno suo et Babyloniorum destructione fuisse praelocutum. Nam et spiritualiter ipsum genus expugnationis quo Babyloniam cepit expresserant iidem prophetae. Quorum Esaias:« Qui dico, inquit, profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam.» Porro Hieremias:« Murus, inquit, Babylonis ille latissimus suffossione suffoditur, et portae ejus excelsae igni comburentur.» Narrant enim historiae quia, diviso atque exinanito per plurimos rivos flumine Euphrate qui per medium Babylonis influebat, per arefactum ac desolatum ejus profundum urbem hostis intraverit. Non ignoramus quae de hac civitatis vel templi aedificatione in libro continentur Esdrae et Neemiae, cuncta spiritualibus plena mysteriis esse, sed nos propositi itineris longitudine devocamur, ne diu multum locis singulis immoremur. Pauca ergo contingemus secundum praeconia Aggaei et Zachariae prophetarum, qui illo tempore magno spiritu prophetaverunt. Magni quippe spiritus isti prophetae fuerunt, ut adversus tanti regis edictum, et Samaritanos gentesque cunctas per circuitum aedificationem templi Domini impedientes, juberent templum extrui, sicut scriptum est. Itaque exemplum edicti regis Artaxerxis lectum est coram Reum Beeltheem et Samsai scriba et consiliariis eorum, et abierunt festini in Hierusalem ad Judaeos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.« Tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum Darii regis Persarum. Prophetaverunt autem Aggaeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos qui erant in Judaea et Hierusalem, in nomine Dei Israel. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedech, et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos.»
13.1.19
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XIX. De prophetia Aggaei prophetae, qui tempore illo quo cum reaedificaretur templum gloriam spiritualis domus Domini prophetaverit, et desideratum cunctis gentibus venturum praenuntiaverit.
13.1.19
Primus eorum Aggaeus dicit:« Et tunc, confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare Jesu filii Josedech sacerdos magne, et confortare omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum, et facite( quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum) verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus erit in medio vestrum. Nolite timere, quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum, et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et Desideratus veniet cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae, plus quam primae, dicit Dominus exercituum, et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.» Vel hoc solum quod dixit,« et veniet Desideratus cunctis gentibus,» auditorem percellere potest, ut dormitantes oculos aperiat, atque de terra in coelum sublevet, nec putet de domo illa inanimata et lapidea dictum,« et implebo domum istam gloria, et magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae.» Primo itaque sacramentum cerne Trinitatis.« Ego, inquit, sum vobiscum, et Spiritus meus, et verbum in quo posui testamentum cum egrederemini de Aegypto.» Quod autem dicit,« in medio vestrum,» juxta illud sentiendum quod in Evangelio scriptum est:« Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, qui post me venit.» Haec ergo dicit Dominus exercituum ad vos, qui videtis domum priorem sic esse quasi non sit. Movi coelum, quando de coelo audita est vox mea:« Vos enim vidistis, quod de coelo locutus sim vobis.» Movi terram, quando priori populo tradidi testamentum meum, et in auditorio meo caligo, turbo tenebraeque cernebantur. Movi mare Rubrum, quando viam praebui populo transeunti. Movi aridam, scilicet vel Aegyptum, per plagas cultu Dei vacuans, vel solitudinem per quam quadraginta annis populus circuivit. Haec adhuc semel movebo. Tempore quippe passionis Dominicae fugiente sole, coelum motum est, et tenebrae factae sunt usque in horam nonam super omnem terram. Vere enim postquam venit ille Desideratus cunctis gentibus, motae sunt omnes gentes, et impleta est gloria domus Domini, et quando Dominus distat a servo, tanto domus ista melior est cui praeest