Rupertus Tuitiensis1070-1129
Vita S. Hereberti
Here 1.6
Choose a text
More by Rupertus Tuitiensis
—
10908 Vishe4
1.1
251 PROLOGUS AUCTORIS.
1.1
Tu mihi hoc opus in angaria, venerande Pater Marcuvarde, imposuisti, quatenus sancti archipraesulis Hereberti vitam virtutibus splendidam, sed prioris, ut tibi videbatur, styli rubigine subobscuram, novo rescriberem stylo, pro gloria et laude Domini nostri Jesu Christi. Ibam quippe alias, quo me scribentem ducebat ardor studii, et idcirco tibi obtemperare, nimirum quasi in angaria servire existimavi. Cum autem et te instante jugiter, et mea voluntate ad alia tendente, diutius angerer, venit tandem in memoriam illud, quod summus vere dilectionis magister, inter caetera perfectionis evangelicae praecepta congrue, in monte locutus est: Et si quis angariaverit te, ait, mille passus, vade cum illo et alia duo. Sed et ille Simon Cyrenaeus in mentem venit, quem, sicut evangelista testatur, praetereuntem angariaverunt, ut tolleret crucem Jesu. Denique exemplum ejusdem, qui crucem quidem Jesu tulit, sed non ipse crucifixus est; et hoc ipsum, quod crucem non suam bajulavit, invitus et in angaria fecit, vehementer Christianum hominem redarguit, quicunque ille est, qui Christi vel sanctorum ejus labores ita praedicat, ut non collaboret imitando; et hoc ipsum quod praedicat, magis ex praecepti necessitate facit, quam ex pio mentis desiderio. Acquievi igitur, et omisso interim cursu proposito, diverti huc, non jam invitus, sed bonam jam habens voluntatem, si spiritus Patris nostri Dei, quid vel qualiter loqui deberem, suggerere dignaretur. Ecce habes quod jussisti, imo ad quod agendum me magis rogando quam jubendo compulisti; tu ipse judicato, utrum id efficiendo quidquam profeceris, id est utrum prioribus scriptis, quae non tibi satisfaciebant, hoc posterius scriptum ad aedificationem magis an minus idoneum sit. Porro me et apud Deum conscientia testis, et apud eos, qui audire vel legere dignabuntur, praesens epistola excusare poterit, quia non quasi mihi ipsi placens, prioribus me scribendo superposui, sed postulanti tuae charitati placere cupiens obediendo supposui. Dignum quippe te, cui obaudire deberem, existimavi, licet monachicam sub tuo regimine militiam professus non fuerim. Tu namque de coenobio Sigebergensi assumptus et quasi virgultum viride de illo deliciarum horto translatum, et in Ecclesiam ejusdem beati confessoris Christi transplantatum sanctae religionis, quae illic pene exaruerat, fructum redivivum protulisti, ita ut illud Davidicum annuente Deo dicere merearis: Ego autem, sicut oliva fructifera, in domo Dei speravi in misericordia Dei.
1.1
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT PRIMUM. De ortu B. Hereberti, et qualia illo nascente signa divinitus apparuere.
1.1
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi nongentesimo nonagesimo( die decima sexta Martii), Romanorum regente imperium Ottone tertio, insigni metropoli Germaniae Coloniae Aggripinae pontifex a Deo datus est S. Herebertus, vixitque in eadem sede laudabiliter annos viginti tres, menses duos dies ferme viginti duos. Huic donum gratiae, quod daturus erat ascensor coeli, de quo scriptum est: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, in ipso ejus ortu praesignare dignatus est. Denique cum noctu materno funderetur ex utero, lux immensa coelitus in loco effulsit, quam et dormientes nonnulli, oculis cordis, et vigilantes, oculis viderunt corporis. Dormiens erat pater ejusdem infantuli, et cum eo quidam ex amicis, Judaeus tamen, qui tunc venerat ad eum pro consuetudine colloquii sive negotii familiaris. Hi ambo dormientes hora ipsa, qua in lucem prodibat felix puerperium, unum idemque vident somnium: et evigilantes, 252 continuo loquebantur ad alterutrum, quasi proprium singuli narraturi visum, quippe qui nescirent commune fuisse, vel unum. Narravit prioris, qui propter familiaritatem advenisse jam dictus est, et deinde ipse pater familias, idipsum, et non aliud se vidisse, vehementer admirans testatus est. Erat autem hujuscemodi somnium: Cubiculum in quo mulier decumbere proximaque partui non ignorabatur, a fronte aperiri, admissumque jubar infulsisse velut solis meridiani. Porro vigilantes eadem hora circa parturientem de more aderant sexus illius personae sedulae, et ipsae corporalibus, ut jam dictum est, oculis viderunt miraculum coelitus infusae claritatis. Adhuc enim loquebantur illi somnium, quod viderant mirando, et felicitatem partus non vanis praesagiendo conjecturis, cum ecce una ex illis gaudio et pavore simul attonita, bonum patri nuntiavit nuntium, videlicet elegantis filii exortum, et in ortu ejusdem editum mirae suavitatis et circumfulsae magnae lucis divinum miraculum.
1.2
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT II. Quod lucis invisibilis, qua illuminandus erat, signum fuerit visibilis lux, quae illo nascente in domo refulsit.
1.2
Hoc igitur quis dubitet conferendae illi gratiae fuisse signum, significans quod copiosius illuminaret illum lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Et quidem si sola illi conferenda fuisset lux gratiae spiritualis, quam Judaica caecitas nescit, recte forsitan cuivis incredibile videretur aut indignum, Judaeum participem exstitisse ejusdem somnii luminosi, quod pater Christianus videre meruit. At ille electus et gloriosus filius lucis, fulgere habebat et interiori dono luminis aeterni, quod Jacob simplex maxime optavit, et exteriori proventu gloriae temporalis, quam venator Esau solam quaesivit ex benedictionibus paternis( Gen. XXVII). Quis enim nesciat splendorem magnae Ecclesiae Coloniensis, quantum illis praecipue temporibus splenduerit, etiam in facultatibus et honoribus saeculi? Cum ergo tantae sedi praeesse deberet, et super tale tantumque candelabrum exaltanda esset haec lucerna Domini, habendo tot facultates, habendo nomen etiam et jus eximium apud fastigium terreni imperii, sicut sequens narratio declarabit, non indignum videri debet quod Judaeus quoque praesagium futurae claritatis ejus acceperit, qui et patri ejusdem dixit:« Certissime noveris quia quod nascitur tibi, teipsum jucunditate replebit, suosque natales magno sui nominis splendore illustrabit.» Hoc dicere potuit ille, solam respiciendo lucem vel gloriam saeculi; Christus autem lux vera et gloria patriae coelestis, mirabile ejus praesagium mirabiliter adimplevit. Nam qua nocte, illo de Virgine nato, exortum est in tenebris lumen rectis, et pastores super gregem suum vigilantes claritas Dei circumfulsit: ipsa nocte, imo sub ipso lucis sequentis crepusculo, inter missarum sacra solemnia, quorum haec prima vox est, Lux fulgebit hodie super nos, consecratus est pontifex, veri bajulans luminis, eorumque sortitus ministerium, quibus dictum est: Vos estis lux mundi, etc. Quis dubitet hoc evenisse per providentiam sive ordinationem Domini, eadem cura vel gratia, qua memoratum signum eo nascente praemisit? Verum de hac re suo loco plenius dicendum erit.
1.3
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT III. De materno genere ejus, et ut stirps, unde talis nasciturus erat e captivitate, Deo providente, redempta fuerit.
1.3
Tali, ut dictum est, cum praesagio puer hic, beatae praedestinationis filius, in Wormatia Galliarum urbe ortus est. Porro illuc, scilicet in Gallicum Wuormatiae territorium, genus ejus maternum de fonte Alemannico casibus adversis derivatum fuerat. Siquidem avia ejus materna, nomine Emma, Regimboldi nobilissimi Alemannorum comitis filia exstitit, et ab Hunnis depraedantibus e castro patris cum duabus sororibus extracta, atque in praedictae urbis territorio captiva violenter abducta est. Quam vir quidam nobilis ut vidit, protinus instinctu Dei, sine quo nec passer unus in terram cadit, formam captivae liberalem miseratus est, eamque redemit. Quid multa? Providente Deo, ut radix servaretur, de qua nasciturus esset fructus qui permaneret in acquisitione salutis, pater ejus puellae, dum forte pergeret ad curiam imperatoris, in domo ejusdem viri nobilis hospitium habuit. Illic inter multa colloquia filiam recognovit, gratulatus est, eamque viro, qui redemerat, postulanti conjugem, cum dote multa tradidit. Ex illis nata nuptiis sancti hujus mater est. Hoc idcirco non praeterire libuit, quia nonnihil spectat ad laudem et gloriam Dei, quod amaritudo illa tantis superata est benedictionibus dulcedinis, ut redempta captivitas talem tantumque partu ederet civem coeli.
1.4
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT IV. Ut apud Hildebaldum Wormatiae praesulem per Dei gratiam in sacris disciplinae ecclesiasticae studiis profecerit.
1.4
Igitur prospiciente proposito Dei, qui et ante tempora saecularia sanctos omnes praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui, et in suo quemque tempore vocavit, justificavit et magnificavit, hic sanctus praescitus, ut nasceretur, vocatus est, non solum ut per baptismi gratiam justificaretur, verum etiam ut honore pontificalis gratiae magnificaretur. Hujus nimirum magnificentiae praeparatio in eo exstitit quod in eadem Ecclesia Wormatiensi studiis liberalibus traditus est. Tanta quippe facilitate divinae pariter et humanae philosophiae fluenta potavit, ut dubitandum non esset eum intrinsecus doctorem habere illum de quo Apostolus dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit; maxime quia cum spiritu scientiae clarescebat in eo spiritus pietatis et timoris Domini, a quo sanctus omnis ad sapientiam ascendere incipit, sicut scriptum est: Initium sapientiae timor Domini. Hoc perpendens vir venerabilis Hildebaldus, qui tempore illo pontifex erat ejusdem Ecclesiae Wormatiensis et prudentem adolescentem cognoscens ex studiis ipsius, sicut Scriptura dicit: Ex studiis suis cognoscitur puer, utrum munda sint opera ejus, gaudebat in eo, spe bona reputans quod homo hic utilis foret sanctae Ecclesiae. Erat namque idem pontifex ejus benevolentiae quam in propheta Spiritus sanctus insinuans: Dicite, inquit, justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Et in Evangelio Dominum dixisse noverat: Messis quidem multa, operarii autem pauci. 253 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem. Itaque sanctae Ecclesiae prospectum esse cupiens, et in ea, cui praeerat, sede jam paratum sibi a Deo sperans successorem, bene agentem condigna laude confortare studebat. Denique defuncto tunc temporis ejusdem Ecclesiae praeposito, protinus hunc subrogavit. At ille sanctus et verus, qui habet septem stellas, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum, in alio firmamenti sui loco stellam istam figere, et super alterius Ecclesiae candelabrum lucernam istam ponere disposuit.
1.5
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT V. Quomodo per bonam famam imperatori Ottoni innotuerit, et archicancellarius effectus: suasusque ab eo, presbyterii gradum cum socio Brunone ascenderit.
1.5
Proinde ut longius innotesceret, qui longius erat expetendus, Otto Romanorum imperator tertius, de viro illustri, quis vel qualis esset audivit, et inclinante cor ejus Deo sicut scriptum est: Cor regis in manu Dei, adeo viri probitas illi complacuit, ut eum suo lateri sociaret, primumque cancellarium sibi constitueret. A quo etiam persuasus hic beatus, jugum Domini, scilicet presbyterii honorem, alacriter suscepit, socio Brunone, qui postea Romani dignitate pontificii functus est. Attamen tunc idem Bruno, ut presbyter fieret, non cito acquievit, humiliter excusans veluti majorem suis meritis accipere gratiam. Sane uterque laudabilis, et hic qui animo alacri cito acquievit, et ille qui primo stupefactus, rem arduam refugere tentavit. Nam et centurio, qui dicenti sibi Domino: Ego veniam, et curabo puerum tuum jacentem in domo paralyticum, respondit, dicens: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus, statim ab eodem Domino secundum fidei suae humilitatem laudatus est, et Zachaeus, qui dicente illo: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere; statim festinans descendit, et excepit illum gaudens: secundum charitatis suae laetitiam dignus judicatus est cui diceret Dominus: Quia salus hodie huic domui facta est. Verum hic quoque, qui presbyteratus officium rogatus cito, ut jam dictum est, subiit, adhuc excellentiorem pontificii gradum postmodum sibi oblatum suscipere humiliter recusavit. Defuncto namque paulo post Ecclesiae Wirzeburgensis episcopo optabat imperator ut illi subrogaretur. Recusavit, ut jam dictum est, indignum se profitens, et in fratrem suum, nomine Henricum tanquam seipso longe digniorem, mox eamdem transferri obtinuit electionem. Factumque est, frater ejus Ecclesiae jam dictae praesedit; ipse autem in humilitate et dilectione sua, praefinito sibi a Deo tempori et loco servatus est. Interea Romano pontifice defuncto, jam dictus Bruno sedem sortitur apostolicam, agnominatus Gregorius V, vixitque in ea annos ferme duos et menses novem, undecimus supra Brunonem alterum, qui et nonus Leo dictus est. De isto, qualiter a Romanis imperatori rebellantibus, primo expulsus, ac deinde veneno peremptus sit, quoniam ad rem praesentem minus attinet, nunc omittentes, potius propositum prosequamur.
