Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sedulius
Opus Paschale
Pasc 4.22
Choose a text More by Sedulius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
4.1
LIBER QVARTVS.
4.1
Iam cum Iordanis denuo fluenta transgrediens Iudaeae semitam praeteriret, passim uulgus inmensum, et cateruas ab omni uarietate languoris sine nomine curauit innumeras, inflrmos accipiens et incolomes remeare concedens. nil igitur summo conferre difficile est de se sperantibus Deo, cui facultas. prona subpeditat ardua planare, curua dirigere, quod est superbos ad humiliora deponere, errantibus semitam demonstrare. Esaias namque propheta magnificus ita noscitur elocutus, Christi cum denuntiaret aduentum: et erunt, inquit, praua in directa, et aspera in uias planas. numquid de saxis aut sentibus aut inflexis uiarum prophetauit anfractibus, cum Christus ad saluandum uenerit mundum non in siluis et montibus, sed humanis gentibus constitutum? hoc est illud etiam uox clamantis in deserto, quod ammonet: parate uiam Domino, rectas facite semitas eius, uiam scilicet cogitationum et semitas uoluntatum, qua Dominus ad mundi cordis habitaculum recto gradiatur ingressu. cogitationes etenim et uoluntates uiae sunt operum, quae bonum cuiuspiam siue malum praecedere uidentur effectum. quicquid ergo uis denegat naturalis, diuinae facillimum subiacet potestati.
4.2
namque belua camelus inmensa sicut foramen acus exiguum pro tanti corporis mole non potest transmeare, sic opulentus diues et tumidus nequiret ad regna caelestia tenuem angusti callis introire per portam, nisi rerum prouidus gubernator, qui totum lege continet nec tenetur ipse sub lege, quem nulla umquam facies aspicit, sed ipse cuncta semper intendit, motos hac condicione discipulos talibus fouisset alloquiis consolator: apud homines hoc inpossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt; non omnibus quippe diuitibus patrimonium sui census est oneri, sed qui propriae malus est rector ubertatis. nam cum dicit Dominus per prophetam: aurum et argentum meum est, ostendit malum non esse quod eius est, si operarius illud bonus habuerit; nihil etenim differt, utrum bonis quis operibus nil dependat, an plurima malignis effundat. ille siquidem suas tuto seruat opes et collocat, caeloque thesauros occulit ac recondit, ubi non edacis tineae, non aeruginis scabrae quicquam morsus absumit nec furibus ad furandum aditus reseratur effossus, qui ieiunis cibum, sitientibus potum, peregrinis ministrat hospitium, maestos solatur in carcere, fouet aegros in corpore, cunctisque largissimus sibi tantum pauper est et egenus. nec dubitare quia debet illam prorsus in caelum substantiam peruenire, quae sub uilissima pauperis forma Christo probatur impensa, quae detrimentis augetur, spargendo seruatur, perit ut maneat, uitam mortua repraesentat.
4.3
Interea dum populo Dominus comitante uallatus Hiericho fuisset egressus, duos oculis captos aspicit considentes in aggere, reddi sibi lumina postulantes. petebant itaque considentes, quia gressuum mobilitati confidere tenebrae reluctantur aduersae. nec cunctata uel paululum uirtus illa pietati nil abnuens, quae salutem consueuit inferre, qua fidem sentit ardere, diuturno lumina somno compressa uigili repente tactu perexcitat claustraque latentium sub fronte reserans fenestrarum intrante protinus die noctem reppulit caligantem.
4.4
Hinc sacra templi per moenia rursus obambulans caecis dedit aspectum, claudis reformauit incessum.
