Rupertus Tuitiensis1070-1129
De victoria Verbi Dei
Dei 12.24
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis1070-1129
—
10885 Devived
12.1
LIBER UNDECIMUS. CAPUT PRIMUM. Verbum Domini per Isaiam: « Si non, ut putavi, ita erit, » quomodo sit intelligendum.
12.1
Scriptum est enim in Isaia:« Juravit Dominus, dicens: Si non, ut putavi, ita erit, et quomodo mente tractavi, sic eveniet;» ac deinceps:« Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus ejus extenta, et quis avertet eam?» Quid, quaeso, putavit et quid mente tractavit Dominus? quid decrevit et ad quid manus ejus est extenta? Nunquid hoc solum putavit, et hoc solum mente tractavit aut decrevit, ut contereret Assyrium illum carneum in terra sua, et in montibus suis conculcaret eum? Imo hoc consilium, inquit, quod cogitavit super omnem terram, et haec est manus extenta super omnes gentes, quarum utique diabolus princeps erat, qui per Assyrium designatus est. Super illum draconem antiquum hoc putavit, et hoc mente tractavit de electis suis Dominus, ut auferretur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolleretur, et ut omnia capita ejus, septem capita ejus, de quibus vel contra quae praesens opusculum contexitur, quorum sextum( quod fuit Romanum imperium) jam nunc aggredimur, invicem morderent, et ab invicem consumerentur, tandemque simul tota cum capitibus suis bestia nequam, ad comburendum igni traderetur
12.2
LIBER UNDECIMUS. CAPUT II. Quomodo Deus aliquid putare proprie dicatur.
12.2
Quomodo illud, antequam esset, putavit Dominus esse? Itane ut prophetae solebant putare vel sommare? Exempli gratia ut Joseph, qui ad fratres suos:« Audite, inquit, somnium meum quod vidi, putabam nos ligare manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.» Profecto longe melius putavit Dominus, multo, imo incomparabiliter differunt, putans homo, et putans Deus, multum, inquam, differunt, et procul distant hominis somnium et Dei verbum: prophetica cujusque gratia, et ipsa summae sapientiae substantia.« Homo putans vel somnians, interdum et persaepe nescit quid imagines somniorum suorum significaverint, ut Pharao, qui cum diceret, putabam me stare super ripam fluminis, et septem boves de amne consurgere,» etc. Profecto nesciebat quid per illa significaretur, sed nec erat qui interpretaretur. Quomodo autem putavit Dominus? nimirum sicut dicit Evangelista:« Quia quod factum est in ipso, vita erat, de omnibus antequam fierent, ita certus erat,» quod fieri deberent, sicut certus est nunc, postquam omnia facta sunt. Idcirco jurare potuit, dicens:« Si non, ut putavi, ita erit.» Quare ergo dixit,« putavi,» si certus fuit? Videlicet, quia nondum erant in re, licet certa essent in praedestinatione, idcirco putavi non improprie dixit, cum posset dicere, praescivi, licet minus significet putare quam praescire. Sed quid mirum in divinis sermonibus aliquando minus dici, et plus significari, qui modus locutionis 620 apud grammaticos dicitur tapinosis, id est humilitas dictionis, non assequente verbo quantitatem rei. Omnes modi vel tropi sive schemata, omnes omnino ornatus locutionis, de quibus quasi auctores gloriati sunt saeculares magistri, sparsim in divinis inveniuntur Scripturis, et prius erat quam hi, qui horum putantur adinventores, fuissent nati. Quod si quis hominum vel prophetarum, ut fuit Daniel, in somnis putando aliquid mirabiliter, nonnunquam potuit delectari, sic prope in imaginibus tanquam in voris rebus, quantum putas delectabatur Deus, dum adhuc illo suo modo putaret, antequam quidquam faceret, antequam terra fieret, vel aliud omnium, quae facta sunt? Idcirco ipsa Sapientia:« Antequam quidquam faceret, antequam illa vel illa fierent, ego eram cum eo cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum.»
12.3
LIBER UNDECIMUS. CAPUT III. Inter omnia, quae Deus putavit, praecipuum fuisse Filium, quem draco devorare volebat, ad se et thronum suum rapiendum.
12.3
Inter omnia quaecunque putavit, quaecunque mente tractavit vel decrevit Deus, maximum atque pulcherrimum fuit in praedestinatione, et nunc est in re id quod habemus in manibus, quod scilicet sub Romano imperio impletum est, quod promiserat patribus, quod ad Abraham, et Isaac juraverat Deus, id est quod de virgine natus et passus resurrexit et in coelum ascendit, et ad dexteram Dei Patris sedet Christus Dei Filius secundum saepedictam revelationem, ubi« draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset filium ejus devoraret.» Et peperit filium masculum, ait Scriptura, qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea, et raptus est filius ejus ad Deum et ad thronum ejus. O ludum sapientiae deliciosum, praescire atque praedestinare certum aliquem numerum angelorum et hominum, et in libro vitae nomina conscribere singulorum. Putare quod de multitudine creaturarum vel spirituum creandorum haberet emergere quispiam, qui conaretur cassare propositum tam bonum, unde et merito draco magnus, serpens antiquus, diabolus, et Satanas, et econtra mente tractare, qualiter illi foret illudendum per ipsum Verbum quod erat apud Deum, cum quo habebat consilium suum antiquum: et super draconem illum decernere, quod nullus infirmare posset aeterni judicii decretum. Ibi jam ejusdem sapientiae deliciae cum filiis hominum, et cum angelis quidem, sed maxime cum filiis hominum, quia nusquam angelos, sed semen Abrahae, id est humanam naturam apprehendere habebat, ut nunc factum est. Unde et apostolica congaudet fides, dum dicit:« Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.» Inde nunc nobis in laudem, victricis veritatis Dei, sermo coeptus paragendus est.
12.4
LIBER UNDECIMUS. CAPUT IV. Invocat sapientiam, interim adaperiens quid sit: « Noli regibus dare vinum, sed his qui amaro sunt corde. »
12.4
Invocata adsit eadem Sapientia, quoniam susceptae materiae nunc instat pulcherrima pars. Invocata adsit, et inter eos me computet, quibus vel qualibus vinum ad bibendum dandum esse judicat.« Noli, inquit, regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum; quianullum secretum est, ubi regnat ebrietas, ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis, da siceram moerentibus et vinum his qui amaro sunt animo; bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris non recordentur amplius( Pov. XXXI).» Quale namque est vinum quod si detur ad bibendum regibus, facit eos oblivisci judiciorum, et mutare causam filiorum pauperis. Si autem detur moerentibus, facit eos oblivisci egestatis suae, et doloris non recordari amplius? Profecto, quomodo parabola est, mystice juxta parabolarum leges intelligenda est. Vinum ergo istud, sermo sapientiae vel sermo scientiae est, quod si detur regibus, id est superbis, apud quos utique regnat ebrietas, id est, quos scientia inflat obliviscuntur judiciorum et causam filiorum pauperis, id est, male examinant sensum Scripturarum, dum per contentionem sua defendunt, et nulli caedere volunt, et ab aliis bene dicta, qui sunt filii pauperis, id est humiles secundum Christum, amatores veritatis, vanae gloriae deputant et praesumptioni. O ergo Lamuel, quod interpretatur in quo Deus; o Christe, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, noli talibus scientiae tuae dare vinum, sed da moerentibus, id est humilibus, et his qui pro eo quod paupertatis et peccatorum humilem conscientiam habent, amaro sunt animo. Cum enim talibus datur vinum hoc, laetificat cor eorum, et quadam oblivione bona obliviscuntur egestatis suae, confortati ab Apostolo dicente:« Quia quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret.» Et nobis ergo si dederis vinum, nos quoque confortati totius egestatis nostrae obliti, nec ultra memores doloris vel tristitiae saeculi, sapientes, fortes, et nobiles reges terrae, et principes qui astiterunt adversus Dominum, et adversum Christum eis, putantes se infirmare posse decretum Dei, posse avertere extentam manum Domini, stultos infirmos fuisse atque ignobiles declamabimus in laudem victoriae Verbi Dei, prosequentes currum triumphalem tanti victoris.
