Salvian of Marseilles
De gubernatione Dei
Dei 4.1
Choose a text
More by Salvian of Marseilles
—
Opp Lat1
4.1
LIBER IIII.
4.1
I. Discedatur itaque ab illa, quam supra diiimus, Christiani nominis praerogatiua, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata seruare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est nec Christum credat qui Christi mandata conculcat, ac per hoc totum in id reuoluitur, ut qui Christiani hominis opus non agit, Christianus non esse uideatur; nomen enim sine actu atque officio suo nihil est. nam, sicut ait quidam in soriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine homine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto?
4.2
itaque, ut isdem uerbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum uocabulum sine merito nisi ornamentum in Into? sicut etiam per diuinas litteras sacer sermo testatus est dicens: circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. et in nobis itaque Christianum uocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse uideamur.
4.3
denique qui uult plenius scire uocabula nihil esse sine rebus, respiciat quomodo innumerabiles populi cessantibus meritis etiam nomina perdiderunt. duodecim Hebraeorum tribus, cum electae quondam a deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt: et populus enim dei et Israhel appellatae sunt. sic quippe legimus: audi populus meus, et loquar; Israhel, et testificabor tibi. ergo Iudaei aliquando utrumque, nunc neutrum. nam nec dei populus dici potest qui cultum dei olim reliquit, nec uidens deum qui dei filium denegauit, sicut scriptum est: Israhel uero me non cognouit, et populus me non intellexit.
4.4
propter quodio etiam alibi deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: uoca nomen eius, nondilecta. et iterum ad Iudaeos ipsos: uos non estis populus meus, et ego non sum deus uester. cur autem hoc de eis diceret et ipse alibi euidenter ostendit; sic quippe ait: dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum. et iterum: uerbum, inquit, domini proiecerunt et sapientia nulla est in illis.
4.5
quod quidem timeo ne non magis tunc de eis dici potuerit quam de nobis nunc dici possit, quia nec uerbis dominicis obtemperamus, et qui uerbis domini non obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus. nisi fortasse credimus sapienter nos deum spernere et hoc ipsum, quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam iudicamus.
4.6
est quidem causa, cur hoc ita existimare credamur; nam tanto consensu omnes peccata sequimur, quasi summi consilii conspiratione peccemus. quae cum ita sint, quae ratio est, ut ipsi nos falsa opinione fallamus, existimantes scilicet, quia Christiani esse dicamur, quod opitulari nobis inter mala quae agimus nomen bonum possit, cum spiritus sanctos nec fidem quidem dicat hominibus Christianis. sine operibus bonis posse prodesse. et utique multo plus est fidem habere quam nomen, quia nomen uocabulum est hominis, fides autem fractas est mentis. et tamen hunc ipsum fidei fructum. infructuosum apostolus sine operibus bonis esse, testatur dicens: fides sine operibus mortua est. et iterum: sicut enim corpu\' s sine spiritu, sic fides sine operibus bonis mortua est. addit quoque asperiora quaedam ad confundendos eos, qui sibi praesumptione Christianae fidei blandiuntur.
4.7
II. Sed dicit aliquis: tu fidem habes et ego opera habeo: ostende mihi sine operibus fidem tuam et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. quo utique hoc indicat, actus bonos Christianae fidei quasi testes esse, quia Christianus nisi opera. bona fecerit, fidem suam penitus adprobare non possit, ac per hoc quod probare non ualeat quia sit, sic omnino habendum esse quasi non sit. nam quam pro nullo hoc habendum existimaret, in subditis statim ipse demonstrat, dicens ad Christianum: tu credis quia unus est deus. bene facis: et daemones credunt et contremescunt.
4.8
consideremus, quid uoluerit hoc loco apostolus dicere, nec irascamur diuinis testimoniis sed adquiescamus, nec contradicamus sed proficiamus. tu credis, inquit ad Christianum sermo diuinus, quod deus unus est. bene facis: et daemones cre dunt et contremescunt.* numquid errauit apostolus, ut hominis Christiani fidem daemoni compararet? non utique: sed ostendere illud uolens, quod supra dictum est, quia sine operibus bonis nihil sibi per fidei supercilium usurpare deberent, idcirco ait et a daemonibus deum credi; scilicet ut,. sieut- daemones, eam deum credant, tamen in peruersitate perdurant, ita et quosdam homines quasi credulitatem daemonicam habere, qui cum se deum credere adserant, tamen
4.9
a malo opere non cessast subiungit autem ad pudorem et condemnationem hominum peccatorum, non oredere solum daemones dei nomen sed etiam timere et contremescere. hoc est dicere: quid tibi blandiris, o homo, quisquis es, credulitate, quae sine timore atque obsequio dei nulla eat? aliquid plus daemones habent. tu enim unam rem babes tantummodo, illi duas: tu credulitatem habes, non habes timorem, illi et credulitatem habent pariter et timorem. quid miraris ergo, si caedupur? quid miraris, si eastigamur si in ius hostium tradimur si infirmiores omnibus sumus?
4.10
siue miseriae nostrae siue infirmitates sine euersiones sine captiuitates et poenae improbae seruitutis testimonia sunt mali serui et boni domini. quomodo mali serui? P quia patior scilicet uel ex parte quod mereor. quomodo boni domini? quia ostendit quae mereamur, etsi non inrogat quae mereamur; clementissima enim ac benignissima castigatione mauult nos corrigere quam perire. nos siquidem, quantum ad crimina nostra pertinet, letalibus suppliciis digni sumus; sed ille plus misericordiae tribuens quam seueritati uult nos clementis censurae temperamento emendare quam plaga iustae cohercitionis occidere.
4.11
ingratum nobis esse quod caedimur satis certus sum. sed quid miramur, si peccantes nos deus uerberat, cum ipsi peccantes seruulos uerberemus? iniusti iudices sumus: homunculos nos flagellari a deo nolumus, cum ipsi condicionis nostrae homines flagellemus. sed nec miror quod tam iniqui in hac re sumus: natura ia nobis et nequitia seruilis est. uolumus delinquere et nolumus uerberari: ipsi in nobis mores sunt qui in seruulis nostra; omnes uolumus impune peceare. denique, si mentior, cunctos consulo. nego ullum em, quamlibet magni criminis reum, qui se adquiescat deberent torqueri.
