Salvian of Marseilles
De gubernatione Dei
Dei 3.19
Choose a text
More by Salvian of Marseilles
—
Opp Lat1
3.1
LIBER III.
3.1
I. Bene habet: iacta sunt fundamenta operis pia molitione coepti et diuini officii amore suscepti: et ideo non sunt solubili luto posita nec temporali lapide constructa sed sacrarum expensarum confectione ualida et diuini magisterii arte firmata: quae, ut ipse in euangelio deus dicit, nec uentis possint furentibus concuti nec adluuione fluminum subrui nec pluuiarum infusione dissolui. cum enim opus hoc manus quodammodo diuinorum uoluminum instruxerit et caelestium scripturarum compago solidarit, necesse est tam firma haec per dominum Iesum Christum esse quae facta sunt, quam firma illa sunt quae fecerunt. aedificium itaque hoc naturam status sui de stirpe sumit et labefactari saluis auctoribus suis non potest. sicut enim in terrenis aedificiis deicere parietes nullus potest, nisi lapides et caementa deiecerit, sic aedificium quod construximus dissoluere nullus ualet, nisi id, unde structum est et consummatum, ante dissoluerit: quod quia labefactari utique nequaquam potest, recte etiam a nobis incolumitas aedificii praesumitur, cuius status subsidiis immortalibus continetur.
3.2
quaeritur itaque, cum haec ita sint, si totum quod in hoc mundo est cura et gubernaculo et iudicio dei agitur, cur melior multo sit barbarorum condicio quam nostra, cur inter nos quoque ipsos sors bonorum durior quam malorum? cur probi iaceant improbi conualescant? cur iniquis uel maxime potestatibus uniuersa succumbant? possim quidem rationabiliter et satis constanter dicere: nescio; secretum enim et consilium diuinitatis ignoro. sufficit mihi ad causae huius probationem dicti caelestis oraculum. deus a se, ut libellis superioribus iam probauimus, omnia dicit aspici omnia regi omnia iudicari.
3.3
si scire uis quid tenendum sit, habes litteras sacras: perfecta ratio est hoc tenere quod legeris. qua causa autem deus haec de quibus loquimur ita faciat, nolo a me requiras. homo sum, non intellego secreta dei, inuestigare non audeo et ideo etiam adtemptare formido, quia et hoc ipsum genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias quam sinaris. sufficiat tibi quod deus a se agi ac dispensari cuncta testatur: quid me interrogas, quare alter maior sit alter minor, alter miser alter beatus, alter fortis alter infirmus? qua causa quidem haec deus faciat, non intellego, sed ad plenissimam rationem abunde sufficit, quod a deo agi ista demonstro. sicut enim plus est deus quam omnis humana ratio, sic plua. mihi debet esse quam ratio, quod a deo agi cuncta cognosco. nihil ergo in hac re opus est nouum aliquid audire: satis sit pro uniuersis rationibus auctor deus. nec licet, ut de his quae diuino aguntur arbitrio aliud dicas iustum aliud iniustum, quia quicquid a deo agi uides atque conuinceris, necesse est plus quam iustum esse fatearis.
3.4
haec ergo de gubernaculo dei atque iudicio expeditissime ac certissime dici possunt. neque enim necesse est, ut argumentis a me probetur, quod hoc ipso, quia a deo dicitur, comprobatur. itaque, cum legimus dictum a deo, quia aspiciat iugiter omnem terram, hoc ipso probamus quod aspicit, quia aspicere se dicit:. cum. legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso adprobamus quod regit, quia se regere testatur: cum legimus quod praesenti iudicio uniuersa dispenset, hoc ipso euidens est quod iudicat, quia se iudicare confirmat. alia enim omnia, id est humana dicta, argumentis ac testibus egent: dei autem sermo ipse sibi testis est, quia necesse est, quicquid incorrupta ueritas loquitur, incorruptum sit testimonium ueritatis.
3.5
sed tamen cum per scripturas sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam uoluerit deus noster, quia ipsum quodammodo scripturae sacrae oraculum dei mens est, quicquid uel agnosci per suos uel praedicari deus uoluit non tacebo. unum quamuis prius quam loqui ordiar scire cupiam, cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. si enim cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; si autem cum paganis, probare contemnam, non quia probatione deficiar, sed quia profuturum quod loquor esse despero; infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem prauus auditor. sed tamen quia esse nullum omnino arbitror Christiani nominis hominem, qui non se Christianum uideri uelit, ego cum Christiano agam. quamuis enim quia impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est Christiano probari quod dico.
