Ruricius I, Bishop of Limoges
Epistulae
Epis 2.65
Choose a text
More by Ruricius I, Bishop of Limoges
—
Opp Lat1
2.1
RURICII EPISTULARUM LIBER SECUNDUS.
2.1
I. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRIBTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO BT CERAUNIAE RURICIUS. Antiqui sapientes amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ualde uerum esse ego praedico proboque. nam postquam a uestra germanitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integer esse mihi uideor. et cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos reuersus inquiro atque ibidem, quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et ita, priusquam fiat annuente domino pignorum nostrorum uotiua coniunctio, animorum inter nos facta iam diuisio, quae diuisio amplectenda magis est diligentibus, quam uitanda, per quam fit in cordibus eorum caritatis integrae sincera transfusio, cuius ego uinculis conligatum a uobis esse me gaudeo et talibus catenis uinctus exulto obstringique me earum nexibus magis cupio, quam resolui, quibus et uos constrictos esse confido. redeuntibus itaque uobis salue largissimum dico et ex omnibus gratias agens derelinquo, quae ad praeconium uestrum pertinent. idcirco me siluisse significo, quia in propriis laudibus, sicut dicitur, est odiosa iactatio. uestra enim laus mea facta est et ideo, ut dixi, de magnanimitate uestra tacere melius duxi, quia, quicquid de nobis dixero, mihi uideor contulisse.
2.2
II. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS. Inter reliquas grates, quae a me nobis iure referendae sunt, praesentia ac uisitatione patroni communis domni Postumini ingentes gratias ago, quod hospitiolum nostrum fecistis ipsius orationibus inlustrari, quia, dum nobis exhibet fidem, nobis tribuit benedictionem. et licet fuerit uigilantissimus inspector, inportunissimus exactor, districtissimus exsecutor, lenia tamen haec omnia gratia uestra et sanctitatis suae ponderatione pensauimus, quia, sicut scriptum est, caritas omnia sustinet, caritas numquam excidit, praesertim cum hoc, quod uisus( est) exigere, nobis eum credimus dei beneficio contulisse. itaque eo propitia diuinitate remeante non, quia necessariae essent, sed, quia ipse uoluit, dedi, quibus indiuiduae germanitati uestrae salue largissimum desiderans dico et iter meum uestrumque conspectum mente praeuenio atque omnia, sicut iussistis et dignum ac debitum fuit, inspecta, tradita, firmata significo. nec uereor, quod debeat animos uestros uel aliquantisper offendere, quod unum uocabulum de libello dotis uidetur esse subtractum, cum hoc, quod deest numero, non solum conpensatum, sed etiam auctum agnoscatis in merito.
2.3
III. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS. Quam grauiter sim de luctu uestro nuntii atrocitate perculsus, facilius uos pro mutuo potestis amore conicere, quam ego possim litteris intimare, quia animus nimio maerore confectus, quod horret recolere, renuit expedire. doleo, fratres deuinctissimi, tam acerbo casui uestro( et) ex toto corde conpatior. nam etsi ad praesens a nobis disparatus sum corpore, tamen semper mente coniungor et, dum a nobis animo non recedo, planctibus uestris interesse me credo, quia secundum diuinam sententiam, quod patitur unum membrum, omnia membra conpatiuntur in corpore. nos enim non solum fide concorporamur in Christo, sed etiam filiorum coniunctione conectimur. unde etiam, si aurarum tanta intemperies permisisset, ad solandos uos pro epistulis ipse uenissem. Sed quid facimus, fratres optimi, quod diuinae resistere iussioni, sicut uirtute non possumus,. ita nec uoluntate debemus et omni aduigilantia praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi aut quodam modo iniuriosi inueniamur in domino et grauius animam nostram auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? ideo in omni amaritudine uel dolore ad illum nobis refugiendum est et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita et factum est, sit nomen domini benedictum. haec ergo, domini pectoris mei, scribere uobis idcirco praesumpsi, ut dolorem communem, quem sciebam, quod uerbis meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere non minimum potestis capere de Christi uoluntate solatium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus assumere, qualium regnum dixit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis assumptum.
2.4
IIII. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS. Saepius, carissimi fratres, per communis luctus acerbissimum casum uobis scribere aut ad uos uenire disposui, sed semper me et ab itineris procinctu infirmitas corporis et ab epistulari officio nimius dolor cordis retraxit. nam si quando ad scribendum animum sum conatus intendere, statim sensus horruit, mens refugit et ita mihi pro sermonibus semper fletus occurrit, ut prius paginam lacrimarum imbre perfunderem, quam stilo pingerem, sicut dixit ille paternam indicans de filii amissione pietatem: Bis conatus erat casus effingere in auro, Bis patriae cecidere manus, uel quod potius a me dicitur, quoniam negabat consolari anima mea. haud iniuria. perdidi enim filiam, quam et me suscepisse et uos genuisse gratulabar, perdidi uitae solatium, posteritatis spem, decus familiae, cordis gaudium, lumen oculorum. nec simplici sum orbitate perculsus. nam cum filia et fratres amisi, quorum me solabar affectu, quorum me coniunctione iactabam. disrumptum est, fratres carissimi, uinculum germanitatis nostrae, ablatum uobis est pignus mutuae caritatis. hei mihi, fratres optimi, dum depositum uestrum, cuius me traditione ceperatis, amitto, una uos perdidi et ideo in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro. Solam tamen patriam, quae mihi per ipsam adquisita fuerat, non amittam, qui hanc mihi potissimum terram, quam illa corpore suo occupauit, patriam iudicabo. sed quo inmemor officii, memor gratiae dolore inpellente progredior et tempore aliquatenus uulnus obductum rediuiua recordatione tamquam noua sectione rescindo et, qui consolari uos potius per diuina promissa cupiebam, consolationem ipse non capio? causas tamen uobis recidiui huius doloris exponam. utcumque enim animus maerore confectus recipere consolationem apostolica exhortatione iam coeperat, qua ait: nolo uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut ceteri, qui spem non habent, sed, ubi infelix noster communis aduenit et eum sine ea, qua prius splendebat, gemma conspexi, per quam mihi et acceptior esse solebat et gratior, et quasi ornamento proprio spoliatus mihi et indecorus apparuit. nouit ille, fratres carissimi, qui cordium occulta rimatur, quod ita mihi dolor repente geminatus est et ita mihi per singulos dies de tanta indole illius et istius desolatione affectus duplicatur et luctus, ut nec hunc aspicere( nec) illius meminisse sine lacrimis queam et propheticum illud saepius dicam: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? sed ille populi sui peccata deflebat, ego uero propria, quae et me et uos pondere suo et numerositate presserunt, ego ut illius mortem et meam uitam, illam defunctam et me superstitem plangam. Longe aliud tibi, uenerabilis soror, quasi de nostris meritis praesumebas, cum tantum tibi nimia caritate decepta de nostris orationibus me refellente promitteres, ut et domum tuam nostra intercessione saluandam et filiam per me, ut ita dicam, fore crederes inmortalem. sed cito apparuerunt merita mea, quae et me inremediabili uulnere sauciarent et te secus, quam oportuerat, de peccatore credentem tanti pignoris orbitate percuterent. uel nunc certe, in Christo domino uenerabilis soror, et te falsa credidisse et me uera dixisse cognosces. sed nimium diu inmemores praeceptorum caelestium humano dolori praebemus adsensum. ad diuina nobis praecepta redeundum est, ne ita plangamus corpore mortuam, ut ipsi corde moriamur. discedentes ergo paululum de praesentibus rursum futura cogitemus, ut, quos infirmant praesentia, futura corroborent. nos debemus, fratres carissimi, illam ferre condicionem humanae fragilitatis, quam et prophetae et apostoli et sancti iustique omnes uel, quod maius est, omnium dominus noster suscipere dignatus est. deplorare, sed magis deo gratias agere et gaudere nos conuenit, quod filiam, qualem uoluimus, quamdiu is, qui dederat, permisit, habuimus et, qualem uoluimus, non perdidimus, sed ad Christum ipso iubente praemisimus. habere enim filios generalis est beneficii, bonos uero habere specialis est praemii, sicut uiuere commune est omnium, bene uero uiuere et bene discedere de hac uita paucorum est, non tamen naturae conditione, sed culpae, nec diuina praescriptione, sed propria uoluntate. Et ideo non turbetur cor nostrum nec filiam pro amissione, sed pro desiderio defleamus, ne aut promissis dominicis increduli aut praeceptis obnisi esse uideamur. fleant liberos suos, qui spem resurrectionis habere non possunt, quam eis perfidia sua ademit, non diuina sententia. fleant mortui mortuos suos, quos in perpetuum aestimant interisse, illi nullam maeroris sui habeant requiem, qui non credunt esse requiem mortuorum. nobis uero, quibus et spes et portio Christus est, spes in terra morientum, portio in regione uiuorum, quibus mors ista non naturae, sed uitae praesentis est finis, quia eam in melius credimus esse reparandam iuxta apostoli sententiam: cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, cum propheta dicendum est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino uisum est, ita factum, sit nomen domini benedictum, quia tenenda est in temptatione paenitentia, ne cogat aut ore aut corde delinquere. Fletus itaque nostros fides prompta detergat, quia credimus caros nostros uitam non tam perdere quam mutare, relinquere saeculum aerumnis et luctibus plenum et ad regionem beatitudinis festinare, exire de peregrinatione laboriosa et ad quietis patriam peruenire, unde et propheta dicit: educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. Credite mihi, fratres carissimi, quia illa iam de sua quiete secura de nostra est salute sollicita. quae si nobiscum posset miscere conloquia, hoc diceret: nolite, pii parentes, nolite me flere nec ingrati tam benigno domino planctibus nimiae dilectionis existere. esto, habuerit tempore meae arcessitionis hoc pietas, iam debet dolorem uestrum fides cum tempore temperae, quia, etsi nobis mortua sum, deo uiuo. aut numquid uos magis potestis amare quam dominus, qui me fecit, quomodo uoluit, redemit, quia uoluit, et, quando uoluit, pro sua pietate suscepit? aut quod magis doloris uestri potestis habere solatium, quam quod dominus noster unicum filium suum pro nobis est tradere dignatus ad mortem? et cum filius dei secundum carnem mori uouerit, homo tam acerbe debet conditionem humanae sortis excipere? quam ob rem, piissimi parentes, uestra potius peccata deflete et de satisfactione uestrorum criminum cogitate, ut, si me in Christo diligitis, quia me uere diligere non potestis, nisi in domino diligatis, in sinum patriarchae uenire mereamini, ubi dominus pro innocentiae me meae puritate et pro sua pietate constituit, quia misericordia eius melior est super uita, ut ibidem non falsis, sed ueris, non temporalibus, sed aeternis gaudiis pariter exultare possimus. Talibus oportet, ut nos, optimi fratres, et his similibus praeceptis ac sponsibus dominicis consolemur, quia, sicut apud dominum futura iam facta sunt, ita fidelis catholicus promissa caelestia, quae tempore suo implenda confidit, debet iam quodam modo habere praesentia, spe praecipere, possidere fide, operibus obtinere. haec enim sunt, quae nobis exhibent in maeroribus solatium, in contrariis fiduciam, in prosperis moderationem, ne aut extollamur secundis aut cedamus aduersis aut tristibus consumamur. Haec ergo, fratres carissimi, transmittenda uobis ad communem quandam consolationem haud sine magno animi dolore dictaui. nec me paulo latius protrahere sermonem affluentia uerborum conpulit, sed aestus animorum, ut desiderium, quod recordatio accenderat, commemoratio diutina crebra leniret. et in hoc etiam parem gratiam erga communem filiam conprobemus et, sicut nos eius uita deuinxerat, ita eius memoria in eadem dilectione custodiat.
2.5
V. DOMINO SUBLIMI ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMO FRATRI NAMATIO RURICIUS. Qui occasionem scribendi pro necessitudinis iure perquirimus, oblatam praetermittere non debemus, ut reddat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur et non amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori accipientis lucrum sine dispendio largientis, ditans inopem nec attenuans possessorem.
2.6
VI. DOMNO SUO ET PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO CHRONOPIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. In ordinando grege dominico uel regendo inter speculatores atque praepositos non praesumptio debet esse, sed ratio, et de custodia sollicitudo, non de peruasione contentio, ne mercennariorum subeant notam, dum pastorum non tenent disciplinam, et inueniantur, sicut apostolus dicit, non Christi gloriam affectare, sed propriam, dum malunt ab hominibus percipere laudem, quam a domino expectare mercedem praesentis appetitores lucri et praemii contemptores aeterni. unde, sicut idem apostolus docet, si pacifica ad opus sanctum congregatione concordes, si sine simulatione diligentes, si cum sollicitudine ministrantes, si unius capitis membra sumus, corporis unanimiter debemus esse rectores, quia caulae gregis dominici possunt esse numerositate multae, non fidei uarietate diuersae, ut, sicut ipse dominus praenuntiare dignatus est, non nobis per inuidiam dissidentibus et per dissensionem gregem dominicum diuidentibus multiplex per nos schisma procedat, sed magis per unitatem doctrinae simplicis oues dominicas congregantibus fiat in nobis unus grex et unus pastor, qui, sicut est rex regum et dominus dominantium, sacerdos sacerdotum et pontifex pontificum, ita intellegatur et pastor esse pastorum. quam ob rem studio caritatis, non cupiditatis has ad sanctitatem uestram( per) presbyterum meum pro dioecesi Gemiliacensi, unde iam pridem nobis scripseram, destinaui, ne, si tacuissem, neglegentiae deputaretur, non concordiae, rationi inrationabili uiderer cessisse, non paci, ut, si agnoscitis uera esse, quae dico, aut iusta, quae repeto, nec me iniuriam diutius nec uos inquietudinem sustinere patiamini.