4.12
hincergo agnosei potest, quam inique ac prauissime aliis seuerissimi sumus nobis indulgentissimi, aliis asperi nobis remissi. m eodem crimine punimus alios m absoluimus: intolerabilis prorsus incontumaciae et praesumptionis. nec agnoscere in nobis uolumus rectum audemus de aliis usurpare iudicium. quid esse iniustius nobis aut quid peruersius potest? id ipsum scelus ia nobis probabile esse ducimus, quod m aliis seuerissime uindicamus. et ideo 009 sine causa ad nos apostolus clamat: propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas: in quo enim alium iudicas. te ipsum coudemnas; eadem enim agis quae iudicas.
4.13
III. Sed non eadem, inquit aliquis ei diuitibus, non eadem nos agimus, quae serui agant: ex seruis enim fures ac fugitiui suat, ex seruis gulae ac uentri iugiter seruientes. uerum est esse haec uitia seruorum: sed plura tamen sunt ac maiora dominorum quamuis non omnium. excipiendi enim quidam sunt sed paucissimi: quos ideo non nomino, ne non tam eos nominando laudare quam alios non nominando uidear publicare.
4.14
ac primum serni, si fures sunt, ad furandum forsitan egestate coguntur: quia, etiamsi stipendia usitata praestentur, consuetudini haec magis quam sufficientiae satisfaciunt et ita implent canonem, quam quam non explent satietatem. ac per hoc culpam ipsam inopia minus culpabilem facit, quia excusabilis furti reus est, qui ad furtum cogi uidetur inuitus. nam et scriptura ecclesiastica quasi subexcusare quodammodo miserorum omnium noxas uidetur dicens: non grandis est cuipae, cum quia furatus fuerit; furatur enim, ut esurientem impleat animam. furatur, ut expleat animam suam: ac per hoc non satis a nobis accusandi sunt qui diuino sermone excusantur.
4.15
quod antem I de furtis sernorum dicimus, hoc etiam de fuga: immo hoc rectius de fuga, quia ad fugam seruos non miseriae tantum, sed etiam supplicia compellunt. pauent quippe actores pauent silentiarios pauent procuratores, prope ut inter istos omnes nullorum minus serui sint quam dominorum suorum: ab omnibus caeduntur ab omnibus conteruntur. quid amplius dici potest? multi seruorum ad dominos suos confugiunt, dum conseruos timent. unde illorum fugam non tam ad eos debemus referre qui fugiunt, quam ad eos qui fugere compellunt. uim patiuntur infelicissimi: famulari optant et fugere coguntur. discedere a seruitio dominorum suorum omnino nolunt et conseruorum suorum crudelitate non permittuntur ut seruiant.
4.16
mendaces quoque esse dicuntur. ad mendacium nihilominus atrocitate praesentis supplicii coartantur, siquidem, dum tormentis se uolunt eximere, mentiuntur. quid autem mirum est; si positus in metu seruus mentiri uult quam flagellari P accusantur etiam gulae et uentris auidi. nec hoc nouum est: magis desiderat saturitatem qui famem saepe tolerarit. sed esto, non perferat famem panis, famem, certe; perfert deliciarum, et ideo ignoscendum est, si auidius expetit quod ei iugiter deest.
4.17
tu uero nobilis tu uero diues, qui omnibus bonis affiuis, qui hoc ipso deum sanctis operibus honorare plus debes, quod beneficiis illius sine cessatione perfrueris, uideamus si actus non dico sanctos sed uel innoxios habes. et quis, ut superius dixi, diuitum praeter paucos non. cunctis criminibus infectus est? et quod paucos excipio, utinam plures atque omnes excipi liceret: salus erat omnium innocentia plurimorum. neque ego nunc de ullo dico, nisi de eo tantum,- qui in se id quod dico esse cognoscit. si enim extra conscientiam suam sunt quaecumque dico, nequaquam ad iniuriam eius spectant cuncta quae dico: si autem in se esse nouit quae loquor, non a mea sibi hoc lingua dici existimet met sed a conscientia sua.
4.18
ac primum, ut de uitiis seruilibus dicam: si fugitiuus est seruus, fugitiuus es etiam tu, diues ac nobilis; omnes enim dominum suum fugiunt, qui legem domini derelinquunt. quid ergo, diues, culpas in seruo? hoc facis quod et ille. ille fugitiuus est sui domini et tu tui: sed hoc culpabilior tu quam ille, quia ille fugit forsitan malum dominum et tu bonum. incontinentiam quoque uentris in seruo arguis. ia illo rara est per indigentiam in te cotidiana per copiam.
4.19
uides ergo apostolicam sententiam te potissimum uerberare, immo te Solum, quia in quo alium iudicas temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas; immo non eadem sed maiora multo ac nequiora. in. illo quippe etiam infrequentem uentris intemperantiam punis, et tu adsidua cruditate distenderis. furtum quoque, ut putas, seruile uitium est; et tu furtum,: diues, fecis, quando a deo uetita praesumis. omnes siquidem furta faciunt, qui inlicita committunt.
4.20
IIII. Sed quid ego tam minute et quasi allegorice de hoc loquor, cum facinoribus apertissimis non furta tantum diuitum sed latrocinia comprobentur? quotus quisque enim iuxta diuitem non pauper pauper actu actu statu tutus est? siquidem peruasionibus praepotentum aut sua homines inbecilli aut etiam se ipsos cum suis pariter amittunt, ut non immerite de utrisque personis sacer sermo testatus est dicens: uenatio leonis is onager in heremo: sic pas cua sunt diuitum pauperes. quamuis tyrannidem hanc non pauperes tantum sed paene uniuersitas patiatur generis humani.
4.21
quid est enim aliud dignitas sublimium quam proscriptio ciuitatum? aut? quid aliud quorundam, quos taceo, praefectura quam praeda? nulla siquidem maior paupercularum est depopulatio quam potestas; ad hoc enim honor a paucis emitur, ut cunetorum uastatione soluatur: quo quid esse indignius quid iniquius potest? reddunt miseri dignitatum pretia, quas non emunt: commercium nesciunt et solutionem sciunt t ut pauci inlustrentur, mundus euertitur: unius honor orbis excidium est. denique sciunt hoc Hispaniae, quibus solum nomen relictum est, sciunt Africae, quae fuerunt, sciunt Galliae deuastatae, sed non ab omnibus, et ideo in paucissimis adhuc angulis uel\' tenuem spiritum agentes, quia eas interdum paucorum integritas aluit, quas multorum rapina uacuauit.
