Rupertus Tuitiensis1070-1129
De victoria Verbi Dei
Dei 11.19
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10885 Devived
11.1
LIBER DECIMUS. CAPUT PRIMUM. Sanctos per fidem vicisse regna.
11.1
« Sancti, inquit Apostolus, per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum.» In sancto victorum ejusmodi concilio, in fortium talium exercitu inclyto libenter aspicimus bellatores Machabaeos, Judam et fratres ejus ac socios, quorum bellica virtus, quorum labores et certamina gloriosa Christum Salvatorem nobis quodammodo pepererunt, quia gentem suam, de qua Christus nasciturus erat, et natus est, cum eam gentes delere vellent, magnanimiter defenderunt, et illud jam dictum draconis caput quintum in rege Antiocho, ejusque ducibus viriliter percusserunt, Verbo Dei, Verbo Deo cooperante laboribus ipsorum, ut ille impius rex, sicut de illo ad Danielem fuerat praedictum, sine manu contereretur. Isti sunt parvulum illud auxilium, quod jam praevisum atque promissum fuerat, dicendo:« Cumque corruerint,» subauditur de populo plurimi,« sublevabuntur auxilio parvulo.» Nam si respicias multitudinem adversariorum, si recogites millia castrorum hostilium, quid vel quantum erat Mathathias de vico vel monte Modyn, cum quinque filiis et aliquot cognatis, et illis qui permanserant in Judaismo popularibus suis. Revera secundum numerum suum, parvulum fuere auxilium sed secundum fidem suam et Dei misericordiam, maximum sibi et omni saeculo pepererunt adjutorium.
11.2
LIBER DECIMUS. CAPUT II. Sanctos egentes, angustiatos, afflictos, in solitudinibus errasse, in montibus.
11.2
Qui unctionem habet ex Deo, quae videlicet, unctio docet nos de omnibus, ait Joannes apostolus, ipse congemiscere dicit, et congemiscit illis; quia mala multa sunt« experti, egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus et in speluncis, et in cavernis terrae.» Una die usque ad mille animas hominum in deserto interfecti sunt in die Sabbatorum, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre.« Moriamur, dixerunt, in simplicitate nostra, et testes erunt super nos coelum et terra, quod injuste perditis nos.» Sed quid sequitur?« Et dixit vir proximo suo: Si omnes 611 fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris, et justificationibus nostris, citius disperdent nos a terra, et cogitaverunt die illa, dicentes:« Omnis homo quicunque venerit ad nos in die Sabbatorum pugnabimus adversum eum, et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in ocultis.» Et hactenus, inquit Josephus, permanet nobis consuetudo pugnandi, etiam si tali die bella consurgant. Igitur qui, ut jam dictum est, unctionem habet ex Deo, et quem« unctio ejus docet de omnibus,» ipse scit, ipse intelligit, ipse in statera rationis appendit. Multum in istis experimentum posse ostendit dictum Apostoli dicentis:« Egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus et in speluncis, et in cavernis terrae.» Et ista perpendens grates profundas agit afflictae illorum fidei, quia veraciter in doloribus pepererunt nobis, parturierunt animae illorum omni saeculo aeternae fructum salutis, nativitatem Jesu Christi veri et aeterni Salvatoris. Non dicimus, neque dicere possumus vel asserere quod omnes illi cujuscunque sexus vel aetatis tali tempestate trucidati, scientiam habuerint, vel habere potuerint, tantae spei, tantae exspectationis in promissione, quae dicta est ad Abraham beati seminis venturi Jesu Christi, sed hoc admiramur in laude verbi Dei, in firmamento propositi Dei, quod multis etiam nescientibus amorem praecordialiter infudit conservandi generis sui, atque defendendi, de quo nasci oportebat salutem generis humani, Christum Dei Filium secundum promissionis veritatem, promissionem veritatis, quia Deus verax est. Et clamabat ad eum humilitas peccatorum per os David:« Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.»
11.3
LIBER DECIMUS. CAPUT III. Quanta fuerit laetitia templi emundati et renovati.
11.3
Quid de laetitia magna dicam, quae facta est in populo de emundatione ac renovatione templi, quod contaminatum steterat per tres annos? Nam laetitia quam magna fuerit eorum in hymnis et confessionibus benedicentium Dominum, Josephus quoque testatur:« Ab illo, inquiens, tempore per octo dies hanc renovationis templi festivitatem celebramus, vocantes eam Lumina, eo quod praeter spem hoc nobis splendidum lumen colendae religionis apparuit.» Quis nisi Deus mentibus eorum tantum nominis sui infudit amorem, ut recuperationem loci, in quo nomen ejus invocaretur, tanta laetitia concelebrarent, tamque luminosam ducerent, et per singulos annos octo diebus quod eatenus non fiebat, celebrandum decernerent? Siquidem Salomon octo quidem diebus dedicationem celebravit, et in die octavo dimisit populum. Sed non est scriptum, quod totidem, id est in octo diebus constituerit per singulos annos dedicationis ejusdem celebrari festivitatem. Igitur et hoc in laude magna Deo est ascribendum, cujus in manu sunt corda filiorum hominum, quia promissionis suae memor, ut eam adimpleret, mittendo in plenitudinem temporis Filium suum, Verbum suum, egit infundendo desiderium, egit impendendo auxilium, quatenus gens ipsa, de qua promissionem adimpleri oportebat, semetipsam defenderet et locum.
11.4
LIBER DECIMUS. CAPUT IV. Quam sedulo flagitaverit Cuno, ut prooemium secundi libri Machabaeorum interpretaretur, idque se jam facturum.
11.4
Nunc ad illud quod efflagitasti, et instanter exigis, Cuno, amicorum murenulas aureas facientium sponsae, et dilectae Regis aeterni valde familiaris, sermo praesens sese intendit, scilicet, ad elucidandum, quoad possibile erit et Deus donabit, Scripturam, quae secundum Machabaeorum librum quasi prologus vel prooemium praecedit. Uno eodemque tractatu diligens animus utique efficere gestit, scilicet et magnitudinem dignitatemque ejus, cujus jam breviter memini, declamare laetitiae pro renovatione templi, et Scripturam aliquatenus elucidare jam dicti prooemii. Denique maxime circa illam renovationis templi laetitiam Scriptura illa versatur, talem habens intentionem, ut omnia omnino ubicunque sit Judaeus, ubicunque sit confessor verus, qui et nomine et re sit confessor, quod sua interpretatione signat hoc nomen, quod est Judaeus, de illa templi reparatione gratuletur, corde magno et animo volente, adaperto corde in lege Dei, et in praeceptis ejus. Et revera si causam, quam prae manibus habemus, attendat Judaeus, si magnum Dei negotium, quod propter implendas promissiones suas Deus habebat cum hominibus, consideret, Dei confessor verus causam habet, cur gratuletur, cur templum illud Machabaeorum laboribus reparatum fuisse laetetur, suasque voces admisceat illorum vocibus, Deum benedicendo in hymnis et confessionibus. Quod hodie quoque sanctam Ecclesiam Christi per totum orbem facere non ignoramus, ubicunque invocatur nomen Domini, ubicunque dedicatum est, vel dedicatur altare, vel templum nomini Domini, illic istorum et memorabilium Machabaeorum simul redolet memoria et floret, et voces animarum illorum salutem nobis aeternam parturientium chorus Ecclesiae consonat celebriter, celebrat consonanter. Igitur ad magnificandam rem tam gratiosam, tam gloriosam, secundum illud prooemium procedendum est. Et si minus quam petis vel optas elucidando illud factum fuerit, meae non negligentiae, sed impossibilitati recte deputabis.