2.7
VII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI ELAPHIO RURICIUS EPISCOPUS. Ita propitio deo operum tuorum fama percrebuit, ut omnes in laboribus constituti commendari se germanitati uestrae omni precum ambitione deposcant, quia fatigationem suam apud uos effectum habere non dubitant. unde etiam portitor harum, nomine Ulfila, quem mihi Pharetrius presbyter suis litteris commendauit, ad uos commendaticias postulauit, quas ei et pro iussione diuina et pro iussione mutua libenter indulsi. quibus indiuiduae caritati uestrae salue plurimum dico et praefatum pro affectione germana, non pro pontificali auctoritate commendare praesumpsi, quia in peccatore amittit dignitas dignitatem, cui honor indebitus oneri est potius quam honori. quod licet uobis placere pro nostra deuinctione confidam, tamen, si quid nobis ueri uel uicarii amoris inpenditis, spero condoleatis potius quam gaudeatis, quia indignum me et penitus non merentem non adtollit res tanta, sed deprimit.
2.8
VIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO RURICIUS EPISCOPUS. Quotienscumque[ quicumque] sanctos aut apostolicos uiros, quos misericordiae opera, operum merita, meritorum uita commendat atque omnium uirtutum fama disseminat, aerumnarum mole depressi coguntur expetere, dum litterarum solacium quaerunt labori suo, beneficium conferunt desiderio nostro et, cum sit illorum labor noster dolor, fit tamen per officii conlationem eorum necessitas quodam modo caritas nostra, quia, dum ipsorum adquiescimus petitioni, nostrae satisfacimus uoluntati, et ita fit, ut egestas petentis sit largientis utilitas. fratri itaque et conpresbytero nostro, Possessori nomine, quod peius est, potius quam facultate, quia, quod habuit, pro fratris redemptione profudit, factus est possessor paradisi, dum proprietatis saeculi desinit esse possessor, ad apostolatum uestrum commendaticias postulanti libenter indulsi. cuius necessitatem si dignatur plenius sanctitas uestra cognoscere, epistulam, quam ad humilitatem meam frater noster Eumerius episcopus per ipsum direxit, tanti habeat recensere et illic agnoscet, qualiter ipsi debeat et pro consuetudine consulere et pro caritate mutua condolere. qui ut fratrem ab hostibus redderet liberum, se creditorum maluit esse captiuum et, ut ille crudelissima morte non priuaretur uita, ipse extorris est factus e patria......................
2.9
VIIII..... Sancti apostoli Pauli sententiam contuentes, qua Romanis scribens ait: nolo uos ignorare, fratres, quia saepe proposui uenire ad uos, sed prohibitus sum usque adhuc, et nos dicere pudore instigante conpellimur: crebrius uoluimus ad sincerissimam pietatem uestram scripta dirigere, sed prohibiti sumus usque nunc prohibente nimirum illo, qui bonae uoluntati consueuit semper obsistere inuidens scilicet profectui nostro et affectui uestro, affectui nostro et profectui uestro. profectui nostro et affectui uestro, quia doctrina uestra eruditio nostra est et epistola nostra conlatio desiderii uestri est, et rursus profectui uestro et affectui nostro, quia eruditio nostra merces uestra est et temporaria conlatio desiderii uestri nostri est sermonis affectus. ita enim paucis diebus, quos mihi uere et paucos et breuissimos uester fecit affectus, dum contemplatione uestra non solum satiari noster nequit, uerum etiam uidendo magis exardescit intuitus, cum uos et desideraremus praesentes et adhuc coram positos quaereremus, sensus nostros fonte purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet nulla deinceps sancti oris munera pretiosa perciperem, praesentiam tamen uestram intra mentis meae arcana possideam et effigiem uestram in speculo mei cordis intuear, quam illic tam caritas perfectam depinxit, ut nullius aetatis possit obliuione deleri, quia iugi recordatione momentis singulis innouatur. Illic enim uobiscum ex consuetudine pietatis uestrae secretius conloquor, illic etiam de uitae melioris institutione pertracto, illic uos labiis mentis exosculor et manibus cordis amplector. quo fit, ut uera dilectio, quae in uisceribus meis uiua uultus uestri figuratione nutritur et igniculo caritatis accenditur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animi uestri fideiussor adsistat, dum, quantum mihi de uobis praesumere debeam, conscium mutuae dilectionis pectus interrogo. unde scribendi mihi aditu orationibus uestris tandem aliquando reserato his salutationem defero et intercessionem peccatorum requiro illud speciali prece deposcens, ut ita misericordiam dei nostri adsiduis petitionibus flagitetis, ut omnibus deletis** meis atque omnibus opitulantibus uobis consuetudinaria clementia et copiosa bonitate delictis, etsi non ad idem praemium, saltim ad eundem nos portum quietis iubeat peruenire, ut, quatenus hic propter spatia interiecta terrarum oculis corporis saepius nos uidere non possumus, uel ibidem de mutua praesentia gaudeamus, ut, quando uobis a iusto iudice retribuetur corona meritorum, mihi a piissimo redemptore et aduocato perfectissimo commissorum uenia non negetur. Ipse ante iudicium peccatoris agere dignetur causam, ne in iudicio puniat culpam, quia nouit quippe omnipotens nec in bonitate clementiae iudicii perdere ueritatem nec in iudicii seueritate clementiae amittere bonitatem. et ideo per ineffabilem misericordiae ac uirtutis operationem uobis praestare dignetur, ut, quos hic ueritate coniunxit, illic habitatione non separet. promissionem uestram recolens peculiarius rogo, ut fratrem Pomerium sanctitas uestra non solum non retineat, uerum etiam ad nos uenire conpellat partemque suam nobis indiuiduam per utriusque transmittat. nec eum a uobis discedere, si ad me accesserit, iudicetis, quia et uos hic inueniet in me et cum eo uos residente corpore, ut confidimus, corde uenietis. sed et inde non paruum fructum habere poteritis, si rusticitas nostra doctrina ipsius aliquid in dei timore profecerit.
2.10
X. DOMINO ANIMAE SUAE ET IN CHRISTO DOMINO UISCERIBUS EXCOLENDO POMERIO ABBATI RURICIUS EPISCOPUS. Sapientes saeculi amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ego etiam ecclesiastico testimonio uerum esse confirmo, quo ait: credentium autem erat anima et cor unum, unum utique caritate, non numero, et fidei simplicitate, non singularitate personae. hoc ergo praedico proboque. nam ex quo a uestra unanimitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integrum esse me credo et, cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos regressus inquiro atque ibidem quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili facto eius refero, quod ita generali tribuere dispensatione dignatus est, ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente conspicerent, ubi caritas ipsa consistit. Et ideo salutem plenissimae erga me, quantum propria mente conicio, pietati uestrae deferens omni precum ambitione deposco, si nobis parem repensatis affectum, si simili nos caritate diligitis, si aliquid in uisceribus uestris amor noster operatur, si usque ad medullas cordis uestri dilectio nostra peruenit, si ita uos pro me, quam me pro uobis dulcedine potestatis edomuit, ut imperio ipsius nec possitis resistere nec uelitis, ad desiderantem fratrem[ si] desiderans quantocius uenire festinato beneficio et promissum soluturus debitum et mutuum mitigaturus affectum, quia coram positi aequalem nobis gratiam de nostra contemplatione et conlocutione praestabimus tantumque, si, ut diligeris, diligis, a me retribuetur caritati tuae, quantum tu meae ipse detuleris. nec sane in ueniendo fatigationem poteris formidare, quia, ut ille dixit, uicit iter durum pietas, et iuxta apostolum nostrum caritas omnia sustinet, quae nec quaerit, quae sua sunt, nec umquam nouit excidere. oportune etiam desideranti uiatori autumnalis temporis congruit cum caritate temperies, si eam tamen praeteritae aestatis feruor accendat, non aduenientis hiemis algor extinguat
2.11
XI. ITEM EPISTULA DOMNI RURICII. Relectis litteris meis fortasse miraberis, quod uenerationi tuae fratri scripserim, cum hoc nec aetati nostrae conueniat nec honori, quia, sicut me maior es natu, ita minor es gradu. et ideo, si ad tuam deo propitio longaeuitatem aut ad nostram respexissemus administrationem, aut patri scribere debueramus aut filio. sed quia et sanctus Iohannes apostolus in epistola sua unis eisdemque et patribus et iuuenibus scribit et pueris dicens: scribo uobis, patres, quia cognouistis eum, qui ab initio est. scribo uobis, iuuenes, quia uicistis malignum. scribo uobis, pueri, quia cognouistis patrem, qua discretione uerborum non aetatem exterioris hominis, sed qualitatem interioris adsignat, in quantum enim in dei cognitione ac dilectione proficimus, patres sine dubio nuncupamur, in quantum uero contra aduersarium, qui tamquam leo circuit quaerens, quem deuoret, uiriliter dimicamus, iuuenes esse cognoscimur, in quantum uero socordiae desidiaeque committimur et ad incedendam mandatorum uiam fidei infirmitate deficimus atque ad contuenda ac peragenda praecepta diuina a saecularium actuum intentione quasi e somno segniores adsurgimus, rectissime puerorum leuitate censemur. Unde et apostolus Paulus ita commonet neglegentem: surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et continges Christum siue inluminabit te Christus. nam et dominus in euangelio, cum ei a circumstantibus diceretur: ecce mater tua et fratres tui quaerunt te olentes uidere te, ita respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? et ostendens apostolos sequentes se: nonne, qui faciunt uoluntatem patris mei? mater enim Christi dici possumus, quando Christum corde gestamus. nam et sancta Maria, quae et uirgo concepit, uirgo peperit, uirgo permansit, dominum nostrum non conplexu uirili, sed fide maritante concepit. fratres uero ipsius efficimur, quando ita uitam nostram omni uirtutum genere disponimus, fulcimus, ornamus, ut heredes dei esse possimus et coheredes Christi. cui enim dubium, quod, si heredes dei patris efficimur, rectissime et fratres Christi dici ipso adoptante poterimus, qui nos plasmauit ut suos, redemit ut alienos, elegit ut seruos, adsciuit ut filios? plasmat enim nos potestate, redimit passione,( eligit in) praescientia, adsciscit gratia. nos tamen filii per adoptionem, ille solus filius per naturam, qui, ut nos ad eandem, a qua excideramus, beatitudinem reuocaret, cum penitus non desierit esse, quod erat, uoluit tamen esse, quod non erat, ut uerbum caro fieret et, dum creator in creaturae humilitate descendit, ad creatoris sublimitatem creatura conscenderet. Quo fit, ut humanitati diuina communicent et diuinitati humana participent secundum illud apostoli: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu repertus ut homo. humiliauit se ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. unde et ad Corinthios idem doctor scribens ait: itaque nos neminem nouimus secundum carnem. etsi cognouimus enim Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus, quia cessante in eo infirmitate corporea totus creditur in uirtute diuina. et ideo iuxta eum apostolum, quoniam omnes in Christo unum sumus, fratres rectissime nuncupamur, quia nos et unus uterus sacri fontis effudit et eadem ubera matris ecclesiae spiritu uiuificante lactarunt. simulque idcirco frater scripsi, quia et deo propitio a saeculi actibus ad aeternam beatitudinem te animam conuertisse cognoui et imitatorem illius euangelici negotiatoris effectum, qui uenditis omnibus suis conparauit pretiosissimum margaritum, uel illius, qui reperto in agro thesauro distractis, quae habebat, uniuersis agrum ipsum laudabili cupiditate mercatus est non alienae possessionis inportunus inhiator, sed propriae facultatis prouidus distributor, caritatem utpote sincerrimam retinens corde perfecto, non ut parcius uenderet, sed ut largius feneraret. Super quo facto gaudeo et deo gratias ago, quod secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis per inaestimabilem misericordiam suam propemodum, ut ita dixerim, contra sententiam suam uenire dignatur, quia, cum ipse dixerit difficile eos, qui pecunias habent, regnum adipisci posse caelorum, ecce te et his dignauit in saeculo et prouehere festinat in regno. sed tamen idem dominus continuo rigorem prioris huiuscemodi sententiae, quam apostoli uehementius formidabant, misericordiae suae moderamine temperauit dicens, quod inpossibile esset in se hominibus per naturam, possibile deo in eis esse per gratiam. quod in te, cui operi ut totus atque inpendiis pronus incumbas, pro affectu mutuae caritatis admoneo, et ita fabricae turris illius, quam dominus in euangelio construi praecepit, strenuus aedificator insistas, ut aduersarii tui habeant potius de eius perfectione, quod doleant, quam de intermissione, quod rideant.