4.22
V. Sed euagati longius sumas dolore compulsi. ergo ut ad superior redeamus: quid est igitur, in quo non seruilibus uitiis etiam nobiles polluantur, nisi forte ideo, quia illa, quae J in seruis peccata puniunt, ipsi quasi licita committunt? denique ad has peruasiones, quas supra dicti nobiles agunt, seruus nec adspirare permittitur. quamuis mentiar; quidam enim ex seruis nobiles facti ant paria aut maiora fecerunt. sed hoc tamen imputari seruis nequaquam potest, quod quibusdam seruilis condieio tam feliciter cessit. homicidia.
4.23
quoque ih semis rara sunt terrore ac metu mortis, in diuitibus adsidua spe ac fiducia impunitatis. nisi forte iniqui simus hoc quod diuites faciunt ad peccata referendo, quia illi cum occidunt. seraulos suos, ius putant esse non crimen.
4.24
nec solam hoc, sed eodem priuilegio etiam in exercendo impudicitiae caeno abutuntur. quotus enim quisque est diuitum conubii sacramenta, conseruans, quem non libidinis furor rapiat in praeceps, cui non domus ac familia sua scortum sit, et qui non, in quamcumque personam cupiditatis improbae calor traxerit, mentis sequatur insaniam? secundum illud scilicet, quod de talibus dicit sermo diuinus: equi insanientes in feminas facti sunt. quid enim aliud quam de se dictum hoc probat, qui totum peruadere uult concubitu quicquid concupierit
4.25
I aspectu? nam de concubinis quippiam dici forsitan etiam iniustum esse uideatur, quia hoc in comparatione supradiotorum flagitiorum quasi genus est castitatis, uxoribus paucis esse contentum et intra. certum coniugum numerum frenum libidinum continere. coniugum dixi, quia ad tantam res impu-
4.26
( dentiam, uenit,. ut ancillas suas multi uxores putent. atque utinam sicut putantur esse quasi coniuges, ita solae haberentur uxores. illud magis taetrum ac detestabile, quod quidam matrimonia honorata sortiti alias sibi rursum seruilis status coniuges. sumunt, deformantes sancti conubii honorem per degeneris contubernii uilitatem, non erubescentes maritos se fieri ancillarum suarum, praecipitantes fastigia nobilium matrimoniorum in cubilia obscena seruarum, digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio.
4.27
VL Non dubito ex his plurimos, qui aut sunt nobiles aut uideri nobiles uolunt, superbe et aspernanter accipere, quod, dum consideramus haec talia quae locuti sumus, minus flagitiosos diximus seruos quosdam esse quam dominos. sed cum ego hoc non de omnibus, sed de his qui tales sunt praedicauerim, nullus irasci omnino debet, qui nequaquam se talem esse cognoscit, ne hoc ipso, quod irascitur, de coetu ipsorum esse uideatur. quin potius quicumque ex nobilibus haec mala horrent irasoi talibus debent, quod facinoribus sordidissimis nobilitatis nomen infament: quia licet hi, qui tales sunt, omnem grauent- populum Christianum, specialiter tamen illos sordibus suis polluunt, quorum pars esse dicuntur.
4.28
diximas itaque nobiles quosdam esse seruis deteriores[ diximus utique] et improbabiliter diximus, nisi quod diximus comprobamus. ecce enim ab hoc scelere uel maximo prope omnis seruorum numerus immunis est. numquid aliquis ex seruis turbas concubinarum habet, numquid multarum uxorum labe polluitur et canum uel suum more tantas putat coniuges suas esse, quantas potuerit libidini subiugare?
4.29
sed responderi uidelioet ad haec potest, quod facere semis ista non liceat: nam profecto facerent, si liceret. credo: sed quae fieri non uideo, quasi facta habere non- possum. quamlibet enim in eis improbae mentes, quamlibet malae cupiditates sint, nullus pro eo, quod non admittit, scelere punitur. malos esse seruos ac detestabiles satis certum est, sed hoc utique ingenui ac nobiles magis execrandi, si in statu honestiore peiores sunt. quo fit ut ad illum perueniri exitum rei huius necesse sit, non ut serui sint a reatu nequitiae suae absoluendi, sed ut plurimi diuites magis sint seruorum comparatione damnandi.
4.30
nam illud latiocinium ac scelus quis digne eloqui possit, quod, cum Romana respublica uel iam mortua uel certe extremum spiritum agens in ea parte, qua adhuc uiuere uidetur, tributorum uinculis quasi praedonum manibus strangulata moriatur, inueniuntur tamen plurimi diuitum, quorum tributa pauperes ferunt, hoc est, inueniuntur plurimi diuitum, quorum tributa pauperes necant. et quod inueniri dicimus plurimos, timeo ne uerius diceremus omnes: tam pauci enim mali huius expertes sunt, si tamen ulli sunt, ut in ea parte, qua multos diximus, omnes paene diuites reperire possimus.
4.31
ecce enim remedia pridem nonnullis urbibus data quid aliud egerunt, quam ut diuites cunctos immunes redderent, miserorum tributa 10 cumularent; illis ut demerentur uectigalia uetera, istis ut adderentur noua; illos ut decessio etiam minimarum functionum locupletaret, istos ut aocessio maximarum adfligeret; illi ut eorum, quae leuiter ferebant, imminutione ditescerent, isti at eorum, quae iam ferre non poterant, multiplicatione more- 15 rentur, ac sic remedium illud alios iniustissime erigeret alios iniustissime necaret, aliis esset sceleratissimum praemium aliis sceleratissimum uenenum? unde aduertimus, quod nihil esse et diuitibus sceleratius potest, qui remediis suis pauperes perimunt, et nihil pauperibus infelicius, quos etiam illa, quae to pro remedio cunetis dantur, occidunt.
