Rupertus Tuitiensis1070-1129
De Trinitate et operibus ejus
ejus 5.1.36
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10873 Detreto
5.1.1
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT PRIMUM. 321 De Deuteronomio, et cantico Deuteronomii, et quod quasi secundus et tertius testes sint.
5.1.1
Iste liber Deuteronomium, id est secunda lex, inscribitur. Brevissime autem, in cantico ejusdem Deuteronomii cuncta ab exitu Israel de Aegypto numerantur et ponderantur. Cur hoc? Videlicet quia judicium Domino praeparatur, et eis qui ante tribunal ejus staturi et per legem judicandi sunt, eis, inquam, imo contra eos qui per legem arguentem non audiunt, testimonia sufficientia providenda sunt. Dicit autem ipsa lex: Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati aut facinoris sit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Et ne putes in hoc nequaquam dictorum iterationem exigi, sive factorum, sed tantummodo numerum personarum, Paulus apostolus cum dixisset: Ecce tertio hoc venio ad vos, statim subjunxit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Igitur praevaricatores omnes accusaturus Moyses, verbum omne, non unius tantum, sed duorum, imo et trium constituit in ore testium, dum post legem scriptam scribit et Deuteronomium, ac deinde Deuteronomii canticum. Duo testes legendo, tertius vos, o praevaricatores Judaei, convincit cauendo, ut excusationem non habeatis de peccato vestro. Hoc Deuteronomium sic incipit.
5.1.2
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT II. Quod in initio libri hujus decem tentationes obscurius numerentur.
5.1.2
Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Jordanem, in solitudine campestri, contra mare Rubrum inter Pharan et Tophel et Laban, et Azeroth, ubi auri est plurimum, undecim diebus de Oreb per viam montis Seir, usque ad Cades Barne. Tanquam diceret: Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israel, in transitu Jordanis in solitudine campestri, contra mare Rubrum inter Pharan et Tophel, et Laban, et Azeroth, et auri abundantia, undecim dierum iter de Oreb ad montem Seir usque ad Chades Barne. Haec sunt verba, quibus corripuit Moyses filios Israel, pro decem tentationibus, quibus Dominum tentaverunt. Unde Dominus in libro Numerorum dicit: Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, non videbunt terram, pro qua juravi patribus eorum. Quas tentationes hic breviter et obscure Moyses enumerat dicens, in solitudine, in qua demonstrat eos, pro aquae penuria, duabus vicibus tentasse Dominum. Sane quod ait, in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Thophel, et Laban, et Azeroth, et ubi auri est plurimum, sic intelligendum: In campestri contra mare Rubrum murmurasse dicuntur filii Israel contra Dominum, quia Moysi dicenti sibi, de verbo Domini peremptos fuisse Aegyptios, non crediderunt, sed potius eos se subsequi timuerunt. Unde dicitur in Psalmo: Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae, et irritaverunt ascendentes in mare Rubrum. Porro Pharan interpretatur onager; Tophel, stultitia; Laban, album. Quod ita intelligitur, quia similes onagro facti filii Israel, stulte egerunt; tentantes Dominum duabus vicibus super albo, id est super manna. Manna vero album dicitur, sicut et illud in Exodo: Appellavitque illud domus Israel nomen ejus Man, quod erat quasi semen coriandri album. De tentationibus eisdem numero decem jam in Exodo dictum est.
5.1.3
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT III. 322 Quod ipse modus elocutionis, in hoc libro, studiosa intentione auditorem provocet ad dilectionem.
5.1.3
Coepitque Moyses explanare legem, et dicere: Dominus Deus noster locutus est nobis in Oreb, dicens: Sufficit vobis, quod in hoc monte mansistis, etc. Haec legis explanatio brevis et lucida pene cunctorum quae sparsim dicta vel gesta sunt recollectio est, magnam multamque sollicitam viri mitissimi super omnes homines qui morabantur in terra dilectionem ubique spirans, scilicet ad hoc tendentis ut auditorum suorum sursum ad Dominum erigat benevolentiam. Nam inter explanandum multis et magnis jam commemoratis beneficiis: Et nunc, Israel, inquit, audi praecepta et judicia quae ego doceo te, ut faciens ea vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. Ac deinceps: Audi, Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Itemque post aliqua: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua, custodiasque mandata Domini, et caeremonias ejus quas ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? En Domini Dei tui coelum est, et coelum coeli, terra et omnia quae in eis sunt, et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, etc. Ita explanando tanta tamque diligenti per omnia suavitatis arte utitur, ut hoc maxime volumen, de illis esse areolis non dubites, de qualibus in laude sponsi dictum est: Genoe illius sicut areolae aromatum, quae consilae sunt a pigmentariis. Totam quippe Scripturae hujus areolam pigmentarius eruditus conserens in eo est ut lectorem visu et odore trahendo delectet, ut pulchritudine beneficiorum Dei ad dilectionem ipsius cunctorum conscientias invitet. Et nunc quidem. quamvis multa sint quae ex istis utiliter dicantur, et multo plura sive altiora quam comprehendere vel attingere queamus, tamen, quoniam suis locis singula tetigimus, nunc capitalia de libro hoc pauca caeteris omissis percurramus, videlicet in quibus Christi Filii Dei promissio est vel adventus ejus.
5.1.4
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT IV. De eo quod ait: « Prophetam de gente tua, » etc. Et quid secundum hunc locum Dominus Deus de semetipso locutus sit.
5.1.4
Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Oreb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. Propheta iste magnus nulli dubium est quin ipse sit Christus Dei Filius, idem Propheta, et prophetarum Dominus, idem enim homo et Deus. Quem quomodo petierit Israel, in monte Oreb, aperte Scriptura non dicit, nisi quod, cum vidissent voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem, perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus. Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Ergo Deus non sermonem illorum, sed necessitatem respiciens, eumdem sermonem pro petitione habuit, quia videlicet sic loqui Mediatorem petere fuit. Proinde cum dixisset: Nunc prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, continuo subjunxit, ipsum audies, sicut petisti a Domino. Deo in Oreb, id est ipsum audire poteris sicut audibilem tibi atque tolerabilem fieri loquelam Dei petisti; ille enim nube carnis contectam habens igneam divinitatis majestatem, loquetur tibi. Porro, ut in adventu ejusdem prophetae maxime inexcusabiles forent, qui eum non susciperent Judaei, Judaeorumque principes aut legisperiti, tale eis signum vel experimentum proponit. Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum quod non est locutus Dominus? hoc habebis signum: Quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit, et idcirco non timebis eum. Hoc de semetipso scriptum esse sciens iste propheta dicit in Evangelio suo contra calumniatores Judaeos: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit. Et alibi: Verba quae ego loquor vobis, a memetipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tanquam diceret: Opera subsequentia opera Patris mei, quae nemo alius fecit, testimonium perhibent verbis meis quod non ea de corde proprio confinxerim, quemadmodum prophetae mendaces, quos cavendos esse Scriptura praemonuit. Dicit autem lex vestra hoc vobis fore signum prophetae magni, quem secundum legem eamdem per omnia vos audire debetis: Quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus locutus non est, sed per tumorem animi sui propheta confinxit, et idcirco non timebis eum. Illum autem cujus in ore ego pono verba mea, qui audire noluerit, inquit, ego ultor existam. Igitur cum praesentibus operum testimoniis clarum sit, quod ego propheta ille sum qui suscitandus erat ex promissione Dei, quia non est in me signum prophetae, per tumorem animi sui verba confingentis, ipse ultor existet, quia vos audire non vultis.
5.1.5
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT V. De separatione urbium fugitivorum, et quid spiritualiter sit mors sacerdotis.
5.1.5
Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus, et in aedibus; tres civitates separabis in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, sternens diligenter viam, et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat in vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere. Perspicue hic datur intelligi, cujus usque ad sacerdotis mortem, in urbibus fugitivorum remorari debeat qui nolens sanguinem fuderit, reversurus in terram suam postquam ille obierit. Hoc, inquam, datur hic intelligi, quod iste propheta maguus ille sacerdos sit. Quid autem est in urbe fugitivorum commanere usque ad mortem magni hujus sacerdotis, magni Prophetae nostri, nisi poenitentiam agere in fide passionis hujus Christi Filii Dei? Nam si extra fines urbium, quae exsulibus deputatae sunt, fuerit inventus, occidetur ab eo 323 qui ultor est sanguinis; debuerat enim profugus in urbe residere usque ad mortem pontificis( Num XXXV), id est si non baptizatus in nomine Christi Jesu, praesenti vita excesserit, condemnabitur, sicut ille praedixit; debuerat enim in sola morte ejus terminos ponere quaerendae salutis. Quae igitur sunt tres istae civitates, aequali inter se spatio distantes, nisi fides, spes et charitas, tres virtutes principales? Et quidem cum tria sint, major horum charitas est, verum tum aequali inter se spatio distant, quia nihil horum ad salutem magis aut minus necessarium est. Sed continuo subjunctum est: Haec erit lex homicidae fugientis, cujus vita servanda est, qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse comprobatur odium, sed simpliciter abiisse cum eo in silvam ad ligna caedenda, et in successione lignorum securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio, amicum ejus percusserit et occiderit. Ad silvam cum amico imus, quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur. Et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manum fugit, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem protrahit. Ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excidit, et amicum percutiens, occidit, quia auditorem suum prolata contumelia ab spiritu dilectionis interficit. Correcti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio, plus quam debuit, addicit. Sed is qui incaute lignum percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat, quia si ad poenitentiae lamenta conversus in unitate sacramenti, sub fide, spe et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur, eumque exstincti proximus, et cum invenerit, non occidit, quia cum districtus Judex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit ab eo procul dubio vindictam de culpae reatu non expetit, quem sub ejus venia, spes, fides et charitas abscondit. Citius ergo culpa dimittitur, quae nequaquam studio malitiae perpetratur. Quid igitur? Num illa tantum peccata Christi morte delentur, quae nolentes vel nescientes commisimus? Sed profecto nolens occidit, qui hoc ipsum non vult quod occidit, non vult, inquam, et nescit qui occidit, cui hoc ipsum displicet quod occidit, cui displicet quod fecit. Caeterum cui non displicet quod fecit vel quod fuit, qui non veram ex corde poenitentiam agit, nihil illi proficit mors Christi sacerdotis magni, quamvis ad praedictas civitates confugiat, id est quamvis in Christum credere se dicat, quamvis sperare praesumat, quamvis confiteatur quod Dominum diligat.
