Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commodus Antoninus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/scriptores-historiae-augustae" aria-label="More works by Scriptores Historiae Augustae"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
1
1
De Commodi Antonini parentibus in vita Marci
1
Antonini satis est disputatum. ipse autem natus est apud Lanuvium eum fratre Antonino gemino pridie kal. Sept. patre patruoque consulibus, ubi et avus
1
maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commodo cum fratre praegnans, visa est in somnis
1
serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum
1
cursu Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus
1
est. habuit litteratorem Graecum Onesicratem, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit.
1
Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur, nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pol-
1
1
1
2
1
lutus et constupratus
1
3
1
fuit. iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem
1
perfectum ostenderet, auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo. nam eum tepidius forte lautus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret.
1
Appellatus est autem Caesar puer cum fratre suo Vero.
1
4
1
quarto decimo aetatis anno in collegium
2
2
sacerdotum 3 adscitus est. cooptatus est inter trossulos
2
1
2
principes
2
2
2
iuventutis, cum togam sumpsit, adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque
2
ipse in Basilica Traiani praesedit, indutus autem toga est Nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore quo Cassius a Marco
2
descivit. profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum
2
3
2
eo Romam
2
4
2
5
2
6
2
7
2
8
2
9
2
rediit. post haec venia legis annariae impetrata consul est factus, et cum patre imperator est appellatus V kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et
2
triumphavit cum patre, nam et hoc patres decreverant. profectus est cum patre et ad Germanicum bellum.
2
Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque
2
ad aegritudinem desideravit, quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel
2
sumptui. in domo aleam exercuit, mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia per speciem
2
10
2
lupanarium et ludibrium pudicitiae contraxit, imitatus
2
est propolas circumforanos. equos currules sibi comparavit. aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, atque se
2
11
2
gessit ut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes,
2
12
2
ad quem fortuna provexit.
3
3
Patris ministeria seniora summovit, amicos senes
3
abiecit, filium Salvii Iuliani, qui exercitibus praeerat,
3
1
3
2
3
3
3
ob
3
4
3
impudicitiam frustra temptavit atque exinde
3
Iuliano tetendit insidias, honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum
3
abiecit, appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita ut non apparerent subito deportavit.
3
bellum etiam quod pater paene confecerat legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est.
3
Romam ut rediit, subactore suo Saotero post se in curro locato ita triumphavit ut eum saepius
3
5
3
cervice reflexa publice oscularetur. etiam in orchestra hoc
3
idem fecit, et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ac
3
lupanaria volitavit. misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel a criminosis commendatos.
3
in senatus odium ita venit
3
6
3
ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque e contempto crudelis.
4
4
Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine prae-
4
1
4
2
4
3
4
fecti praetorio Tarrutenii Paterni consilio, datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano
4
propinquo, qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens ' Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum
4
eo participantibus causam, post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta.
4
Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a Palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt.
4
id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit,
4
Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione
4
summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum
4
4
4
5
4
6
4
7
4
8
4
9
4
transferetur imperium, quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistulas imperatorias curarat, interfecit.
4
domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Condiani
4
10
4
filius specie mortis ad defectionem
4
diceretur evasisse, interfecta et Vitrasia Faustina et
4
Velius Rufus et Egnatius Capito consularis, in exsilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules, et in multos alios varie saevitum est.
5
5
Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi
5
quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens
5
esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod
5
Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit,
5
1
5
trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque
5
2
5
forma disceptatrice collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac-
5
3
5
4
5
5
5
chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus.
5
tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit,
5
praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset,
5
occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris
5
6
5
nomen imposuit.
5
uxorem,
5
7
5
quam deprehensam in adulterio exegit,
5
exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas
5
suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus.
5
Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine
5
iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati
5
spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent
5
8
5
Commodum heredem.
5
9
5
10
5
11
6
6
Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per
6
alios duces in filium suum Perennis referebat, hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Britannico militibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus
6
est deditus, in cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit.
6
Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum
6
restituens, et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra triginta dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supradictum
6
Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum
6
horis praefectus praetorio fuisse perhibetur. mutabantur enim praefecti praetorio per horas ac dies,
6
Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente.
6
fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque, horum successores ad arbitrium Cleandri
6
aut retenti sunt aut occisi, ad cuius nutum etiam libertini in senatum
6
1
6
atque in patricios lecti sunt, tuncque primum viginti quinque consules in unum
6
annum, venditaeque omnes provinciae. omnia Cleander pecunia venditabat; revocatos de exsilio
6
dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Burrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo quae fiebant in suspicionem regni adfectati traheret et occideret, multis aliis, qui Burrum
6
defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat,
6
praefectus est factus, tuncque primum tres praefecti praetorio fuere, inter quos libertinus,
6
2
6
qui a pugione appellatus est.
7
7
Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis impositus, nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis
7
1
7
criminibus in Attali gratiam, quem in pro-
7
2
7
3
7
4
7
consulatu Asiae damnaverat, esset occisus, nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre
7
potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter cetera etiam concubinas eius
7
constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt.