11.5
LIBER DECIMUS. CAPUT V. Onyam cum multis Judaeis ad Aegyptum profectum fuisse, ibique templum aedificasse.
11.5
In primis dicendum cur Judaei, vel ex quo tunc essent per Aegyptum, ad quos sic incipit:« Fratribus qui sunt per Aegyptum Judaeis salutem dicunt fratres qui sunt Hierosolymis Judaei, et qui in regione Judaea, et pacem bonam.» Anno centesimo quadragesimo nono regni Graecorum, rex Antiochus Menclaum interfecerat fratrem Onyae minorem, cui pater ejusdem Antiochi summum sacerdotium contulerat. Tres quippe fuerant filii Simonis pontificis, videlicet Onyas, qui patri in pontificatu successit, quemque Andronicus interfecit, et Jesus et alter Onyas, quorum Jesus Jasonem, Onyas vero Menelaum se appellari fecit, ambo Graecis nominibus delectari, ritumque gentilem se imitari velle professi. De Onya filius parvulus relictus fuerat, dictus et ipse Onyas. Cumque Onyas, ut jam dictum est, ab Andronico interfectus fuisset, fratri ejus jam dicto 612 Jasoni Antiochus Epiphanes pontificatum tradiderat, sed rursus sibi sublatum honorem Menelao contulerat. Mortuo Antiocho cum successisset sibi filius aequivocus, interfecit eumdem Menelaum, suggerente Lysia, causam hunc esse omnium malorum. Filius autem pontificis Onyae, de quo praediximus, qui defuncto patre adhuc puerulus fuerat derelictus; videns, inquit Josephus, quod patruum suum Menelaum rex interfecisset, et principatum sacerdotii Alchimo dedisset, non existente de genere sacerdotum, flexus a Lysia, ut transponeret honorem ab ea familia ad aliam domum, fugit ad Ptolomaeum regem Aegypti, et honorem meruit ab ipso, et uxore ejus Cleopatra, locumque petiit in regione Heliopolitana, ubi simile Hierosolymorum aedificaret templum. Templum illud permansit usque ad imperium Vespasiani annis ducentis quinquaginta. Ipsa autem urbs, quae vocabatur Onyae, postea dimicantibus adversum Romanos Judaeis, ad solum usque deleta est, et neque urbis, neque templi restat vestigium. Sub occasione igitur Onyae pontificis infinita examina Judaeorum ad Aegyptum confugerunt. Asserebat enim Onyas, se Isaiae implere vaticinium scribentis:« Erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.» Sed et antea non parva Judaeorum multitudo in Aegyptum descenderat. Siquidem Ptolomaeus filius Lagi multos captivos a montanis Judaeae, vel a vicinis locis Hierosolymorum trahens, ad Aegyptum commigravit, quos videlicet Judaeos Ptolomaeus Philadelphus, qui jam dicto Ptolomaeo Lagi filio successit, famulantes in Aegypto e servitutis vinculo resolvit usque ad centum viginti millia, sicut Josephus commemorat.
11.6
LIBER DECIMUS. CAPUT VI. Quoties et quibus temporibus Judaei Hierosolymis scripserint fratribus in Aegypto.
11.6
Erant itaque Judaei per Aegyptum, et ad illos Judaei, qui erant Hierosolymis, et qui in regione Judaea, scripserunt anno fere centesimo nono, postquam Menelao, ut jam dictum est, interfecto, et Alchimo pontificatum adepto, junior Onyas cum infinita multitudine Judaeorum confugit in Aegyptum. Siquidem anno centesimo quadragesimo nono regni Graecorum constat Antiochum Eupatorem interfecisse Menelaum. Anno autem centesimo octogesimo octavo, populus qui est Hierosolymis ait( haec Scriptura).« His, qui in Aegypto sunt Judaeis salutem et sanitatem.» Verumtamen et illud attendere causa poscit, quia conjuncta vel continua narratione legimus:« Regnante Demetrio anno centesimo et sexagesimo nono, nos Judaei scripsimus vobis in tribulatione, et impetu, qui supervenit nobis in istis annis. Ex quo recessit Jason a sancta terra et regno, portas succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem, et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes. Et nunc frequentate dies Scenopegiae mensis Casleu. Anno centesimo et octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Judaea, senatusque et Judas Aristobulo magistro Ptolomaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Aegypto sunt Judaeis, salutem et sanitatem. De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus,» etc. Manifeste praesens textus litterae demonstrat quia fratribus qui erant per Aegyptum, non tantum semel, sed bis scripserunt fratres Judaei, qui erant Hierosolymis et in Judaea, et inter utrumque scriptum, tempus interfuit ferme decem et octo annorum. Simul et hoc sciendum quia, regnante Demetrio, annus centesimus et sexagesimus nonus, quo primum scripserunt, quartus idemque ultimus fuit annus principatus Jonathae fratris Judae. Annus autem centesimus octogesimus octavus, quando secundo scripserunt, annus fuit undecimus post mortem Simonis fratris ejusdem Jonathae sive Judae, quem videlicet Simonem interfecit per insidias gener ipsius Ptolomaeus filius Abobi. His ita se habentibus claret quis ille Antiochus fuerit, de cujus interitu gratulantur, narrantes qualiter in Perside ceciderit, quod videlicet, is fuerit Antiochus filius Demetrii, qui et persecutus est Trionem impium, et vicit, sed et Judaeos in multis afflixit, et Simone adhuc vivente et post Simonem filio ejus Hircano principatum habente.
11.7
LIBER DECIMUS. CAPUT VII. Materiam, intentionem et utilitatem prologi secundo Machabaeorum se prosecuturum.
