Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sedulius Scotus-c.860
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas
Epis 7.5.1
Choose a text More by Sedulius Scotus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8761 Coinomb
7.5.1
VII. IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES. CAPUT V
7.5.1
Sicut fur. Quando omnes scierit dormire securos in nocte, ut: Media nocte clamor factus est, etc.. Pax et securitas. Post occisum Antichristum. Tunc repentinus eis superveniet interitus. Ut in diebus Noe et Sodomorum contigit. Sicut dolor partus. Sicut illa veniente partu dolores non effugit. Non estis in tenebris. Non estis ignorantes, ut nesciatis vos semper debere esse paratos. Filii lucis. Scientiae, vel Christi. Filii diei. Veritatis. Noctis. Daemonis, vel peccati. Tenebrarum. Ignorantiae. Sed vigilemus. Id est, oculos semper ad Dominum vigilantes, vel elevantes. Et sobrii simus. Ne curae hujus vitae inebrient mentem nostram. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt. Ideo occisi et ebrii sunt, quia in tenebris sunt, sed hic magis nox et ebrietas allegorice pro ignorantia et libidine accipiendae sunt. Induti loricam. Quia alii nudi sunt qui ebrii sunt.
7.5.2
Fidei et charitatis. Omnis justitia fide et charitate constat, quam loricae alibi comparavit. Qui mortuus est pro nobis. Id est, ne nos moreremur. Ut sive vigilemus, sive dormiamus. Hoc est, ut sive in corpore, sive extra corpus inveniamur, semper cum ipso vivamus. Ut noveritis. Honorificetis. Laborant. Scilicet in doctrina. Pacem habete cum illis. Etsi contraria vestris moribus dixerint. Corripite inquietos. Vagos huc et illuc discurrentes. Pusillanimes. Id est, intentione desperantes vel deficientes. Suscipite. Sustinete. Patientes estote. Etiam ad correptos, quia impatientia non corrigit, sed irritat. Invicem et in omnes. Non solum in vos Christianos, sed in omnes homines. Spiritum. Loquentem varias linguas, vel spiritum exhortantis, nolite perversis quaestionibus opprimere. Prophetias nolite spernere. Sive futura praedicantes, sive praeterita disserentes. Tantum ut probetis. Si legi non sunt contraria quae dicuntur, et si quid tale fuerit refutate. Omnia probate. Si a diabolo, an a Deo sint. Integer spiritus. Mens in qua est imago Dei expressa, sive formata. Alii spiritum conscientiam dicunt, ut: Nemo scit ea quae sunt hominis, nisi spiritus qui in eo est. Fidelis est. Et verax in promissionibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note