Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sedulius Scotus-c.860
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas
Epis 3.11.10
Choose a text More by Sedulius Scotus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8761 Coinomb
3.11.1
III. IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XI.
3.11.1
Utinam sustineretis. Id est, sustinete me vel modicum, qui alios multum sustinere consuevistis. Insipientiae meae. Id est, gloriationis, quae quasi quaedam insipientia videtur esse. Insipientem se dicit, quia illi necesse erat aliqua de se dicere, licet vera, ut ostendat quam vere insipientes sint, qui falso se laudant.
3.11.2
Sed et supportate me. Stultitiam meam sustinete, dum pro amore vestro hoc dico. Aemulor enim vos. Non stimulo livoris inflammor, sed vos tanquam pater divina aemulatione custodio, ut possim vos immaculatos Christo conjungere, tanto majore studio conservatos, quanto meliori estis sponso jungendi.
3.11.3
Timeo ne sicut serpens seduxit Evam. Sicut enim serpens majora promisit, ut propria subtraheret, sic majora haeretici quam quae doctrina Christi habet promittunt, ut sanam doctrinam corrumpant. Simplex autem sensus est verus sensus, nulla falsitate intermixta compositus atque corruptus. Alium Christum. Meliorem nostro Salvatore. Aut alium spiritum. Hoc est, si vobis aliquid amplius gratiae praestiterint quam per nos accepistis, recte eos nobis praeponi forsitan pateremini. Existimo enim me in nullo inferiorem a magnis apostolis. Quanto magis ab his qui nihil sunt. Sive ne putetis vos quam illos quibus Petrus et caeteri apostoli praedicaverunt minus aliquid accepisse. Sed non scientia. Ut pseudoapostoli, qui cum sint scientia imperiti, in sermone tumido gloriantur.
3.11.4
In omnibus autem manifesti sumus. Ostendit integritatem suam, qua secundum Deum omnia fecerit, cum nec avaritiam nec gulam, nec gloriam ab eis aliquando quaesierit. At nunquid peccatum feci? Si forte hoc solum peccavi, qui propter vos et illicita et concessa contempsi. Est veritas Christi in me. Sicut Christus quod semel statuit non mutavit, nec est aliquando mentitus, sic faciam. Haec gloriatio. Id est, nihil a vobis recipiendi. Deus scit. Quod vos diligo. Ut amputem occasionem. Reddit hic causam quare non acceperit, ut adversarii, qui docerent gulam, avaritiamque sectarentur, quaerentes per Paulum aditum invenire lucrandi, non haberent; ut hic si vel panem acciperet, illi aurum licentius exigerent. Ideo tollit occasionem Apostolus, ut in hoc appareat, quod propter Dominum docent, si a discipulis nihil expetunt.
3.11.5
Operarii subdoli. Subdolus est, qui aliud fingit dum aliud agit. Quorum finis secundum opera ipsorum. Mala opera malus finis exspectat. Iterum dico vobis. Jam superius dixerat: Sustinete me modicum, et non reddiderat rationem, quod zelo Dei eos zelaret, et non gloriae desiderio esset de se aliquid narraturus, ne in ejus odium versi, falsos apostolos sequerentur.
3.11.6
Ne quis existimet insipientem. Ne me aliquis ex vobis putet quod jactantiae causa, et non alicujus profectus meipsum glorior. Velut insipientem accipite. Hoc est, audite me quasi insipientem, non revera insipientem, sed quasi insipientem.
3.11.7
Quod loquor. Id est, laudem meam. Non loquor secundum Deum. Videtur[ Deest insipiens, vel quid simile] esse, ut homo seipsum laudet, licet verum dicat, nisi propter aliorum utilitatem, Deique gloriam hoc faciat. Secundum carnem. Id est, secundum nobilitatem carnalem. Libenter enim suffertis insipientes. Ideo dixi: Accipite quasi insipientem, si vos suffertis insipientes, id est, pseudoapostolos. Si quis vos in servitutem redigit. Id est, veteris legis et Judaismi. Si quis devorat. Id est, muneribus. Si quis accipit. Pecuniam vestram. Si quis extollitur. Id est, Judaica superbia vel scientia, vel de generis nobilitate. Si quis in faciem vos caedit. Hoc est, si quis etiam praesentes vos objurgat.
3.11.8
Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitas quippe maxima est, si filii Dei de terrena nobilitate se jactant. Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Id est, quasi nos in ista parte ab illis minus aliquid habeamus. Audeo et ego. Id est, possum audere gloriari, si volo. Hebraei sunt. Id est, linguam Hebraeam habent. Israelitae sunt. Ideo addit, quia multum gloriabantur in hoc nomine, cujus interpretatio est, vir videns Deum.
3.11.9
Ut minus sapiens. Notandum si quis de Christi saltem ministerio glorietur, non sapienter hoc faciet. In laboribus plurimis. Quorum species enumerat. In plagis. Sicut caesus est in Creta. Supra modum. Fortitudinis meae. In mortibus. Id est, exspectatione mortis.
3.11.10
Quinquies quadragenas. Quinquies flagellatus sum quadraginta percussionibus juxta legem, non enim plagae secundum legem quadragesimum numerum excedunt. Una minus. Id est, causa nobilitatis meae, quia mos erat apud Judaeos, ut servi quadraginta percussionibus, liberi vero triginta et novem flagellarentur plagis; quinque vicibus trigenas et novenas, quasi transgressor legis accepi, quia lex quadraginta diebus in monte Sina data est.
3.11.11
Ter virgis caesus sum. Id est, a gentibus. Semel lapidatus sum. Id est, a Judaeis in Lycaonia civitate, sicut in Actibus apostolorum legitur. Periculis in civitate. Id est, Hierusalem a contribulibus illatis. Periculis in mari. Id est, in minoribus tempestatibus, quasque supra dixi. In falsis fratribus. Qui nostram explorare subintroierunt libertatem. In laboribus. Id est, manuum. In miseriis. Id est, inopia cibi et vestimenti. In fame et siti. Ex necessitate. In jejunio. Ex voluntate. Praeter illa quae extrinsecus sunt. Id est, quae per consuetudinem leviora esse videntur: in proprio enim corpore sustinuit praedicta, non sic supposita. Instantia mea. Id est, qua insto semper, ut omnes audiant evangelium et credant.
3.11.12
Quis infirmatur. Cum infirmantibus infirmor, cum pereuntibus perire me compatior; sic uror tristitia, ut animo ardere me sentiam.
3.11.13
Quis scandalizatur. Id est, animo, fide, opere. Si gloriari oportet. Jam si gloriari necesse est, in his quae non ad laetitiam, sed ad meliorationem pertinent gloriabor. Infirmitatis meae. Omnes superiores necessitates uno infirmitatis nomine definiuntur, eo quod humanae imbecillitati ista praevaleant.
3.11.14
Scit quod non mentior. Rem quasi difficilem dicturus, quod Judaei contra eum etiam principes Gentium concitassent, ante implorat testimonium Dei, ne jactantiae putaretur, quod adversus eum etiam regna surrexerint, et nihil potuerint praevalere. Haec autem omnia ideo dinumerat, ut ostendat quid inter veros falsosque apostolos intersit. Aut idcirco Deum testem invocat, ut visiones quas sequenter exponit credantur.
3.11.15
Praepositus gentis. Id est, praepositus gentis illius, ubi regnaret Aretha. Et per fenestram. Id est, domus adhaerentis muro.

Intertext edge

Open linked passage

Note