Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rupertus Tuitiensis1070-1129
De Trinitate et operibus ejus
ejus 5.2.21
Choose a text More by Rupertus Tuitiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10873 Detreto
5.2.1
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT PRIMUM. De eo quod ait: « Cum intraveris terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, » etc., quomodo spiritualiter ad nos pertineat.
5.2.1
Ultimum, id est nonum decimum in Pentateucho librum cudentes, faciamus quod, post illa quae promissa sunt, continuo dicit sancta haec et spiritualis lex. Cumque intraveris terram, quam tibi Dominus Deus daturus tibi est possidendam, et obtinueris eam, atque habitareris in illa, tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, perqesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus. Accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. Suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus, ponet ante altare Domini Dei tui, et loqueris in conspectu Domini Dei tui ante altare. Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum, etc. Dei namque et Domini nostri Jesu Christi gratia terram intravimus, quam ille nobis dedit possidendam, obtinuimus eam atque habitavimus in illa omnes, quibus ille sensum aperuit, ut intelligeremus Scripturas. Etenim Scripturarum campus jam quaedam terra viventium est, ita ut secundum illas viventes et in ipsis ambulantes, recte dicamus: Nostra autem conversatio in coelis est. Unde et cunctis credentibus, atque post legis umbram, Evangelicam veritatem tenentibus, totius Ecclesiae jamdudum ore cantatur:« Introduxit vos Dominus in terram fluentem lac et mel, et ut lex Domini semper sit in ore vestro.» Igitur ut jam diximus, cum Dei adjutorio faciamus quod subjectum est. Tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, id est in canistro sive in calatho, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus. Primitiae frugum nostrarum, optima quaeque studiorum nostrorum sunt. Porro locus quem elegit Dominus Deus noster ut ibi invocetur nomen ejus, Ecclesia catholica est, extra quam nusquam prope est invocantibus eum, extra quam alibi nusquam invocatur in veritate nomen ejus. Sacerdos qui est in istis diebus, ipse est Pontifex magnus, qui penetravit coelos, Jesus Christus, qui nequaquam ut caeteri, morte prohibitus est permanere, sed 339 sempiternum habet sacerdotium, eo quod maneat in aeternum. Ad hunc igitur locum, ad hunc sacerdotem magnum pergamus portantes primitias frugum nostrarum, id est ad sanctae Ecclesiae aedificationem, ad Christi Domini nostri deferamus honorem, optima quaeque laborum vel studiorum nostrorum, dicentes omnes, dicentes singuli ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sum in terram pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. Quod est dicere: Confiteor hodie, id est hoc tempore impletum esse illud quod loquens pollicitus est, et juravit ad Abraham patrem nostrum Dominus Deus noster, dicens: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes, et hoc semen Jesum Christum esse, qui in diebus Herodis regis natus, et sub Pontio Pilato passus est, qui et resurrexit a mortuis, atque ita per illum factum est ut ingrederetur in terram pro qua juravit patribus nostris, terram viventium, terram paradisi coelestis, ut daret eam nobis. Cum hac professione: suscipiens, inquit, sacerdos cartallum, ponet ante altare Domini, subauditur, quod est ante oculos Domini, ut memoriale tuum aeternum sit; juxta istud quod per prophetam loquens ipse Dominus: Sermones mei, inquit, non deficient de ore tuo, et munera tua accepta erunt super altare meum. Et loqueris, ait, in conspectu Domini Dei tui, subauditur, causam cur tali ordine, scilicet per passionem Christi, terram illam nos oportuerit ingredi pro qua juravit patribus nostris, quae videlicet causa est hujusmodi.
5.2.2
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT II. « Syrus persequebatur, » etc. Qualiter et nobis in confessione et oblatione sit dicendum: « Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum. »
5.2.2
Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero. Crevitque in gentem magnam atque robustam, et infinitae multitudinis. Afflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt imponentes onera gravissima. Et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram et laborem, atque angustias, et eduxit nos de Aegypto in manu forti, et brachio extento, in insigni pavore, in signis atque portentis, et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram manantem laete et melle. Syrus, inquit, id est Laban de Mesopotamia Syriae, assumptis fratribus suis, persecutus est patrem meum, quem et comprehendit in monte Galaad. Sed vidit in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Illum, inquam, patrem meum, id est Jacob, qui est Israel, Syrus ille persequebatur, non patrem meum Abraham, sive patrem meum Isaac, sed patrem meum Jacob. Sequitur enim: Qui descendit in Aegyptum, ibique peregrinatus est in paucissimo numero, etc. Spiritualiter Syrus, quod interpretatur sublimis, iste est mundus, mundus reprobatus, mundus damnatus, mundus, inquam, qui pro parte illorum qui de generatione terrena sunt, qui ab initio persequebatur patrem meum, inquit, vir fidelis et catholicus; patrem meum, inquam, scilicet omnem populum electum, generationem quaerentium Deum. Duae namque generationes sunt, altera mundi, altera Dei, jam ab initio mundi a primis fratribus Cain et Abel, alterutrum adversari coeperunt, et usque ad finem saeculi adversi sibimet esse non desinunt. Ex tunc enim pater meus descendere coepit in Aegyptum ex quo videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Ex tunc enim qui ad generationem Dei pertinent, vitiis et erroribus adversae generationis involvi coeperunt. Qualiter, secundum mysticum sensum dictorum praesentium, afflixerunt illos Aegyptii et persecuti sunt, et caeterorum quae sequuntur, de manu vel servitio Pharaonis, spiritualis nos liberaverit Dominus per agnum suum, id est per Christum Filium suum, suo loco plenius dictum est. Illa servitus nostra causa fuit pro qua necessario moreretur, ut praedictum est, moreretur et resurgeret Christus Filius Dei, atque ita nos cum illo ingrederemur in terram hanc pro qua juravit patribus nostris. Idcirco, inquiens, nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit. Et dimittes eas in conspectu Domini tui.
5.2.3
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT III. De eo quod ait: « Decimam frugum tuarum dabis Levitae et advenae anno tertio, » et quid sit dicere: « Non comedi ex eis in luctu meo. »
5.2.3
Et adorato Domino Deo tuo, et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi, et domui tuae, tu et Levites et advena qui tecum est. Quando compleveris decimam cunctarum prugum tua rum, anno decimarum tertio, dabis Levitae et advenae, et pupillo, et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur. Notandum valde quod dicitur anno decimarum tertio, quando repleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno, inquam, decimarum, non primo, aut secundo, sed tertio dabis Levitae et advenae, pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur. Quantum ad litteram, praeceptum pietatis est; quantum vero ad sensum mysticum, demonstratio vel prophetia operis apostolici est. Tertius namque decimarum annus hoc evangelicae gratiae tempus est. Nam primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia est. Porro Levites Judaicae gentis alumnus est. Advena sive pupillus aut vidua gentium plebecula est. Tertio, inquit, anno dabis, non solum Levitae, sed et advenae simul, et pupillo ac viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur, id est revelatae gratiae tempore non soli Judaeo, ut ante legem vel sub lege, sed Judaeo pariter et gentili absque distinctione distribues alimoniam coelestis doctrinae, et praedicabis omnibus verbum vitae aeternae. Loquerisque in conspectu Domini tui: Attuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae, advenae, pupillo et viduae, sicut jussisti mihi. Non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii. Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut praecepisti mihi. Puta Paulum apostolum in conspectu Domini sic esse locutum. Afferens enim quod sanctificatum est de domo sua, et dans illud Levitae, et advenae, pupillo et viduae, id est sanctam Evangelii gratiam, de Synagoga foris bajulans atque Judaeo pariter et Graeco sine distinctione, sicut jussum est illi a Domino dicente: Quia longe in nationes mittam te, non comedit quidquam ex eis in luctu suo, id est, non reticuit quidquam gentibus propter eos quos lugebat fratres suos Judaeos, quos, inquam, lugebat dicendo: Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea, quoniam tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim 340 ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, etc. Nempe si propter hunc dolorem subterfugisset, qui minus gentibus evangelizaret gratiam Dei, aliquid ex frugibus vel ex decimis suis comedisset in luctu suo, vel expendisset in re funebri, qui cum item dicit: Sed quae mihi lucra fuerunt, haec arbitratus sum detrimenta propter Christum, et arbitror ut stercora, profecto non separavit fruges suas aut decimas in qualibet immunditia. Obedivi ergo, inquit, voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi. Respice de sanctuario tuo et de excelso coelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israel, et terrae quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terram lacte et melle manantem, etc. Profecto qui sic frugum suarum sanctificatas attulit decimas, ipse fiducialiter sic orat, id est qui, quoad potuit, laboravit in Evangelio Christi, loquendo pariter et perfectae fidei conscribendo litteras, ipse efficaciter atque confidenter postulat ut ex eis in quibus laboravit aliquem fructum habeat, respiciente Domino de sanctuario suo, et de excelso coelorum habitaculo, et benedicente populo suo, sine cujus respectu ac benedictione frustra praedicator fatigatur, quia neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus
5.2.4
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT IV. De eo quod ait: « Et aedificabis altare Domino de lapidibus quos ferrum non tetigit. »
5.2.4
Praecepit ergo Moyses et seniores Israel populo dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie. Cum transieritis Jordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce levigabis eos, ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso. Ac deinceps: Et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit. Transmisso Jordane ingentes erigere lapides, eosque ut possint in eis scribere omnia verba legis Domini calce levigare, est celebrata passione et resurrectione Christi lapideas gentium mentes evangelizando concutere, eisque non aliqua vi, sed dulci ac levi praedicatione doctrinae salutaris voces aut rationes inscribere. Econtrario altare Domino de lapidibus quos ferrum tetigit velle aedificare, est coacte vel vi aliqua legem Christianam invitis auditoribus imponere. Sed hoc vetat sacra lex. Igitur sine ferro altare Domino, id est sine vi Christiana construatur religio, et duri lapides lapidumque cultores levigentur calce, id est suavi mulceantur praedicatione. Et ita scribes, inquit, super lapides omnia verba legis hujus plane ac lucide, videlicet ut fiat quod dictum est: Si tacuerint, lapides non tacebunt, id est si Judaei negaverint Christum qui codices habent, gentiles, legem in cordibus suis scriptam habentes Rom. II), praedicabunt.
5.2.5
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT V. De eo quod ait: « Hi stabunt ad benedicendum, et e regione isti stabunt ad maledicendum, » quid in hoc futurum significetur.
5.2.5
Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens: Hi stabunt ad benedicendum Dominum super montem Garizim, Jordane transmisso, Simeon, Levi, Judas, Isachar, Joseph et Benjamin: Et e regione isti stabunt ad maledicendum in Monte Hebal, Ruben, Gad, et Azer, Zabulon, Dan, et Nephtalim. Quoniam ad usque finem legis jam processimus, opportune ad tinem saeculi prospiciamus, et ex Evangelio Christi judicium ultimum hic significari comprobemus. Cum venerit, inquit, Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et statuet oves quidem a dextris suis hoedos autem a sinistris. Tunc dicet his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. Ac deinceps: Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. Judicium universale quod illic continuo passurus clara luce pronuntiat Dei Filius, ipsum continuo moriturum in umbra, et sub velamine suo prophetat Moyses Dei famulus. Illic dextra regis et sinistra divisis ac separatis ovibus ab hoedis, hic duo colles contra invicem respicientes, Garizim et Hebal, quorum Garizim divisio interpretatur: Hebal vero deficiens sive disterminans, vel vorago vetus interpretatur. Illic sex opera miserirordiae dextris ad benedicendum, et sex impietatis sinistris ad maledicendum. Hic sex nomina filiorum Israel in monte Garizim itidem ad benedicendum, et sex nihilominus in monte Hebal ad maledicendum. Sed et sedes duodecim, de quibus alibi dicit: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, non hic omnino tacitae sunt, sequitur enim: Et pronuntiabunt levitae, dicentes ad omnes viros Israel excelsa voce: Maledictus homo qui facit sculptile, etc. Duodecim hic maledictiones propositae sunt, maledictus homo qui facit sculptile, maledictus qui non honorat patrem suum et matrem, maledictus qui transfert terminos proximi sui, maledictus qui errare facit caecum in itinere, maledictus qui pervertit judicium, maledictus qui dormit cum uxore patris sui, maledictus qui dormit cum omni jumento, maledictus qui dormit cum sorore sua, maledictus qui dormit cum socru sua, maledictus qui clam percusserit proximum suum, maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis, maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Econtrario, nihilominus duodecim benedictiones hoc ordine positae sunt: Venientque super te omnes benedictiones istae, et apprehendent te, si praecepta Domini Dei tui audieris. Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro, benedictus fructus ventris tui, benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae. Benedictus eris egrediens et ingrediens. Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgent adversum te corruentes in conspectu tuo. Per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. Emittet Dominus benedictiones super cellaria tua, suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi. Abundare te faciet Dominus omnibus bonis. Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, coelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo. Benedicet cunctis operibus manuum tuarum. Constituet te Dominus in caput, et non in caudam, et eris semper supra et non subter. Ita et illic in Evangelio, duodecim judicantium sedes, et hic in lege quasi singulae de singulis sedibus prolatae. Hinc duodecim benedictiones, illinc duodecim maledictiones. Igitur clarissime et in isto legi consonum est Evangelium, quia judicium unum 341 idemque, et hic in umbra legis signatum, et illic in evangelica luce revelatum est
5.2.6
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT VI. Quod sequentes maledictiones, numero triginta, proprie sint Judaeorum, et quod juxta causam eamdem in psalmo centesimo octavo sint maledictiones totidem.