11.7
Hic jam ut aliquatenus ad devotissimam exactionem tuam assurgere possim, qua cupis et petis, ut litterae seriem, quae subobscura videtur, tibi elucidet sermo intentus atque studiosus in Verbo Dei, descendere libet ad illud quod quondam audivimus inter scholares parvuli, ubi lectionem suscipientes, materiam, intentionem atque utilitatem proponere magistri solent auditoribus suis. Materiam quippe, intentionem atque utilitatem hujus prooemii operae pretium est distinctis expedire capitulis, ut tali ordine aliquatenus elucescat quid in ista littera dicat Spiritus ille qui in omni Scriptura, divinitus inspirata, praesens est et loquitur Ecclesiis. Existimo quod materia, intentio atque utilitas Scripturae hujus, quamlibet brevis, tales sint ut a sapientibus digne debeant audiri, a sapientibus, qui non sunt sapientes in oculis suis, imo qui ut sapientes fiant, stulti dignantur fieri, id est discipuli esse priusquam fiant magistri. Haec igitur tria, quae proposuimus, dicturi simul atque audituri, primum materiam quaerimus vel proponimus, circa quam maxime versatur Scriptura secundi hujus Machabaeorum libri.
11.8
LIBER DECIMUS. CAPUT VIII. Quae fuerit materia, sive argumentum ejus prologi.
11.8
Inspice quia tota Scriptura libri hujus circa Dei Legem, et maxime circa templum Domini versatur, quod tunc in toto orbe terrarum nomini Domini dedicatum, solum et unicum habebatur. Principium narrationis est de Heliodoro et aerarii custodia, qualiter omnino impossibile fuerit eos decipi, qui crediderant loco et templo, quod per universum mundum pro sui veneratione et sanctitate venerabatur. Finis autem in templo est, ubi Nicanor, qui extendens manum ad templum juravit:« Nisi mihi vinctum Judam tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. Atque his dictis abiit.» Pugnamque commisit Nicanor, in qua dux ipse primus 613 in bello cecidit, omnesque communi consilio decreverunt nullo modo diem istam absque celebritate praeterire. Habere autem celebritatem tertia decima die mensis Adar, quod dicitur voce Syria, pridie Mardochaei die.« Porro media libri ejusdem hoc habent, quia qua die templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purgationem fieri, vicesima et quinta mensis, qui fuit Casleu, et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diemsolemnem tabernaculorum in montibus et speluncis more bestiarum egerant, propter quod thyrsos et ramos virides praeferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum, et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Judaeorum omnibus annis agere dies istos.» Isti sunt dies Scenopegiae, de quibus fratres sive Judaei, et qui in regione Judaea, scripserunt semel et iterum, sicut jam dictum est, Judaeis qui erant per Aegyptum, dicentes:« Et nunc frequentate dies Scenopegiae;» dicentes, inquam, secunda vice. Facturi itaque vicesima et quinta mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus vobis indicare, ut vos quoque agatis diem Scenopegiae, atque subjungentes, et diem ignis, qui datus est, quando Nehemias aedificato templo et altari, obtulit sacrificium. De diebus istis postmodum repetentes dicemus. Nunc illud prius dicere visum est, quod Scriptura libri materiam habet templum illud, et sancta, quae erant Hierosolymis, pro quibus pugnaverunt Machabaei. Unde non mirum, quod non ultra Scripturae, vel libri hujus textus processit, quam ad illam rem gestam de interitu impii Nicanoris, qui templum illud extensa manu rursus contaminare juraverat et consecrare Libero patri, quia videlicet post interitum ejus, quamvis multa Judae et fratrum ejus praelia fuerint, non tamen circa templum tale quid contigit, qualia et in principio, et in medio, et in fine continentur hujus libri.
11.9
LIBER DECIMUS. CAPUT IX. Quae fuerit intentio ejusdem prologi.
11.9
De intentione jam dicendum est. Intentio Scripturae hujus est, templum illud quod erat Hierosolymis sanctum ac legitimum asserere, ac Domino placitum. Et illum fuisse locum orationis solum, quem Deus elegit, in quo illi oporteret sacrificari. Causa postulabat tunc scribere illis, qui per Aegyptum erant Judaeis cum intentione hujusmodi; siquidem Onias, ut supra jam dictum est, fugiens in Aegyptum ad Ptolomaeum Philometorem, volensque memoriam et gloriam aeternam sui relinquere, petivit a Ptolomaeo rege et regina Cleopatra licentiam, quatenus templum aedificaret in Aegypto simile Hierosolymorum, et hoc impetrato atque peracto, levitas atque sacerdotes de genere suo constitueret, confidens in prophetia Isaiae, qui ante ducentos annos praedixerat, quod altare Domini deberet esse in terra Aegypti. De illo templo contingebat seditiones excitari inter Judaeos, qui erant in regione Judae, et eos qui per Aegyptum, et ante Oniam, et cum Onia discesserant, alii captivi, sicut jam supradictum est, abducti, alii sponte opulentia locorum et Ptolomaei munificentia invitati. Samaritae quoque temporibus Alexandri Macedonis, templum super Garizim montem construxerant auctoribus Sanaballar satrapa, et genero ejus Manasse fratre Jaddi pontificis Hierosolymitani, sicut Josephus plenius scribit. Contigebat ergo, propter templa seditiones excitari, ita ut coram regibus quoque certarent, dicentibus Judaeis de regione Judaea, secundum legem Moysi templum se construxisse in Hierosolymis, Samaritis in Garizim. Porro, hi qui per Aegyptum erant, suum defendebant, vel praeferre contendebant templum quasi testimonio propheticae auctoritatis, nimirum male intellecta verbi veritate, longeque facti a sensu vel sententia tantae prophetiae. Causa igitur, sicut jam dictum est, postulabat, ut scriberent Judaeis, qui erant per Aegyptum, de his quae circa templum in Hierosolymis manifesta Dei virtute facta sunt, hanc habentes intentionem, quatenus constaret templum illud sicut antiquum, ita et solum esse legitimum. Templa autem caetera sive in Garizim, sive in Aegypto per praevaricationem esse constructa, testante Danielis visione prophetica, qua dictum est:« Filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruant.» Oniam quippe et qui cum eo fuerunt, significat quos idcirco filios praevaricatorum dicit, quia legem Domini reliquerunt, volentes in alio loco, praeterquam jussum erat, Deo victimas immolare. Extollentur, ait, in superbiam et visionem, hoc est, propheticam veritatem se implere jactabunt.
11.10
LIBER DECIMUS. CAPUT X. Solum templum Hierosolymitanum legitimum fuisse propter promissiones Dei illic adimplendas.