4.5
post haec nobilium monumenta uirtutum, Dauiticam deserens ciuitatem, uenerat in loca Bethaniae, dieque remeans subsequente ad eius urbis denuo tecta pergebat. ficus haud procul a semita conexis frondium uelamentis umbrosa, cuius in robore cum nullum penitus pomum Dominus carnaliter esuriens inuenisset, iuhumanos arboris ramos non maledicto sauciat, sed praecepto condemnat increpans sic ineam: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. confestimque ficulnea sucis uiduata subtractis, infecunda protinus et deformis comarum posita dignitate peraruit. non tamen haec accipiamus ad litteram, licet manifesto credantur impleta, quoniam spiritalibus causis conuenit lex diuina. quid enim materies sine sensu peccauerat? praesertim quae fructum, sicut Marcus euangelista commemorat, incongrui ratione temporis non habebat: nisi ad instructionem Dominus nostrae utilitatis hoc ageret, qui factorum sermonumque parabolis uitale nobis iter ostendit. omnis igitur humanae conuersationis industria, quae Deo nil studet nutrire quod placeat, tamquam pigri stipitis arbor inutilis, plena fronde, non germine, lignis aequabitur concremandis, quemadmodum et illa ficus infructuosa consistens, quam dominus uineae qui eam plantauerat praecipiens amputari sub unius anni dimisit indutiis, ut, si fructum uel sero redderet, permaneret; alioquin merito iam periret. at uero iuxta canticum psalmi dicentis: iustus sicut palma florebit et sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.
4.6
Exin oblatus est ei quidam cum furoris incommodo sermonis quoque subiacens detrimento, cui praeclusis faucium spiramentis nulla labiorum cymbalis uox sonabat, nihilque penitus ore denuntians tacendo mutam publicabat insaniam. sed conditor ille sidereus, infirma roborare consuetus, latronem angustiis anhelantibus inminentem a faucis obsidione decutiens, per aperta uocis itinera resolutae uinculis linguae plena reddidit loquaci libertate commercia.
4.7
Praeterea dum Pharisaei cuiuspiam postulantis propria Dominus sublimaret humilitate conuiuium, aderat properanter ingressa peccatrix mulier et famosa, quae multis delictorum uulneribus sauciata, uitam gerebat obscenam. Dominique corruens prouoluta uestigiis nec fletu proluere nec crinibus detergere nec pretioso quiescebat unguento pedes osculans inrigare, donec promulgata Dei sententia, quae cadentibus manum dare non paenitet, si nos antiquae lubricum poeniteat iam ruinae, uerbis indulgentiam talibus relaxaret dicens: fides tua te saluam fecit: uade in pace. o quantum miseris opitulatur infirmis illud confessione detegere, quod absconditum fit letale! nutrit sua namque uulnera qui celarit et stimulo doloris insertam medico nudare neglegit plagam. ecce nunc femina diuturni contagio morbi polluta parui gemitus afflictione purgatur suique gurgite fletus abluitur et lacrimis perfusa, capillis extersa discedit munda quae uenerat sordidata.
4.8
Ad urbem quoque Gapharnaum nomine Dominus cam uenisset inque plurimo synagogae concilio caelestis populos edoceret, subito per humanae uocis ministerium corporale nequissimus ille diabolus talem fremuit in clamorem: quid nobis et tibi Iesu Nazarene? uenisti perdere nos? scio qui sis, sanctus Dei moxque Domino minaciter dicente per- u territus atque deiectus: obmutesce et exi de homine, spiritus immunde, magno reboans cum mugitu, quo diuino se fateretur imperio nerberatum, reliquit humana praecordia, fugiens in auras non uidendus obscuras. Similiter Dominus multis diuerse languentibus et uariae cladis calamitate uexatis opem praestitit salutarem multaque daemonia uerbo suae potestatis exclusa loqui penitus non sinebat, fidem maiestatis aetheriae tali dedignatus teste uulgari. quippe uetus anguis ille tartareus, uitae perditor, mortis inuentor. cum tota socialis pompae dementia totoque damnatae militiae foedo satellite caelesti deiectus e culmine, Christum, quem in illa nouerat arce sidereum, stupebat in terris carnis humilitate uestitum, magisque gemebat hinc liuidus, quod uirtutis Domino cernebat hominem sic dilectum.
4.9
Dumque Tyria dehinc loca praeteriens Sidonio Dominus graderetur in litore, curauit oblatum gemina quendam calamitate miserrimum, qui uocis et aurium priuatus officiis nec sua dare nec aliena poterat uerba suscipere. sed tactu manus aetheriae cunctis penetralibus, quae pernicies clauserat uiolenta, disruptis repente fores patuere inpulsae, uenarumque custodiis protinus relaxatis qui modo mutus uidebatur ac surdus et ipse loqui meruit et alios loquentes audiuit.