4.32
VII. Ikm uero illud quale, quam sanctum, quod si qui ex nobilibus conuerti ad deum coeperit, statim honorem nobilitatis amittit? aut quantus in Christiano populo honor Christi est, ubi religio ignobilem facit? statim enim, ut quis melior esse temptauerit, deterioris abiectione ca! catur, ac per hoc omnes quodammodo mali esse coguntur, ne uiles habeantur. et ideo non sine causa apostolus clamat: saeculum totum in malo positum est. et uerum est; merito enim totum esse in malo diertur, ubi boni locum habere non possunt. siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint i sunt, aut qui boni sunt multorum persecutione crucientur.
4.33
itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se adplicuetit, Hico honoratus esse desistit. ubi enim quis mutauerit uestem, mutat protinus dignitatem: si fuit sublimis fit despicabilis, si fuit splendidissimus fit uilissimus, si fait totus honoris fit totus iniuriae. et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam dei ant iracundiam perferunt, ubi deum in sanctis omnibus persequuntur; peruersa enim sunt et in diuersum cuncta mutata. si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. nihil itaque mirum est, Si deteriora cotidie patimur, qui cotidie deteriores sumus. et noua enim cotidie homines mala, faciunt et uetera non relinquunt: surgunt recentia crimina nec re- pudiantur antiqua.
4.34
VIII. Quia ergo est cansationi locus? quamlibet aspera et aduersa patiamur, minora patimur quam meremur. quid querimur, quod dure agat nobiscum deus? multo nos cum deo durius agimus. exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris et ad puniendos nos trahimus inuitum. cumque eius naturae sit mens dei atque maiestas, ut nulla iracundiae passione moueatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci. uim, ut ita dixerim, facimus pietati suae ac manus quodammodo adferimus misericordiae suae. cumque eius benignitatis sit ut uelit nobis iugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus
4.35
( uindicare. ac sicut illi solent, qui munitissimas urbes obsident aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur— omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant— ita nos ad expugnandam misericordiam dei omni peccatorum immanium scelere quasi omni telorum genere pugnamus; et iniuriosum nobis deum existimamus, cum ipsi iniuriosissimi deo simus. omnis siquidem Christia-
4.36
norum omnium culpa diuinitatis iniuria est. nam cum illa, quae facere a deo uetamur, admittimus, uetantis iussa calcamus, ac per hoc impie in calamitatibus nostris seueritatem diuinam accusamus: quippe nobis nos accuaandi sumus. nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. quid ergo de poenarum acerbitate querimur? unusquisque nostrum ipse se punit. et ideo illud propheticum ad nos dicitur: ecce omnes uos ignem a accenditis et uires praebuistis flammae: ingredimini in lucem ignis uestri et flammae, quam accendistis. totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo scriptura commemorauit. primum enim ignem accendit, postea uires ignibus praebet, postremum flammam ingreditur quam parauit. quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? scilicet cum primum peccare incipit.
4.37
quando autem uires ignibus praebet? cum utique+ peccatis peccata cumularit. quando uero ignem aeternum introibit? quando inremediabilem iam malorum omnium summam crescentium delictorum nimietate compleuerit, sicut saluator noster ad Iudaeorum principes ait: implete mensuram patrum uestrorum, serpentes, progenies uiperarum.\' non longe a plenitudine peccatorum erant quibus ipse dicebat dominus, ut peccata complerent, ideo absque dubio, ut, quia digni iam salute non essent, implerent iniquitatum numerum, quo perirent.
4.38
unde etiam cum lex netus peccata Amorreorum completa esse memorasset, sic locutos esse ad sanctum Loth angelos refert: omnes qui tui sunt educ de urbe hac; delebimus- enim locum istum, eo quod increuerit clamor eorum coram domino, qui misitnos, ut perdamus illos. diu profecto flagitiosissimus ille populus ignem ilium accenderat, quo peribat, et ideo completis iniquitatibus suis arsit flammis criminum suorum. tam male enim de deo meruit, ut gehennam, quae in futuro iudicio erit, iam in hoc\' saeculo sustineret..
4.39
IX. Sed nulli sunt, inquit aliquis, illorum exitu digni,. quia nulli illorum impuritatibus comparandi. uerum fortasse istud sit: attamen quid facimus, quod saluator ipse omnes, qui euangelium suum spreuerint, peiores esse memorauit? denique ad Capharnaum sic ait: si in Sodomis factae fuissent uirtutes, quae factae sunt in te, forsitan mansissent usque in hunc diem. uerumtamen dico nobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. si Sodomitas minus damnabiles esse: dicit quam cunctos euangelia neglegentes, certissima ergo ratio est, qua et nos, qui in plurimis euangelia neglegimus, peius timere aliquid debeamus, praesertim cum usitatis iam
4.40
et, quasi familiaribus malis coutenti esse uolimus, non sufficiunt enim multis consuetudinarii reatus, non sufficiunt lites, non calumniae non rapiuae, non sufficiunt uinolentiae non sufficiunt comessationes, non sufficiunt falsitates non sufficiunt periuria, non sufficiunt adulteria non sufficiunt homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista, etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ipsa ad humanas iniurias pertinentia, nisi blasphemas furiosarum mentium manus iniciant etiam in deum. posuerunt enim, sicut de impiis scriptum est, posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transiit super terram, et dixerunt: quomodo scibit deus, etsi est scientia in excelso? et illud: non uidebit nec intelleget deus Iaoob.
4.41
ad quos utique tales rectissime propheticum illud referri potest: dixit insipiens in corde suo: non est deus. nam qui nihil a deo aspici adfirmant prope est ut cui aspectum adimunt etiam substantiam tollant, et quem dicunt omnino nil cernere dicant etiam omnino non esse. et quidem licet nullum admodum malum facinus ratione subsistat, quia rationi non possunt scelera coniungi, nullum tamen, est, ut puto, uel inrationabilius uel insanius. quid enim tam furiosum est quam ut aliquis,, cum deum creatorem rerum omnium non neget, gubernatorem neget, et cum factorem esse fateatur, dicat neglegere quae fecit? quasi uero haec ei faciendorum omnium cura fuerit, ut neglegeret quae fecisset.
4.42
ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum. habere dico, ut probem, etiam priusquam crearet habuisse: res quippe ipsa hoc euideuter ostendit. nihil enim feoerat, nisi curam faciendi habuisset antequam faceret, praesertim cum etiam in ipsa humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes, qui ad hoc aliquid agat atque perficiat, ut perfecta non curet. nam et qui agrum excolit ad hoc colit, ut culta conseruet. et qui uineam. plantat ad hoc plantat, ut plantata custodiat. et qui initia gregum praeparat ad hoc parat, ut curam multiplicandis gregibus impendat. et qui domum aedificat uel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, iam tamen ipsa, quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur.