12.5
LIBER UNDECIMUS. CAPUT V Sextum caput draconis, cui simile fuerit dici non posse.
12.5
De singulis capitibus draconis, quales qualiumve ferarum similes habuerint facies, demonstrari potuit, cum sanctae Scripturae testimoniis. At vero de isto capite sexto valde rufo, qualis vel cui bestiae similis in eo facies fuerit, demonstrari non potest, quia Scriptura non dixit, ubi Daniel visionem quatuor bestiarum vidit, de futuris hoc tantum ait:« Bestia terribilis atque mirabilis et fortis nimis, dentes ferreos habens magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans, dissimilis erat caeteris bestiis, quas videram antea.» Dixit quod caeteris bestiis, quas viderat antea, ista erat dissimilis, scilicet leaenae, urso atque pardo, et non dixit similem fuisse alicui bestiarum, quae praeter illas multae sunt. Terribilem ejus fortitudinem terribiliter expressit, dicendo:« Dentes ferreos habens magnos,» per quos nimirum intelligimus Romanae potentiae consules, sive imperatores bellicosos atque fortissimos, et exercitus in praeliis severa districtione, districta severitate ordinatos. 621 Ut interim nunc taceam de gentibus caeteris, gentem Judaeam bestia ista comedit atque comminuit, et reliqua pedibus suis conculcavit, quia locum destruxit, et gentem percussit in ore gladii, et eos qui reliqui fuerunt, in captivitatem vendidit atque dispersit. Non proinde Romanum imperium unum fuisse cognoscimus ex capitibus draconis rufi, quia justam fecit, quamvis nesciens, vindictam sanguinis Christi; sed quia potestas ejusdem imperii Christum occidit, et martyres Christi, proinde magnum caput exstitit inter omnes impios qui tunc vivebant, et erant utique corpus vel membra diaboli.
12.6
LIBER UNDECIMUS. CAPUT VI. Quod Hebraei putant de sexto capite dictum: « Exterminavit eam aper de silva, » etc., ineptum esse.
12.6
Hebraei, quod in Daniele tacitum est, in psalmo dictum putant:« Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.» Quartam illam terribilem bestiam similitudinem apri vel singularis feri fuisse autumant. Huic opinioni illud repugnans esse videtur, quod illi bestiae terribili cornua ascribuntur.« Habebat, inquit, cornua decem. Considerabam, et ecce cornu aliud parvum ortum est de medio eorum,» etc. Hoc, inquam, repugnare videtur. Denique aper cornua non habet. Itaque bestiam illam existimare vel dicere fuisse aprum, sic arbitramur fuisse incongruum, sicut delphinum silvis appingere, fluctibus aprum. Simul et hoc animadvertendum quia ad regem Persarum et Medorum, quae in eadem visione significata sunt per ursum et pardum, in alia visione, quae ostensa est de futuris regibus eorumdem regnorum, qui videlicet reges per cornua significari debuerunt, per aliorum facies animalium demonstrata sunt, scilicet arietis et hirci, quibus cornua naturae dono constat attribui. Igitur quod Scriptura tacuit de nomine quartae bestiae, nobis quoque tacitum sit, ut quidquid ferocius in bestiis cogitaverimus, hoc Romanorum formidolosum imperium intelligamus.
12.7
LIBER UNDECIMUS. CAPUT VII. Quomodo bestia quarta de mari ascenderit, et sextum caput draconis in ordine constituerit.
12.7
Bestia haec terribilis de maris quomodo venit? Quomodo de mari ascendit? quomodo ante mulierem, quae erat paritura, in illa septem capitum draconis cruenta serie caput istud constitit? nimirum per magnas atque inenarrabiles discordias, per bella civilia, bella plus quam civilia. Discordiae spiritus, quem haec bestia spiravit, mundum vexavit, gentes afflixit, civitates et regna caedibus cruentavit, terras fere omnes, Europam et Africam atque Asiam suo gentiumque fere omnium sanguine complevit. Sunt historiae, legant qui volunt tragoedias generis humani, labores mundi, vere, ut ait Joannes, in maligno positi. Quod satis ab ejusmodi effectis claruit, et clarum est legenti atque intelligenti. Nos ad illam insaniae partem summam tendimus, qua adversus saepe dictam et saepe dicendam mulierem in utero habentem sese erexit, dentesque suos ferreos praeparavit caput istud, ut, cum peperisset, devoraret filium ejus.
12.8
LIBER UNDECIMUS. CAPUT VIII. Herodem patre Idumaeo, matre vero Arabica natum, a senatu Romano regem Judaeae decretum fuisse.
12.8
Imperante Augusto Caesare, centesima et octogesima quarta Olympiade, consulibus Caio Demetrio, et Caio Asiano, Herodes a Romano senatu gratia Caesaris Augusti, et favore Marci Antonii rex Judaeae decernitur; non erat genere Judaeus, imo patre Idumaeo, et matre Arabica progenitus. Nicolaus tamen Damascenus, ut meminit Josephus, ait patrem hujus Herodis Antipatrem, genere nobilissimum Judaeum fuisse, ex illis qui ad Judaeam de Babylone reversi sunt. Haec autem inquit, id est refert ad gratiam Herodis filii ejus, quem regem Judaeorum contigit fieri, cum non esset regii, sed nec Judaici generis. Nam Antipater genere Idumaeus exstitit, quique multas possidens pecunias, totius Judaeae potestatem, et tuitionem a Caesare accepit, amicus Hircano regi et sacerdotum principi. Sed cum tardum et segnem Hircanum vidisset, priorem filium suum Phaselum, ducem in Hierosolymis, secundum vero Herodem Galilaeae tutorem ordinavit, qui postmodum, ut jam dictum est, ad regnum pervenit. Praedixerat de illo quidam in concilio vir justus nomine Samaeus, praesente Herode, cum pro crimine fuisset vocatus, staretque purpura circumdatus armisque stipatus:« Vos, inquit, vel legem accuso, qui tantam ei licentiam dedisti. Scitote quod is quem nunc propter Hircanum vultis absolvere quandoque nos et ipsum regem torquebit;» nihil autem haec dicendo mentitus est. Nam Herodes cum regnum coepisset, omnes in concilio tunc inventos cum ipso Hircano occidit.
12.9
LIBER UNDECIMUS. CAPUT IX. Discordias inter senatum et populum Judaicum, Herodi regnum peperisse.
