Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Carmen de Christi Jesu beneficiis
Rusticus HelpidiusBene 1 · 7733-cadechjMore by Rusticus Helpidius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rusticus-helpidiusfl-520" aria-label="More works by Rusticus Helpidius"> —
⋯
More
Original / primary: 7733 Cadechj
1
Conditor omnipotens rerum, mens unica summi Et proles aeterna Dei: quia gloria Patris, Ac Verbi fecundus honor quo, caerula ponti Diffudit, solidavit humum suspendit olympum. Quae loca jussa tenent etiam discordia fidas Conservant elementa vices, paretque recepto Sole dies, lunamque dies patiuntur in ortus Atque obitus remeare suos, nec cedere luci Astra negant: propriosque ferunt ignescere cursus Et contenta citae decrescere cornua lunae. Hoc verbo quae tanta Sator sibi regna paravit. Te quoque regnorum socium natumque probavit. Quem pariter connexa tremunt, semperque paratam Ter celebrat laus nostra fidem, quia temporis expers Cum Genitore sedes: quid enim tibi defuit unquam Aut Patris plus esse potes, quibus unica semper Patria majestas dominatur, nomina regnant? Semper enim socio cultu celebrandus habetur, Spiritus, imperiumque gerens, viget una potestas Tam coepto quam fine carens, idemque per omnes Et communis honos merito, inter tristia terrae Gessisti coeleste decus, dignatus utrasque Ostentare vices: nil matris corpore major, Nil Patris virtute minor, nunquam aetheris absens Nunquam sumpta semel pro nobis membra relinquens: Semper ubique potens, adsis precor, et mea ductor Corda regas, animaeque animo et gaudia dones, Expugnare luem vitiorum et vincere tandem Si quid pravus amor, si quid ferus imperat ardor. Quidquid turpe loqui, quidquid committere saevum Quod mihi vel cuiquam noceat, quod moribus obstet, Vinctaque perpetuis captivet pectora poenis Lapsibus indulgens venia, quos primus in omnem Servandi leges, et vitae providus auctor, Judicio miserante leves, ut mitius angar: Poeniteat peccasse tibi, et tibi corrigar obses. Parcendi vindicta reos cape munera, quaeso, Oris egena mei, nil dignum laude canentis, Vota magis quam dona probes, nec vatibus istas Annumeres, fandi doctas erroribus artes, Quas Aganippeae Permessius accola lymphae, Hausto fonte ciens, vana dulcedine captae Pabula mentis habet seseque oblectat inani Murmure, quo blandi sit pollens carminis ore. Hinc etiam nostro nugata est schema dolori, Garrula mendosis fingens satyromata Musis. Falleret ut trepidos cantatrix pagina questus, At tibi mens confessa patet, tibi fundit anhelans Seria lingua preces, et sobria verba fatigat, Tu Dominus, tu verus honos ac gloria perpes, Atque opifex rerum, tu spes manifesta reductae Exemplumque capax animae: tu victor et haeres Corporis occidui, post idem et membra superstes, Post inferna Deus, et post mortalia vivus. Tu divina salus, strepitus miseratus amaros Ac morbos furiasque dolens, et crimina laesi Sanguinis, in nostros passus descendere visus, Atque hominem miscere Deo, mox conscia veri Exhibuit documenta fides, praedictaque priscis Temporibus, stupuit miracula subditus orbis. Et cui terra jacet pelagus silet, atque coruscis Obsequiis servire minor vix sufficit aether, Calcatisque celer famulatur nubibus axis: Hunc gravidante Deo mortalis nescia fetus, Virginitas fecunda tulit, partuque pudico Expletum est pietatis opus, nec enim ederet ortum Vulgaris natura novum, coramque pateret Majestatis apex, si nil mirabile terris, Ignotumque daret, nec tanti pignora fetus Enituere simul, nam claro sidere mundus, Irradians rutilae lucis cognovit honorem