4.43
et quid de bomine hoc loquar, cum etiam minima animalium genera futurarum rerum affectu omnia agant? formicae in subterraneis latibulis ex* uaria frugum genera condentes ad hoc cuncta contrahunt ac reponunt, quia affectu uitae suae diligunt quae recondunt. apes, cum fundamenta fauis ponunt uel cum e floribus natos legunt, qua causa uel thymum iam nisi studio. et cupiditate mellis uel flosculos quosdam nisi futurae sobolis caritate sectantur?
4.44
deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore priuauit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit. ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in ipso, ut scriptum est, et uiuimus et mouemur et sumus, ab ipso utique affectum omnem, quo pignora nostra amamus, accepimus; totus namque mundus et totum humanum genus pignus est creatoris sui. et ideo ex hoc ipso affectu, quo amare nos fecit pignora nostra, intellegere nos uoluit, quantum ipse amaret pignora sua.
4.45
sicut enim, ut legimus, inuisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, ita amorem erga nos suum per eum, quem nobis erga nostros dedit amorem, uoluit intellegi. et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in caelo et in terra a se ipso uoluit nominari, sic a nobis patris in se affectum uoluit agnosci. et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. probat quippe hoc uox saluatoris in euangelio dicentis: sic enim dilexit deus hunc mundum,. ut filium suum unicum daret pro mundi uita. sed et apostolus dicit: deus, inquit, filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?\'
4.46
X. Hoc est ergo illud, quod supra dixi, quia plus nos amat deus quam pater filium. euidens quippe res est, quod super affectum filiorum nos deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. et quid? plus addo, et hoc filio iusto et hoc filio unigenito et hoc filio deo: quid dici amplius potest? et hoc pro nobis, id est pro malis pro iniquis pro impiissimis.
4.47
quis aestimare hunc erga nos dei amorem queat, nisi quod iustitia dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit? nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum fecisset occidi. sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis dei uirtus est, quod ita intellegi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut, quantum ad inbecillitatem humanam pertinet, paene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere uideatur. et ideo apostolus ad indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem sic ait: ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur.
4.48
ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem dei. nam si uix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. sed cur hoc fecerit dominus, statim in subditis docet dicens: commendat autem suam caritatem deus in nobis: nam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est; maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. idcirco itaque ait: commendat suam caritatem deus in nobis. quomodo commendat?
4.49
scilicet quia non merentibus praestat. si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non uidebatur quae non debuerat praestitisse sed quae debuerat reddidisse. quid ergo nos pro his omnibus retribuimus uel potius quid retribuere debemus? primum scilicet illud, quod beatissimus propheta et debere se et redditurum esse testatur dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.
4.50
prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus ac pro eo, qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes, tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. quo fit ut, etiamsi mortem suscipiamus, debitum tamen non exsoluamus. sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere uidemur, si totum quod possumus reddere reddamus.
4.51
itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in- as tellegeremus, quid nos pro domino tam bono facere conueniret, cum ille pro malis seruis tanta fecisset, et compleretur hoc, quod apostolus dicit, ut mortificaremur caritate illius tota die, et neque tribulatio neque angustia neque persecutio neque fames neque nuditas neque gladius posset nos separare a caritate dei, quae est in Christo leau domino nostro.
4.52
XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum.
4.53
illud grauius et lugubrius, quod peccatis ueteribus noua addimus, nec solum noua sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis dei ante non uisa, iactantes scilicet profanas in deum uoces et contumelias blasphemantes, dicentes deum incuriosum deum non intendentem deum neglegentem, deum non gubernantem ac per hoc et inmisericordem et ia* praestabilem, inhumanum asperum durum, nam. qui non respiciens et incuriosus et neglegens esse dicitur quid superest nisi ut asper et durus et inhumanus esse dicatur? o caecam impudentiam! o sacrilegam temeritatem! non sufficit enim nobis quod peccatis innumerabilibus inuoluti rei in omnibus deo sumus, nisi etiam accusatores dei simus. et quae, rogo, homini spes erit, qui ipsum accusat iudicem iudicandus?
4.54
XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas deus, si curat si diligit si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? cur uinci a barbaris patitur? cur iuri hostium subiugari? breuissime, ut iam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. respiciamus enim ad turpitudines ad flagitia ad scelera illa Romanae plebis, quae supra diximus, et intellegemus; si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate uiuamus;
4.55
itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a deo dicunt, quod miseri quod inbecilles simus, quid meremur? si enim in tantis uitiis in tanta improbitate uiuentes fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat, quod\' non respiceret scelera Romanorum deus, qui tam nudos tam perditos beatos esse pateretur. cum uero tam uitiosos tam improbos infimos et miserrimos esse iubeat, euidentissime patet et aspici nos a deo et iudicari, quia hoc patimur, quod meremur.
4.56
sed mereri nos absque dubio non putamus, et hinc est, quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae adrogantia. inter multos siquidem eorundem criminum reos nullus est criminosior, quam qui se non putat criminosum. itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus.
4.57
sed esto, inquit aliquis, peccatores et mali simus, certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus, et hoc ipso utique manifestum est, quod non respicit res humanas deus, quia, cum meliores simus, deterioribus subiugamur. an meliores simus barbaris iam uidebimus: certe, quod non dubium est, meliores esse debemus. et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus; criminosior enim culpa est, ubi honestior status. ei honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior inuidia.
4.58
furtum in omni quidem est homine malum facinus, sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona. cunctis fornicatio interdicitur, sed grauius multo est, si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. ita et nos, qui Christiani et catholici esse dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, grauius erramus; atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. ubi sublimior est praerogatiua, maior est culpa; ipsa enim errores nostros religio, quam profitemur, accusat. criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem, foedius inebriatur sobrietatem fronte praetendens.
4.59
nihil est philosopho turpius uitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem, quam uitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam\' magnae professionis nomine uiuimus et positi in religione peccamus.