5.2.6
Et istae quidem quae hactenus dictae sunt benedictiones sive maledictiones, cunctis gentibus pro meritis singulorum communes sunt. Non est enim distinctio. Quicunque enim in lege peccaverunt, sive Judaei, sive gentiles, qui et ipsi credendo in Christum, verba legis decem scripta in tabulis acceperunt, per legem judicabuntur, teste quoque Evangelio, quod supra dictum est, quia cum venerit Filius hominis in majestate sua, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes. Porro sequentes maledictiones dicentis: Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata ejus, et caeremonias ejus, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te, propriae Judaeorum sunt, et ecce hodie super illum infelicem populum venerunt, eumque manifeste apprehenderunt. Sunt autem numero triginta, quarum prima est, maledictus eris in civitate, ultima vero, advena qui tecum versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior, tu autem descendes, et eris inferior; ipse erit tibi in caput, et tu eris in caudam. Et merito triginta maledictionibus obruti sunt, qui triginta argenteis emptum datorem benedictionis Christum Dei Filium occiderunt. Juxta causam eamdem, et in psalmo triginta maledictiones sunt, tam in eum qui vendidit, scilicet Judam proditorem, quam in eos qui emerunt: quarum prima est: Constitue super eum peccatorem: ultima vero: Et induantur sicut diploide confusione sua. His nunc et caeteris quae sequuntur omissis, quia manifesta sunt, et sicut praedicta, sic a tempore obsidionis qua Judaei miserabiliter a Romanis irrecuperabili excidio disperditi sunt et opere impleta sunt, ad ipsa jam cantici verba vertamus articulum, quo manifeste Synagoga rejicitur, et Ecclesia substituitur in laudem et gloriam Christi Filii Dei, quem solum primum legis, secundum Deuteronomii, id est, secundae legis, et hoc tertium cantici praedicant, defendit atque collaudat testimonium.
5.2.7.1
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT VII. De Cantico Moysi: « Audite, coeli, quae loquor. »
5.2.7.1
Audite, coeli, quae loquar, audiat terra verba oris mei. Metonymice, ad coelos inanimatos terramque inanimatam sermo dirigitur, atque a rebus, quae nec aures, nec sensum habent aliquem, homo rationalis et sapiens attentum et flagitare videtur auditum, tanquam si dicat: Quoniam ego mortalis homo sum, novi autem quod isti homines vel posteri eorum, post mortem meam inique acturi, et de via quam praecepi illis, cito declinaturi sunt, vos saltem, coeli, qui superstites eritis, et tu terra quae in aeternum stabis, accedite ad audiendum, state ad testificandum, ut cum inique egerint, et a via Domini declinaverint, vos, juxta maledictiones superius positas, vos, inquam, coeli, sitis desuper aenei, et tu terra quam calcant ferrea sis. Verum juxta sensum veritatis intimae, isti potius coeli convocantur ad audiendum, de quibus idem spiritus in Propheta: Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum; et illa terra de qua alibi: Dominus, inquit, dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Illi, inquam, coeli, et illa terra convocantur huc ad audiendum, de quibus et in alio propheta: Rorate, inquit, coeli desuper, et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem, ut videlicet non dubitent coeli eloquentes, scilicet apostoli, prophetae, et universi praedicatores, derelicta gente hac stulta sine consilio et sine prudentia, proficisci, ut in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, et secundum praesentis cantici testimonium invitare gentes ad laudandum Deum, vel Dei populum, ut non dubitet terra quondam deserta et invia, scilicet Ecclesia salutarem suscipere pluviam de summis coelorum, id est praedicationem de ore apostolorum eodem auditu fidei quo suscepit terrae hujus principium, videlicet beata Virgo, et dedit fructum suum, pariendo Deum et hominem Christum. Audite igitur, coeli, id est apostoli, audiat terra, id est colligenda de cunctis gentibus Ecclesia. Quomodo audiatis, coeli, quomodo ad auditum terrae hujus perveniant verba oris mei? Concrescat in pluviam doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina. Quomodo pluvia concrescit? Quomodo fluit ros? Notum est quia de deorsum, tenuem nebulam exhalantibus aquis, humor in nubibus densescit, et de nubibus in terram concreta pluvia defluit; ros autem, sine nubibus nocturno frigore concretus, de coelo in terram matutino sereno cadit. Sic coeli isti, qui enarraverunt nobis gloriam Dei, gloriam eamdem, partim per studium sacrae lectionis, partim per solam didicerunt revelationem Dei. Quod legendo didicerunt nobisque loquendo refuderunt, quasi de deorsum humorem susceptum, et in pluviam concretum, gratiosae nubes per herbam reddiderunt. Quod per solam Dei revelationem acceperunt, quasi rorem nocturnum meditando atque contemplando congregaverunt, et praedicando vel etiam scribendo super laeta fidei vel spei nostrae gramina distillaverunt Utroque modo perfectum coelum, vel firmatum decet esse firmamentum, id est apostolum vel praedicatorem idoneum, qui non de corde suo vel a semetipso loquatur, sed quod audivit, hoc testetur; quod in Spiritu sancto didicit, hoc annuntiet et loquatur. Igitur in vobis, o coeli qui auditis, concrescat in pluviam doctrina mea, et per vos fluat ut ros eloquium meum, id est ex praesenti legis lectione et ex Spiritus sancti revelatione, vobis orantibus innotescat Dei consilium, atque inde per ora vestra, in omnem herbam, in cuncta gramina toto mundo virentia, fluat eloquium meum. Quia nomen Domini inquit, invocabo. Ergo, o coeli, benevolentiam vestro praestate oratori, aurem benevolam vestro praebete cantori, ab ipsa re flagitanti quia videlicet magna res est invocare nomen Domini. Vobiscum invocabo nomen Domini, Domini, inquam, Dei cujus vos gloriam enarraturi, cujus opera vos estis annuntiaturi. Idcirco audite me coeli, idcirco audiat terra verba oris mei.
5.2.7.2
Date magnificentiam Deo nostro, Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia. Hoc est quod primum audire volo vos, o coeli. Haec sunt, quae audire te cupio, o terra, verba oris mei. Quando mandaverit Dominus Deus noster vobis, o coeli, ne pluatis super hanc vineam imbrem, quam exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas; quam exspectavit ut faceret judicium, et ecce 342 iniquitas, et justitiam, et ecce clamor: quando, inquam, mandaverit vobis ne pluatis super eam, sed potius super terram quondam desertam et inviam, nolite murmurare, nolite obniti, pro zelo gentis vestrae, vel carnis vestrae, sed date magnificentiam Deo nostro, sequimini, et magnificum aestimate quod complacitum est Deo nostro, quia videlicet et si homines causa vel ratio latet, Dei tamen perfecta sunt opera; perfecta, inquam, et irreprehensibilia, et omnes viae ejus judicia vera, et justa, et justificata in semetipsa. Nam universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia est via haec qua ad gentes commigravit veritas, haec via est qua ab Israel recessit. Hanc igitur date magnificentiam Deo nostro, ut credatis quia Dei perfecta sunt opera, ut confiteamini quia hae vel omnes viae ejus sunt judicia. Quid enim? Nunquid quia pepigit foedus cum Abram, nunquid quia dixit: Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, nunc autem ab isto semine ejus recessit, idcirco non perfecta opera ejus, idcirco non judicia viae ejus? Imo, Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Fidelis, inquam, in omnibus verbis suis, et absque ulla iniquitate in omnibus judiciis suis, justus in omnibus viis suis, rectus in omnibus operibus suis. Unde ergo vel ob quam causam, pactum suum oblitus est, quod cum Abraham pepigit? Si fidelis, si absque ulla iniquitate, si justus est et rectus, quomodo juramentum neglexerit quod juravit cum patribus? Ecce habes: Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus. Peccaverunt, id est irritum pactum ipsi fecerunt, subauditur, inimici, et jam non filii ejus. Irritum, inquam, fecerunt pactum ejus, quemadmodum hoc et ipse praesciens dixit mihi superius: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terram ad quam ingredietur ut habitet in ea. Ibi derelinquet me, et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo. In sordibus peccaverunt, in sordibus irritum fecerunt pactum, non solum in sordibus vituli quem fecit Aaron, aut Belphegor, quae videlicet sortes jamdudum admissae sunt, sed et sordibus Baal, et Astaroth, caeterorumque daemoniorum, tandemque in sordibus Barabbae latronis, quem sibi dimitti petiere, peccaverunt. Peccaverunt, inquam, certum est enim quia peccabant. Cum igitur sic peccaverunt jam non filii ejus in sordibus, et ob hoc projecerit eos fidelis Deus, dicito, quia nihilominus tum fidelis Deus et absque ulla iniquitate justus et rectus, quamvis illos projecerit, cum quibus pactum pepigit in patribus; peccaverunt enim ei, et irritum fecerunt pactum istud isti jam non filii ejus in sordibus. Proinde, o coeli et terra, quicunque audistis haec verba oris mei, non ipsum Deum qui fidelis est, et absque ulla iniquitate, sed istos non filios ejus qui peccaverunt, cunctis loquelis, universis sermonibus vestris, quibus in omnem terram et in fines orbis terrae audiendi estis, redarguite, et dicite: Generatio prava et perversa, haeccine reddis Domino, popule stulte et insipieus? Generatio, inquam, prava atque perversa, quod idem est ac si cum evangelica declamatione dicas, generatio mala et adultera. Idcirco generatio prava, quia de bonis quidem parentibus, sed male progenita, quia non de fide sola patrum carne exorta. Idcirco, inquam, prava et perversa, quia fidem patrum non imitata, secundum mores patribus longe disparata. Haeccine reddis Domino; haeccine, inquam, id est reddens mala pro bonis, popule stulte et iusipiens, reddis Domino? Stultus enim es, quia malum sciens non cavisti, insipiens quicunque ex hoc populo bonum nescis quod scire potuisti. Stultus es, dum legendo prophetas, sensum prophetarum, contentiose pervertis, insipiens qui nec saltem legisti, qui ut bene ageres intelligere noluisti.
5.2.7.3
Igitur popule stulte et insipiens, haeccine Domino reddis? Nunquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te? Quantum est quod ipse est pater tuus, quemadmodum dixit ad Pharaonem: Filius primogenitus meus Israel. Quantum est, quod possedit te, quod fecit, quod creavit te. Possedit, videlicet ut Dominus, fecit ut figulus, creavit ut Deus. Fecit, inquam, in propria quemque persona, creavit eum massa, qui te possedit in gratia. Fuerit tibi hoc commune cum caeteris gentibus quod fecit, et quod creavit, at singularis beneficii est quod possedit. Quantum ad proprietatem vocum vel distinctionem sensuum, magnae est potentiae quod possedit, majoris quod fecit, maximae quod creavit: et econtrario, magnae fuit gratiae quod creavit, majoris quod fecit, maximae quod possedit. Haeccine igitur pro tot beneficiis reddis Domino Patri tuo, possessori tuo, factori tuo, Creatori tuo? Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas, videlicet ut scias quod is ipse quem tradidisti, quem negasti ante faciem Pilati, pater tuus est, qui possedit, et fecit, et creavit te, ut inquam istud scias, memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas. Nam in diebus antiquis, omnia per ipsum facta sunt, et per generationes singulas mysteria ejus dictis et factis praesignata sunt. Sed forte memoria dierum antiquorum, et cogitatio generationum singularum necdum tibi satis faciunt? Quid igitur facias? Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi. Pater tuus ipse est, majores tui, lex et prophetae sunt. Interroga ergo patrem tuum orando, majores tuos legendo. Patrem, inquam, tuum Deum interroga orationibus intentis, utrum consilium hoc vel opus, cujus in omnem terram sonus exivit, ex ipso sit, et annuntiabit tibi. Si enim Cornelium gentilem pro hoc ipso orantem, et eleemosynas facientem dignanter exaudivit, et mirabiliter quid ipsum facere oporteret per angelum suum ostendit, quanto magis, si tu interrogaveris, et ut bene agas intelligere volueris, per aliquam revelationem annuntiabit tibi? Igitur, ut praedictum est, Deum Patrem tuum interroga orando, majores tuos, idest prophetas omnes consule legendo. Ille annuntiabit, et illi dicent tibi quia iste quem tradidisti, quem negasti, quem felle cibasti, quem aceto potasti, quem clavis confixisti, cujus latus lancea perforasti, Pater tuus est qui te possedit. Quomodo autem possedit, vel quomodo possidere incoepit? Plane hoc ipsum dicet tibi: Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam: constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Notum tibi est quia quando profecti de oriente filii Adam, et invenientes campum in terra Sennaar, coeperunt facere turrim, cujus culmen adusque coelum pertingeret, ut celebrarent nomen suum, confudit ibi Altissimus linguam eorum, ut non audiret unusquisque vocem proximi sui, atque ita divisit eos ex illo loco in universas terras. Tunc utique divisit Altissimus gentes, scilicet, in linguas dissonas, et separavit filios Adam, id est imitatores superbiae Adam, in universas terras. Non perdidit eos ut ante fecerat per diluvium, sed constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israel, id est statuit ut duret genus humanum donec impleatur numerus electorum, qui omnes secundum fidem sunt filii Israel. Pars autem 343 Domini populus ejus, Jacob funiculus ejus haereditatis; subauditur in illa divisione gentium, in illa separatione filiorum Adam. Facta namque confusione linguarum, remansit lingua primitiva ut domo et familia Heber, unde per Abraham, qui et ipse ab illo Hebraeus dictus est, hic populus Hebraeus exivit, pars Domini; solus hic, inquam, populus Jacob, solus haereditatis Domini funiculus, in quo solo notus Deus, in quo solo magnum nomen ejus. Unde et per Balaam loquitur: Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. Pars autem Domini, vel funiculus haereditatis ejus, non quod soli vel omnes ad Dominum pertineant, qui sunt de carne ejus, sed quod soli vel omnes Domini sunt qui sunt de fide ejus. Hoc modo possedit, et sic possidere incoepit. Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis. Invenit eum in terra deserta, id est innotuit ei in deserto, annis quadraginta, imo primum innotuit ei in loco horroris, id est in horrida servitute Aegypti, percutiendo Aegyptios decem plagis, ac deinde in loco vastae solitudinis manna pluendo, et aquam de petra producendo, ut jam dictum est, annis quadraginta. Circumduxit eum ac docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui. Circumduxit, inquam, non enim duxit eos per viam terrae Philisthim, quae vicina est, sed circumduxit eos per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum, et ita circumducendo custodivit quasi pupillam oculi, videlicet reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum( ibid). Tenerior quippe erat quam pupilla oculi, ita ut leviter offensus animus saepe in Aegyptum reverti voluerit. Circumduxit igitur et docuit, non solum multis bonorum et malorum experimentis, verum etiam doctrina conscriptae hujus legis.