1.6
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT VI. Ut a Caloniensi populo facta concordia, in archiepiscopum electus sit.
1.6
Non multo post Colonia metropolis vidua facta est, defuncto Evergero ejusdem civitatis archiepiscopo. Ecce autem dum eligere conantur successorem, sciderunt unanimitatem, clerusque et populus graviter dissentiebat abinvicem. Nam alium clerus, aliumque sua electione poscebat populus, et in tantum processit partium diversarum conflictus, ut prope ad arma concurreretur. Itaque velut, absente Jesu, navicula in medio mari jactabatur fluctibus. Sed laborantibus velocius succurrit ipse, et venit ad eos supra mare. Nam is, quem non probante populo clerus eligebat, videlicet Wezelinus, domus sancti Petri praepositus, repente silentium flagitans, per voluntatem Dei sic omnes alloquitur:« In causa ista, Patres et domini, non sua singuli, sed pariter ea quaerentes, quae Domini sunt, melius quoad possumus ineamus consilium. Nam praeesse vobis nec ipse cupio, nec alteri invideo; sed in hac re liber ab utroque scilicet invidia et ambitione, alium vobis notum designo, qui dignus sit, videlicet illustrem Herebertum, valentem secundum Deum et secundum saeculum, utpote Christo devotum, et imperatori charum. Solvamus ergo litem, in hujus dignissimi concedendo electionem.» Vix ille haec dixerat, raptimque ex ore ejus Herebertum universa turba conclamabat. Una omnium vox, una voluntas, quos eatenus discordantes, nunc miro modo in uno absente homine vinculum pacis alligabat. Ita, Domino imperante, cessavit ventus, et tranquillitas facta est. Cujus vero tranquillitatis tam celerem eventum magis memorabilem nobis facit aliorum temporum sive locorum nonnunquam audita vel visa tempestas, ubi quodammodo dormiente sive absente Jesu, non ante motus maris sedatus est, quam multus animarum, imo et corporum rerumque caeterarum periret ac profligaretur numerus. Nimirum justo Dei judicio propter peccata inhabitantium, ubi tale quid accidit, ascribendum est. Nam quod naviculae Coloniensis Ecclesiae, dum illis discordiae fluctibus jactaretur, tam circo, ne ad arma pervenirent, subventum est, misericordiae divinitatis ascribi debet. Porro meritorum beati viri in hoc quoque evidens astipulatio est, quod oblato ad electionem nomine ipsius, animosa cleri, et populi discordia quievit, et pax reddita est. Subtiliter namque attendentibus res ipsa loquebatur, quod mitteret illum princeps pacis, lapis angularis, et pax nostra Christus, qui fecit utraque unum, qui inimicitias interfecit in semetipso, et per sanguinem suum pacificavit omnia, quae in coelis et quae in terris sunt.
1.7
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT VII. Ut pro electione ejus imperator gavisus sit, et quam sapienter electionis ejus gratiam acceperit.
1.7
Igitur cum praesentia Domini electio memorabiliter celebrata est servi fidelis, et haec tam a Deo quam ex hominibus continuo testimonium laudemque habere meruit. Siquidem et imperatoris supra memorati cor jam tetigerat manus Domini, ut per hunc virum sedaret jam fama compertos sibi motus civitatis discordantis. Nam, et cum pecunia tentaretur 254 ab alio, quem( ut jam supradictum est) acclamaverat dissensio populi, ipse responsum differens, contemptumque oblatae pecuniae dissimulans, haec interim a territorio Beneventano, ubi tunc temporis commanebat, manu propria beato viro scripsit, tunc Ravennae cum civitatis ejusdem antistite jussa ab imperatore negotia peragenti:« Otto imperator Augustus sola Dei gratia, Hereberto Achilogothetae gratiam et Coloniam et pallii cubitum unum.» Ubi vero Coloniensium adfuit legatio, viri complures honorati, tam de clero quam de populo, et qui in utroque ordine videbantur praestantissimi, cum quibusdam de principibus terrae maximis, electionem coram deprompserunt personae talis. Talis vero vehementer exhilaratus idem imperator, prudenti consilio civitatis grates non minimas egit; quia quod ipse optabat, quodque optimum sibi videretur, hoc ipsi quoque sentirent et eligerent uno eodemque secum spiritu. Ita prorsus evidenter huic ostiarius aperuit, intraturo in ovile ovium, pacificans cunctos in electione ejus, ut nullum fieret obstaculum. Haec omnia vir venerabilis revera sapienter accepit: qui interea petens Ecclesiam, stratus solo, gratiarum coelestium largitori Domino Deo toto mentis affectu grates egit, non utique pro gloria temporali exsultans, sed supernae benedictionis munus adorans. Quomodo enim non gauderet, qui se tam evidentibus experimentis Deo curae esse perspiceret? Imitatus namque est sanctum regem et prophetam David, qui cum audisset sermonem Domini, per prophetam Nathan dicentis: Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus: ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum, etc., ingressus est et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia? Et subjunxit: Nunc igitur, Domine, sermo quem locutus es famulo tuo super domum ejus, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. Haec et caetera cum diceret rex fortis, sapiens et humilis, exsultabat, non utique pro temporali memoria domus vel templi manufacti, quod filius ejus Salomon facere habebat nomini Domini, sed pro aeterna Christi, sui secundum carnem filii et Ecclesiae gloria, quam in illius Salomoniis filii sui et templi ejus figura prophetico spiritu intelligebat. Hoc nimirum exemplo, hic beatus egit, et agere debet omnis qui vocatur a Domino, ut domui Dei rector, sive ovibus Christi pastor praesit: non humanam gloriam, sed divinam amplectendo gratiam, quia profecto magna gratia est, pastorem et episcopum esse animarum, computanda inter dona maxima, quae dedit hominibus ascendens Christus in altum. Nam et Apostolus cum dixisset: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia; et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, secutus est et ait: Alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum. Recte igitur, et sapienter hic pro collato sive conferendo benedictionis et pastoralis gratiae munere grates egit.
1.8
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT VIII. Quam liber ab ambitione fuerit, et de morte Argentinensis episcopi.
1.8
Jam de ambitionis vitio quam liber ab illo fuerit, cum tota ejus vita indicio sit, illud quoque memorabile testimonium fuit, quod VIII Idus Julii, quae dies sancti Kiliani martyrio erat celebris, cum creari deberet archiepiscopus, differri in crastinum praeoptavit, propter praesentes exsequias lugubres quae ibidem agebantur, Strasburgensis episcopi; videlicet ne aliis lugentibus et flentibus, ipse ridere videretur cum suis, memor Scripturae dicentis: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimis suis benedictione carebit. Et revera dolendum erat pro exitu ejusdem episcopi, quia videlicet terribiliter acciderat, praeeunte signo non bonae aestimationis. Nam, cum ille mitra redimitus missarum solemnia celebrare ingrederetur, ubi se ad populum vertit, dicturus de more: Pax vobiscum, imperatorem intendens, tanto risu solutus est, ut funditus oblitus esse videretur ad quid se convertisset. Ut vero ad prandium ventum est, cunctis pariter considentibus, percutitur morbo pleuretico, interque manus ad proprium delatus hospitium die decimo quarto reddidit spiritum. Viderat autem ante annos septem, ut solitus erat narrare, visionem: videlicet astitisse sibi senem quemdam, veste purpurea pontificalique redimitum infula, qui se profitens esse Kilianum episcopum, tale, inquit, ille mihi protulit oraculum:« Age per hos septem annos; episcopum decent opera; quia non longius tibi a Domino vitae spatium positum est.» Quomodocunque ille visionem acceperit, qualitercunque se praeparaverit, qualiscunque in illa hora suae mortis inventus fuerit, recte nimirum sapienti huic talis, ut praedictum est, illius exitus meditationem mortis renovavit vel auxit, magnumque fuit temperantiae ejus indicium, quod pro tempore flendi, differendo, sibi vel suis tempus gaudendi, tristibus exsequiis privatus interesse maluit.
1.9.1
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT IX. Quanta cum humilitate Coloniam venerit, et quanao consecratus fuerit.
1.9.1
Et quidem Beneventi pontificalis ei honor datus est VII Idus Junii. Et exinde Romam profectus, pallium ab apostolicae sedis praesule accepit, sed civitatem Coloniam ingressus est, et in sede sua sedit die, quae apud Christianos non incognita est, scilicet in vigilia Natalis Domini. Quo cum accederet jamque in vicino adesset, dignum memoria est qualiter apostolicae doctrinae recordatus est, qua dicitur: Obsecro autem vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis cum omni humilitate et mansuetudine. Nam vere humilis et mansuetus, pallio missionis apostolicae praemisso, ipse indutus linea, discalceatusque lento pede secutus est, cum frigus hiemale pro tempore calceatis quoque permolestum esset. Attendebat etiam vocationem suam quod non ad regna gentium, sed ad ministerium vocaretur sanctorum Christi discipulorum. Et quamvis ad insignem jam veniret suam civitatem Coloniam, tali schemate confitebatur cum beatis patriarchis, quorum Apostolus 255 meminit, quod peregrinus et hospes esset super terram, patriam se quaerere significans meliorem, id est coelestem, et eam quam paravit illis Deus, civitatem. Venit itaque duce Spiritu sancto, spiritu humilitatis, cum animo contrito, non tamen absque sancto et spirituali gaudio, et sicut superius jam praelibatum est, ipsa nocte gaudii nostri; scilicet natalis Domini, consecratus est inter missarum solemnia, quae ex more celebrabrantur paulo ante vel circa ortum diei. Venerant quippe ad hoc ipsum cum eo plures episcopi. Jam vero in illa consecratione ejus quis divinam ordinationem non miretur? Quis non veneretur hic altitudinem consilii divini, quo ita fieri complacuit? Denique totum illud officium matutinum sanctis pastoribus ovium Christi Spiritus sanctus composuit, quorum nimirum mysticum exemplar pastores illi fuerunt, qui nocte illa vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum, circumfulgente se claritate Dei, nuntium bonum, gaudium magnum nati Salvatoris, quod a sanctis angelis primi audierant, videre meruerunt, sicut sanctum ejusdem missae narrat Evangelium.
1.9.2
Cunctae nimirum ejusdem officii partes, pastorum Ecclesiae voces sunt, quales rationabilibus curae suae ovibus personare debent, natum de virgine pro salute mundi salvatorem. Plane nisi legentium vitandum esset fastidium, promptum erat exponere partes singulas secundum ejusmodi sensum. Unum tamen est quod jure non praetereundum sit, videlicet propheticum capitulum, quod in eodem officio lectionem apostolicam ex more procedit: maxime quia hujus sancti pastoris personae locus ille miro modo sese accommodavit. Denique dum in consecrando illum episcopi duo codicem Evangeliorum super caput cervicemque ejus tenerent, revoluto mox eodem codice versiculus iste primus occurrit. Spiritus Domini superne: propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus misit me. Propheticum namque hoc Isaiae capitulum evangelicis litteris hoc modo insertum est: Et regressus est Jesus, inquit Lucas, in virtute Spiritus in Galilaeam, et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die Sabbati in synagogam, et surrexit legere. Et traditus est ei liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum in quo scriptum erat:« Spiritus Domini super me, propter quod unxit me. Evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.» Et cum plicuisset librum, reddidit eum ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Caepit autem dicere eis: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Constat ergo quia persona Christi est, quae haec in propheta suo de semetipso loquitur. At ille nimirum non solum unctus, sed unctus est prae omnibus, sicut alia Scriptura dicit: Unxit te Deus Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis, omnes namque sancti, omnes quicunque illius speciosi et gratiosi regis participes sive consortes sunt, eodem spiritu, eodem oleo laetitiae uncti sunt. Quippe qui nec sancti absque unctione hac ullo modo esse possunt. Cum itaque universos ejus participes unctos esse constet eodem Spiritu Domini, de quo illi princeps et potentissimus dicit: Spiritus Domini super me, etc. contestans et dicens: Quia hodie Scriptura haec completa est in auribus vestris, sine dubio praesules Ecclesiarum, quorum est pauperibus evangelizare, et praedicare captivis remissionem, et ad hoc sacro chrismate uncti sunt, ipsi singuli scire debent, et de semetipsis post Christum dicere possunt: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, etc. Igitur dum in hujus beati pontificis unctione, aperto super caput ejus evangelico volumine, primam Scriptura sancta vocem hanc edidit, revera jure omnes, qui aderant, venerabiliter pro vero divinitatis oraculo sententiam arripuerunt, credendo quia Dominus hunc misit, non dubitando, quia hunc Spiritus Domini unxit. Cum hac lectione prophetica, sicut est ordo ejusdem officii matutini, consonantibus atque alternantibus choris, concrepabant divinae voces sacra praeconia lucis, et decoris, quem princeps pastorum, Deus et Dominus noster induit, qui nocte illa illuxit nobis: de quibus non est modo explanatio continuanda, ne, sicut jam dictum est, prolixitas fastidium pariat. Hoc tantum indubitanter dixerim, quia quaedam signa erant haec persistentis in tenore suo propositi Dei; qui, et dum nasceretur hic beatus, splendorem lucis pro signo mirabiliter edidit, et dum consecratur, sic eamdem consecrationem disposuit, ut solemnia circa illum audirentur praeconia veri luminis, cujus nuntii debeant esse pastores cuncti animarum, secundum exemplum pastorum illorum, quos nocte illa claritas Dei circumfulsit.
