Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Salvian of Marseilles
De gubernatione Dei
Dei pr.1
Choose a text More by Salvian of Marseilles
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
pr.1
Omnes admodum homines, qui pertinere ad humani officii culturam existimarunt, ut aliquod linguarum opus studio ingeniorum excuderent, id speciali cura elaborarunt ut, siue utiles res ac probas siue inutiles atque probas stilo tegerent, seriem tantum rerum nitore uerborum inlustrarent causisque ipsis quas loqui uellent loquendo lucem accenderent. itaque ad hanc se partem ex utroque genere litterarum scriptores mundialium negotiorum plurimi contulerunt, non satis considerantes, quam probabilibus materiis se impenderent, dummodo ea quaecumque dicerent aut compto et blando carmine canerent aut luculenta oratione narrarent.
pr.2
omnes enim in scriptis suis causas tantum egerunt suas et propriis magis laudibus quam aliorum utilitatibus consulentes non id facere adnisi sunt, ut salubres ac salutiferi sed ut scholastici ac diserti haberentur. itaque scripta eorum aut uanitate sunt tumida aut falsitate infamia aut uerborum foeditatibus sordida aut rerum obscenitate uitiosa, ut uere, cum ingeniorum tantum laudem aucupantes tam indignis rebus curam impenderent, non tam inlustrasse mihi ipsa ingenia quam damnasse uideantur.
pr.3
nos autem, qui rerum magis quam uerborum amatores utilia potius quam plausibilia sectamur neque id quaerimus, ut in nobis inania saeculorum ornamenta sed ut salubria rerum emolumenta laudentur, in scriptiunculis nostris non lenocinia esse uolumus sed remedia, quae scilicet non tam otiosorum auribus placeant quam aegrotorum mentibus prosint, magnum ex utraque re caelestibus donis fructum reportaturi.
pr.4
si enim haec salus nostra sanauerit quorundam non bonam de deo nostro opinionem, fructus non paruus erit, quod multis profui. sin autem id non prouenerit, et hoc ipsum infructuosum forsitan non erit, quod prodesse temptaui. mens enim boni studii ac pii uoti, etiamsi effectum non inuenerit coepti operis, habet tamen praemium uoluntatis. hinc ergo ordiar.

Intertext edge

Open linked passage

Note