12.9
Discordia summa, discordia cruenta, tam Romani senatus quam Judaicae gentis regnum illi peperit. Denique cum Caius Caesar, et magnus Pompeius totius orbis viribus confligunt, et in Judaea fratres Hircanus et Aristobulus de principatu atrociter contendunt, Antipater potens, et, ut jam dictum est, multas pecunias possidens, dum in Judaea favet Hircano justiori quidem, sed segniori, et in Romana republica multis obsequiis, pluribus impensis mercatur gratiam Caesaris jam victoris, victumque Pompeium usque in Aegyptum persequentis, magnam sibimet Judaeae potestatem promeruit, et apud victricem Romanorum partem Herodi filio viam ad regnum obtinendum magnis meritis aperuit. Sciendum quoque quod per illam Hircani atque Aristobuli discordiam, templum in Hierosolymis semel et iterum magna cum calamitate violatum fuit. Primo namque Pompeius Aristobulum victum habens, civitatem aggressus, contra socios Aristobuli, et per seditionem in civitate receptus, templum irrupit commota atque cadente maxima turre, per quam aperta parte templi hostes irruperunt, et omnia Judaeorum caede completa sunt. Quidam enim occidebantur a Romanis, alii vero semetipsos occidebant, et ita ceciderunt viginti duo millia Judaeorum, Romanorum vero perpauci defuncti sunt. Nec vero parva in templo commissa sunt; dum ea quae priori tempore invisibilia vel 622 inaccessibilia erant, adiisset Pompeius, et cum eo non pauci vidissent, quae non liceret nisi sacerdotibus intueri. Deinde cum, ut jam dictum est, Herodes regnum coepisset, et Antigonus, Aristobuli filius, civitatem teneret, idem civitas passa est, et in templo multi perempti sunt, Herodi adnitentibus Romanis. Et haec passio Hierosolymorum civitati contigit, ait Josephus, Marco Agrippa et Callidio consulibus, centesima et octogesima quinta Olympiade, tertio mense in celebratione jejuniorum, tanquam reversa calamitate, quae sub Pompeio Judaeis illata est. Nam extunc eodem die captivitatis viginti et septem anni fuisse noscuntur, cum adhuc obsideretur civitas ab Herode et Sosio legato, persuasit Samaeus supradictus populo, ut Herodem acciperet, dicens propter peccata eum non posse devitari.
12.10
LIBER UNDECIMUS. CAPUT X. Neque sceptrum, neque ducem de Juda auferendum, donec veniret Christus.
12.10
Cum igitur alienus Herodes per tantas tamque cruentas quas commemorare libuit, discordias, regnum coepisset, tempus erat ut promissionis suae verbum verax Deus adimpleret. Sic enim fuerat praedictum:« Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est.» Qui mittendus erat ipse est qui venit Christus,« in» quo« semine tuo,» ait Deus ad Abraham,« benedicentur omnes gentes,» sicut ibidem a Jacob subjunctum est:« Et ipse erit exspectatio gentium.» Ecce autem veraciter ablatum erat sceptrum de Juda, et de femoribus ejus, quando Herodes alienigena regno fuit intrusus, qui et occidit omnes qui regii generis videbantur esse, et ipsum Hirc anum, cujus lenitate et mansuetudine fuerat provectus. Ut igitur justificaretur Deus in sermonibus suis, jam illud semen quod Abrahae promissum fuerat, et cum juramento repromissum, quod itidem David juratum fuerat, venire oportebat, nec longius differri, quoniam sceptrum de Juda sic ablatum erat, et dux de femoribus ejus ita defecerat, ut contra legem Judaeorum rex, imo tyrannus, sederet in regno homo alienigena, praedo, advena, extra neus, homicida.
12.11
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XI. Praeter Zachariam, Elisabeth, Simeonem et Annam prophetissam, multos fuisse qui adventum Christi exspectarint.
12.11
Qualis putas tunc mens habitis justis animabus erat? Quos autem illius temporis justos esse dixerim, nisi illos qui fidem et spem sive exspectationem habebant promissionis ad Abraham, promissionis ad David, juramenti ad Abraham, juramenti ad David, qui videlicet David fidelis, Deum fortiter tenens,« miserere mei,» dixit,« ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris?» Talium unus vel notissimus de tempore illo Simeon nobis exstitit, qui in hac fide declamando et requirendo veritatem Dei, veritatem promissionis, in qua Deus major homine, sponte hominibus juravit, responsum accipere meruit non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Nunquid illo tempore solus promissionis ejusdem Simeon exspectator exstitit? Erant utique et Zacharias et Elisabeth ambo justi, erat et Anna prophetissa, erant et Joseph et Maria. Dicam adhuc: Nunquid quia solos istos notos nobis Evangelium fecit, nullus praeter istos erat, qui exspectaret fidem et victoriam Dei, ut in sermonibus suis justificaretur, et vinceret cum judicaretur? Utique, quamvis Herodianae malitiae nubes horrida coelum obscuraret, non paucae in coelo erant stellae, luminis ejusdem claritate fulgentes, ejusdem fidei pulchritudine lucentes et promissionis effectum suspirantes, clamabant animae multae, quatenus in sermonibus suis verax et fidelis Deus appareret. Existimo quod mulier illa in utero habens, ut saepe dictum est, nullo unquam tempore magis parturiendo clamaverit, nunquam magis ut pareret, cruciata fuerit. Noli autem viventes in cor pore fideles illius temporis homines solos debere intelligi corpus illius quam dicimus mulieris in utero habentis, imo universa dierum vel saeculorum Ecclesia, quando erit ab origine mundi progenita omnis multitudo animarum fidelium, tam in carne degentium quam deposito carnis onere apud inferos beatam spem exspectantium, hujuscemodi desiderii clamores emittebat, et haec universitas propter unam eamdemque exspectationem, una mulier in utero habens existebat.
12.12
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XII. Neque demonstrando, neque narrando, Christum pro dignitate indicari posse.
12.12
Quid jam dicendum, nisi quia mulier illa peperit filium masculum? Hoc autem dicendo quomodo cupit animus immorari, et esse in contemplatione quasi magnae, imo veraciter magnae festivitatis, et triumphalis gaudii, pro eo quod Deus, qui promiserat hoc semen benedictionis, verax apparuit, et quo se impendet? Quam in partem sermo noster sese aptabit, in demonstrationem aut in narrationem? Si in demonstrationem se verterit, si partum illum, si filium vel masculum illum demonstrare voluerit, hoc tale est hodie ac si meridiano tempore coelo sereno, sole clarissimo, fulgente in ascensu sui summo, digitum quis intendat oculos habenti et videnti, dicatque illi: Vide, ecce sol. Scriptum est enim:« In sole posuit tabernaculum suum.» Si autem vertat se in narrationem, veremur esse superflui, quoniam novi nihil dicturi sumus, quoniam non apud ignotos haec dicta vel scripta deponimus, non ad ignaros vel cum ignaris ista conferimus. Vertat igitur se tota intentio sermonis ad jucunditatem, et aliquantulam cum jucunditate nitatur habere dignitatem, quatenus et ipse sermo plena fide, pleno fundatur ore, cum gratia humilitatis necessariae, ut quisquis illa legere dignabitur, delectetur atque jucundetur propter laudem talis Filii, propter honorem tanti masculi, et propter gloriam Dei Patris, et honorem Spiritus sancti, de quo illo beata mulier concepit hunc et peperit. Ista sermonis jucunditas risum habebat illum, quem nomine suo Isaac significavit, beatae senectutis et emeritae fidei filius, qui typus filii vel masculi hujus exstitit, quem decrepita mater, scilicet antiqua Ecclesia pariens per uterum Mariae Virginis, veraciter dicere potest, semperque dicit ac dicet:« Risum mihi fecit Deus,» quia talis Filius vere matri suae risus est aeternus. Dignitatem de prophetica sancti Spiritus facultate mutuabimur, de propheticae gratiae plenitudine sumemus, ubi vates eximius Isaias loquitur contra superbiam Assur.