1.10
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT X. Ut quorumdam sustinuerit invidiam, et Henrico imperatori coeperit esse suspectus.
1.10
Tuum est hoc opus, Christe, cujus sermo verus est, imo qui es ipsa Veritas, cujus sententiam permanere oportet, dicentis: Non potest civitas abscondi super montem posita. Item: Nemo accendit lucernam, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Sed quae unquam civitas sic super montem posita, non invidiam passa, et oppugnata est a civitate Cain terrena et in valle posita, cujus princeps est Satanas? Aut quae unquam lucerna sic super candelabrum posita fuit, ut nullus ei nequam oculus invidit? Quod ut jam manifestius dicam, quis unquam sanctorum aedificatus in monte virtutum, verboque et exemplo lucens ad aedificationem videntium et audientium, nullam ab ingratis et invidis passus est tribulationem? Quis inter supernarum gaudia gratiarum propriam non habuit mensuram ejusmodi lacrymarum, quas faciunt filiis lucis habitatores Cedar, id est tenebrarum? Nam hoc est quod in psalmo gementes singuli dicunt: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est; habitavi eum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Et quamvis tribulentur, non tamen permittuntur tribulari sine mensura, id est supra id quod sustinere possunt. Item ipsi dicunt: Domine Deus virtutum, cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Oportebat igitur et hunc sanctum, cujus anima, regis Dei civitas supra montem posita, qui lucerna erat super insignis Ecclesiae candelabrum constituta, oportebat, inquam, et hunc pati adversa inter prospera virtutum, quibus intus proficiendo ardebat, et inter radios signorum, quibus foris ad gloriam Dei lucebat, sicut protinus narrationis 256 ordo monstraturus est. Quomodo autem vel qualem per occasionem adversitas in eo reperit aditum? Videlicet per ingentem muri vel praecelsae turris ruinam, id est per mortem imperatoris saepedicti, cujus, dum adhuc viveret, amicitia pro muro illi esse poterat contra adversarios quos contra eum postmodum invidia suscitavit. Qui nimirum imperator, ut in caeteris ita et in causa per quam mortem incurrit, consilium beati viri attendisset, multo melius sapientiae appropinquasset, et non poenituisset eum, quemadmodum ipsa Sapientia dicit: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis. Quod quia non fecit, incidit in insidias mulieris malae, videlicet ejus cujus virum Crescentium, sibi rebellantem, captum jusserat capitalem subire sententiam. Et ab illa non praecavens, quamvis a sancto viro saepius esset commonitus, veneno intra cubiculum dormiens infectus est. Obiit itaque Romae anno post ordinationem beati viri tertio. Ierat autem tunc quoque sanctus idem cum illo, utpote ad disponenda pernecessarius maxima regni negotia. Cui cum die sequenti confessus fuisset pestem quam perceperat, seque mori persensisset, id quoque supremum ab eo postulavit, quatenus corpus ejus Aquisgrani sepeliendum transferret. Hoc agere insistens vir fidelis, regalia quoque penes se habuit, et electioni non interfuit novi principis Henrici, tunc Bajoariorum ducis: quem secundum saeculi dignitatem locupletissimum, et litterarum studiis non tenuiter instructum principes regni regem sibi elegerunt. Haec fuit occasio quam adversus illum rapere potuerunt adversarii, quales in Ecclesia nunquam defuerunt, ex quo sacrificia Deo primi obtulerunt Abel et Cain, scilicet falsi fratres, quibusve Scriptura dicit: Quia abierunt in via Cain, quorum pressuram Apostolus quoque inter caetera pericula sua maxime gemit. Et quidem regalia repetita cito reddidit; sed quia novi, ut jam dictum est, principis electioni non interfuit, extunc illi suspectus erat. Unde et idem rex obtrectatoribus sancti pronius aurem praebebat, denique impacato semper eum odio persecutus est, donec a Domino redargui meruit paulo ante obitum sancti, quod in suo loco praesens narratio non praeteribit. Nunc memorabilium operum ejus ad laudem Domini miracula percurramus.
1.11
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XI. De siccitate, et quomodo per speciem columbae gratia Spiritus sancti super eum apparuit, utique lacrymis suis repentinam de coelo pluviam obtinuerit.
1.11
Res ipsa, quae jam nunc enarranda est, satis lucide commendat, non casu, sed per divinam dispensationem id quod supra memoravimus, evenisse, ut scilicet in consecratione sancti praesulis prima se ex Evangelii codice offerret illa vox misericordis pontificis Christi: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me. Subsecuta namque postmodum siccitas, peccata populorum vehementer arguebat, ut fere omnis herba praemortua, omnis ager exustus, non qualemcunque famem, sed famem mortiferam jamjamque minaretur. Denique cum siccitate pestilentia quoque saeviebat, multique moriebantur, multi adhuc aegra vix trahebant corpora. Erat ergo piissimo pontifici non parva vel qualiscunque sollicitudo, sed et in sollicitudine compatientis animi tribulatio et in tribulatione jugis et lacrymosa oratio. Unde quia ferrum pertransibat animam ejus, et in corde ejus gemebat Spiritus sanctus, sicut dicit Apostolus: Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, meruit et populum reconciliare Deo, sicut de Sacerdote magno et digno quidam Sapiens dixit: Et in tempore iracundiae facta est reconciliatio, et inter reconciliandum, glorioso glorificari miraculo. Indicto jejunio triduano, luctuosus ibat populus per urbem fecundam tot sanctorum millibus, et ad singulorum patrocinia locorum fideliter atque suppliciter lacrymosas fundebat preces, quatenus ab imminentibus jamjamque praesentibus malis eriperetur. Erat autem publicus cleri et populi, monachorum quoque atque sanctimonialium processus, et ex omni ordine utriusque sexus, lingua quidem diversa, sed una intentione et eodem sensu concrepando Kyrie eleison, altitudo coeli pulsabatur. Inter omnes et prae omnibus moestus et supplex tristium filiorum spes et pater patriae procedebat archiepiscopus, ita vulnerato corde tantisque cum gemitibus, ut miro modo consolatione sua dignum eum judicaret Spiritus sanctus paracletus. Cum igitur ab oratorio Sancti Severini litania solemnis egressa, Beati Pantaleonis adiret oratorium, ecce nivei candoris columba, videntibus multis, caput ejus circumvolabat, eademque repente disparens, iterum visibilis comparebat. Videbant eam multi, sed non omnes, quia videlicet non terrena species, sed coelestis erat gratia, quam aliquibus videre donatum est. Ut autem ventum est ad locum, ubi jam dictus confessor Domini Severinus in transitu beati Martini voces angelorum psallentium audire meruit, vident eminus eamdem columbam caput beati viri tertio circumvolantem, quae et protinus in sublime elevata, coelos petiit, nec ultra comparuit. Unde quis dubitet Spiritus sancti gratiam qualis in domo pectoris ejus habitat, talem de foris apparuisse, praesertim in tali luctuoso tempore? Columba namque, sicut et turtur, avis gemituosa est, gemitumque pro cantu edere solet, et sicut illa solivaga, sic ista avis gregatim gemere consuevit. Verissime ergo cum signo hujusmodi orantem pariter et gementem prae omnibus hunc designabat Spiritus sancti gratia, et de isto quoque quodammodo idipsum dicebat quod de alio quodam non ignoto, sed eximio propheta, dictum sacra narrat pagina: Hic est fratrum amator et populi sui, hic est qui multum orat pro populo et pro civitate ista. Nimirum et iste vir in populo suo mitissimus apparuit, secundum similitudinem columbae mitis et simplicis, sancto redundans spiritu pietatis, atque idcirco gemitus et oratio ejus perire non potuit. Nam ubi ad prandium ventum est, cum ipse appositis cibis fere jejunaret, ita tamen more suo, et tunc maxime, jejunium dissimularet: quibusdam ad ipsum respicientibus, et cum dolore loquentibus, quod ea die profusis tam multorum lacrymis necdum propitiato Domino coelum aperiretur, dignum memoria verbum respondit hic beatus, vere mitis, vere mansuetus: Vestri, inquit, o charissimi, pastoris est culpa, quod coelum desuper tam ferreum est, quod multitudo viscerum Domini et miserationum ejus continuerunt se super vos. Nisi enim Dominus meis iratus esset sceleribus, qui inter ipsum et vos debebam stare medius, jam dirupisset coelum, et beneficium ejus descendisset et stillasset pluvia super vos. Haec eo dicente, pariter quasi quidam sanguis 257 fluebant animae vulneratae ex oculis lacrymae; quas erumpentes, et cum impetu currentes coram multis volebat quidem, sed non poterat continere. Lacrymis ergo victus, caput super mensam declinavit in manibus, et cum fortissimo spiritu Deo forti humilitate atque ardenti oratione luctabatur. Erat autem hora eadem tanta coeli serenitas, ut nulla in aere nubes appareret, cum ecce subito fragore magna pluviae vis inundando erupit, ita ut prius imbrium crepitus audiretur quam vir sanctus caput ab oratione sublevaret. Cuncti protinus circumsedentes, a mensa sese excusserunt, et prosilire conati sunt, ut in laudem Christi tantique ejus pontificis hymnis personarent, et signa ecclesiastica concrepare facerent. At ille vir providus et humilitatis suae custos vigilantissimus, terribiliter adjurando illos, hoc fieri vetuit, vixque obtinuit ut interim quidem a semetipso quiescerent, Dei vero laudem ac gratias Christo agendas nunquam tacerent. Nec vero insufficiens pluvia tunc exstitit, sed ita uberrime terram irrigavit ut jam praemortuas segetum radices ad fecunditatem repararet.
1.12
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XII. Quod communi proposito suo et imperatoris Ottonis ipse superstes coenobium construere deliberavit.
1.12
Interea cum multis et magnis misericordiae operibus insisteret pauperum pater, viduarumque et orphanorum quotidianus provisor, incumbebat animo ejus cura continua, servituris Deo monachis construere coenobium: quorum ordo videlicet profitetur, quia pauperes sunt pauperes voluntarii, nihil in hoc mundo habendo proprium. Habuerat autem imperatorem Ottonom dum adhuc viveret, hujusce rei monitorem. Denique cum novissima profectione Italiam ingrederetur rempublicam dispositurus, beatum virum habens in comitatu, cunctis prospere succedentibus, tractans cum viro Dei de salute animae suae, et quodammodo dicens: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? consilium hoc accepit, quatenus ob salutem suam coenobium construeret monachorum in honorem sanctae Dei Genitricis, omniumque sanctorum. Hoc inito salubri consilio, necessaria protinus ad hanc rem praedia Christo delegavit, quae et beato viro in manum dedit, cum pollicitatione vel sponsione hujusmodi ut quoniam vita mortalium incerta est, si quem ex ipsis necessitas mortis praeoccuparet, alter quicunque superstes existeret, votum perficeret. Talis, Christo mediante, inter illos conditio convenit, et ita pauperum memores exstiterunt viri summi, haeredes aeternae viriditatis, de qualibus in psalmo spiritus propheticus dicit: Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit. Hoc namque praeconio, sub nominibus lignorum campi et cedrorum Libani, mystice a sancto Spiritu divites et potentes saeculi promissi sunt, hospitales futuri pauperibus, item Ecclesiae filii spiritualibus, de qualibus ibidem continuo subjungit: Illic passeres nidificabunt; herodii domus, dux est eorum, id est Christus, qui per avem herodium significatur, provisor est eorum qui propter ipsum pauperes fiunt, praeparando animos divitum saecularium, ut quomodo passeres in ramis lignorum campi cedrorumque Libani nidificant, ita ipsi in possessionibus sine facultatibus illorum parata sibi vitae hujus necessaria percipiant. Haec idcirco commemorare libuit ut pariter recogitet quisque, qui de talium constituto vivit, professus Christi spiritum sanctamque paupertatem quam Christus ipse docuit, quia tanquam passeres volare, id est coelestia cogitare debet, ut dignus sit hospitio vel stipendio, quod passerum, id est pauperum sive humilium spirituali vitae paratum est. Nam hinc est quod idem Dominus Christus, instruens pauperes suos, Nolite, inquit, cogitare de crastino. Item: Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Scit enim Pater vester coelestis quid vobis necesse sit. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Quod idem est ac si dicat: Securi, o vos omnes, quod laboratis et onerati estis, venite ad me, et ego reficiam vos, securi et confidentes venite ad vitae contemplativae requiem, nihil de crastino solliciti, id est quia jamdudum Pater vester coelestis, sciens quid vobis necesse sit, promisit et paravit vobis victum et vestitum, dicendo in Propheta: Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit; illic passeres nidificabunt. Sed his omissis, revertamur ad rem. Neque enim propositum nobis fuerat docere monachos, quod statuta percipere stipendia non debeant, nisi per contemplationis pennam volent, et a servili operi peccati vacent, sed gestorum beati viri texere narrationem.
1.13
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XIII. Quod sancta Dei genitrix illi apparuit, et quo in loco coenobium construere deberet, indicavit.