2.12
XII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI PRAESIDIO RURICIUS EPISCOPUS. Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum posse confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur, inquirunt, quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis uitae solacia et uobis prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam, quia, qui dixit: dimittite et dimittetur nobis, procul dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro restituet, quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est, si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos praestiteritis alienis iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio iudicaueritis, indicabitur de uobis. ideoque pro Urso et Lupicino, qui ad me quasi nobis peculiarius, sicut superius dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris et infieri nec nos de eorum damnatione confundas, qui se absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.
2.13
XIII. ITEM ALIA. In salo saeculi istius aduersis ac diuersis tempestatibus flctuantem te ratem ad portum salutis tandem aliquando domino gubernante applicuisse congaudeo, in cuius fida ac tranquilla statione conpositus aestus ipsius perfidi et iniqui et amari ridebis deinceps, non timebis, de quibus, ut parum formidinis, ita multum gaudii habere iam poteris, quod eos uel retro derelictos respicis uel in celsiori specula constitutus despicis et te euasisse miraris. superest, ut clauo manum inserens astra semper intentus aspicias et ita coeptae nauigationi uelum pandas, ne te aut in altum uehementior flatus excutiat aut in uicina litoribus saxa conlidat. neque etiam iuxta sententiam domini saluatoris iam stiuam tenens retrorsum clamoribus Sodomae conlabentis percitus forte respiciens Loth imiteris uxorem aut de Aegypto iam profectus et fluctus rubri maris dextra laeuaque pendentes tantum tibi ferentes auxilium et persequentibus te parantes exitium domino uiam tuam et praeparante et inluminante transgressus et eremi arduum iter arripiens ollas carnium recorderis aut caepas, quae in modum corporalium uoluptatum ipsa sui qualitate corrupta noscuntur et fetida nec usu grata nec odore suauia nec stabilitate mansura. Quicquid in hoc saeculo mulcet auditu, mollescit adtactu, lenocinatur aspectu, blanditur, ut capiat, famulatur, ut teneat, inlicit, ut occidat. nam quamcumque capere uolueris uoluptatem, permanet, quod puniat, praeterit, quod delectat, dulcedo fugitiua pertransit, conscientia damnatura uel damnanda subsistit. inde etiam dicit Salomon: lingua meretricis mel stillat, in nouissimis autem diebus amariorem felle inuenies eam, quod tamen nihilominus et ipse, cum praedixisset, incurrit. et ideo uide, quod malum sit, frater carissime, quod, dum detestatur, admittitur, dum refugitur, uix uitatur. unde et tu, sicut dicit scriptura, omni custodia serua cor tuum et discute conscientiam tuam, ne, unde exisse uideris aspectu, haereas affectu, sed dicas potius domino cum propheta: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua, uel illud etiam: mihi autem adhaerere deo bonum est, ponere in deo spem meam, ut, quanto labore quantaque instantia militasti saeculo, seruias deo dicente apostolo uel monente: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmunditiae et iniquitati, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. cum enim serui essetis peccati, liberi eratis iustitiae. quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc uero liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in s sanctificationem, finem uero uitam aeternam. Paenitentia ita, frater carissime, non nomine est suscipienda, sed opere, non ore tantummodo agenda, sed corde. uerum est, quod, sicut utroque, hoc est interiore homine et exteriore delinquimus, ita et utroque paenitere debemus, ut, sicut dicit idem apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem, ita gemitus cor nostrum conscientia conpungente concipiat, ut eos os nostrum per confessionem confusionis effundat. quinquagesimus uero psalmus, qui paenitudini datur pariter et remissioni, die noctuque cum rugitu fletuque cantetur, ut uere et salubriter dici possit: rugiebam a gemitu cordis mei, et: iniquitates meas ego agnosco et delictum meum contra me est semper, uel illud etiam: quoniam iniquitatem meam ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. hic enim ante nos peccata nostra esse debent, ut in aeternum contra nos esse non possint, quia ita legitur in prophetis: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. a quo priores dicturi sumus iniquitates nostras coram domino uel prolaturi, nisi diabolo utique, qui delictorum et incentor est et delator? ipse enim, ut peccemus, instigat, ipse, cum peccauerimus, accusat, et ideo in confessione criminum a nobis praeueniatur in saeculo, ut contra nos non habeat, quod proferat in futuro.
2.14
XIIII. BEATISSIMIS ET IN CHRISTO UENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDAMIO ET UILICO PRESBVTBRIS RURICIUS EPISCOPUS. Quamlibet litteras fraternitatis uestrae per subdiaconem Contemtum non perciperem, tamen has ego ac per ipsum ad uos affectu instigante direxi, ut et desiderio satisfacerem et scribendi aditum prius, prior utpote, patefacerem, ne in posterum locus relinqueretur excusationi et res uoluntatis, diffidentiae et uerecundiae esse diceretur. salutem itaque in Christo domino plurimam dico beatitudini uestrae et spero, ut me, sicut decet ecclesiasticos uiros, non labiis, sed corde diligatis et de me caritate, sincera malo quam pristina, dicere praesumatis, quia, si illa fuisset uera, permanserat et, si fuisset mutua, mutata non fuerat. a cuius tamen fuerit parte mutata, et conscientiae nostrae nouerint et conscientiarum cognitor sine adsertore cognoscit, quem ego testem adhibeo professioni meae nec de initio simultatis me esse culpabilem nec in corde meo de( uobis), quicquid actum est dictumue, resedisse, quia scio nobis ab aeterno et uero iudice dictum, quod, nisi ex corde dimiserimus fratribus, nobis dimitti non debeat. habetis itaque sponsionem meam, reddite mihi fidem uestram, quia in epistula mea procul dubio uinculum, quod elegeritis, habebitis, aut caritatis, quod salubriter constringat et custodiat, aut perfidiae, quod culpabiliter innectat et perdat. nec mihi aliquid de iudicio prioris temporis inputetis, quia definitionis meae est in amicitiis seruare concordiam et in iudiciis tenere censuram. illud etiam peculiarius gaudeo, quod uos in integram domni et fratris mei familiaritatem redisse cognoui. superest, ut, quod illius in bono tribuit gratia, uestra in domino custodiat insequella.
2.15
XV. DOMINAE UENERABILI ET IN CHRISTO DOMINO MAQVIFICANDAE FILIAE CERAUNIAE RURICIUS EPISCOPUS. Ut pictorem uobis antea non transmitterem, haec res fecit, quia aduentu noui iudicis te occupatam esse credidi atque ita deterritam, ut de his rebus cogitare non posses. sed quia deo propitio uos et litteris et relatione uestrorum ex sententia agere ac ualere cognoui, salutatione praelata pictorem, quamlibet hic esset occupatus, cum discipulo destinaui, quia malui meae detrahere necessitati, unde uestrae satisfacerem petitioni. sed quia et propositum uestrum et nostrum poscit officium, his uenerationem uestram paucis monere praesumpsi, ut ex opere illius ad agendam paenitentiam et noua noui hominis uestimenta sumenda capias exemplum, quo facilius in te Adam uetustus intereat et uiuificator exsurgat. Quem ad modum ille parietes uariis colorum fucis multimoda arte depingit, ita uos animam uestram, quae est templum dei, diuersis uirtutum generibus excolatis, ut uere de spiritali domo uestra spiritaliter dicere cum propheta possitis: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, quia secundum ipsius domini nostri sententiam non in manu factis habitat deus nec in tabernaculis uiri beneplacitum ei, sed beneplacitum est ei super timentes se et in eo, qui sperat in misericordiam. et ipse iterum nos per prophetam docere dignatur: caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis erit locus requietionis meae, nonne haec omnia fecit manus mea? aut super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? et ipse in euangelio dominus clamat: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos et reliqua, quae secuntur. et ideo, in Christo domino carissima soror ac filia, pristinae conuersationis ambitione deposita humilitatem debes cordis induere, misericordiam indigentibus fenerare, castitatem non solum corporis, sed animae procurare, quod adiuuante domino ut adquirere ualeas pariter et custodire, ieiunandum est saepius et semper orandum, quia Adam paradisi et custos delegabatur et colonus, scilicet ut haberet operandi materiam libertas arbitrii et, quod orationum obtinuisset industria, parcitatis abstinentia custodiret. sed quoniam neglexit sibi seruare ieiunium, per concupiscentiam uetitam amisit et uitam et inmortalitatem. Sub Hierobabel muros Hierusalem reuersi ad captiuitatem reparabant, cum eis esset contra alienigenas pro eorundem murorum restauratione certamen, operabantur dextra et sinistra pugnabant, scilicet scutum fidei laeua contra aduersarios praetendentes et dextra bonorum operum tamquam lapidum conpositorum moenia construentes. sed et ipsi uiri, qui aedificabant cum prophetis suis, super lumbos cincti operabantur, quod et dominus in euangelio obseruare nos praecepit dicens: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. praecinctus est lumbis, cuius caro castitati militat et non libidini, et mens illius tamquam ardens lucerna praefulget, quam praeceptis suis Christus accendit. quia haec omnia secundum apostolum in figura nostri facta sunt, scire nos conuenit, quod, quamdiu saeculi actibus fuimus occupati, tamquam Babyloniis et regi eorum captiui a Iudaea producti in hostium regiones seruiuimus, unde per paenitentiam ad patriam, hoc est ad caelestem Hierusalem, matrem omnium fidelium, reuertentes debemus omni uirtutum genere reparare conlapsa, sarcire discissa, delere praeterita, cauere praesentia, parare uentura, ut per benignitatem domini a pristina peccatorum captiuitate distracti non Babyloniorum regi, sed regi caelorum Christo in Hierusalem, quaeque congregatione sanctorum aedificatur ciuitas, seruiamus. et idcirco faciem nostram debemus magis lacrimis rigare, quam lauacris, ut dicere cum propheta possimus: quia cinerem sicut panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam. Debemus corpus nostrum indefessis uigiliis et continuis edomare ieiuniis, ut uerum exercentes inter animam carnemque iudicium non caro dominetur spiritui, sed spiritui caro uicta deseruiat. cuius rei exemplum nobis dominus, dum per angelum ad Agar Sarrae ancillam loquitur, dedit, quae dominam suam deserere maluerat, quam audire dicens ei: reuertere et esto subdita dominae tuae, ut his laboribus omnibus et bonis operibus dedita possis esse et conuersatione perfecta et confessione deuota et in regno patris tui illius, de quo dominus in euangelio dicit: nolite uobis uocare patrem super terram, unus enim est pater uester, secundum nomen tuum in illa beatorum turba uera splendere Ceraunia et uocabuli tui auctor existere,( de) quo splendore operum dominus dicit: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent non uos, sed patrem uestrum, qui in caelis est. cuius est et ut detur, et omne, quod datur, quia iuxta apostolum omne datum bonum a sursum de patre luminum descendit, a quo et uoluntas tribuitur et praestatur effectus. Quia paenitentia non nomine tantum obtinenda, sed actu est exsequenda, paenitentia non est nomen otiosum, quae ex qualitate operis possidet laboriosa uocabulum. non enim potest paenitens dici, qui paenitenda committit, sed ille, qui praeterita peccata uel maculas humilitate cordis, subiectione corporis, bonorum operum sedulitate, adsiduitate orationum, continuatione gemituum, pectoris contusione, lacrimarum profusione detergit, ut possit dicere cum propheta: ne memineris iniquitates nostras antiquas, utique non cotidianas, et illud: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo, et iterum: rugiebam a gemitu cordis mei, et iterum: quoniam iniquitates meas ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. sint ideo hic crimina nostra ante nos, ut contra nos in die iudicii esse non possint et illud etiam hic positi cum fiducia dicere mereamur: delictum meum ego cognosco et iniustitias meas non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me et iniustitias meas domino et tu remisisti impietatem cordis mei. certum est, quod, in quantum tibi de priori conuersatione displicueris, in tantum domino placebis et, in quantum tibi placueris, illi sine dubio displicebis, qui dicit: quoniam dissipat ossa hominum sibi placentium. Et ideo tamquam seuerissimi censores culpas nostras in nos ipsi districtius uindicemus, ipsi nobis per diuersos corporis cruciatus quodam modo tortores existamus et iudices, ut in illo iustae examinationis tempore non habeat in nos regis sententia, quod damnet, quos iam hic castigatioris uitae disciplina correxerit, quia iustus et misericors iudex bis non iudicat in id ipsum, hoc est ei se exhibebit mitem, quem inuenerit hic esse prae peccatorum satisfactione crudelem, illi benignum, quem in hac uita sibi recognouerit fuisse districtum, secundum illud euangelicum: qui perdiderit animam propter me, inueniet eam, uel illud: beati, qui nunc lugetis, quia ridebitis. breue est enim omne, quod in hoc mundo agitur, sine bonum siue malum, sicut experimentis, ut dominus aut permisit aut uoluit, iam probasti. et idcirco ad sustinendas pro dei amore pressuras constantes esse debemus, quia, si ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia subsequetur. itaque nunc seramus in lacrimis, quod tunc metamus in gaudiis. Haec pauca ad confortandam fidem uestram pro exhortationis solatio dicta sufficiant, quae licet ipse non faciam, tamen, ut et uos agatis, exhortor. scio enim exhortationi positam esse mercedem, quia legimus: flete cum flentibus, et ne forte tu in iudicio diceres: quaesiui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit et consolantes me et non inueni. perfectiora uero atque maiora in scripturis diuinis, unde ista decerpta sunt, instrumenta perquire, si uis aut coepta perficere aut ad pollicita peruenire. dabit tibi taliter quaerenti dominus scientiam pariter et uirtutem, ut et lecta intellegas et intellecta custodias. nam pater orphanorum et arbiter uiduarum, cum te de se tantum sperare conspexerit, et pupillis tuis tribuet paterna pietate praesidium et te remuneratione iudicis perducet ad praemium.