5.2.7.4
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans expandit alas suas, et assumpsit eos, atque portavit in humeris. Sic circumduxit, sic docuit, sic custodivit, sicut pullos aquila, videlicet secundum naturam suam erga pullos suos non absque severa pietate neque absque severitate pia. Semper enim fertur probare quos genuit, ne generis sui inter omnes aves quoddam regale fastigium, degeneris partus deformitas decoloraret. Itaque asseritur quod pullos suos radiis solis objiciat, atque in aeris medio parvulos pio ungue suspendat. At si quis repercusso solis lumine intrepidam oculorum aciem inoffenso intuendi vigore servaverit, is probatur quod veritatem naturae sinceri obtutus constantia demonstraverit. Si vero lumina sua praestrictus radiis solis inflexerit, quasi degener, et tanto indignus parente abjicitur, nec aestimatur educatione dignus qui fuit suspectione indignus. Igitur circumducendo, et docendo, sic tentavit, sic probavit, sicut aquila pullos suos; nam eos quidem qui murmuraverunt, qui tentaverunt, qui concupierunt in deserto, prostravit; eos autem, qui crediderunt, qui obedierunt, quasi super alas gratiae assumpsit atque portavit in humeris suis. Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus. Increpatio illorum: Quid tibi, inquit, o popule stulte et insipiens, quid tibi cum turba deorum alienorum? Nunquid dii alieni te de Aegypto, de domo servitutis eduxerunt, aut educentem te Dominum Deum tuum adjuverunt? Non ita, sed Dominus, inquit, solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus, non ille cornutus et aureus vitulus, non Beelphegor spurcissimus, non Baal, non omnino quisquam deus alienus. Constituit cum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum. Eum quem invenit in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis, constituit super excelsam terram, id est montuosam terram, ut comederet fructus agrorum, ut inhabitaret civitates quas non aedificavit, et biberet vinum de vineis quas non plantavit, ut regiones gentium et labores possideret populorum. Quae videlicet terra excelsa, sicut jam alibi dictum est, non est sicut terra Aegypti, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed montuosa est et campestris de coelo exspectans pluvias, quam Dominus Deus semper invisit, et oculi ejus in ea sunt a principio anni usque in finem ejus. Super excelsam igitur terram constituit eum, ut comederet fructus agrorum. Ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Ut, inquam, sugeret mel de petra, id est ut dilectioni Creatoris assuefactus, tandem dulcedinem coelestis doctrinae caperet de petra, virga crucis et passionis percussa, scilicet de Christo praesentialiter praedicante ore mellifluo, oleumque de saxo durissimo, id est Spiritum sanctum de eodem Christo per virtutem resurrectionis incorruptibiliter solidato. Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberent meracissimum. Haec omnia temporaliter atque realiter iste populus adeptus est, quem invenerat Dominus Deus ejus in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis, ut istis corporalibus bonis lactatus et excitatus, spirituale butyrum, et spirituale lac, spiritualemque adipem suo tempore libenter acciperet, de spirituali armento, de spiritualibus ovibus et agnis sive arietibus filiorum Basan, id est pinguium, scilicet de factis imitandis, aut dictis exsequendis patrum vel patriarcharum, de Scripturis prophetarum et apostolorum veraciter pinguium, juxta quod singuli talium verissime dicunt: Impinguasti in oleo caput meum. Et sanguinem uvae meracissimum, id est sanguinem Christi Filli Dei biberet sacrosanctum. Idcirco super excelsam illam terram temporaliter constitutus est, et haec temporalia bona adeptus est, ut ad spiritualium et aeternorum appetitum proficeret. Sed quidem
5.2.7.5
Incrassatus est dilectus, et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus. Dilectus, sed diligenti ingratus, dilectus, inquam, sed ipsa dilectione superbe ac ferociter abusus, incrassatus est cogitatione, incrassatus opere, impinguatus pertinacia, dilatatus arrogantia. Talis dilectus recalcitravit, id est largitoris imperia calce abjecit. Verum ista crassitudo, tumor, et non plenitudo est. Nam qui veram plenitudinem, qui veram scit pinguedinem, quantumvis butyro abundet, aut lacte ovium, sive adipe agnorum et arietum, donec ipsum apprehendat Deum, dicit: Ego vero egenus et pauper sum. At vero, cujus deus venter est( postquam illum impleverit ex his quae praedicta sunt,) incrassatus, impinguatus, dilatatus, falsa sibi aestimatione sufficiens videtur, falso sibi nihil deesse arbitratur. Quid enim fecit iste dilectus taliter incrassatus? Dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Deus idem, factor, idem et salutaris, sive salvator. Verum aliud est quod factor, aliud quod salvator. Nam Deus factor, quia, hominem fecit; Deus salvator, quia homo factus est ipse, homines salvare venit. Sic incrassatus est, ut de neutra gratia curaret. Nam et antequam veniret, Deum factorem suum dereliquit, et postquam venit a Deo salvatore suo recessit. Quomodo illum dereliquit, quomodo ab illo recessit? Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus suis ad iracundiam concitaverunt. Ad idem procedit, et quod in diis alienis provocaverunt, et quod in abominationibus suis ad iracundiam concitaverunt, 344 verumtamen diversa sunt et e diverso veniunt. Nam dii quidem alieni sunt, abominationes autem suae sunt, propter quas ut eas licentiose agerent deos alienos coluerunt. Verbi gratia: Vitulus quem fecerunt, et Beelphegor quem initiati sunt, dii alieni fuerunt, quod autem post commessationes et potationes surrexerunt ludere, et quod inter sacrificia cum Madianitis fornicati sunt, suae abominationes exstiterunt. Igitur et in diis alienis mitem provocaverunt, et in abominationibus suis ad iracundiam concitaverunt. Item in eo quod antequam veniret in hunc mundum, toties ad idololatriam defluxerunt, in diis alienis eum provocaverunt et in eo, quod praesentem blasphemaverunt dicentes: Daemonium habet et insanit, et: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia, profecto in abominationibus suis ad iracundiam concitaverunt. Sed in qualibus diis eum provocaverunt? Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis quos ignorabant. Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. Dii quos coluerunt, non dii, sed potius daemonia sunt, dii nuncupativi, dii novi, quia prius eos ignoraverunt, an recentes, quia non coluerunt illos patres eorum. Nunc igitur, coeli et terra, ad caput increpationis redite, et dicite generationi pravae atque perversae: Heccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui. Deum qui te genuit, id est qui diu sterilibus parentibus tuis gignendi te facultatem, sive affectum tribuit. Nam praeter unicum Filium suum, quem ex utero ante luciferum genuit, quem et in hunc mundum misit per uterum Virginis, neminem de propria substantia sua Pater ille genuit. Ergo qui te genuit, id est qui Sarae diu sterili tandem conceptum dedit, et Rebeccae sterili, eodem Isaac deprecante dilectum sibi Jacob ut conciperet et pareret, prestitit, de quibus vel per quos geniturae tuae rivus emanavit, illum tu dereliquisti genitorem tuum ingratitudine detestabili, et oblitus es Domini creatoris tui, subauditur, quem prius cognovisti per praesentem doctrinam legis, et per exempla patrum eorumdem, qui haereditariam ejus scientiam thesaurizaverunt tibi. Unde et majus peccatum habes, quam si nunquam fuisset cognitus tibi.
5.2.7.6
Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est, quia provocaverunt eum filii sui, et filiae. Vidit hoc ille quem nihil latet, oculis nunquam dormitantibus quibus omnia videt: vidit, inquam, hoc peccatum tuum stylo ferreo scriptum in unque adamantino( Jer. XVII), clamante per prophetas suos sancto Spiritu, ut peccatum tuum a facie ejus non deleatur. Et ad iracundiam concitatus est, videlicet non animi sui passibili motu, Deus enim non movetur aut perturbatur, sed judicii veritate sic impietatem prosequente, ut jam non pius Pater, sed districtus judex sentiatur. Et hoc idcirco, quia provocaverunt eum filii sui et filiae, quod utique secundum omnem rationem minus tolerandum est quam si provocassent eum externi vel externae. Provocaverunt autem, videlicet in eo quod non per ignorantiam vel infirmam indigentiam, sed scienter peccaverunt, et per industriam, imo sapientes fuerunt ad concinandum peccatum, ad conquirendum mendacium. Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. Ait, id est sententiam fixit, cujus dixisse fixisse est, ita ut coelum et terram, quam dictionem ejus, transire facilius sit. Non enim est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut Filius hominis ut mutetur. Ait ergo, id est judicium dedit hujusmodi Abscondam faciem meam ab eis, id est excaecabo illos, ut viam veritatis invenire non possint. Excaecabo, inquam, corda eorum, et aures illorum aggravabo, et oculos eorum claudam, ne forte videant oculis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et convertantur et sanem eos. Dicamque eis: Audite, audientes, et nolite intelligere, et videte visionem, et nolite cognoscere. Ita absconditus ab eis considerabo novissima eorum, id est exspectabo finem, et consummationem peccati eorum, tacite prospiciendo mirabilem audaciam eorum. Generatio enim perversa, et infideles filii. Damnationis ejus qua dixi, abscondam faciem meam ab eis, causae praecedentes sunt, quia generatio perversa est, quia infideles filii sunt, sancto quoque Spiritu per prophetam contestante quia sunt principes Sodomorum, quia sunt populus Gomorrhae. Alioquin non videretur stare quod dixi supra, Deus fidelis, et absque ulla iniquitate. Justum igitur judicium in eo quod dedi illis scutum cordis laborem meum, quod licet tanquam sponsus procedens de thalamo suo, in sole posuerim tabernaculum meum, ipsi tamen videre me non possunt, imo et scandalum illis est, cum designatur tabernaculum meum carneum, diciturque illis: ecce iste Deus noster, rex noster, Salvator noster. Amplius autem audite, coeli, justum judicii ordinem, aequam judicantis vicissitudinem. Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis. Et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. Priores ipsi provocaverunt me, non levi quacunque offensione, vel humano excessu, sed in eo qui non erat Deus, id est sic me habendo tanquam si non essem Deus, et irritaverunt me priores ipsi in vanitatibus suis, id est vanitates suas, vanos deos praetulerunt mihi tandemque sibi data optione Barrabam mihi praeferre non dubitaverunt, auctorem seditionis. Reddam itaque illis talionem, provocabo eos in eo qui non est populus, id est sic habendo eos, ut non sint populus, ut sint sine rege, sine principe, sine sacerdote, sine ephod, et sine theraphim, et omnino non sint populus, sed in populis et in gentibus jam nunc dispergantur, et in futuro cum eis qui non sunt annullentur, cum eis qui in inferno sunt deputentur, et ita in gente stulta irritabo illos. Irritabo, inquam, id est ad aemulationem adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram eos mittam, ut videant gentem loco suo regnantem, gentem sapientem quam aemulentur, cujus aemulatione torqueantur.
5.2.7.7
Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Provocabo, inquam, illos, et irritabo, provocationis autem et irritationis principium hoc est, quod ignis succensus est in furore meo, consummatoque ardebit usque ad inferni novissima. Ignis enim in praesentiarum succensus est ignis Romanorum, quo civitas sancta facta est deserta Sion, deserta facta est Jerusalem, desolata domus sanctificationis eorum et gloriae eorum facta est in exustione ignis, et omnia desiderabilia eorum versa sunt in ruinas, et ceciderunt in ore gladii, et captivi ducti sunt in omnes gentes. Iste jam succensus ignis poenae, ignis vindictae, ardebit autem usque ad inferni novissima. Nam de hac vindicta temporali ad aeterna proficiscuntur tormenta. Num ergo, inquis, judicat Deus bis in idipsum, aut consurget duplex tribulatio? Non utique, si in vindicta vel tribulatione praesenti reatum agnoscas, finemque ponas peccatis. Caeterum quoniam in ipsa poena impia perseverat voluntas populi stulti et insipientis, et nunc inducit super eos diem afflictionis, et in posterum ignis qui succensus est usque 345 ad inferni novissima ardebit, juxta quod et alius propheta imprecatur: Et duplici contritione contere eos, Domine Deus meus. Alias autem una percussio est, quae hic coepta illic finitur, ut correctionis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consumetur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum persecutio, sequentium sit initium tormentorum. Igitur nihilo laesa vel in pravum detorta regula prophetica, qua dictum est, non consurget duplex tribulatio, sive, juxta LXX: Non judicabit Deus bis in idipsum, et hic a furore meo succensus est ignis, et in futuro, quod est usque ad inferni novissima ardebit. Devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Non, ut saepe factum est, solum terrae germen devorabit, ut sit fames in terra propter peccata populi, sed ipsam quoque terram, cujus iracundia loquentes dolos cogitabant, ita ut dicerent: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem: terram, inquam, ipsam cum germine suo devorabit, id est auferet, ita ut terra eorum non sit, et nihilominus ea careant, quasi devorata sit igne hostili. Et montium fundamenta comburet, id est superborum fiduciam auferet, videlicet pulchrum templum inclytamque civitatem, cujus statu suffulti firmiter in haereditario patrum suorum Deo sibi stare videntur, gentesque caeteras quasi valles infirmas, montes ipsi despiciunt: templum, inquam, et civitatem in montibus fundatam, ignis elementaris comburet. Praeterea terram, id est carnes eorum, terram, inquam, peccatricem, id est populum qui superbit, cum sit terra et cinis, devorabit ignis cum germine suo, id est cum libidinibus et omnibus malis operibus suis, et montium fundamenta, id est ipsas quoque animas quae vegetant comburet ignis, et hic succensus, ut jam dictum est, et in futuro ardens usque ad inferni novissima.
5.2.7.8
Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. Et hoc ait Dominus, utique ad iracundiam provocatus, ait, inquam, non solum secreto et intus prophetis audientibus, verum etiam in publico, apostolis audientibus, Judaeis blasphemantibus, audituris etiam per Evangelium cunctis per orbem gentibus. Cum enim dixisset: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem, continuo subjunxit: Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. Haec dictio ejus est, apostolis audientibus, de malis congregandis, qui jam audiente Moyse, antequam homo fieret, haec ait: Igitur congregabo super eos mala, id est venire faciam omnem sanguinem justum, qui effusus est super terram. Et hoc juste, quia videlicet ipsi me occidendo, sanguinem meum effundendo, mensuram patrum suorum complebunt, patrum malorum, patrum impiorum; qui justos occiderunt, qui sanguinem prophetarum fuderunt. Et sagittas meas complebo in eis, videlicet quia congregata tot mala, paucae sagittae, vel pars sagittarum mearum expiare non sufficeret, idcirco complebo, id est omnes expendam sagittas meas in eis, sagittas maledictionis, scilicet quas paulo ante in pharetra cujusdam conditionis ita recondidi. Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata ejus, et caeremonias quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro, maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae, maledictus fructus ventris tui, etc. Explebo, inquam, id est, omnes istas sagittas meas expendam, in eis, quod alias nunquam feci, licet multoties aliquam sagittarum partem in eos injecerim. Exempli gratia, quando Benadab rege Syriae cum universo exercitu sub obsidente Samariam, facta est fames magna in Samaria, et tandiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis, dixitque mulier altera ad alteram: Da filium tuum ut comedamus eum hodie, et filium meum comedamus cras, quando, inquam, haec acta sunt, tunc sagittas meas quidem jeci, sed non totas complevi. Nam interea dixit Eliseus: Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae, quod et factum est. Verum non ita erit, cum faciem meam abscondero ab eis. Sed quid?