3.6
II. Causaris igitur, quid sit istud, quod Christiani, qui deum credimus, miseriores omnibus sumus. sufficere quidem mihi ad respondendum hoc loco poterat, quod apostolus ad ecclesias dixit: nemo moueatur in tribulationibus; ipsi enim scitis quoniam in hoc positi sumus. et ideo cum in hoc positos nos esse a deo apostolus dicat, ut aerumnas ut miserias ut tristitias perferamus, quid mirum est, si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus? sed quia multi ista non sapiunt et putant homines Christianos haec quasi stipendia fidei suae a deo capere debere, ut, quia sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores, adquiescamus opinioni eorum atque sententiae.
3.7
sed uideamus tamen quid sit deum fideliter credi. qui enim tam magnam credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. quid est igitur credulitas uel fides? opinor, fideliter hominem Christo credere, id est fidelem deo esse, hoc est fideliter dei mandata seruare. sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores, quibus uel supellectiles copiosae uel cellaria opulenta creduntur, fideles absque dubio dici non queunt, si res sibi traditas deuorarint: sic profecto etiam Christiani homines infideles sunt, si bona sibi a deo adsignata corruperint.
3.8
quaeritur forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad caelum.
3.9
cum ergo ista sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae testamenta duorum temporum iubent: remitto censuram legis antiquae, remitto has prophetarum minas, remitto etiam quae remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum, seuerissimam institutionem uel euangelicorum uoluminum plenam omni perfectionis genere doctrinam: paucissimis saltim praeceptis dei quis obsequatur interrogo.
3.10
neo dico illa quae ita multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos honor et reuerentia dei proficit, ut quae indeuotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis saltim agere dignetur?
3.11
quae etiam, si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit.
3.12
hoc enim ad crimina nostra addimus, ut, cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et sanctos esse credamus, ac sic in\' nobis cumulentur iniquitatis offensae etiam praesumptione iustitiae. qui odit, inquit apostolus, fratrem suum, homicida est. intellegere ergo possumus multos esse homicidas, qui se innoxios putant, quia, ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu sed etiam odientis animo perpetratur. unde est, quod saluator mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit dicens: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio. ira mater est odii. et ideo saluator excludere iram I uoluit, ne ex ira odium nasceretur.
3.13
si ergo non solum odium sed etiam ira nos in dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus, quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. persequitur autem dominus quasi fibras praecepti istius et omnes penitus frutices ac ramusculos secat dicens: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis: qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio. r. acha quod genus sit contumeliae multi nesciunt: fatuitas autem quam iniuriose obiciatur optime norunt. et ideo scientia sua potius homines quam ignorantia utentes malunt reatus suos per id conuicium quod sciunt diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt humanis conciliis expiari.
3.14
III. Quae cum ita sint et cum haec omnia, quae iubentur a domino, non modo a nobis omnino non fiant sed paene in diuersum omnia fiant, quando maiora illa faciemus? qui enim, inquit saluator, non renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. et qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. et qui se Christianum dicit, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.
3.15
quae non modo illos, qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, sed ne illos quidem implere certum est, qui saeculares affectus derelinquunt. nam et qui renuntiare diuitiis uidentur non sic renuntiant, ut penitus renuntiasse uideantur, et qui putantur crucem portare sic portant, ut plus habeant in crucis nomine dignitatis quam in passione supplicii. et omnes tamen isti etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio nullus efficeret, ut per uiam uitae istius sic incederet sicut saluator incessit. qui se enim, inquit apostolus, dicit in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.
3.16
IIII. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta. dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum exigunt quam sibi sumunt. porro autem, si multo minus ceteris imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri sed parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera, quae ceruicibus filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per affectum religionis imponunt. quid enim unus ex ipsis ad populos ecclesiasticos dicit? filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. et rursum: imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi.