2.16
XVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Ante paucum tempus litteras uestrae sanctitatis accepi, quibus etiam de inofficiositate tanti habuistis adfectuosius commonere dicentes: nihil caritate praestantius. quod ego ualde uerum esse confirmo et secundum apostolum illam caritatem dico esse perfectam et sublimem, quae de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedit, quae iuxta eundem apostolum patiens est, benigna est, quae non inflatur, non aemulatur, non quaerit, quae sua sunt, non\' gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati, omnia credit, omnia sperat, et inde est, quod numquam cadet. patiens est, quia contra temptationes saeculi uel procellas in deum defixa perstat immobilis. benigna est, quia proximorum profectibus delectatur. non inflatur, quia non superbit humili. non aemulatur, quia inuidere nescit aequali. non quaerit, quae sua sunt, dum iuxta domini sententiam sibi etiam minimos anteponit et aliorum commoda suis mereatur incommodis. non gaudet super iniquitate, quia laetari nisi fratrum prosperitate non nouit. congaudet autem ueritati, quia amicum sincera, non fucata dilectione ueneratur nec falsa adulatione subsannat, sed uero honore concelebrat. omnia credit, quia in mandatis diuinis promissisque confidit, et ideo omnia sperat, quia pro minimis magna, pro caducis perpetua, pro temporalibus aeterna sibi retribuenda non ambigit. numquam cadit, quia humilitas habere non potest casum, cum habeat semper ascensum, et, cum iugiter excelsa meditetur, habitare tamen in sublimibus non praesumit. cum conuersatio eius habeatur in caelis, ipsa tamen uidetur adhaerere terrenis excelsa opere, mente deiecta habens, unde glorietur in domino nec tamen extollatur in saeculo. Haec, quia iussisti, scribere non pro eruditione nostra, sed pro uestra dignatione praesumpsi. uestrum uero est nos edocere uerbis et ad hanc eandem caritatem prouocare semper exemplis, quia dilectio, quae ante cognitionem mutua inter absentes epistulario inchoata sermone semper et fota est, debeat augeri corporali uisione, non minui, et crescere intuitu, quae coepit affatu.
2.17
XVII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI TAURENTIO RURICIUS EPISCOPUS. Exigit solliciti cordis affectus, ut inperitioris promatur affatus, nec erubescit rusticitatis obprobrium, dummodo impleat caritatis imperium, sicut sanctus apostolus dicit: perfecta caritas foras mittit timorem, quia longe melius est proximum diligere sincere, quam praedicare perfecte, siquidem multo plures inueniuntur in mundo eloquentiae lepore praediti, quam dilectionis uigore perfecti, quia, sicut, quod bonum est, rarum est, ita arduum, quod aeternum. procliuis namque iuxta domini sententiam et trita uia est, quae praecipitat in gehennam, artior uero et difficilior, quae sublimat ad gloriam. quae( causa), nisi quia illa multi gradiuntur, hac pauci? et ideo inminente iam praesentis aeui termino et senii die usquequaque uicino, sicut nos etiam docet caesaries detonsa uel conuenit, ne in ueteribus annis iuuenalia facta meditemur atque in confecto corpore et corde decrepito adulescentiae regnet cupido, de qua iudicii tempore in illo tremendo aeternae dispensationis examine, quando ille omnium mortalium testis et iudex non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et uota, iuxta pollicitationem suam aliis de aquae frigidae praebitione daturus est praemium, aliis de otiosi uerbi leuitate supplicium, reos nos, etsi non de perpetrati facinoris uoluptate, saltim de concupiscentiae uoluntate constituat, quia, qui uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. Quod et de rebus omnibus aliis similiter obseruare nos conuenit, ut singulis appetentiae partibus inbecillis huius corporis amputatis talibus membris sic debiles et tamen integri potius introeamus in regnum, quam salui et tamen perditi in aeternum proiciamur incendium. his omnibus salubriter pertractatis et rite perspectis, dum tribuuntur indutiae, declinemus a malo et bonum incessanter operemur, obliuiscamur praeterita, contemnamus praesentia, futura cupiamus, obliuiscamur in factis, recordemur in conscientiis, ut omne peccatum nobis moriatur in uita, uiuat in paenitentia, nunc seminemus in fletu, quod postmodum metamus in gaudio, quia tempus huius uitae tempus est operis, dies uero retributionis tempus est messis, quando sine dubio hoc unicuique apparebit in germine, quod nunc spargit in semine, sicut ait quidam sanctorum: respondebit mihi cras iustitia mea, cras utique diem resurrectionis appellans. Haec nos, fratres optimi, non pontificali auctoritate, sed fraterna pietate fidenter scribere unanimitati uestrae caritate dictante praesumpsimus, quibus uobis uel circa uos non dictatoris ingenium, sed germani probaremus affectum. salutem itaque dicens rogo, sicut promittere dignati estis, librum nobis sancti Augustini de ciuitate dei per portitorem harum sine dilatione mittatis, cuius dum nos lectione aedificatis in terris, uobis eiusdem ciuitatis habitacula praeparetis in caelis, ad quam tamen aliter peruenire non possumus, nisi caritatis gradibus conscendamus, quia ipsa est eminentior uia, quae nos et in hac positos sociat deo et deposita perducit ad deum, de qua etiam propheta testatur: ambulabant de uirtute in uirtutem, uidebitur deus deorum in Sion. quam ob rem hic collyrio bonorum operum oculos cordis acuamus, ut illic deum uidere possimus, quia secundum euangelium beati mundo corde, quoniam deum uidebunt. ac perinde oportet hic interioris hominis praeparetur intuitus, ut illic non hebetentur obtutus.
2.18
XVIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQVE SPECIALITER EXCOLENDO PAPAE SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Culpatis me saepius et crebrius inputatis, quod indiuiduae mihi in Christo domino beatitudini uestrae hucusque non scripserim. utinam sic esset facultas faciendi, sicut est scribendi uoluntas, ut caritas, quae corde concipitur, ore promeretur. sed, ubi deest effatus, siletur affectus et intra latebras pectoris contenta est sui conscientia se non esse in dilectione culpabilem, etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem, quia confidit, quod, sicut ipsa amorem fratris in se sui coniectione persentit, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione cognoscere, quia nulla re melius aliorum cordium secreta quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur. tantum enim nos ab alio diligi credimus, quanta eum nos caritate diligimus. Parui itaque petitioni uestrae, parui iussioni, ut qualibuscumque sermonibus contexta uobis scripta transmitterem, quae uos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis, ne, quod uobis cordi est, aliis incipiat esse despectui, quia non aequali iudicio amor audit et odium, aut certe uobis tantum relegenda seruabitis, ut, quoties in uobis uidendi nos caritatis ignis exarsit, desiderium uestrum eorum conloquio temperetis. quin etiam, ut amoris nostri circa uos sinceritatem plenius nosceretis,( auribus uestris) iniuriam inferre praesumpsimus, quia certi sumus, quod non tam diserta cupiunt audire quam fortia, non tantum uoluptuosa quam uera. quapropter credimus, quod pietati uestrae nec longitudo paginae nostrae adferat satietatem nec rusticus sermo fastidium, scientes, quod, quanto nos amplius ruminaueritis, tanto esuriatis ardentius.
2.19
XVIIII. SANCTO RURICIUS CLIENS PATRONO sedato monitis parens paternis Grates concinit et refert salutem. Quem blandis precibus rogat timendo, Ne fors displiceat leuis camena Tanti iudicio minor magistri. Hoc tu luminibus libens recurre, Hoc sanctis manibus frequens reuolue, Hoc tu dum relegis, mei memento. Me semper recolat canatque lingua Et mens me teneat, sopor retentet, Me semper recinat tuum labellum. Hos tu uisceribus piis reconde, Hos tecto residens uiamque carpens, Hos inter calices toro recumbens Et parcas epulas cibosque dulces, Antro pectoris et medulla cordis Inclusos recita canente mente. Sic nos et mutuos uidere uultus Et uiuis tribuat referre uerbis, Quae nunc intima pectoris fatigant, Largitor deus omnium bonorum Christus cum patre sempiterno regnans Sancto spiritui dignantes hymnos.
2.20
XX. DOMINO INDIUIDUO SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO RUSTICO RURICIUS EPISCOPUS. Inquietudinem mihi ab aliis et uobis a me facit amicitia communis, quia, qui me apud uos, non dico multum, sed omnia posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt. quorum ego non possum non et condolere gemitibus et precibus oboedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro uestro pariter profectu potestati uestrae adtentius supplicem. nec mireris, quod dixi illorum reatum ad uestrum pertinere profectum, siquidem illorum indulgentia uestra fit uenia, sicut et inopum indigentia largientum esse noscitur copia. hoc enim nobis retribuetur in iudicio, quod praestiterimus in saeculo dicente ipso domino: dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus, et pater uester dimittet uobis peccata uestra. Unde euidenter agnoscimus deum nostrum sententiam suam in nostra posuisse censura, qui precum nostrarum misericors et iustus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit, ut in eos quodam modo non haberet ius seueritatis, quos hic auidos non perspexerit ultionis, quia, quod ipse est, hoc et nos esse desiderat. misericors est, misericordes quaerit dicens: estote perfecti, sicut et pater uester perfectus est. cotidie ueniam peccantibus et supplicantibus tribuit, ideo et indulgentiam a peccatoribus poscit. unde et oratione dominica ipsius dicimus doctrina: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.\' quibus uerbis durissimis nos uinculis inligamus, nisi, quod pollicemur, implemus, quia et per prophetam sic dicit: homo homini tenet iram et a domino quaerit medellam. quapropter pro Baxone, qui ad ecclesiam Userca confugit, intercessor accedo sperans, ut primum pro dei timore, deinde pro nostra intercessione ipsi parcere digneris, cuius absolutione et in nobis tollere confusionem et nobis potestis conparare mercedem.
2.21
XXI. RURICIUS EPISCOPUS CAPILLUTO FILIO SALUTEM. Ingrata mihi est frequentior aegritudo uestra, quae mihi etiam uidetur commonitio esse diuina, qua mauult dominus noster pro sua pietate largissima peccatores castigare quam perdere, ut, quos annorum suorum aetas longaeua non conuicit, uel conuincat infirmitas, ut deponant saeculi byrrum et sumant ecclesiae uestimentum, quod est cilicium, contritionis indicium, quia cor contritum et humiliatum deus non spernit. ille enim uadit ad caelum, qui se conlidit ad solum, quia, qui se exaltat, humiliabitur et, qui se humiliat, exaltabitur. unde et dicit paenitens ille perfectus: adhaesit pauimento anima mea, domine, uiuifica me secundum uerbum tuum: quid est secundum uerbum tuum, nisi secundum promissionem tuam? quod, qui coram te peccata sua deflerit conpunctus in mundo, tu eum perduces in regno, ubi possit deinceps cantare securus: audiuit dominus et misertus est mihi. dominus factus est adiutor meus. conuertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia. unde suadeo pietati uestrae, ut, quod cogitastis, celerius deo adiuuante faciatis, quia mors non tardat ipso domino dicente: ne tarderis conuerti ad deum nec differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius et in tempore uindictae disperdet te. ideoque, dum tempus habemus, conuertamur ad dominum, ut non cum hoc mundo damnemur, quia sine dubio illi misericors deus suum praestat auxilium, quem circa praecepta sua cernit adtentum.
2.22
XXII. RURICIUS EPISCOPUS EUFRASIO EPISCOPO. Gratias ago sincerissimae in Christo domino germanitati uestrae, quod perlato taedio ad uos nostro confestim nos litteris uestris uisitare tanti habuistis, qui, dum infirmitatis nostrae sollicitudinem geritis, sanitatem uestri pectoris adprobatis, quia, sicut ipsi melius nostis, finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, et, qui uisitat infirmum, in dilectione firmatur. unde peculiarius spero, ut, quem requiritis affatibus, orationibus adiuuetis. redeuntibus itaque gerulis litterarum reddo mutuum sospitationis officium et, sicut ad uos rumor peruenit, sufficienter me secundum miserationem diuinam, non secundum merita mea tribulatum esse significo, quia ipse, qui cibat lacrimis inminente mensura, castigationi iuxta pietatem suam pro inbecillitate nostra modum statuit, ne infirmitas nostra in manus suae correptione defecerit. ideoque propitia miseratione sua iam commodiorem esse me nuntio. consolationem uobis uestri maeroris pagina deferente transmittens, ut, qui estis laboribus nostris pro caritate conpatientes, sitis laetitiae in dei nomine de recepta incolumitate participes, ipsius lectione dispono. ora pro me.
