Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sedulius Scotus-c.860
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas
Epis 2.7.1
Choose a text More by Sedulius Scotus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8761 Coinomb
2.7.1
II. IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT VII.
2.7.1
De quibus autem scripsistis mihi. Huc usque gratis docuit, nunc ad interrogata respondet. Nunc autem incipit de conjugiis tractare; ante enim expugnavit illicita, quam de licitis loqueretur. Corinthii namque ad Paulum epistolam miserunt, ut illos doceret, si post acceptam fidem licitum esset uxores dimittere, aut quomodo uxores licite haberentur. Bonum est homini mulierem non tangere. Bonum fuerat illud quod vobis in primordio praedicavi, hoc est, secundum conjugii usum non tangere mulierem; sed quoniam multos continentes huic doctrinae loco scripsistis refragari, concedatur remedium ne fornicando moriantur. Ergo Apostoli hoc exemplo in primis virginitas et continentia praedicanda est. Sed objicere amatores luxuriae solent: Ut quid ergo prima Dei benedictio Crescite et multiplicamini, concessit? Ut terra scilicet repleretur. Quia jam impleta est, debemus ab incontinentia nos temperare. Suam. Non alienam. Uxorem. Non uxores. Similiter autem et uxor virum. In hoc optimum legitimumque conjugium videtur, quando hi ambo secundum Apostolum in sua voluntate fiunt. Mulier sui corporis potestatem non habet. Scilicet ad continentiam carnis, nisi ex consensu viri. Nolite fraudare. A debito conjugii. Ad tempus. Hoc est, specialibus alternisque diebus, aut quadragesimali tempore, vel ad tempus orationis, sive per dies purificationis. Ne tenter vos Satanas. Ne uno se subtrahente alter fornicetur, et Satanas tentandi locum inveniat.
2.7.2
Secundum intelligentiam. Infirmis hoc indulgeo, non perfectis praecipio, qui omnes homines velim me imitari. Sicut meipsum. Id est, viduum, seu castum, virginemque, quod magis creditur. Alius guidem sic. In castitate. Alius vero sic. In matrimonio. Melius est enim nubere. Ante votum. Dicit autem melius esse nubere, in comparatione deterioris ac pejoris rei, nisi culpa scilicet ad conjugium veniant, si tamen nondum meliora devoverunt, quam uri vel ardore effrenatae libidinis, vel infernali igne post fornicationem. His autem dico, qui matrimonio. Proprie loquitur ad conjunctos, ne dimitterent uxores, et alias ducerent, aut pulchras, aut divites, sicut Judaei faciebant. Non ego, sed Dominus. Qui dixit: Qui dimiserit uxorem sine causa, facit eam moechari. Manere innuptam. Id est, ut non nubat alii viro. Aut viro reconciliari. Quia melius est, si ad virum suum revertatur, quam ut alii viro nubat. Nam caeteris. Qui videlicet neque ambo Christiani sunt. Quapropter? Scilicet ut dimittatur conjux infidelis, ut in consequentibus Apostolus dicit, quamvis melius sit non dimittere. Attamen non licet secundum praeceptum Domini ut dimittatur conjux, nisi causa fornicationis. Fornicatio est etiam ipsa infidelitas. Dicimus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti; sed quia permisit, non jussit, dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit non dimittat uxorem infidelem, quia sic fortasse possit fidelis fieri. Alioqui filii vestri immundi essent. Ac si dixisset; si permitterem virum infidelem cum filiis suis discedere a muliere fideli, filii ipsius viri immundi essent. Item si ambo infideles essetis necessario filii vos imitarentur, nunc autem forsitan fidelem imitabuntur. Nunc autem sancti sunt. Quia fideles per praedicationem suorum parentum. Item filii vestri immundi essent, si infidelem parentem comitarentur jam non baptizati, aut, si baptizati essent, ex Christianitate in paganismum transirent infidelem parentem sectando. Non ergo ab invicem discedant. Non est enim servituti deditus frater. Hoc est, ut serviat et pereat propter alterum infidelem; non enim ita ligatus est in hujusmodi causa, quasi vere illi servire necesse sit, et propter alterum interire. In pace