Auctorem perisse suum, qui nobilis aevi Inchoamenta gerens, fragiles processit in artus. Protinus assumptis tolerans data tempora membris Quem nil ante fuit, nec enim exstat origo creati Principii, nasci quod post Deus omnia posset, Quae genuit cum patre, et cum spiramine magno. Et triplex in laude viget, semperque vigebit, Excoluit divina piis cunabula sancta, Fulgentem super astra videns, quem terra levavit. Gens Chaldaea Deum cum sanctae praedita flammae Lumine, monstratumque polis prosecuta nitorem, Promeruit te nosse prior ventura dicatis, Per speciem documenta ferens, dat munera, regi Divinitas, dat thura Deo, myrrhamque sepulcro, Illic omniparis succrevit gloria verbi, Laetaque vina thoris, et fercula reddita mensis: Obstupuit populus cumulatis lancibus hospes, Pronuba congestis dapibus convivia ducens. Tu tenui tactu tenebrosae frontis inanes Jussisti lucere sinus, ruptisque latebris Conceptos gaudere dies, ac nocte fugata Monstrifici vultus, fecisti lumina caeco. Per te, summe Pater, vulsis compagibus aeger Vix anima residente redit, quin mortua funus Ossa trahens verbi sanum virtute, receptis Viribus exiluit: nam jam quia lapsa manere Non poterat, duro subjecit colla grabato. Tu morbos cohibere potens, pulsisque sepulcri Luctibus, atque animis vitae revocare cadaver, Confractique trucis calcare repagula lethi, Unius ut vultu redeunte, capesseret orbis, Quid cunctis conferre suis tua dextra pararit. Nec nobis fundasse solum gravidare novales, Effudisse comas silvis, et gramina pratis. Subjecisse feras varios renovare liquores, Alitibus reserare auras, et piscibus undas Contentus nostrumque genus ratione sagaci Et forti munisse manu, perque astra levatum Erexisse caput, motus manantibus olim Subvenis, et primi medicata labe reatus, Exstinctas animas, et corpora functa reducis In coelum, legesque pias: non suavibus herbis Messis et emeritae, nec mollis vestis honore, Fulgida Sidonii quam polluit unda veneni, Pellibus aut Libycis redimens, aut mercibus Indis Progeniem stirpemque tuam, sed sanguine sacro Et pretio magno donas, qui lubrica mores Inter membra docens, ut vitam reddere posses, Vicisti culpas meritae pro crimine carnis, Laudem carnis agens, per tot contagia purus. Praeque homine exsultans, hominis perferre dolores Et mortem pro morte pati, persolvere signum Culminis aetherei, pro nostri funere ligni. Ex quo poena prior naturae jura momordit, Rumpentis monitus, et jussa verenda parentis Artificisque sui, cui jugiter esse precandum Extensis manibus, merenti in funere tensae Monstravere manus, ut vivax gloria terris Assereret, tormenta crucis nec quisque recuset Pro Domino tolerare libens, cunctantibus ulnis, Quod Dominus pro plebe tulit: nec dicere fas est Sensibus exiguis, quanto celebratur honore Gratia, quae sacri reserans penetralia fontis, Provocat ad veniam cunctos: meliusque renasci Posse dedit, superasque fores et limina pandit, Ad mundi potioris iter, regnumque perenne Coelestis patriae: jam non hic arida febris, Non sitis, aut violenta fames, non flamma timoris: Nec bellum, nec morbus erit, nec iniqua potestas Saeviet, aut ferro quisquam exercebit adempto Jus sceleris, raptorve nocens dominabitur ullus Sancta sede, pii portabunt praemia mores, Et fidus splendebit amor, viridisque juventus. Non reptans tacitos infantia conteret annos, Curva nec exusto sulcabitur ore senectus: Sola quies laeta instabili laetabitur aevo. Credimus et placida Domini pietate fruemur Hic quoque justitiae, et sperantes munera vitae.

Intertext edge

Open linked passage

Note