2.23
XXIII. DOMINO DEUINCTISSIMO SEMPERQVE MAGNIFICO UERO RURICIUS EPISCOPUS. Relectis litteris pietatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse quam infirmatos esse earum relatione cognoui. quod uobis tam frequenter accidere propitio potius deo quam offenso confido, quia, quem diligit dominus, corripit, castigat autem omnem filium, quem recipit. in diuina itaque uos disciplina susceptos sedula admonitio et mitis ostendit, quia paterna clementia mauult per multimoda incommoda neglegentem corrigere filium, quam punire peccantem, mauult nutantem ac dubium ad seruitium suum habenis piae moderationis adtrahere,( quam) errabundum et per saeculi praecipitia lapsantem acriore uerbere cohercere. Ipse est enim indulgentissimus pater familias, qui animam suam ponit pro ouibus suis. ipse est bonus pastor, qui ouem perditam ad caulas dominicas mauult propriis humeris reportare sollicitus, quam stimulis urgentibus reuocare destrictus. ipse est pater pius, qui male prodigo filio et praeceptae substantiae decoctori ad se uel sero redeunti non solum crimina anteriora non inputat, uerum etiam praemia amissa multiplicat, dum ulnis fouet, osculis permulcet, muneribus ditat, doctrina confirmat non tantum ad eius indignatus abscessum, quantum laetatus ad reditum. ipse enim omnium horum nominum in se effectus affectusque suscepit, ut, sicut dicit apostolus, multifarie multisque modis nos erudiret uerbis, instrueret disciplinis, prouocaret beneficiis, informaret exemplis, reconciliaret prece, redimeret passione, uiuificaret morte, inmortalitate donaret, iustificaret resurrectione, ascensione portaret et reconciliatos per sanguinem suum in eam, a qua excideramus, patris gratiam reformaret. ipse enim est apud patrem propitiatio nostra sine cessatione suggerens pietati suae: pater, non solum pro his rogo, sed pro his, qui credituri sunt in me per uerbum illorum. pater, uolo, ut, ubi ego sum, et ipsi sint mecum. pater, ignosce illis, nesciunt enim, quid faciunt. ipse nobis cotidie per apostolum suum clamat: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. qui enim diligit mundum, non est caritas patris in eo, quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia uitae humanae, quae non est de patre, sed de mundo est. et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum. Ipse in euangelio blanditiis inuitat, muneribus prouocat, adhortatione sollicitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et reliqua, ut quasi iugo salutaribus subdentes colla praeceptis salutari suo[ humilitatis et miseriae] currui subiungamus et ideo auderemus reuocantem sequi, audire clamantem, blandientem modo non spernere, ne sentiamus postmodum iudicantem. quo iudicio, sicut ipse in euangelio praemonere et docere dignatus est, cum in maiestatis suae sede consederit, quando non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et outa, quem hic nunc uiderit salutaria sua praecepta neglegere et admonitiones suas saluberrimas superba mente contemnere, non solum cum stultis a ianua regni caelestis excludet, uerum etiam partem ipsius cum infidelibus deputabit, ut, cum quibus habet in saeculo societatem, cum hisdem in aeternum habeat portionem.
2.24
XXIIII. FILIO CONSTANTIO RURICIUS EPISCOPUS. Quamlibet Baccho, symphoniis et diuersis musicis nec non etiam et puellarum choris te deditum esse cognouerim, tamen, quia bonum est ab his, dum perualde feruet adulescentia, aliquoties respirare et magis domino uacare, quam Libero, parentibus quoque operam dare, quam cantibus, moneo, ut crastino, quod erit quarta feria, Briuae, temporius tamen, quod te facturum minime credo, mihi ieiunus occurras.
2.25
XXV. EIUSDEM ALIA. Aliud mihi deo teste promiseras, quod ipsum deberes colere, non Ianum, cuius criminis etiam me uis esse consortem, ut ego ad hunc errorem colendum delicias subministrem et oleum incendio superfundam. quod neutro nostrum noueris expedire. sed dicis fortasse: pollicitus es. quo ore a me promissa perquires, cum tu sacramenta uiolaueris? unde dabis ueniam meae promissioni, quamdiu te huic seruire cognouero passioni, ne confirmare uideamur factum, cuius reprehendimus pactum, et simus scandalo, cui esse debemus exemplo.
2.26
XXVI. RURICIUS APOLLINARI SUO SALUTEM. Quia nostri curam semper gerere pro mutua caritate dignamini, indico sollicitae pietati et piae sollicitudini uestrae, nos non paruum quidem, sed deo propitio uoluptuosum a nobis reuersum sumpsisse negotium, quod nobis plurimum prodesse posset, si aut intentionem intellectus aut intellectum sequeretur ingenium. sine causa enim solis ortum caecus expectat. ille quidem uidentibus semper exoritur, non cernentibus uero iubar ipsius quasi nubibus semper operitur. Sollium enim nostrum domnum patremque communem, quem transcribendum sublimitati uestrae dedisse me dixeram, legendum recepi. cuius lectio, sicut mihi antiquum restaurat affectum, ita prae obscuritate dictorum non accendit ingenium, quamlibet ipsum post tam longi temporis spatium caritatis igniculum scintillis suis inter obliuionis fauillas utcumque relucentem nonnumquam et suspiriosis flatibus excitemus et interdum dulcibus nobis fletibus inrigemus, quo tamen ille imbre perfusus, quanto magis inficitur, tanto magis incenditur, quia per lacrimarum copiam desideriorum atque affectuum crescit flamma, non deficit. hunc ergo, si dominus piae definitioni uestrae tribuetur fautor, effectum uobis praesentibus percensere festino et effici discipulus de magistro, quia non me pudet etiam in hac aetate nec piget discipuli adripere industriam, dummodo affectatae artis consequar disciplinam. prius enim quilibet debet discere quam docere, quia praepropere doctoris usurpat supercilium, nisi discipuli susceperit ante famulatum. quid enim iustius, quam ut ipse sis paterni interpres eloquii, qui uniuersa, quae ille conscripsit, non tam de codicis membrana, quam de cordis potes pagina proferre? cuius uos esse filios non solum generositate prosapiae, uerum etiam et eloquentiae flore et omni uirtutum genere conprobatis, quae bona uobis non tam doctrina contulit, quam natura, quia riuus de fonte prorumpens, licet fluendo proficiat et plenitudinem currendo conquirat, auctori tamen, unde sumit uocabulum, debet et meritum. quem si diuina clementia usque ad hoc tempus superesse uoluisset, sicut iam tum de uestra imitatione laetabatur, ita nunc de perfectione gauderet, cum spem ad rem cerneret peruenisse nec sibi inuideret aequalem, quem optauerat esse meliorem.
2.27
XXVII. ITEM EIUSDEM ALIA. Quamlibet per diaconem Iustum non meruerim litteras benigni pectoris et facundi oris accipere, quibus et erudiretur ingenium et desiderium pasceretur, ego tamen, qui malo affectuosus rusticus, quam urbanus impius iudicari, scribendi oportunitatem mihi perire non passus sum, utpote qui mihi nolim, non dicam occasionem scribendi, sed nec uidendi uos unius saltim horae spatium deperire. ideoque salue plurimum dico et rogo, ut sine communi detrimento et utriusque conpendio nos semper oportunitate porrecta litteris uestris inlustrare dignemini, quia, quod nobis in affectu inpenditis, non expenditis, quod tribuitis, non amittitis et, quod nobis in charta transmittitis, uobiscum corde retinetis.
2.28
XXVIII. RURICIUS OMMATIO SUO SALUTEM. Sic( a) pietate uestra discessi, quod a nobis penitus non recessi. in eadem uos parte hominis interioris exhibui, in qua uobis remansi. scio, quia ibidem remansi, unde me nec insidiator antiquus potuit neque recens conciliator excludere. unde etiam sententia illius uos sapientissimi Salomonis admoneo: fili, ne derelinquas amicum antiquum, nouus enim non erit similis illi. uinum nouum amicus nouus, ueterascet et cum suauitate bibes illud. et ideo nos ueterascamus in amicitiis et de die in diem affectibus innouemur. quodsi amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit, qui nutriuit, qui adiuuante domino ad sacerdotium usque perduxit, cui fortasse etiam iuxta diuinam misericordiam lucis istius debetur usura. Sed haec ego beatitudini tuae scribo non quasi aliquid inputans aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo naeuo cupio in hoc mundo inpietatis incedere et purum atque inmaculatum in illo die iudicii coram deo et angelis eius ac congregatione carnis totius apparere. saluto itaque unanimitatem tuam et rogo, ut pro me orare digneris simulque, cum oportunum nobis fuerit, nos tanti habeatis uisitare. uale.
2.29
XXVIIII. RURICIUS EUFRASIO SUO SALUTEM. Miror sanctitatem uestram post tantorum et talium uirorum indicia potius quam rescripta etiam inscitiae meae quaesisse sententiam. quod uos magis pro necessitudine quam necessitate fecisse conicio, ne, cuius tanti habetis praecipuum in animo tenere cultum, uideremini in negotio praetermisisse consensum. unde gratias ago indiuiduae mihi in Christo germanitati uestrae, quod ita de nobis praesumere et iudicare dignamini, ut nihil habeamus aut in caritatis simplicitate subdolum aut in ueritatis puritate fucatum. reddo itaque debitum unanimitatis officium et de causa, qua mihi scribere dignati estis, idem me quod et fratres nostros sentire significo. sed, quid facto opus sit uel quid mihi potissimum fieri debere uideatur, per diaconem uestrum uerbo fideliter intimaui, quae longum fuit litteris indicari. ora pro me.
2.30
XXX. RURICIUS HERACLIANO SUO SALUTEM. Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet, quam audeat salutare, quia, sicut inportune occurritur inputanti, ita oportune remittitur confitenti. et ideo nos nostram in palam producimus noxam, ut facilius peruenire possimus ad ueniam, quia non relinquitur locus inputationi, cum aditus patuerit deploranti secundum illam sententiam: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. non enim praeualebit accusantis inuidia, ubi humilitas praecesserit subplicantis. quam ob rem nos, si iam excusando diluimus culpam, ueniamus ad causam. salutem ergo tantam dicimus pietati uestrae, quantam potest affectus intellegere et non potest sermo proferre, quantam sentire possumus et non ualemus exponere, quantam potest interioris mens desiderio calefacta concipere et non potest lingua exterioris adserere. Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in cordibus nostris est dignatus inserere, oremus, ut praecipuum suae largitatis munus in nobis custodire semper et iugiter dignetur augere, quia iuxta apostolum Paulum ipsa est eminentior uia, quae ducit ad uitam. quod superest, specialiter quaeso, ut communi patrono pro nobis cotidie supplicetis, quia, sicut legitis, multum ualet oratio iusti adsidua, et, sicut ipse dominus noster in euangelio dicit de illo, qui tres panes ab amico suo noctis tempore importune quidem, sed salubriter..., quod inprobitati praestitum fuerit insistentis, quod negabatur amicitiis flagitantis. reliqua per portitorem uerbo mandaui, quae longum fuit litteris indicari, unde, sicut principium epistulae continet, rogo, ut pro tarditate ueniam dare dignemini. uale.
2.31
XXXI. RURICIUS EPISCOPUS CAPILLUTO FILIO SALUTEM. Gratias ago pietati uestrae, quod me consolare de ciuitatis ordinatione dignamini, cum uobis sufficere deo propitio satis abundeque possitis. et ideo, quia, qui uobis et fratribus uestris I placet, nobis displicere non debet, bene facitis, ut hominem, quem communis consensus elegit, ordinetis. sed admonete illum, ut ueritati studeat, non falsitati, paci, non perditioni, disciplinae, non discordiae, utilitati publicae, non priuatae cupiditati, iustitiae, non rapinae. tueatur bonos, emendet reos, miseros non faciat, sed defendat, corrigat sontes, custodiat innocentes, ut ita agens magis futuro possit placere iudicio quam praesenti.