4.60
XIII. Sed soio plurimis intolerabile uideri, si barbaris deteriores esse dicamur. et quid facimus, quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse uideatur? immo causam nostram hoc magis adgrauat, si deteriores sumus et meliores nos esse credamus. qui enim, inquit apostolus, existimat se aliquid esse, cum nihil, sit se ipsum seducit; opus autem suum probet homo. operi ergo nostro debemus credere non opinioni rationi non libidini ueritati non uoluntati.
4.61
igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus aut quomodo meliores simus aut quibus barbaris. duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est aut haereticorum aut paganorum. his ergo omnibus, quantum ad legem diuinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores: quantum ad uitam ac uitae actus, doleo ac plango esse peiores. quamuis id ipsum tamen, ut ante iam diximus, non de omni penitus Romani populi uniuersitate dicamus—
4.62
excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares aut, si id; nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles— ceteros uero a. ut omnes aut paene omnes magis reos esse quam barbaros. hoc est autem deteriorem esse magis reum esse. itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus, ut dixi, aut quo modo aut quibus barbaris.
4.63
ego enim praeter eos tantummodo Romanorum, quos paulo antea nominaui, ceteros aut omnes aut paene omnes maioris reatus dico et criminosioris uitae esse quam barbaros. irasceris forsitan qui haec legis et condemnas insuper quae legis. non refugio censuram tuam. condemna, si mentior, condemna, si non probauero, condemna, si id quod adsero non etiam scripturas sacras dixisse monstrauero.
4.64
igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. uita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores, lege autem catholica sine comparatione meliores. sed illud considerandum est, quia, quod lex bona est, nostrum non est, quod autem male uiuimus, nostrum est. et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona; lex enim bona munus est Christi, uita autem non bona criminis nostri. immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus et mali cultores sumus. quin potius nec cultores, si mali, quia cultor dici non potest malus cultor. neque enim colit qui rem sanctam non sancte colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus.
4.65
XIV. Remota ergo legis praerogatiua, quae nos aut nihil omnino adiuuat aut etiam iusta animaduersione condemnat, uitam barbarorum atque nostrorum studia mores uitia comparemus. iniusti sunt barbari et nos hoc sumus, auari sunt barbari et nos hoc sumus, infideles sunt barbari et nos hoc sumus, cupidi sunt barbari et nos hoc sumus, impudici sunt barbari et nos hoc sumus, omnium denique improbitatum atque impuritatum sunt barbari et nos hoc sumus.
4.66
sed responderi fortasse possit: ergo si pares uitiositate- barbaris sumus, cur non sumus etiam uiribus pares? cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam inualidi quam nos sumus illi esse deberent. uerum est, ac per hoc superest, ut illi nocentiores sint qui infirmiores. quomodo hoc probamus? scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex iudicio deum facere monstrauimus. si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi domini speculantur bonos et malos, et iuxta apostolum iudicium dei est secundum ueritatem in omnes malos, uidemus nos, qui non desinimus mala agere, ex iudicio iusti dei poenas malitiae sustinere.
4.67
sed eadem, inquis, mala etiam barbari agant et non sunt tamen tam miseri quam nos sumus. hoc ergo interest quod, si eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. possunt enim nostra et barbarorum uitia esse paria, sed in his tamen uitiis necesse est peccata nostra esse grauiora. nam cum omnes, ut iam ante diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est Francorum infidelis, Gipidarum inhumana Chunorum impudica, omnium denique gentium barbarorum uita uitiositas.
4.68
sed numquid eundem reatum habent illorum uitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alamanni quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Alani quam rapacitas Christiani? si fallat Chunus uel Gipida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? si perieret Francus, quid noui faciet, qui periurium ipsum sermonis genus putat esse non criminis?
4.69
et quid mirum, si hoc barbari ita credunt, qui legem et deum nesciunt, cum maior ferme Romani nominis portio ita existimet, quae peccare se nouit? nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et Syrorum omnium turbas, quae maiorem ferme ciuitatum uniuersarum partem occupauerunt, si aliud est uita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum uerba aestimant, quae nil loquentibus prosunt. tantus apud hos dei honor est prohibentis iusiurandum, ut singularem aestiment fructum omne periurium.
4.70
quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? nihil enim contemptu agunt caelestium praeceptorum, praeceptum domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. noster ergo hic peculiariter reatus est, qui legem diuinam legimus et legalia semper scripta uiolamus, qui deum nosse nos dicimus et iussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus, quem coli a nobis credimus atque iactamus, id ipsum, quod cultus dei uidetur, iniuria est.
4.71
XY. Denique, ut de peccatis aliis nihil dicam, quis est omnino hominum saecularium praeter paucos, qui non ad hoc semper Christi nomen in ore habeat ut perieret? unde etiam peruulgatum hoc fere et apud nobiles et apud ignobiles sacramentum est:< per Christum quia hoc facio\',\' per Christum quia hoc ago\',\' per Christum quia nihil aliud dicturus sum\',\' per Christum quia nihil aliud acturus sum\'. et quid plura? in id penitus deducta res est, ut, sicut de paganis barbaris prius diximus, Christi nomen non uideatur iam sacramentum esse sed sermo.
4.72
nam in tantum apud plurimos nomen hoe parui penditur, ut numquam minus cogitent quippiam facere quam cum se iurant per Christum esse facturos. et cum scriptum sit: non nominabis nomen domini dei tui in uanum, in id reuerentia Christi decidit, ut inter ceteras saeculi uanitates nihil ia. m paene uanius quam Christi nomen esse uideatur.
4.73
denique multi non otiosas tantummodo res et aniles sed etiam scelera quaedam se iurant per Christi nomen esse facturos. hic enim loquendi usus est talibus:* per Christum quia tollo illud\',\' per Christum quia caedo illum),* per Christum quia occido illum\'. ad hoc res recidit, ut, cum per Christi nomen iurauerint, putent se scelera etiam religiose facturos. denique quid mihi ipsi euenerit dicam.
4.74
cum ante aliquantulum tempus, uictus cuiusdam pauperis prece, praepotentiori cuidam supplicarem, obsecrans ne homini misero et egestuoso rem ac substantiam suam tolleret, ne subsidium et stipem, quo paupertas illius nitebatur, auferret, tum ille, qui rebus eius siti. rabida inhiauerat ac praedam iam spe et cupiditate ardentissima. deuorarat, respiciens ac uibrans in os meum truces oculos, utpote qui tolli sibi a me putaret quicquid ipse alteri non tulisset, nequaquam hoc, quod peterem, fieri a se posse respondit, quasi uero iussu aut scripto id sacro faceret, quod penitus praeterire non posset.