3.17
nobis hoc imperat, ut se imitemur, qui sibi hoc imperauerat, ut Christi esset imitator. et quidem, quod ipse Christum imitatus sit, nulli dubium est. Christus enim se pro nobis subdidit mundo, et se ipse pro Christo: Christus pro nobis taedia et labores grauissimos pertulit, et hoc ipse pro Christo: Christus pro nobis contumelias passus est, et hoc ipse pro Christo: Christus pro nobis passionem mortemque tolerauit, et hoc ipse pro Christo. et ideo non sine causa meritorum suorum conscius dicit: certamen bonum certaui, fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona iustitiae.
3.18
itaque cum ille Christum sic imitatus sit, uideamus quis nostrum apostoli imitator appareat. scribit enim ipse de se primum, quod nulli dederit umquam offensionem sed in omnibus exhibuerit se sicut dei ministrum in patientia multa in tribulationibus in necessitatibus in plagis in carceribus in lacerationibus.
3.19
et alibi, dum se aliis comparat, sic ait: in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego; ut minus sapiens dico, magis ego; in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. ter uirgis caesus sum, semel lapidatus, ter naufragium feci. sane, etsi de ceteris quas dixit uirtutibus. apostolicis nihil facimus, in hoc tamen uno, ubi apostolus ter naufragasse se dixit, etiam uincere possumus. non enim ter tantummodo naufragauimus, quorum paene omnis uita naufragium est: in tantum quippe uitiose ab omnibus uiuitur, ut prope nullus Christianorum sit qui non iugiter naufragare uideatur.\'
3.20
V. Sed dicit fortasse aliquis, non id esse nunc temporis, ut pro Christo nos perferamus, quae tunc apostoli pertulerunt. uerum est; non enim sunt pagani principes non tyranni persecutores, non sanguis sanctorum funditur nec fides suppliciis comprobatur. contentus est deus noster, ut ei pax nostra serniat, ut sola ei immaoulatorum actuum puritate et uitae incontaminabilis sanctitate placeamus.
3.21
quo plus ei fides et deuotio nostra debet, quia minora a nobis exigit et maiora concessit. et ideo cum et principes Christiani sint et persecutio nulla sit et religio non inquietetur, qui ad probandam fidem experimentis durioribus non compellimur inferioribus saltim officiis domino plus placere debemus. probat enim etiam in maioribus, si res exigat, exsecutorem se idoneum fore, a quo minora complentur.
3.22
- VI. Omittamus ergo illa, quae beatissimns Paulus pertulit, immo quae in libris postea de religione conscriptis omnes admodum Christianos legimus pertulisse, qui ad caelestis regiae ianuam gradibus poenarum suarum ascendentes scalas sibi quodammodo de eculeis catastisque fecerunt. uideamus, si in illis saltim religiosae deuotionis obsequiis, quae minora atque communia in summa quiete et omni tempore omnes Christiani obire possumus, praeceptis dominicis respondere temptamus. iubet Christus ne litigemus. quis iubenti obtemperat? nec solum iubet sed in tantum hoc iubet, ut ea ipsa nos, de quibus lis est, relinquere iubeat, dummodo litibus exuamur. si quis enim, inquit, uoluerit tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, relinque ei et pallium.
3.23
interrogo qui sint, qui spoliantibus aduersariis cedant, immo qui sint, qui aduersarios suos non spoliare conentur? tam procul enim abest ut cum tunicis etiam alia relinquamus, ut, si quo modo possumus pallium simul aduersariis tunicasque tollamus. tam deuote enim mandatis dominicis oboedimus. ut non sufficiat nobis, quod aduersariis nostris etiam
3.24
minima nestimentorum nostrorum parte non eedimus, nisi eis, quantum in nobis est, si res sinat, cuncta rapiamus. iungitur autem praecepto huic par et consimile mandatum, quo ait dominus: qui percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. quantos putamus esse, qui dicto huic uel aures modeste praebeant, uel certe, etiamsi id facere uidentur, animis adquieseant P aut quotus quisque est, qui si unum ictum acceperit, non multos pro uno reddat? tantum ab illo abest ut caedenti maxillam praebeat, at tum se uincere putet, non quando aduersarium uapulando sed quando caedendo superauerit.