11.10
In hujusmodi contentionibus utile fuit superare Judaeos, qui erant in regione Judaea, et permanere sanctum illud templum, quod erat in Hierosolymis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones de adventu Christi Filii Dei, testificatas ex lege et prophetis, ut est illud:« Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Causa ista, causa finalis, et utilitas magna semper debet esse in oculis in conspectu cordis nostri, et tunc quaestione non indigebit. Quid profuerit, vel quid utilitatis plus habuerit, tunc temporis adorare Deum in Hierosolymis quam in monte Garizim; in monte Sion, quam in Heliopoli; in Judaea quam in Aegypto; in templo posterorum David fidelis quam in templo Oniae praevaricatoris? Nondum erat ut diceretur:« Venit hora, quando neque in monte Garizim, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem, sed in spiritu et veritate.» Quia nondum venerat salus, quae ex Judaeis est, et tandiu stare oportebat templum illud, donec salus ista veniret, donec ad illud templum suum Christus a suis parentibus deferretur, cum oblationibus hostiarum, quas praecepit lex. Juxta illud Malachiae prophetae:« Et statim veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.»
11.11
LIBER DECIMUS. CAPUT XI. Qua ratione salutationis loco scriptum sit: « Adaperiat cor vestrum in lege sua. »
11.11
His animadversis simul appendere potes, qualis ista salutatio sit:« Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod ad Abraham, Isaac et Jacob locutus est servorum suorum fidelium, et det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis voluntatem ejus in corde magno et animo volenti. Adaperiat 614 cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem. Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. Et nunc hic sumus orantes pro vobis.» Quomodo debuit fraterna charitas, ita salutavit, et imprecata est fratribus suis Judaeis, quorum utique cor non fuerat adapertum in lege et in praeceptis Domini, dicens:« Et nunc hic sumus orantes pro vobis.» Si enim cor adapertum habuissent in lege et in praeceptis Domini, nequaquam fecissent quod erat contra legem et contra praeceptum Domini, ut aedificarent templum, et altare in terra Aegypti, clauso corde et auribus male adapertis ad illam Isaiae prophetiam:« Et erit altare Domini in medio terrae Aegypti.» Hoc namque faciendo praevariatores se constituerant legis et praeceptorum Domini, secundum supra memoratam prophetiam Danielis, qua dictum fuerat:« Filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruant.» Idcirco dicunt:« Et reconcilietur vobis, et nunc hic sumus orantes pro vobis,» subaudiendum est, quia praevaricatores vel filii praevaricatorum estis, faciendo vel habendo templum in terra Aegypti, quale Dominus per Isaiam non mandavit, nec in cor ejus ascendit. Super hac re reconcilietur, aiunt, vobis.
11.12
LIBER DECIMUS. CAPUT XII. Quaenam fuerit illa tribulatio et impetus, qui venerat super Judaeos.
11.12
Taliter praemisso exordio, quo manifeste benevolentia quaerebatur fratrum, qui erant per Aegyptum, quatenus benevoli, attenti, et dociles fierent ad audiendum, sequitur narratio. Regnante Demetrio anno centesimo et sexagesino nono. Nos Judaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis. Jam ante dictum est, quia ille annus centesimus sexagesimus nonus regni Graecorum, quo se scripsisse referunt fratres Judaei de Judaea, fratribus Judaeis, qui erant per Aegyptum, quartus idemque ultimus erat annus principatus Jonathae fratris Judae, quando jam renovatum erat templum atque emundatum a contaminatione, qua illum contaminaverunt gentes, atque defensum ab impio Nicanore, qui rursus illud contaminare voluerat, jurans atque dicens:« Quia nisi mihi vinctum Judam tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.» Illo blasphemo Nicanore perempto, et Deo coeli collaudato, qui locum suum incontaminatum conservavit, habitoque communi consilio atque decreto, ut nullo modo dies illa absque annua celebritate pertranseat. Nos, inquiunt Judaei, scripsimus vobis, qui et ipsi debetis esse Judaei, non solum gente, sed fide Abrahae atque fidelis David, ad quos repromissio facta et confirmata est in loco quem Deus elegit, hoc est Hierosolymis. Scripsimus, inquam, vobis in tribulatione et impetu quae supervenit nobis in istis annis.« Quae fuit illa tribulatio, vel quis fuit ille impetus?» Ex quo recessit Jason a sancta terra et regno, portas succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem, sicut jam longe superius diximus. Hoc fuit initium dolorum, quod Jason, qui et Jesus dictus fuerat patrio nomine, frater Oniae pontificis, quem Andronicus rogatu Menelai interfecit. Jason, inquam, impius et non sacerdos, sed ab impio rege, fratri contra fas superpositus a sancta terra recessit. Quomodo recessit? Primum mente volens, deinde etiam corpore invitus ac profugus. Cum enim illi rex ambienti, et pecunias promittenti annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit, ita incipiens, nimirum tota mente a terra sancta et regno recessit. Deinde cum in malis proficiens, multas civium strages dedisset, finem insidiarum suarum confusionem coepit, et profugus abiit in Ammanitem regionem.« Ad ultimum in exitum omnibus odiosus, ut refuga legum, et exsecrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum extrusus, atque inde Lacedaemonas profectus, tandem abjectus est insepultus.» Ex quo, inquiunt, talis ille recessit, portas succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem. Ante recessum autem vel apostasiam ejus sancta civitas in omni pace habitabatur, et ipsi reges et prin cipes locum summo honore dignum dicebant, et templum maximis muneribus illustrabant.
11.13
LIBER DECIMUS. CAPUT XIII. Quare Judaeam, terram sanctam appellarunt.
11.13
Memoriter tenendum illud quod jam supra diximus, totam libri vel Scripturae hujus seriem spectare atque intendere ad Hierosolymae civitatis venerationem, templique quod erat in ea, dignitatem et honorem singularem. Simulque causa scienda quam itidem supra diximus, quia movebant eos templa, contra legem facta, ubi esse non debebant, ad illius templi similitudinem. Templum illud sanctum, sacrificia illo in templo celebrata, sancta esse et legitima, civitatem Jerusalem sanctam esse, ubique Scriptura libri hujus tota intentione declamat, ut dignum est, videlicet, ad destruendam templorum adulterorum fiduciam, quorum alterum in monte Garizim, alterum in Aegypto fuerat aedificatum. Hac re animadversa, non miraberis, cum sanctam terram dicant, hoc modo, ex quo recessit Jason a sancta terra. Deinde cum subjungunt:« Et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.» Cuncta haec dicta sic recte accipimus, tanquam firmissimas defensiones privilegii legitimi, pro templo jam dicto, quod erat Hierosolymis. Quod ipsorum, qui templo illi deserviebant, fuerit, vel esse debuerit sacrificia offerre, panes proponere, et haec faciendo exaudiri illic, non in templo montis Garizim, non in templo Heliopoleos, quae templa erant aemulationis.