5.1.6
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT VI. De sepeliendo corpore ejus qui appensus fuerit patibulo, et quod ait: « Maledictus a Deo est qui pendet in ligno. »
5.1.6
Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno, et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. Hoc plane legem dixisse scientes amici legis, imo corruptores legis, et inimici Dei callide praedictum prophetam magnum, sacerdotem magnum cui cantatum fuerat: Benedictus qui venit in nomine Domini, appenderunt, in patibulo, ut consequenter constaret eum maledictum esse a Deo, et proinde certum esset hunc hominem, juxta sententiam vel accusationem ipsorum, non fuisse a Deo. Sed, o Judaei, malitia caeci, fuerit quidem, quoniam et hoc Apostolus ait: fuerit, inquam, Dominus noster maledictum legis, ut nos a maledicto redimeret. Verumtamen, nunquid secundum verba legis pendere in ligno praecedens causa est maledicti? Ut taceam quod non dixit, quando homo adjudicatus morti, appensus fuerit in patibulo, sed ita praemisit, quando peccaverit homo quod morte plectendum sit, et tunc demum subintulit, et adjudicatus morti, suspensus fuit in patibulo, ut, inquam, hoc taceam, quod manifeste a maledicto expurgat Dominum nostrum, qui appensus quidem est in ligno, sed non peccavit quod morte plectendum esset: nunquid ait, maledictus est a Deo, qui pendet in ligno? Nunquid, ait imprecando, maledictus sit, vel absolute maledictus, ut subaudiri possit imprecantis verbum, sit, et non potius enuntiando dixit, maledictus a Deo est, non quia pendet, sed qui pendet in ligno? Non enim sic se habet littera Hebraicae veritatis, quomodo LXX transtulerunt, quippe qui non sensum Dei perfecte habebant, nec enim vates, sed interpretes erant. Unde et hoc, sicut caetera multa, non satis integre transtulerunt, maledictus omnis qui pendet in ligno, cum sic habeatur in Hebraico: Maledictus a Deo est qui pendet in ligno. Nempe tribus modis discordat a vero haec translatio. Cum enim in Hebraico habeatur, maledictus est, transtulerunt absolute maledictus, et sit subaudiri potest. Item in Hebraico additum est a Deo, quod in LXX deest, et econtrario in Septuaginta additum est omnis, quod in Hebraico non habetur. Quare ergo, inquis, Apostolus translatione illorum in hac sententia usus est? Sic enim ait: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis qui pendet in ligno. Quare hoc exemplo sic usus est? Videlicet quia apud Graecos, quibus scribebat, vulgata fuerat a tempore Ptolomaei Philadelphi septuaginta Interpretum editio, et nimis importunum erat ut cum Christo testimonium perhibere assereret Scripturas, ut vix audiretur, ipsas quoque Scripturas male interpretatas esse ostendere conaretur, cum apud illos LXX Interpretum auctoritas haberetur celeberrima. Maluit ergo sententiam cum sensu qui aedificaret commemorare, quam corrigendo Scripturam veteranos lectores offendere. Praeterea videre melius cujus intentionis sit haec eadem enuntiatio maledicti, praesertim quia pro eo quod maledictus a Deo est jubet illum sepelire. Nonne mortuis pars benedictionis est sepeliri, et econtrario maledictionis sepultura carere more asini? Sicut de quodam rege terribiliter dictum est, prout erat meritus: sepultura asini, id est, nulla sepultura, sepelietur. Nonne sancti et magni viri patres sive patriarchae de sepeliendis, vel etiam transferendis corporibus suis, diligenter mandaverunt, et pro magno illis fuit sepeliri, et non tantum ubicunque, sed in sepulcris patrum suorum? O igitur mirabile et antiquum Crucifixi hujus consilium, qui tanto antequam veniret, ita de sepeliendo corpore suo dedit praeceptum, ut profuerit omnibus crucifixis, scriptum pro se uno legis mandatum. Cum enim decollatos, sive lapidatos, aut alia vi peremptos licuerit impune insepultos canibus projici, solis crucifixis propter istum crucifigendum lex prophetica, ut pote digito Dei conscripta, sepulturam negari prohibuerit. Nonne ergo propheticus ipsius Christi crucifigendi spiritus 324 gemitibus inenarrabilibus rugiebat in corde Moysi talem legem scribentis, ut dum crucifixi omnes ex lege sepeliuntur, sepultura non careat hic unus pro salute mundi Crucifixus, a Deo maledictus? Notandum quippe, ut jam dictum est, quia non ait imprecando, maledictus sit, sed causam reddens, cur eadem die debeat sepeliri, enuntiando dixit, quia maledictus est, addens etiam a Deo, quod nusquam fecit in cunctis maledictionibus legis. Verbi gratia, cum dicit: Maledictus eris in civitate, maledictus in agro, maledictus ingrediens, maledictus egrediens, et similiter in caeteris, nusquam dixit a Deo, nisi tantum in hoc loco. Cur hoc, nisi quia vere solus est hic a Deo maledictus, in eo videlicet, quod, sicut ait propheta; Iniquitates omnium nostrum in illo posuit Deus? Idcirco sepeliatur, inquit, qui pendet in ligno, quia futurus est talis pendens in ligno, qui erit Maledictus a Deo, a Deo, inquam, transponente maledictiones humani generis in illo. Quod si quis objiciat saepe maledictiones prolatas esse a Deo, verbi gratia, cum dicit ad Cain: Nunc ergo maledictus es super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua; nos econtrario dicimus non esse maledicti effusionem, sed maledicti jam existentis enuntiationem, praesertim cum non dicat, maledictus sis, sed maledictus es, et non a me, sed a peccatis tuis. Nec enim maledictus est Cain a Deo, sed a voce sanguinis fratris sui, clamantis de terra, et impietates ejus annuntiantis ipsi Deo. Igitur hic solus maledictus fuit a Deo, et non a suo peccato: a Deo, inquam, qui omnium nostrum maledictum, quod erat super nos, id est omnem iniquitatem nostram posuit in eo. Quod non addidit lex, et nequaquam contaminabis terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in possessionem, mira Spiritus sancti arte dixit, et scripsit, cum potius ex ea contaminata terra posset videri, si in se reciperet corpus maledicti. Quid enim? Quid etiam hoc loco scriptor legis intendit? Hoc utique, quia terra, quam dedit Deus vero Israeli in possessionem, corpus est hujus singulariter et pro nobis maledicti, quam sibi datam tunc Israel non contaminavit, id est contaminari non permisit, quando illud Joseph et Nicodemus eodem die sepelierunt pro communi lege omnium in ligno pendentium, videlicet ne indigne insepultum abjiceretur, et a canibus illis, qui vivum circumdederant adhuc exanime conspueretur. Porro illi putabant in eo non contaminari terram suam, si cujusquam taliter occisi corpus nequaquam viventium oculis ingereretur. Quod si quis quaerat adhuc cur pro hoc tantopere legislator fuerit sollicitus, cum posset etiam insepultum coelitus custodiri sacrosanctum corpus, sicut custodita sunt, ne a canibus vel avibus laederentur, etiam multa corpora martyrum, interrogemus eum cur, moriente eodem Domino et terra tremente, monumenta sanctorum aperta sunt. Videlicet aut nihil idoneum, aut hoc respondebitur solum, quia corporibus mortuorum hoc expediebat, ut conjungeretur cum eis in sepulcris corpus hujus mortui, quod afferebat resurrectionem mortuorum, et idcirco ad suscipiendum illud certatim et avide sese dilataverunt. Nam sicut animam Domini Jesu ad animas apud inferos descendere expediebat, ut inde illas educeret, sic et ad corpora corpus ejus pervenire oportebat ut illa resuscitaret.
5.1.7
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT VII. Quid sit inveniri hominis cadaver in terra, cujus caedis reus ignoratur, et quid sit viciniorem civitatem perspicere, et illic cervices vitulae caedere, et manus lavare.
5.1.7
Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, egredientur majores natu et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum, et quam viciniorem caeteris esse perspexerint, seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere, et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae nunquam arata est, nec sementem recepit, et caedent in ea cervices vitulae, etc. Praesentis loci mysterium majores nostri, judices nostri, scilicet apostoli sancti, hoc modo impleverunt. In terra quam Dominus Deus ipsorum dedit illis, id est in sanctarum plenitudine Scripturarum, quas ut intelligerent, Dominus Jesus sensum aperuit illis, cadaver hominis occisi invenerunt, id est sacrilegium eorum qui occiderunt, et ejus qui occisus est Christi Filii Dei veritatem atque innocentiam, causam quoque intellexerunt. Sed quodammodo igonorabatur caedis reus, tum quia Judaei non ipsi manibus suis occiderunt, sed gentilibus occidendum tradiderunt, tum quia non se Christum regem suum, sed magum atque maleficum hominem occidisse pertinaci concertatione defendunt. Quid igitur? Exierunt et a loco cadaveris mensi sunt singularum per circuitum spatia civitatum. Locus cadaveris sive locus caedis in illa terra, quam Dominus Deus dedit, in illa Scriptura sancta, cujus intelligentiam Christus tribuit, locus, inquam, caedis ille est Scripturae locus quicunque manifeste passionem exprimit Redemptoris. Verbi gratia: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item: Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus. Hoc tali loco animadverso, viciniorem gratiae vel saluti esse perspexerint civitatem, sive Ecclesiam gentium, quam populum Judaeorum. Cum enim dixisset Isaias, quod jam praedictum est: Sicut ovis ad occisionem ducetur etc., qui locus caedis Christi est, confestim e vicino subjunxit: Lauda, sterilis, quae non paris, decanta laudem, et hinni, quae non pariebas, quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus. Item cum dixisset Daniel: Occidetur Christus, ut ante jam dictum, qui itidem locus caedis Christi est, continuo subjunxit: Et non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Igitur secundum positionem terrae, secundum sacratissimum textum Scripturae divinae, vicinior civitas haec, quam illa loco cadaveris est, propinquior gratiae Christi gentilis quam Judaicus populus est. Quid proinde facient seniores hujus civitatis? Tollent, inquit, vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere, et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae nunquam arata est, nec sementem recepit, et caedent in ea cervices vitulae. Vitula lasciva, vitula male libera, nulloque divini cultus jugo assueta, caro erat nostra, bruta et vitiosa. Ut ergo non imputaretur nobis sanguis hominis occisi, oportebat caedere cervices hujus vitulae, id est superbiam carnis, membra vel opera carnis mortificare in valle aspera atque saxosa, id est in humilitate ac laboriosa poenitentia, et sic lavare manus, id est baptizari in morte Christi Jesu. Unde et protinus subditur: Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, et lavabunt 325 manus suas super vitulam, et dicent: Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt. Sed nunquid hoc illis quoque congruit dictum, qui sceleri Judaeorum interfuerunt, qui crucifigendum hominem illum acclamaverunt, et postea manus suas laverunt? Nunquid et ipsi dicere possunt: Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt? Plane hoc et ipsi veraciter dicere potuerunt, quia lavando manus suas alterati sunt. Omnes, qui in Christo Jesu, omnes qui in morte Christi Jesu baptizati sunt, sic innovati sunt, imo sic alterati sunt, ut jam non sint ipsi qui fuerunt a Deo, ut dicat Apostolus: Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Item: Christo confixus sum cruci; vivo autem non jam ego, vivit vero in me Christus. Igitur ipsi qui sanguinem Christi fuderunt, et postea poenitentiam egerunt, baptizati in nomine ejus, postquam sic laverint, et sic lavando alterati fuerint, recte et veraciter dicant: Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt; propitius esto populo tuo Israel quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Nihilominus a nobis, qui eramus longe, sed supradicto modo secundum mensoris funiculum facti sumus prope, aufertur reatus sanguinis, et alieni sumus ab innocentis cruore qui fusus est, cum fecerimus quod praecepit Dominus. Caeterum non faciendo hoc, et non credendo in eum qui occisus est, eis qui occiderunt consentiremus, atque idcirco sanguis ejus juste a nobis exigeretur.
5.1.8
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT VIII. Quid sit spiritualiter, obsessa civitate non arbores fructiferas succidere, sed de lignis agrestibus machinas instruere, et quid sit obsessae civitati primum pacem offerre.
5.1.8
Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem, quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, sed et caeteris apta usibus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem quae contra te dimicat. Summa praesentis capituli haec est, ut ligna fructifera conserventur, quae autem fructum non faciunt, succidantur. Ergone de lignis cura est Deo? Si juxta Apostolum, de bobus cura illi non est, quanto magis de lignis insensibilibus cura illi non est. Igitur ligna ista vel arbores istae homines sunt, et secundum hanc similitudinem illud accipimus in Evangelio veraciter dictum: Fructus ergo facito dignos poenitentiae. Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur Nempe qui obsidet civitatem multo tempore, et munitionibus circumdat, ut expugnet eam, ipse est qui forti armato custodienti atrium suum fortior supervenit et civitatem ejus civitati Dei viventis Jerusalem coelesti inimicam, usque ad finem saeculi expugnare non desinit. Unde, quia primus ejus adventus in pace exstitit, et remissionem peccatorum omnibus obtulit, secundus autem in terrore erit, et eos qui pacem ejus recipere noluerunt, durus debellator in infernum praecipitabit. In superiori capitulo( quod prae festinatione praetereamus) eidem alumno suo Christo Filio Dei familiariter dixerat haec eadem sancta et spiritualis lex: Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. Si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. Si autem faedus inire noluerint, et coeperint contra te bellum, oppugnabis eam, etc. Accedens namque ad expugnandam civitatem primum ei pacem obtulit, qui ingrediens in hunc mundum ad expugnandum diaboli regnum, primum poenitentiam et remissionem peccatorum omnibus gentibus praedicavit. Quem recipere et portas illi aperire, est corde aperto credere ad justitiam, et ore patenti confessionem facere ad salutem. Qui hoc modo foedus cum illo inierint, salvabuntur. Qui autem recipere illum noluerint, oppugnati et victi tandem gladio judicii ferientur. Igitur, non succides, inquit, arbores quibus vesci potest, idest non judicabis peccatores dignos fructus poenitentiae facientes. Quare? Quoniam lignum, inquit, est, et non homo, nec potest bellantium contra te angere numerum. Ergone lignum non pomiferum, id est, peccator, non patiens poenitentiae fructus, homo est, et potest contra pugnatorem istum augere hostium numerum? Plane homo, id est, sapiens et rationalis adeo sibi videtur, ut stultitiam arbitretur id quod praedicamus Jesum Christum, ideo crucifixum ut per ipsam crucem suam obsideret vel impugnaret diabolum, et adeo sibi videtur augere posse hostium Christi numerum, ut dissertando nonnunquam currenti verbo Dei moram faciat vel impedimentum. Econtrario, qui judicat se nihil scire inter ejusmodi homines, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum, hic suomet judicio non homo est, sed lignum de coelo expectans rorem, unde reflorescat et dignum faciendo fructum, primae originis recuperet statum, quem in Adam perdidit propter concupiscentiae lignum, et hic talis contra Deum et hominem Christum nec potest, nec vult hostium augere numerum. Servabitur ergo hic, ille autem tanquam lignum inutile succidetur, juxta quod scriptum est: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Sane si qua in illo vel ex illo procedunt utilia, quae ex adverso ejusdem civitatis munitionibus efficaciter intorqueri valeant, haec nos, imo qui in nobis loquitur Christus, rapere non dedignabitur, ut male compositis bene utatur. Unde provida cum dixisset Scriptura, succide illa, continuo subjunxit, et instrue machinas, donec capias civitatem quae contra te dimicat. Hoc ipsum primum Apostolum fecisse legimus, ubi cum dixisset: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus, continuo subjunxit: Sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. Item: Dixit autem quidam illorum proprius ipsorum poeta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Itemque non solum non reprehensibile, verum etiam laudabile est quoties vir ecclesiasticus de lignis agrestibus quae succisa sunt id est de sapientibus mundi qui damnati sunt, commoda dictorum convehit exempla vel testimonia, ut suomet robore debelletur civitas, quae adversus Christum dimicat.