enim vocavit vos. Caeterum non ad dissidium sumus vocati; ultro ergo discedere non debemus. Ad id autem redit quod praedixit, ne discedendi praeparetur occasio. Nisi unicuique sicut Dominus divisit. Nisi hoc unum scis, quod unicuique est sicut Dominus illi divisit. Sicut vocavit Deus. Sive cum fideli conjuge, sive etiam cum infideli, sive sine uxore, sive in praeputio, sive in circoncisione, sive servus, sive liber. Ita ambulet. Hoc est, conversetur. Circumcisus aliquis vocatus est. Infert subito parabolam circumcisi, ethnici, servi, et liberi, et sub metaphora eorum de nuptis disputat et innuptis. Ac primum quia nonnullos hanc intelligentiam reprehensuros arbitror, interrogare libet, quae sit consequentia, ut de maritis et uxoribus disputans repente transiret ad comparationem Judaei, et ethnici, servi et liberi, et rursum hac disputatione finita, rediret ad virgines dicens De virginibus autem praeceptum Domini non habeo. Ergo circumcisus aliquis vocatus est, Id est, castus sine muliere, quoniam instar circumcisionis est non habere uxorem, dum mulier quasi membrum corporis est viri, et una sunt caro. At vero uxorem habere instar praeputii est: quia sicut plenitudo corporis est in praeputio, ita in conjugali consortio. Non adducat praeputium. Id est, uxorem, ut diximus. Aliter: Non putet se superflue circumcisum, ne de hoc poeniteat: fuit enim necessarium suo tempore. Sive hoc modo: Non adducat praeputium, ut quis sine legis ceremoniis vivat, quia tum quibusdam apostoli permittebant opera legalia custodiri, ne subito a lege retracti scandalum paterentur. Non circumcidatur. Hoc est, non dimittat uxorem. Circumcisio nihil est. Id est, virginitas, vel castitas, sine bonis operibus. Et praeputium nihil est. Conjugium absque operibus. Servus vocatus es. Id est, conjugatus. De libertate. Id est, de continentia. Sed et si potes liber fieri. Hoc est, si potes habere dissidii occasionem, et repellere eam abs te, magis utere legitimo conjugio. Servus conjugatus, libertus est Domini; quoniam enim fuit in conjugio, in paganismo tunc servus fuit, quia non legitimo usus est conjugio: quoniam vero ad fidem Christi vocatus est, libertus Domini est, dum legitimo conjugio utitur: nam libertus est liber de servo factus. Similiter et quilibet. Id est, a conjugio servus est Christi, quia virgines et conjugales serviunt Christo. Nolite fieri hominum servi. Dum scilicet Christi sanguine empti estis. De virginibus autem praeceptum non habeo. Scriptis respondet, quia illi dicebant: Ubi praecepta est virginitas? ut superfluum demonstraret, quod sub praecepto non est. Ita virginitatem praetulimus, ut tamen nuptiarum ordinem servemus: quia si Dominus virginitatem imperaret, condemnare videretur conjugium, et seminarium hominum excideret, unde virginitas procreata est. Quare praeceptum Domini de virginibus non habuit, quia majoris mercedis est quod non cogitur, sed offertur. Existimo enim. Hic existimo non pro dubio ponitur, sed pro certo. Propter instantem necessitatem. Id est, dolorem parturiendi et servitutis in matrimonio. Quoniam bonum est homini. Duplex bonum est, et sollicitudinibus mundi carere, et virginitatis praemium exspectare. Noli quaerere solutionem. Nisi forte ex consensu illius. Solutus es ab uxore. Per continentiam, vel morte ipsius. Et si acceperis uxorem, non peccasti. Id est, ante votum virginitatis. Et si nupserit virgo, non peccabit. Id est, antequam voverit virginitatem, quia nuptiae per se peccatum non habent, sed per sollicitudinem saeculi saepe peccatum incurrunt. Aliter illos dicit non peccare si nubant, quia nondum voverunt Deo castitatem, caeterum qui vel in corde suo promisit, si aliud fecerit, habet damnationem, quia primam fidem irritam fecit; quod enim erat licitum, per votum sibi fecit illicitum, sicut Ananias et Sapphira. Tribulationem carnis habet. Maledicto Evae subjacentes per sollicitudinem saeculi, tribulationem et tristitiam patientes. Hujusmodi. Id est, virgines nubentes. Ego autem vobis parco. Hoc