12.13
LIBER UNDECIMUS. 623 CAPUT XIII. Quod per Isaiam dictum est: « Egredietur virga de radice Jesse, » quomodo sit intelligendum.
12.13
« Et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur, et subvertentur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis cadet.»--« Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini.» Ecce qualis oppositio. Perspice condensa saltus, et libanum cum excelsis, inde virgam cum flore suo. Quantum est virga una florifera, comparatione saltuum condensorum, et montis Libani cum excelsis suis, quae robore magno vel alta sunt, ut puta ligna cedrorum. Attamen quantum valent condensa saltus, et Libanus cum excelsis comparatione virgae hujus, et ascendentis de illa floris? Siquidem condensa saltus, ferro subvertentur, et Libanus cum excelsis cadet: haec autem virga et flos ejus totum suscepit, totum portat supernae majestatis pondus, et non cadit, et non subvertitur. Dicamus manifestius, quamvis sub ista metaphora quales translatae sint res, non ignoret mundus non taceat universus, qui in mundo est Ecclesiae chorus. Perspice hinc gentium, quas per condensa saltus intelligimus, tyrannos ac duces, imperatores et consules: inde Judaicae gentis quam per Libanum intelligi placet reges, et tetrarchas, atque summos sacerdotum principes, et inter istas altitudines sive magnitudines subortam humilem de domo David Mariam Virginem, Christum parturientem, Deum et hominem et magnam victoriae Verbi Dei concipis admirationem, quod in hunc mundum ingrediens non quaesivit de altis vel sublimibus parentem habere quempiam, solum se sibi sufficere sciens absque opere humano contra illius Assur, id est diaboli, superbiam, ad obtinendum sibi regnum, ad possidendum David patris sui solium, imo Dei patris aeternum imperium.
12.14
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XIV. Tunc excelsa Libani cecidisse, cum Herodes alienigena regnaret, templumque subversum de novo aedificaret.
12.14
Ut taceam de gentium saltu, cujus condensa ferro tunc temporis Romani imperii passim subvertebantur, et subversa fuerant, ita ut totus jam sub illo imperio sileret mundus, quando flos iste de virga vel radice Jesse ascendit excelsa Libani, sive ipse Libanus. Quomodo ceciderunt circa hujus floris ascensum? Summum Libani verticem, ipsum intellige templum, quia scriptum est in Zacharia propheta:« Aperi, Libane, portas tuas, ut comedat ignis cedros tuos.» Ipsas autem cedros vel excelsa Libani principes gentis, quorum gloriae caput erat templum ipsum, quo augustius in mundo nullum fuit. Quomodo Libanus iste cum excelsis suis tunc cecidit, vel cadere coepit? nimirum magni et irrecuperabilis casus ejus initium illud dicere non dubitaverim quod Herodes, quo regnante, ceciderat magnum excelsum regiae dignitatis, ablatum quippe fuerat sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus. Herodes, inquam, homicida multipliciter, imo et parricida, tyrannus, non rex, templum vetus quod reversi de Babylonia filii transmigrationis aedificaverunt, et victores Machabaei purificaverunt, post sexcentos annos deposuit, et aliud condidit. Unde illi hujusce operis praesumptio? Nunquid illud opus stare debuit aut placere Deo potuit? Si David fidelis de tribu Juda rex inventus et electus secundum cor Dei, domum Domino aedificare non debuit, dicente illi Domino:« Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et multum sanguinem fundens,» quomodo iste non qualiscunque sanguinis effusor, verum etiam filiorum atque uxorum occisor, et domesticorum sive amicorum furialis interemptor, domum debuit aedificare Domino? Non igitur mirum quod ab impio factum de rapinis atque spoliis regionum ad tam miserabile tamque horribile pervenit excidium, quo post Christi passionem constat illud per Romanos irrecuperabiliter esse exterminatum. Hoc interim dictum sit quod tunc Libanus cadere coepit, quando Herodes templum vetus deposuit, et aliud condidit, majus quidem, et duplo majus quam fecerant filii transmigrationis, sed hoc fecit, gloriam quaerens suam, non Dei.
12.15
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XV. Herodem, renovando templum, se Davidi et Salomoni impudenter comparari voluisse.
12.15
Bene, inquit, nostis quod istud maximo Deo templum nostri patres aedificaverunt, cum de Babylonia remeassent, et quia desunt ei ad magnitudinem in altum cubiti sexaginta, instar illius quod Salomon construxerat. Nemo negligentiam pietatis patrum nostrorum accusat. Non culpa illorum factum est brevius templum, sed Cyrus et Darius hujusmodi mensuram aedificationis fieri praeceperunt. Nostri patres et parentum nostrorum dixit, quia videlicet Judaici cum non esset generis, se volebat haberi. Subsecutus, et hoc ait: Nunc autem quoniam nutu Dei principatui meo pax larga concessa est, et divitiarum possessio, et multitudo reddituum, et quod maximum est, amicitia favorque Romanorum qui omnium rerum domini existunt, cur non studemus relictam necessitatis servitutis tempore opus corrigere et integrum Deo praebere pro beneficiis ejus meo regno collatis. Haec dicens properavit, templumque in uno anno et mensibus quinque peractum est. Nonne homo ille, imo bestia sic loquens, et sic properanter faciens David fideli, et pacifico Salomoni regibus legitimis de tribu Juda regibus sese conferre, aut etiam praeferre contendit? At ille videlicet fidelis David nulli quidquam rapuit, nec de rapinis domum nomini Domini aedificare instituit, sed« Ecce, inquit, ergo in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini auri talenta centum millia, et argenti mille millia, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine, ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.» Haec dicens, etiam dedit Salomoni filio suo descriptionem templi, et cujusque operis:« Et haec, inquit, omnia venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.» Quod illum dicentem cum legimus vel audimus, nunquid non eum quoque, cum esset propheta, ejusmodi ostensionem vidisse arbitremur, ut diceretur ei, quomodo dictum est et Moysi de tabernaculo faciendo:« Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstravi.» Salomon quoque aurum et argentum non ex rapinis, sed ex Dei dono habuit. 624 Nunquid talibus ac tantis Herodes nebulo sese conferre debuit?
12.16
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XVI. Quod populus super illius hominis opere nequaquam laetari, neque tanto peccatori debuisset adulari.
12.16
Super illius hominis opere populus omnis laetitia efferri, tantoque peccatori non debuit adulari, sed imprudens laetitia completus est, et primum quidem pro celeritate Deo gratias agebat, deinde de alacritate regis, quam in dedicatione habuit laudibus extollebat. Merito igitur risus eorum in fletum, et gaudium verti debuit in moerorem. Verumtamen sciendum quia licet Herodes mutaverit parietes, et spectandos pro sua gloria magnos congesserit lapides, quos admirari poterant discipuli quoque Christi, dicentes:« Magister, aspice quales lapides et quales structurae,» non tamen depositum vel mutatum fuerat altare. Quod si evenisset, multo amplius mirari possis homicidae, imo parricidae tantum licuisse, ut religionis caput, id est altare, ipse poneret, cui Christus, vel in quo Dei Filius homo factus, Deo Patri protinus cum bestiis legalibus praesentari deberet. Haec breviter de templo sint, ut jam videat prudens laudator judiciorum Dei, quia praeter causas alias, propter quas templum illud manere non debuit, ista quoque causa nocere potuit, ut non quomodocunque, sed nimis male, imo cum fragore, quem totus orbis audivit, caderet, quod ille fabricavit hominum hostis, inimicus Dei. Nunc ad susceptum sermo redeat propheticae veritatis capitulum.