5.1.9
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT IX. 326 De muliere pulchra in bello capta et adamata, qualiter eam ducere uxorem liceat, et quid mystice significet.
5.1.9
Si egressus fueris ad pugnandum contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces in domum tuam. Quae radet caesariem, et circumcidet ungues, et deponet vestem in qua capta est, et sedens in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense. Et postea intrabis ad eam, dormiesque cum ea, et erit uxor tua. Juxta litteram hoc fecisse David tradunt Hebraei de Maacha filia Tholomai regis Gessur, videlicet quod in praelio captam, caesarie et unguibus praecisis, secundum hanc legem uxorem sibi sociaverit, ex qua genuit Thamar et Absalon. Porro juxta sensum mysticum hoc ita facere debet ecclesiasticus vir. Mulier pulchra in numero captivorum sive inimicorum, sancta Scriptura est, in tractatibus haereticorum. Nam et plerique haeretici sive haeresiarchae in cathedra Moysi, imo et in apostolico culmine sederunt, et quanquam de divinitate male sentientes, de moribus tamen et allegorica subtilitate utiliter multa dixerunt. Si ergo egressus fueris, inquit, ad pugnandum contra inimicos tuos, id est si sanctum habueris zelum contra fidei Christianae hostes haereticos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, ut palmam veritatis obtineas potenti fide et sana doctrina, non tibi illa legis imponitur necessitas, ut nullam quamlibet pulchram mulierem apud illos inventam adamare non audeas, id est ut nullam quamlibet utilem Scripturarum expositionem ab illis conscriptam legere vel audire non debeas, sed omnibus probatis, quod bonum est tenere, et a sola specie mala tibi abstinere licebit. Nam hoc est quod nunc dicitur: Quae radet caesuriem, et circumcidet ungues, et deponet vestem in qua capta est. Et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. Caesariem namque radere, ungues circumcidere, vestemque pulchrae mulieris mutare, est omne quod pravum, omne quod superfluum est sacrae lectioni amputare, omnem denique speciem malam, id est sensum haereticum, caute et diligenter auferre, ut uxorem habeas idoneam, juxta illud: Dixi sapientiae: Soror mea es. et prudentiam vocavi amicam meam. Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam, quia humiliastis eam. Juxta litteram manifesta est aequitas, juxta anagogen vero, judicii lectorum inhibetur mutabilitas, videlicet quale in Theophilo, Alexandrinae civitatis episcopo, ecclesiastica reprehendit relatio. Qui cum Joannis Constantinopolitani, qui Chrysostomus appellatur, esset inimicus, lectionem Origenis, cui libenter incumbebat, zelo ejusdem Joannis damnavit, tandemque damnato Joanne, quia se a lectione Origenis non cohibuit, rursus ipse lectioni Origenis ejusdem incubuit. Qui dum ab aliquo fuisset interrogatus, quomodo ea quae abdicaverat, rursus amplecteretur, ita respondit:« Origenis libri similes sunt prato floribus pleno, quidquid ergo bonum in eis invenero, decerpo; si quid mihi spinosum occurrerit, hoc quasi si pungat, omitto.» Igitur si postea, inquit, non sederit animo tuo, dimittes liberam, id est si quamlibet circumcisam damnaveris, pro experimento tuo lectionem captivam, non eamdem rursus, mutata sententia, ad tuam retrahes scholam, quia humiliasti, id est damnasti eam, ne non tam per rationem damnasse videaris quam per invidentiam.
5.1.10
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT X. De homine duas uxores habente, quod non possit filium dilectae primogenitum facere, qualiter Christus, Synagogam, et de gentibus habens Ecclesiam, hoc debeat adimplere.
5.1.10
Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genueritque ex ea liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae, sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia. Iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita, etc. Non poterit, inquit, filium dilectae facere primogenitum, subauditur, nisi filius odiosae proprio vitio honorem perdiderit primogenitorum. Nam quia minus dilectae primogenitus Ruben cubile patris ascendit, et maculavit stratum ejus, idcirco potuit Jacob plus dilectae Rachelis filium Joseph, facere primogenitum, sicut scriptum est in Paralipomenon: Ruben qui fuit primogenitus Israel sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph, filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum. Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Joseph. Caeterum spiritualiter et hanc partem legis Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, adimplevit. Nam hic ille homo est, qui duas uxores babuit, unam dilectam, scilicet Synagogam, propter patres charissimam, alteram odiosam, scilicet gentilitatem, cui loquitur per Isaiam: Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam( Isa. LIV). Verum haec abjecta, haec odiosa prior peperit primum enim sponsi sui Filii Dei adventum recepit. Illa autem nunc sterilis permanens, secundum ejus adventum receptura est. Cum enim plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Igitur filius odiosae primogenitus est, et ex lege non potest homo filium dilectae facere primogenitum, et praeferre populo Christiano filio hujus odiosae, quemadmodum dicit: Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio judico, et judicium meum verum est. Quid enim homo iste factus ex muliere, factus sub lege, quid, inquam, cum haec diceret, audiebat homo iste, nisi legem justitiae, auditor et factor legis sanctae, et justae et bonae? Quamvis illam diligeret, quamvis super illam dilectam flere quoque pro carnis affectu potuisset, non tamen sic injustus esse potuit ut non filium odiosae cognosceret primogenitum, magis divinitatis rationem quam carnis sequens affectum. Dedit ergo huic primogenito de his quae habuerat cuncta duplicia. Nam apud illam quondam dilectam, sola remanente littera, filius hujus non jam odiosae, scilicet populus Christianus sic sanctam possidet Scripturam, ut cum historica spiritualia quoque obtineat mysteria. Iste enim est principium liberorum ejus, quia primus credidit in adventu ejus, et huic debentur primogenita. Unde et in psalmo gratulatur idem primogenitorum possessor, et dicit: Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit. Speciem Jacob, inquit, quia videlicet quemadmodum Jacob ille secundum nomen suum, fratrem suum Esau supplantavit, sic iste filius 327 odiosae illi filio dilectae supernae benedictionis primogenita praeripuit.
5.1.11
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XI. De filio contumaci in judicium producendo, quod non fecit Heli, quomodo patres spirituales in Ecclesia id agere debeant.
5.1.11
Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris ac matris imperium, et coercitus obedire contempserit, apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam judicii, dicentque ad eos: Filius iste noster protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vocat, atque luxuriae et conviviis. Lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, et auferetis malum de medio vestri, ut universus Israel pertimescat. Gravis et matura sententia sanctae legis teneros falsae pietatis affectus a cordibus patrum erga filios, ne habeantur, excludit. Nam in causa Dei, nec filium pater sapiens agnoscit. Quam legis auctoritatem, quia senex Heli neglexit, idcirco pavendum vitae periculum incidit. Nunquid enim tam molliter dixisse contentus esse debuit: Quare facitis res ejusmodi quas ego audio res pessimas in omni populo? nolite, filii mei. Nonne armaturam zeli, qualis vel quanta super filios inobedientes esse debuerit, sacerdos longaevus ex ista legis lectione scire potuit? Recte igitur, quamvis dixisset: Nolite, filii mei, recte, inquam, arguitur non corripuisse filios suos pater Heli, Domino dicente: Et magis honorasti filios tuos quam me. Itemque de illo, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit eos: neque enim corripuit, qui non legitime corripuit. Meminerit hujus omnis pater spiritualis qui bene dicit praeesse domui Dei. Si forte genuit hic homo filium protervum et contumacem, qui non audiat, qui obedire contemnat, scire debet quia prima generis nostri quam luimus culpa est inobedientia, et quia contumacibus et protervis nullam justitia Dei reposuit veniam, sed sicut scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Cogitandum tamen illi est quia de omnibus judiciis suis Deo redditurus est rationem, ne forte invidiae, aut zeli flamma urat animam. Idcirco suam non praecipitabit sententiam, sed sapientes adhibebit in testimonium. Hoc bene in cura filiorum sancti et orthodoxi Patres sanxerunt, secundum praeeuntis hujus auctoritatis imperium. Dicit enim praesens lex: Apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, etc. Igitur caetera quidem peccata toleranda sunt in domo Dei, contumaces autem et protervos filios saeveritas Patrum sapientum obruit, ut auferat malum de medio sui, cum praesenti auctoritate legis Domini, imo proprio exemplo Dei, qui inobedientes filios primos, homines scilicet, de paradiso expulit.
5.1.12
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XII. Quid sit spiritualiter, bovem aut ovem vel asinum fratris, etiamsi propinquus non sit, reducere, aut sublevare, vel qualiter Christus hoc perficiat.
5.1.12
Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis, sed reduces fratri tuo, etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te, quandiu quaerat ea frater tuus, et recipiat. Similiter facies de asino, etc. Magnifice et hoc imperium ejus Dominus noster Jesus Christus per omnia legi subditus, se adimplere perdocuit, quando vilissimum omnium jumentorum asinum ascendit veniens in civitatem Jerusalem passurus pro salute mundi, juxta prophetiam Zachariae, dicentis eidem sanctae civitati, imo supernae Jerusalem, cujus illa typus vel umbra fuit: Ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper, et ascendens super pullum filium asinae. Quid enim mystice asinus ille cui insidet Dominus, nisi stultus gentilium populus intelligitur? Et simplicior quidem Hebraeorum populus, qui Dominum sequebatur, Pharisaeis dicentibus: Sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt, asinus quidem, sed propinqui asinus fuit. Dicit autem haec sancta et spiritualis lex: Etiam si non est propinquus frater tuus, nec nosti eum, duces in domum, etc. Igitur ut totam legem impleret, etiam non propinqui sui asinum iste Salvator noster ascendit, eumque in domum suam duxit, quando gentilem populum assumpsit, stulta mundi eligens, ut coafunderet sapientes, sedensque dorso obedientis, atque dicentis: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas doce me, duxit in domum suam coelestem per viam prudentiae, pueris occurrentibus, et cum laude Dei sublevantibus ramos victoriae. Per quos videlicet pueros sancti intelliguntur angeli, gaudentes de felicitate redemptionis nostrae. Hoc idem recte intelligitur de ove errante, quod maxime comprobatur ex parabola centum ovium et unius perditae. Notanda diligenter tota praesentis capituli textura. Siquidem tam in principio quam in fine ejus sublevatio praecipitur Judaici populi, qui Domino secundum carnem propinquus exstitit, in medio autem sublevatio populi gentilis qui a carne ejus alienus erat et a testamenta Dei. Nam in principio dicit: Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo. In finem autem sic: Si videris asinum fratris tui, aut bovem errantem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. Porro in medio dicit: Etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum, duces in domum tuam, videlicet bovem ejus vel asinum. Frater namque hominis hujus qui solus legem totam implere potuit, ipse est Judaicus populus, secundum carnem Abrahae frater vel propinquus Domini, quem et prius errantem primo adventu suo Salvator requisivit, et aliquos ex eis ad viam salutis reduxit, et nunc sub onere peccati jacentem non omnino despiciet, sed in fine sublevabit. Interim qui non erat nunc ejus propinquus aut frater, ut jam dictum est, asinus qui perierat reducitur, quia de gentibus ad carnem Abrahae non pertinentibus, simplices et abjecti per gratiam colliguntur.