2.32
XXXII. DOMINO INLUSTRI SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO AGRICOLAE RURICIUS EPISCOPUS. Relectis litteris sublimitatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse cognoui, ut nobis anxietatem tolleret et uobis redderet sospitatem. quam tamen infirmitatem uobis clementer inlatam propitio potius quam irato ipso domino nostro pro solita eius pietate conicio. sic enim legimus, quod corripiat dominus, quem diligit,( castigat) autem omnem filium, quem recipit. quod etiam in nobis, quantum audio, conprobatur, ut ordinatis affectibus uestris suum nobis insinuaret affectum et habitu animoque mutato iugum uobis suae lenitatis inponeret, ut salutari currui suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leue onus euehitis, peccatorum grauem sarcinam deponatis. Haec est enim mutatio dexterae excelsi, dum de peccatoribus iustos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur ex seruis. superest, ut nunc conuersionem, quam protulistis. in ueste, probetis in corde et haec commutatio inter indumentum uestrum habeatur et animum, ut, sicut ille sub candidis uestibus habuit hucusque nigredinem, ita nunc sub pullis uestibus operum luce candescat. peccator enim, qua die conuersus ingemuerit, tunc saluus erit, dummodo iuxta sancti apostoli Pauli sententiam, sicut exhibuimus hactenus corpora nostra seruire saeculo et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra seruire iustitiae in sanctificationem, nec simus quasi timentes deum aliud sermonibus praetendentes, aliud habentes in moribus, aliud ostentantes in uestibus, aliud actibus conprobantes, ne nos mordeat sermo ille dominicus, sub uestitu ouium luporum rabiem contegentes, quia oculus ille diuinus, sicut scriptum est, omni loco bonos speculatur et malos. sine dubio, quem ad se integro corde transire conspexerit, ipse in cor illius iugi habitatione descendet, ut eo habitatore non careat, cui se praeparauit habitaculum. Gratias itaque domino nostro super tam inenarrabili eius bonitate in commune referamus, qui mauult seruos suos monere quam perdere, corrigere, quam punire, et pro usura breuis uitae perpetuitatis regna donare. quod superest, saluto plurimum et ancillam uestram uobis peculiari insinuatione commendo, quamlibet hoc salua uestra pietate non egeat, ut, quo eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foueatis indultu, quae largitate diuina utrosque nos sibi parauit obnoxios, nos auos faciens sua fecunditate, nos proauos. domnam filiam meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. ob cuius agnitionem, si facultas esset ambulandi, erat uoluntas promptissima uos uisendi, ut, quam interioribus oculis pro adfinitatis ipsius coniunctione iugi recordatione conspicimus, etiam exterioribus cerneremus. opto bene agas.
2.33
XXXIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO OMNIQVE A ME HONORE ET AMORE SPECIALIUS EXCOLENDO FRATRI CASSARIO EPISCOPO RURICIUS. Frater et conpresbyter noster Capillutus dupliciter hac uice nobis gratus apparuit, dum et ipse nobis iam diu desideratus occurrit et quandam uestri praesentiam nobis per uestras lit-. teras repraesentat. quo redeunte has reddere procuraui, quibus debitum beatitudini uestrae rependo caritatis officium. quod uero scribitis, cur ad synodum, sicut conlocutio habuit nostra, non uenerim, fecit hoc infirmitas, non uoluntas. ipsi etenim recolere potestis, quam fessum me Burdigala uideritis et hoc hieme, quando esse soleo fortior solito, qui aestiuis diebus etiam in hospitio meo et locis frigidis ipsam consuetudinariam infirmitatem sustentare uix ualeo, ne dicam, quod illos aestus regionis illius ferre quiuerim, si uenissem. unde magis spero, ut pro me orare dignemini et,( si) ad tempus aliud, quod intimatis, si deus uitam cesserit, uenire uultis, nobis per hominem uestrum maturius indicetis, quia litteras uestras ad me modo tardissime uenisse significo, quibus, etsi non pro dignitate, uel pro aetate non debemus tardius quam alii commoneri, qui fortasse, ut minus prudens dicam, merebamur ambiri, quia, si aliis nomen urbium praestat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas, siquidem multo melius multoque eminentius est ciuitatem de sacerdote, quam sacerdotem de ciuitate notescere.
2.34
XXXIIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Dum scribendi uobis, domnis pectoris mei, animus uos sitiens occasionem frequenter inquirit, aliquando diuturna meditatione pertractans repperit idoneum portitorem, per quem et silentia longa disrumperet et sibi spiritales delicias postularet oris uestri cupiens rore respergi. de qua, credo, siti sanctus psalmista dicebat: anima mea sicut terra sine aqua tibi, illa nimirum aqua ariditatem corporis sui restinguere sobria ebrietate desiderans, de qua dominus noster in euangelio clamare dignatur: si quis sitit, ueniat et bibat. flumina enim aquae uiuae de uentre eius fluunt. hanc aquam Samaritanae etiam idem dominus offerebat, hoc est ecclesiae ex gentibus congregandae dicens: aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. hanc aquam si quis fidelis non gustu tantum summo tenus ore libauerit, sed totis animae uisceribus adpetens conuiua sorbuerit, protinus in laudem domini omnipotentis erumpet et hoc incipiet ructare, quod biberit, sicut beatissimus euangelista atque discipulus, qui super pectus domini recumbere meruit, mysteria regni caelestis audiuit et in illam uocem, quam ante nullus audierat, clamauit: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. Hoc erat illud uerbum, quod sine tempore a patre genitam in tempore creatur ex matre, ut creator fieret, ut esse posset humanitatis quaedam portio diuinitatis totius plenitudo et plenitudinem humanitatis portio ipsa humanitatis sua passione redimeret, dum imago inuisibilis dei forma fit serui, ut posset inpassibilis pati, inconprehensibilis capi, inmortalis mori, qui mortem occumbendo perimeret, ut uitam resurgendo repararet. sed quid ego oblitus mei, auidus tui quasi de huiuscemodi rebus tecum conloquens et inde in desiderium tui uehementius perardescens restinguere sitim meam uelut quodam dilectionis riuulo festinans inscrutabilia et inaccessa pertemptans, quid loquar, qui loquar, cui loquar, non considero? sed dabit, ut confido, ueniam pietas, quam committit affectus, quia caritas omnia sustinet. Salue itaque plurimum dico indiuiduo mihi pectori uestro et rogo, ut pro me incessanter orare dignemini. simulque etiam partem corporis mei, per quam nobis has trado, peculiari insinuatione commendo, ut in illis, quam me diligatis integre, conprobetis. quos uobis eo arbitror fore cariores, quia meam nobis secum deferunt portionem. quibus quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos conferre cognoscite, quia, si iuxta sanctum apostolum minus membrum maiori in dolore conpatitur, et maius procul dubio in minoris prosperitate laetatur. et ita demum fit, ut omnibus usquequaque membris in pace et quiete conpositis caput, totius corporis rector utpote et dominator, exultet. in quo capite omnia membra iubentur aspicere dicente propheta: sapientis oculi in capite eius, quos alius propheta euidenter exponit dicens: oculi mei semper ad dominum, quia ipse euellit de laqueo pedes meos, et iterum: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo. Erigamus itaque oculos nostri cordis ad Christum et in mundi istius nocte manus nostras operibus fructuosis extollamus ad dominum et ipse caput nostrum esse dignetur et nos adhaerere capiti nostro utilia corporis sui membra mereamur, ut de hoc saeculo discedentes tamquam( in) exitu Israhel de Aegypto dicere redemptori nostro possimus: adhaesit post te anima mea, me autem suscepit dextera tua, cum ea diebus ac noctibus fuerit in corporis huius carcere meditata, unde non confundatur educta.. ora pro me.
2.35
XXXV. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Per archiatrum Palladium litteras fecundi cordis et facundi oris accepi, quae nos ad uisionem mutuam uoto pectoris inuitabant. sed quid facimus, quod desideriis animorum nostrorum diuersa membrorum resistit infirmitas, dum uos nimietate robusti, nos tenuitate exesi corporis inpedimur, dum uos alieni et quattuor pedes ferre nequeunt ponderosos, me etiam proprii et duo sustinere prae defectione uix possunt? quo fit, ut implere communia uota nequeamus. ego enim, testis est dominus, quod, si ualuissem, ad synodum condictam omni auiditate uenissem, sed me a dispositi itineris uoluntate necessitas imbecillitatis inhibuit, quia aeres regionis illius praesertim hoc tempore ferre non poteram. quod et uos ita credere confido et prauos ad aliud deriuare non dubito. His itaque sufficienter, ut potuimus, indicatis salutatione animi desiderantis inpensa, si dignum ducitis, transmisi uobis caballum, qualem uobis sciebam esse necessarium, mansuetudine placidum, membris ualidum, firmum robore, forma praestantem, factura conpositum, animis temperatum, scilicet nec tarditate pigrum nec uelocitate praeproperum, cui frenus et stimulus sit sedentis arbitrium, cui ad euehendum onus et uelle suppetat pariter et posse, ita ut nec cedat superposito nec deponat inpositum. superest, ut rescripto, quomodo uobis placeat, indicetis, quamlibet ita de indiuiduo mihi corde praesumam, quod uobis etiam mala a me commissa, non dicam transmissa conplaceant. tanta est enim integri uis amoris, ut in amicum nil displiceat, cum magis malum displicere debeat de amico. et hinc illud est, quod iudicia hominum aut amore praepediuntur aut odio, ut recta non proferant. uos uero, quos nec odium exasperat nec inflammat inuidia, et iocos nostros libenter accipite et de sospitate uestra uel actibus affluenter instruite, ut, dum uos diutius legimus, copiosius inbuamur. ora pro me.,
2.36
XXXVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE 1N CHRISTO DOMINO SPECIALITER EXCOLENDO FRATRI CAESARIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Qui occasiones scribendi nobis inuicem pro mutua caritate inquirimus, oblatas praetermittere non debemus, ut conferat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur nec amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer tamen utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori, accipientis lucrum sine dispendio largientis, ditans inopem nec adtenuans possessorem.. Ideoque ueniente illo dulcissimo meo nepote Parthenio has per ipsum dare non distuli, ut et meam nobis praesentiam litteris exhiberem et ipsum pariter commendarem. cui quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos praesentare noueritis. simulque etiam peculiarius rogo, ut pro me ipsisque pignoribus nostris incessanter oretis nec inpediant affectui amorum nostrorum spatia interiecta regionum, quia, qui in domino, qui praesens est ubique, se diligunt, non credendi sunt disparati corpore, cum per et in eo mente iungantur. ora pro me.
2.37
XXXVII. RURICIUS EPIBCOPUS DULCISSIMIS NEPOTIBUS PARTHENIO BT PAPIANILLAE. Postquam pietas uestra discessit, dimidium esse me sentio, quia maximam mei partem, hoc est interiorem hominem residente corpore uobiscum ambulasse cognosco, ita tamen, quod et uos in pectore meo, quod hic remansit, manere conspicio. saluto itaque dulcedinem uestram et, ut uerborum meorum memores sitis, admoneo, quia certum est uos iuxta Salomonis sententiam posse in bonis deo dirigente proficere, si seniorum consilia et amori habeantur et usui. opto bene agatis.
2.38
XXXVIII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI PETRO EPISCOPO. Quia oboedientia sacrificiis antefertur, idcirco rusticitatem meam malo prodere quam perdere caritatem. scientia enim inflat, caritas, ut ipsi melius nostis, aedificat. quam ob rem, quia iussistis, ut uos per singulas occasiones et de meis actibus facerem certiores et desiderium uestrum, quod mihi non meo merito, sed generali et insita uobis dilectione dependitis, alloquio temperarem, me quidem( deo) propitio fortiorem, sed heu plenum omne hospitiolum nostrum diuersis incommodis laborare significo. peculiarius rogo adtentius domino supplicetis, ut, qui nobis incolumitatem uestris orationibus reddidistis, et his opem ac medellam diuinae misericordiae intercessionis uestrae patrocinio conferatis. ora pro me.
2.39
XXXVIIII. DOMINIS SUBLIMIВUS ET MAGNIFICIS FILI1S EUDOMIO ET MELANTHIAE RURICIUS EPISCOPUS. Quam grauis mihi orbitatis uestrae sit luctus, testis est pectoris mei conscius deus, quod uerbis subtilitati uestrae indicare non possum. nam ita animum meum doloris uestri passio sauciauit, acsi unum de propriis affectibus perdidissem, quia me nobis proximum et quodam modo consanguineum bene mecum agendo fecistis. atque ideo, quia labores et angustias nostras frequenter in uobis pro uestra dignatione suscipitis, iustum est et nos uestris, cum acciderint, participare maeroribus. si enim iuxta apostoli sententiam unius corporis membra sibi inuicem conpatiuntur et condolent, decet nos quoque eorum incommoda** saepe percipimus. dolemus itaque casui uestro et planctibus uestris interesse nos credimus. sed quid facimus, domni filii, quod uoluntati diuinae resistere nec possumus nec debemus et omni sollicitudine praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi quidam et iniuriosi inueniamur in domino et grauius animas nostras auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? Ideoque in omni amaritudine uel dolore ad deum nobis est refugiendum et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum est. sit nomen domini benedictum. et ille, hoc quando dicebat, decem filios cum omni facultate perdiderat nec tamen blasphemare aut damno aut dolore conpulsus est, sicut dicit scriptura: in omnibus, quae acciderunt ei, nihil peccauit labiis Iob. quod ego pietati uestrae scribere pro mutua caritate praesumpsi, ut dolorem animorum uestrorum, quem litteris meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere, si mihi quasi uestro creditis cordi, non minimum potestis capere de Christi domini uoluntate solacium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus adsumere, qualium regnum docuit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis adsumptum. opto bene agatis..