12.17
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XVII. Quare Deus Herodem in regiam et sacerdotalem stirpem ita saevire permiserit, ut ne quidem filiis parceret.
12.17
« Et Libanus, inquit, cum excelsis cadet.» Jam diximus quia grande illius Libani excelsum ceciderat, in eo videlicet quod sceptrum de Juda et de femoribus ejus defecerat. Funestus Herodes regiam stirpem ferro exstirpabat, et exstirpare non cessabat. Undecunque regium quidpiam subintellexerat, quacunque ex domo vel etiam sua, imo maxime sua ex domo vel genitura regia quempiam aestimationis olfecerat, quamdam denique conjugem regiae stirpis habuerat, praeter conplures alias, Mariamnem pontificis Hircani filiam, de qua et filios Alexandrum atque Aristobulum susceperat, omnino undecunque sive deforis sive deintus regale quidpiam sperare posse praesenserat, saeviebat immanis bellua, simulque pontifices, et suos filios regales trucidabat, videlicet ne seipsum nimis cupide regnantem ulla posset iniquietare persona per ullam ejusmodi suspicionem. Jam dubium quippe regia cum sacerdotali familia permista fuerat, et idcirco in utramque pariter ferebatur truculentus homicidia nulli sexui parcens, non ab uxoribus propriis, non a filiis occasione suborta ferrum differens, quoniam quidem ejus filii materno sanguine regiam contingebant progeniem. Unde ergo vinceres, Deus promissor fidelis, unde justi ficareris adimplendo quod promisisti et jurasti David, cujus spiritus clamare non desinebat in auribustuis:« Miserere mei, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris?» Nimirum sciebas, et disposueras justificari et vincere ex loco humili, unde impurus Herodes, imo diabolus, cui serviebat Herodes, nihil posset suspicari, quod valeret procedere ad celsitudinem throni. Hoc est quod continuo per prophetam subjunxisti:« Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae,» et caetera.
12.18
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XVIII. Virgam, Virginem Mariam, Christum vero florem esse, et cur de radice Jesse, non de radice David dictum sit.
12.18
Ubicunque Christiana vel catholica fides ipsa suis auribus audivit, et ipsa videt suis interioribus oculis, quod virga ista, virga gracilis et pulchra, virga humilis quidem, sed recta, est beata Virgo Maria. Et flos qui de virga ista ascendit, fructus ventris ejus, est Christus Dei Filius, et Virginis filius est, in quo qui promisit Deus fidelis et verax inventus est, qui juravit Deus justus, et Deus sanctus comprobatus est. Quaerendum vero hic est, cur placuerit Spiritui sancto dicere:« Egredietur virga de radice Jesse,» magis quam dicere de radice David sive Abrahae, quibus promisit, quibus Deus juravit. Ad haec inquam: Si dixisset, de radice David, victricem quidem pronuntiaret veritatem promissionis, sed ipsa dictio minus contineret sacramenti. Nunc autem plus habet mysterii, quia cum praeconio veritatis tendentis in semen David, simul nos mittit in secretum paternae domus ejus in rationem temporis vel diei, quo missus est propheta Samuel ad ungendum regem, quem projecto Saule providerat sibi Dominus in filiis Jesse, qui et Isai. Quomodo enim dictum, quomodo factum est?« Vitulum, inquit Dominus, de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Deo veni. Timebat enim Samuel: Audiet, inquit, Saul et interficiet me. Et implevit cornu oleo juxta praeceptum Domini, et ivit. Ad immolandum, ait, Domino veni: sanctificamini et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai, et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus ejus? Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, nec altitudinem staturae ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Vocavit Isai Aminadab, et adduxit Semmam, similiterque et alios filios suos, qui fuere septem numero, et non elegit Dominus ex istis. Ait Samuel ad Isai: Nunquid completus est numerus filiorum? Adhuc, inquit, Isai, parvulus reliquus est, et pascit oves. Jubente ergo Samuele, misit et adduxit eum. Qui cum venisset rufus et pulcher aspectu, decoraque facie: Surge, ait Dominus, et unge eum, ipse est enim.»
12.19
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XIX. Quid sacramenti fuerit in rebus gestis radicis Jesse, hoc est David, quod ad Christum pertineret.
12.19
Quidnam sacramenti latet in illis rebus gestis, nisi quod audivimus et subintelleximus in istis verbis propheticis:« Excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur, et subvertentur condensa salus ferro, et Libanus cum excelsis cadet.»--« Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini.» Denique cum iste sit sensus: Superbi et divites 625 relinquentur, et de puella humili sive paupercula promissio veritatis implebitur, simul per hoc dictum quod est de radice Jesse, vetus experimentum mentibus nostris adducitur, quod accidit Jesse reprobatis majoribus filiis ejus, et assumpto humili vel parvulo David qui erat minimus. Idem ergo est, ac si dicat: Quid miramini, quia dixi:« Excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur,» et humilitas exaltabitur? Similiter factum est in diebus Jesse. Vultuosus erat Heliab, et alta erat statura ejus, sed« abjeci illum, ait Dominus.» Itemque ad reliquos magnos filios ejus secundum illorum similitudinem multi erunt, quando prophetia haec implebitur,« excelsi statura et sublimes in gloria,» tam de regali quam de sacerdotali prosapia, potentes viribus, et valentes armatos producere exercitus. Sed nullum de illis elegit Dominus, nec ad implendum promissionis suae verbum opus habebat sublimitate hominum, altitudine aulicorum in curribus et in equis exsultantium, qui in multiplici favore hominum, in multivago plausu popularium, et non in Domino confidunt, et tunc minimus filiorum Jesse, parvulus David complacuit, et postmodum humilis ancilla Domini prae cunctis bominibus emissa in spiritu humilitatis Altissimo complacebit, ut ex ipsa compleatur promissio nascente Christo, ac si de virga gracili spectabilis ascendat flos. Praeterea sicut illic, praetenta immolationis festivitas, et adductus de armento vitulus occurrentibus Samueli senioribus civitatis, et admirantibus adventum ejus, causam subtexit, ne audiret Saul: ita et hic desponsatio Virginis sive consueta nuptiarum solemnitas, et Joseph maritus puellae nominatus, diabolum fefellit, et cunctos satellites ejus, ut erant Herodes et complices ejus, ut nescirent sacramentum, cujus sciendi nondum erat tempus.
12.20
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XX. Laudabile Dei consilium esse, quod in humilitate diabolum atque Herodem fefellerit, et ars artem luserit.
12.20
Apud maronem jocatur quispiam gloriabundus, et dicit: Nil refert armis contingat palma dolisve. Profecto sententia haec ad hujus palmae sive victoriae rationem non valet. Multum quippe refert, multo melius et valde utilius est, Deum vel Dei Verbum sic vicisse, vel ad procedendum procedere, ut in toto praelii congressu ars artem falleret, quam si de nobilibus atque potentibus carne assumpta, materialibus armis eorum contra homines impios dimicaret, quomodo invisibilis, et nondum homo factus per Machabaeos, aliosque fortes atque fideles viros dimicavit, et armis paucorum saepe multa millia peremit. Hoc itidem facere poterat, ut incarnatus de aliqua sive Hircani tunc temporis pontificis, sive alicujus caeterorum filia, bellica sibi ob defensionem veritatis adhiberet instrumenta, meliori proventu quam vel Machabaeus vel ipse David unquam pugnaverat, ut, verbi gratia, persequeretur unus mille, et duo fugarent decem millia. Multo melius, inquam, est, quod ars artem fefellit, quam si res acta fuisset armis ejusmodi:« Non, inquit, in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.» Hoc erat verbum Domini ad Zorobabel apud Zachariam prophetam, ubi septem oculos super lapidem unum, et septem lucernas super unum candelabrum vidit, quae non erant aliud quam septem spiritus Domini, requiescentes super hunc florem unum.