5.2.7.9
Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, atque serpentium. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem simul cum homine sene. Id plane erit sagittas meas compleri in eis. Consumentur fame, videlicet in die solemni Paschae Jerosolymis congregati, velut exitiali manu quadam cogente, quos tricies centena millia Josephus dicit fuisse, scilicet justo judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus Paschae Salvatorem suum Dominum Jesum Christum, cruentis manibus, et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa, feralis poenae exitium quod merebatur exciperet. Quam dirae famis exitio consumpti sint, qui plenius nosse cupit, quintum praedicti Joseph historiarum librum legat, ex quo omnem eorum luctuosam tragaediam pernoscat. In quo illud permaxime horrendum fuit quod mulier quaedam Maria nomine, Eleazari filia, genere et facultatibus nobilis, prae magnitudine famis, quasi in insaniam vel amentiam versa, parvulum quem sub uberibus habebat filium jugulat, ignique superpositum torret, et medium quidem consumit, medium vero servat obtectum. Unde et per praedones confestim irruentes, quos conceptus obustae carnis nidor invitaverat, scrutabantur enim domos esurientes, et prae fame insanientes, per praedones, inquam, hoc malum deprehensum, continuo civitatem universam horrendo nuntio replevit, illa proferente quod obtexerat, ac dicente,« quia partem vobis optimam reservavi.» Igitur consumentur, inquit, fame, subaudis et non sepelientur, sed devorabunt eos aves morsu amarissimo. Sepelire namque cadavera proximorum, nec defunctorum multitudo, nec virium debilitas permittebat. Primo quidem publico sumptu sepeliri mortuos jusserat fetoris intolerantia, ut vero omnem sumptum coepit vincere multitudo morientium, de muro cadavera praecipitabant tanta multitudine, ut mortuorum cadaveribus valli replerentur, et humani corporis tabo patria tota rigaretur. Igitur devorabunt eos aves morsu amarissimo, scilicet, insepultos morsu amarissimo, quia videlicet residuis spectantibus amarissima haec erit amaritudo. Nec solum aves devorabunt, sed et dentes bestiarum immittam in eos trahentium eos super terram cum furore, dentesque serpentium. Aliter: Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium 346 super terram, atque serpentium. Dentes bestiarum, id est saevitiam vel arma Romanorum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, id est absque misericordia residuos in captivitate ducentium in omnem terram, dentesque serpentium, id est saevitiam malignorum spirituum post cruciatus et mortes corporum, usque ad inferni novissima trahentium. Nam per bestias Romanos fortes ac feroces recte intelligi, illud pro testimonio vel exemplo est, quod Psalmista cum eamdem calamitatem deplorans dixisset: Ut quid destruxisti maceriam ejus, et diripiunt eam omnes qui praetergrediuntur viam? continuo subjunxit, exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Per aprum de silva, et per singularem ferum, Titum et Vespasianum Romanos imperatores significans. Igitur dentes bestiarum super terram trahentium, arma sunt Romanorum occidentium, et in captivitatem trahentium. Colligens namque supradictus historiographus omnem numerum peremptorum vel fame, vel ferro, undecies centena millia designat. Caeteros vero latrones et sicarios ac praedones post urbis excidium mutuis declarat interiisse vulneribus. Electos autem quosque juvenum, quos decor corporis et proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse servatos. Reliquos autem qui supra decem et septem annos agebant aetatis, vinctos ad opera Aegypti per metalla destinatos, vel per caeteras provincias esse dispersos, alii quidem ut ludis gladiatoriis, alii quidem ut ad bestias traderentur. Si qui vero intra decimum et septimum aetatis reperti sunt annum, per diversas provincias in servitutem distrahi jussi sunt. Quorum numerus usque nonaginta millia perductus est. Id plane fuit trahi super terram dentibus bestiarum, ac deinde animas duci ad inferos, id fuit trahi dentibus serpentium. Unde signanter non dictum est, dentes bestiarum et serpentium cum furore trahentium super terram, sed dentes bestiarum cum furore trahentium super terram, et serpentium, ut subaudias dentes cum furore trahentium in infernum. Malorum omnium summam uno tandem versiculo complexus est: Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
5.2.7.10
Foris namque gladius, id est exterior corporum omnimoda calamitas; intus pavor, id est atrox conscientia, quia scientibus illis, jam sanguis Christi, sicut sibi imprecati fuerant, super ipsos, et super filios eorum redundabat. Et dixi: Ubinam sunt? Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. Haec et haec dixit quae jam praemissa sunt, et tunc demum dixi ego, cui futurae calamitates istae, imo et omnia tam praeterita quam futura praesentia sunt: Ubinam sunt? Videlicet quia defecerunt peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint. Et vae illis, quos nescit Deus ubinam sint, cum ipse omnium qui sunt, qui non male sunt, locus sit. Unde dicit in Job: Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos, non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. Ac si dicat: Parum est ut amplius cognoscam eos, ego quondam locus ipsorum, insuper et ex hominibus cessare faciam memoriam eorum, ut nec apud Deum, nec apud homines ulla in bono sit memoria illorum. Sed propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum. Et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia. Ita, ut praedictum est, sagittas meas complebo in eis, ut ne una quidem maledictio residua sit. Poteram facere, et ipsi merebantur, ut ita cessaret ex hominibus memoria eorum quatenus nullae superessent reliquiae eorum. Sed forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Non Dominus fecit haec omnia, sed manus nostra excelsa fecit haec omnia. Distuli igitur et non totam funditus delevi memoriam eorum. Imo, et dixi, quia si fuerit numerus quasi arena maris, reliquiae salvae fient. Hoc pacto fit ut non superbiant hostes eorum, ut non dicant, manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia, dum reliqui sunt ex eis per omnes gentes dispersi qui libros secum bajulant, et maledicta legis, quae legentes hostes eorum, et causas maledictionum recensentes sciant, et dicant quia Dominus fecit haec omnia. Amplius autem in eo residuum eorum proficit, ut quicunque ex hostibus eorum ad fidem patrum illorum conversi fuerint, dum, quod cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit, non superbiant, quod caecitas in Israel contigit, ipsi autem illuminati sunt, Apostolo quoque superbiam istam reprimente, cum dicit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te, etc. Plane haec talis repressio superbiae, dignae Deo curae est, tu merito praecavens dicat, manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia. Idcirco dicitur in psalmo: Deus ostendit mihi super inimicos meos ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua. Nunc erga dispersionem eamdem, erga dispersas populi stulti et insipientis reliquias, qualis esse debeat apostolorum et populi sapientis, populi Christiani affectus, sequentibus mox cantici verbis innuitur.
5.2.7.11
Gens absque consilio est, et sine prudentia, utinam saperent ac intelligerent, ac novissima providerent. Quid aliud optat Apostolus cum dicit: Gemebundus veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, etc. Quid, inquam, dicit, quid optat, nisi utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent? Saperent videlicet, qualia vel quas ob causas ventura illis mala ex lege superius scripta pronuntiata sint, intelligerent res, et malorum praesentium effectus, bene respondere dictis praeteritis, providerent novissima, subauditur, mala inferni, quae post praesentia sequentur eos, eo quod intelligere noluerint, eo quod nec saltem vexatio praesens intellectum dare possit eorum auditui. Hoc optamus, hoc illis cupimus, quicunque recta et humili fide cognoscimus, quia naturales olivae rami isti sunt, nos autem naturalis oleaster fuimus, eisque fractis qui naturaliter stabant, nos contra naturam inserti sumus. Verum donec plenitudo gentium subintroeat, gens ista sine consilio, et sine prudentia est, id est non sapiet, neque intelliget, neque novissima providebit. Dicimus tamen quamvis verba perdentes, quamvis nullos vel paucissimos ex eis lucrifacientes, utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarunt decem millia. Imo ut ipsa recolamus maledictionis verba, quibus hoc pronuntiatum est, quomodo tradebat Dominus gentem hanc corruentem ante hostes suos? Quomodo per viam unam egrediebatur contra eos, et per septem fugiebat? Nonne ideo quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? Non enim est Deus noster, ut dii eorum, et inimici nostri sunt judices. Quid enim? Nunquid ut ipsi putant, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus eorum est? Non utique: nam ipsi ex eis vel praecipui sunt, quorum deus venter 347 est, et gloria in confusione vel pudendis eorum. Quantoscunque deos coluerunt, nimirum propter hunc deum maximum deorum suorum, id est, propter ventrem suum, et propter pudenda sua coluerunt, scilicet, ut sederent manducare et bibere, et deinde surgerent ludere, lusum turpem, lusum ignominiae. Ergo venter suus deus suus est, qui multos deos adorandi causa illis est. Et hic Deus suus vendidit eos, hic, inquam, deus suus, pretio scortationum et libidinum distraxit illos, quia videlicet ipsi, ut illum deum suum, ventrem suum saturarent, ut per ea quae sub ventre sunt libidinibus fluerent, semetipsos tradiderunt, vitam suam prodiderunt, animas suas perdiderunt. Unde et per prophetam appellantur manifeste principes Sodomorum et populus Gomorrhae. Ita venditos Dominus conclusit illos; conclusit, inquam, primum caecitate ac furore mentis, ut palparent in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris: et cum esset vita ipsorum pendens ante oculos eorum, non crederent eidem vitae suae, deinde conclusit illos et hostili exercitu, ubi persequebatur unus mille, et duo fugarunt decem millia. Nonne haec igitur passi sunt, quia talis, ut jam dictum est, deus suus vendidit eos, et Dominus ultor conclusit illos. Non enim est Deus noster ut dii eorum; non, inquam, qualis Deus noster, tales dii eorum. Hoc tam libere profitemur, ut non commune totius orbis subterfugiamus auditorium, ut sententiam non vereamur qualiumcunque hominum ratione utentium. Inimici quoque nostri sunt judices; verbi gratia: Platonici, sive Pythagorici, vel quicunque philosophi gentiles, cum adhuc inimici nostri sunt, cum nondum fidem Christi susceperunt ipsi sunt judices Ecce hic in conspectu omnium proponantur, hinc Deus noster, et inde Deus eorum, hinc, inquam, Deus noster et crux ejus, inde satellites dei eorum, ventris eorum, Beelphegor, id est Priapus, Obscaenoque ruber projectus ab inguine palus. Sint inter haec judices nostri inimici, judicent inimici nostri, quid pulchrius, quid honestius sit, utrum pietatem crucifixi Christi, an tentiginem vel turpitudinem adorare Priapi. Dicite nunc, judices inimici quidem nostri, sed judicandi scientiam habentes, quid pulchrius in aestimatione vestra, crucem adorare, an adulteria: crucem, inquam, injuste homini justo compactam, an fornicationes et stupra? Quid respondeant, imo quid responderint, quid judicaverint inimici nostri, jam totus orbis audivit, quia videlicet stupris damnatis, pia colla submisere cruci damnatis concupiscentiis ventris, et eorum quae sub ventre sunt, praedicaverunt gloriam Christi.
5.2.7.12
Verum isti nondum sapiunt, nondum intelligunt. Quare? De vinea Sodomorum vinum eorum, et de suburbanis Gomorrhae. Idcirco obscurati sunt oculi eorum ne videant, idcirco caecati sunt, ut non sapiant, nec intelligant, neque novissima provideant, quia de vinea Sodomorum, vinum eorum, et de suburbanis Gomorrhae, id est, quia vivunt sodomitice. Uva eorum, uva fellis, et botrus amarissimus. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Per vineam radices cogitationum nequam, et per uvam et botrum operum nequitiam, et vinum colloquia mala, pravamque blasphemantium doctrinam intellige. Profecto quisquis operibus eorum malignis communicaverit, aeterna amaritudine torquebitur, idcirco dixit uva fellis et botrus amarissimus. Et quisquis fabulas vel susurrationes eorum accepit, sapietur sempiterna mortis ebrietate; idcirco dixit: Fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile.
5.2.7.13
Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? Videlicet quia haec nulla poenitentia delevit, quia non baptismus Christi, quo solo peccata remittuntur, haec absorbuit, idcirco recondita manent apud me, et signata sunt in thesauris meis, reddenda in pondere et mensura irae, quam thesaurizaverunt sibi. Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum. Mea est, inquam, ultio, meum est judicium, et ego retribuam eis, videlicet unicuique secundum opera sua, in tempore, in die irae, ut labatur pes eorum, ut cadant in opprobrium sempiternum, ut deducantur in puteum interitus, ut usque ad inferni novissima devolvantur. Dicis: In tempora longa fiet istud. Ego autem dico: Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Juxta est dies, etsi mille anni intersint. Nam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit. Sed esto ut millenaria, imo decies aut centies millenaria, speretur ante illum diem fore saeculi prolixitas. Nunquid non singulariter unicuique peccatori juxta est dies perditionis? Denique anni nostri, ut jam Psalmista, sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum subauditur, clauduntur in ipsis septuaginta annis. Si autem in potentatibus, si sunt qui in fortitudine, et sospitate naturae diutius vivant, quidam enim fortioris et salubrioris sunt naturae, quam alii: si, inquam, in potentatibus, id est in his qui salubrioris naturae sunt, octoginta sint anni, amplius eorum spatium longius his octoginta annis jam non vita, sed potius labor et dolor est. Igitur vel sic juxta est dies perditionis ut adesse festinent tempora. Fugaces quippe labuntur anni, diesque die truditur. Hactenus contra gentem sine consilio et sine prudentia, pro parte illorum, qui excaecati sunt: nunc ad eas reliquias sermo dirigitur consolatorius, quae servandae sunt.