11.14
LIBER DECIMUS. CAPUT XIV Quomodo intelligendum sit: « Frequentate dies scenopegiae mensis Casleu. »
11.14
Amplius autem huc spectat id quod sequitur:« Et nunc frequentate dies scenopegiae mensis Casleu.» Scenopegia festivitas tabernaculorum erat, et haec celebrabatur ab illo populo mense septimo, qui apud illos Theseri, apud nos October dicitur. Considerandum ergo, quomodo dicant:« Frequentate dies scenopegiae,» subjungentes« mensis Casleu,» qui apud illos est mensis monus, videlicet ab Aprili, apud Romanos autem December dicitur, eo quod a Martio sit decimus. Aliam sine dubio scenopegiam illis inducunt praeter illam quam, ex quo lex data est, celebrare confueverat, ut videlicet, dum ipsi in mense Casleu 615 Encaenia faciunt in Hierosolymis, id est solemnia dedicationis vel purificationis templi. Celebrent etiam illi per Aegyptum purificationem eamdem, non sicut Encaenia, quae ad templum utique illorum non pertinent, sed sicut scenopegiam. Ponamus jam hujus rei de Scriptura ipsa documentum.« Qua die autem, inquit, templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri vicesimo et quinto mensis Casleu. Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et speluncis more bestiarum egerant. Propter quod thyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei, qui prosperavit mundare locum suum. Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Judaeorum, omnibus annis agere dies istos.» Manifeste dicit, quia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, causamque reddit cur non in modum priscae dedicationis, quam fecit Salomon, sed in modum egerint tabernaculorum, quae festivitas agebatur, ut jam dictum est, mense septimo propter aliam rationem. Quae illa causa est? Recordantes, ait, quod ante temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et speluncis more bestiarum egerint. Claret igitur quid dicant:« Et nunc frequentate dies scenopegiae mensis Casleu.» Idem enim est ac si dicant: In modum scenopegiae, id est festivitatis tabernaculorum, quae ex causa antiqua mense septimo celebrabantur, celebrate mense nono istam quoque festivitatem purificationis templi, quae inde purificatio dicitur, quia contaminatum fuerat templum ab alienigenis.« Machabaeus autem et qui cum illo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit, aras autem quas alienigenae per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est, et purgato templo, aliud altare fecerunt, et obtulerunt sacrificia, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.»
11.15
LIBER DECIMUS. CAPUT XV. Quod semel et iterum eisdem de causis scripserint, et quod admonitio secundae austerior quam prima sit.
11.15
Secundum commune praeceptum et decretum, quod decreverat universae genti Judaeorum omnibus annis agere dies istos, scripserunt fratribus Judaeis, qui erant per Aegyptum semel et iterum; scilicet, primum anno centesimo sexagesimo nono, deinde anno centesimo octogesimo octavo. Per hoc quod semel et iterum scripserunt annis decem et novem inter utrasque vices interjectis, illud datur intelligi quod ad primam vicem non obtemperaverint, utpote qui templum aliud habentes, quod, ut supra dictum est, secundum Isaiae vaticinium, se construxisse jactabant, templum illud quod erat Hierosolymis, non ad se pertinere volebant, atque idcirco festivitatem dedicationis, vel purificationis illius suscipere detrectabant. Proinde notandum quod prima admonitione sequens aliquantulum acrior sit. Nam prima vice salutatio tam dulcis est, ut animadverti potest, per id quod dicunt,« Fratribus Judaeis fratres Judaei, et benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui,» et caetera. In secunda vero fraterni nominis deest dulcedo,« diciturque populus qui est Hierosolymis et in Judaea,» adjecto quasi cum supercilio,« senatusque et Judas Aristobulo magistro Ptolomaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Aegypto sunt Judaeis.» Nomen quippe senatus judicialis intentionis est signum. Porro quis ille Judas fuerit, non facile ex historiis potest agnosci, nisi forte ille sit Judas Essaeus genere, qui sub illis temporibus exstitit; qui, ut ait Josephus, nunquam in his quae praedixit mentitus est. Similiter quis iste Aristobulus magister Ptolomaei fuerit, non facile reperitur ex historiis, nisi quod eum dicunt,« qui est de genere christorum sacerdotum,» quempiam significant fuisse de posteris vel cognatis Oniae supra memorati, qui cum esset filius Simonis pontificis, quasi auctoritate pontificali cum patrocinio prophetici praeconii nimirum male intellecti, templum aedificaverat in terra Aegypti. Aristobulus iste aliquis erat ex illius Oniae cognatis vel posteris, eratque magister Ptolomaei regis Philometoris. Nec mirum, hominem Judaeum dici magistrum regis Aegyptii, quia videlicet, a diebus Ptolomaei Philadelphi, qui legem per septuaginta interpretes sibi fecit interpretari, magistros Judaeos habere consueverant reges Aegypti.
11.16
LIBER DECIMUS. CAPUT XVI. Eadem ratione sanctam civitatem, qua terram sanctam esse appellatam.
11.16
De magnis, inquiunt, periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus. Ipse enim ebullire fecit de Perside eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem. Vide quomodo secundum intentionem, quam diximus, procedant dicta venerabilia, sanctam terram, sanctam civitatem pronuntiantia, qui videlicet, pulchri sermonis ornatus ab hujusmodi principio usque ad finem fere per omne libri corpus servatur, sine dubio contra aemulationes illorum, qui alibi contra legem volebant habere templum vel Sancta sanctorum, libenter accipimus fuisse sanctam terram, sanctam civitatem, sanctum locum. Nimirum propter eum, qui non aliunde, sed inde venturus erat, Sanctum sanctorum. Jam superius diximus, quis ille fuerit rex Antiochus, nec rursus dicere piget, quia ipse fuit, de quo circa finem primi Machabaeorum libri narratio coepta, sed non consummata est, quomodo contra Simonem et contra Joannem Hircanum multa mala gesserit, qui, ut Josephus narrat, eumdem Hircanum in civitate inclusum septem aciebus circumdederit, eosque vehementer afflixerit. Qualiter iste interierit hic Scripturae locus manifestius exprimit. Quia cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus cecidit in templo Naneae, concilio deceptus sacerdotis Naneae. Per omnia, inquiunt, benedictus Deus qui tradidit impios. Ista quoque gratulatio de impiorum interitu ad commendationem spectat loci sancti, et ejus, cujus in Aegypto similitudinem fecerant, templi Dei, quod vere solum illud sanctum deberet haberi, in quo toties apparuerit manifesta quaedam Dei virtus, vindictas exigens de his, quicunque inhonorassent illud; et, quamvis propter peccata inhabitantium interdum acciderit circa locum despectio, non tamen impune abirent quicunque despectui locum habuissent.
11.17
LIBER DECIMUS. CAPUT XVII. Eadem ratione ignem de coelo datum commemorari.