5.1.13
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XIII. Quid sit spiritualiter, mulierem virili, aut virum muliebri veste indui non debere.
5.1.13
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea; abominabilis est enim apud Deum qui facit haec. Hoc utrumque adeo sponte natura perhorrescit ut de eo, quod minus est, Apostolus dicere non dubitaverit: Vos ipsi judicate. Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet nos. Vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi, etc. Porro spiritualiter mulier veste virili induitur, quando is qui vitae suae nescit moderamina tenere, judex fieri vitae audet alienae, et praeesse praesumit, qui nondum subesse didicit. Econtrario, vir utitur veste feminea quando is qui jam spiritualia percepit charismata, 328 scilicet prophetiam, aut sapientiae sermonem, aut genera linguarum, aut quidpiam horum propter quod vir jure dici poterat, et tanquam vir praeest in domo Dei quae est Ecclesia, fluxa tamen sequitur vitia, et pro contemptibili vita meretur, ut si qua est praedicatio ejus, ipsa quoque recte despiciatur. Uterque, inquit, abominabilis est apud Deum qui facit haec, quod utique assertione nostra non indiget
5.1.14
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XIV. Qualiter Christus ambulans per viam hujus vitae, in arbore, vel in terra nidum avis invenerit, et pullos tenuerit, et matrem abire permiserit.
5.1.14
Si ambulans per viam in arbore, vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis, vel ovis incubantem desuper, non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. Parvis nominibus res pergrandes significantur, et ut magnificentius dictum sit, hic quoque in facie Moysi parvo velamine grandis splendor operitur. Nam cujus, aut qualis aviculae nidum hic aut ova oportet intelligi, consultus Jeremias propheta sic exprimit: Perdix fovit quae non peperit, fecit divitias et non in judicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Perdix avicula fovit, inquit, quae non peperit. Solet enim furari et fovere ova comparis sui. Nati autem pulli audiunt clamorem ejus quae ova peperit, et continuo relicta illa quae furata est et ova furtiua fovit, ut divitias faceret et nidum suum ditaret, et non in judicio, id est, de rapina, recurrunt ad eam quae mater est, quae peperit prima. Propterea dicit, in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Inspienter enim dum deludere cupit, delusa est, et ars ejus a natura victa est. Perdix iste diabolus est, qui astutia sua massam generis humani, in primis parentibus Creatori subripuit, et ex tunc fovit quae non peperit, id est in vitiis hujus mundi male blanditus est eis, et in peccato, nasci fecit eos quos non creavit. Unde in Isaia sub nomine Assur gloriabundus dicit: Et detraxi quasi potens in sublimi resistentes, et invenit quasi nidum, manus mea fortitudinem populorum. Itaque quasi ova de nido sublimi, de nido alieno subripuit, de quibus pulli erant nascituri, quando de paradiso fraude eduxit homines, de quibus nascituri erant omnes filii Dei jam praedestinati, dicente Domino: Crescite et multiplicamini. Fecitque divitias, et non in judicio, quia videlicet princeps mundi hujus factus est et ab hominibus in templis idolorum, pro Deo cultus est ordine perverso. Sed in dimidio dierum suorum, inquit, derelinquet eas, quod jam factum est, et in novissimo suo erit insipiens, quod futurum est. Universitas namque dierum ejus usque ad ultimum judicium protenditur. Verum ante illum judicium qui judicaturus erat venit judicandus, et sine judicio raptas, cum judicio raptori per passionem suam sustulit divitias quemadmodum dicit: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Tandem in novissimo suo erit insipiens, id est insipientiae coarguetur, tunc videlicet, quando videntibus cunctis praecipitabitur. Igitur pulchre et venerabiliter tibi, o singularis auditor et factor legis, Christe Jesu, dicit haec sancta lex: Si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis incubantem desuper, etc. Nidus avis in arbore, populus fuit Israel sub praedicto quidem mundi principe, sed in legis altitudine natura quidem filius irae, sicut et caeteri, sed in alta fide Abrahae. Nidus avis in terra fuit universa gentilitas, sub pennis diaboli male fota, et in omni terrena cupiditate, Dei quoque ignorantiam habens, omnino depressa. Porro Filius Dei per viam ambulans utrobique nidum invenit, quia praesentis vitae mutabilitatem ingressus, utramque partem gratia sua respexit, absque distinctione Judaei et Graeci. Non, inquit, tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captas tenens filios. Matrem adulterinam quae, ut supra dictum est, fovit quae non peperit, non tenebis. Nec enim gratia liberatoris diabolum requisivit, sed tantum filios sibi gratia regenerandos requisivit. Idcirco capti tenentur filii ut salventur, idcirco mater talis abire permittitur, ut in novissimo suo perdatur.
5.1.15
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XV. Mystice de eadem re, qualiter Christus fecerit, vel qualiter nos faciemus, tenendo mysticos sensus, dimittendo litteram legis.
5.1.15
Non tenebis, inquit, matrem cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. Mater pullis vel ovis desuper incubans, littera Synagogae est, littera legis quae occidit; ova autem ipsa vel pulli mysteria sunt spiritus legis, spiritus vivificantis. Sed illam matrem, illam litteram Christus non tenuit, quemadmodum in psalmo dicit: Quoniam non cognovi litteraturam introibo in potentias Domini. Filios tantum captos tenuit, spiritualiter enim legem impleri vult a suis discipulis, Non tenebis, ait, sed abire patieris. Ad quid? Ut bene sit tibi, ait, et longo vivas tempore. Dicamus aliud quod commodius praesentem locum queat illustrare. Ipse in psalmo dicit: Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei. Sed quid? Disperge illos in virtute tua( ibid,) Ecce hodie videmus matrem solam avolasse sine filiis, et scimus ubi sit, quia toto orbe dispersa est Synagoga inimica Christi, solam habens litteram legis, et hoc ipsum Christo proficit, ut longo vivat tempore, id est ut nunquam ejus obliviscatur populi. Igitur, et nos vel quique nostrum per viam imus, quia praesentem vitam pergimus, et nidos avis in terra et in arbore invenimus, quando verba historiae, aut in contemplativa, aut in activa vita tenenda legimus. Nam praecepta activae vitae, nidus avis in terra est, praecepta contemplativae, nidus in arbore. Mater vero pullis vel ovis incubat, quando ipsa historia intellectum spiritualem fovet. Non teneamus eam cum filiis, sed adire patiamur, captos tenentes filios, quia videlicet in quibusdam locis praetermittenda est historia, ut soli matris hujus pulli, id est spiritualis intelligentiae sensus nobis in esum veniant, nec nos mater, sed pulli reficiant. Cum enim legimus aurum et argentum Aegyptiorum ab Israelitico populo petitionis deceptione subreptum, et rursum cum legimus carnalia sacrificia Deo exhibita, quid in hoc verborum nido, nisi mater dimittenda est, et filii tenendi? Nos enim cum a quibusque saecularibus vigilantiam ingenii in defensionem veritatis trahimus, et cum eorum eloquium in usum rectitudinis vertimus, quid aliud quam aurum et argentum ab Aegyptiis tollimus, ut ex eo et nos divites effecti, et illi pauperes valeant ostendi, sicut scriptum est: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et cum nostra corpora per abstinentiam domamus, quid aliud quam 329 spiritualia sacrificia omnipotenti Deo exhibemus, sicut rursum per Paulum dicitur: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Matrem itaque dimittentes, pullos comedimus, cum historiae exempla dimittimus, sed ex ea allegoriarum sensus in mente retinemus. Unde recte additur, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore, quia longo tempore ille vivit, qui per spiritualem intelligentiam aeternitatis annos apprehendit.
5.1.16
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XVI. Quid sit mystice, novam domum aedificare, et murum per tecti circuitum facere.
5.1.16
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus alio labente, et in praeceps ruente. Talis domorum structura, secundum morem Palaestinae est provinciae, ubi solent in tectis residere. Unde Dominus in Evangelio: Quoniam quae in tenebris, inquit, dixistis, in lumine dicentur, et quod in aure locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. Ergo quia solebant in tectis residere, facies, inquit, tecti murum per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente. Et in templi constructione legimus: Texit quoque domum laquearibus cedrinis, et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. Non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciebant aequalia. Porro spiritualiter domum aedificat, qui domus Dei curam habens, subditorum mentes pro officio suo doctrinae verbo informat. Unde illud est: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Quod est dicere: Nisi Dominus corda praeparaverit auditorum, in vanum quamlibet sapientes architecti, verborum impensas effundunt. Igitur cum aedificaveris, inquit, domum novam, id est subjectorum mentibus doctrinam posueris inchoativam, facies murum tecti per circuitum, id est quaecunque dixeris, sufficientibus communies rationibus, sive testimoniis Scripturarum, ne fias reus labente alio, et in praeceps ruente, quod videlicet fit, quoties incauta dictio perversae dat auditoribus occasionem intelligentiae. Si ergo communitum quidquid dixeris, ut in sermone tuo nemo labatur, nisi qui volens et contentiosus se excusserit.
5.1.17
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XVII. Quid sit spiritualiter vineam non seri altero semine, et quid sit secundum litteram, vel secundum spiritum, sementem et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificari.
5.1.17
Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur. Hoc rusticorum quoque sive agricolarum novit industria, quia vinea terram sibi liberam poscit, ut non solum nulla subjiciatur sementis, verum etiam sponte proferente herbas inutiles, sarculo certatim exstirpare opus sit. Alioquin terrae pinguedo, cujus abundantiam vinea poscit, in vanum disperit, quia dum in multa dividitur, in singulis valet minus. Itaque et sementis et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificantur, id est ad sterilitatem rediguntur, atque ingrato cultoribus suis otio feriantur, juxta illud quod commonendo Dominus cum populo merenti dixisset: Eritque terra vestra deserta, et civitates dirutae, continuo subjunxit: Tunc placebunt terrae Sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae. Itaque ne pariter sanctificentur, id est ne pariter ad sterilitatis Sabbatum redigantur. Porro spiritualiter cum universa Ecclesia vinea Domini sit, et haec si haeretico semine seratur, aut Judaicis caeremoniis, in quibus divitem se putat ille populus, nihil bonorum fructuum inde colligatur, tum vero maxime illi vinea Domini sunt, quorum in eadem Ecclesia ordo sacratior, et spirituale propositum. De qualibus ad prophetam loquitur Dominus: Fili hominis, quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna silvarum? Nunquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat ex ea quodcunque vas? Nempe hi quorum erat spirituale exercitium, si ad saeculare devolvantur negotium, et quod fuerant deperit, et quod aggrediuntur interdum non proficit. Unde in Actibus Apostolorum dicunt ipsi apostoli: Non est aequum derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Et Apostolus loquitur Corinthiis: Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Igitur non seres, inquit, vineam tuam altero semine, ne et sementis quam sevistis, et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur, id est insignes qui sunt in Ecclesia, coelestis doctrinae fertiles, contemptibilium negotiorum non injuriaberis occupatione, ne dum in utramque partem dividuntur, in neutram utiles inveniantur, et ita quasi sanctificato Sabbato nihil regno Dei fructuosum operentur. Hinc est enim quod auctoritas canonica sacros altaris ministros saecularibus negotiis implicari vetat. Nemo militans Deo inquit Apostolus, implicat se negotiis saecularibus.
5.1.18
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XVIII. Quid sit non arare in bove simul et asino, et quid non vestiri vestimento ex lino et lana, et quid sit facere funiculos in fimbriis.