5.2.7.14
Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur. Haec duo clarissima sedis Domini ministeria sunt, misericordia scilicet et judicium, de quibus tota pendet ratio vel materia laudis divinae, Psalmista quoque dicente: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Nihil enim est in verbis et operibus fidelis et justi Domini, quod non aut misericordiae sit, aut judicii, aut utriusque concurrentis, ut ait idem qui supra: Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Igitur judicabit Dominus populum suum, subauditur secundum ea quae hactenus dicta sunt, quia vidit eos provocantes, et in abominationibus suis ad iracundiam concitantes, vidit, inquam, et ad iracundiam concitatus est. Porro in servis suis miserebitur, id est in reliquiis, quas alio modo se habentes intuebitur. Videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. Videbit, inquam, quod manus illa infirmata sit, et infirmitatem suam agnoverit, quae hactenus sana sibi videbatur et fortis, ita ut prae infirmitatis vi insaniens ut phrenetica medicum percuteret verum, quemadmodum dicit in Psalmo: Et irruerunt in me fortes. Sic enim infirmi, et verae justitiae virtutem non habentes, ex operibus legis gloriabantur, unde apud Deum nullus justificabitur, ut starent adversus Christum ejus dicendo: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Manum talem, fortitudinem ejusmodi, videbit quod infirmata sit manus, quod humiliata sit, quod justificationem suspiret, quae est ex fide, non ex operibus legis. Et hoc videbit, quod clausi quoque, clausi, inquam, quos, ut supradictum est, Dominus conclusit, defecerunt, id est, nullam ulterius in semetipsis fiduciam habebunt, residuique, inquam, id est, qui 348 ex Israel reliqui sunt, consumpti sunt, in eo videlicet, quod nihil se esse cognoscunt, quod ad nihilum se redactos esse confitentes, restauratoris et liberatoris opem poscunt.
5.2.7.15
Et dicent: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum. Surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. Videte quod ego sim solus, et non est alius Deus praeter me. Adeo infirmati sunt, adeo defecerunt et consumpti sunt, ut dicant, imo jam non ipsi loquantur, quia defecerunt et consumpti sunt, sed loquatur in eis Dominus, dicat in eis Domini Spiritus: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? subauditur, qui fortes fuerunt, qui non defecerunt, neque consumpti, id est, per poenitentiam alterati sunt. Ubi, inquam, sunt dii eorum? Subauditur nusquam sunt, nusquam adsunt, quia videlicet non dii, sed daemonia sunt. Vos igitur, reliquiae Israel, videte quod ego sim solus, ego, inquam solus sim quemadmodum dixi, de medio rubi loquens: Ego sum qui sum, quod videlicet et dixi tunc, dico et nunc, ad distantiam omnium quae non vere et simpliciter sunt, quia mutabilia sunt, maxime autem ad distinctionem vel divisionem deorum omnium qui non sunt, qui etsi dicantur dii, sunt enim qui dicantur dii multi, et domini multi, tamen dii aut domini non sunt. Ego autem adeo sum, ut nec morte interveniente esse desierim, nam etsi mortuus sum ex infirmitate carnis, sed vivo ex virtute Dei, id est, eo quod virtus Dei sim. Hoc videte, et quod non sit alius praeter me. Nam alia quidem persona Pater, alia persona Filius, alia persona Spiritus sanctus: sed non alius Deus Pater, alius Deus Filius, alius Deus Spiritus sanctus est.
5.2.7.16
Ego occidam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. Hoc quoque videte, hoc ab effectibus praesentibus comprobatum scitote. Nam ego gentilem quondam populum occidi, id est, idololatriae deditum, praeter me deos alienos colentem damnavi et nunc idem ego per Spiritum sanctum vivere feci. Itemque ego populum meum, populum Judaicum, provocantem et irritantem me, caecitate percussi, et ecce ipse reliquias ex ipsis sanavi. Et non est qui de manu mea possit eruere, subauditur, eum qui in manus meas horrendas inciderit per imperium superbiae. Non, inquam, est qui de manu mea possit eruere, propheta quoque dicente: Si fuerint tres viri justi in medio eorum, Noe, Daniel et Job, vivo ego, dicit Dominus, ipsi in justitia sua animas suas liberabunt, filios autem et filias non liberabunt. Quis enim ipsam manum saltem possit attingere? Levabo ad coelum manum meam, et dicam: Vivo ego in aeternum. Quis igitur de manu mea possit eruere, de manu altissima, tam alte in coelum sublevata, ut nemo possit attingere? Manus mea quae omnia fecit, quae coelum extendit, terramque fundavit, et maria effudit, in ipsa infirmitate sua, dum carne induta, quasi obligata videretur, tunc quoque percussit superbum, et obstetricante illa, eductus est coluber tortuosus. Quanto magis postquam levavi illam ad coelum, et dixi, Vivo ego in aeternum, quemadmodum testatur et ille qui dixit: Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: quanto magis, inquam, ex tunc nemo est qui de hac manu mea posset eruere? Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Quaenam est manus mea, quae judicium arripiat? nisi Filius qui dicit: Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio. Et quis gladius ejus? nisi bonorum malorumque divisio, qui videlicet in dextram sinistramque divisi insociabiliter separabuntur. Porro fulgur ad breve quidem lucet, sed percutit irrecuperabiliter. Si igitur acuero ut fulgur gladium meum, id est, si( quod sine dubio futurum est) in brevi quidem, sed palam omnibus in dextram et sinistram divisiones fecero bonorum et malorum, et ita judicium arripuerit manus mea, sicut jam dixi, non erit qui eruat, sed reddam ultionem hostibus meis, scilicet gehennam ignis inexstinguibilis, et ibi vicissitudinem condignam his qui oderunt me retribuam.
5.2.7.17
Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. Sagittae meae universae sunt judicii sententiae, senario illic numero designatae. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare: sitivi et non dedistis mihi bibere: hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non operuistis me: infirmus, et non visitastis me: in carcere, et non venistis ad me. Hujusmodi sagittas meas ego inebriabo sanguine, ita ut omnes expendantur cum effectu vindictae. Et gladius meus devorabit carnes, non quod ipsam carnis substantiam exterminet, sed quod aeternaliter puniat carnalium amatores, vitia carnis consectantes, ganeones, helluones, nebulones, tam malignos spiritus quam immundos homines, quorum quia communis est nequitia, poena quoque par est, juxta illud: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Nam hoc est quod sequitur: De cruore occisorum, et de captivitate nudati inimicorum captis. Inebriabo sagittas meas de sanguine occisorum, id est, de damnatione impiorum hominum, et de captivitate inimicorum capitis, scilicet diaboli, qui caput et princeps est inimicorum, capitis, inquam, nudati, id est manifestati: cunctis enim manifestabitur, cunctis videntibus praecipitabitur. Finem cantici pariter audiamus omnes: Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui. Laudate, gentes, populum ejus. Laetamini, gentes, cum plebe ejus, beatum dicite, gentes, populum cujus Dominus Deus ejus, quia non peribit patientia populi, vel servorum ejus, sanguinem enim servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum, dicendo: Discedite a me in ignem aeternum, maledicti, etc., propitius erit terrae populi sui, dicendo: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Sic hodie laudamus nos, gentes, haec enim nostra fides, haec nostra confessio est, quia manus Domini, quae ad coelum levata est, Filius Dei qui post resurrectionem suam in coelum assumptus est, fulgurans judicium arripiet, in quo, et de impiis persecutoribus sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum, scilicet diabolum et angelos ejus: populo autem suo, servis suis terram propitius reddet, de qua primum hominem propter peccatum expulit: imo soliditatem angelicae beatitudinis, in quam transferendus erat homo, non interveniente morte corporis, si non intercessisset praevaricatio peccatoris. Ecce qualem usque ad finem verba carminis Moyses complevit, scilicet usque ad ultimum judicium, in quo omnium finis erit.
5.2.8
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT VIII. 349 De eo quod benedixit filios Israel iste Moyses legislator, et tamen futuro tempore Psalmista dixerit: « Etenim benedictionem dabit legislator; » quid oporteat intelligi de Christo.
5.2.8
Haec est benedictio qua benedixit Moyses homo Dei filiis Israel ante mortem suam, et ait: Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis. Apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextra ejus ignea lex. Dilexit populus. Moyses, inquit, Moyses, inquam, legislator, benedictione hac, filiis Israel benedixit ante mortem suam. Porro Propheta dicit: Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Quid ad haec dicemus? Nempe de isto legislatore Scriptura dicit, quia benedixit; de alio legislatore Propheta dicit, quia benedictionem dabit. Cum legisset benedictionem praeteriti hujus legislatoris, futuri hujus legislatoris benedictionem prophetavit. Quid ergo dicemus, nisi legislatoris hujus benedictionem de illis esse seminibus, de quibus ille alius legislator in Evangelio dicit, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit: ego vos misi metere quod non seminastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis? Denique et hic Moyses, et caeteri seminatores agri pleni, laborando in agro Domini, et seminando verbum Dei, spem ponere potuerunt futurae benedictionis; solus autem ille legislator alius eamdem benedictionem dando, suos operarios ad metendum in labores eorum mittere potuit. Et hic quidem ante mortem filios Israel benedixit, ille autem in ipsa morte sua benedictionem omnibus gentibus acquisivit, de quo postmodum dicit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
5.2.9
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT IX. Quid sit tam secundum litteram, quam secundum sensum spiritualem: « Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis, » etc.
5.2.9
Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis. Apparuit de monte Pharan. Juxta sententiam litteralem, nobis, inquit, Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis, et de monte Pharan apparuit, quia videlicet nobis Judaeis, nobis populo Israel carnali, de his locis per ea quae in his dicta vel acta sunt locis Dominus Deus innotuit, ut recte cantaretur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Nam in Sina legem dedit, et montem Seir circumeuntibus, in deserto Pharan consistentibus mirabilia sua ostendit, iram suam et misericordiam suam notam fecit. Porro juxta sensum spiritualem, nobis gentibus Salvator noster Jesus Christus Dei Filius, de Sina, quod interpretatur tentatio, de Sina, inquam, id est de tentationibus suis venit, tentatus enim per omnia pro similitudine absque peccato, relictis tentatoribus suis Judaeis post tentationem montis, coronatus gloria et honore resurrectionis, ad nos gentes commigravit. Et de Seir ortus est nobis. Seir pilosus interpretatur, vel hispidus, quo itidem nomine recte Judaei peccatis suis hispidi denotantur. Ergo de Seir ortus est nobis, quia secundum carnem de Judaeis ortus est, sic ad nos gentes transiit, quomodo ad Jacob juniorem translata sunt per supplantationem primogenita fratris ejus Esau. Apparuit et nobis de monte Pharan, quod interpretatur onager sive ferocitas eorum. Onager ferox atque stultus, id est populus Judaicus, de quo et illud in Job recte dictum intelligitur: Vir vanus in superbiam erigitur et quasi pullum onagri liberum se natum putat. Ergo quia pullus ille justitiam suam statuere volens, justitiae Dei noluit esse subjectus, et propter hoc ab illis sese abscondens Dominus, gentibus se ostendit, Dei justitiam esurientibus, recte dicamus, quia apparuit nobis de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. Cum illo namque de Judaeis incarnato, et ab eisdem tentatione mortis tentato: cum eo, inquam, nobis venerunt, nobis apparuerunt sanctorum millia, id est omnes sancti quibus repromissus est, a quibus exspectatus et prophetatus est per illum nobiscum propter eamdem fidem, et nos cum illis una facti sumus Ecclesia.
5.2.10
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT X. In dextra illius ignea lex, quid sit mystice.
5.2.10
In dextra illius ignea lex; dilexit populos: omnes sancti in manu illius sunt. Et qui appropinquant pedibus ejus accipient de doctrina illius. Legem praecepit nobis Moyses haereditatem multitudinis Jacob. Erit apud rectissimum rex. Ignea lex in dextra illius, ardentissima charitas est, in fortissimis operibus illius, qua dilexit populos: non, inquam, unum Judaicum populum, sed omnes populos. Haec illud effecit, ut de Sina veniret nobis, ut de Seir oriretur nobis, ut de monte Pharan appareret nobis: in similitudine illius temporis, quo apparuit Moysi in flamma ignis de medio rubi, et liberavit populum suum de manu Aegyptiorum in manu forti. Sic enim cum ignea lege dextrae suae, cum ardentissima charitate omnipotentiae suae, apparuit nobis ut liberaret nos de manu Pharaonis et Aegyptiorum, id est diaboli et angelorum ejus spirituum malignorum, in manu forti, quia ipsum diabolum vicit, atriumque ejusdem fortis fortior ipse debellavit et cepit. Omnes sancti in manu illius sunt, id est hoc ipso quod sancti sunt, opus manus illius sunt. Nec enim sua virtute sancti, sed gratia illius sanctificati sunt, quippe qui ex uno peccatore omnes peccatores nati sunt, et non nisi per unum qui solus sine peccato est justus, justificari potuerunt. Talis venit, talis Dominus ortus est, et apparuit nobis. Et qui appropinquant pedibus ejus accipient de doctrina illius, id est qui recipiunt fidem adventus ejus, intelligunt spiritualiter spiritualem legem illius. Nec enim aliter quam per Christi fidem profunda Scripturarum intelliguntur. Unde usque hodie superbi Judaei, quia pedibus illius non appropinquant, id est humilitatis ejus adventum suscipere dedignantur, Scripturas non intelligunt, et velamen positum est super cor eorum, quod in Christo revelatur. Cum ergo per prophetam dicit Dominus: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, consequenter adjungendum est, propterea non habet scientiam, quia pedibus illius appropinquare, id est humilitatis ejus adventum suscipere dedignatus est. Quid tandem Moyses? Non utique ipse est, qui scientiam aut doctrinam det, legem tantum praecepit, haereditatem multitudinis Jacob; praecepit, inquam, legem, non apparuit; praecepit haereditatem sperare, non etiam funiculos haereditatis ejusdem multitudini Jacob distribuit. Ille autem erit apud rectissimum rex. Ille, inquam, scilicet Dominus, sedebit a dextris Domini rectissimi rex. Apud illum sedebit homo factus, rex in aeternum, apud quem erat in principio 350 Deus Verbum. Non tanquam famulus, aut praeco legem praecipiet nobis, sed tanquam rex ascendens in altum, captivam ducens captivitatem, dona hominibus gratiae dabit.
5.2.11
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XI. De benedictione Ruben; quod illi assimilentur, qui de haeresi ad catholicam Ecclesiam revertantur.
5.2.11
Congregatis principibus populi, cum tribubus Israel, ait: Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. Quare sit parvus in numero? Videlicet quia ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus. Nam pro causa hac, effusus es, inquit pater ejus Jacob, sicut aqua, non crescas. Vivat tamen, et non moriatur, ut hac contentus sit venia, factus indignus primogeniti gloria spiritualiter qui ascendit cubile patris, et maculavit stratum ejus, videlicet haereticus qui Ecclesiam corrupit sponsam Christi, adulterando verbum Dei, si ad patris gratiam redierit, vivat et non moriatur: sit tamen parvus in numero, id est non multiplicetur ecclesiasticis honoribus, sed laica sit communione contentus.