Dominus, domo priore cui praefuit servus. Illustrior quippe fit Ecclesia, quam quondam fuerat Synagoga. Verumtamen propius adhuc inhaerere libet sensui quem supra tenere incoepimus. Diximus enim prioris domus descriptionem, id est Babylonicam captivitatem, et civitas Hierusalem destructa, et templum igne succensum est, typum universalis fuisse captivitatis, qua in Adam universitas captiva est generis humani, a rege Babylonis, a principe hujus mundi, a diabolo rege confusionis. Dicamus ergo, imo dicentem audiamus Dominum super hoc:« Magna 592 erit gloria domus istius novissimae plus quam primae.» Quod ut fiat,« veniet, inquit, Desideratus cunctis gentibus.» Nimirum ecce videmus, ecce credimus, et confitemur humanam naturam per hujus Desiderati adventum supra primae originis reparatam esse dignitatem. Si domus Domini, quaesumus nos, igne diabolicae confusionis exusta non fuisset in Adam, Deus Dei Filius nostram non suscepisset naturam, gloria et honore propter passionem mortis coronandam. Si Deus nostram, id est humanam non suscepisset naturam, eadem natura nostra supra dignitatem non ascendisset angelicam. Nunc autem tanto omnem caro nostra superexcessit creaturam ut sanctae Trinitatis confitentes gloriam, hominem, humanam in altitudine admirantes, suspiciamus naturam, Dei namque et hominis utramque in una Filii persona confitemur, et adoramus substantiam. Igitur« magna est gloria domus istius novissimae plus quam primae,» major quippe multo nunc est beatitudo congregationis nostrae, qui tanto duce, tam glorioso congregamur principe, quam si nunquam nos in primo parente confragrasset diabolicae flammae invidia. Juxta hunc sensum quo pertinuit dicere,» meum est argentum, et meum est aurum? Ad hoc ut respondeamus, quaerimus primo, quod argentum, quod vel quale Dei sit aurum? Hinc jam Psalmistam praedicantem audimus:« Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum.» Item:« Judicia Domini vera justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum, et lapidem pretiosum multum.» Ergo divitias suas exponere volens, quibus gloriosam faceret domum suam,« meum est, inquit, aurum, et meum est argentum,» dona sua significans, quae daturus erat hominibus, quemadmodum de eodem Desiderato Scriptura loquitur:« Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus( Psal. LXVII; Ephes. IV).» Et jam quidem venit iste Desideratus, sed primo adventu ejus non adeo commota sunt coelum et terra et mare et arida, neque apparuit adhuc, aut impleta est magna domus ejus gloria.« Nunc, inquit, Joannes, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Sed neque desideratus adhuc erat cunctis gentibus, quippe a quibus nesciebatur. Igitur quod praemiserat,« quoniam ego vobiscum sum, verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et Spiritus meus erit in medio vestrum.» quibus verbis, ut jam diximus, breviter expressum est sacramentum Trinitatis, ad primum spectat adventum hujus Desiderati, per quem factum est, ut spiritualiter egrederemur de terra Aegypti, baptizati in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Hoc animadverso, jam quaestione non indiget quod sequitur, quia veraciter« adhuc unum modicum est, et ego, inquit, commovebo coelum, et terram, et mare, et aridam,» illa videlicet commotione quae in Evangelio his verbis exprimitur:« Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur.» Itaque qui primo venit occultus, secundo adveniet adventu manifestus, motis coelo et terra, et mari, et arida, et motis cunctis gentibus, quemadmodum ibidem continuo dicitur:« Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.» Veniet, inquam, jam tunc Desideratus cunctis gentibus, id est fidelibus suis electis, et congregatis, ex omnibus gentibus. Tunc apparebit istius domus gloria quae hic promittitur, et de qua illic continuo sequitur:« His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.»
13.1.20
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XX. De prophetia Zachariae sub eodem tempore, quomodo dicat: « Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem, » etc., et quomodo pro Jesu Christo Deus Pater increpaverit Satan.