5.1.18
Non arabis in bove simul et asino, non indues vestimentum, quod ex lana linoque contextum est. Hoc de cavenda doctoribus imperitorum societate dictum intelligi potest. Non arabis in bove simul et asino, idem est ac si aperte diceret: Non sociabis in praedicationem sapientes et fatuos, ne videlicet per eum qui implere non valet, et illi obsistas qui praevalet. Quid vero per hanc vestem nisi hypocritarum persona signatur, qui benignitatem erga proximos ostendunt, et dolo suae iniquitatis, quae loquuntur operiunt? Vestis enim, quae ex lana linoque fit, lanam semper in faciem reddit, et linum subter abscondit. Quid ergo per lanam nisi simplicitas sonat? Quid per linum nisi subtilitas designatur? Et saepe homo subtilis et acutus exterius simplicitatem mansuetudinis ostendit, et interius subtilitatem malitiae contegit. Iste ergo veste se actionis suae quasi ex lana et lino induit, quando ab eo et simplicitas monstratur in superficie, et subtilitas malitiae servatur in mente. Unde et continuo subjungitur. Funiculos in fimbriis facies, per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. Vestis namque jam dictae cum qua sapiens incedat, custodiens illam ne nudus ambulet, cum ex cunctis virtutibus textura ejus constet, angulos, id est principales sunt quatuor virtutes, quas et ethnici propriis appellare nominibus noverunt, temperantiam, justitiam, fortitudinem, prudentiam. His enim cum propter Deum sapiens ornatus incedat, non ut videatur ipse ab hominibus, sed ut glorificetur Pater in coelis, 330 et cum hac dilectione Dei et proximi, bona faciens opera, perseverat usque in finem, ut salvus sit, profecto funiculos fecit in fimbriis per quatuor angulos pallii sui. Caeterum in supradictis hypocritis indecentes fimbrias Dominus noster acri invectione coarguens, dicit: Dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Multum enim se accusant, cum de re significata non curantes, significativas in oculis hominum fimbrias magnificant.
5.1.19
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XIX. De viro, qui uxorem acceptam odio habens, dicit: « Non inveni eum virginem, » et parentibus signa virginitatis afferentibus vapulat, eamque habere compellitur, qualiter in Christo factum intelligatur.
5.1.19
Si auxerit vir uxorem, et postea eam odio habuerit, quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, et objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem, tolient eam pater et mater ejus, et deferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis ejus, qui in porta sunt. Et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem. Quam quia odit, imponit ei nomen pessimum, et dicit: Non inveni filiam tuam virginem. Et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis. Apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt eum, condemnantes super centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel, habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere omni tempori vitae suae. Haec justitiae vel sapientiae Dei littera pudicis sensibus obscurissima est. Quis enim pudicus animus saltem cogitare patienter valeat, qualiter ruptae virginitatis cruenta in panno serventur vestigia. Sed consoletur nos in isto quoque loco eadem Dei Sapientia, clamans de ejusmodi occidente littera: Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Ac deinceps: Et qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Igitur de obscura litterae hujus spelunca lucidum evolvamus spiritus mysterium, talemque et hanc sapiamus legem, cui subjextum fuisse non deceat virum sanctae Ecclesiae Christum. Si duxerit, inquit, vir uxorem, et postea eam odio habuerit, etc. Spiritualiter hoc ita factum est. Vir uxorem duxit, quando naturam assumpsit humanam Filius Dei. Unde est: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Spiritualibus ejusdem sponsi filiis, vel amicis mysterium hoc notum est. Unde et gratulantes dicunt: Qui habet sponsam, sponsus est. Itemque cum Apostolo: Et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est in Christo, et in Ecclesia. In illa, inquam, carnis assumptione, vir iste cognovit uxorem suam, scilicet universam Judaeorum atque gentium Ecclesiam, pro temporum quidem vel locurum diversitate numerosam, sed juxta fidei sacramentum unam. Verum sic acceptam postea quodammodo odio habuit eam, quaesivitque occasiones quibus dimitteret eam, dixit enim discipulis suis: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Item: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ac deinceps: Non est bonum panem sumere filiorum, et mittere canibus ad mandxcandum. Voces namque ejusmodi, voces erant odii, non juxta rationem divinitatis, sed secundum sensum carnis, priori non consonantes proposito ejus, vel Scripturarum veritati. Nam priusquam incarnaretur, amorem Ecclesiae gentium professus fuerat in omnibus prophetis. Ita tanquam mutato consilio objiciebat illi nomen pessimum dicens: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam, non inveni virginem. Non inveni, inquit, eam virginem, sed multorum deorum, tanquam multorum virorum millibus prostitutam. Verum id frustra fuit. Nam in copula praedicta, in illa incarnatione Filii Dei sacrosancta vestigia virginitatis spectanda reposita sunt. Egit enim illa quondam prostituta, egit, inquam, poenitentiam, mortificavit carnem suam, insuper et sub gladiis persecutorum, propter illum, virum suum fudit sanguinem suum. Quid igitur? Tollent, inquam, eam pater et mater ejus, et deferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis illius, qui in porta sunt, et expandent vestimentum coram senioribus civitatis, et apprehendent virum et verberabunt eum, etc., ut supra. Nempe miro modo, miro charitatis ordine, propter ipsum crimen, unde Ecclesiam de gentibus redarguit, homo factus Dei Filius, ipse verberatus et cruci affixus est, et in porta civitatis coram senioribus urbis, id est in consistorio coeli, in conspectu Patris et sanctorum angelorum ejus, virgo esse judicata est, quae in conjunctione ejus posuit vestigia sanguinis sui, quae in praedicatione ejus poenitentiam egit, quae pro fide ejus sanguinem fudit. Nempe et si ante prostituta fuerat, postquam tamen sic illi conjuncta est, jam virgo meretur dici, et est. Quis vero pater, vel quae mater est ejus, nisi ordo apostolicus, et Ecclesia primitiva, quorum testimonio in coelo et in terra defenditur? Verberabunt, inquit, illum, condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel. Denique quia de peccato arguebat Ecclesiam sive Synagogam, quam virginem esse volebat, idcirco vir iste verberatur, insuper et crucifixus est, imo ut peccatum prostitutionis ejus deleret, idcirco verberari et crucifigi dignatus est, deditque centum siclos argenti, id est plenitudinem donorum Spiritus sancti. Habebit ergo, inquit, eam uxorem, et non poterit dimittere omni tempore vitae suae, videlicet impleta prophetia, quae dicit: Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui, et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Sequitur: Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui, et auferes malum de medio tui. Hoc interim sciendum est quia cum gratia Dei in potestate mulieris est, utrum crimen, quod ab hoc viro objectum est verum sit, an non. Etenim quae poenitentiam egit, ut supra dictum est, et ita virginem castam se exhibuit, in illa nomen pessimum periit; quae autem poenitentiam non egit, magisque Barabbam quam Dei Filium, magis amat Antichristum quam Christum, haec diffamata est, quia vere fecit nefas in Israel, et peccatum ejus manet; igitur ejicient eam, inquit, videlicet Synagogam, extra fores quondam Patris sui Dei, et lapidibus obruent eam viri civitatis ejus, scilicet omnes judices, qui sedebunt super thronos judicantes duodecim tribus Israel, et morietur, quia fornicata est in domo Patris sui, id est condemnabitur, quia diabolo adhaesit, cum haberet legem et prophetas Dei sui.
5.1.20
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XX. 331 Si dormierit vir cum uxore alterius, utrique morientur; et quae sit distantia ejus in agro, et ejus quae in civitate reperta est; et quod adulter diabolus, puelta vero quam oppressit in agro, Synagoga fuerit in Aegypto.
5.1.20
Si dormierit vir cum uxore alterius, utrique moriantur, id est adulter et adultera, et auferes malum de Israel. Haec de adulterio generalis sententia est. Sed differt, utrum per vim, an per consensum adulterium perpetratum sit. Sequitur ergo: Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum illa, educes utrumque ad portam civitatis, et lapidibus obruentur: puella quia non clamavit cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem uroximi sui: et auferes malum de medio tui. Si autem in agro repererit vir puellam quae desponsata est, et apprehenderit, et concubuerit cum ea, ipse morietur solus, puella nihil patietur, nec est rea mortis, quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam ejus, ita puella perpessa est. Sola erat in agro, clamavit, et nullus adfuit qui liberaret eam. In manifesta discretae rei justitia justum nihilominus adulterii spiritualis judicium est. Nam qui cum uxore alterius dormivit, vir impurus diabolus est, qui creaturam rationalem, scilicet hominem corrumpere ausus est, et hic quidem in agro puellam virginem Deo desponsatam invenit, et cum illa concubuit, quando ante legem datam peregrinantem in Aegypto gentem Haebraeam sibi subjugavit; serviebat enim illic diis alienis, quam in Abraham, Isaac et Jacob desponderat sibi Deus legitimus vir. Clamavit puella, et nullus adfuit qui liberaret eam, nullus, inquam, non erat enim lex, non venerat propheta, qui a cultu deorum Aegyptiorum revocaret gentem illam, nisi quod clamor ejus venit ad Jesum, et hic solus descendit, ut liberaret populum suum. Itaque sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita puella illa, ita gens novella illa perpessa est, et intus diabolum corrumpentem, et foris Pharaonem servituti subjicientem. Sola erat in agro illo, in Aegypto sola, longe remota a civitate Dei et regno. Igitur vir ille, inquit, morietur solus, puella nihil patietur, nec est rea mortis. Talis nempe adulterii poenam solus portabit diabolus, quemadmodum in typum ejus solus periit Pharao cum curribus suis et equitibus, gens autem illa nihil passa mare transivit, glorificata miraculis, defensa coelestibus praesidiis. At hic idem adulter toties puellam desponsatam in civitate invenit, et toties cum illa concubuit, quoties gens eadem jam Scripturis sanctis et angelorum munita praesidiis, idololatriae sese prostituit, initiando Beelphegor, colendo Baal, serviendo Astaroth. Amplius autem tunc diabolus corruptor cum illa in civitate concubuit, quando aeternum sponsum et amatorem animarum Jesum Christum Filium Dei crucifigi, virumque homicidam sibi donari petit. Igitur, educes, inquit, utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur. Palam est omni mundo quia jam adultera illa ducta est, jam non solum spiritualiter, sed corporaliter quoque et visibiliter de civitate Dei protracta est, multisque calamitatibus tanquam lapidibus obruta est, amissis jam angelorum praesidiis, nullum jam habens vigilem, id est prophetam, de qualibus ipse Deus: Super muros tuos, inquit, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini. Ipsa quoque civitas terrena Jerusalem deserta est facta, et templum exustum est, et qui Romanorum gladio superfuerunt, in omnes gentes captivi ducti sunt.
5.1.21
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXI. De eo quod ait: « Utrique moriantur, » subaudiendum esse, si cum consensu mulieris dormierit cum ea vir.
5.1.21
Igitur si dormierit, inquit, vir cum uxore alterius uterque moriantur, subauditur, si cum consensu mulieris dormivit cum ea vir. Nam si invita violata est, si vim perpessa est, ita quemadmodum latro consurgit adversus fratrem suum, et occidit animam ejus, adulter solus erit vir, illa nihil patietur, nec est rea mortis. Quare? Videlicet quia sola caro violata est, animus autem, ubi sedet fides conjugii, incorruptus. Sola fides violata in crimine est, sola fidei perditio adulterium est. Nam ubi nullius desponsionis sigillata est fides, si corruptor accesserit, jam quidem vitium, sed in neutro adulterium est. Nam sequitur: Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad judicium venerit, dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam. Non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. Igitur sanctio conjugii non tam in conjunctione, vel commistione carnis, quam in sacramento desponsionis est. Quapropter legitime ac rationaliter de virgine nunquam cognoscenda carnaliter vel cognita, loquitur angelus ad Joseph: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Legitime, inquam, id est secundum legem praesentem vocat illam in Evangelio conjugem propter solam desponsionis fidem. Porro de spirituali adulterio idem sentiendum est, videlicet quod invitam, vel ab adultero vim passam, nullam animam proprius vir Deus quasi adulteram judicet. Quod optime sciens martyr invicta, eademque virgo pudica dicit primum de carnali adulterio sic:« Nunquam inquinatur corpus, nisi de consensu mentis. Nam si invitam me feceris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam.» Sumptum quoque de praesenti legis loco testimonium sic inserit, dicens:« Nam sic patitur Deus violatorem castitatis, sicut serpentem, sicut latronem, sicut barbarum.» Porro de spirituali adulterio itidem dicit:« Nam et si in manu mea thura ponas, et per manum meam jacias sacrificia, Deus haec attendit et ridet.» Et de utroque communem reddens sententiam:« De sensibus enim et de voluntatibus, inquit, judicat.»
5.1.22
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXII. De eo quod eunuchus non intrabit Ecclesiam Domini; quot sint eunuchorum species, et qualis eunuchus non ingrediatur in Ecclesiam Domini.