1.13
Cum igitur beatus Herebertus propositum electo in loco construere optaret coenobium, et nusquam locum reperiret quem aptum putaret satis et idoneum, convertens sese ad Dominum sanctamque ejus genitricem in jejuniis et orationibus, postulabat sibi ipsius revelari voluntatem. Fecit hoc instanter, et sicut de sancta Anna prophetissa scriptum est: Vultus illius non sunt amplius in diversa mutati, non ante destitit, donec suis condignum meritis responsum coelitus accepit. Denique nocte quadam, dum post vigilias fatigata sopori membra dedisset, ecce adest per visum illa beata angelorum et omnium Regina sanctorum, quae stellato sedens solio, latum et amplum coelorum cum filio suo possidens regnum, non parvipendebat etiam hoc parvum, quod sibi in terris fideli devotione offerebatur domicilium. Et assistens: Scias, inquit, o Hereberte, exauditas esse orationes tuas, jam ecce venio ad te, ut indicem tibi votum quod mente geris, quo in loco perficias. Ego enim sum Maria mater Domini. Surge ergo, et Divitense castrum petens, locum in eodem mundari praecipe: ibique monasterium Deo, mihi et omnibus sanctis constitue, ut ubi quondam abundavit peccatum et cultus daemonum, ibi justitia regnet in multitudine sanctorum. His dictis, misericordiae mater disparuit, beato scilicet viro evigilante, atque ita relabente a dulcedine tantae visionis. Erat autem in eodem castro sita curtis, pertinens ad servitium episcopi. Surgens igitur, et gratias Deo corde et ore devotissime agens, et ei, quae sibi apparere dignata fuerat, salutis perpetuae Genitrici non ingratus existens, confestim praedictae curtis ministerialem accersivit, jussitque quantocius curtem illam emundari, quoniam Regis coelorum et Genitricis ejus jam deberet curia fieri, ut exportata supellex universa, locum daret advenienti, atque habitaturo illic nomini Domini. Factumque est, et exportata rerum omnium quae multa erat copia, citius quam sperari poterat, locus emundatus est. Quid multa? Jactis fundamentis, alacriter atque celeriter structura speciosa surrexit. 258
1.14
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XIV. De structura templi, ut ceciderit, et alia structura surrexit, et cujus rei exemplum convenienter inde vossit accipi.
1.14
Sed quid dicam? cum opus fere peractum esset jamque sicut propositum fuerat, servientium Deo monachorum coetus adunatus existeret, quando nocte dum finitis matutinorum solemniis, omnes fuissent egressi, repente sic tota structura concidit ut lapis super lapidem non remaneret, praeter unum parietem parvulum, qui solus inter illas ruinas stans repertus est. Quid de hoc eventu sapiens auditor arbitretur? Nisi enim coelesti auctoritate structura surrexisset, nisi talis tamque sublimis personae, quae apparuit, sicut jam dictum est, dignitas opus tali in loco fieri jussit, et nisi fundator operis hic pontifex notae sanctitatis existeret, fortuito accidisse arbitraremur. Nunc autem considerata rerum vel personarum qualitate, arbitrari licet, divina et justa hoc actum esse dispositione. Et quidem quoniam altitudinem divini consilii perspicere non valemus, hoc tantum dicere libet, quia cunctis loca sancta inhabitantibus, et eis maxime qui eodem in loco sanctum deinceps subituri erant servitium, terribile signum datum est. Nam quod veraciter de filio Virginis dictum est: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, idipsum non inconvenienter de isto, et ejusdem Virginis oratorio, et de omni sanctorum loco dici potest, quia in ruinam et resurrectionem multorum positus est. Quorum in ruinam, nisi illorum qui sancto in loco vitam perditam ducunt, et idcirco majus portaturi sunt judicium? Et quorum in resurrectionem, nisi illorum, qui de saeculo nequam exeuntes, et peccata praeterita fugientes, ad sanctum locum, poenitentiam acturi, confugiunt, atque ita in statum justitiae resurgunt? Nimirum et illorum ruinam in jam dicta ruina lapidum, et istorum resurrectionem non absurdum est intelligi in structura iterata, quae protinus in melius consurrexit. Nam vir Dei graviter quidem tulit ita quod accidit, sed cito resumptis viribus sancti desiderii, totum ipsum spatium aedificandi monasterii in altitudinem mali navalis effodiens, rursus fundamenta jecit, ociusque consummatum, quinto Nonas Maii monasterium dedicavit. Porro de lapidibus prioris structurae, claustrum cum officinis construxit. Igitur dum ejusmodi rem gestam legis aut recolis, quicunque mente studiosa exempla spiritualium de quorumlibet corporalium similitudine scrutari delectaris, non curans quali fine, quam humili ex re tuae capias instrumenta salutis, dummodo possis utiliter aedificari, opportune simul et illud ad memoriam redit, quod manifeste divina cum auctoritate scriptum est, ubi Dominus ad Prophetam dicit: Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.-- Et descendi, inquit, in domum figuli, et ecce faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis. Et conversus, fecit illud vas alterum, sicut, placuerat in oculis ejus ut faceret. Haec et caetera persequi vel tractare, praesentis narrationis propositum non admittit, hoc breviter studio intendente, quatenus hoc loco ad memoriam revocaretur, in omni ordine et superbos pro sua duritia cadere vel dissipari, et humiles pro sua mansuetudine ad poenitentiam conversos, restaurari.
1.15
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XV. De cruce Dominica, quae non de qualicunque ligno, sed de una tandem arbore formari potuit, et cujus rei etiam in hoc exemplum sit.
1.15
Accidit et aliud, quod similiter non praetereundum neque ratione vacare putandum. Nam vir Domini statim ut ecclesiae fundamenta jecit, crucem Dominicam, quae ibidem statuerunt, formari praecepit. Artifices vero vigilanter quidem institerunt, ut praeceptum perficeretur, sed nullo modo diligentiam sequebatur effectus. Quotidie rejectis aliis alia ligna caedebant, et nullatenus ex quolibet ligno, quamvis electo, suae artis officium peragere valebant. Multo igitur labore, sed et majore defussi taedio, omnino ab ejusmodi opere desistere decreverunt. Quadam vero die vir beatus in quamdam devenerat possessionem ad se pertinentem, mensaque illi jussu ipsius in pomerio, quod domui suae contiguum erat, parata est. Stabat pirus ex adverso in altum porrecta, quae ramis diductis, imo quasi brachiis distentis, quodammodo Domini effigiem manus in cruce expandentis, imitari videbatur. Cum itaque sedens oculos inter prandendum fortuitis motibus deduceret, ecce talis effigies in arbore illa repente sese objecit, miroque modo ad primum intuitum quemdam terrorem divinum animo ejus incussit. Nec mora, facto prae oculis illo familiari sibi signo crucis, totus in se rediens, rem divinitus praevisam suisque oculis oblatam esse prudenter intellexit. Statim igitur accersito artifice, arborem illam succidi, et ex illa crucem Dominicam, et in ea Salvatoris imaginem diligenter formari imperat. Paruit ille, et compendio satisque efficaciter artem operis elegantia secuta est. Quid ex facto hujusmodi conjici potest? Nunquid de lignis aut de truncis Deo cura est, ut indicare debeat quod vel quale lignum sibi eligat aut eligere debuerit artifex? Sed revera est aliud, unde curat Deus, quod prudens auditor non inutiliter secundum hanc similitudinem contempletur. Nam signum crucis vel imaginem, quam in recordationem Salvatoris Christianus veneratur populus, sublevatam ante oculos, sicut Moyses in deserto serpentem aeneum pro signo exaltavit, imitari honore secundarii debent pastores, quos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam suo sanguine acquisivit, ut vice Christi honorentur, quos vicem constat agere Christi. Hi nimirum non humana praesumptione ad dispensationem domus Dei sunt intrudendi, sed electione Dei vocandi, ut videlicet ille constituatur quem Deus elegerit, quem ut praeesse mereatur, Deus velut operarium suum dignum Spiritu sancto demonstrare dignatus sit. Recte ergo hujus veritatis, hujus divinae electionis meminisse nos facit res ipsa, quae pene similiter accidit, dum non qualecunque lignum, non quodcunque volebant homines artifices, sed quod nutu divino monstratum est, ad ejusmodi operis effectum perduci potuit. 259
1.16
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XVI. Quod faciendo signa, semper famam vel gloriam fugit, et de Eliseo, cur signa duplicia quam Elias facere voluerit, dicens: « Oro ut fiat spiritus tuus duplex in me. »
1.16
Operandi virtutes hic beatus a Spiritu sancto, dividente singulis prout vult, gratiam habuit, sed gloriam semper fugit; quippe qui egregie custos humilitatis, nolebat, imo fugiebat, justitiam suam ab hominibus videri. Denique talium maxime operum luce, sanctorum vita coram hominibus innotescit. Hujus rei clarum satis et evidens indicium est, quod cum gratiam hanc haberet, ut jam dictum est, nunquam tamen precem ad Dominum fudisse reperitur pro cujuslibet operatione virtutis, sed nihilominus per eum nonnulla facta sunt miracula ejusmodi, nonnunquam invito, nonnunquam et nesciente ipso, sicut sequens sermo declarabit. Verumtamen in hac laudatione humilitatis hujus, nihil magnorum sanctorum auctoritati vel gloriae derogatur, qui opus hujus gratiae fusis persaepe precibus impetrasse leguntur. Omnia namque tempus habent, dicit Ecclesiastes. Denique sicut de generibus linguarum, quae ab eodem spiritu dantur, dicit Apostolus: Quia linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus. Ita et de operatione virtutum recte dicas quia virtutes ad testimonium sunt, non fidelibus, sed infidelibus, et ibi summopere sanctis optandae sunt ubi ignorantiam veri Dei habens, ad fidem eruditur populus. Unde sanctum Eliseum laudabiliter egisse animadvertimus, qui dicente sibi Elia: Pete quod vis, antequam tollar a te, protinus petens: Oro, inquit, ut fiat spiritus tuus duplex in me. Videbat namque miserabilem Israel, sequentem fornicationes impiissimae Jezabel, claudicare in duas partes, sequendo Baal idolum Jezabel, et haesitando post Deum patrum suorum, qui unus et verus Dominus Deus est, et non posse populum eumdem in suum restitui gradum, nisi per multarum operationem virtutum. Proinde rem difficilem quidem postulavit, attamen quia non suam, sed Dei gloriam et communem quaerebat populi salutem, factum est quod petivit, et duplex spiritus Eliae super eum requievit. Duplum namque donum spiritus in operatione virtutum ille accepit. Nam si Scripturam consulas, et diligenter computes, Elias quidem octo, Eliseus autem circiter sexdecim miracula operatus est. Igitur et illi laude digni sunt sancti qui per charitatem vel propter aedificationem infidelium, fusis ad Deum precibus, virtutes operati sunt, et hic atque caeteri jure honorandi sunt, quicunque propter humilitatis custodiam quodammodo fugere studuerunt datam sibi coelitus, et ultro prosequentem, eamdem virtutum gratiam. Sed jam earumdem virtutum sancti hujus narrationem ingrediamur.
1.17
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XVII. De homine daemoniaco, ut eo sermonem faciente liberatus sit.
1.17
Die solemni hic sanctus Dei, sermonem de more faciebat ad populum. Erat autem dies ille, quem Christianitas appellat diem Palmarum, quo videlicet die Rex coelorum sanctam ingressus est civitatem Hierosolymam, sedens super pullum asinae, nimirum ob contemptum superbiae regum terrae, de qualibus Psalmista dicit: Hi in curribus et hi in equis. Subjungens protinus: Nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. In quo videlicet nomine tunc ille passurus advenit, clamantibus turbis: Benedictus, qui venit in nomine Domini: Erat ergo sermo in ore ejus tempori et rei congruens, videlicet quomodo diabolus per seductionem primi hominis, atrium hujus mundi tanquam fortis armatus occupaverit, et quomodo superveniens fortior Filius Dei, per humilitatem crucis et passionis suae, fortem illum vicerit, et universa ejus vasa, id est nos homines ab eo jure victoris tulerit. Ecce autem in maxima turba audientium quidam aderat, ab eodem forti et tenebrarum principe corporaliter obsessus, et ob hoc nexibus duris obstrictus. Jam antea per multa sanctorum loca fuerat deductus, ut meritis sanctorum liberaretur, et non provenerat illi optata salus, quia videlicet liberatio ejus, beatissimi hujus meritis per Dei providentiam reservabatur. Cum igitur sermo ejusmodi ab ore beati viri proflueret, non sustinuit virtutem veritatis fortitudo inimici, qui ad singula dicta, tanquam ad totidem verbera, vehementius ejulabat, dentibusque miserrimi hominis tanquam sui, in semetipso stridebat, audiens illas quibus a Christo victus narrabatur, historias. Itaque, qui jam notus fuerat multis homo captivus, omnibus innotuit, dum clamoribus cunctorum silentia turbaret, atque ad audiendum Dei verbum intentam totius regionis multitudinem solus inquietaret. Ad clamores ejus maxime, vir ille misericordiae filius, totus intendit, et sermonem, quem habebat in ore, prosequi non praevalens, quoniam magnitudine compassionis occupabatur, orabat tacita mente, ut in uno manifestaretur homine virtus Liberatoris, qui totum mundum liberavit. Haec tacitus orans, iterum atque iterum de industria repetebat capitulum, victoris Christi gloriam, et victi diaboli referens ruinam, ita ut mente excessisse videretur, unam eamdemque toties iterando sententiam, flens pariter, et uberrimus, quod perpulchrum est, lacrymis perornans oris eloquentiam. Non ergo sustinuit, ut jam dictum est, ille hostis antiquus, sed virtute Verbi omnipotentis coactus effugit, liberumque quem diu possederat, hominem reliquit. Illo namque exturbato, is, qui vinctus a multis tenebatur, placido sermone: Obsecro, inquit, solvite me, ut ea, quae beatus ille pontifex loquitur, possim et ego quietus audire. Cum haec primo diceret, putabatur adhuc in illo nequam hostis fallere, sed loquebatur homo constantius, iterum atque iterum se liberatum asserens beati pontificis meritis, et sana verba proferre. Solverunt ergo illum, et stabat sana mente, cum audientibus reliqua sermonis intentius audiens. Testes atque miratores virtutis erga beatum virum tanti exstiterunt, quanti illum sermocinantem tali in loco circumstabant, qui et diligenter attenderant ejus intuitum gestumque lacrymosum, cum nihil quidem labiis pro liberatione captivi diceret et tamen liberationem ejus tacitae orationis virtute perficeret.