13.1.20
Post hunc, videlicet Aggaeum paulo junior, id est duobus mensibus tardius prophetare incipiens, Zacharias filius Barachiae secundum nomen suum memor Domini, et secundum nomen paternum benedictus Domini, dum et ipse cum Aggaeo, quod interpretatur festivitas magna spe et fide in Dominum civitatem Hierusalem exstrui persuadet, vel rege prohibente, vel gentibus, hoc modo memor est Domini Jesu sacerdotis magni.« Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei.« Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te, qui elegit Hierusalem,» etc. Quomodo Hebraei locum illum edisserant, non magni pendentes, quoniam omnis Judaeorum sensus caro est, qui soli litterae carnaliter inhaeret. Jesum hic proprio nomine designatum intelligimus, id est Salvatorem nostrum. Ipse est enim, quem, antequam veniret, multi justi et prophetae, quorum hic Zacharias unus est, videre desideraverunt, et non viderunt. Attamen aliqua sub imagine vidisse, imo praevidisse multum fuit. Ergo laetabundus hic dicit:« Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum,» videlicet prophetica ostensione, quomodo sanctis prophetis peccata sua vel populi lugentibus pro consolatione magna solitus est illum Deus ostendere. Non suffecerat dixisse sacerdotem, nisi addidisset magnum, quia videlicet non de pluribus sacerdotibus, qui morte prohibentur permanere, sed super omnes est sempiternum habens sacerdotium, eo quod manet in aeternum, ad quem dictum est:« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Stantem quoque dixit, id est stabili gradu consistentem, imo vultui Dei pro nobis assistentem, et paratum illi ad obediendum usque ad mortem coram angelo Domini, id est secundum beneplacitum verbi plena divinitate corporaliter in se inhabitantis, quod est Angelus magni consilii, non quod aliter et aliter sit, aut duas personas recipiamus in Filio, sed quod idem atque unus Christus Jesus, ut Deus susceptae humanitati imperet, atque ut homo divinitati Verbi sibimet uniti obtemperet.« Et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei,» subauditur, sed non praevaluit.« Venit enim, inquit, princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.» Eo usque venit et stetit, atque adversatus est ei, donec faceret eum interimi, sed hoc totum est a dextris ejus, id est ad profectum gloriae ejus. Nam propter hoc Deus, et Satan increpavit, et illum exaltavit, dando illi nomen, quod est super omne nomen. Increpavit, inquam, illum unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quapropter sic pulchre dictum est:« Et dixit Dominus ad Satan.» Dominus de Domino dixit, et utique pro Domino sacerdote magno dixit. Quid autem increpando Satan pro Domino Filio fecit Dominus Pater, Dominus Spiritus sanctus? Ejecit 593 illum foras, juxta illud:« Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Increpando quippe illum Dominus, qui elegit Hierusalem, per passionem Christi ejecit eum foras tanquam hostem, imo latronem de regno suo, tanquam adulterum de cubiculo suo. Hierusalem quippe intellectualis illa civitas Dei et sponsa est, quam Satan velut latro depraedatus fuerat, velut adulter in primo homine per serpentem commaculaverat.« Nunquid ait, non iste est torris erutus ex igne?» Tanquam diceret Satan: Quo jure Dominus me increpet? Quo jure foras ejiciat? Impurissime Satan, nunquid non iste ad quem venire, cui adversari ausus es, mortuus cum peccatum non fecisset, ad inferna descendit, et velut si torris eruatur ex igne, ita semetipsum excussit« solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat illum ab eo teneri?»
13.1.21
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXI. Quomodo Jesus indutus erat vestibus sordidis, non suis sordibus, sed alienis, et quomodo ablata sunt ab eo vestimenta sordida, et cidaris munda super caput ejus posita.
13.1.21
« Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. Qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum mutatoriis.» Quomodo hic Jesus erat indutus sordidis vestibus? Eo nimirum modo, juxta quem et alius propheta loquitur:« Et ascendit sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est ei species neque decor. Et vidimus eum, et non erat aspectus, et consideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum,» etc. Talis itaque, id est« sordidis indutus vestibus, stabat Jesus ante faciem angeli,» scilicet in agonia passionis, ubi angelum usitato vocabulo accipimus, nihil impedit, imo et magis placet, juxta veritatem Evangelii. Cum enim factus in agonia prolixius oraret, et fieret sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, quod erat sine dubio indutum est sordidis vestimentis infirmitatis apparuit illi angelus de coelo confortans eum. Nec mirum. Nam« minuisti eum, inquit Psalmista, paulo minus ab angelis,» videlicet in eo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Sed auferte, inquit, vestimenta sordida ab eo. Dixerat hoc angelus in persona Dei, subjungens etiam,« ponite cidarim mundam super caput ejus.» Dicamus autem nos quia jam factum est, quia per passionem mortis vestimenta sordida Jesus sacerdos magnus deposuit, id est conditionem mortalitatis exuit cum peccatis et iniquitatibus omnium nostrum, quas in se suscepit, resurgendo autem a mortuis indutus est mutatoriis, et posita est cidaris munda super caput ejus. Unde et cum Psalmista canimus:« Gloria et honore coronasti eum;» et cum Apostolo:« Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.»