3.25
quae uultis, inquit saluator, ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis similiter. huius sententiae partem tam bene nouimus, ut numquam praetereamus, partem sic praetermittimus, quasi penitus nesciamus. nam quid ab aliis praestari nobis uelimus optime nouimus, quid autem ipsi aliis debeamus praestare nescimus. atque utinam nesciremus! minor esset ignorantiae reatus secundum. illud: qui nescit uoluntatem domini sui, uapulabit paucis: qui autem scit et non facit eam, uapulabit multis. nunc autem hoc maior offensa est, quod partem sententiae sacrae pro commodorum nostrorum utilitate diligimus, partem pro dei iniuria praeterimus.
3.26
exaggerat quoque hoc dei uerbum officio praedicationis suae apostolus Paulus dicens: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius. et iterum: non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes sed ea quae aliorum. uides quam fideliter praeceptum Christi fuerit exsecutu: ubi, cum saluator sic nos pro aliis sicat pro nobis iusserit cogitare; ille plus aliorum nos commodis iussit consulere quam nostris, boni scilicet domini bonus famulus et singularis magistri praeclarus imitator, qui in uestigiis domini sui ambulans patentiora quodammodo et expressiora. pedibus sais feeit domini sui esse uestigia. quid ergo horum facimus Christiani, quod Christus an quod apostolus iubet? puto omnino quod neutrum. nam tantum abest ut aliorum commodis aliquid cum propria incommoditate praestemus, ut omnes uel maxime nostris commodis cum aliorum incommodo consulamus.
3.27
VII. Sed eligere forsitan maiora quaeque uideamur, quae nullus impleat et, ut ipsi putant, impleri omnino non possint, et praeterire alia, quae et impleri queant et ab omnibus imperat. sed primum illud considerandum est, quia nulli ser-* uorum licet ex his, quae dominus suus imperat, eligere pro arbitrio quid uelit facere quid nolit, et insolentissima abusione quod placuerit adsumere quod displicuerit repudiare, maxime cum et terrestres domini nequaquam aequo animo tolerandum putent, si iussiones suas serui ex parte audiant et ex parte contemnant, et pro libidine sua quae putauerint facienda faciant, quae putauerint conculcanda conculcent.
3.28
si enim pro arbitro sue serui dominis obtemperant, ne in his quidem, in quibus obtemperauerint, obsequuntur. quando enim seruus ex domini sui iussis ea faeit tantummodo quae uult facere, iam non dominicam uoluntatem implet sed suam. si ergo nos, qui homunculi imbecilli sumus, contemni tamen a seruis nostris omnino nolumus, quos etsi nobis seruitutis condicio inferiores humana tamen sors reddit aequales, quam inique utique caelestem dominum contemnimus, qui cum homines ipsi simus, contemnendos tamen nos a nostrae condicionis hominibus non putamus. nisi tanti fortasse consilii ac tam profundae intellegentiae simus, ut qui pati seruorum iniurias nolumus subditum iniuriis nostris deum esse uelimus, et quae ipsi toleratu humano indigna credimus deum a nobis digne haec tolerare credamus.
3.29
ac per hoc, si qui sunt, ut ad superiora redeamus, qui de maioribus nos dei praeceptis dicere existiment et minora reticere, superflue queri intellegendi sunt; neque enim sunt causatio est, cur proferantur aliqua, ubi facienda sunt omnia. sicut enim dominorum carnalium semis eligere, ut iam dixi, omnino non licet, quae ex praeceptis erilibus faciant quae non faciant, sic nos, qui serui domini nostri sumus, inlicitum omnino existimare debemus, ut uel illa quae placent pro animi oblectatione sumamus, uel illa quae displicent pro superbiae abusione calcemus.
3.30
Yin. Sed adquiesoamus tamen his, qui ex praeceptis dominicis idcirco forsitan nos nolunt maiora dicere, quia se putant minora complere, non quia sufficiat ad salutem, si maioribus spretis minora faciamus secundum illud: quicumque totam legem seruauerit, offendit auteminuno, factus est omnium reus.- ac per hoc licet nobis non sufficiat parua ac minima quaeque facere, adquiesco tamen ego minora dicere, ut ostendam maximam Christianorum omnium partem nec exigua saltim ac minima fecisse.