5.2.12
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XII. De benedictione Judae, et quid in isto mystice post intelligatur.
5.2.12
Haec est benedictio Judae: Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum. Manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. In Juda rex et confessionis nostrae princeps, Salvator noster Jesus Christus Dei Filius benedicitur eodem spiritu, eodemque affectu, quo et Propheta orando sic precatur: Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob, et reliqua. Eodem, inquam, affectu, nunc eadem intentione prophetici spiritus iste loquitur: Audi, Domine, vocem Judae et ad populum suum introduc eum. Vocem Judae, vocem ejus qui ex Juda ortus est, qua oravit Patrem, ut ad populum suum introduceretur, nos omnes evangelicae gratiae filii audivimus, maxime ubi mox passurus ita loquitur: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Et subinde: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Ac deinceps: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Haec enim vox Christi Filii Dei, secundum carnem de Juda exorti, vox Judae est orantis se ad populum suum introduci, videlicet omnes populares sui, omnes fideles sui, unum per eumdem Spiritum velut membra multa: unum, inquam, corpus sint, ipse autem caput ipsorum sit. Haec vox ejus passim in Scripturis auditur, maxime in psalmis, ubi in spiritu ejus Propheta loquitur: Domine Deus salutis meae, in die clamavi, et nocte coram te. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Igitur audi, inquit, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum, id est exaudi Christum tuum quem de Juda speramus nasciturum, et a mortuis suscita illum, atque principem ac Salvatorem exalta eum ad dandam poenitentiam et remissionem peccatorum. Sed nunquid ille infirmus est, et seipsum adjuvare non potest? Imo manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. Ad vos, o adjutores, apostrophen feci, ne putetis hanc orationem esse dubitantis, sed festinantis animi, atque tripudiantis esse desiderii. Nam ille Deus est, Deus et homo erit. Ex eo quod Deus est, manus ejus pugnabunt pro eo, id est in ipso sua fortitudo erit, ut solvat dolores inferi, juxta quod impossibile erit teneri illum ab eo. Ex eo autem quod homo erit, adjutor ejus contra adversarios ejus erit, id est adjutorio cuncta peraget Divinitatis corporaliter in se habitantis. Haec est, inquit, Judae benedictio insigni demonstratione, quae dicturus erat, pro Juda praetitulavit, quia in caeterarum tribuum benedictionibus, nusquam usus est, quia videlicet quod de Juda sperabatur, singulare bonum est, et de caeteris tribubus nulla erat ejusmodi spes.
5.2.13.1
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XIII. De benedictione Levi, et unde benedictionem meruit, et quomodo illum imitentur sacerdotes evangelici.
5.2.13.1
Levi quoque ait: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas Contradictionis. Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis ignoro illos, et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel. Ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum. In Levi praesentis eo tempore Phinees sacerdotis dignitas benedicitur, qui in initiatione Beelphogor arrepto pugione ingressus post virum Israelitem in lupanar, ambosque perfodiens, virum scilicet et mulierem, cessare fecit plagam a filiis Israel, dicente Domino ad Moysen: Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum. De hoc ipso et propter hoc ipsum, item in propheta Dominus dicit: Pactum meum fuit cum Levi vitae et pacis, et dedi ei timorem, et timuit me, et faciem nominis mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus. In pace et aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. In pace, inquit, et aequitate ambulavit mecum, subauditur sicut ambulavit Enoch, qui translatus est ad Dominum, et non inveniebatur. Tradunt enim Hebraei, quod Phinces ipse sit Helias. Quod si ita est, maxime placet, quia nobiscum facit, ne ignoremus quomodo cum illo pactum pepigerit Deus sacerdotii sempiterni, cum sacerdotium legale, quo functus est Phinees, sempiternum non fuerit. Nam cum venerit circa finem saeculi, profecto in Ecclesia Christi, cujus sacerdotium sempiternum est, honore sacerdotii non carebit.
5.2.13.2
Igitur perfectio tua, o Deus, inquit, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, videlicet secundum Phinees qui est ex Levi, et judicasti ad aquas Contradictionis, videlicet secundum me et Aaron, quibus iratus es ad aquas Contradictionis, et dixisti: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Quae est illa perfectio? Qui dicit patri suo et matri suae, Nescio vos, 351 et fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos, etc., ut supra. Hanc perfectionem tunc Levi carnaliter quidem, sed pro tempore digne et laudabiliter arripuit, quando propter vitulum conflatilem irato Moyse, ac dicente: Si quis est Domini, jungatur mihi, congregati sunt ad eum omnes filii Levi, illoque protinus dicente: Haec dicit Dominus: Ponat vir gladium super femur suum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum suum, et proximum suum, fecerunt filii Levi juxta sermonem Moysi. Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis benedictio. Hi, inquit, custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel. Et quia suas illic manus consecraverunt: Ponent, ait, thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum, id est sacerdotes tui erunt, et in tempore iracundiae stabunt ad reconciliandum. Verum evangelico viro hoc vel maxime loco vivificans spiritus sequendus est. Ubi enim littera magis occidit? Igitur ille qui gladium illum arripuerit, de quo Dominus legis, legem adimplens in Evangelio, dicit: Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere super terram, non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filium adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus: Qui amat patrem ac matrem plus quam me, non est me dignus: qui amat filium aut filiam plus me, non est me dignus. Qui, inquam, gladium illum arripiunt, gladium verbi Dei, qui perfectio et doctrina Domini est, et hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel, atque idcirco quia perfecti sunt, idcirco Deus pro imperfectis popularibus tuis ponent thymiama orationum, sive holocausta intercessionum, quia videlicet pro peccatis hominum intercedere digni et idonei sunt. Iste gladius verbi Dei in manu vel super femur apostolorum et evangelistarum vera fortitudo est, cui protinus ita benedicetur: Benedic, Domine, fortitudini ejus et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus, et qui oderunt eum non consurgant.
5.2.14
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XIV. De benedictione Benjamin, cur istum ponat post Judam et Levi, et quod maxime in Paulo apostolo haec ejus benedicto completa sit.
5.2.14
Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die commorabitur, et inter humeros illius requiescet. Non casu atque fortuito contingit, ut post Judam Levi, ac deinde praedicet ac beatificet Benjamin, neglecto ordine nativitatis, sed spirituali oculo causas habet praesentes, quas Scripturarum auditor, certius quam digitos aut ungues suos cognoscere possit. Certum quippe est quia scisso regno Israel a domo David, propter peccatum Salomonis, et super Judam et Benjamin, et super sacerdotium Leviticumque templi ministerium, lucerna remansit ipsi David. Igitur recte spiritu prophetali praeeunte primum tribum Juda regiam, deinde sacerdotalem sive leviticam, ac deinceps tribum Benjamin benedicendo designat; utrique loco habitationis, regnique Davidici unione conjungendam. Amantissimus, inquit, Domini habitabit confidenter. Ac si dicat: Multum a Domino se diligi non ingrato animo Benjamin existimet, in eo quod vitulis Samariae, sive vitulorum sacerdotibus, caeterarum tribuum animas depraedantibus, ipse habitabit confidenter, aliisque tribubus adorantibus quod nescient, ipse cum Juda et cum Levi adorabit quod sciet. In eo quasi in thalamo tota die morabitur, in eo, inquam, id est in cultu ejus, in lege ejus, ubi quasi in thalamo anima legitimo viro suo Deo copulatur, tota die morabitur, et inter humeros illius, id est inter fortissimas tribus regiam et sacerdotalem requiescet, ut non eum vanus error laboris fatiget. Verum altius adhuc respicientibus, amantissimum Domini Paulum de tribu Benjamin praeterire non licet, neque arbitrandum est quod prophetarum maximus Moyses, qui praescire meruerit, quidquid bonae spei de singulis tribubus exspectandum foret, tale tantumque Benjamineae stirpis bonum non praeviderit, aut praevidens oraculo voci suae celebrare dedignatus sit. Igitur amantissimus Domini Benjamin, id est Saulus, qui et Paulus de tribu Benjamin, magno pietatis miraculo de persecutore Domini factus amantissimus Domini, habitabit confidenter, magis ac magis convalescens, et inimicos Domini confundens, in eo quasi in thalamo tota die morabitur, id est in gratia ejus omni tempore gloriabitur, et inter duos humeros illius, inter duo Testamenta illius requiescet, pascetur ac multitudine revelationum clarificabitur, ita plane quemadmodum in Juda rex et Dominus Jesus Christus, sic et Benjamin amantissimus ejus, vas electionis ejus, sacrarium gratiae ejus, digne prophetico spiritu celebretur.
5.2.15
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XV. De benedictione Joseph. Quod Juda et in isto Christus Dei Filius benedicetur.
5.2.15
Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis coeli et rore, atque abysso subjacente, de pomis fructuum solis ac lunae, de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum, et de frugibus terrae, et de plenitudine ejus. Si ad litteram spectes, cur post Judam, Levi et Benjamin, ponatur Joseph, qui secundum tempus et ordinem nativitatis duodecim filiorum Israel penultimus est, illa causa est quia regni Jeroboam, qui a domo David abscidit decem tribus Israel, principium fuit tribus Ephraim filii Joseph. Nam ipse Jeroboam rex per Ephraim erat de Joseph, et grandi quidem affectu benedictionis acervus congeritur, propter merita Joseph, sed secundum litteram, quidquid benedictio praesens resonat, non valde magnum est cum pomis coeli et rore, id est omni ubertate aeris rorantis, bona et salubri temperie, atque abyssi subjacentis, fructibus quoque solis et lunae, naturaliter autem, ut physici perhibent, ex luna crementum, ex sole autem maturitatem fructus terrae capiunt; cum, inquam, pomis vel frugibus terrae omnibus, malus aeque ut bonus, interdum quoque malus magis quam bonus abundet. Porro juxta sensum altiorem ac prophetico spiritu dignum, ipse in Joseph, qui et Juda benedicitur, quia videlicet qui ex Juda secundum carnem natus, ipse est Joseph Christus Dei Filius, toto vitae ejus ordine est praefiguratus. Ait ergo: De benedictione Domini terra ejus, etc. Benedictio haec septenaria distinctione subdivisa est. Prima, de benedictione Domini terra ejus. Secunda, de pomis coeli et rore, atque abysso subjacente. Tertia, de pomis fructuum solis ac lunae. Quarta, de vertice antiquorum montium. Quinta, de pomis collium aeternorum. Sexta, de fructibus terrae. 352 Septima, de plenitudine ejus. Quid hac benedictione septenaria, nisi Christo Dei Filio, cujus ille filius accrescens typum gesserat, cuncta perfecta, cuncta praeoptantur vel praedicantur prospera? Nam de benedictione Domini terra ejus, subaudiendum est fundabitur vel creabitur, terra, inquam, ejus, id est terrenum de terrena materia corpus ejus, non de virili semine, sed de Domini benedictione: non de mortali opere, sed de sancti Spiritus operatione concipietur, formabitur et patietur. De pomis coeli, et rore, et abysso subjacente, subaudietur, formabitur et germinabitur: de pomis, inquam, coeli rorantis, et abysso subjacente, id est de coelestibus et angelicis alloquiis, et virgineae carnis humore, juxta aliam prophetiam dicentem: Rorate, coeli, desuper, et nubes coeli pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem. Roraverunt enim pomiferi, quando de coelis missus Gabriel angelus: Ecce, inquit, concipies et paries filium, etc. Subjacens autem abyssus, poma coeli, id est verba fidelia suscepit angeli, cum virgo fidelis subjectum et credulum pandens auditum: Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. De pomis, inquit, fructuum solis ac lunae, id est de veritate vel operatione utriusque divinae scilicet pariter et humanae naturae. Nam iste benedictionis Filius, non desole tantum, neque de luna sola, id est non enim ex divina tantum, neque de sola humana, sed de utraque Deus et homo unus idemque consistit natura. Et de sole quidem, id est de natura divina immutabilis atque impassibilis erat. De luna vero, id est de humana natura varietatibus nostris passibiliter subjacebat. De vertice antiquorum montium, et de pomis collium aeternorum, subauditur, insignis et inclytus incedat. Montes quippe antiqui patriarchae sancti: colles aeterni prophetae sunt, stabilis et permanentis testimonii. De carne illorum natus, de Scripturis horum testimonium habet iste accrescens filius. Igitur de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum, id est de fideli semine patriarcharum, de fideli veniat nobis sermone prophetarum. De frugibus terrae, subaudis, ditetur atque amplificetur magnifice, id est de multis atque innumerabilibus filiis toto orbe diffusae Ecclesiae, natae atque germinantis, de sacrosancta ejus passione. Et de plenitudine ejus, id est de gloriosa et coelesti illa patria, ubi terra eadem plenitudine, atque felicitate resurrectionis innovata, bonis ejus implebitur, bonorum omnium abundantia, tam secundum corpus quam secundum animam in aspectu ejus perfruetur. Ad summum, inquit: Benedictio ejus qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaraei ejus inter fratres suos. Quod est dicere: Quae tunc benedictio praefigurata est, quando ille omnis benedictionis opifex apparuit in rubo, ut populum suum liberaret et educeret de Aegypto, illa perficiatur in capite Christi Filii Dei, qui nobis Joseph, nobis, inquam, filius accrescens venturus est, in capite, inquam, et in vertice illius Joseph, in majestate et altissima divinitate Nazaraei inter fratres suos, id est sancti inter omnes et super omnes homines sanctos. Veniat super caput ejus, dum concipitur: veniat super verticem ejus, cum jam juvenis baptizatur. Nec partim, sed tota plenitudine veniat super caput vel super verticem ejus, universus gratiae et benedictionis fluvius, quae profecto non alia est quam gratia septiformis Spiritus. Veniat ignis quidem, sed rubum illuminans, non comburens, id est cum sit fortissimus spirituum Deus, fragilem virginei ventris substantiam non dissolvens, matrem quidem efficiens, sed virginem incorruptam custodiens. Talis veniens benedictio de medio rubi, liberet nos de manu Pharaonis, et de luto Aegypti, id est natus de virgine, liberet nos de manu diaboli et servitute peccati. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua ejus. Libet et secundum rem gestam intueri, quam recte ille Joseph filius Israel, recte et Nazaraeus inter fratres suos, et quasi tauri fuisse primogenitus pulcherrimus, et cornua velut rhinocerotis, pro similitudine habuisse dicatur. Videlicet Nazaraeus ex lege comam nutrire jubetur. At ille longa carceris clausura comam nutrierat, quousque ad imperium Pharaonis de carcere eductus, tonsus et stola indutus est byssina. Pro qua causa? Videlicet pro magna innocentia, pro laudabili justitia, quia conventus et provocatus a concupiscente domina, nequaquam operi nefario acquieverat. Recte igitur rei vel causae memorabili applaudendo, et capiti comato alludendo, dixit et patriarcha Jacob: Fiant, subauditur benedictiones istae, in capite Joseph, et in vertice Nazaraei, inter fratres suos, dicit et iste legislator: Veniat benedictio super caput Joseph et super verticem Nazaraei, inter fratres suos. Constat vero, quia propter pulchram faciem decorumque aspectum, a domina sua adamatus est. Ergo quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, quia videlicet sic a domina sua juvenis decorus velut a lasciviente vacca taurus juvenculus, et intra caeteros egregius appetitus est. Ad quod idem alludens, idem qui supra Pater sanctus, Filius, inquit, accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu. Quia vero fortiter libidini restitit, recte et hic dictum est, cornua rhinocerotis cornua ejus, et ille qui supra: Sedet, inquit, in forti arcus ejus. Sed jam coeptam sequentes tropologiam, haec quoque ad Salvatorem referamnus: nam quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, in eo quod pro salute mundi sacrificatus, solus suffecit, pro omnibus in odorem suavitatis acceptus vitulus saginatus, vitulus primogenitus, candidus et rubicundus, electus ex millibus. Cornua rhinocerotis cornua ejus. Fortissimus quippe erat atque omnipotentissimus, incomprehensibilis cunctis venatoribus, nisi quod in sinum, imo in uterum Virginis singulare deposuit omnipotentiae cornu, atque inde comprehendi et occidi potuit a venatoribus, a Judaeis insidiantibus. Quamvis unum sit cornu rhinocerotis, unde et dicitur unicornis, tamen pluraliter cornua dixit, videlicet quia unus idemque cuncta omnipotenter fecit, et cuncta perdita nihilominus eadem potentia restauravit. De natura rhinocerotis jam alibi dictum est, nunc ad reliqua properemus. In ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et haec millia Manasse. Clarum est quia bello publico mirabiliter in illis cornibus suis gentes usque ad terminos terrae ventilavit: praedicando enim quia Verbum per quod omnia in principio facta sunt, caro factum, in fine saeculorum vicit diabolum, gentes ante se egit, partimque in fugam vertit, partim sub pedibus suis stravit. Nam qui ex eis restiterunt cum gladiis suis et proposito persequendi disperierunt: qui autem praedicationem ejus receperunt, bene pedibus ejus subjecti sunt. Ventilavit igitur gentes usque ad terminos terrae, et sic ventilando tam gentiles quam Judaeos, complevit quod dixerat in Psalmo: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam 353 vas figuli confringes eos. Gentes ipsae multitudines sunt Ephraim, et millia Manasse, id est sic judicatae, et sic dispositae sunt, quomodo praefiguratum est in filiis Joseph, Ephraim et Manasse. Ephraim natu junior, Manasses primogenitus erat, sed benedictione sua Pater Israel constituit Ephraim ante Manassen. Sic populus Judaicus populo gentium prior erat, sed ventilantibus hujus rhinocerotis cornibus, illud quoque post caetera factum est, ut junior iste ante priorem illum stet.