1.18
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XVIII. De abbate Volberto, qualiter per visum monitus, de aqua unde vir sanctus post missam manus lavit, sanitatem recepit.
1.18
Aliud sub eodem tempore actum est virtutum ejus indicium, in quo amplius splenduit desursum, qui humilitatis studio 260 apud se premebatur deorsum. Tres namque ex eis qui male habebant, ob meritorum ejus testimonium coelica visio direxit ad illum, tanquam ad salutis medicum. Primus illorum, coenobii jam memorati, quod idem sanctus construxerat, abbas nomine Volbertus exstitit, vir venerabilis, qui capitis oculorumque duro ac diutino vexabatur incommodo. Huic una noctium divinitus per visum intimatum est ut ex aqua qua sanctus Dei pontifex post missarum celebrationem manus de more lavisset, caput sibimet oculosque perfundendo foveret, indubitanter credens quod protinus sanitatem recepturus foret. Credidit ille, quippe qui prae multis alii familariter conscius erat vitae illius sanctissimae. Venit ergo, prius tamen ab eodem accersitus, ut saepe solebat accersiri et requiri de monasterii jam dicti necessariis rebus. Cumque ad celebranda missarum solemnia pontifex de more pararetur, accedens propius, ut erat familiaris, visum retulit, aquam de manibus jussu ejusdem sibi, ut praemonstratum fuerat, dari poposcit. At ille quasi vehementer commotus, et quodammodo suae mansuetudinis oblitus, in qua veraciter dicere poterat: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei: neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me: repulit a se hominem velut delirum et amentem, qui nesciret aut non vidisset Rhenum pro foribus suis praeterfluentem, in quo non solum capite et oculis, sed et toto posset corpore, quantum vellet, mundari. Repulsus ille, perstitit non incredulus visioni, et a ministris ejusdem pontificis clam sibi, quod petebat, reservari obtinuit, moxque ut caput ei oculos ex aqua illa perfudit, integram sanitatem recepit.
1.19
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XIX. Ut mulier caeca, per visum monita, de vino, quo post missam digitos laverat, oculos intinxerit, et illuminata sit.
1.19
Post hunc quaedam mulier, quae multo tempore caeca fuerat, visum pene eumdem vidit. Dictum namque illi est quod si ex vino quo idem sanctus Dei post Dominici corporis et sanguinis communionem digitos de more lavisset, sibimet oculos intingeret, amissum protinus lumen reciperet. Credidit illa, dansque operam ut ostensum posset remedium consequi, protinus ut oculos vino intinxit, lumen optatum recepit.
1.20
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XX. De muliere paralytica, quomodo item per visum monita, benedictionem ab eo flagitavit, et sanata est.
1.20
Alia deinde mulier, diu paralytica, per visum commonita est, quatenus beati viri benedictionem expeteret, confidens de virtute Christi, quod per meritum beati pontificis infirmitate propulsa, confestim sanitas succederet. Illa nihil dubitans, virorum manibus sese deferri postulavit, et secus viam collocari qua transiturus esset vir Dei. Itaque ille praetereunte clamavit, benedictionem petens in nomine Domini. At ille paululum subsistens, cum ex praesentibus cognovisset quod paralytica esset, et quod benedictionem postularet, stans eminus, elevata manu signum crucis edidit statimque reddita sanitas dissoluta membra solidavit, et quae aliorum manibus devecta fuerat, surgens ad propria remeavit incolumis. Ita miro modo, qui apud se latere volebat, magis ac magis ex Deo clarescebat, et vox veritatis implebatur dicentis: Non potest civitas abscondi supra montem posita, et: Nemo accendit lucernam, et in abscondito ponit, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.
1.21
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXI. Ut familiaris clericus ab eo visitatus repente de ardore febrium convaluerit.
1.21
Aliquando quidam familiaris clericus, et in ministerio quotidiano necessarius valida febre correptus, gravissime vexabatur, ita ut pene a cunctis vita ejus desperaretur. Erat autem tunc sanctus pontifex cum imperatore in profectione, et de Vangionum civitate cum illo Moguntiam proficiscebatur, habens clericum jam dictum secum in itinere, ut semper foris et intus obsequio ejusdem consuetudinaliter utebatur. Cum ergo febris illum in profectione corripuisset, et pene usque ad mortem fatigaret, patri, semper pium super afflictos habenti affectum, cum eodem pietatis affectu sollicitudo quoque familiaris obsequii non parva pro tempore et re suborta est. Accessit ad lectulum, suumque pronius visitavit infirmum, paterne percontans si quid vellet, si quid saltem gustare praevaleret. Ille ut ardebat valido aestu febrium, nihil praeter aquam se poscere professus est. Qua cum benedictione concessa, ipse de more solemnia missarum ingressus est. Nihil quod audiretur foris, pro virtutis operatione, ut sibi aegroti concederetur salus, oravit, sicut jam superius dictum est, quia nunquam pro hujusmodi signis aut virtutibus precem manifestam fudit. Orabat tamen, Deo quidem loquens, sed hominibus tacitus, et maxine in ejusmodi causis evangelicum consilium observabat Domini dicentis: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Clauso namque oris ostio, orabat pro talibus, ut cum provenisset virtutis effectus, ipse nihil egisse putaretur, atque ita justitia ejus non videretur ab hominibus. Quid multa? Peractis missarum solemniis, dum suum rursus visitaret aegrotum, ille jam sine dubio meritis ejus de magnis febrium ignibus ac suspicionibus mortis instantis ereptus, adeo convaluerat, ut aviditatem quoque ciborum adeptus, rogaret sibi transmitti pulmentum de mensae ipsius apparatibus. Factum est, et exinde usque ad satietatem refectus, adeo de infirmitate convaluit ut proxima die cum aliis proposito itinere Moguntiam praeiret, et episcopalis obsequii munia ex integro, ut erat solitus, adimpleret.
1.22
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXII. Ut ipse inter tenebras noctis orans, circumfusa divinitus luce clarificatus fuerit, et quod multoties hoc ipsum acciderit.
1.22
Idem familiaris clericus, postmodum domus S. Petri praepositus, plurima de eodem patre magna et magnifica noverat et narrare consueverat. Quorum pleraque cum ob brevitatis studium praeterita sint, unum est quod silentio transire non libuit, quia vere signum magnum est et evidens, quod oratio ejus vere ignis fuerit, et ante oculos Divinitatis velut lampas ardens et lucens, charitas ejus exstiterit. Nocte quadam, cunctis circa ipsum dormientibus, lumen, quod de more coram ipso positum fuerat, ut toto noctis spatio luceret, 261 exstinctum est. At ille jam dictus familiaris clericus repente somno excitatus consurgens, et hac illacque sub horridulo silentio circumspiciens, dum pro recuperando lumine sollicitus trepidat, rem divinam et memoria dignam, ut ipse cum juramento testabatur, conspicatus est. Nam inter ipsas noctis tenebras, ecce de lectulo in quo beatus pontifex pervigil orabat expansis manibus, lux immensa refulsit, cujus etiam magnitudine invalescente continuo, nec manus easdem, ut ipse fatebatur, videre aut discernere potuit. Hoc nimirum signo satis claruit quod vere filius esset lucis, et ilius diei, et quia oratio ejus vere ut ignis peccata consumit, et potestates tenebrarum vincit. Nec vero illa tantum vice, sed et multoties cum post matutinales hymnos, psalmorumque continuas decantationes lumen materiale alicubi reconderetur, lumen spirituale pontificem sanctum secretius orantem ita circumfulsit, ut putaretur adesse praesentia solis meridiani.
1.23
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXIII. De humilitate ejus, qua contemptum a presbyteris omnibus, pauperis sui filium baptizavit.
1.23
Jam de humilitate ejus gloriosa signa praemissa sunt, quia in operatione virtutum, et Patris, qui in coelis est, glorificationem quaerebat, et se operantem, sciri vel videri ab hominibus refugiebat. Porro ipsa humilitatis virtus, tunc demum dulcis et sua perfectione laudabilis est, quando is qui intus Deo, Creatori suo sese subjicit in confractione cordis, foris quoque ad infimorum condescensionem hominum semetipsum quanto major est, tanto amplius pro re et tempore submittit. Libet igitur narrationi huic inserere rem gestam, magnae humilitatis exemplum ferentem, et testimonio utilem, ut maxime in sacris rebus nulla ecclesiastica dignitas qualemcunque despiciat pauperem fidelem. Simul quia plerique salutarium sacramentorum ministri nimium peccant, dum sacra venditant, cunctaque quaestus causa faciunt, libenter hoc illis exemplum ingerendum est quia videlicet peccatum quoque illorum vehementer haec res gesta redarguit, in qua sanctus iste magna, ut jam dictum est, humilitatis laude refulsit. Pauperi cuidam ex his, quos pater sanctus ope quotidiana sustentabat, infantulus natus erat. Is quia pauper erat, et quia nihil quaestus in manu habebat, contemnebatur a sacerdotibus, per totam urbem Coloniam puerulum illum circumferens, et eidem filiolo regenerationis gratiam offerri postulans. Defessus ergo et contemptus, ad sanctum recurrit pontificem, et quod tali in re contemptus esset, magna et flebili voce conquestus est. Ille ut vere sapiens, currens, inquit: Affer illum ad me, ego enim eum habeo baptizare. At ille: Suscipe, inquit, ergo eum tu quoque de sacro fonte, et compater meus esse dignare. Baptizavit itaque pauperculum, non pro personis nostrae salutis appendens sacramentum; suo nimirum facto et exemplo tantae civitatis tam multos redarguens presbyteros, quod ausi fuissent fidem Domini nostri Jesu Christi habere in acceptione personarum, judicantes, ut ait apostolus, apud semetipsos, et facti judices cogitationum iniquarum. Etenim, inquit, si introierit in conventum vestrum vir, annulum aureum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei: Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut: Sede sub scabello pedum meorum, nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Quod si in quovis judicio jure haec auctoritas apostolica redarguit acceptores personarum, quanto magis in dispensatione sacramentorum quae de coelo gratis profluxerunt, vir sanctus exemplo suo redarguere debuit paupertatis contemptum? Recte igitur gradiens secundum regulam vel consilium Sapientiae dicentis: Si bene feceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa, tradidit sacramentum salutis, non personae intendens, sed creaturae formatae ad imaginem Dei: et ipse de sacro fonte suscepit puerum, factusque compater, dedit patri unde nutriret eum. Quadam postmodum die, cum celebrata statione apud S. Severinum, reverteretur, multa cleri et populi turba comitatus, transibat ignorans exiguum jam dicti pauperis tugurium. Ille ut praetereuntem vidit, non parum alacri usus confidentia, prorupit, frenum equi corripuit, simul clamans et adjurans per nomen Christi et per majestatem divinae charitatis, ut paululum subsisteret, et vel modicum quid de compatris sui apparatu perciperet, memor foederis quod secum pepigisset in jam dicta regeneratione vel susceptione filioli. Audiant et hoc exemplum, quicunque quasi jure sacerdotali de pauperibus libenter obsonia capiunt, imo et violenter exigunt qualibus per prophetam Dominus cum dixisset: Vae qui opulenti estis in Sion, subsecutus et hoc addidit: Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; audiant, inquam, hoc et imitentur exemplum, quia pontifex magnus ad hujusmodi tugurium compatris digressus. optimum sumpsit convivium, panis videlicet frustum, et gallinae pullum, necnon et tenuis cervisiae poculum. Talis causa sit, talis pietatis custodia, talis charitas, ubi vel quoties sacerdotalis dignitas, pro accipiendo munere ad pauperes sese inclinat. Haec pro humilitatis ejus testimonio vel exemplo dicta sint.
1.24
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXIV. De misericordia ejus, ut damnatum pro sacrilegio clericum de suspendio liberaverit.