2.40
XXXX. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO CULTO AFFECTUQVE SPECIALIUS EXCOLENDO PATRONO UICTORINO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Frater et conpresbyter noster Capillutus, licet apices uestros nobis non detulerit in charta relegendos, tamen potius exhibuit in corde conscriptos, unde eos nec fur auferre nec uiolentus eripere nec imber eluere nec uetustas possit abolere, dum mihi fidelis admodum uestri pectoris consors et dicacissimus delator saepius inculcat et dulcius, qualiter me et quam adsiduae dilectionis dente ruminetis, non quod in me sit, unde caritatis uestrae pascere possitis esuriem, qui solidos et numquam perituros cibos et accipere soliti estis et dare, sed, quando fortior esca defuerit, tenuitatem nostram pro lactis poculo sorbeatis, ut desiderium pii cordis et puri alimento innocentiae temperetis. Nec mirum est hoc tamen in uestra uirtute miraculum, ut diligatis uenerantes uos, qui odientes amare consuestis, siquidem et ad augendam circa nos caritatem uestram duo lumina nostra detinetis, Aurelianum dico atque Leontium. pro quorum spe et consummatione rogo, ut indesinenter diuinae misericordiae, sicut uos confido facere, supplicetis et cum illis iterum pro nobis semper oretis, quia fiducialiter credo, quod profectioni uestrae et illorum incipientiae pro ipsa adhuc teneritudine a nutritore domino nil negetur. salutem itaque uberem dico pietati uestrae, quantum potest promere oris affatus, non quantum cordis poscit affectus, et rogo, ut praefatos dulcissimos stimulos pectoris mei nostro nomine sospitetis nosque, quotiescumque se oportunitas porrexerit portitoris, benedictionis uestrae imbribus inrigetis. ora pro me.
2.41
XXXXI. RURICIUS EPISCOPUS APOLLINARI SUO SALUTEM. Affectus sublimitatis uestrae in uisceribus nostris uiolentus exactor est et amori uestro me potius quam pudori meo seruire conpellit, dum non considerat, quo sermone, qua pagina tantum uestris imperiis obsequamur. cogitis enim nos auribus peritiae uestrae uerbis rusticis iniuriam frequenter inferre, dum apices nostros saepius uultis accipere. pareo uoluntati uestrae, pareo iussioni. malo enim de me ipso tibi magis quam mihi credere, quia pietatis, non potestatis est, quod iubetis. et ideo, quae displicuerint, emendabitis procul dubio potius, quam prodetis, siquidem nihil est imperiosius caritate, cui quisque toto corde se dederit, libenter et uincula illius inpacta patietur et onera inlata portabit, dum praecipientis imperium non inuitus excipit, sed deuotus exercet. praestabit itaque diuina misericordia, ut tumultibus temporis huius uel necessitatibus aut dilatis in perpetuum aut parumper oppressis citius fructus nos faciat de nostra capere praesentia, ut desideria, quae incitantur affatibus, aspectibus mitigentur.
2.42
XXXXII. DOMINO DEUINCTISSIMO ET MIHI OMNI HONORE UENERABILI FRATRI LEONTIO RURICIUS. Gratias ago, quod et nostri curam gerere et nouitate holerum, quae libenter habere nos nostis, nos reficere tanti habuistis, quod et consuetudini praestatis pariter et amori. ideoque redeunte puero uestro reddo reciprocum sospitationis officium et, ut de suscepto deo propitio officio indesinenter cogitetis, admoneo, quia deus non initium boni operis, sed finem requirere conprobatur dicens: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. praestabit, ut credimus, misericordia ipsius, ut, qui paenitendi uobis animum inspirare dignatus est, ipse nobis et in augendo uirtutem et in consummatione plenam tribuat pro sua miseratione remissionem, qui solus potest et sanare corrupta et reparare conlapsa et delere commissa et abolere praeterita, conseruare praesentia et donare uentura.
2.43
XXXXIII. RURICII AD DOMNUM CONSTANTIUM. De deliciis transmissis gratias ago et, quantum indicastis, tantum me utrarumque auium suscepisse significo simulque etiam per pueros ipsos, qui nobis haec detulerunt, tergus aprunum me pietati tuae indico transmisisse, ut, dum nos uolatilia, quae transmisisti, deliciamur, tu bipede de quadrupede facto satieris. cuius tamen malo carne quam uita capiaris, quia, qui semper de saecularibus cogitat et iugiter terrena meditatur, huic animanti e scriptura diuina merito conparatur, quia de omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus, ut auctorem suum semper caelo intentus aspiciat, non mundialia opera solo incessabiliter defixus exerceat.
2.44
XXXXIIII. AD DOMNUM AMBROSIUM EPISCOPUM RURICIUS EPISCOPUS. Apostolica praecepta nos commonent, ut, a quibus diuina percipimus, eis terrena praebeamus. quod nos uel in hac dumtaxat parte seruantes pro caelestibus epulis, quas nobis et sermone uiuo et patrum tractatibus ministratis, legumina marina transmisimus, per haec nil nos habere proprium conprobantes, siquidem et a diuinis bonis sumus, quae uos tribuitis, peregrini et nos peregrina transmittimus. itaque, quia nos a marinis caelestibus exulare et solis terrenis sedibus incubare cognoscimus, a uobis specialius postulamus, ut haec aliena a nobis libenter accipere et uestra nobis dignemini frequenter inpendere. illud sit affectionis, hoc ministerii, illud doctrinae praestetur, hoc gratiae.
2.45
XXXXV. AD DOMNUM HISPANUM RURICII EPISCOPI. Ago gratias, quod, dum nobis Doranoniae spolia transmittitis, pietatem uestram erga me sincerissimam conprobatis, qua nos amplius quam deliciis delectamur, siquidem inde esuriem corporis conpescimus, hinc cordis, inde uentri transitorium porrigimus pastum, hinc uero animo mansurum praebemus affectum. proinde tam amori quam muneri uestro gratias repensantes reciprocis pietatem uestram plurimum sospitamus. et quia de nostra dignaris esse salute sollicitus, iuxta uota pietatis uestrae me ualere significo simulque deposco, ubi sanctum pascha facturi sitis, me recurrentibus instruatis.
2.46
XXXXVI. RURICII EPISCOPI AD PRESBVTERUM ALBINUM. Ubi ad me communis luctus nuntii rumore peruenit, quod tamen miratus sum, quod non hoc prius ex germanitatis uestrae relatione cognoui, ipse ad uos requirendos continuo uenissem, nisi me dierum horum reuerentia retardasset. has transmisi,. quibus spero, ut me excusatum habere dignemini et filiam nostram, quam audio se uehementer affligere, ad uicem meam tam ex ratione quam ex uestra auctoritate consolemini, quod dominus noster de seruo suo et, quando uoluit, et, quod uoluit, fecit. et ideo contra uoluntatem domini uenire uidebitur, cui displicet diuina praeceptio, utique diuina, quia animam nostram ille solus, cum uoluerit, ex corpore potest educere, qui fudit in corpore. et idcirco luctus iste nimius, qui uidetur esse pietatis, magis ex diaboli consilio quam ex pietate descendit, ut, dum dolor consolationis inpatiens querellis suis deum inpietatis exprobrat, qui praemisit filium per humanam conditionem, per incredulitatem animam perdat. Plangant mortui mortuos suos, quos resurrecturos esse non credunt, qui animam cum carne aestimant interire, quibus nulla( de) beatitudine animae, nulla de corporis restauratione fiducia est. nos uero, qui spem resurrectionis habemus in Christo, qui animas nostras iuxta pollicitationem ipsius domini in sanctorum sinibus credimus conlocari, ad ipsum nos corde et orationibus conferamus et consolationem de ipsius promissione capiamus, quod credentes in se secum uiuere faciat nec ullus apud eum nisi infidelis mortuus iudicetur. et ita planctus nostros, sicut scriptura nos edocet, temperemus, dicens: luctus sapientis septem diebus, impii uero omnes dies uitae suae. sicut scimus illum mortuum corpore, anima uero pro innocentia sua deo uiuere, ita nos uiuentes corpore corde moriamur.
2.47
XXXXVII. RURICII EPISCOPI AD TAURENTIUM. Ago gratias promptissimae in domino deuotioni et sincerissimae erga me caritati uestrae, quae diuinae bonitatis imitatrix id, quod a me sibi prospicit supplicandum, x* priusquam rogetur, et nostrum praeoccupare beniuolentia sua festinat officium, dum non solum custodire, uerum etiam augere in( me) istum sibi gestit affectum, quem idcirco beneficiis anticipando laetificat, quia ad modicum contristare formidat. et ideo mauult offerre tacenti gratiam, quam praestare poscenti sciens procul dubio plus in eo esse meriti, quod spontanea benignitate defertur, quam quod precibus intellegitur, siquidem horum unum non nisi necessitate datur necessitudini, aliud uero saepe etiam precatoris sedulae dimittitur inprobitati. unde salue reciprocum dicens de pietatis uestrae promissione securus puellam uestram in rem directis pueris uestris me consignasse significo, cui confido quod iuxta pollicitationem- uestram non solum ueniam, sed etiam gratiam pro nostra intercessione tribuatis.
2.48
XXXXVIII. RURICIUS EPISCOPUS DOMINO UENERABILI FRATRI IOHANNI. Magnus communis susceptus, quod uoluntarie facere debuerat, fecit nunc necessitate conpulsus, ut ad uenerationem tuam commendaticias flagitaret et se gratiae tuae, etsi propter neglegentiam suam de praeterito ingratus, per insinuationem nostram nunc tamen gratificandus ingereret. cuius petitioni ideo promptius adquieui, quia credidi, sicut et confido, uos petitioni meae libenter annuere. unde salutatione depensa spero, ut ipsum pro intercessione nostra recipere tanti habeatis et, quia hoc, quod debuit, reddidit, usuras illi solidorum ipsorum non tantum pro precibus nostris, quantum pro diuinis praeceptis donare digneris. quod pro conuersatione uestra, qua uos deo propitio per dies singulos audio proficere, sine dubitatione praestetis, quia ipsi nostis, quod ille regnum dei laetitia et gratulatione percipiet et in montem domini glorificatus ascendet, qui pecuniae suae usuram non in praesenti saeculo a proximo suo exegerit, sed a domino exectauerit in futuro. nec per dolosa beneficia laqueos laborantibus inicit insolubilium debitorum, sed illius est fenerator et creditor, qui dicit: date et dabitur uobis et, qua mensura mensi fueritis, ea remetietur uobis. Infidelis utique et iniquus est etiam sibi, qui hoc, quod elegit concupiscendum, non uult habere perpetuum. quamuis enim, quicumque multa condat, multa congreget et infinita diuersis nundinationibus adquirat, mendicus de hoc mundo descendet, nisi de rebus suis portionem suam ad aeternam beatitudinem ante praemiserit, dicente domino per prophetam: ne timueris, cum diues factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit domus eius, quia non, cum morietur, recipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius, et iterum: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt omnes diuitiarum in manibus suis. qui si benigni essent animae suae, illi potius bona sua crederent, qui et idoneus fideiussor est pauperum et largissimus redditor usurarum. non ergo cupidus sis, carissime frater, nunc recipere in duplo, quod dominus redditurum se tibi promittit in centuplum, unde nec a tinea poteris pertimescere exterminium nec a fure formidare dispendium, quia ipse dominus noster munerum suorum et largitor et custos est.
2.49
XXXXVIIII. APRUNCULO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS. Exegit mutui amoris affectus ad indiuiduam mihi sanctitatem uestram sola ex causa litteras destinare, etiamsi non se occasio+ oportuna porrigeret. unde per hominem filii mei Leontii has ad apostolatum uestrum dedi, quibus sospitatione praelata, quam ex sententia deo fauente ualeatis, inquiro, quia ipsi nostis incolumitatem uestram nostram esse laetitiam, sperans, ut redeunte praefato nos reddatis de uestris actibus propitia diuinitate securos, quos uidetis esse( de) prosperitate sollicitos.
2.50
L. RURICIUS EPISCOPUS CERAUNIAE SALUTEM. De sincerissima, qua nos pro benignitate animi tui, non pro nostris meritis dignaris excolere in domino, caritate confidens securus has ad uenerationem tuam direxi, quibus in domino ac deo nostro salutem uberem dicens specialiter rogo, ut ea, quae per seruum uestrum Amandum uerbo speraui, si possibile est, nobis sine dilatione praestare dignemini, quia haec res et nos releuare potest et uobis nullum potest adferre dispendium, quod ego pro beneficio maximo conputabo. iterum, in quo iusseritis uel usus exegerit, uicem reciprocis obsequiis repensare contendam.