5.2.16
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XVI. De benedictione Zabulon et Issachar, quod in ipsis apostoli Christi benedicantur.
5.2.16
Et Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Isachar in tabernuculis tuis. Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas justitiae qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. Primo simpliciter sic dicendum est, quod in benedictionibus sive laudibus Joseph tacitum est, cum secundum litteram sive historiam dici posset Ephraim a templo Domini, et a regno vel civitate Dei recessurus, et vitulos aureos fabricaturus est: tunc qui de Zabulon et Issachar optimi erunt, populos ad montem vocabunt: ad montem, inquam, id est ad templum in Jerosolymis, in monte Moria situm, contradicentes sacrilegio Hieroboam, ac dicentes, non vitulos ejus in Bethel, et in Dan, sed Dominum Deum patrum suorum in Jerosolymis esse adorandum. Aiunt namque Hebraei, quod hi maxime qui de Issachar et Zabulon, Nephtalim quoque erant, ad Scripturas sanctas die ac nocte meditandas studium dederunt, et hoc per metaphoram significari in benedictionibus Jacob dicentis: Zabulon in littore maris habitabit. Issachar asinus fortis supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens, quod est, submisit se studiis, laborans ad discendum, magistris dona portans. Cui sensui amplissime congruit, quod nunc dicitur: Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. Quod idem est ac si diceret: Qui plenitudinem Scripturarum cum dulcedine et desiderio percipient, et absconditos in litterarum profundo thesauros subtilium sententiarum. Ibi immolabunt victimas justitiae, vitulis autem Ephraim quaecunque immolabuntur, sine dubio victimae erunt injustitiae. Verum jam altius producendum est. Laetare, inquit, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. Melius et prophetico spiritu dignius est, si ad doctrinam Salvatoris qui supra in Joseph benedicitur haec referamus, eo quod vel maxime in terra Zabulon vel Nephtalim docuerit, atque apostolos vocaverit, ut in Evangelio quoque scriptum est: Laetare, Zabulon, quod interpretatur habitaculum fortitudinis, et Issachar, quod interpretatur merces. Laetamini, inquam, apostoli Salvatoris, quibus fortiter omnia relinquentibus, fortiterque adversa propter justitiam sustinentibus, copiosa in coelis merces reposita est. In illo exitu vestro, in illis coelestibus habitaculis vestris laetamini. Protinus ad auditores apostrophen facit sermo propheticus. Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas justitiae. Populos, inquam, non unum populum Judaeorum, sed populos vel gentes omnes ad montem vocabunt, ad montem illum, de quo et secundum Isaiam semetipsos vocati populi multi, vel omnes gentes cohortantur et dicunt: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob. Erit, inquit propheta, in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabit super colles, et fluent ad eum omnes gentes, etc. Ad illum, inquam, montem, qui impleturus totum orbem terrarum, populos vocabunt, magna voce vocabunt, ita ut in omnem terram exeat sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. Ibi immolabunt victimas justitiae: ibi, inquam, tantum, quia praeter montis illius ascensum, praeter montis istius, vel domus Domini fidem nusquam alibi est immolare victimas justitiae. Ex quo ad montem istum vocantibus apostolis, de Sion exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem, quidquid usquam, sive in Jerosolymis, sive in tota Synagoga immolatur, illa vocatione contempta, sacrificium injustitiae est, victima impietatis est. Illuc vocando inundationem maris inquit, quasi lac sugent, id est multitudinem gentium, dulci praedicatione in unam fidem, quasi in suum corpus trajicient, juxta quod in propheta sanctae et apostolicae Ecclesiae, promittens sanctus et consolatorius Spiritus dicit: Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis. Sugent et absconditos thesauros arenarum, id est clarissimo intuitu scrutabuntur, et spiritualiter, tractando suaviter bibent profunda Scripturarum arcana legis et prophetarum. Sugent, inquam, thesauros ejusmodi arenarum et experimento scient, quia judicia Domini vera justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
5.2.17
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XVII. De benedictione Gad, quomodo nomen ejus, quod interpretatur accinctus, tam secundum historicum quam secundum spiritualem sensum conveniat.
5.2.17
Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad. Quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus, qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel. Benedictus, inquit, in latitudine, id est in bona voluntate, videlicet quia dicit: Caulas ovium fabricavimus et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas. Nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Non revertemur ad domos nostras, usque dum possideant filii Israel haereditatem suam, nec quidquam quaerimus trans Jordanem, quia jam habemus possessionem nostram in orientali plaga ejus.. Haec dicendo Gad, et sic faciendo, profecto vidit principatum suum, id est non neglexit sponsionem suam, nec mentitus est promissum suum princeps belli incedendo armatus, et secundum nomen suum accinctus ante faciem fratrum suorum. In parte sua doctor repositus, id est propria sententia dux in periculis constitutus, factis suis praecurrentibus disciplinam docens et fortitudinem belli, quam caeteri sequerentur. Ita fuit cum principibus populi princeps in acie, primus in periculis, et fecit justitias Domini, dicta sua compensando factis, et judicium suum cum Israel, faciendo quod judicavit sefacere debere coram vel cum universo Israel. Deinde quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. Ad filios namque quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos vicinarum gentium grande reperit, et dimicando fortiter hostes vicit, ad modum leonis brachium adversarii verticemque 354 occupantis, ut sublata primum pugnaci dextera, deinde sanguinem ejus bibat. Spiritualiter post apostolos apostolorum successores hac benedictione instruuntur, qui profecto jam citra Jordanem possessiones. acceperunt, quia videlicet jam hic ante praedia coelorum terramque viventium, facultates in Ecclesia possident, et praedia de manu divitum regumque, vel imperatorum fidelium. Videant isti principatum suum, quod in parte sua doctores sint repositi, id est non ignorent qua conditione principatum acceperunt Ecclesiae Christi, quia non imperatores vel tyranni, sed doctores sunt in parte vel possibilitate sua repositi, regere Ecclesiam quam acquisivit sanguine suo, unde et rationem sunt reddituri. Hoc, inquam, videant, sintque cum principibus populi, id est apostolos imitentur, patres et principes Christiani populi, et exemplo illorum faciant justitias Domini, secundum quod causa postulat, nunc in virga, nunc in spiritu mansuetudinis, et judicium suum cum Israel. Judicium, inquam, vel propositum suum teneant, quo curare se professi sunt pro isto spirituali Israel, ne illis ad damnationem proveniat indigne sumpta temporalis merces. Igitur benedictus in latitudine Gad, scilicet quicunque praedicator aut praelatus dilatata per charitatem habet viscera, qua dilatatus Apostolus dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, etc. Plane quisquis ejusmodi est, quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem, id est sanctum leonis de tribu Juda spiritum induit, cepitque omnem hominem in brachio suo Spiritu Dei resistentem, et conculcavit superbiae verticem.
5.2.18
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XVIII. De benedictione Dan, quod in illo secunaum historiam Samson, qui futurus erat de tribu ejus, mystice autem Christus, cujus ille typum gesserit benedicatur.
5.2.18
Dan quoque ait: Dan, catulus leonis, fluet largiter de Basan. Dan, id est Samson de tribu Dan quasi catulus leonis fortissimus erit: sic enim millia hostium, quasi leo unus multa millia ovium, facile superabit. Fluet largiter de Basan, id est transgressus Jordanem, expugnata prius cum Israel terra Og regis Basan, fortiter aget, ascendens et pugnando capiens sortem suam. Nec enim propter Samson solum, sed et propter communes pugnacissimae tribus vires catulus leonis Dan. Scriptum est enim: Ascenderunt filii Dan, et pugnaverunt contra Lesen, ceperuntque eam, et percusserunt in ore gladii, ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen ejus Lesendam ex nomine Dan Patris sui. Porro et altius in Dan propter praedictum Samson, quod interpretatur sol eorum, licet intelligere solem nostrum, solem justitiae Christum. Iste catulus leonis, id est Filius Dei fortissimi, fluet largiter de Basan, id est fortiter aget, et largitatem donorum tribuet Spiritus sancti, cujus plenitudo intelligitur per Basan. Basan quippe interpretatur pinguis, et in Christo recte pinguedinem significat Spiritus sancti, juxta quod in Psalmo dicitur: Mons Dei, mons pinguis. Iste catulus leonis portas inferni confregit, et media nocte resurgens tandem in coelum ascendit, juxta quod in typum ejus Samson idem de tribu Dan obsessus ab hostibus, media nocte surrexit, portas urbis tulit, et in verticem montis subiit. Sed et caetera praeclarissima ac fortissima gesta, quibus illustravit tribum Dan tribum suam, mysteria fuere significantia Christi Domini nostri gloriam, sicut a Patribus orthodoxis jamdudum exponitur, et expositum legitur, et scitur per universam Christi Ecclesiam.
5.2.19
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XIX. De benedictione Nephtalim, et quod dictum est: « Mane et meridie possidebit, » ad doctrinam pertinere Salvatoris.
5.2.19
Et Nephtali dixit: Nephtalim abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionis Domini, mane et meridie possidebit. Si ad litteram spectes, quod dictum est mane et meridie possidebit, quaeritur cur non sit dictum, quia occidentem quoque possidebit. Scriptum est enim in sorte Nephtalim: Et egressus eorum usque ad Jordanem, revertiturque terminus contra occidentem in Azanothabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis civitatis munitissimae. Ergo melius est, si et hoc ad doctrinam referamus Salvatoris, eo quod ibi vel maxime docente illo: Nephtalim revera mane et meridie possederit, completo quod dictum est per prophetam, populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Quod evangelista quoque testatur, cum dicit: Et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum, maritima in finibus Zabulon et Nephtalim, ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam: Terra Zabulon et terra Nephtalim via maris, trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Igitur mane et meridie possidebit; exinde enim Jesus meridiana lux praedicare coepit; exinde, inquam, idem stella matutina et meridianus sol praedicando illuxit. Ita benedictionis Domini plenus erit Nephtalim, videlicet pro parte electorum quibus ipsum mane et ipsa meridies complacebit, sanis et non invidentibus oculis. Universaliter tamen, quoniam Nephtalim latitudo interpretatur, intelligere licet quia omnis qui per charitatem dilatatur, revera plenus sit benedictionis Domini, et hic mane ac meridiem possideat, id est, nunc quidem per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem Deum videat.
5.2.20
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XX. De benedictione Aser, quod in eo secundum nomen ejus, quod interpretatur beatus, omnes sancti Dei qui vere beati sunt, benedicantur.