5.1.22
Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro in ecetesiam Domini. In Isaia legimus: Et non dicat Eunuchus: Ecce ego lignum aridum, quia haec dicit Dominus eunuchis: Si custodierint sabbata mea, et egerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum et nomen melius, a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Ergone sic sibi contraria sunt lex et 332 prophetae, ut dicat lex, non intrabit eunuchus in ecclesiam Domini, dicat econtra Dominus in propheta: Dabo eunuchis locum in domo mea, et in muris meis? Quae est enim domus, aut qui muri Domini, nisi ecclesia Domini? Sed profecto intellectus eunuchi non idem hic est et illic. Illic enim in littera, hic autem in spiritu eunuchus intelligendus est, quia spiritualis est. Quapropter jam ipsas eunuchorum enumeremus species. In Evangelio Dominus dicit: Sunt eunuchi qui sic nati sunt; et sunt eunuchi qui ab hominibus facti sunt; et sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum coelorum. Haec tertia eunuchizatio, sive castratio, quia non ferro abscissionis, sed proposito fit castitatis, magis quidem spiritualis est, verumtamem non omnino, quia manifestus in carne caelibatus est. Et hi procul dubio laudabiles sunt eunuchi, quibus, juxta prophetam praedictum, dat Dominus locum in domo sua, et in muris suis nomenque melius a filiis et filiabus. Horum omnium generum de nullo veraciter dicas, quia non ingreditur ecclesiam Domini, nisi quod sacros tantum altaris bonores auctoritas canonica truncatis vel abscissis interdicit. Quapropter quaerendum adhuc est qualis sit ille eunuchus, qui non ingrediatur ecclesiam Domini. Quaerentibus hoc illis quoque illud sese offert quod alibi dictum est: Maledictus omnis qui non fecit semen in Israel. Neutrum quippe sine altero recte intelligi potest, quia videlicet verba quidem diversa, sensus tamen idem est. Igitur eunuchus qui non ingrediatur in ecclesiam Domini, et non faciens semen in Israel, qui et idcirco maledictus esse debeat, quia semen non fecerit in Israel, ille est, qui cum possit verbo aedificare proximum, mutus incedit, vel cum bona et utilia noverit, otiosa magis et vana diligit. Hic illi oppositus est qui se castravit propter regnum coelorum, quia videlicet quantum ille laudabilis est, eo quod facultatem habens naturalem seminandi filios, carnis continens est propter regnum coelorum, scilicet[ ut] vacare possit orationi, et juxta apostolicum consilium tantum sollicitus sit quae sunt Domini: tantum hic detestabilis est, eo quod commissum habens talentum verbi Dei, quo ad aedificationem multorum bene possit operari et utiliter negotiari, vacat otio, et acceptam indigne gratiam negligit.
5.1.23
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXIII. « Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, » qualicunque discretione observandum sit.
5.1.23
Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egrediatur extra castra et non revertetur priusquam ad vesperam. Lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra. Hic jam recte quaeritur utrum post illusionem quae per somnium solet accidere, quilibet corpus Domini valeat accipere, vel si sacerdos possit sacra mysteria celebrare, quia ecce lex non nisi lotum aqua, nec ante vesperam concedit in ecclesiam vel castra intrare. Et quidem spiritualiter intelligitur, quia quasi per somnium illuditur, qui tentatus immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Et hic lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat. Sed ut simplicem nunc teneamus litteram, est in eadem somnii illusione valde necessaria discretio, qua subtiliter pensari debeat, ex qua re menti dormientis accidat. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex crapula contingit, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut exhiberi mysterium pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Cum vero ex naturae superfluitate, vel infirmitate invenerit, omnimodo haec illusio timenda non est, quia hanc animus pertulisse magis quam fecisse dolendus est. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo suus reatus. Tribus enim modis omne peccatum cogitationis impletur, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Videat ergo qua ex radice inquinatio illa processerit: scilicet utrum suggestione an delectatione, vel, quod majus est peccati, consensu acciderit, quod et cogitavit sciens, et pertulit nesciens. Suae igitur conscientiae judicio relinquitur, qui nocturno fuerit somnio pollutus, ut pro modo pollutionis digne lacrymis suis, vel poenitentiae satisfactione lavetur, priusquam in castra Dei regrediatur, id est priusquam sacris mysteriis Christi participetur?
5.1.24
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXIV. Quo sensu mystice intelligendum sit quod ait: « Fodies per circuitum et egesta humo operies. »
5.1.24
Habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae, gerens paxillum in balteo. Cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies, quo relevatus es. Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat inimicos tuos tibi, ut sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te. Fodies, inquit, per circuitum, et egesta humo operies quo relevatus es. Naturae corruptibllis pondere gravati, a mentis nostrae utero quaedam superflua cogitationum quasi mentis gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimuum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentiae dolore confodiat, et hoc quod a nobis fetidum erumpit, abscondat. Ventris quippe egestio fossa humo per paxillum tegitur, cum mentis nostrae superfluitas subtili redargutione discussa, ante Dei oculos per compunctionis suae stimulum celatur. Huic sensui legis illud quoque de Evangelio congruit: Qui amat animam suam perdet eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Amat quippe animam suam, qui quantum in deliciis, tantum in vitiis fovet praesentem vitam suam, qui sibi blanditur, qui etiam malam defendit vitam suam, qui dicit cum isto stulto divite: Anima, habes multa reposita in annos plurimos. Iste ergo perdet eam, nocte enim, id est, tempore vel hora quam ignorat repetent eam. Econtra odit animam suam, qui abhorret, qualem fuisse meminit praeteritam vitam suam; qui conversus ingemiscit, et seipsum punit per poenitentiam, numerans singulos actus suos, et pro singulis semetipsum accusans, et proprio condemnans judicio. Nam hoc quoque quasi sedens fodit per circuitum, et egesta humo operit, quo relevatus est, juxta prophetam, dicentem: Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar et scopebam spiritum meum. Hoc agit pro reverentia Domini Dei sui, ambulantis in medio castrorum, ne quid foeditatis appareat coram illo, et 333 offensus derelinquat locum cordis fetidum. Iste ergo in vitam aeternam custodit eam.
5.1.25
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXV. Quomodo Christus faciat hoc quod ait: « Ne tradas servum domino, qui ad te confugerit, » id est eum qui ad se conversus fuerit non relinquat diabolo, et quomodo hoc observare debeat Ecclesia.
5.1.25
Non tradas servum domino suo, qui ad te confugerit. Habitabit tecum in loco qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet, nec contristes eum. Ut interim sensum spiritualem continuemus, huic capitulo illud Evangelii dictum consentit: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me non ejiciam foras.. Eum, inquit, qui venit ad me, sive servum sive liberum, id est sive gentilem, sive Judaeum, non ejiciam foras. Nam servus tot dominorum, quot cultor daemoniorum, gentilis erat populus, liber autem Judaicus sibi videbatur. Sed et singuli hominum, quot vitiorum vel peccatorum tot sunt servi dominorum, quia omnis qui facit peccatum servus est peccati, propter quod et non manet in domo in aeternum. At ille liberator, eum qui venit ad se, non ejicit foras, ut jam dictum est, id est convertentium se ab errore vitae suae nullum a sua repellit gratia, sive ille Judaeus, sive gentilis sit, sive masculus, sive femina, sive barbarus, sive scytha; igitur et hoc modo legem adimplet, non tradendo servum domino, qui ad se conversus fuerit, non relinquendo diabolo, cui hactenus servivit. Quod postulans Psalmista dicit: Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori. Tu ergo, quicunque es, consecretalis ejus qui legem dedit, quicunque in domo ejus, quae est sancta Ecclesia, sanctae libertatis officia suscepisti, non tradas servum domino suo, qui ad te confugerit, id est peccata sua confitentem, et ea relinquere volentem, ne in desperationem abigas, qualecunque crimen vel quantumcunque admiserit: Nec contristes eam, imo consolare juxta Apostolum, ne abundantiori tristitia absorbeatur.. Habitabit tecum in loco qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet, id est in quocunque proposito vel ordine devoverit suam usque ad finem poenitentiam aget. Caeterum juxta sensum litteralem, hoc praeceptum sancta Christi Ecclesia sic observat ut, secundum canonicam auctoritatem, Judaeorum sive paganorum mancipia, semel ad ipsam fugientia nunquam quibuslibet suasionibus reddere debeat. Sancitum quippe est lege canonica, ut si quilibet Judaeorum aut paganorum servus ad venerabilia loca fidei causa confugerit, nullatanus eum patiamur praejudicium sustinere. Sed sive olim Christianus, sive nunc fuerit baptizandus, sine ullo Christianorum pauperum damno, religioso Ecclesiasticae pietatis patrocinio in libertatem omnibus modis defendatur.
5.1.26
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXVI. Quid sit spiritualiter ingresso vineam proximi uvas intus comedere, foris autem non efferre.
5.1.26
Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit, foras autem ne efferas tecum. Proximus tuus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus est, qui vulneratum hominem ubi ab Hiericho in Jerusalem descenderat, misericorditer suscepit, et inde proximus ejus dicitur et est, quia cum illo misericordiam fecit. Unde ei loquitur per Prophetam: Quasi proximum, quasi fratrem nostrum, sic complacebam.. Porro vinea ejus Ecclesia ejus est, quemadmodum in propheta dicit spiritus: Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei, vineae suae, vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Ac deinceps: Vinea enim Domini excercituum, domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus. Vineam hanc ingressus es, quando ad fidem Chtisti tanquam operarius a patre familias vocatus es. Comede ergo, inquit, uvas, quantum tibi placuerit, foras autem ne efferas tecum, id est opera bona quantacunque potes corde bono et animo volenti, nihil autem quasi ad oculos hominum. Qui enim lucem suam lucere facit coram hominibus, ut videant opera ejus bona, et glorificent Patrem qui est in coelis, ille profecto intus uvas comedit, et proximo suo nequaquam damnosus, imo charitati ejus gratiosus existit. Quia autem fecit justitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis, uvas procul dubio foras extulit, et in hoc amici gratiam laesit. Dicit enim de hujusmodi: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Receperunt, inquam, nec aeterna familiaritate ad eamdem proximi ingredientur vineam.
5.1.27
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXVII. Quid sit de segete spicas frangere, et manu conterere, falce autem non metere.
5.1.27
Si intraveris segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres, falce autem non metes. Ejusdem amici vel proximi seges sancta Scriptura est, quae de patrum ejus secundum carnem dictis vel factis contexta est. Franges ergo, inquit, spicam manu, ut ad latentia grana pervenias, id est discuties occidentem litteram, ut de reposito intrinsecus spirituali sensu vivas; falce autem non metes, id est non condennabis, qualecunque illud sit quod ab antiquis patribus fit aut actum est. Verbi gratia: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, haec et his similia si tanquam adulteria reprehendas, aut judices, rationem non discernens temporum, quod videlicet ante legem alia licentia fuerit, alia sub lege, atque alia in pulchritudine sit, Evangelii; si, inquam, haec reprehendas, vel condemnes in hominibus sanctis patribus nostrae fidei, quorum de semine salus nobis Christus advenit, nimirum segetem amici falce indiscreta messuisti. Manu igitur tantum horrentem spicam conteres, id est per allegoriam dicta esse haec intelliges.
5.1.28
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXVIII. Quod homo si acceperit uxorem, et eam oderit, permittitur ei dare libellum repudii, qualiter et singulis nostrum debeat intelligi, et qualiter Christus Synagogae id fecerit.