13.1.22
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXII. De eo quod dicitur: « Ecce ego adducam servum meum orientem, » etc.
13.1.22
Caeterum et quotidie sordida magni Sacerdotis hujus vestimenta tolluntur, et ipse mutatoriis induitur, quotiescunque corporis ejus, quod est Ecclesia, peccata lavantur, superductis justitiae operibus, juxta hanc vero rationem, quod ille caput et Ecclesia corpus, ille, inquam, caput, et nos membra sumus, quod hactenus de hoc Sacerdote magno dicebatur, de capite intellexerimus, quae post haec dicuntur, de corpore intelligamus.« Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui qui tecum habitant coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adducam servum meum orientem, quia ecce lapis quem dedi coram Jesu, super lapidem unum septem oculi sunt.» Et post aliqua.« Et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus.»« Audi, inquit, Jesu sacerdos magne,» imo audi Ecclesia, corpus Jesu sacerdotis magni, genus regale et sacerdotale, et audiant amici, qui habitant coram te, id est apostoli et prophetae vere amici, parati videlicet propter te animas ponere, et idcirco habitantes coram te, ut pugnent moriendo, moriantur pro te pugnando, unde et viri portendentes, id est magnorum exemplorum auctores, vel magni futurorum praecones sunt.« Ecce enim ego adducam servum meum orientem,» id est Christum Filium meum, servum meum secundum susceptam servi formam orientem, id est Christum secundum sempiternae divinitatis lumen.« Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu, super lapidem unum septem oculi sunt.» Nimirum inde dixi orientem, quia septem oculis totum illuminat orbem. Nam ipse qui servus propter assumptam hominis naturam, ipse oriens propter septiformem divinitatis plenitudinem corporaliter in se habitantem, ipse lapis propter mysterii causam praesentem, id est propter civitatis vel templi coelestis aedificationem, cujus in typum civitas illa aedificari incipiebat, cum istam propheta videret visionem. Quae cum ita sint, perspicuum est cur deinde dicat,« et educet lapidem primarium.» Etenim nos quotquot superaedificamur, lapides vivi dicimur, hic autem non solum lapis vivus, sed lapis quoque dicitur primarius, ob causam hanc, quia septem oculis est perlucidus, et qui homo fieret ut nobis in fundamento supponeretur, idem in principio erat Deus. Sequitur autem:« Exaequabit gratiam gratiae ejus.» Nam ergo aequales illi erimus? Non utique, quia nos adoptivi, ipse autem naturalis Dei Filius. Nec sic dictum est, et exaequabit gratiam naturam ejus, sed« exaequabit gratiam gratiae ejus,» ut ex Israel credentes, et gentium populus aequalem gratiam, et par accipiant munus. Nam isti sunt parietes, quos in se uno conjungit hic lapis angularis, lapis primarius.
13.1.23
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXIII. De candelabro, de quo idem: « Ecce, inquit, candelabrum aureum totum, » etc., lucernae ejus super illud quod sit Christus, et quid sint duae olivae, una a dextris, et una a sinistris ejus.
13.1.23
« Et dixit ad me. Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem 594 lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis, quae erant super caput illius, et duae olivae super illud, una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.» Qui paulo ante per lapidem septem oculorum, ipse nunc per candelabrum figuratur aureum, totum septem lucernarum, scilicet Christus, qui septem spiritibus lucens, universam illuminat Ecclesiae suae domum. De isto candelabro plenius in Exodo diximus, ubi cum totidem lucernis suis a Domino per Moysen fieri imperatur. Idcirco nunc ad alia properantes, duas tantum olivas, quae sunt super illud,« una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus,» agnoscere cupimus. Has quippe alii Moysen et Eliam, qui cum Domino loquebantur in monte, id est legem et prophetas, passionem ejus concorditer praedicantes, alii legem et Evangelium interpretantur, ut in dextera Evangelium sit in sinistra lex. Ergo non longe quidem ab hoc sensu progredientes, manifestius tamen olivam utramque discernere cupimus, quibus hinc et inde stantibus tantum tamque lucidum candelabrum, sive candelabri lampas, rite condecoretur. Apostolus de isto candelabro, id est Christo ad Colossenses scribens, ita loquitur:« Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.» Quisquis haec de illo fideliter sentit, profecto olivam uberem stantem intuetur a dextris candelabri sive lampadis, quia veraciter propter bonitatem suam Deus Pater per Verbum suum bonum, haec omnia creavit. Sequitur Apostolus continuo et dicit:« Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit ipse in omnibus primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt.» Quisquis itidem haec de illo non ingrata fide sapit, nimirum olivam speciosam a sinistris prospicit, a sinistris, inquam, quia peracta sunt haec in adversitate tribulationis propter benevolentiam charitatis, qua Patri obediens miseriae nostrae condescendit. Coram tanto tantae claritatis candelabro quomodo subsisteret mons magnus, id est princeps tenebrarum? Increpatur ergo repentina invectione, ut transferat et mittat se in mare. Quis tu mons magne, coram Zorobabel in planum? Zorobabel quippe et ipse Christum significat, ducem magnum, ortum secundum carnem in hac Babylone: nam et ille sic dictus est, eo quod ortus fuisset in Babylone.