4.75
cumque ego causam, qua hoc fieri non ualeret, inquirerem, dixit rem uiolentissimam et cui; contradici. penitus non deberet:\' iuraui', inquit, cres illius a\' me esse tollendas. uide ergo an possim uel debeam. non efficere quod etiam interposito Christi nomine me dixi esse facturum\'. tum ego( quid amplius enim facerem, cui res tam iusta ostendebatur et sancta?) audita religiosissimi soeleris ratione discessi.
4.76
XVI. Hic nunc interrogo omnes qui sanae mentis sunt: quis umquam crederet usque in hanc contumeliam dei progressuram esse humanae cupiditatis audaciam, ut id ipsum, in quo Christo iniuriam faciunt, dieant se ob Christi nomen esse facturos? s o inaestimabile facinus et prodigiosum! quid non ansae sint improbae mentes? armant se ad latrocinandum per dei nomen, auctorem quodammodo sui sceleris deum faciunt, et cum interdictor ac uindex malorum omnium Christus sit, dicunt se scelus quod agunt agere pro Christo. et de hostili iniquitate conquerimur et paganicam barbariem perierare causamur.
4.77
quanto minore peccato illi per daemonia perierant quam nos per deum! quanto minoris criminis res est Iouis nomen ludificare quam Christi! ibi homo est mortuus, per quem iuratur: hic deus uiuus, qui perieratur: ibi nec homo ullus, hic deus summus: hic cum maximi sacramenti sit deieratio, necesse est maximi sit reatus et perieratio: ibi cum prope nullum sit iuramentum, nullum constat esse per* iurium; nam cum deus non sit, per quem iuratur, non est periurium, cum perieratur.
4.78
denique qui uult scire quam uerum sit, audiat beatum apostolum Paulum ipsa haec, quae nos dicimus, praedicantem. sic quippe ait: scimus autem quopiam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. et iterum: ubi, inquit, non est lex, nec praeuaricatio. duabus his sententiis duas euidenter exposuit partes generis humani, extra legem positos et in lege uiuentes. qui sunt igitur nunc in lege positi? qui scilicet nisi Christiani? sicut ipse apostolus fuit, qui de se ait: sine lege. dei non sum, sed in lege sum Christi.
4.79
qui igitur sine lege Christi? qui nisi pagani homines, legem dominicam nescientes? et ideo de his dicit: ubi non est lex, nec praeuaricatio. quo uno utique ostendit Christianos tantum, cum peccauerint, legis praeuaricatores esse, paganos autem, qui legem nesciant, sine praeuaricatione peccare, quia nullus potest eius rei praeuaricator esse, quam nescit. nos ergo tantum praeuaricatores diuinae legis, qui, ut scriptum est, legem legimus et non facimus eam, ac per hoc nihil aliud scientia nostra quam culpa, qui ad hoc tantummodo legem nouimus, ut maiore offensione peccemus, quia quod lectione et corde nouimus, libidine ac despectione calcamus.
4.80
et ideo rectissime apostolicum illud ad omnem dicitur Christianum: qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis deum inhonoras; nomen enim per uos blasphematur inter gentes. cuius ergo criminis rei sint Christiani ex hoc uno intellegi potest, quia dei nomen infamant. et cum scriptum sit nobis, ut omnia faciamus in gloriam dei, nos e diuerso cuncta in dei facimus iniuriam. cumque ipse saluator noster ad nos cotidie clamet: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant filii hominum opera uestra bona, et magnificent patrem uestrum, qui est in caelis, nos ita uiuimus e contrario, ut uideant filii hominum opera nostra mala et blasphement patrem nostrum, qui est in caelis.
4.81
XVII. Quae cum ita sint, magna uidelicet nobis praerogatiua de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita agimus ac uiuimus, ut hoc ipso quod Christianus populus esse dicimur obprobrium Christi esse uideamur. at e diuerso in paganis quid horum simile quae dicimus? numquid dici de Chunis potest: ecce quales sunt, qui Christiani esse dicuntur? numquid de Saxonibus aut Francis: ecce quae faciunt, qui se adserunt Christi esse cultores?
4.82
numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? numquid Scytharum aut Gipidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen domini saluatoris inducunt? numquid dici de ullis istorum potest: ubi est lex catholica, quam credunt? ubi sunt pietatis et castitatis praecepta, quae discunt? euangelia legunt et impudici sunt, apostolos audiunt et inebriantur, Christum sequuntur et rapiunt, uitam improbam agunt et probam legem habere se dicunt. numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? non utique: de nobis quippe omnia ista dicuntur, in nobis Christus patitur obprobrium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. de nobis enim dicitur illud, quod supra diximus: ecce quales sunt qui Christum colunt.
4.83
falsum plane illud est, quod aiunt se bona discere, quod iactant se sanctae legis praecepta retinere. si enim bona discerent, boni essent. talis profecto secta est quales et sectatores: hoc sunt absque dubio, quod docentur. apparet itaque et prophetas, quos habent, impuritatem docere, et apostolos, quos legunt, nefaria sanxisse, et euangelia, quibus imbuuntur, haec quae ipsi faciunt praedicare.
4.84
postremo sancta a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset. aestimari itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. quomodo enim bonus magister est, cuius tam malos uidemus esse discipulos? ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, ipsum legunt. promptum est omnibus Christi intellegere doctrinam. uide Christiani quid agant, et euidenter potes de Christo scire quid doceat.
4.85
denique quam praue ac nefarie pagani semper de sacris dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis christianis nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda credebant. siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis nonnisi a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur, primum scilicet homicidio, deinde, quod homicidio est grauius, incestu, nec homicidio solum et incestu, sed quod sceleratius quiddam est incestu ipso et homicidio, incestu matrum sacrosanctarum et homicidio innocentium paruulorum, quos non occidi tantum a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam uorari existimabant: et haec omnia ad placandum deum, quasi ullo facinore magis posset offendi, ad purgandum piaculum, quasi ullum aliud maius esset, ad commendandum sacrificium, quasi ullam rem dominus magis posset horrere, ad promerendam uitam aeternam, quasi uero, etiamsi possit his rebus accipi, tanti esset ad eam per scelera tam immania peruenire.