12.21
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXI. Quam utile nobis fuerit, Christum e paupere Virgine matre nasci.
12.21
Nulla potest verbis lingua consequi, imo nec cujusquam cogitatu comprehendere mens hominis, quanta nobis commoda provenerunt ex eo quod humilitas divinitatis, humilitas Verbi Dei, non divitem, sed pauperem Virginem matrem sibi elegit, quod ancillam suam respexit, tanto apud se coram divitibus vel superbis humilem, quanto constat excelsis Libani cedris minorem esse virgam quamlibet, de radice vetusta egredientem. Si enim parentes Christus divites elegisset, quis hodie pauperibus in Ecclesia Christi locus esset? Nunc autem et« potentes Deus non abjicit, cum et ipse sit potens,» et saepius in hoc mundo pauperes elegit, cognoscendo illos in benedictionibus suis, id est praeclara illis dona tribuendo Spiritus sui, qualia nimirum divitibus habentibus consolationem suam rarius concedit.« Videte,» inquit Apostolus,« vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.» Ergo pauperibus et infirmis saepius coelestia vocationis suae dona largitur Deus abundantius. Et ista consideratio pulcherrimam nobis effecit considerationem patris optimi, qui notum et verum habet testimonium, quod spiritu omnium justorum plenus fuerit. Qui minus indiget, inquit, agat Deo gratias, et non murmuret. Qui vero plus indiget, tribuatur ei, et humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia. Nimirum, cum haec dicit, hanc sentimus esse imitationem Dei, qui spiritualia sua dare abundantius consuevit plus indigentibus, scilicet pauperibus infirmis ignobilibus, ut secundum multitudinem dolorum in corde ipsorum, consolationibus hujusmodi laetificentur animae ipsorum.
12.22
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXII Laudat incarnationem Verbi ex psalmo Davidis, « Eructavit cor meum verbum bonum. »
12.22
Qua voce, quibus vel quantis laudibus, floris hujus de virga ejusmodi ascendentis pulchritudinem praedicabimus, unde verba sumemus? Nos pene muti, pene infantes ad tantae dignitatem rei, ubi pulchritudo cum fortitudine, fortitudo cum pulchritudine floret ac viget, cujus ipse Spiritus sanctus laudator est, quid eloquemur ita ut secundum nostrae mentis intentionem ipsum audire delectetur? Sumamus aliquid non de nostro quod nusquam est, sed de plenitudine ipsius, qui omnes sanctos adimplet, de thesauro boni cordis, thesauro jucunditatis et exsultationis, quem super prophetam hujus Verbi sui, super prophetam, patriarcham, et regem thesaurizavit, dicentem in persona ipsius Dei Patris:« Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis,» statim ipse Propheta ex sua persona succinit:« Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere 626 gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna,» etc. Putet se anima paupercula nunc ad fontem sermonis venisse, unde haurire possit quod loquatur ad gratiam floris hujus speciosi et pulchri pro bona intentione, magis delectandi quam docendi intentione. O tu, quicunque haec legis vel audis, me existimato immorari, quia dulce est pulchrum et pium etiam nota replicare atque frequentare de forma speciosi, de specie et pulchritudine formosi atque potentissimi gladio suo super femur suum accincti, prospere procedentis atque regnantis, quem in veritate, in mansuetudine et justitia mirabiliter dextera sua deducit, cadentibus sub ipso populis in corde suo, quia crucifixi sunt sagittis suis acutis, sagittis dictorum ejus salutiferis, ut doleant quod olim fuerunt inimici regis, eumque adorent cadentes, cadant in facies suas eum adorantes.
12.23
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXIII. Quomodo verbum Davidis intelligendum sit: « Lingua mea calamus scribae. »
12.23
Pariter assumptis utriusque testimoniis, et illo Isaiano, et isto Davidico, primum contemplari libet hoc dictum Dei Patris:« Linqua mea calamus Scribae velociter scribentis.» Linguam Dei Patris Spiritum sanctum promptum est intelligi, quia, sicut lingua carnis administrat verba homini, ita Spiritus sanctus animae credulae suggerit verba Dei. Unde et quando super apostolos Christi descendit, quos nimirum eatenus homines sine litteris et idiotas, et deinceps peritos et eloquentes facere veniebat, in linguis igneis apparuit, confestim cur ita apparere voluerit, sequens affectus indicavit. Facti sunt namque charitate et zelo bono fortes ac servi Dei, quod significaverat ignis. Facti sunt eloquentes variis linguis, et Scripturarum periti, quod linguarum dispartitio praesignavit. Cum igitur dicit in isto quidem.« Lingua mea calamus scribae velociter scribentis:» Per illum autem:« Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini:» manifestum est de Christo, quod vere Deus sit, et quod veraciter habitet in ipso plenitudo divinitatis corporaliter, quamvis in hoc tempore, cum fides Christiana sit firma, et haec assertione non indigeat, cum fide necessaria delectabile et utile est etiam competentem habere scientiam. Natura humana de virgineae carnis substantia sic est assumpta velut membranula munda et bene accurata, scriptorioque operi accommoda, et ipsa lingua Patris, id est Spiritus sanctus, velociter percurrit, velociter tanquam calamus scribae totam perscripsit, totam Verbi substantiam replevit, nihilque residui fuit, sed totum quod erat in corde Patris, illi animae inscripsit, totamque sapientiam, totumque intellectum, totumque consilium, totamque fortitudinem Dei, totam scientiam, totamque pietatem Dei, et totum timorem Domini, ut nihil esset quod non sciret, nihil quod non posset; nihil in Deo Patre quod non haberet humana pueri hujus natura, unde et Deus est.
12.24
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXIV. Quomodo intelligendum: « Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. »
12.24
Hoc intelligimus esse quod ait ipsa persona Patris:« Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi:» res magna, dictum autem non valde magnum rei comparatione. Quid enim hoc dictum« eructavit?» quid magnificum est? Inter nos, dico, eructat quisque nostrum, dum saturatus est, sed esuriens quispiam ructu alterius saturatus non est. Dicit aliquis opus suum, sed qui audit, non statim consequitur auditi operis effectum, ut faciat similiter quidquid ab illo factum est. At ille qui haec loquitur:« Eructavit cor meum verbum bonum,» qui ait,« dico ego opera mea regi,» bonum illud verbum, ipsam boni Verbi substantiam tota plenitudine edidit in uterum Virginis, et regi, id est homini, quem formabat de utero ejusdem Virginis, opera sua sic indidit, ut sit et ipse opifex sive artifex non dissimilis; magna haec et mira praedicantur per haec duo verba exigua:« Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego,» etc. Solent grammatici vocare tropum, quem dicunt tapinosin, qui modus locutionis humilitas est magnae rei, velut, si mare intendens dicat gurgitem, si vastum montem, dicat tumulum vel collem. Equidem non ausim in majesstate tantae rei declamare naenias istas, verumtamen nusquam reperiri existimo locutionem, in qua voces rebus quae significantur tanto impares sint, ut sunt in locutione praesenti. Ut quid igitur taliter dictum est, imo quomodo diceretur taliter quam dictum est, ubi enim verba invenirentur ad rem sufficientia, quae intelligitur? Sit quidem in verbis defectus, sed eumdem defectum ipsam vocum minoritatem si rite perpendis, studiosa mens aedificat. In quo? in eo videlicet ut animadvertat opus quidem grande, sed Deo non difficile. Quis enim homo plenus edulio fatigatur eructando? Sic nimirum Deus Pater bono plenus verbo non laboravit, humanae naturae illud inserendo.