1.24
Porro de misericordia, quam magnam in pectore ejus domum sibi aedificaverit, quam vere misericors et misericordiae filius fuerit, testes erant pauperum multitudines, et pene innumerabiles esurientium cunei: quos non uno tantum tempore vel anno, sed pluribus episcopatus sui annis, fame per totum pene orbem grassante, de multis regionibus confluentes, paterno affectu et materna pietate in magna benignissimi cordis sui latitudine suscipiebat, dispertiens illos per episcopii sui possessiones, quantum cujuscunque fundi facultatem sustinere posse perpendebat. Verum praeter quotidiana haec pietatis ejus experimenta, quamdam aliquando memoria dignam rem gessit, in qua propter abundantiam misericordiae, prope mendacii sive simulationis ac duplicitatis iniquitatem incurrisse possit existimari. Sed nos ejusmodi rem gestam commemorantes, simul ad memoriam revocemus illud dictum Sapientis: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Res hoc modo gesta est: Clericus quidam ex pauperibus, qui, ut jam dictum est, ad beati pontificis curam 262 et eleemosynam confluxerant, non contentus stipendio charitatis, quod sibi ex illo die quotidie porrigebatur, usque in Saxoniam transvolaverat, et otiositatem sectatus quae, ut ait Sapientia, multam docuit malitiam, furtum perpetraverat. Denique tres noctu effringens Ecclesias, cum vasis et vestibus sacris exinde sublatis, sacrilegus Colonium versus repedaverat. Illic deprehensus, imo subsequentibus e vestigio his qui damnum pertulerant, judici ejusdem civitatis reus repraesentatus fuerat. Nec erat dubia sententia quin sicut habet forensis lex, convictus fur sacrilegus, statim suspendio interiret. At tum sanctus pater in ipsa urbe praesens aderat. Audito ergo quod acciderat, confestim judicem ad se evocat, jubetque tanquam furti vindex animosus, ut furem secum in suam praesentiam deducat. Non, inquit, hodie quidquam cibi aut potus percipiam, donec in conspectu meo ille mortis reus appareat. Factumque est, et coram adductum, quamvis torvis oculis aspiciens: Te, inquit, vivere fas non est, cui mors tanto acquisita scelere, jam debita jamque parata est. Haec palam cunctis minaciter elocutus, optimo illum exsecutori, scilicet pauperum provisori, reum committens, secretius edixit ut necessariis sumptibus ubertim reficeretur. Ipse ad prandium discumbens, quae sola causa poenam illius differre videbatur, assidente omni frequentia, cunctisque ad epulandum intentis, ipse propositi non immemor, jam dictum provisorem pauperum clam advocans, clamque auri insusurrans, Educ, inquit, clericum, meumque sessuro illi sterne quantocius equum, tuqus pariter adequitans, deducito ultra silvam proximam, dansque illi libram argenti, illo in salutem dimisso, tu quantocius revertens coram astabis. Factum est ut imperavit. Et ministro, qui redierat coram astante, ipse simulata severitate: En, inquit, ubi est reus ille? Haec dicens, videbatur imo videri volebat, de poena illius jam maturanda tractare. At ille voluntatis ejus simul et facti conscius, tristitiam simul et pavorem confingens: Fuga, inquit, mi domine, lapsus est. Tunc et ipse discurrens, fictumque metum verbis atque questibus depromens, cunctos qui aderant, attonitos reddidit. Quem S. pontifex quasi vehementer increpans et minaciter objurgans, conversus ad populum, spectaculi causa confluentem: Ecce, inquit, reus ille effugit, evasit. Ite, currite, quatenus retractus ex fuga, debitam quantocius poenam solvat. Hoc insigne pietatis egit memorandus hic fraternae salutis artifex, simulator fidelis, et, si dici fas est, splendide mendax, de cujus tali commento si cuiquam mendacii nota non carere videretur, iterum atque iterum decantare licet id quod supradictum jam est: Quia melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier. Vir namque is est, qui ad virtutem tendit, et in omnibus quae agit, regno charitatis intentus est. Mulier autem, id est mollis, judicatur quisquis quolibet in sexu malum intendit, et regno cupiditatis deditus est. Ergo hic in facto suo, quanquam simulationis vitium subiisse videatur, vir est, et haec iniquitas ejus melior est quam benefactum ejus qui dum justitiae zelum simulat, crudelitatem exercet.
1.25
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXV. De sancti viri persecutionibus.
1.25
Inter tot et tanta pietatis opera servus Christi quasi male operans, persecutionibus, ut jam superius praelibatum est, non carebat. Nec mirum. Dicit enim Apostolus, imo is, qui in Apostolo suo loquitur Christus: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Et in psalmo prophetica veritas cum dixisset de sanctis Ecclesiarum rectoribus: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo; continuo subjunxit: Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, etc. Oportebat ergo et istum, quoniam pie in Christo vivebat, persecutionem pati et quia navim in mari, id est Ecclesiam in hoc saeculo regendam susceperat, oportebat eum fluctibus turbari et moveri. Persecutionem patiebatur ab invidis, videlicet quorum moribus ipse minime conveniebat. Illis namque gravis erat etiam ad videndum, et ubi sanctius atque reverentius coram Domino, humilis et parvus in oculis suis, procedebat sive astabat, ibi amplius invidis displicebat. Erat vero vultu valde reverendus, et earum, quae in mente illius regnabant, virtutum quaedam majestas forinsecus in facie quodammodo visibiliter sentiebatur, maxime cum sancto altari assisteret, sacris missarum solemniis intentus. Tunc etenim tam reverendus apparebat ut in faciem ejus intendere volentes, quadam velut magisterii dignitate subditos terreret, nisi quos dilectio confortabat, quae sola Dei et sanctorum ejus aspectu digna est. Hoc amplius indignantes invidi, exsecrabantur, procaciter ad alterutrum loquentes, et daemonem eum esse dicebant, quem constabat esse angelum Domini, secundum veritatem Scripturae dicentis: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.-- Videte, aiebant, daemonem, quomodo se in effigiem transfigurat angeli, ita ut nemo nostrum faciem ejus intueri possit. Et quid mirum, si Veritas verum dixit, et secundum dictum ejus locuti sunt domestici falsitatis? Dixit enim: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus.
1.26
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXVI. De S. Henrico imperatore, qui ab invidis male persuasus, sancto viro infensus erat.
1.26
Porro majores fluctus illi excitabat in imperatoris animo ventus contrarius, quia videlicet suspicionem, quam contra sanctum virum in initio regni sui, sicut jam supradictum est, mente conceperat, invidi jam dicti semper augere laborabant detractoriis susurrationibus. Denique res eo usque processit, ut jam dictus imperator, nimio contra illum furore succensus, Coloniam peteret, hoc propositum habens, ut eum pontificatu amoveret, aut certe, si hoc rationabiliter fieri non posset, quolibet modo injuriose illum et indigne tractaret. At vero Deus, maris et fluctuum Dominus, qui ad beatum Job mystice loquens: Circumdedi, inquit, mare terminis meis, posuique vectem et ostia, et dixi: Hucusque 263 venies, et hic confringes tumentes fluctus tuos( Job XXXVIII): non permisit procellam hanc hucusque procedere ut perficeret imperator quod intenderat, sed occurrens subvenit ambobus, videlicet et ei qui patiebatur immeritus, et illi qui de innocentis conscientia male sentiens, peccabat errore deceptus. Causa, propter quam tali cum animo imperator Coloniam properabat, hujusmodi exstiterat. Imperator exercitu commoto, comitem quemdam Ottonem, saeculi dignitate praepollentem, in castro quod dicitur Hamerstein, sito supra Rheni littus, obsederat. Is namque Otto episcopatum Moguntinum multa infestatione saepius pervagans, ferro et igne populabatur, odio magno contra ejusdem civitatis praesulem vehementer inflammatus. Fuerat namque ab illo propter illicitum connubium judicio generalis concilii anathematizatus. Cum ergo querimonia ejusdem praesulis excitatus imperator, praedicto in castro illum obsedisset, venerabili huic viro demandavit quatenus et ipse cum suis ad hoc negotium festinus adveniret. At ipse tunc immensis vexabatur febribus, et idcirco adimplere non valuit quod imperabatur. Quam impossibilitatis ejus causam ut audivit imperator, non credidit, videlicet antiqua suspicione praeoccupatus, et putans illum semper exosa sui habere tempora imperii. Respondens igitur cum furore, magnoque spiritu iracundiae: Si inquit, ad me dedignatur venire, ipsum ego, quia aegrotat, habeo visitare. Atque cum hac iracundia mox, ubi hostem expugnavit, Coloniam, ut jam dictum est, properabat, imminentibus nimiumque sese ingerentibus invidis supra memoratis, qui satis ardentem furoris ejus ignem magis ac magis perflabant, linguis malevolis detrahendo innocenti viro Dei. Sed quia tempus erat jam consolandi, terminumque ponendi fluctibus illis et tempestati diutinae adversitatis, prospiciens de coelo Dominus, statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. Nam ipsa nocte, qua Coloniam ingressus et officiosissime a viro Dei fuerat susceptus, cum se sopori dedisset, videt in somnis quemdam quasi venerabilem virum, pontificali veste ornatum, qui illum sic allocutus est: Cave, inquit, o imperator, ne posthac amplius pecces in conservum meum Herebertum. Scito illum virum Deo esse acceptum, in quem sicquid admiseris, tu sine dubio portabis judicium. Nimirum gratia miserentis Dei, taliter praemonendo imperatorem, ignorantiae ejus pepercit, quia videlicet in eo quod virum ejusmodi suspectum habebat, non malitia, sed ignorantia peccabat. Siquidem ejusdem imperatoris animam timor Domini possidebat, neque scienter disponere aut judicare quidquam in regno cupiebat, per quod coelestis offenderetur majestas. Denique cum aliquid de regni negotiis disponere aut judicare intenderat, dispositiones omnes sive judicia sua precibus et eleemosynis praeveniebat, quatenus mens ejus et actus coelesti regimine gubernaretur, ne quando exorbitaret agendo, vel judicando, quod divinis contrairet legibus. Recte igitur secundum intentionem suam divino, ut jam dictum est, oraculo praeventus et servatus est, ne tantorum meritorum pontificem injuriando, ut proposuerat, ipse reus judicio Divinitatis existeret.
1.27
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXVII. Ut imperator sanctum virum, cernentibus aemulis, ter osculatus sit.
1.27
Quid multa? Mane facto, cum imperator mente mutatus, virum Dei advocasset, et id quod coelitus evenerat, quod superno respectu rex compunctus fuerat, vir sanctus adhuc ignoraret, ac perinde lacrymosis oculis apud illum querelam depromeret, causas requirens propter quas sibi tandiu imperator infestus existeret, repente( quod non sperabatur) idem imperator exsurrexit, et virum Dei amplexatus est. Ille admirans, haec pariter consolationis ab eodem dicta accepit: Ex quo ad regni fastigium, Deo donante, conscendi, detrahentium linguis nimium credulus fateor, venerande Pater, te exosum habui, et hanc odii trabem in oculo gestans, et ideo nihil videns, iniquum de te judicium habui, tuamque justitiam, imo Dei gratiam in te fulgentem, videre non merui. Porro, te tacente, coelum clamat super te, tuamque causam defendit apud me. Nam ipse, qui de sanctis suis curam habet semper et habuit, sicut scriptum est:« Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges,» dicens:« Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari» ipse me pro te corripuit, ut sciam, quod inter electos ejus computatus sis. Indulge ergo, precor, quod in te malignatus sum, vel quod te servum Dei tangere deliberavi, quia peccatum meum cognosco, nec amplius addam adversari tuae sanctitati. His dictis, semel et iterum ac tertio sanctum pontificem deosculatus est, triplicem nimirum nectens dilectionis nodum, de quo Sapiens loquitur: Funiculus triplex difficile rumpitur. Profecto imperatorem, dignum et ecclesiasticum virum, ut erat eruditus, et litterarum scientia ad unguem perfectus, arbitrari licet Evangelii memorem fuisse, ubi primus apostolorum Petrus trinae negationis culpam, trina dilectionis delevit confessione, tertio respondens: Tu scis, Domine, quia amo te. Pulchre igitur et digne trinum dedit osculum dilectionis et pacis sub testimonio sanctae Trinitatis, atque hac dulcedine gratiae et honoris praeteritae infestationis amaritudinem superavit. Nec moratus, virum Dei, jam amicus amicum, prope se residere fecit. Haec videntes adversarii, qui quasi tempus opportunum nacti, adversum illum convenerant, suasque diu linguas ad accusandum acuerant, confusi, protinus in fugam conversi sunt. At vero caeteri benedicebant Dominum, veritatem magnificantes Scripturae, dicentis: Quia cor regis in manu Dei est.
1.28
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXVIII. Ut imperatori, suppliciter denuo veniam petenti, praedixerit obitum suum.
1.28
Nec contentus hac satisfactione rex religiosus, adhuc de judicio divino erat sollicitus. Etenim is, in quem peccatum aliquod commissum est, praeceptum quidem vel consilium habet evangelicum, ut peccanti in se ex corde suo dimittat, sed adhuc timendus est ille qui legem dedit, quique per prophetam dixit: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei, et de quo item scriptum est: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Bene ergo sollicitus, et praeterita reconciliatione non contentus, nocte sequenti, finitis 264 matutinorum solemniis, assumpto uno ex clericis, idem imperator cubiculum sancti pontificis adiit, sed non ibi quiescentem, verum in proximo S. Joannis oratorio vigilantem, ut solebat, et orationibus insistentem reperit. Protinus abjecta chlamide, solo stratus ante pedes ejus, in spiritu humilitatis et in animo contrito se suscipi postulat, et ea potestate, quam sacerdotibus suis Dominus contulit, veniam sibi dari cunctorum quae in ipsum commiserat. Nec moratus omnipotentis Dei famulus, imperatorem prostratum a terra sublevat, et Christo mediante, qui dixit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum; ac deinde: Amen dico vobis: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo( ibid), absolutio culpae secundum fidem regis in coelo et in terra peracta est. Erat autem hoc servo Domini initium sempiternae consolationis, quippe qui de ista valle lacrymarum protinus ascensurus erat ad gaudium divinae visionis, sicut Psalmista dicit: Beatus vir, cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum. Et subinde: Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Etenim hoc idem vir Domini, revelante sibi Spiritu, praenoscens, ait in illo secreto inter caetera ad eumdem imperatorem: Noveris certissime quia post discessum tuum, quo nunc separandi sumus, nostras invicem facies jam in hoc saeculo nequaquam videbimus. Eo magis imperator corde compunctus, iterum in amplexus et in oscula ruit, flens pariter et cuncta pene membra, manus et oculos collum quoque fixis demulcens osculis. Hoc facto, clam ad cubiculum rediit, moestam reportans memoriam prophetiae beati viri, quam et postmodum, transitu ejusdem subsequente, veram fuisse comperit, et ipse, ut audierat, ore proprio enarravit. Nec sui vero transitus tantummodo, sed et obitus imperatoris prophetico spiritu hic sanctus Dei praescius exstitit, quod postmodum suo loco praesens narratio non tacebit.