2.51
LI. RURICIUS EPISCOPUS CENSORIO EPISCOPO SALUTBM. Litteras sanctitatis uestrae etsi per occasionem accepisse me gratulor. non enim interest, utrum ex necessitate aut ex uoluntate, dummodo inter se inuicem, qui se diligunt, conloquantur et, quos corpore locorum interualla discriminant, animorum ac sensuum conloquia fida coniungant, quia hoc nobis generale uel maximum uirtus diuinae pietatis indulsit, ut, qui nos aspectu carnali non possumus contueri, spiritali cernamus obtutu. unde redeunte gerulo litterarum has, sicut iniunxistis, reddere procuraui, ut et sollicitudini uestrae et mutuae caritati pariter responderem. Salue itaque apostolatui uestro plurimum dependo et hoc, quod apicibus meorum testimonio uoluistis agnoscere, utrum Sindilla porcos suos prudente Foedamio perdidisset, noueritis me apud homines meos, ubi fuerunt, diligenter perquisisse. sed, sicut ante iam noueram, magis et istos laborem facientes ac Sindillam perpessos esse et ipsum porcos suos( per) peruersitatem suam, dum de aduersa parte esse se iactitat, amisisse cognoui, ceterum praefatum Foedamium illi in nullo cul pabilem. nam quod pertulit, nulli alii nisi( sibi) debet ex omnibus inputare. in qua causa, quantum ego contemplatione uestri, ut homines uestri aut a custodia liberarentur aut porcos uestros reciperent, laborauerim,( per) ipsos iam referentes plenius potuistis agnoscere, quod propterea necesse non fuit litteris indicari. uestrum est hominem uestrum iuste ab huius calumniae obiectione defendere, quam eum iniuste scriptis nostris agnoscitis sustinere.
2.52
LII. RURICIUS EPISCOPUS STEPHANO SUO SALUTEM. Ita me paucissimis diebus ad cultum suum pietas uestrae sanctitatis inlexit, ut, cum uos deo propitio corde detineam et oculis mentis intuear, tamen semper affectu instigante perquiram, quia scilicet breue uidetur omne, quod dulce est, ita inexplebile est omne, quod carne est. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili dono eius, quod ita generaliter semis suis tribuere ineffabili dispensatione dignatus est, ut ii, qui disparantur corpore, animis iungerentur, neque esset aliquid tam longinquum( tamque) difficile, quod mentium obtutibus( non) obuiarit, sed per cordis intuitum ibi se inuicem diligentes caritatis contemplatione conspicerent, ubi caritas ipsa consistit, quo fit, ut deuinctio uestra, quae in uisceribus meis iugi recordatione, dum cotidie renouatur, augetur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animorum uestrorum fideiussor adsistat, dum tantum sibi audet de uestra dilectione praesumere, quantum uobis concupiscit inpendere. salutem itaque beatitudini uestrae plurimam dico et rogo incessanter communi domino supplicetis, ut secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis, cui omnia possibilia confitemur, etsi in hoc saeculo nos propter uitae istius turbedines ac procellas et regionum interualla saepius uidere non possumus, uel ad illam urbem, quae aedificatur ut ciuitas, faciat conuenire, ad quam nos misericordia domini poterit perferre, uos merita.\'
2.53
LIII. RURICIUS EPISCOPUS PRAESIDIO FILIO SALUTEM. Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum posse confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur, inquirunt. quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis uitae solatium et uobis prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam, quia, qui dixit: dimittite et dimittetur uobis, procul dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro ei restituet, quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est, si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos praestatis alienis, iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ideoque pro Urso et Lupo, qui ad me quasi uobis peculiarius, sicut sperius dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris nec nos de eorum damnatione confundas, qui se iam tum absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.
2.54
LIIII. RURICIUS EPISCOPUS RUSTICO FILIO SALUTEM. Extra affectum consuetudinarium et probatum et humanitatem nobis dignaris inpendere, dum usibus tuis detrahis, quod nostris largiaris expensis, quia puero uestro referente cognoui, quod piscationis in Uisera pro parte uestra nobis iusseras delicias ministrare. unde salutatione depensa gratias ago plurimas exorans diuinam misericordiam, ut pro honore, quem nobis pro ipsius timore dependitis, et praesentium dierum uobis conferat felicitatem et beatitudinem tribuat futurorum.++
2.55
LV. RURICIUS APRUNCULO EPISCOPO SALUTEM. Sicut litteras sanctitatis uestrae per uirum uenerabilem Elogium cum gratulatione suscepi, ita has eodem redeunte libenter emisi. quibus apostolatui uestro debitum dependo sospitationis officium simulque deposco, ut pro nobis orare dignemini et id a communi domino peculiarius postulare, ut iam tandem aliquando in unum uenire et nos uidere mereamur, ut caritas, quae secundum sententiam dominicam in pectoribus nostris per absentiam, quod peius est, refrixit, per praesentiam iterum in sopitis cineribus suscitetur et uiuis uocibus quasi nouis flatibus ueteris amoris rediuiuum reparetur incendium, quod more atque uirtute ignis illius, quem dominus misit in terram, et spinas neglegentiae nostrae atque desidiae ui naturae potentis exurat et tenebras dormientis cordis inluminet.
2.56
LVI. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM EPISCOPUM. Adsiduitas supplicantum supplet in nobis gratiae communis officium, ut hoc, quod facere debeamus per mutuae dilectionis affectum, faciamus per externae necessitatis imperium, dum alienae tribuimus petitioni, quod propriae debere nos cognoscimus caritati, ut haec litterarum necessitudo esset ex uoluntate necessitudinis iocunda, non uero calamitate deplorantis extorta. tamen, quia spontaneam scribendi neglegimus gratiam, saltim praetermittere non debemus ingestam. ideoque per fratrem et conpresbyterum nostrum Maxentium, quem nobis frater noster epistulis ipsius commendauit, dedi, quibus sospitatione depensa ipsum apostolatui uestro, secundum quod postulauit, insinuo, quia illic notos et amicos habere se dicit, qui eum beatitudini uestrae possint in praesenti plenius intimare, quorum testimonio possit credi, quod assertioni ipsius fortasse non creditur.
2.57
LVII. ITEM AD IPSUM. Filii nostri Ommatius et Eparchius ad me litteras plenas lacrimis et deploratione miserunt specialiter deprecantes, ut apud sanctitatem uestram pro ignorantia ipsius filii nostri Eparchii intercessor exsisterem, confidentes, quod pro amore mutuo nihil nobis negare deberetis, idemque presbyterum nostrum Eusebiolum ad pietatem uestram in hac causa direxi. per quem saluto plurimum et rogo, ut praefato, sicut decet, sufficienter admonito indulgentiam errori illius dare pro nostra supplicatione dignemini, quia, sicut in defensione peccati stulte atque infideliter perduranti culpa, donec agnoscat reatum,( non) debet relaxari, ita agnitio peccati debet conferre ueniam confitenti. remedium est enim mali confessio non simulata delicti nec ultioni publicae relinquitur locus, ubi reus conscientia torquente punitur.
2.58
LVIII. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM. Ante diem, quam litteras uestrae sanctitatis acceperim, conpresbyterum meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere, ad germanitatem uestram in eadem, qua mihi scripsistis, causa direxeram, ut, quia mihi non solum ipse filius noster Eparchius, sed etiam frater suus flebiliter per litteras supplicarant,\' apostolatui uestro precator accederem, qui et confessione culpae et deprecatione ueniae et consanguinitatis affectu conpulsus indulsi, quia uos mihi super hac re scripturos esse non credidi. sed quia humilitatem meam dignati estis pro ea, quae inter nos est deo propitio, caritate consulere, ut uobis, utrum iusta esset uestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem, sciat domnus meus, quod ego factum uestrum et probo et conlaudo et uehementer admiror, quia, dum uni indesperato per admonitionem gladii spiritalis pro reddenda salute intulistis dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem. Multi etenim in ecclesia, qui curari nequeunt uerbo, sanantur exemplo. superest seueritatem misericordia subsequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis, et iuxta illum euangelicum inuocantes, quem nos per omnia et sequi et oportet imitari, qui filio paternae substantiae decoctori et facinus confitenti non solum ueniam clementer inpertiit, uerum etiam pristinam gratiam libenter indulsit, et nos condoleamus lapso, subueniamus adtrito; amplectamur reuersum, laetemur inuentum. quod et apostolatum uestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in aeternum.
2.59
LVIIII. RURICIUS EPISCOPU6 FILIO SEUERO SALUTEM. Neglegentiam nostram atque pigritiam dum uos excusatis, arguitis et nos beneficiis et officiis uestris agnoscimus debitores. sed scio hoc sincero amore, quo nos diligitis, facere atque perfecto, quia parum est caritati uestrae, quod nobis tribuitis, dum totos uos nobis et cotidie inpendere desideratis. sed nobis satis superque sufficeret beniuolentia[ quam] prompti animi, etiamsi adsiduitas deesset obsequii. unde salutatione depensa gratias ago uberrimas pietati uestrae, quod erga me. bonae memoriae patris uestri non solum retinetis, sed etiam uicistis affectum.
2.60
LX. RURICIUS EPISCOPUS FILIO STORACHIO SALUTEM. Ago atque habeo uberes gratias pietati uestrae, quod nos neglegentiam famulorum nostrorum rescire fecistis, dum subuectionem congruam, quam nobis callidus subtraxerat inimicus, benignus subministrauit affectus. quem idcirco nobis dominus hoc ad tempus permisit inferre, ut et nostram patientiam per iniuriam et uestram erga nos caritatem per conpatientiam conprobaret ac sine dispendio facultatis nostrae uobis lucrum operis per beneficium dilectionis adferret.
2.61
LXI. RURICIUS EPISCOPUS FILIO UITTAMERO SALUTEM. Familiares nos uobis facit uestra dignatio, dum hoc, quod a nobis libenter offertur, a uobis gratanter accipitur, siquidem illud munus acceptabile probatur et dulce, quod non magnitudo insinuauerit, sed commendarit affectio. quae res facit, ut ad persoluendum uobis spontaneae deuotionis obsequium etiam id habeamus in uotis, quod non habemus in uerbis. itaque salutatione depensa*** quia centum pira sublimitati uestrae, alia centum filiae meae destinare praesumpsi, quae si fortasse displicuerint saporis gustu, placebunt, ut confidimus, transmittentis affectu.
2.62
LXII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI NAMATIO. Saluto plurimum et spero, ut, si secundo crastino non potueris, uel tertia feria ad nos uenire digneris, quia desiderio tuae caritatis accensi et nos dicimus cum propheta: anima mea sicut terra sine aqua tibi. defecit spiritus meus. ne auertas faciem tuam. ne moreris aduentum, ut pectoris nostri, quem parui temporis solatio suscitastis, extinguatis incendium.
2.63
LXIII. RURICIUS EPISCOPUS FILIO UITTAMERO. Gratias ago dignantissimae erga me sublimitati uestrae, quod nos de actibus atque incolumitate- uestra, quos nostis deo propitio pro amicitiarum iure sollicitos, facitis litterarum sedulitate securos. unde his reciprocum reddo nobilitati uestrae salutationis officium et me has de Decaniaco ad uos dedisse significo meamque uobis fauore diuinitatis, quam uobis placere confido, indicans sospitatem praestabit dominus, ut citius hinc regressus uestris merear obtutibus praesentari, ut, cuius benignitate uestra incitastis desiderium, uisione sollicitetis affectum.
2.64
LXIIII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI CLARO EPISCOPO. Apostolatui uestro pro ea, quam mihi non pro meis meritis, sed pro beniuolentia animorum uestrorum inpenditis, caritate non dicam uicem non possum repensare beneficiis, sed nec tantas gratias, quantas meremini, sermonibus explicare. inpendo tamen per litteras debitum sospitationis officium partemque pectoris mei, in quo affectum uestri auiditate suscepi, paginae conlocutione transmitto simulque deprecor, ut communi domino supplicetis, ut citius nos faciat fructum de nostra capere praesentia, quosque suae inspirationis instinctu conexuit, uultuum etiam mutua uisione coniungat, ut desiderium in nobis, quod accendit affatus, restinguat obtutus. de columnis uero gratias ago et, sicut iussistis, quia modo propter inminentem hiemem uehicula illo dirigere non possum, post sanctum Pascha propitia diuinitate transmittam. de minoribus uero, sicut uerbo mandastis, si inueniri possunt, mihi uel decem necessarias esse significo. sed si dominus prospera uniuersa concesserit, antequam uehicula dirigam, ad uos hominem destinabo.
2.65
LXV. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI UOLUSIANO EPISCOPO. Ita, quod peius est, caritatem antiquam et insitam nobis partim, quoniam confitendum est, neglegentia nostra, partim necessitate temporis, partim corporis infirmitate faciente longa deleuit obliuio, ut penitus inmemores nostri facti non solum uos nullis officiis mutuis sed nec litteris requiramus. miror nobilitatem tuam quasi filium ad me litteras destinare, cum sine ullo respectu religionis aut propinquitatis tibi iniuriae nostrae sic placeant, ut eas uindicare non uelis. unde, nisi existimationem personae meae aut officii cogitassem, portitorem litterarum tuarum talem ad te remiseram, quales homines meos non matrona uestra, sed domina procax nimium et effrenata perduxit, cuius mores, si tu tanto tempore cum famae tuae diminutione aut uoluntarie aut necessitate subportas, alios noueris nec uelle ferre nec esse contentos. nam quod scribis te metu hostium hebetem factum, timere hostem non debet extraneum, qui consueuit sustinere domesticum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).