12.25
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXV. Quare Deus incarnari, et non potius per angelum genus humanum salvare voluerit.
12.25
Hoc opus bonum fecit Deus, summe potens, summe bonus, hoc est, quod promisit, quod juravit ad Abraham, juravit ad David. Tanquam summe bonus, sponte promisit, sponte juravit; tanquam summe potens adimplevit. Denique sicut summae bonitatis est quod hoc facere voluit, ita summae potentiae est quod hoc facere potuit. Diligenter animadvertendum; solent enim nonnulli dicere: Ut quid Deus, Dei Verbum, venit per semetipsum, et homo factus est, ad salvandum genus humanum, cum hoc idem fieri potuisset per alium? cur non potius misit aliquem legatum? cur non misit angelum sive archangelum? Ad haec inquam, videlicet, quia nulli alii, nulli nisi soli naturae divinitatis hoc fuit unquam possibile, assumere quod non erat, et manere quod erat. Et unde illi hoc possibile, videlicet quia natura vel substantia divinitatis tanto subtilior est anima rationali, ut eam penetrare possit. Fideliter hoc inter caetera Patres catholici sumpserunt et scripserunt pro argumento veritatis contra haereticos, quod Spiritus sanctus aeque ut Pater et Filius 627 Deus sit, quoniam et ipse humanae animae est capabilis, et capax ejusdem animae rationalis. Nisi enim Deus esset, neque humano, neque angelico spiritui capabilis esset. Proinde notandum quod quamvis dicatur quis plenus daemonio, non sic implet hominem ille spiritus, ut penetret animam ejus, sed cavernas corporis irrepere potuit, quo ebrietas sive febris, animamque deprehensam in suis sedibus exagitat atque affligit. Solus Deus, unus Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, cum vult et prout vult, rationali animae vel spiritui sese infundit et in eo mansionem facit. Frustra igitur dicit, vel quaerit quis, cur non legatum vel angelum miserit, sed per semetipsum, ad salvandum genus humanum, venerit Deus, Verbum Dei, quia videlicet naturam induere humanam non potuit nisi sola natura Dei, unde sicut bonum, quia voluit, ita omnipotentem praedicamus, quia potuit.
12.26
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXVI. Christum salva Matris virginitate natum esse.
12.26
Quid de salva Matris virginitate dicemus ad laudem ipsius? Contra naturam, Judaeus inquit, virgo parere non potuit. Nos autem credimus, propter quod et loquimur, quia talem filium supra naturam virgo parere potuit. Non dicimus contra naturam, quia non est naturae injuria, sed dicimus supra naturam, quia naturae est gloria. Quae ratio est dicere quod non potuerit quidquam supra naturam, qui fecit naturam? Per Verbum omnia facta sunt: si omnia, profecto et natura feminea. Ergone fortior esset natura, quam is per quem facta est natura? Nimirum recte sapit homo rationalis, ut dicat, quia, qui omnia fecit, et ipsam naturam, consequenter omnia vincit, et ipsam naturam. Quod si Judaeo vel Manichaeo magnitudo miraculi ad incredulitatem provehit, quid, rogo, magis mirum, id quod assumptus vel formatus est homo de terra animata et sensibili, an quod homo plasmatus est de terra inanimata et insensibili? Denique, terram animatam, et sensibilem Mariam dixerim, quoniam de terra et ipsa et nos sumus facti. Porro terra, de qua primus homo plasmatus est, inanimata sine dubio fuit et insensibilis. Nonne ergo plasmatio primi Adam, plasmatione secundi mirabilior fuit? Si quidem materia vivens, et sensibilis, id est femina, quamvis virgo vicinior est huic operi, quam fuit illa materia neque vivens, et sensibilis, Igitur illa quidem plasmatio mirabilior, sed ista venerabilior.
12.27
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXVII. Quid sit « speciosus forma prae filiis hominum, » et gladio super femur accinctus.
12.27
Ecce speciosus forma, ecce potentissimus gladio suo super femur accinctus. Agnoscendus est, cujus victoriam praedicamus, cujus triumphalem currum laudando subsequi optamus, olim Verbum, nunc et caro; olim Deus, nunc et homo« speciosus, inquit, forma.» Quid est forma? Divinitatem. Divinitas namque forma est, forma namque formatum, forma carens materia. Divina substantia, sicut ante nos dictum est sine materia forma est, atque ideo unum est, id quod est, reliqua non sunt id quod sunt. Unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, ut cum homo terrenus constet ex anima et corpore, corpus et anima est, non vel corpus vel anima in partem, igitur non est id quod est. Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id quod est, et est pulcherrimum fortissimumque, quia nullo nititur. Igitur« speciosus forma,» id est speciosus secundum divinitatem. Istam ejus speciositatem, qua« speciosus» est« prae filiis hominum,» qui utique dii natura non sunt, soli amatores ejus vident, soli videbunt regem in decore suo, videbunt oculi ejus qui diligunt eum.« Et ego, inquit, manifestabo ei meipsum.» Quid porro est gladius, quo accinctus est iste speciosus, iste potentissimus? nimirum unum idemque Verbum Dei, Verbum Deus, forma est speciosi, gladius est potentissimi. Nam unus est sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: igitur, ut jam dictum est, ecce speciosus, ecce potentissimus, speciosus ut flos, potentissimus ut gigas, cujus« a summo coelo egressus et occursus ejus usque ad summum ejus,» talis in hunc mundum ingreditur visibilis factus, visibiliter pugnaturus, qui prius invisibilis invisibiliter praeliabatur, pugnaturus nova belli specie, scilicet non exercitu neque in robore, sed in spiritu suo, daemonia potens ejicere. Hunc florem speciosum, hunc regem potentissimum alibi sancta Scriptura praedicat,« Agnum habentem, inquit, cornua septem et oculos septem,» scilicet septem spiritus, qui super florem requiescunt, sed de Agno, qui et vincens Leo, postmodum suo loco erit dicendum.
12.28
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXVIII. Sicut septiformis Spiritus super florem requieverit, ita septemplici laude psalmus hic Regem Christum canit.