13.1.24
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXIV. Quod ait: « Exsulta satis, filia Sion, ecce rex tuus veniet tibi justus. »
13.1.24
« Exsulta satis, filia Sion, jubila, Hierusalem, ecce rex tuus veniet tibi justus et Salvator, ipse pauper et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae. Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Hierusalem, et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae. Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.» Quod Danieli ostensum est, post aurum et argentum, aes quoque et ferrum, itemque post quatuor bestias grandes ascendentes de mari, quae sunt quatuor regna mundi, ipsum post eadem regna superbi hujus saeculi, iste quoque praedicat regnum Dei, regnum humilitatis Christi. Supra namque dixerat:« Et conversus sum et levavi oculos meos et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium, et montes, montes aerei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et ni quadriga quarta equi varii fortes.» Denique haec erant illa quatuor regna mundi egredientia quasi de medio duorum montium, qui erant aerei, id est insuperabilia atque fortissima, et quae, ut putabatur, nulla possent vetustate consumi.« In quadriga prima equi rufi» erant cruenti et sanguinarii, et Babylonica captivitate et crudelitate terribiles.« In quadriga secunda equi nigri,» regnum Medorum atque Persarum, quod bigae sedens et egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Judaeorum tristi nuntio praeferebat.« In quadriga tertia equi albi» Macedones, sub quorum rege Antiocho Machabaeorum victoriam legimus.« In quadriga quarta equi varii fortes,» scimus enim Romanorum reges alios in gentem Judaeam esse clementes, ut Caium Caesarem Augustum, et Claudium, alios persecutores atque terribiles, ut Caium Caligulam, Neronem, Vespasianum, et Adrianum. Nunc autem annuntians regnum Dei cum dixisset:« Ecce rex tuus venit tibi justus et Salvator, continuo subjunxit:« Ipse pauper et ascendens super asinum, et super pullum filium asinae.» Tanquam diceret:« Hi in curribus, et hi in equis, hic autem in nomine Domini» benedictus venit nobis. Nam et cum, juxta litteralem hujus prophetiae sensum, sedens super pullum asinae ingrediens veniret in civitatem Hierusalem regnum accepturus, id est per passionem suam ad seipsum omnia tracturus, turbae conclamabant illi:« Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini,» benedictum regnum quod venit patris nostri David. Cujus regni effectus vel officium in quo sit, subdendo manifestat:« Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.» Quod ita intelligitur: In sanguine passionis tuae eos qui vincti in carcere tenebantur inferni, in quo non est ulla misericordia, tua clementia liberasti. Protinus ad ipsos gratulabundus per apostrophen dicit:« Convertemini ad munitiones vincti spei.» Et est sensus: Qui nunc vincti estis, qui solutionem vinculorum in Christi speratis adventu, convertemini ad munitionem, quam non aliam debemus accipere, nisi habitationem paradisi, in quam primus cum Domino latro ingressus est.
13.1.25
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXV. Quid sit domus David, et quae Hierusalem, de qua dicit: « Et effundam super domum David, » etc.