11.17
Narratio de igne, qui datus est, inquiunt, quando Nehemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia, satis manifesta est meliusque 616 placet, si lectoris memoriae non desit causa vel intentio, quam diximus, scilicet, haec omnia tendere ad defendendum privilegium, ad testificandam dignitatem singularem sanctae civitatis et templi, cujus ad similitudinem factum fuerat, quod fieri non debuerat templum in terra Aegypti. Ignis namque qui taliter datus est, magnum et memorabile illi templo legitimae sanctitatis testimonium est. Et quidem narratio, sicut jam diximus, manifesta est, verumtamen propter simpliciores de ipso igne altaris aliquid dicendum est.
11.18
LIBER DECIMUS. CAPUT XVIII. Qualis ille ignis altaris fuerit.
11.18
« Ignis, inquit, Dominus ad Moysem, in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens mane ligna per singulos dies. Et imposito holocausto desuper, adolebit adipes pacificorum. Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet in altari.» Unde autem iste ignis tam diligenter nutriendus, non alterius, sed sacerdotis cura et diligentia ne deficeret custodiendus, fuerat datus sive acceptus? Ab ipso Domino nimirum magno et evidenti miraculo. Uncto namque tabernaculo, ritu quoque sacerdotii atque sacrificiorum juxta praeceptum Domini ordinato:« Hodie, inquit Moyses, Dominus apparebit vobis.» Item:« Facite et apparebit vobis gloria ejus.» Subinde sequitur:« Ingressus autem Moyses et Aaron tabernacula testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo, apparuitque gloria Domini omni multitudini, et ecce ignis egressus a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Hoc cum vidissent turbae, luadaverunt Dominum ruentes in facies suas.» Dignus igitur ignis quem sacerdos nutriret, quique de altari deficere nunquam deberet, et dignus locus, dignum templum sanctumque altare, quod tanti privilegii munus haberet, quale utique in illo templo aemulo Aegypti, nec fuit, nec esse debuit. Illud observari potuit, ut nunquam deficeret ignis in altari usque ad tempora Babylonicae captivitatis, quia videlicet, quantaecunque tempestates eatenus exsurrexerint, non tantae fuerunt, ut necessario exstingueretur ille ignis. Nec enim ante Nabuchodonosor regem Babylonis ulla usquam Scriptura memorat, tale quidpiam evenisse, ut ignis ille nutriri vel custodiri non potuerit. Ubi autem et templum destructum, et civitas igne Chaldaico combusta fuit, quomodo vel in quo sacerdos curare posset, ne deficeret ignis in altari? Fecerunt igitur quod potuerunt, fidem et spem habentes ad Deum, secundum litterae hujus sensum manifestum:« Cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.» Quid illorum fidei contemplatione pulchrius? ignem morientem qui nutriri non poterat, qui ubi nutriretur non habebat, illi resuscitandum commiserunt, in quo est species resurrectionis mortuorum. Nec eos fefellit spes. Quomodo?
11.19
LIBER DECIMUS. CAPUT XIX. Eadem ratione miraculum ignis, et Nehemiae orationem commemorari.
11.19
« Cum praeterissent multi anni et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem, et, sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam,» et caetera. Manifesta narratio, manifestum divinae provisionis indicium, multumque pertinens ad causam saepedictam, et semper memoria tenendam, quam et pulchre haec littera recitavit, dicendo sic:« Et idem ignis qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.» Neque enim Nehemias templum et altare aedificavit. Jam quippe illud aedificaverat dux Zorobabel, et sacerdos Jesus filius Josedech, antequam mitteretur Nehemias a rege Persidis, sed muros civitatis iste reaedificavit. Cum igitur ita dicunt,« quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia,» subauditur pro murorum peracta reaedificatione, procul dubio haec interpositio,« aedificato templo et altari,» commendatio est templi saepedicti, quod solum illud sanctum atque legitimum fuerit, cujus in altari et ante Babylonicam captivitatem ignis iste perpetuus exstitit, et post captivitatem tanto miraculo recuperatus est, quod vere inter caeteras auctoritates testimoniorum, quibus templum illud fuisse constat illustratum, magnum atque praeclarum fuit. Quale enim fuit, ligna et sacrificia superimposita, itemque lapides magnos aqua perfundi, magnumque de contrario elemento ignem accendi? Ad eamdem spectat intentionem quod dicunt, et Nehemiae erat oratio hunc habens modum:« Domine, Deus omnium Creator,» etc. Inter quae est illud notandum. Et congrega dispersionem nostram, et constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. Quomodo enim dixit Moyses?« Cum, inquit, fuerit constitutus rex, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam per eamdem viam revertamini.» Nec illi in Aegyptum fuerant reversi. Item dixit Moyses:« Non facietis in Domino Deo vestro, sed ad locum quem elegerit Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras. Locus utique, quem elegerit Dominus,» erat Jerusalem, sicut Scriptura narrat:« Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus, et ait angelo percutienti: Sufficit nunc, contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Jebusaei.» At illi in Aegypto immolabant. Vide igitur, quam subtiliter, quam moderate conveniant illos, et arguant ut legis praevaricatores, ex illa oratione Nehemiae dictum ita recensentes:« Constitue populum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.» Nimirum locum Dei sanctum Hierosolymis esse volentes, contra cujus electionem locus in Aegypto praesumptus sanctus utique esse non posset. Diem illum sive sacrificium illud appellavit Nehemias Nepthar, quod interpretatur purificatio, quae alia vel alterius rationis erat, quam purificatio mensis Casleu, de qua supra diximus, quam appellabant purificationem templi. Istam vero diem ignis, qui videlicet dies, cujus mensis, quotus fuerit, non oportuit illis annuntiari, quia sciebant et olim celebraverant.
11.20
LIBER DECIMUS. 617 CAPUT XX. Eadem ratione tabernaculi et arcae commemorationem, atque excusationem factam.
11.20
Narrantibus tam veris, locum electum, templum sanctum atque legitimum decertantes non potuisse illos habere in terra Aegypti, sed haberi in Hierosolymis, nonnihil sibi deesse sentiebant, quia videlicet, tabernaculum et arcam et altare incensi, quod fecit Moyses, non habebant. Profecto aemulis ipsorum scilicet, Judaeis habentibus suum in Aegypto templum hoc videbatur, quod gloria magna translata fuisset a Hierosolymis, tanquam ratio nulla esset vel esse posset alia sufficiens ad commendandam vel praeferendam dignitatem templi Hierosolymitani, quoniam non haberent illa insignia, tabernaculum, et arcam, et altare incensi. Super isto quasi gloriae detrimento consolantur semetipsos, sic inferendo. Invenitur autem in descriptionibus Jeremiae prophetae, quod jussit accipere ignem eos qui transmigrabantur, ut significatum est. Erat autem in ipsa Scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit haereditatem Dei, et veniens Jeremias invenit ibi locum speluncae, et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit, et dixit, quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat, et Dominus ostendit haec, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et manifestabatur Moysi, et sicut cum Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magno Deo. Manifestabat haec, et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi, sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de coelo, et consumpsit holocaustum.