5.2.20
Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum, ferrum et aes calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua. Non est Deus alius ut Deus rectissimi. Ascensor coeli auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, et habitaculum ejus sursum et subter brachia sempiterna. Ejiciet a facie tua inimicum, dicetque conterere. Benedictum fuisse in filiis Aser, et beatos genuisse filios, illud indicio est quod feminae quoque beatae ac benedictae, prophetiae spiritum habentes, magnum ac longaevum sapientiae vel sanctitatis reliquere testimonium. Siquidem mulier sapiens, quae de civitate Abella exclamavit dicens: Audite, audite, dicite Joab, ac deinceps: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio, qui interrogant, interrogent in Abella, et sic percipiebant veritatem: Nonne ego sum, qui respondeo veritatem in Israel? quare 355 praecipitas haereditatem Domini? Mulier, inquam, illa sapiens, ut tradunt Hebraei, filia fuit hujus Aser, quae et idcirco matrem se dixerit in Israel, quia multorum erat annorum, ut vel propter eam nunc recte pater Aser dicatur: Ferrum et aes, calceamentum ejus, quo dicto pulchre diuturnitas vitae designatur. Sed et in Evangelio Anna prophetissa legitur filia Phanuel, de tribu Aser tam pro longaeva sanctitate quam pro gratia prophetica venerabilis, quippe quae Christum infantem agnoscere, et propheticum illi perhibere testimonium digna habita est. Verum quoniam Aser beatus interpretatur, latius sanctos omnes beatam spem exspectantes, in hoc nomine beatificari arbitremur. Itaque benedictus in filiis Aser, id est benedictus in operibus bonis, et virtutibus suis beatus ille populus, cujus Dominus Deus ejus est. Sit placens fratribus suis, id est habeat dilectionem ad invicem, sicut eum Dominus Deus ejus dilexit. Et intingat in oleo pedem suum, videlicet pacem annuntiando, charitatem praedicando. Nam beati pedes evangelizantium pacem. Ferrum et aes calecamentum ejus, id est sicut ferrum forte, et aes perseverantissimum est, ita fides ejus fortis sit, et usque in finem perseveret, vel sicut ferrum constans, et aes sonorum est, ita bona et constanter operetur, et fideliter annuntiet. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua. Hoc vere laudabile est. Solent enim plerique maxime qui carnaliter sapiunt, et carnaliter vivunt, in juventute quidem sapere et acutiores esse, in senectute autem desipere, et in infantiam declinare stultitiae. Non ita autem tu. Nam et rex David postquam senuerat, nunc demum invenit Abisac Sunamitem pulchram nimis adolescentulam virginem, significans viros sanctos, cum plurimos habuerint aetatis dies, et a calore pristino magis ac magis refriguerunt, tunc magis ac magis proficere ad sapientiam spiritualem, et coelestem virginem incorruptam atque incorruptibilem. Igitur sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua, scilicet ejus quam vocasti amicam tuam, sapientiae vel prudentiae complexibus idonea. Non est Deus alius, ut Deus rectissimi. Hoc plane dicent, qui tinctum in oleo- pedem tuum, et ferreum vel aeneum calceamentum tuum viderint. Propterea dicit: Luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Hoc, inquam, dicent, et idcirco pedem tuum oleo tinctum, ferroque vel aere calceatum ostendere debebis, non ut videant te, sed ut jucundo lumine operum tuorum exhilarati, dicant: Non est Deus alius, ut Deus altissimi. Hoc saepe dictum est, et dicentibus profuisse notissimum est. Admirantes quippe atque gaudentes cum viderent ethnici atque gentiles Christi servos opere perfectos, et sermone potentes,« Verus, dixerunt, Deus ille est, qui vos tales servos habet.» Ubi propter te, o rectissime, sic Deus fuerit glorificatus, eadem Dei glorificatione beatificaberis et tu. Adjicient enim: Ascensor coeli auxiliator tuus. Idcirco tu, inquiunt, rectissimus, quia qui in coelum ascenderit, ipse auxiliator tuus. Nam sine auxilio ejus nihil facere poteras tu. Exempli gratia: Petrus hodie rectissimus, antequam ille ascendisset in coelum non erat rectus, quippe qui ad vocem ancillae ostiariae trepidus et curvus declinavit, et dum mori timuit, vitam negavit. At ubi ille auxiliator ejus super occasum ascendit, ubi mortem resurgendo calcavit, et in coelum ascendit, vel, ut secundum prophetam loquar, ubi ascendens in altum, captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus, ibi et ex tunc Petrus rectissimus. Igitur quisquis in glorificatione Dei rectissimum te dicit, causam efficientem unde sis rectissimus subjungat protinus: Ascensor coeli, inquiens, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes. Ac si dicat: Quid mirantur? Auxilium illius ascensoris coeli potentissimum atque efficacissimum est. Nam magnificentia ejus discurrunt nubes. Magnificentia, inquam, id est magnifica gratia hoc factum est, ut super omnem terram discurrant nubes, nubes temperativae, nubes aquosae cunctis loquelis, universis sermonibus gentes omnes aquis compluentes salutaris doctrinae. Nam istae nubes apostoli et prophetae sunt. Dictum quippe est de his: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Antequam magnificus ascensor ejus suum auxilium illis, id est sui spiritus dona praestitisset, non discurrebant, sed in uno loco Judaeae permodico pluebant istae nubes. Nunc autem quid? Habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna. Quod est dicere: Ille ascendit in coelum, sedensque ad dexteram Patris, habitat sursum, et exinde porrexit huc brachia sua, brachia sempiterna, id est sancti Spiritus sui dona fortissima. Nam eadem sancti Spiritus dona, sicut in Apocalypsi septem agni cornua, sic in isto propter eamdem fortitudinem, recte dicatur septem brachia habitaculi ejus sempiterna. Horum magnificentia brachiorum magnificatae discurrerunt nubes, id est per mundum universum divisi sunt apostoli, vel apostolici viri sapientes atque eloquentes, ut eorum doctrina omnem terram complueret. Ejiciet a facie tua inimicum, dicetque conterere. Illis brachiis suis, o Aser, o popule, terque quaterque, beate, inimicum illum ejiciet a facie tua, de quo antequam brachia sua coeli ascensor extenderet: Nunc, ait, judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Ergo primum quidem per passionem, resurrectionem, atque ascensionem suam ejiciet inimicum a facie tua trahendo ad se omnia, in novissimo autem dicet, conterere, veniens scilicet cum potestate magna et majestate, ut eum et omnes angelos ejus praecipitet in ignem aeternum semper ardentis atque inexstinguibilis gehennae. Dicet, inquam, conterere, id est conteret eum, non manu vel pede, sed verbi Omnipotentis quod ipse est, magna et ineffabili dictione, non transitoria voce, sed sententia permanente.
5.2.21
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XXI. De universali benedictione totius populi Dei, sub nomine Israel et Jacob.
5.2.21
Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, coelique caligabunt rore. Cum ille ascensor coeli regnaverit, cum habitaculum suum sursum posuerit, sedendo ad dexteram Patris, et quae praedicta sunt brachia sempiterna subter porrexerit, tunc Israel, verus Israel, qui amoto velamine, et revelata facie, gloriam Domini speculabitur, habitabit confidenter et solus, quemadmodum et alius propheta testatur: Ecce, inquit, dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Quis rex secundum illum prophetam regnabit, nisi qui secundum istum ascensorem coeli, sursumque habitaculum sibi posuit? Et per quid faciet judicium et justitiam in terra, nisi per haec brachia sempiterna, per sancti Spiritus charismata mundum arguentis de judicio et de justitia. Igitur quemadmodum et hic, et ille testatur, habitabit, 356 imo jam ex tunc habitat verus Israel confidenter et solus; confidenter, inquam, quia magnum habet advocatum apud Patrem, magnum habet pontificem qui penetravit coelos, Jesum Christum, cujus tenet confessionem. Solus autem, quia nonnisi unam catholicam recipit fidem, foris est et extra terminos hujus Israelis, ubicunque sit, quisquis idipsum non sapit, quisquis idipsum non dicit. Interea solus vel solitarius iste nequaquam hic suae confidentiae mercedem recipere intendit. Sed quid? Oculus Jacob in terra frumenti et vini; oculus, inquam, id est, intentio Jacob fortissimi supplantatoris in illam terram viventium tendit, quam indignis habitatoribus supplantabit, quae terra est frumenti et vini; frumenti, inquam, id est vitae aeternae, ubi in sua substantia videbitur angelorum panis, et terra et vini, ubi non deficiat fluvius amoris, torrens voluptatis. Illuc tendit oculus Jacob, illic spem suam posuit fortis Jacob. Coelique caligabunt rore, ubi oculus Jacob in illam terram prospicit, quandiu in hoc saeculo peregrinatur, contemplanti animo patria coelestis dulci caligine, et caliginosa absconditur dulcedine, ut quod mirum ac pene ineffabile est, in eo quod videre nititur fatigata deficiat, et ipso defectu suo referta gaudeat. Beatus es, tu Israel. Quis similis tui, popule qui salvaris? Ecce iterum beatus Israel dicitur, quia revera populus beatus, cujus Dominus Deus ejus. Et quis similis tui, inquit? Nemo; subaudis, nam tu salvaris, populus autem, cujus ascensor coeli auxiliator datus non est, perditioni destinatus est, et in hoc valde atque contrario modo tui est dissimilis. Verum non hoc tibi reputes, neque ex te provenisse existimes. Sed quid? In Domino scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae. Scutum auxilii tui quo ignea inimici tui jacula restinguere potuisti, et gladius sermonis Dei quo inimicum persequendo, vel vitia carnis resecando, gloriose triumphasti, in Domino et non in te, fuit donum gratiae Domini, et non tuae opus est virtutis. Negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. Et hoc ipsum de gloria est Domini, quem primum negaverunt inimici sui ante faciem Pilati, ipse autem resurgens ex mortuis, ascendens in coelum, colla eorum calcavit, deditque tibi potestatem, ut cum similiter inimici te negaverint, qui propter eum sunt inimici tui, tu tandem colla eorum calces in die judicii.
5.2.22
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XXII. De morte Moysi, quod sine dubio mortuus sit, sicut mortuus est Aaron frater ejus, et de Josue successore ejus.
5.2.22
Mortuus est Moyses servus Domini in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum in valle terrae Moab, contra Phegor. Et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in praesentem diem. Afferunt plerique quod Moyses non vere juxta proprietatem vocis mortuus sit, sed Dominus eum absconderit, et per nomen mortui absconsionem ejus sive translationem debere intelligi, illud pro maximo argumento habentes, quod transfigurato in monte Domino, iste cum Elia cum eo loquens apparuit. Verum si non mortuus, sed a Domino, ut Enoch et velut Elias translatus creditur, quomodo istud pro indignatione vel ira Domini reputabitur? Nempe sic transferri non indignationis, sed dignationis, non irae sed magnae gratiae est. Dicit enim ipse Moyses: Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus, dixerit propter vos: Nec tu ingredieris, sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Item: Iratus est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis: Ecce morior in hac humo, non transibo Jordanem. Vos transibitis, et possidebitis terram egregiam. Sed et nunc iratus Dominus dicit: Haec est terra pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad eam. Ad summum, nonne vel Aaron vere mortuus est, vera depositione corporis? Quis vel hoc dissimulare possit? Dicit autem Dominus paulo supra Moysi: Ascende in montem istum Abarim, id est transitum, in montem Nebo, et morere, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, quia praevaricati estis coram me ad aquas Contradictionis, et non sanctificastis me inter filios Israel. Igitur quantiscumque quis e contrario nitatur argumentis, libere confirmamus quia sicut Aaron, sic et Moyses vere, et vera depositione corporis mortuus sit. Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est. Ac si dicat: Ecce super me illa Domini sententia consurgit, qua cum universaliter dixisset: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est, statim singulariter quasi iratum contra me digitum intendens: Erunt, ait, dies illius centum viginti annorum. Constituit enim dies hominis, qui praeteriri non poterunt. Non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. Ergo adhuc vitae huic poterat idoneus esse, nisi vindicta properante dixisset Dominus: Ascende in montem istum et morere. Josue vero filius Nun, repletus est Spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi. Et non surrexit ultra propheta in Israel, sicut Moyses. Judaei fugaces et ubique sensum veritatis fugientes, cum interrogantur de quo dixerit Moyses hic: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies, sicut petisti a Domino Deo tuo in Oreb, respondent, quia de Josue dictum est. Ecce autem cum dixisset: Josue vero repletus est Spiritu sapientiae, etc., statim subjunxit: Et non surrexit propheta ultra in Israel, sicut Moyses. Hoc plane idem est, ac si dixisset: Non fuit Josue sicut Moyses. Igitur non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses, subaudias oportet, excepto illo, qui non solum propheta, sed et prophetarum Dominus est, qui secundum hominem quidem sicut Moyses, id est alius legislator est, secundum divinitatem vero non sicut Moyses, sed plusquam Moyses est. Quem nosset, inquit, Dominus facie ad faciem in omnibus signis atque portentis. De hoc jam alibi dictum est, quia Moysen Dominus facie ad faciem prae omnibus novit, in eo videlicet quod non per somnium aut per figuras, sed certa et propria visione coelestia mysteria, vel futurorum notitiam prae omnibus prophetis illi ostendit. De morte Moysi, et successione Josue, quid mysterii contineant, sequentis non tacebunt principia voluminis.
5.2.23
IN DEUTERONOMIUM IN DEUTERONOMIUM LIBER SECUNDUS. (Deut. cap. XXVI-XXXIV.) CAPUT XXIII. 357 Quod vere dixerit Dominus Judaeis, « Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. »
5.2.23
Vere et fideliter ait Dominus Judaeis, quia si crederetis Moysi crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. Quid enim aliud quam ea quam de illo sunt, Moyses scripsit? Aut quem in alium, quam in Dei Filium, vultum suum scriptor intendit? Vere, ut hic novissime dictum est, Dominus illum facie ad faciem novit in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius, et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia quae fecit Moyses coram universo Israel. In omnibus his novit eum Dominus, et ipse novit Dominum facie ad faciem. Faciendo namque extrinsecus haec omnia terrestria, coeleste intrinsecus certo intuitu respiciebat exemplar, quod in monte sibi ostensum fuerat, et secundum res illas, res veras, figurarum quasi in tabula docta manu pictor egregius imitatrices ducebat lineas. Haec illa claritas interioris vultus Moysi, quae hodie in Christo toto revelata est orbi, fugientes accusat Judaeos, videre non ferentes ejus, in quem non credunt, in Moyse suo gloriam Christi Filii Dei. Recte igitur et veraciter: Est, ait, qui vos accuset Moyses, in quo vos speratis, quia vos in eum non creditis, quia vos vultui ejus clarissimo, perfidiae velamen oppanditis. Nos autem credimus propter quod et locuti sumus, et si quid aliter quam dici debuit, diximus, si quid minus aut exilius, veniam a te, et a spiritu Moysi, duce vel habitatore Christo, petimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note