13.1.25
« Et effundam super domum David, et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum, et aspicient ad me quem confixerunt. Et plangent eum quasi unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.» Ac deinceps:« In illa die erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae.» Hic spiritus gratiae et hic fons domus David, ille spiritus et illa aqua est, de qua Scripturarum omnium sacrarum Salvator noster in Evangelio loquitur:« Amen, amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei.» 595 Porro Hierusalem, super quam effunditur hic spiritus, ipsa est menstruata, cujus in oblationem patens factus est iste fons domus David, id est latus lancea apertum est Filii Dei filii David, unde haec aqua lavacri salutaris, cum sacro fluxit sanguine nostrae redemptionis. Et ne solam illam quae de gentibus est Ecclesiam quis putet menstruatam debere intelligi propter idololatriae sordes, quibus polluta fuit, unus ex illis prioris populi electis Isaias propheta sanctus dicit:« Et facti sumus ut immundus nos omnes, quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae.» Igitur universa Ecclesia, a primo usque ad ultimum electum, ipsa est Hierusalem, adhuc eo tempore quando prophetae ista loquebantur, menstruata, id est peccati originalis sanguine polluta, non aliter Sancto sanctorum Deo civitas aut regnum futura, nisi effunderet Dominus super illam spiritum gratiae et precum, id est spiritum remissionis peccatorum, nisi in ablutionem ejus patens fieret fons domus David, id est nisi fuso de latere crucifixi Salvatoris sanguine cum aqua conditum fuisset baptismi salutare sacramentum. Et quidem prius est ad fontis visibile sacramentum accedere, et tunc demum accipere Spiritum in remissionem peccatorum, sed quia spiritum idem ablutionis ejusdem arbiter est, et tota de illo fontis visibilis utilitas pendet, recte prius dictum est,« effundam spiritum gratiae et precum,» et deinde« erit fons patens domus David.» Non ergo novum aliquid dixit ipse verus David, sed cum veridicis hujus et caeterarum Scripturarum testimoniis locutus est:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.» Porro quia Hierusalem illa terrena, spiritum vel fontem istum non erat receptura, idcirco,« in die illa, inquit, magnus erit planctus in Hierusalem,» etc. Planctus ille incoeptus obsidione Romana usque in finem perseverat, quemadmodum Moyses in cantico:« Ignis, inquit, succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.» Et notandum, imo mirabile quod ita dixit,« et plangent eum quasi unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.» Quid enim? O Judaei, Christus Dei Filius vobis non complacuit, quia talis erat, quia taliter venit, quia sic et sic operatus est, quia sic et sic locutus est. Nullo modo vobis complacuit, animo vestro non convenit, alium vultis, alium exspectatis. At ille, scilicet Deus Pater qui istum misit Filium, alterum non habet. Iste Filius primogenitus atque unigenitus illi est. Alterum, inquam, non habet, primus illi et novissimus est, alium non mittet. Quid ergo facietis desolati? Nimirum ut ait ipse:« Tunc aspicietis ad eum quem confixistis.» Ut, inquam, ait, nunc spiritus ejus gravi veritate vera gravitate?« Plangetis super eum quasi super unigenitum, et dolebitis super eum ut doleri solet in morte primogeniti.» Quia vobis mortuus est hic primogenitus quia vobis vos occidistis unigenitum, post hac Salvatorem neque hunc habituri, neque alium, quia hic solus est, hic primogenitus, hic unigenitus est.
13.1.26
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXVI. De prophetia qua dictum est: « Ecce ego mitto angelum meum, » etc., quod et hic a templo sumpta parabola de novo templo, et novo Christi sacerdotio vaticinetur.