7
In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt,
7
quos et ipsos postea poenis adfecit, his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum.
7
et post eos sex simul ex consulibus Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium
7
5
7
Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos.
7
destinaverat et alios quattuordecim occidere, cum sumptus eius vires
7
6
7
Romani imperii sustinere non possent.
7
7
7
8
8
8
Inter haec Commodus senatu semet inridente, 1 cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix, inter plurimas caedes multorum
8
civium quasi quidam novus Sulla, idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se
8
coniurationem dicitur, ut multos occideret, nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et
8
suos interemit, et
8
1
8
sororis Lucillae. appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, cum Britanni etiam imperatorem contra eum deligere
8
voluerint, appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvii
8
2
8
in amphitheatro occidisset, erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret.
8
fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit, qui
8
3
8
furor
8
4
8
5
8
6
8
7
8
dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus, voluit
8
etiam in Circo quadrigas agitare, dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis
8
dedit, et eo quidem tempore quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.
9
9
Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia
9
et aleam convertit. Motilenum, praefectum praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo.
9
multos praeterea paraverat interimere. quod per parvulum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta.
9
Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim
9
portaret. Bellonae servientes vere exsecare bracchium
9
praecepit studio crudelitatis. Isiacos vere
9
1
9
2
9
3
9
4
9
pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat, cum Anubim portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. clava non solum leones in veste muliebri et pelle leonina sed etiam homines multos adflixit, debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a genibus
9
5
9
de pannis et linteis quasi dracones tegerentur,
9
6
9
eosdemque sagittis confecit. sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic
9
7
9
aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat.
10
10
Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat
10
secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula.
10
si quis sane
10
1
10
se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. nam eum,
10
2
10
quem
10
vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver-
10
3
10
4
10
5
10
6
10
7
10
miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris.
10
8
10
pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius
10
intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos
10
9
10
aut singulos
10
pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant,
10
alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque
10
sexus, quos libentius suis osculis
10
10
10
applicabat. habuit et hominem pene prominente ultra modum animalium, quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.
11
11
dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat,
11
inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit
11
ac ditavit. praefectum praetorii suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit
11
quatientem cymbala deformato vultu, genera
11
1
11
leguminum coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem
11
raro vocavit, lavabat per diem septies
11
2
11
3
11
4
11
5
11
atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat
11
6
11
deorum templa pollutus
11
7
11
stupris et humano sanguine.
11
imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus.
11
Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant.
11
Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in arenam Romanam procedere voluit.
11
Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepit eo gaudio quasi acciperet triumphalia.
11
ludum semper
11
8
11
ingressus est et, quotiens ingrederetur,
11
publicis monumentis indi iussit, pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies.
11
Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione
11
consulibus, appellatus Germanicus idibus Hercu-
11
9
11
10
11
11
12
12
leis Maximo et Orfito consulibus, adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII kal. Invictas
12
Pisone Iuliano consulibus, profectus in Germaniam
12
XIIII kal. Aelias, ut postea nominavit, iisdem consulibus
12
togam virilem accepit, cum patre appellatus imperator V kal. Exsuperatorias Pollione et Apro
12
iterum
12
1
12
consulibus, triumphavit X kal. Ian. iisdem
12
consulibus, iterum profectus III nonas Commodias
12
Orfito et Rufo consulibus, datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI kal. Romanas Praesente iterum consule.
12
tertio meditans de profectione a senatu et populo suo
12
retentus est. vota pro eo facta sunt nonis Piis
12
Fusciano iterum consule, inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies
12
quinquies.
12
2
12
item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut
12
mille contingeret. ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.
13
13
Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut
13
1
13
2
13
eius tumorem per sericas vestes populus Romanus
13
agnosceret. versus in eo multi scripti sunt, de quibus
13
etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur, virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transfigeret
13
3
13
et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret.
13
impudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit.
13
Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque compositae, in
13
4
13
Britannia, in Germania et in Dacia imperium
13
eius recusantibus provincialibus, quae omnia
13
ista per duces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistulis autem plurimis
13
' Vale ' tantum scriberet, agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse
14
14
dicuntur, per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent ii qui tunc rem publicam gerebant,
14
1
14
2
14
etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges
14
non
14
3
14
deessent, et eos quidem qui omnia vastabant
14
postea Commodus occidit atque proscripsit. ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine adsimulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit.
14
Multi sub eo et alienam poenam et salutem suam
14
pecunia redemerunt. vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et
14
alios pro aliis occidit, vendidit etiam provincias et administrationes, cum ii per quos venderet partem
14
acciperent, partem vero Commodus. vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes, vendiderunt
14
sub eo etiam eventus litium liberti. praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de iis praefectis quos ipse fecerat triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio, et praefectos urbi eadem facilitate mutavit.