12.28
Nunc delectat breviter intueri utrum, sicut spiritus isti omnes super florem requiescunt, ita secundum singulos eorum proprium quid in psalmo sive in cantico praelibato dicatur, ad regem speciosum, regem potentissimum.« Dico ego opera mea Regi. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis,» dicta haec esse secundum spiritum sapientiae et intellectus, non indiget assertione nostra, quia manifeste ubi Filio Regi Pater Deus sua dicit opera, ibi sapientia, et ibi lingua ejus operatur, ut scribae calamus, ibi intellectus.« Diffusa est gratia in labiis tuis, proptera benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime,» etc.« Et deducet te mirabiliter dextera tua( ibid),» haec intelligimus decantari secundum spiritum consilii et fortitudinis. Consilii namque fuit, quod videns Deus non posse nos ex nostris operibus justificari, et omnes sub peccato esse conclusos, diffudit gratiam, id est peccatorum remissionem gratuitam in labiis hujus speciosi, et propterea hunc benedixit in aeternum, fecitque nasci sanctum, et ab omni peccato mundum, ut efficaciter in labiis ejus ista gratia diffunderetur, diceretque peccatrici, quae erat una et universa Ecclesia:« Dimissa sunt ei peccata multa,» non quia operata est multum, sed« quia dilexit multum.» Accingi gladio super femur, prospere procedere et regnare, et sua dextera deduci mirabiliter sine dubio fortitudinis opus sive effectus est.« Sagittae tuae acutae,» quid est, nisi, Tibi in doctrina sive praedicatione semper Scripturarum paratae sunt sententiae, quibus confixa corda illorum, qui fuerant inimici, credunt, et acquiescunt veritati, et cadunt adorando te facti amici. Ergo pertinere haec ad spiritum scientiae, non dubium est.« Unxit te Deus, Deus tuus, 628 oleo laetitiae prae consortibus tuis.» Oleum istud profecto spiritus pietatis est. Oleos Graece, misericordia latine. Nihilominus« et concupiscit rex decorem tuum,» ad eumdem spectat pietatis spiritum. Nam Regis hujus concupiscentia non aliud est, nisi pietas. Hoc est oleum, quo unctus speciosus iste Rex, ut in multitudine misericordiae benedictus adveniret, concupiscentiam habens animarum perditarum, per blandimenta misericordiae convocare illas ad suum salutis aeternae triclinium. Spiritus timoris Domini in eo non est, ut timeat, sed ut timeatur, et ut circa ipsum religiosa sanctitas, sancta et timorata sit religiositas. Huc pertinet illud:« Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Adducentur Regi virgines, afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum Regis, et populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.»
12.29
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXIX. Quare non dictum sit, manebit, sed « requiescet super eum Spiritus Domini. »
12.29
Unum est adhuc ejusdem capituli verbum, in quo tenemur, ne jam processum regis prosequamur, ne jam partum beatae mulieris qualiter devorare voluerit draco ille narremus. Quod est illud verbum?« Et requiescet, ait, super cum Spiritus Domini.» Non dixit, et manebit, sed requiescet dicere maluit, nec dubium est, quin aliquid plus significet quam si dixisset, manebit. Attendamus quia sermo propheticus est.« Cui, inquit Petrus apostolus, benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.» Ecce locus quidam occurrit caliginosus quidem, sed ita lucernae hujus, id est prophetici sermonis flammula clarum illum nobis facit, et tanquam lucifer diem intelligentiae adducit. In deserto loquente Domino ad Moysen, sacerdotio fungente Aaron, Chore, Dathan et Abiron, aliique proceres Synagogae steterunt adversus Moysen et Aaron, stetit omnis globus eorum contra Dominum. Unde et propter exsecrabilis superbiae malum, non consueta hominum morte interierunt, sed novam rem fecit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiret eos, descenderuntque viventes in infernum, quia blasphemarunt Dominum. Praeterea, ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta vivos, qui offerebant incensum. Deinde:« loquere, ait Dominus, ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae. Nomen autem Aaron erit in tribu Levi: quem ex his elegero, germinabit virga ejus, et cohibebo a me querimonias filiorum Israel,» etc. Factum illud in lege, quod germinavit virga Aaron, et turgentibus gemmis eruperunt flores, et cum foliis fructus, atque ita cessavit superbia de sacerdotio conflictantium: illud, inquam, factum in lege, confert cum isto vaticinio prophetae, quia, dum invehitur contra superbiam Assur,« Excelsi, inquit, statura succidentur, et sublimes humiliabuntur, et subvertentur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis cadet,» et subaudire licet, sicut succisi vel humiliati sunt, sicut subversi sunt, et ceciderunt Chore, Dathan, Abiron, et complices eorum, statimque subjungit:« Et egredictur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini.» Nimirum et hic subaudiri decet, sicut ascendit flos de virga Aaron, et sicut requievit, id est ab ira sua cessavit, et placatus est Spiritus Domini, quem exacerbaverant murmuratores et superbi.
12.30
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXX. Praeter Christum neminem fuisse super quem requievisse Spiritus Domini dici posset.
12.30
Igitur secundum illam similitudinem intelligendum est quod ait:« Et requiescet super eum Spiritus Domini.» Nam ibi quidem aliquanta fuit similitudo. Hic autem res est multo amplior. Ibi virga insensibilis flores et folia supra naturae usum producens, atque nuces, id est querelas paucorum rebellium cessare fecit. Hic virga sensibilis, virga, id est Virgo sive uterus virginalis, florem scilicet jam dictum speciosum Regem pariens, superbiam diaboli percussit, superbiae culpam de toto genere humano correxit, et iram Dei, quae proinde supervenerat, avertit, placatumque Deum nobis reddidit. Itaque super hunc florem requiescet, ait, Spiritus Domini, id est, propter Christum mitigabis omnem iram tuam, Domine, et avertes ab ira indignationis tuae. Nunquam enim te inquietabit flos iste; mitis quippe est et humilis corde. Et Moyses quidem mitis erat super omnes homines qui morabantur in terra, sed non ut hic, non ita semper, non ita impassibiliter. Vexatus enim et exacerbatus distinxit in labiis suis; distinxit, et Dominum non glorificavit. Ad quas contradictiones loquendo, non sicut mitis, et aliter quam voluisset audire Spiritus Domini, quia locutus est verba incredulitatis. Propterea Dominus ad Moysen et Aaron:« Non introducetis, ait, populos istos in terram, pro qua juravi patribus eorum. Iste nunquam distinxit in labiis suis, imo cum male tractaretur, non aperuit os suum, et sicut ovis, sicut agnus coram tondente se obmutuit. Dignus ergo qui populum introduceret in veram repromissionis terram.
12.31
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXXI. Sicut virga Aaron, ita et virga Jesse, superbi certaminis finem fecit.
12.31
Multum est quod de Scripturis admota clarificat lucerna verbi hujus prophetici:« Et requiescet super eum Spiritus Domini,» sed in ejusmodi diutius immorari praesentis non est propositi. Verumtamen, ut proposita similitudo decentius explicetur, hoc solum adhuc dicere libet, quia, sicut contigit superbis illis, contra quos in deserto, ut jam dictum est, virga floruit, ut nova et insolita perditione perirent, ita contigit excelsis et sublimibus illis, quorum temporibus egressa est virga deradice Jesse, et flos de radice ejus ascendit, ut dissimili casu caderent, et interitu suo dissimiles caeteris hominibus, quicunque bello interierunt, existerent. Testatur hoc Josephus, qui miserabile illorum describens excidium, dicit de illis:« Singulatim quidem iniquitates eorum narrare non potero. Ut autem breviter dicam, neque aliam civitatem unquam talia perpessam esse puto, neque ullam nationem post hominum memoriam malitiae ferociorem fuisse.» Et alibi:« Denique omnium post condita saecula res adversas, si cum Judaeorum calamitatibus conferantur, superatum iri non ambigo, et horum auctor nullus externus est.» Erant quippe isti maxime de patre Assur, id est diaboli, contra cujus altitudinem virga ista ascendit cum suo flore, id est Virgo humilis cum filio suo miti et humili.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).