13.1.26
Post Zachariam Malachias ultimus in ordine XII prophetarum, quem ipsum Hebraei Esdram sacerdotem fuisse autumant, ita dicit:« Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus. Et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. Et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi. Et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia,» etc. Et hic a templo quod tunc reaedificabatur, parabola de novo templo et novo Christi sacerdotio vaticinatur. Nam de illius templi reprobandis cultibus paulo ante sic loquitur:« Ecce ego projiciam vobis brachium, et disperdam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum.» Item:« Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum, et vos polluistis illud.» Ergo ecce venit, sive et statim veniet ad templum suum, id esse intelligimus, veniet ad Ecclesiam suam ad sanctum Spiritus sancti sanctuarium, incorruptae Virginis uterum, ut exinde sibi aedificaret templum verum, juxta quod et alia Scriptura dicit:« Sapientia aedificavit sibi domum.» Et ipse in Evangelio Dominator Dominus, et hic ipse angelus testamenti:« Solvite, inquit, templum hoc, et post triduum excitabo illud, dicens de templo corporis sui.» Hoc ita factum est, et jam venit. Caeterum, o Judaei qui dicitis: Ultimo tempore venturus est, nondum venit, quomodo vos rerum exitus non docet veritatem? quod enim templum suum Dominator inveniet? Nam usque ad fundamenta destructum est. Aut si ab alio exstruendum est antequam Christus adveniat, quid Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sint omnia? Igitur jam« venit Dominator Dominus quem vos quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis,» sed non talis qualem quaeritis, non talis venit, qualem vultis. Quaeritis enim Dominatorem urbium, et terreni sceptrigerum imperii, largitorem auri et argenti, qui per mille annorum saeculorum satisfaciat cupiditatibus vestris et luxuriis. At ille non talis est, neque ad hoc venire debuit, sed ad hoc ut quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, sederet conflans et mundaret argentum, et purgaret filios Levi, quod jam fecit et facere non desinit usque ad finem saeculi. Sedet enim a dextris Dei de caetero jam igneus et immortalis Dominus judicii. Nec mora, postquam illuc ascendit, misit ignem suum, misit velut ignem Spiritum sanctum, et emundavit atque purgavit filios Levi, id est apostolos suos successores legitimos sacerdotii sui, et colavit eos quasi aurum, videlicet liquefactos amore suo, quo ineffabiliter inflammati sunt, ita ut veraciter quisque illorum dicere posset:« Anima mea liquefacta est,» ut dilectus locutus est. Ex tunc placet« et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem,» id est confessionis et pacis, quod est corpus et sanguinis Christi Filii sui, de quo et Psalmista, reprobatis carnibus taurorum et sanguine hircorum;« immola, inquit, Deo sacrificium laudis.» Ita placet hoc sacrificium,« sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui,» id est sicut sancti angeli, qui immortalitatis saeculi dies lucidi sunt, et anni aeterni. Nam per hoc singulare sacrificium fit ut simus aequales angelis Dei. De secundo adventu continuo subjungit:« Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuriis.»
13.1.27
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXVII. 596 Quod haec de templo manufacto valeant utiliter intelligi, ad quod « tulerunt eum, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, » etc., et quia sacerdotium erat primogenitorum antiquitus, et quia hic est primogenitus.
13.1.27
Valet nihilominus, et in rem plurimum confert ut cum dicit,« et statim veniet ad templum suum,» templum intelligamus manufactum, et recordemur in Evangelio secundum Lucam sic esse scriptum:« Et postquam completi sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.» Itemque illud nos non praetereat, quod cum ejusdem praecepto legis omne primogenitum legis redimeretur quinque siclis argenti, iste primogenitus virginis redemptus non est, sed tantummodo dederunt hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum, quae non erat redemptio primogeniti, sed oblatio pro ea quae peperit, ut emundaretur a profluvio sanguinis, non quia peperisset primogenitum, sed simpliciter quia peperisset sive masculum sive feminam. Cur haec dicimus? Videlicet quia sacerdotium antiquitus primogenitorum erat, et haec erant primogenita, quae pro edulio lenticulae vendidit Esau fratri suo Jacob. Verum quia per principes tribus Levi, videlicet Moysen et Aaron facta est quantula salus, ut educerentur filii Israel de illa terra Aegypti, de illa domo servitutis, et verum nondum erat sacrificium. Idcirco legislator, imo legis auctor et dator Deus, non magnopere de illo carnali sacrificio curavit, ut servaretur