15
15
cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu
15
eorum semper fecisset. Eclectus
15
1
15
cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit.
15
Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo
15
nudos umeros advelans. habuit praeterea morem, ut
15
2
15
3
15
omnia quae turpiter, quae impure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi
15
iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam populum Romanum dixit, quo saepissime
15
praesente gladiator pugnavit, sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, inrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat,
15
urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. quod factum esset, nisi Laetus praefectus
15
praetorii Commodum deterruisset. appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus Primus Secutorum.
16
16
Prodigia eius imperio et publice et privatim
16
haec facta sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. et ante bellum desertorum caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in Circo kalendis Ianuariis oborta; et ante
16
lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae, de Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes
16
migravit, negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est, et Anubis simulacrum
16
marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae
16
quam Lanuvii. ipse autem prodigium non leve sibi fecit; nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit, et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis
16
vestimentis praesidens. galea eius bis per portam Libitinensem elata est.
16
Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenos quinos, circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minuerat.
16
1
16
2
16
circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.
17
17
His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praefectus et Marcia concubina eius
17
inierunt coniurationem ad occidendum eum. primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt.
17
Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris.
17
Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est.
17
Opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine
17
ipsius fecerat, nulla exstant, sed nomen eius alienis
17
operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit, classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent.
17
ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam
17
Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta
17
1
17
2
17
3
17
4
17
5
17
sane quaedam Colosso addidit, quae postea cuncta
17
sublata sunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum Gladiatorium et Effeminatum
17
non praetermitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quantum
17
6
17
videtur, senatus inter deos rettulit, flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano.
17
Sorores tres superstites reliquit, ut natalis eius celebraretur. Severus instituit.
18
18
Adclamationes senatus post mortem Commodi
18
graves fuerunt, ut autem sciretur quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti:
18
Hosti patriae honores detrahantur. parricidae honores detrahantur. parricida trahatur. hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. hostis deorum, carnifex senatus, hostis deorum, parricida senatus; hostis deorum, hostis senatus, gladiatorem in spoliario. qui senatum occidit, in spoliario ponatur; qui senatum occidit, unco trahatur; qui innocentes occidit, unco trahatur. hostis, parricida, quantum Peter; quam P. vere vere. qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui te occisurus fuit, unco trahatur. nobiscum timuisti, nobiscum periclitatus es. ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. fidei praetorianorum feliciter, praetoriis cohortibus feliciter, exercitibus Romanis feliciter, pietati senatus feliciter. Parricida trahatur. rogamus, Auguste, parricida trahatur. hoc rogamus, parricida trahatur. exaudi Caesar: delatores ad leonem, exaudi Caesar: Speratum ad leonem, victoriae populi Romani feliciter, fidei militum feliciter, fidei praetorianorum feliciter, cohortibus praetoriis feliciter. Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique, gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. necator civium trahatur. parricida civium trahatur. gladiatoris statuae detrahantur. te salvo salvi et securi sumus, vere vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere. Nunc securi sumus; delatoribus metum, ut securi simus, delatoribus metum, ut salvi simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. te salvo delatores ad leonem, te imperante delatoribus fustem. uere Peter; seuere P. sumus P. ut ins. by Salmasius; om. in P.
19
19
Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. impuri gladiatoris memoria aboleatur. gladiatorem in spoliario. exaudi Caesar: carnifex unco trahatur. carnifex senatus more maiorum unco trahatur. saevior Domitiano, impurior Nerone, sic fecit, sic patiatur, memoriae innocentium serventur. honores innocentium restituas, rogamus. parricidae cadaver unco trahatur. gladiatoris cadaver unco trahatur. gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. perroga, perroga: omnes censemus unco trahendum. qui omnes occidit, unco trahatur. qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. qui utrumque sexum occidit, unco trahatur. qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui templa spoliavit, unco trahatur. qui testamenta delevit, unco trahatur. qui vivos spoliavit, unco trahatur. servis serviimus. qui pretia vitae exegit, unco trahatur. qui pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. qui senatum vendidit, unco trahatur. qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. Indices de senatu, delatores de senatu, servorum subornatores de senatu, et tu nobiscum timuisti; omnia scis et bonos et malos nosti, omnia scis, omnia emenda; pro te timuimus. o nos felices, te vere imperante! de parricida refer, refer, perroga. praesentiam tuam rogamus, innocentes sepulti non sunt. parricidae cadaver trahatur, parricida sepultos eruit; parricidae cadaver trahatur.
20
20
Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Ciloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum est.
20
senatus adclamavit:
20
Quo auctore sepelierunt? parricida sepultus eruatur, trahatur.
20
Cincius Severus dixit:
20
Iniuste sepultus est. qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit, quoniam laeta percensui, nunc convertar ad necessaria: censeo quas is, qui nonnisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolendas statuas, quae undique sunt abolendae, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque iis nominibus nuncupandos quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in re publica incubuit.
20
4
20
5
20
6
20
7

Intertext edge

Open linked passage

Note