5.1.28
Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus, propter aliquam faeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo suo. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque illi libellum repudii, et dimiserit eam de domo sua, vel certe fuerit mortuus, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam. Patet profecto quia vis praecepti 334 ratione juxta litteram caret. Quod et Veritas in Evangelio testatur, dum Pharisaeis objicientibus quod Moyses mandavit dare libellum repudii, et uxorem dimittere, respondens dixit: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri, mandavit vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic, etc.. Et hic ergo litterae spicam conteramus, atque inde spiritualis sensus granum capiamus. Homo uxorem accipit, cum actionis terrenae suscipit curam, cujus si foeditatem cognoverit, dat libellum repudii, et dimittit eam de domo sua, quia saepe ipsa terrena actio quae priusquam haberetur fortiter amabatur, cum habita fuerit, cujus sit foeditatis agnoscitur, cum esse polluta per peccata videtur. Dimittat ergo eam vir de domo sua, ut amorem ejus rejiciat a mente sua, quae egressa virum alterum accipiat quia terrenam actionem, quam tu deseris, alius concupiscit. Sed fortasse et ipsa in odium quandoque ventura est, ut eam utiliter dimittat. Bene autem dicitur, dimiserit eam, vel certe mortuus fuerit, quia unusquisque terrenam curam aut dimittit aut moritur, id est aut non ei ex animo succumbit, aut propter eam funditus in animae vita succumbit. Sive ergo sequens eam maritus dimiserit, sive mortuus fuerit, maritus prior non poterit eam in uxorem accipere, quia polluta est, ut videlicet is, qui semel curam terrenam atque vi tae praesentis intentionem reliquerit, ad eam ultra nullo modo redeat, quam ipse jam suo judicio polluit, quia eam prius ideo deseruit, quia pollutam esse cognovit. Caeterum et juxta allegoriam sensus altior est, in eo videlicet quod sicut per prophetam testatus est matri vestrae Synagogae, o Judaei, libellum dedit repudii. Verumtamen litteram ejusdem praecepti, partim per misericordiam praeterit idem Deus judicii, cum itidem in propheta dicit: Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit alterum virum, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta, et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Igitur nunc quidem Synagoga libellum accepit repudii, quia quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic illa Christum contempsit, alterumque maritum diabolum duxit, verumtamen ad priorem maritum reversura est, et ille revertentem suscipiet, quia cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit.
5.1.29
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXIX. Quid sit loco pignoris inferiorem et superiorem molam non debere accipi.
5.1.29
Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam apposuit tibi. Accipere dicimus aliquando auferre. Unde et Paulus apostolus dicit: Sustinetis enim, si quis vos devorat, si quis accipit, ac si diceret, si quis rapit. Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam peccati confessio tenetur. Superior autem et inferior mola est, spes et timor. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario junguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur. In peccatoris namque pectore debet spes et formido conjungi, quia incassum misericordiam sperat, si non etiam justitiam timeat. Incassum justitiam metuit, si non etiam de misericordia confidit. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui peccatori praedicat tanta dispensatione componere debet praedicationem ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe in solo eum timore derelinquat. Mola enim superior aut inferior tollitur, si per praedicantis linguam, in peccatoris pectore, aut timor aut spes a timore dividatur.
5.1.30
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXX. Quid sibi velit quod praemissa sententia in eum qui fratrem suum vendiderit, plagam leprae cavendam esse, mox subjunxit, et quod ille quoque fratrem suum vendat, qui venale habet Evangelium Christi, ac proinde leprosus sit, ut Giezi.
5.1.30
Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. Manifeste juxta litterae quoque sensum grande in venditione fratris sacrilegium est, cujus reos se constituerunt filii Jacob, quando ab illis in servum venundatus est Joseph. Sed continuo sequitur: Observa diligenter ne incurras in plagam leprae, sed facies, quodcunque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod praecepi eis, et imple sollicite. Et protinus: Memento quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto. Quidnam hoc sibi vult, quod praecepto tali praemissa lepram tantopere cavendam esse decernit? aut nunquid observare potest, aut in arbitrio ejus est plagam leprae non incurrere? Ergo et in hoc altius quidpiam requirendum est. Deprehensus quippe est homo, quod vendito fratre suo pretium acceperit, quando populus Judaicus, aut sanguinem Christi, secundum carnem fratris sui funderet, pretium dedit et accipit; traditor quippe Judas pretium sanguinis triginta argenteos retulit. Hoc facto tota Synagoga lepram maledictionis incurrit, cujus in typum Mariam, ut suo loco jam dictum est, per totum corpus lepra candens operuit. Igitur quicunque Christum ex lege et prophetis venturum esse didicisti, ejusque venditionem in Evangelio legere vel audire potuisti, observa diligenter, ne incurras in plagam leprae, id est ne consentiendo sacrilegiis Judaeorum, maledictione operiaris, et sempiterna confusione induaris, et cum illo coetu malignantium projectus, habites extra castra proficiscentis in coelum Ecclesiae. Hoc inquam, observa diligenter, et fac quodcunque docuerint te sacerdotes Levitici generis, id est praedicatores evangelicae veritatis. Ipsi enim docere te possunt qualiter lepra careas ejusmodi. Praeterea fratrem suum et ille rendit, qui venale habet Evangelium Christi. Frater enim vester ille est, quemadmodum in Evangelio dicit: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Et alibi cum dixisset: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Qui ergo venale habet Christi Evangelium, maxime vero si venale faciat qualecunque Christi sacramentum, profecto hic vendit fratrem suum. Hic autem adeo lepram incurrit ut haereticus judicetur, quemadmodum in Actibus apostolorum Magus ille Simon, a quo usque hodie venditores vel emptores gratiarum Christi, Simoniaci dicuntur. Igitur quicunque legistis vel audistis, Gratis accepistis, gratis date, observa, inquit, diligenter ne incurras plagam leprae, subauditur pro tali fratris venditione, et hoc patiaris in anima, quod Giezi pertulit in corpore. Nam quemadmodum lepra Mariae cladem 335 illorum spiritualem significat, qui per superbiam mentis in foveam incidunt haereticae doctrinae sic lepra Giezi morbum illorum exprimit qui propter venalitatem cujuslibet evangelicae gratiae, tanquam leprosi projiciuntur de sinu matris Ecclesiae.
5.1.31
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXI. Eum qui repetit rem aliquam a proximo, non debere domum ejus ingredi, id est neminem debere curiosum vel suspiciosum esse erga conscientiam peccatoris.
5.1.31
Cumque repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas, sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi. In ipsa superficie sua, pulchra et amabilis est ista clementiae lex. Porro id quod intrinsecus latet, pulchrius est. Spiritualiter namque rem aliquam a proximo repetimus, quoties proximum pro aliquo peccato corripimus, juxta illud Evangelicum: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te, et ipsum solum. Non ingredieris, inquit, domum ejus ut pignus auferas. Domum proximi ille ingreditur ut pignus auferat qui curiosus et nimium suspiciosus vitam ejus perscrutatur, ut accusationem adversus illum inveniat. Non ergo ingredieris, inquit, domum, id est non curiose ages, ut publice arguere vel reprehendere possis quae forte secreto commissa sunt. Sed quid? Foris stabis, et ille tibi proferet quod habuerit. Foris, inquam, stabis, foris pulsabis, foris sermonem facies, ita ut non uni, sed omnibus non de uno, sed de cunctis loqueris, annuntiando quod nihil opertum quod non reveletur, nihil occultum quod non saltem in futuro judicio sciatur, quatenus dum omnes sollicitos reddis, unus securus non sit. Tunc ille tibi proferet quod habuerit, id est sponte sua confitebitur quod fecit, et tu pro illo orabis, juxta praeceptum Apostoli dicentis: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Tu itaque sponte confitenti, statim dimittes ei. Nam hoc est quod sequitur: Non pernoctabit apud te pignus, si pauper est, sed statim reddes ei ante solis occasum, etc. Haec in te discretio esse debet ut si pauper spiritu est, si humiliter confitetur, si pro peccato suo compungitur, statim dimittas ei ante solis occasum, id est antequam incidat in desperationis periculum, ut dormiens in vestimento suo, id est requiescens in spe salutis suae benedicat tibi, quia tu animam ejus lucrifecisti, ut habeas justitiam coram Domino Deo tuo, videlicet quam subaudire te voluit dicendo: Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
5.1.32
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXII. Quod illa non videantur contraria, quod dictum est, « non occidentur patres pro filiis, » et « qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus. »
5.1.32
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur. Alibi dictum est: Qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam generationem. Nec haec sibi contraria videantur cum dicit, nec filii occidentur pro patribus, subaudiendum est, qui peccata patrum non sequuntur. Nam ubi dictum est: Qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus itidem subaudiri oportet, qui patres iniquos imitantur. In qua distinctione cum ratio justitiae manifeste se offerat, de solis parvulis magna et antiqua questio est, cur cum nullum habeant actuale peccatum, pro sola iniquitate patrum, id est pro originali peccato apud inferos detineantur. De quibus cum rectissime Deo dicas: Judicia tua abyssus multa et id beati Job sub talium persona: Et multiplicabis vulnera mea etiam sine causa( Job IX); illud tamen de omnibus morti praedestinatis sciendum est quia generationis vel superfluae originis eorum causa peccatum est. Post peccatum namque Evae dictum est: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos. Nam econtra generationis vel originis eorum, qui ad vitam praedestinati sunt, causa efficiens benedictio Dei est, dicentis ante peccatum: Crescite et multiplicamini et replete terram, subjicite eam. etc. Profecto parvuli, qui ante perceptam Christi gratiam ex hac luce subtrahuntur, eo ipso quod sic subtracti sunt, palam faciunt, quia non ex praemissa benedictione, sed ex subsequentis peccati superfluitate orti sunt. Qua ergo justitia dicentis: Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos, superflui homines nati sunt, eadem et moriuntur. Proinde diligentiori adhuc determinatione sententia supplenda est, nec filii pro patribus morientur, subauditur, si patres alios, scilicet sanctae Ecclesiae sacerdotes, imo patrem alium, id est novum Adam Christum habere mereantur.
5.1.33
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXIII. Non esse recolligenda ea quae in messe post tergunt relicta sunt, id est non semper vel omnia debere abscondi bona opera ab oculis hominum.
5.1.33
Quando messueris segetem in agro tuo, et manipulum oblitus reliqueris, non reverteris ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam patieris auferre, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus, in omni opere manuum tuarum. Si fruges colliges olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas, sed relinques advenae, pupillo, ac viduae. Memento quod et tu servieris in Aegypto. Et haec litterae superficies plana, mentes nostras valde ad humanitatem vel pietatem aedificat, nec occidit haec litterae pars; imo non minus quam spiritus vivificat. Ipsum jam spiritum de littera non tanquam vitam de occidente, sed tanquam thesaurum de thesauro, tanquam mel de cera producere promptum est. Spiritualiter namque messes segetum, fruges olivarum, racemi vinearum nostrarum, opera justitiae nostrae sunt. Et segetem utique nostram, olivas nostras, racemos quoque nostros, absque ullo residuo colligimus, quando ita cavemus justitiam nostram facere coram hominibus, ut a nullo videamur. Verum si tantopere semper timeamus spectatorem, nunquam habebimus imitatorem. Ergo non reverteris, inquit, ut tollas eum quem oblitus reliquisti manipulum, non ut colligas quidquid in arboribus remanserit olivarum, aut vinea quidquid residuum fuerit racemorum, sed advenam et pupillum et viduam patieris auferre, sed relinques pupillo, ac advenae, ac viduae, sed cedent in usus advenae pupilli, ac viduae, Advena, pupillus, ac vidua, quia non seminaverunt, quia olivas et vineas non plantaverunt, pauperes sunt Ecclesiae, qui fidem habent quidem, sed nondum fidei congrua opera justitiae fecerunt. Plura ergo operum nostrorum propter periculum miserae vanitatis intra conscientiae secretum quidem reponamus, aliqua tamen hujusmodi 336 pupillis vel advenis ac viduis relinquamus, ut nostris provocentur exemplis, ut sicut ait Dominus noster, videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est.
5.1.34
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXIV. Quare in corripiendo homine quantitas plagarum quadragenarium non debeat excedere numerum, et de quadragenario jejunio Domini.
5.1.34
Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices, quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt. Quem impium, condemnabunt impietatis. Sin autem eum qui peccavit, dignum viderint plagis, prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit, et plagarum modus: ita duntaxat, ut quadragenarium numerum non excedat, ne faede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. Plagarum virgarum medicamentum scimus esse culparum, quae non ad mortem sunt, quo scilicet et praeterita culpa diluatur, et de futuro peccandi cupiditas metu poenae expertae reprimatur. Nam et idcirco in Ecclesiastica disciplina improbos et duros ac superbos vel inobedientes, verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coercere debemus, scientes scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte. Sed quare secundum hanc legem quantitas plagarum quadragenarium non debet excedere numerum? Quare prostrato homine sub tot ictibus plagarum foedum esse debuit pupillo illi, non satiari numero tot plagarum? Videlicet, quia simul omnes ipsi peccaverunt in scelere vituli, quem fecit Aaron, et prostratus Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus sub plagis jejuniorum satisfecit Domino pro reatu ipsorum: sic enim dicit: Et jacui coram Domino quadraginta diebus et noctibus, sive et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra, quae fecistis contra Dominum, et exaudivit me Dominus etiam hac vice. Bene ergo in ipso fervore judicii, lex sancta miserationis memoriam facit, mira diligentia non immemores esse permittens delicti universalis sub omni poena singularis cujuslibet hominis, dum ejus tenentur lege numeri, quo ipsi alio vapulante, misericordiam consecuti sunt. Haec pietas legis Paulo quoque apostolo modice subvenit. Ait enim: A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Judices iniqui injuste judicatum, impie prostratum, ne voluptate caedis, vel delectatione crudelitatis toto viderentur permisso uti, parce quinquies verberaverunt, dum de quadragenario numero, quem transgredi non audebant, plagam unam jam lacerato corpori denudaverunt. Porro qui spiritualiter totam legem adimplevit, novus homo Jesus Christus, huic quoque parti legis in semetipso sic obtemperavit ut pro gula primi hominis, jejuniorum plagas sustinens, quadragenarium non excederet dierum numerum; nam consummatis illis, ecce accesserunt angeli et ministrabant ei. Ubi usque hodie solemne est tam publicis quam privatis satisfactionibus hunc dierum indicere numerum, et ita sponte sua prostratos ac poenitentes legitime plagis abstinentiae coram Domino verberari.