11.21
LIBER DECIMUS. CAPUT XXI. Quomodo, quae de tabernaculo et arca dicta sunt, intelligi debeant.
11.21
Consolatio haec opportuna tunc exstitit, magnam pro Dei legitimo templo, quod erat Hierosolymis, superexaltans coronam spei, ne vel propter hoc, quo non habebat tabernaculum et arcam et altare incensi, videretur Aegyptio templo non posse praeferri. Verumtamen quoniam in descriptionibus Jeremiae prophetae, quas nunc habemus, dixerunt haec inveniri. Si dignitatem vel majestatem consideres Spiritus sancti, qui loquebatur in prophetis, quorum de notissimis et praecipuis Jeremias unus exstitit. Magna quidem in littera sonat gloria illius templi manufacti, sed multo majorem in Spiritu prophetiae praesentis homo quicunque spiritualis. Denique homo animalis Judaeus, cujus circumcisio non in spiritu, sed in sola carne consistit, hoc putat Jeremiam dixisse quod Judaeorum, qui in omnes gentes captivi ducti sunt, congregatio debeat fieri nescio quo tempore, templumque illud cum civitate restitui, cum tali nube apparente, qualis erat ubi Moyses legem accepit, et qualis ubi Salomon aedificatum templum magno Deo dedicavit. Nos autem post illud tempus, quo haec scripta sunt, post victoriosa praelia Machabaeorum, nullam scimus populi Dei congregationem, praeter illam quam idem Spiritus, qui loquebatur in prophetis, nobis in evangelista Joanne depromit. Quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Tunc utique apparuit gloria Dei, gloria Filii Dei cum resurrectione mortuorum effulgentis; et extunc est nubes; sicut manifestabatur Moysi; ut legem accepit, et sicut fuit nubes, ubi Salomon templum Domini aedificavit. Nubes, inquam, extunc est similiter, scilicet, caecitas Judaeorum, cujus in prodigium factae sunt illae nubes, usque ad illud tempus, ignotum erit, ait Jeremias, ubi sit tabernaculum et arca et altare incensi, id est non cognoscetur a populis vel gentibus, quorum vel qualium exemplaria coelestium illa fuerunt.
11.22
LIBER DECIMUS. CAPUT XXII. Qualicunque sensu Jeremias illa scripserit, Judaeos suo proposito adaptasse.
11.22
Dicit aliquis, putasne ipsi qui scripserunt vel etiam illi quibus scripserunt hunc prologum, ita ut tu nunc dicis, et sicut nunc Ecclesia Christi intelligit, prophetica Jeremiae dicta intellexerunt? Ad haec, inquam, putasne Judaei, qui de regione Judaea scripserunt, aut Judaei per Aegyptum, quibus scripserunt, prophetae fuerunt, aut propheticum intellectum habuerunt? Si prophetae fuerunt, aut intelligentiam prophetici spiritus habuerunt, nimirum ea quae sub velamine legalis, aut propheticae litterae latebant, intellexerunt. Quid voluerit constructio vel ritus tabernaculi, quid significaverit altare incensi, quid arca, quid propitiatorium, quid duo Cherubim, quid prorsus vel quale fuerit illud quod intendens Dominus ad Moysem:« Inspice, ait, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstravi.» Sed non erant prophetae in diebus illis fere ex quo reaedificatum est templum post captivitatem Babylonicam. Et novissimus duodecim prophetarum Malachias, quem ipsum Esdram fuisse dicunt Hebraei, prophetavit. Hinc in primo libro Machabaeorum scriptum est:« Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die qua non est propheta visus in Israel.» Igitur quomodocunque 1intellexerint illud quod inveniri dixerunt in descriptionibus Jeremiae prophetae, vel ipsum Jeremiam dixisse de populi congregatione de majestatis Domini apparitione, vel futura nube secundum similitudinem nubis, quae in monte Sinai manifestata est Moysi, quae vel Salomoni in dedicatione templi; Nos in praesenti Scriptura scribentium teneamus intentionem, quia facta haec vel dicta Jeremiae fratribus, qui erant per Aegyptum, habentibus templum non legitimum, scripserunt ad suimet competentem consolationem, quod videlicet, loci vel templi dignitas, non idcirco minor videri deberet, quod eo tempore tabernaculum et arcam et altare incensi non haberent.
11.23
LIBER DECIMUS. CAPUT XXIII. Eadem ratione, qua superiora, orationem Moysi, et ignem de coelo datum.
11.23
Quod tandem subjungitur:« Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de coelo, et consumpsit holocaustum.» Dixit Moyses:« Ego quod non sit mundatum, quod erat pro peccato, et consumptum est,» ad idem respicit, scilicet ad testimonium sanctitatis vel sanctificationis, quod templum illud jure sanctum habendum fuerit, in quo constabat peccata consumi igne, qui divinitus datus est, sicut et quando Moyses orabat. Neque 618 enim minus miraculi fuit in eo quod de aqua super sacrificium aspersa magnus accensus est ignis, quam in eo quod, Moyse orante, a Domino egressus est ignis, et holocaustum consumpsit. Coelesti auctoritate defensum esse volunt, nihil minus sanctitatis vel dignitatis, illi templo, quam Moysi ascribendum fuisse tabernaculo. Quod aiunt:« Dicit Moyses, eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato, et consumptum est,» idem est ac si dicant: Sacrificium quod erat pro peccato, cur non comedebatur, sed comburebatur, videlicet quia non erat mundatum, cum esset pro peccato, quia sicut immundum est peccatum, ita quod erat pro peccato sacrificium, non pertinebat ad esum sicut hostiae pacificorum, congruumque erat totum illud cremari, sicut opus habemus peccatum nostrum sancti Spiritus igni comburi. Et hoc dictum a Moyse non otiose, secundum saepe dictam intentionem suam, memorant, videlicet, ut constet templum factum esse, in quo peccatum consumitur, teste igne dato divinitus, et sacrificium pro peccato. Finis tandem nobis jam sit hujuscemodi tractatus in littera prooemii, quod mihi explanandum imposuisti, quod si utiliter utcunque factum est, tu quoque gratiam benedictionis recipere debes ab omnibus, quibus hoc utils visum fuerit, quia monitor atque exactor fuisti.
11.24
LIBER DECIMUS. CAPUT XXIV. Quam multi hostes Verbi Dei velociter sicut umbra transierint.