3.31
iussit saluator noster, utss Christiani homines non iurarent. plures inuenias, qui saepissime periurent, quam qui omnino non iurent. iussit quoque, ut nemo malediceret. cuius non sermo maledictio est? prima enim semper irarum tela maledicta sunt, et quicquid non possumus imbecilli optamus irati ac sic in omni animorum indignantium motu uotis malis pro armis utimur. unde unusquisque hominum euidentissime probat, quicquid fieri aduersariis suis optat, totum se facere uelle si possit.
3.32
sed uidelicet quia omnes hac improbitate linguarum facile utimur, qui iussis dominicis non obtemperamus, idcirco etiam apud deum facile hoc putamus esse, qui iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum dei non possidebunt. hinc ergo intellegere possumus, quam grauis sit et perniciosa maledictio, quando, etiamsi alia bona fuerint, sola excludit a caelo.
3.33
inuidiam procul esse iussit Christus a nobis. at nos e contra non extraneis tantum sed etiam proximis inuidemus, nec solum inimicos sed etiam amicos nostros liuore perfundimus. adeo prope in omnium sensu hoc malum regnat, adeo esuriendi libido terminum habet, detrahendi libido terminum non habet; nam semper admodum cibo, numquam detractione saturamur.
3.34
sed lenis forsitan poena istius labis est. detrahens, inquit scriptura sacra, eradicabitur. grauis profecto et tremenda animaduersio: sed tamen nulla correctio. dummodo enim unusquisque hominum alium lacerare non desinat, tanti putat, ut etiam sibi ipsi non parcat. sed digna plane mali istius retributio est, quae solum persequitur auctorem; illi enim nihil noeet penitus cui detrahit, tantummodo illum punit e cuius ore procedit.
3.35
sed delirare, opinor, nidemvr ista repetendo, et fero ut nos delirare uideamur. numquid delirauit dominus qui praecepit: omnis enim, inquit per apostolum suum, clamor auferatur a uobis cum omni malitia. utrumque quidem hoc in nobis iugiter perseuerat, sed magis tamen malitia quam clamor. clamor quippe non semper est in oribus nostris, malitia autem semper in cordibus; ac per hoc puto quod., etiamsi in nobis clamor desineret, tamen malitia permaneret.
3.36
sine murmuratione quoque et querela nos deus noster esse praecepit. quando haec in humano genere non fuerunt? si aestus est, de ariditate causamur, si pluuia, de inundatione conquerimur: si infecundior annus est, accusamus sterilitatem, si fecundior, uilitatem. adipisci abundantiam cupimus et eandem adepti accusamus. quid dici hac re improbius quid contumeliosius potest? etiam in hoc de miserioordia dei querimur, quia tribuat quod rogamus.
3.37
abesse a seruis suis omne omnino etiam oculorum scandalum deus praecepit, et ideo, si quis, inquit, uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. hinc intellegere plene possumus quam castos nos esse saluator iusserit, qui etiam licentiam uisionis abscidit. sciens enim fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum et omnes improbas cupiditates in cor per oculos quasi per naturales cuniculos introire, extinguere eas penitus foris uoluit, ne intus orirentur et letaliter crescentibus fibris conualescerent fortasse in anima, si germinassent in uisu.
3.38
idcirco itaque ait dominus petulcos impudicorum hominum intuitus noxa adulterii non carere, scilicet ut qui bona fide fugeret adulterium custodiret aspectum. perfectae siquidem ac sincerissimae sanctitatis nolens cultores suos facere saluator iussit ab his cautissime etiam minima uitari, scilicet ut quam pura est pupilla oculi tam pura esset uita hominis Christiani et, sicut salua intuitus incolumitate pulueris labem in se oculus non reciperet, sic uita nostra labem in se penitus impudicitiae non haberet.
3.39
unde est illud etiam, quod in sequentibus ait dominus: si scandalizat te oculus tuus, erue eum, et si scandalizat te manus tua, abscide eam: expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mi ttatur in gehennam. si igitur iuxta dei uerbum in gehennam scandalis trahimur, recte profecto, ut gehennam uitare possimus, etiam manibus nostris nos oculisque multamus, non quod membris suis quia priuare se debeat, sed, quia tam necessariae nobis sunt quaedam domesticorum obsequiorum necessitudines, ut his quasi oculis interdum aut manibus utamur, recte nobis praesentium ministeriorum officia subtrahimus, ne aeterni ignis tormenta patiamur: ubi enim de ministerio agitur et uita, rectius profecto Christiano est ministerio cor rere quam uita.