4.86
XVIII. Intellegere ergo possumus, aut quales esse pagani crediderint Christianos, qui talibus sacrificiis deum colerent, aut qualem sollicitent deum ipsum, qui haec sacra docuisset. et hoc cur ita? cur utique nisi ob eos, qui Christiani esse dicuntur et non sunt, qui per flagitia ac turpitudines suas nomen religionis infamant, qui, ut scriptum est, fatentur se nosse deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et increduli, ad omne autem opus bonum reprobi; per quos, ut legimus, uia ueritatis blasphematur et sacrosanctum domini dei nomen sacrilegorum hominum maledictione uiolatur?
4.87
quam grauis autem ac singularis piaculi malum sit nomen diuinitatis in blasphemiam gentium dare, etiam Dauid beatissimi edocemur exemplo: qui cum suffragio iustitiarum suarum aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum confessionem meruerit euadere, huius tamen criminis ueniam nec per paenitentiam patrocinantem potuit impetrare. nam cum ei errores proprios confitenti Natham propheta dixisset: transtulit deus peccatum tuum, non morieris, subdidit statim: uerumtamen quia blasphemare fecisti inimicos domini propter uerbum hoc, filius, qui ex te natus est, morietur.
4.88
et quid post haec? deposito scilicet diademate proiectis gemmis, exutus purpuris remoto omni splendore regiae dignitatis, cum pro his omnibus solitarius gemens clusus, sacco squalidus fletu madidus cinere sordidatus, uitam paruuli sui tot lamentationum suffragiis peteret et piissimum deum tanta precum ambitione pulsaret, sic rogans et obsecrans obtinere non potuit,. cum tamen, quod fortissimum petentibus adiumentum est, impetraturum se quod- sic a deo peteret credidisset.
4.89
ex qua intellegi poteat, quod nullum penitus maioris piaculi crimen est,. quam blasphemandi causam gentibus dare. quicumque enim. sine blasphemia aliorum grauiter errauerit. sibi tantum. adfert damnationem: qui autem blasphemare alios fecerit multos secum praecipitat.. in mortem, et necesse erit ut. sit pro tantis reus, quantos secum traxerit in reatum, nec solum hoc, sed quioumque, peccator ita peccat, ut alios tamen peccato suo blasphemare non faciat, peccatum suum ipsi obest tantummodo, qui peccauerit, sacrosanctum autem dei nomen sacrilega blasphemantium maledictione non laedit. qui uero blasphemare alios peccans fecerit, necesse est peccatum huius supra criminis humani esse mensuram, quia per conuicia plurimorum inaestimabilem deo fecit iniuriam.
4.90
XVIIII. Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur deus, qui bona discunt et mala faciunt, qui, ut scriptum est, deum uerbis confitentur et factis negant, qui, ut idem apostolus ait, adquiescunt legi et sciunt uoluntatem eius et probant, quae potiora sunt, qui habent formam scientiae et ueritatis in lege, qui praedicant non furandum et furantur, qui legunt non moechandum et moechantur, qui in lege gloriantur et per praeuaricationem legis deum inhonorant.
4.91
et ideo hoc ipso Christiani deteriores sunt, quia meliores esse deberent; non enim probant quod profitentur, et impugnant professionem suam moribus suis. magis enim damnabilis est malitia, quam titulus bonitatis accusat, et reatus impii est pium nomen. unde etiam saluator in Apocalypsi ad tepidum Christianum ait: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. omnem Christianum dominus fide ac spiritu iubet esse feruentem. sic enim scriptum est: ut simus spiritu feruentes, domino seruientes.
4.92
in hoc ergo feruore spiritus fidei religiosae ardor ostenditur: de quo ardore qui plurimum habet feruens esse agnoscitur et fidelis: qui nihil omnino habet frigidus esse intellegitur ac paganus; qui uero inter utrumque uel neutrum est, tepidus atque exosus est domino Christianus, et ideo ad eum dicitur: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex oremeo. hoc est dicere: utinamis aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum aut certe frigus et ignorantiam paganorum. aut enim fides te calida deo insinuaret aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia aliquatenus excusaret. nunc autem quia Christum iam agnouisti et neglegis quem agnouisti, qui susceptus es quasi intra os dei per fidei agnitionem proiceris per teporem.
4.93
quod quidem etiam beatus apostolus Petrus euidenter exposuit dicens de uitiosis ac tepidis, id est male uiuentibus Christianis: melius erat illis non cognoscere ueritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. contigit illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad suum uomitum aut sus lota in uolutabro caeni.\' quod ut euidenter de his dictum intellegamus, qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus uiuunt, audi, quid de isdem in eodem loco dicat: si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus impliciti superantur, facta sunt illis nouissima- peiora prioribus.
4.94
quod quidem et beatus apostolus Paulus in eundem modum dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias: si autem praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. circumcisionem autem christianitatem intellegendam ipse euidentissime docet dicens: nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo seruimus et non in carne confidimus. ac per hoc uidemus, quod malos. Christianos paganis comparat, nec comparat tantum, sed paene postponit dicens: si autem praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisione reputabitur, et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praeuaricator legis es? ac per hoc intellegimus, ut supra dixi, culpabiliores nos!
4.95
multo esse, qui legem dei habemus et spernimus, quam illos, qui nec habent omnino nec norunt: nemo enim ignota contemnit. concupiscentiam quippe, apostolus, nesciebam, inquit, nisi lex diceret: non concupisces. neque enim praeuaricantur a lege, quam non habent, quia, ut scriptum est, ubi non est lex, nec praeuaricatio. ac per hoc, si non praenaricantur a lege quam non habent, ergo nec contemnunt legis scita quae non habent, quia nemo, ut dixi, potest despicere quod nescit. nos ergo et contemptores pariter. at, praeuaricatores sumus ac per hoc paganis deteriores, quia illi non norunt dei mandata, nos nouimus: illi ea non habent, nos habemus;, illi inaudita non faciunt, nos lecta calcamus. et ideo apud illos ignorantia est apud nos praeuaricatio, quia minoris criminis reatus est legem nescire quam spernere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).