5.1.35
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXV. « Non alligabis os bovis triturantis. »
5.1.35
Non alligabis os bovis terentis in area fruges tuas. Nota jam dudum et celebris auctoritas bovem hic simpliciter vetat intelligi. Paulus namque apostolus cum dixisset Nunquid non habemus potestatem manducandi et bibendi, subsecutus adjunxit: Nunquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Nunquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Igitur bos hoc loco Evangelista, id est Evangelii praedicator debet intelligi, qui tunc utique triturando in area granum a palea separat, quando Scripturas tractando in publica ecclesia, sensum legis spiritualem de sterili producit littera. Huic justitia Dei providet, dicendo: Non alligabis os bovis terentis in area fruges tuas, id est non patieris esurire in corpore praedicatorem, qui tibi ministrat animae victualia non, inquam, illi negabis tua carnalia, qui sua tibi seminat spiritualia, praesertim cum in evangelio et Veritas eadem eademque dicat justitia: Dignus est operarius mercede sua.
5.1.36
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXVI. De eo quod ait: « Uxorem defuncti accipiet frater ejus, et suscitabit semen fratris sui. » Et de Ruth Moabitide, qua genitus est Obed pater Isai, patris David.
5.1.36
Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratis sui. Et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare semen fratris sui in Israel, nec me in conjugium sumere. Statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere, accedet mulier ad eum coram senioribus, tolletque calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem ejus, et dicet: Sic fiat homini, qui non aedificat domum fratris sui. Et vocabitur nomen illius in Israel: Domus discalceati. Secundum hanc legis litteram via facta, aditus apertus est, quo in generatione Christi, qui secundum carnem ex Judaeis est, gentilitas quoque locum haberet, ut scilicet Ruth Moabitidem, Booz jure propinqui uxorem acciperet, recusante illo qui erat propinquior accipere uxorem fratris sui, et suscitare semen ejus. Ubi tamen notandum quia non omnino secundum hanc legem accessit mulier ad illum coram senioribus, ut tolleret calceamentum de pede ejus, spueretque in faciem illius, et diceret: Sic fiat homini qui non aedificat domum fratris sui, sed dixit illi propinquo Booz: Tolle calceamentum: quod statim solvit de pede suo. At ille majoribus natu et universo populo Israel: Testes vos, inquit, estis hodie, etc. Forsitan quia peregrina erat mulier, idcirco non tota licentia, vel permisso legis uti ausa est. De illa genitus est Obed pater Isai, patris David, qui secundum carnem pater est Domini nostri Jesu Christi. Itaque, ut jam dictum est, per gratiam 337 legis hujus admissa est in generationem Christi Filii Dei, ut jam diximus, post Raab meretricem Ruth Moabitis. Secundum quam Isaias propheta dicit: Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. Petra namque deserti mulier illa fuit de medio gentilitatis, quae videlicet gentilitas, prius a Deo deserta exstitit, unde secundum carnem, Agnus Dei filius David Christus processit.
5.1.37
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXVII. Quod mystice vir defunctus Christus sit, et frater ejus qui praevalet regere Ecclesiam Dei, suscitare debeat semen ejus.
5.1.37
Porro mystice frater defunctus ille est qui post resurrectionis gloriam apparens, dixit: Ite nuntiate fratribus meis, qui quasi sine filiis obiit, quia adhuc electorum suorum numerum non implevit. Hujus scilicet uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum profecto est ut cura sanctae Ecclesiae ei qui hanc bene regere praevalet imponatur. Cui nolenti mulier in faciem expuit, quia quisquis ex muneribus quae percepit prodesse aliis non curat, bonis quoque ejus sancta Ecclesia exprobrans, et quasi in faciem salivam jacit. Cui ex uno pede calceamentum tollitur, ut discalceati domus vocetur. Scriptum quippe est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Si ergo ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui vero suam cogitans utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Interea uxor defuncti, uxor inquam Synagoga, quae defuncto, id est, illi qui pro ipsa mortuus est nubere debuit, nupsit alteri, quippe quae et Barabbam latronem habere maluit, et contempto eo qui in nomine Patris sui benedictus advenit illum exspectet alium qui maledictus in nomine suo venturus est. Unde et illud: Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum.
5.1.38
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXVIII. « Si habuerint inter se jurgium viri, » etc. Et cujus rei mysterium sit in Christo et Satanae Synagoga, et quomodo manus Synagogae nunc abscissa sit.
5.1.38
Si habuerint inter se jurgium viri, et unus contra alium rixari coeperit, volensque uxor alterius viri eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum suam, et apprhenderit verenda ejus, abscinde manum illius, nec flecteris ulla misericordia super eam. Merita poena frontosae et impudenti mulierculae, quae teneras et occultas invadendo naturae radices, dolore simul ac pudore virum fortem ipsa sine fortitudine afficeret. Sed quid in conscribenta lege justitiae talis ac tantilli infortunii meminisse dignatus est digitus Dei? Nempe si sine spiritu vel mystico sensu scriptum putes, exile atque ridiculum hoc litterae corpusculum est. Ergo et in hoc mysterium quaeramus, ut mulierem viri fortis inimicam, ubique persequamur. Nempe haec mulier Synagoga est. Porro duo viri qui jurgium, imo certamen magnum inter se habuerunt, hinc Christus, atque inde diabolus est. Et ille quidem fortis, sed hic fortior est, quemadmodum dicit: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, etc. Hujus viri fortioris atque fortissimi nihil aliud mulier illa, nisi carnis infirmitatem novit. Nempe quemadmodum in Noe de vinea, quam plantaverat ipse, inebriato atque in tabernaculo suo verenda discooperta, mystice carnis significant infirmitatem, ex qua crucifigi potuit Deus et homo Christus a vinea sua, domo Israel, aceto cum felle totaque mortis amaritudine inebriatus, sic et in hoc loco verenda viri fortis, quae mulier viro suo favens apprehendit, naturam significant humanam ejusdem Christi Filii Dei secundum quam tenere illum et crucifigere potuit Synagoga, partibus favens viri, imo adulteri sui diaboli. Quid igitur? Abscindes, inquit, manum ejus, nec flecteris ulla misericordia super eam. Palam omni mundo est, totus orbis audivit et intelligit quia manus abscissa est Synagogae; abscissa, inquam, a vivo corpore, abscissa a tota patriarcharum et prophetarum fide, ita ut nihil operari possit, ut omne opus ejus mortuum, et a Deo vivo separatum sit. Praeterea et toties inter se viri jurgium habent, quoties cum haeretico vir catholicus, fide fortis ac sermone potens, pro fidei defensione, publicum init certamen. Mulier autem volens eruere virum suum de manu fortioris, mittit manum, et verenda illius apprehendit, quando fautorum quilibet disputandi ordinem nesciens, ad turpia vel trivialia convicia prorumpit. Et si quam novit aut confingere potest, viro forti saltem falso, de praeteritis ejus actibus maculam injicit. Abscindes igitur, inquit, manum illius, nec flecteris ulla misericordia super eam, ut videlicet etiam si qua virtus ejus est, tanquam vitium contemnas, et velut stercus abjicias, ita ut confidenter dicas: Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier.
5.1.39
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XXXIX. « Non habebis in sacculo diversa pondera. » Et quod spiritualiter apud se haec habeat haereticus.
5.1.39
Non habebis in saeculo diversa pondera, majus et minus, nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum, modius aequalis et verus erit tibi, ut vivas multo tempore super terram quam Dominus Deus dederit tibi. Abominatur enim Dominus Deus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam. Pondera, inquit, majus et minus, modius major et minor. Majus videlicet pondus, et major modius ad accipiendum vel emendum, minus pondus et minor modius ad dandum vel ad venundandum. Ejusmodi emptores vel venditores, recte mangones, quasi mancones vocamus, eo quod acceperint vel emerint, dando vel venundando mancum fociant, id est minus. Talibus recte similis existimatur quisquis in negotiatione coelesti ac spirituali positus, pretiosas verbi Dei margaritas quascunque acceperit parte aliqua in reddendo mutilat, ut videlicet de sacrae Scripturae vocibus eisdem aliter sentiat, atque aliter dicat. Nam quasi majore cum pondere vel modio aurum atque argentum, vel frumentum, sive etiam oleum accipit, et cum minore reddit, qui Dei verbum recto intrinsecus sensu per intellectum ponderans, contentiose tamen extrinsecus perversis vocibus exponendo pervertit. Abominatur, inquit, Dominus eum, qui facit haec, qui videlicet haereticus et impius est. Abominatur, inquam, ita ut peccatum hujusmodi, neque in hoc saeculo remitti testetur, neque in futuro. Verbum namque contra Spiritum sanctum dictum est, ubi, revelante Sipiritu, Scripturae sensum male exponendo diminuere malus mensor, ac fraudulentus ponderator audet 338
5.1.40
IN DEUTERONOMIUM LIBER PRIMUS. (Deut. cap. I-XXV.) CAPUT XL. De eo quod ait: « Memento quae fecerit tibi Amalech, et delebis nomen ejus sub coelo, » et quod nobis spiritualiter diabolus sit Amalech.
5.1.40
Memento quae fecerit tibi Amalech in via, quando egrediebaris ex Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est, delebis nomen ejus sub coelo. Cave ne obliviscaris. Jam alibi dictum quia lassos Hebraei hic immundos secundum legem extra castra manentes intelligunt, quos cecidisse Amalechitae dicuntur: quia, sicut ipsi tradunt, eorum circumcisionem amputaverunt, et in subsannationem Dei in coelum projecerunt. Gravissime dictum, severissime imperatum contra Amalech, tam hic cum dicitur: Cave ne obliviscaris, quam in Exodo, ubi dictum est: Scribe hoc ob monumentum in libro, et trade in auribus Josue. Delebo enim memoriam Amalech de sub coelo. Porro praecepti hujus adimplendi sors super Saul cecidit, dicente Domino sic: Recensui quaecunque fecit Amalech Israel, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. Nunc igitur vade et percute Amalech. Non igitur mirum aut injustum quod talem ob culpam irrecuperabiliter projectus est Saul, quia praevaricari ausus est, quod ex lege semel atque iterum, imo et tertio tanta cum gravitate praeceptum est. Caeterum et imperantis auctoritas, et inobedientis poena timorem nobis sancire debet, ut caveamus ne obliviscamur quid nobis fecerit spiritualis Amalech, ex quo egressi sumus de Aegypto, ex quo Rubrum mare baptismi Christi transivimus, quomodo occurrerit nobis, et extremos agminis, qui lassi residebamus, ceciderit, quando eramus fame et labore confecti. Iste namque Amalech diabolus est, qui ex quo Christi baptismate abluti, peccati originalis reatum evasimus, singulos nostrum pertinaciter est persecutus, ut quia credentes in Christum, de Aegypto, id est de ignorantiae tenebris exivimus, saltem actualibus praepediti peccatis terram repromissionis, terram viventium nequaquam ingrediamur. Novit quisque nostrum quid ab ipso passus sit, qualiter concisus, quibus vel qualibus vulneribus in anima confectus sit. Igitur pro se unusquisque nostrum adversus hunc Amalech per poenitentiam consurgat, quatenus hujus de sub coelo memoriam perimat, nam Pharaonis et exercituum ejus, id est peccatorum, quae baptismum praecesserunt, per solam gratiam Christi, tota periit memoria.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).