1.29
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXIX. Febre corripitur vir sanctus et ecclesiasticis sacramentis munitur.
1.29
Igitur post discessum imperatoris beatus Herebertus, coelorum civis, longa in hoc saeculo peregrinatione fatigatus, cum suspirans prospiceret mansionem aeternam patriae coelestis, tandem febre corripitur, et ecce servus Domini pro ipsa exspectatione pervigil, sentire sese arbitratus est quod jam veniret, jamque pulsaret Dominus, ut sibi aperiretur. Erat autem tunc temporis in quadam suae dioecesis villa, quae Nussia dicitur. Cum igitur urgente atque ingravescente molestia vexaretur, propere Coloniam mittens, abbatem Eliam accersivit. Quo veniente, ipse, secundum praeceptum apostoli, sacro est unctus oleo in nomine Domini, pariterque corporis et sanguinis Dominici sacramentis munitus, tunc demum carinae illatus est, ut Coloniam deduceretur. Tunc in apostolorum principis oratorium jussu suo delatus, atque coram altari Sanctae Crucis, quod ad medium situm est, depositus, prout valuit, capite oculisque ac manibus in coelum protensis, prolixius oravit. Aderant autem tam ex clero quam ex populo quam plurimi, mirantes pariter et compuncti pro suavitate orationum et pietate supplicantis, cui veraciter omni tempore et tunc maxime in extremis suis congruebat illud Davidicum: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Oratione ergo bono cum odore ac religioso exemplo completa, in cubiculum oratorio conjunctum delatus est. Praedictus abbas ab eodem pro consolatione retentus, continuis duabus noctibus, ubi parum quid somni percepisset, visionibus elatissimis instruebatur, quod eadem infirmitate sine dubio idem foret e corpore migraturus.
1.30
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXX. Visiones Eliae abbatis de obitu sancti viri.
1.30
Erat autem hujusmodi una visio, quam mox hora matutina beato viro carnis suae solutionem desideranti, hoc modo retulit: Videbam, inquit, me Beati Petri oratorium introisse, et ecce illud erat quasi magna et solemni frequentia plenum, splendidis clericorum atque sanctimonialium choris consistentibus, et quasi ad procedendum paratis obviam cuidam magnae personae, ut ab ipsis honorifice susciperetur, quo videlicet honore sacras illustresque personas in tempore praevenire, ecclesiasticae consuetudinis est. Nesciebam autem, inquit, quae illa deberet esse persona, verumtamen magnam aliquam atque insignis reverentiae suscipiendam fore personam, meus somniantis sensus habebat. Ergo licet tremebundus, in gradu meo consistens immotus, cum, qui primus inter eos videbatur, accivi, et quisnam ab ipsis suscipiendus foret, percontatus sum. Ille respondens: Deo, ait, sanctisque omnibus dilectum, videlicet archiepiscopum Herebertum venimus susceptum. Ego vehementer admirans tanti tamque splendidi occursus festivitatem, haec audivi ab eodem protinus: Si scires qualiter vel a quibus postmodum suscipiendus est, nequaquam admirareris super hoc processu nostro, qui re ipsa longe minor est. Hujusmodi visum is qui viderat, beato viro confestim diluculo referens, vere tanquam bono nuntio sanctam laetificabat animam, dissolvi et cum Christo cupientem esse. Nam exspectationi desiderioque ejus anhelanti celerem adesse pollicebatur effectum, et eam, de qua jam supradictum est, discessus sui confirmabat praescientiam. Denique et ante visionem hanc aliud quiddam jam dictus vir venerandus Elias viderat, quod procul dubio ad ejusdem rei significationem pertinebat. Fuerat autem hujusmodi, somnium eumdem pontificem, sacris atque festivis indumentis perornatum, procedere quasi ad celebranda solemnia missarum, solum tamen atque incomitatum, clero exspectanti taciturno, cum idem pontifex, quasi Romam peregre profecturus, benedictionem flagitaret: qui et solus, ut videbatur, declinavit, et nusquam repertus est. Talia, non dubiam interpretationem habentia, cum ille tristis referret, vir beatus in abundantia laetitiae suscipiebat, quippe qui jamdudum finem suum habens praecognitum, praesentibus adhuc juvabatur documentis, ut diceret: Disrumpe vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Majora his, per quae longe vel proprie beati hujus viri transitus vel meritorum significatum est, loco alio servata sunt. Nunc eumdem ejus coeptum sermo prosequatur transitum. 265
1.31
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXXI. Ut vir sanctus fratrem suum flentem consolatus sit.
1.31
Cum ergo absque dubio per praesentis aegritudinis molestiam pulsaret Dominus, hic servus fidelis aperire illi properabat, lumbis jamdudum praecinctis, et lucernis clare ardentibus. Distribuebantur omnia, quae superfuerant, pauperibus, ut profecturus ad aeterna tabernacula, pauper ipse grata vice reciperetur. Residebat autem ad caput lectuli frater ejus comes, nomine Gezemannus, profundas lacrymas atque amarissimos continuans gemitus, velut qui in magno pelago tempestatem circumspiciens, fractoque gubernaculo naufragus periclitaretur. Cui vir piissimus valde compatiens: Quid, inquit, frater mi, tam miserabili temetipsum afficis ejulatu? Parce, quaeso, lacrymis et gemitibus, quia sperantibus in se non deerit consiliarius et consolator Deus. Tu ergo jacta cogitatum tuum in illo, et quia cunctis in hoc saeculo vivendi tempus breve est, et migrare oportet, nunc interim praeparare, et miserere animae tuae, ut dignus habearis saeculo venturo. Praeparationis hic modus tibi pernecessarius et optimus est, ut de rebus tuis, quoad potes, pauperibus impertiendo, amicos tibi facias, ut cum defeceris, sicut ait Dominus noster, recipiant te in aeterna tabernacula. Haec et hujusmodi salubria monita danti ille respondit: Ista, domine mi, Deo aspirante, libenti animo agere curabo; sed tuus ab hac vita discessus, fratris tui orphanitas et inconsolabilis animae meae viduitas est. Nosti praeterea quia majestas imperialis tuis omnibus propinquis adversa semper exstitit, et dum adhuc viveres, tunc quoque nobis propter ipsum periculosus erat status vitae praesentis. Ecce autem refugium nostrum, murus et antemurale nostrum cadit, dum ab hac vita discedis, cujus muniebamur virtute et gratia, magnisque apud Deum et homines meritis pervulgatis. Ad haec vir Dei spiritu prophetico praedoctus: Regem, inquit, immortalens modis, quibus jam dixi, stude tibi efficere propitium: de isto autem homine communis necessitas finem factura est, ut et ipse viam universae carnis ingrediatur. Noveris enim quia, post obitum meum, trium non peraget annorum curriculum.
1.32
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXXII. Ut in extremis pauperum memorem sese declaravit.
1.32
Post haec, morbo invalescente, jamque non incerto ejus transitu, spirituales ipso jubente a fratribus exsequiae psalmorum decantationibus inchoantur. Ipse, quoque pectoris anhelantis, quoad poterat, citharam extendebat, pariter psallens et quodammodo dicens: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis. Interea pauperum procuratorem, cui curam illorum ipse commiserat, inter moerentium catervam cominus sibi assistere vidit: Et quid, inquit, nunc agunt fratres mei? Num illorum servitio deest aliquid? Dicebat autem de pauperibus. Etenim illos humili conscientia fratres suos, imo et dominos et patronos apud Deum aestimare consueverat. Cum ille cuncta, quae sibi assignata fuerant, se expendisse, jamque nihil superesse respondisset, protinus Ecclesiae praepositum, et civitatis accersens advocatum, his illos allocutus est: Audistis, charissimi, imo et vigilanter audire debetis Scripturam dicentem quia« foeneratur Domino, qui miseretur pauperi,» et quia,« sicut ignem exstinguit aqua, ita eleemosyna resistit peccatis.» Ego si quid exempli boni secuntum verba haec vobis praebui, si quid in pauperibus seminavi, nunc jam reposita compensabitur merces, et messis, quam acquisivi, nunc jam recipienda est, sicut item scriptum est:« Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.» Jam enim vobiscum diutius non ero hic, ubi seminatur. Migrandum est, et jam hora instat, ut eam illuc, ubi metitur, propria corporis mei, prout gessi, recepturus. Vos igitur tanquam filios charissimos pater moriens et ultimum spiritum trahens, hac novissima testatione convenio, quatenus pauperum memores sitis, atque hoc animae meae solatium impendatis, ut quoadusque successor episcopus subrogetur, constitutum a me pauperibus refrigerium, vestra suppeditante cura, non desit. His auditis, vehementer compuncti sunt, seque hoc libentissime acturos spoponderunt, eo magis abeuntem congemiscentes, quod factis praeteritis perpendebant convenire verba novissima, respicientes qualis erat, qualiter viverat, quanto sibi semper studio misericordiam thesaurizaverat, et instantis horae necessitatem finemque, in quo laus omnis canitur, quam sapienter providerat.
1.33
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXXIII. Praedicit quis ipsi sit successurus, et moritur.
1.33
Et quia de successore mentionem fecerat, altius in planctum excitati, velut pupilli jam deserti, percontabantur et quaeritabant quisnam tanto praesule viduatam recepturus foret matrem ipsorum Ecclesiam. Ille, aiebant, vir vitae venerabilis est, et ille alius utcunque idoneus est; atque ita diversorum qualitates perpendendo, sollicitudinem suam invicem anhelando conferebant. At ille prophetico, ut jam supradictum est, praedoctus spiritu: Neque illum, inquit, neque hunc, quem putatis; sed Pillegrinum habebitis episcopum, et hic in hac Ecclesia pontificatus officium brevi tempore administrabit. His dictis, carne solutus, de vitae praesentis angustia ad aeternae patriae sempiternam consolationem ascendit, fructum percipiens perpetuae jucunditatis. Migravit autem septimo decimo Kalendas Aprilis, sepultusque est in Divitensium castro, in oratorio Sanctae Dei Genitricis, quod ipse condidit, multis deinceps ibidem coruscans miraculis ad laudem Domini nostri Jesu Christi. Ubi cum sanctum corpus ejus humatum fuisset, tunc demum reminiscens is qui villicus sancti pontificis exstiterat in curte ipsa, in quam jam dictum per superius memoratam revelationem constructum erat oratorium, admirando divinam providentiam, dicebat: Locus hic, in quo corpus hoc sanctum sepultum est, tumulus erat omni tempore herbidus, semper mundus et amoenus, omniumque oculis jugiter gratiosus. Quod nimirum laudibus proficit beatissimi viri, cujus futuris exsequiis servandisque reliquiis taliter sese loci facies, jubente Deo, praeparavit, ut semper servaretur viridis ille sinus terrae in quo requiescere haberet possessor sempiternae viriditatis, cui reposita erat haereditas incorruptibilis, incontaminata et immarcescibilis. Proinde cum Apostolo Regi saeculorum immortali, invisibili, 266 soli Deo honorem dicamus et gloriam in saecula saeculorum, Amen.
1.34
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXXIV. Visio oblata Epponi episcopo post obitum sancti viri.