11.24
Interea salvus atque intemeratus permanebat thesaurus patris Abrahae, thesaurus David fidelis, scilicet verbum promissionis, quod sub juramento Deus verax super illos thesaurizavit. Stabat enim locus et gens unde oportebat illud adimpleri. Generatio praeteribat, et generatio adveniebat; ipse autem cui veraciter dicitur:« Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient,» in proposito suo permanebat. Anno illo, quo, ut jam dictum est, fratres qui erant Hierosolymis, et in regione Judaea scripserunt fratribus qui erant per Aegyptum, anno inquam 188. Joannes cognomento Hircanus locum et gentem regebat, et ille annus principatus ejus XI erat, ubi tunc erant, qui locum et gentem illam tantis odiis persequentes exterminare voluerant? Velociter sicut umbra transierant, alius post alium diversis cladibus morientes, quorum interitus velocitatem si consideres, recte dicas, quia in generatione una nomen eorum deletum est. Una quippe generatio Machabaeorum vix exacta fuerat, principatum agente suique principatus annum habente undecimum Hircano, cujus per patrem Simonem, patruosque Judam atque Jonatham, locum et gentem Deus reservaverat, et tam multi reges adversariorum successim decesserant infra annorum paulo plus quam quadraginta spatium. Denique post radicem peccatricem, scilicet Antiochum Epiphanem, qui sine manu contritus est, filius ejus Antiochus Eupator decessit, post Eupatorem patruelis ejus Demetrius filius Seleuci, post Demetrium Alexander filius Antiochi, post Alexandrum Demetrius filius Demetrii; deinde Triphon tyrannus regni, qui Jonatha et Antiocho adolescente filio Alexandri dolo interfectis, diadema sibi imposuit, deinde Antiochus, filius Demetrii, qui in templo Naneae cecidit. Septem fuerant, jamque non erant, nimirum cito deleti in una, ut jam dictum est, generatione Machabaeorum, et benedicebatur Deus, atque laudabatur secundum Psalmistam dicentem:« Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.»
11.25
LIBER DECIMUS. CAPUT XXV. Quare Deus populo caetera regna subjicere noluerit.
11.25
Non poterat hic Deus terribilis, qui tam cito abstulit spiritum principum, et auxilio tam parvulo sublevavit gentem et locum, non poterat hoc facere Verbum Dei, Verbum Deus, ut gens sua, locus suus regnis omnibus imperaret; quomodo regnum Graecorum paulo ante ab Alexandro Macedone dominabatur? Non poterat istud efficere, ut regnorum mundi caput Hierosolymis haberetur, seu Machabaeis vincentibus seu anterius regnante David, quem electione sua, secundum cor suum regem posuerat Deus? Poterat plane, si voluisset de hujusmodi curare, plus quam exigebat propositum ipsius. At vero propositum ejus non erat, ut beati viri suae benedictionis haeredes in ista valle lacrymarum, in isto loco, qui positus est eis ad flendum et esuriendum, et ad sanctae paupertatis studium, jam subsilirent in equis et curribus, et in gentibus more regum gentium potestatem haberent aut dominarentur. Sed quid erat in proposito ejus? nimirum sanctos ejus et electos omnes in hoc modo peregrinos esse vel exsules, et exspectare regnum ejus, cujus rex vel imperator ipse Deus et Dominus est. Bene igitur secundum hoc propositum suum contentus fuit Deus, tantillum suis praebere auxilium, quatenus inter gentes gens unica, et locus unicus conservaretur, donec ex ea Dei veritas, id est verbum promissionis adimpleretur. Ultra cautelam hanc vel providentiam, gentem exsulem, filios peregrinorum Abrahae, Isaac et Jacob, cur exaltaret, causam non habuit rex humilium Deus, gentibus sive nationibus gentium, reges autem regum imperatores habentibus, satis fuit illi genti, loco illi providere reges aut principes, ut fuit David, ut fuerunt isti Machabaei, qualium praeliis aut victoriis non quaereretur, ut ulla fieret pressura mundi, sed ut defenderetur gens unde esset ventura salus mundi. Regnum autem et imperium gentis illius super omnes gentes, quando vel quo tempore consurgeret, providebat, sedens in throno ille apud Danielem Antiquus dierum, qui venturo de illa gente Filio hominis jam porrigebat regnum, et potestatem, ut omnes populi, tribus, et linguae serviant illi in aeternum.
11.26
LIBER DECIMUS. CAPUT XXVI. Machabaeos societatem cum Romanis inire non debuisse, et quare tam cita morte sublati fuerint.
11.26
Sub obscurum quiddam fratribus victoriosis in medio suae claritatis accidit, Judae, Jonathae atque Simoni, quod videlicet victoriis clarificati, ultro miserunt societatem et amicitiam statuere cum Romanis potentibus et famosis, quamvis super hac re non culpet eos Scriptura, res gestas continens ipsorum, nihilominus tamen animadvertere promptum est non fuisse tutum coram Deo neque lege concessum Judaeis, ut expeterent amicitias gentium, verumtamen sicut fuerunt in vita sua, ita et post mortem gloriosi sunt, quia si quid pulveris aut pulvere vanitatis taliter admiserunt, omnino deletum est cita subsequente morte singulorum. Denique Judas primus miserat 619 Romam, constituere cum illis amicitiam et societatem, et interea Demetrius rex post casum Nicanoris et exercitus ejus, apposuit Bachidem et Alchimum rursus mittere in Judaeam et in illo praelio cecidit ille potens qui salvum faciebat populum Israel. Deinde Jonathas Romam miserat, statuere et renovare cum illis amicitiam, et postmodum a Triphone dolis circumventus atque occisus est. Similiter Simon miserat cum illis renovare amicitiam, nec multum post a genero suo Ptolomaeo per insidias interfectus est. Tales eventus singulorum fines obscurare videntur, quod videlicet, in eo sibi coeleste diminuerint auxilium, dum quaerunt ab hominibus saeculi quasi pacis et securitatis firmamentum. Porro diligens animus causam aliam libentius arbitratur, scilicet, quod idcirco taliter in brevi decesserint, quia sicut de sanctis dicit Apostolus:« Quibus dignus non erat mundus;» ita et talibus ac tantis ducibus ut diu permanerent, tunc temporis dignus non erat ille populus, utpote jam quasi senex atque delirus pene totus, praeter paucos justos, nimium refrigescens a divinae religionis cultu. Inde post Hircanum, Simonis filium, ducem habere meruit Hircani filium Aristobulum, matris et fratris interfectorem, deinde fratrem ejusdem Aristobuli Alexandrum et ipsum parricidam, multaeque plebis Judaeorum homicidam, deinde filios ejusdem Alexandri Hircanum et Aristobulum, qui principatum dira contentione laceraverunt, multo post Herodem genere alienum, crudelitate praecipuum, totiusque homicidii domestici atque publici signiferum mortisque satellitem, sempiternae perditioni destinatum. Beata igitur sors illorum qualemcunque habuerint mortis eventum. Nam« corpora eorum in pace sepulta sunt, et vivent nomina eorum in aeternum.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).