suadeo vobis, quod minus laboris, et quod plus praemii habet. Itaque dico, fratres. Hic omnes ad continentiam hortatur. Fratres autem dicit, ut libentius audiant. Tempus breviatum est. Dicamus breve, etiamsi nongentis viveremus annis, ut antiqui homines; tamen breve putandum esset quod haberet aliquando finem; nunc vero quod brevis sit non tam laetitia quam tribulatio nuptiarum, quid accipimus uxores quas cogimur amittere? Quasi non habentes. Ille uxorem habens, sed quasi non habet, qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat creatori. Flet quoque, sed tanquam si non fleat. Qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. Gaudet quoque tanquam si non gaudeat. Qui sic temporalibus bonis hilarescit, ut tamen semper perpetua tormenta consideret, et in hoc quod mentem gaudio sublevet, hanc continuo pondere providi timoris premat. Emit quoque quasi non possidens. Qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet, quod haec citius derelinquat. Mundo quoque utitur, sed quasi non utatur. Qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec non sinit suae menti dominari, sed ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alia tendentis frangant. Aliter: Sunt qui patiuntur labores et pressuram in praesenti quasi non paterentur: quia ista in brevi spatio pertransibunt et finientur. Sic et sequentia exponi possunt. Praeterit enim figura hujus mundi. Hoc saeculum quasi umbra pertransit. Nolite ergo de eo multum esse solliciti, ne possessionem perdatis aeternam, et figuram quaerentes incipiatis amittere veritatem. Hic enim mundus imago futuri est. Si ergo talis est imago, ipsa veritas qualis est? Unde si hoc tam impense diligitis, quanto magis illud impensius amare debetis; nam secundum hoc nos dimissuros quotidiana morientium exempla testantur? An forte nos solos esse credamus immortales, quasi non simus ex hominibus generati. Item, Praeterit enim figura hujus mundi. Si mundus transit, quo universa clauduntur, imo figura et conversatio hujus mundi quasi nubes praeterit, et inter caetera mundi opera, et nuptiae praeteribunt. Si enim mors finis est nuptiarum, cur necessitatem in utilitatem non vertimus? Divisa est mulier et virgo, id est, dissimiles sunt. Ut sit sancta et corpore et spiritu. Quid prodest carnem habere virginem, si menti quis nupserit, ut sit frequens oratio? impedit enim conjugium jugitatem orationis. Si quis. Id est, pater. Turpem se videri existimat. Turpis videbitur, si cum ad perfectam aetatem pervenerit, neutrum deliberet, vel virginitatem servare, vel nubere, si nubere volenti non permittat, et illa fuerit fornicata. Quod vult. Id est, pater vel filia faciat, id est pater non peccat, si ipsa puella nubat. Qui autem statuit in corde suo. Id est, si pater quisque disposuit. Firmus. Id est, dum consentit ei filia sua. Non habens. Id est, pater. Necessitatem. Quia non cogitur a filia sua, ut daret eam viro. Potestatem autem habet. Ipse pater. Suae voluntatis. Ut faciat quod voluerit de filia sua. Judicavit. Praefatus pater. Aliter ut Hieronymus exponit: Si quis, hoc est, quisquis homo; super virginem, id est, carnem propriam suam; quid vult ipse homo, id est, virginitatem an conjugium; quia liberum arbitrium habet, non peccat, quia matrimonium non est peccatum. Statuit. Id est, permanere in virginitate. Non habens necessitatem, quia non cogitur a carnali voluptate. Potestatem habet, id est, facere quod vult. Mulier vincta est legi. Nunc incipit de digamis et viduis. Liberata est. A vinculo conjugali libera facta secundum legem post mortem viri, si nec tunc potuerit se continere. Cui voluerit nubat. Tantummodo Christiano, non Gentili, tantum in Domino propter continentiam. Puto enim quod et ego spiritum Dei habeam. Ideo sic loquitur, quasi dubie, ne jactanter de se loqui videatur. Spiritum Dei habeo. Hoc est, nolite contemnere, quia non ex me hoc ipsum est quod dico, sed spiritus Dei est, qui loquitur in me, quem contemni non expedit.

Intertext edge

Open linked passage

Note