1.34
Eodem tempore, vir memorabilis Eppo Babenbergensis episcopus, praeclaris moribus et non contemnendis florebat virtutibus. Hic tam longe positus. eadem nocte qua vir Domini Herebertus, post emeritam vitae hujus militiam, supernum, ut jam dictum est, donativum accepit, visionem vidit hujusmodi: Ingrediebatur quasi quoddam magnum splendidumque capitolium, et ecce illic innumerabilis residebat concio personarum venerabilium, episcoporum, abbatum, regum atque imperatorum, caeterorumque cujuscunque ordinis virorum illustrium, secundum suum quique ordinem vestiti, et omnes pulchri ac reverendi, quasi ad agendum generale concilium congregati. Porro in medio considentium, loco evidenti sella videbatur posita episcopalis, sessorem nondum habens: verumtamen ad hoc parata, ut in illa resideret aliquis. Ut ergo tantae amplitudinis locum, tamque venerandae multitudinis conventum introspiciens vidit, sicut ipse referebat, admiratione pariter et timore compressus stetit, et nequaquam introire praesumpsit. Nam visionem hanc diluculo imperatori Henrico festinus intimare curavit. Is enim, tunc inibi degens, Quadragesimam celebrabat. Aiebat ergo: Cum ita starem stupefactus, ecce unus de illo sancto senatu, tantoque quasi patriciorum coelo surgens, et usque ad me pro foribus stantem procedens, quem et ego dudum noveram, apprehensum manu introduxit me annuens ut super sedem vacantem, sicut jam dictum est, residerem. Ego veritus, hoc facere recusavi. Sciebam enim sellam eamdem positam non mihi, sed alteri, quem eatenus ignorabam, viro majoris reverentiae et dignitatis amplioris. Nec mora, is qui conventus ejusdem primatum tenere videbatur, duobus ex eodem consessu venerabilibus episcopis praecepto edixit, ut foras exeuntes, eum quem primum invenirent stantem et paratum introducerent, et in sede illa media, quoniam sessioni ejus praeparata fuisset, digne collocarent. Fecerunt illi ut fuerat imperatum: et ecce quem adducebant, is erat dominus Herebertus archiepiscopus Coloniensium, sacro redimitus ornatu tanquam in die solemni ad celebranda solemnia missarum. Eum in illa sede medium, ut fuerant jussi, sedere fecerunt. Verumtamen unum ad ornatum ejus, scilicet balteus, deesse videbatur. Cum ergo vidissent illum principes tanti consedentes, balteumque illi deesse animadvertissent, quasi vehementi admiratione concitati, sciscitabantur quisnam ille esset qui tanti pontificis ornatum diminuere praesumpsisset. Ad haec ipso tacente, praelocutus est unus de primoribus dixitque quod is esset imperator Henricus. Haec, ut jam dictum est, venerabilis episcopus mane facto imperatori retulit, pariterque, ut erat certus de visionis veritate, affirmabat quod sanctus Domini Herebertus jam separatus a terrenis, et translatus esset ad immortalem senatum curiae coelestis. Nec vero illum constantia sua fefellit. Nam post dies aliquot nuntius venit, qui imperatori sacram, ut jam dictum est, inibi Quadragesimam celebranti, Coloniensis archiepiscopi obitum annuntiavit. Requisitus quoque diligenter quando obiisset, et utrum noctu, an interdiu de corpore migrasset, cum, sicut se res habebat, respondisset, admirati sunt tam imperator quam is qui visionem viderat episcopus quod talia tamque longe positis Dominus fuerit revelare dignatus. Nam ipsa nocte qua visum episcopus viderat, sanctum Domini migrasse constabat. Sed et antequam nuntius jam dictus adveniret, imperator non incredulus visioni, responderat eamdem episcopo narranti: Si balteo caruit, me praedone, ille sanctus et venerandus vir, Domino adjuvante, meque operam dante, rapina haec restituetur illi. Recordabatur autem et novissimae ejus collocutionis, qua imperator pro reatu suo coram illo satisfecit, et hoc ab eodem audivit quod suas invicem ulterius facies non essent visuri. Item, et illud prudenter in hac re conjectorem non latebat quia quod a se dicebatur vir tantus balteo suo spoliatus, hoc erat quod a se non fuisset digne pro meritis suis honoratus. Igitur imperialem manum largius extendens, dona Christi Ecclesiis pauperibusque distribuit, sacrisque missarum solemniis, psalmis et orationibus transitum beati praesulis edixit celebrari, cui balteum ipse sustulisset, id est qui viventem, longe minus quam decuerat, honorificasset. Vere ut sapiens hoc egit, quia nimirum nullo modo melius rapinam ejus poterat restituere, quam faciendo pro semetipso fructus dignos poenitentiae. Quapropter arbitrari licet visionem hujusmodi non tantum pro beati praesulis honore, verum etiam pro ejusdem imperatoris melioratione celebratum fuisse, quoniam ipse superius memorata satisfactione sua promeruisset, ut sicut eum persona non accusabat, ita nec illum superstes causae vestigium accusaret. Nam in praedicta visione sancto percunctante concilio quis ornatum ejus minuisset, diligenter notandum quod non ipse beatus praesul respondit, neque imperatorem accusavit quia videlicet vivens, evangelici memor praecepti, totum ex corde suo dimiserat illi. Itaque vel modicum causae vestigium, quod supererat, ne accusaret eum, pulchre talis visio juvit, ad misericordiae opera suscitans ejus animam.
1.35
251 PROLOGUS AUCTORIS. CAPUT XXXV. De miraculis ad ejus monumentum, et quadam visione mirabili.
1.35
Interea tumulus beati viri, locus( ut erat) apparebat esse refugii fidem habentibus, et ex quacunque necessitate confugientibus ad protectionem Dei coeli; et velut quidam rivus paradisi, gratia curationum exinde fluebat ubertim. Sanabantur infirmi, illuminabantur caeci, erigebantur[ f. claudi], daemones de obsessis corporibus effugabantur. Unum autem inter caetera contigit infra tricennarium funeris, quod pro sui magnitudine non praeterire, imo et imprimis narrare dignum est. Res enim gesta est valde mirabilis, et pene esset incredibilis, si non ex sanctis canonicisque constaret Scripturis, angelos quoque, qui utique spiritus sunt, et carne non teguntur, interdum visos et auditos fuisse ab hominibus sensibus corporeis. Siquidem hoc accidit ut spiritus beati hujus viri, jam carne solutus, homini viventi visibiliter appareret, sermonemque conferret, cujus videlicet sermonis subsecuta veritas testatur, non phantasticum, sed verum et divinum fuisso quod ostensum est. Res hoc modo gesta est: Vir vitae venerabilis Volpertus, coenobii, quod ab eodem sancto pontifice constructum fuerat, Pater primus, recenti tanti 267 praesulis obitu magis excitatus, quotidianus maximeque nocturnis pervigil insistebat orationibus. Erat autem multorum monachorum Pater, quippe cui propter egregiam vitae conversationem, scientiam quoque et dilectionis abundantiam, non solum praefati coenobii, verum etiam monasteriorum sancti Pantaleonis, Sanctique Viti cura vel providentia commissa fuerat. Huic per omne tempus vitae continuum pene studium fuerat, matutinos praevenire hymnos, solitariisque vigiliis psalmos decantare Davidicos, et hunc sanctum fervorem ejus dolor, quia de tanti Patris obitu acciderat, majorem, ut jam dictum est, effecerat. Cum ergo quadam nocte ad hoc ipsum opus ardentius assisteret, et magno charitatis igne sanctae orationis incensum adoleret, revera fumus aromatum ejus altius ascendit, et ante oculos Domini in coelum usque pervenit. Nam illo diutius orante, respectus divinitatis super eum factus est, et locus contremuit, juxta quod in psalmo, salvo altiori sensu, scriptum est: Qui respicit terram, et facit eam tremere. Stabat autem ipse prope sepulcrum beati antistitis, et quem viventem dilexerat, eidem sepulto mente et corpore ardenter inhaerebat. Cum igitur locus intremuisset tam valide, ut tota monasterii fabrica funditus quasi[ f. quassata] videretur, mortalis, ut erat homo, inhorruit quidem, sed non modicam habens fidem, coeptam continuabat orationem, cornu altaris apprehendens. Iterum a parte orientali murus templi cum magno sonitu intremuit, et omnia circumstantia moveri visa sunt. Ecce autem et sepulchrum beati viri patefactum est, et ipse sanctus Dei egredi visus est. Isque stans prope virum jam dictum, leviterque tangens illum, quid operaretur sciscitatus est. Hoc, ut supradictum est, omnino incredibile videretur, si nusquam ecclesiasticis contineretur litteris, aliquos Deo volente corporaliter visos fuisse mortuorum spiritus, si non etiam angeli ab hominibus Deo placentibus fuissent hospitio suscepti. Sed et Daniel in visione angelica conturbatus, eodem quia apparuerat, satagenie confortatus est. Cum igitur et istum beatus pontifex alloqui inciperet, tangens prius latera ejus baculo pontificali, cum quo fuerat tumulatus, vires resumpsit, et ad interrogata respondere praevaluit. Nam sic ex visione et ex praedicto fragore fuerat tremefactus, ut non stare praevaleret, imo et vix ad sedendum virtus sufficeret. Cum ergo percunctanti quid operaretur, breviter pro re respondisset, confestim is, qui apparuerat, intulit haec: Orationibus, frater mi, sedulus vigilanter insiste, et vivorum atque mortuorum parentum vel familiarium tuorum salutem exorans mei quoque memoriam abundantius habe. Scito enim et veritatem loquenti mihi praebe fidem quia obitus mei die tricesimo qui nunc imminet, mecum pransurus es. Hoc ille audito, pene exanimatus resedit in eodem loco. Tandem vero spiritum paulatim attrahens, respiravit, baculoque innixus surrexit, et corpore ac mente tremens, vix ad lectulum pervenit. Mane facto, ubi in conventum fratrum de more processit, sermonem protulit aedificationis satis eloquenter et cum spirituali ornatu magnae venustatis, inter caetera maxime illud exhortans, quod egregium decus est monachorum, ut videlicet oris sui custodiam haberent ad silentium, quia sicut propheta testatur: Cultus justitiae est silentium. Porro visionem, quam viderat, tunc interim reticuit. Conventu autem soluto, seniores tantum, et qui magis spirituales esse videbantur, secretius advocavit, et quae viderat, quaeque audierat, cuncta per ordinem retulit. Illi rem, non ut erat, attendentes, et longe minus quam erat aestimantes, suo sensu loquebantur, dicentes ei nihil aliud fuisse quam quod est humanae consuetudinis, scilicet quem viventem dilexerat, eumdem mortuum prae oculis cordis cogitatione continua versabat, et cogitationes vigilantis curamque dilectionis quam erga illum habebat, sequebantur hujusmodi somnia. At ille, audiens haec, nihilominus sciebat quid vel qualiter vidisset, magisque suae conscientiae quam aliorum credebat opinanti ignorantiae. Quid multa? Obitus beati viri dies instabat tricesimus, et praedictus monasterii Pater ad eumdem diem copiosas pauperibus impensas praeparabat. Oportebat autem illum propter hoc ipsum exire ad quamdam suae vel ecclesiasticae possessionis villam, quae ferme decem milliaribus a monasterio procul aberat, ubi quae necessaria erant futuro diei, praeparare praesens ipse properanter jussit. Hoc facto, navem conscendens, velociter per alveum Rheni ad monasterium revertebatur. Jam hora sexta rogabatur a comitibus ut coenaret, quoniam et ipsis ita jucundum de more erat, et hora satis opportuna commonebat. Ipse quoque non abnuens, imo et ex charitate juventuti famulanti condescendens, praemisit opus Dei, sextamque horam de more cum duobus, qui obsequio ejus aderant, fratribus canere incoepit. At ubi ventum est ad lectionem, quam nos capitulum dicimus, haec autem erat: Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est, etc., respondentibus illis, Deo gratias, continuo spiritum exhalavit. Quod videntes qui simul aderant fratres, sociique vel comites, vehementer attoniti, et repentino stupore praeventi, paulisper attendentes, protinus voces cum ejulatu levaverunt, paulo ante laeti, nunc autem tristes, quippe qui citharam suam in luctum et organum suum videbant versum esse in vocem flentium. Egressus est unus, et terrestri itinere praecurrens ad monasterium, ut rem fratribus intimaret. At illi qua hora nuntius hic ingressus est, ad coenandum consederant, alacriter sui Patris adventum, et subsecuturae diei, quae tricesima beati praesulis esset, spiritualem exspectantes laetitiam. Ut ergo nuntium hujusmodi consedentibus innotuit, pariter cuncti non leviter congemuerunt, mente concussi, et suis pene cuncti sedibus excussi, tam miserabili gestu tamque lacrymoso processu; ut nulla sermonis copia satis exprimere possit. Vulneri quippe adhuc recenti, id est dolori, qui de beati praesulis obitu acciderat, vulnus hoc aliud superaccesserat. Itaque filiorum animos non mediocriter tangebant tam confinita, tamque continua Patrum funera. At ille venerabilis Pater, qui nunc taliter discesserat, revera feliciter ad aeternae vitae prandium coenamque immortalitatis invitatus processerat, veram visionem suam, verum oraculum illius, exitu suo comprobans, qui dixerat illi: Quia die obitus mei tricesimo mecum es pransurus. Allatum itaque defuncti corpus, propa sepulcrum ejusdem vatis sui, videlicet sancti praesulis, cum libitina depositum est. Ecce autem inter exsequiarum vigilias pauper quidam, a cunabulis contractus, quem idem sanctus pontifex, dum adhuc viveret, cura patris alebat, inter sepulcrum sancti et hujus defuncti feretrum tristis prorepserat, et inter duos mortuos, suae inopis vitae patronos, jacens, tota nocte se illis superstitem esse deplorabat. Viderunt illum, qui 268 coram Deo vivebant, et eadem clementia, qua viventes in carne victualem illi praebebant alimoniam, defuncti iidem mirabilem totius corporis ejus operati sunt medelam. Denique circa lucis exortum, matutinos fratribus hymnos persolventibus, repente is qui contractus jacuerat, vehementer exclamavit, velut ad succurrendum sibi, videlicet virtute invisibili concussus, nervisque solutis in longum extensus. Quo ejus clamore audito, nonnulli ex fratribus seniores accurrunt, videntque illum extensum jacere, rivumque tetri sanguinis per pavimentum decurrere. Allata protinus aqua, refocillatus est, et post pusillum sanus surrexit, ac permansit incolumis. Hujus opus virtutis recte utriusque ascribi debet meritis. Caeterum a beati praesulis transitu intra paucorum dierum decursus, viri pariter et mulieres ferme quadraginta quinque diversis incommodis liberati sunt ad sepulcrum ejus gloriosum, laudantes nomen Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit aeternaliter. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).