jure suo primogenitus, donec veniret iste verum habens sacrificium Filius Dei, primogenitus idemque unigenitus Virginis. Quod sentiens divinus evangelista cum dixisset,« et peperit filium suum,» continuo addidit« primogenitum,» ut subaudiat prudens lector vel auditor, illum esse cujus esset sacerdotium, quique amoto vicario Leviticae tribus sacerdotio, non redemptus assisteret Deo Patri offerens semetipsum, jam ex eo sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Igitur veniet, inquit, ad templum suum, id est recipiet sacerdotium suum, oblatus Deo et Patri suo, sanctus sanctorum, sacerdotum sacerdos,« et purgabit filios Levi,» id est novos faciet sacerdotes, non per sortem, sed per fidem, non secundum carnem Levi, sed secundum gratiam Spiritus sancti. Nam ne quis putaret reprobato sacerdotio reprobari etiam personam Levi, paulo ante dixit:« Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset mandatum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus. In pace et aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate: labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.» Itaque ille quidem in posteris suis pro tempore functus est honore sacerdotii, nunc vero hic dominator Dominus et Angelus testamenti veniens ad templum suum, posteros ejus pontifices et Pharisaeos, facto flagello iratus et rigidus ejecit, sacerdotes alios igne Spiritus sancti quasi aurum et quasi argentum conflaturus atque purgaturus sibi. Quare ait;« Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege, irritum fecistis pactum Levi,» etc. Non ignorat anima fidelis et eruditae pietatis, quod sequitur: Si affigit homo Deum, quia vos confixistis me in decimis et primitivis, et vos me configistis gens tota, illud esse quod propter avaritiam suam hunc dominatorem Dominum et Angelum testamenti crucifixerunt pontifices et Pharisaei. Ideo dixit,« in decimis et in primitivis vos me configitis.» Testatur et hoc ipse in psalmo, cum dicit:« Quoniam zelus domus tuae comedit me.» Quod est dicere:« Quoniam pro domo tua zelatus sum, ejiciendo vendentes et ementes, dicendo, scriptum est:« Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum,» idcirco haec omnia passus sum, quorum haec summa est, quia confixerunt me.
13.1.28
IN DANIELEM PROPHETAM COMMENTARIORUM LIBER UNUS. CAPUT XXVIII. Quod dum ad finem properamus, non omnibus prophetis insistere potuimus, ut singulorum confessionis donaria, quae ad templum Dei non manufactum detulerunt, inspiceremus.
13.1.28
Hactenus sanctum patriarcharum atque prophetarum chorum consecuti, ad templum devenimus, quo Sanctus sanctorum Christus sacerdos summus candida pietatis stola redimitus,« non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem» Deo Patri astitit pro reconciliandis hominibus et intuiti sumus, quod quisque illorum pro studio ac ferventi desiderio et devotione, suum propriae confessionis et pulchritudinis obtulerit aurum, festinando partem habere in sacrificio ejus, secundum psalmum XCV, qui intitulatur sic:« Quando domus aedificabatur post captivitatem, canticum David.» Etenim illic scriptum est:« Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.» Et scimus quia domus quae aedificabatur post captivitatem domus spei nostrae, domus est sapientiae, quam illa sibi aedificavit, domus carnis vel corporis quam sibi assumpsit de Virgine Verbum Dei, in qua corporaliter inhabitaret plenitudo divinitatis, post captivitatem qua captivi facti sumus in Adam, cujus in typum domus illa manufacta aedificabatur post captivitatem Babylonicam. Huc usque venerabilem antiquorum coelum sanctorum secuti sumus, et contemplati sumus quid confessionis et pulchritudinis, quid sanctimoniae et magnificentiae quisque obtulerit, et si non totum perspeximus, gaudendum tamen nobis, quod, velut in nocte sublustri, in qua clarus nondum intuitus est, beatae illorum visioni admissi sumus. Verum illud admodum nostram exiguitatem contristat, quod dum properamus, non omnium singulos licuit cognoscere vultus, vel donaria confessionis ponderare, quae a singulis offeruntur. Praeterivimus enim novem ex illis, scilicet Oseae, Johel, Amos, et Abdiam, et Jonam, Micheam, Naum, Abacuc, et Sophoniam, et sanctum Job, qui non quidem de eadem linea ortus est seminis Abraham, sed ad eamdem per omnia cum istis contendit regis et sacerdotis Christi testificandam gloriam. Omnes ergo in hoc placatos nobis esse optemus, dum illorum fidem aut dignitatem non negligendam fuisse duximus, sed multitudinis nimiae fastidia vitando, imo nostram fatendo inertiam, fessi ad residendum, quasi ad cornu altaris declinavimus, finem jam quintae aetatis hujus facientes, et ad cursum sextae inopem animum parva recreatione reparantes.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).