3.40
IX. Itaque cum in omnibus his quae diximus oboedire nos sibi dominus noster iusserit, ubi sunt qui aut in uniuersis mandatis deo aut certe uel in paucissimis obsequantur? ubi sunt qui aut inimicos diligant aut persequentibus benefaciant ant malos in bono uincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? quis est, apud quem detractioni penitus nihil liceat, qui conuicio suo neminem laedat, qui silentio os coherceat, ne in amaritudinem maledictionis erumpat P quia est, qui faciat haec minima? ut non dicam illa, de quibus diximus paulo ante, maiora.
3.41
quae cum ita sint et cum a nobis nihil penitus dominicae iussionis fiat, quid est quod nos queramur de deo, cum queri magis deus de nobis omnibus possit? quae ratio est, ut doleamus nos non audiri a deo, cum ipsi deum non audiamus, ut susurremus non respici a deo terras, cum ipsi non respiciamus ad caelum, ut molestum sit despici a domino preces nostras, cum praecepta eius despiciantur a nobis? fac nos pares domino nostro esse:
3.42
quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus et mitius multo nobiscum deum agere quam nos cum deo: sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. sic enim etiam dominus ipse dicit: clamaui ad nos et non audistis me: et uos clamabitis ad me et non exaudiam nos. quid enim dignius aut quid iustius? non audiuimus non audimur: non respeximus non respicimur.
3.43
quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia fuerit ab eis ipse contemptus? quamquam nos non hac solum iniuria contemnamus deum, qua contemni a seruis suis domini carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus, si non faciant quod iubentur. porro autem nos omni studio omni nisu non solum iussa non facimus, sed contra id facimus quod iubemur. iubet enim deus ut omnes nobis inuicem cari simus, omnes autem nos mutua infestatione laceramus. iubet deus ut cuncti egentibus sua tribuant: cuncti admodum aliena peruadunt. iubet deus ut omnis qui Christianus est etiam oculos castos habeat: quotus quisque est, qui non se luto fornicationis inuoluat? et quid plura?
3.44
graue et luctuosum est quod dicturus sum: ipsa ecclesia, quae in omnibus esse debet placatrix dei, quid est aliud quam exacerbatrix dei? aut praeter paucissimos quosdam, qui mala fugiunt, quid est aliud paene omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? quotum enim quemque inuenias in ecclesia non aut ebriosum aut belluonem aut adulterum aut fornicatorem aut raptorem aut ganeonem aut latronem aut homicidam? et quod his omnibus peius est, prope haec cuncta sine fine.
3.45
interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus, quae nunc diximus, quotusquisque hominum non aliquid est horum aut quotusquisque non totum? facilius quippe inuenias qui totum sit quam qui nihil. et quod diximus nihil nimis forsitan grauis uideatur esse censurae: plus multo dicam: facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium, facilius maiorum criminum quam minorum, id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus quam qui minora tantum sine maioribus perpetrarint.
3.46
in hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit minus esse uitiosum. itaque ecclesias uel potius templa atque altaria dei minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi ac municipalis iudicis domum. siquidem intra ianuas non modo inlustrium potestatum sed etiam praesidum aut praepositorum non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut iudex uocarit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii dignitas introire permiserit, ita ut, si quispiam fuerit insolenter ingressus, aut caedatur aut propellatur aut aliqua uerecundiae atque existimationis suae labe multetur.
3.47
in templa autem uel potius in altaria atque in sacraria dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris inrumpunt, non quia non omnes ad exorandum deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum: neque enim eiusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam prouocare.
3.48
nonum siquidem monstri genus est: eadem paene omnes iugiter faciunt, quae fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum, ut mala antiqua defleant,** exeunt. et quid dico, exeunt? in ipsis paene hoc orationibus suis ac supplicationibus moliuntur. aliud quippe ora hominum aliud corda agunt, et dum uerbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur, ac sic oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix. ut uere illa in eis scripturae maledictio denique, ut de oratione ipsa exeant condemnati et oratio eorum fiat in peccatum.
3.49
denique si uult quispiam scire, quid in templo huiusmodi homines cogitarint, uideat quid sequatur. siquidem consummatis sollemnibus statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur alii ut inebrientur alii ut fornicentur alii ut latrocinentur: ut euidenter appareat hoc eos esse meditatos, dum intra templum sunt, quod postquam egressi fuerint exsequuntur.
3.50
X. Sed uidelicet cuncta haec mala et omnem uitiorum probrositatem, quam supra dixi, ad seruos fortasse quidam aut abiectissimos quosque homines referendam putant, ceterum nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui., quid autem aliud est cunctorum negotiantium uita quam fraus atque periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud officialium quam calumnia, quid aliud omnium militantium quam rapina P sed putas forsitan, quod hoc etiam de personis\' istiusmodi ferri possit.
3.51
hic est enim, inquis, eorum actus, quae et professio, ac per hoc nihil mirum est, si agunt quod profitentur: quasi uero aut agere ullum deus res malas uelit aut profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si maximum scelus minores uideantur agere personae, praesertim cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis humani: et absque dubio, ubi maior est peccantium turba, maior est diuinitatis iniuria. sed omnis, inquis, nobilitas ab his sceleribus immunis est.
3.52
parum est id quidem, quia non aliud uidetur nobilitas in omni mundo quam unus homo in grandi populo. sed uideamus tamen, si uel id ipsum parum sit carens crimine. ac primum consideremus, quid de huiusmodi hominibus dicat sermo diuinus. arguens quippe apostolus dei populum sic ait: audite, fratres mei dilectissimi. nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod repromisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem. nonne diuites per potentiam opprimunt uos? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos?
3.53
grane hoc apostoli testimonium est, nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites nominati. sed aut idem sunt nobiles qui et diuites, aut si sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles, quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum diues. sed siue de alterutris siue de utrisque apostolus dixerit, facile de hoc componi potest; non enim interest, de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est conuenire.
3.54
quis enim uel nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? quamuis in hoc fefellerim; multi enim horrent sed paucissimi euitant. in aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorundem criminum et exsecutores. execrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc, dum damnare se ceteros putant, ipsos se magis propria animaduersione con- I demnant.
3.55
sed relinquamus istos, qui magis rei sunt. quis est uel dines omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? quamquam superflue a cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina uel minora committant. itaque de peccatis facilioribus nihil dico. uideamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est uel ab homicidio uel a stupro. quis enim est aut humano sanguine non cruentus aut caenosa impuritate non sordidus? unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit, sed prope nullus diuitum non utrumque commisit.
3.56
XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: ego iam ista non facio. laudo, si non facis, sed tamen forte ante fecisti, et non est numquam omnino fecisse facere cessasse. quod si ita esset, quid proderat tamen, unum a scelere desistere et: multos in sceleribus permanere?
3.57
non sanat connersio unius crimina plurimorum, nec sufficit ad placandum deum quod unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis offendit, praesertim cum is, qui conuertitur, ut mortem aeternam possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, si euadat, nedum contingere ei possit, ut ab aliis poenam damnationis auertat, quia et hoc intolerabilis superbiae atque immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari.
3.58
loquens deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: si fuerint tres uiri in medio eius, Noe et Daniel et Iob, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli salui erunt. neminem reor tam impudentem fore, qui se his talibus uiris audeat comparare, quia, quamuis placere nunc aliquis deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae est, si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus malis posse defendi.
3.59
cum enim nullus illis quos supra diximus par sit, quae esse spes ullis potest, quod liberari[ et] extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis possint, cum illi familiarissimi deo sancti ne hoc quidem a domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? et recte. nam licet omnes admodum filii membra parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra eorum esse, a quibus affectu coeperint discrepare, quia morum degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae. quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus uim tanti nominis uitio prauitatis.
3.60
nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum actuum ecoclesiarum. unde cum paene nullam Christianorum omnium partem, paene nullum eoclesiarum omnium angulum non plenum omni offensione et omni letalium peccatorum labe uideamus, quid est, in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum rei simus, quia a sancto nomine discrepamus; nam ideo plus sub religionis titulo deum laedimus, quia positi in religione peccamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).