4.10
Tu quoque Dominicae nirtntis dona sensisti, cuius in oculis tartarea caecitate compressis Christus expuit, speciem ilico
4.11
( simulatae mortis extersit. cumque perennis uitae suffragia sacris habere populos edocens institutis Deum sese manifestius aperiret, uitans paululum turbas praecipitanter infusas ad stagnum marini gurgitis uenit, paruaque Simonis residens in carina plebem litore permanentem diuinis inbuerat oraculis. tandemque dicta definiens numquam desideriis copiosa, iubet altius eunte nauicula pelago retia dimitti piscantia, quae totae noctis euoluto curriculo nihil trahere de profundis opera ualuere frustrata. paret Simon sacro laetus imperio turbasque fluctiuagas linea doctus obsidione concludens, aquosi marmoris gentes murali cinctas obsidione captiuat, tantumque piscium multitudo sinus cumulauit extensos, ut et Simonis et quae socia propter adstabat squamosis molibus occupata periculis erepta sit uix carina. sic nos etiam plerumque perturbat maximi successus inopina felicitas, et gaudium, quod uotiue suscipimus, si modum mensuramque transcenderit, uelut onus intolerabile iam timemus; quia prompta diuinitati concedere metuunt homines uel optare.
4.12
Talibus insignis elarusque uirtutibus urbem, quae Naim dicitur, properabat intrare discipulis Dominus populisque uallatus, cum repente iuuenis aspicit cadauer efferri uanis exequiarum muneribus tristi ministerio sublimatum, cuius matrem secundo sors inuida pridem marito, nunc filio geminae uiduauerat urnae miseria. nihilque remorata pietas, doloris inimica, uitale protinus commodauit auxilium feretroque manu redemptionis attacto dixit Dominus ad defunctum: adolescens, tibi\' dico, surge. et resedit qui erat mortuus et coepit loqui, et dedit eum matri suae. licet enim iuuenis luce priuatus, torpore fuerit pigrae mortis oppressus et funus ueheretur extinctum, nec famulus Domino se uocante reticere, nec spiritus praesente uita poterat non redire. mox igitur omnis erat lacrimando qui nubilus facie redditur serenata conuentus et in recidiuum tramitem posito gressus maerore conuertens suis sedibus matrem candida reuocauit pompa gaudentem.
4.13
Nec tibi, Maria, salus exigua Domino medicante conlata, multis uulnerum plagis laesum pectoris curauit arcanum, quam septena rabies globo cuneata daemonico septenis armorum motibus possidebat. sed squamei serpens maculosus honoris, tremenda fugiens Omnipotentis imperia tuo pulsus ex corde, chaos tartarei petiuit inferni, septem membrorum gyros intorquens septenisque simul uoluminibus euanescens.
4.14
Tunc ne copiosae messis germen nberrimum rari cnltoris opera deficiente langueret, alios quoque duos et septuaginta discipulos mente simplices, puritate fulgentes, qui numero meritoque conspicui libra digni sint aurea nuncupari, uelut insontes agnos et mites ad asperas hominum mentes quasi lupos inter iubet ire raptores. talibus eos uerbis hortatur, et alloquens: ite, ecce ego mitto uos, sicut agnos inter lupos. rursusque reuersis alacribus, quod eis etiam daemones subiacerent, dixit haec ammonens: ecce do uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici, et nihil uobis nocebunt. uerum tamen nolite gaudere, quia spi- ritus uobis subiecti sunt. gaudete autem, quoniam nomina uestra scripta sunt in caelo. haec est enim regula diuini iudicii uitam factis anteferre, non facta uitae praeponere. nam si meritum sancti cessauerit instituti, nihil habent momenti miracula, quae probantur et a malignis frequenter ostensa, quibus ille secretorum testis et arbiter gestorum se in retributione dicturum euangelicis ita praedixit eloquiis: non noui uos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. tales sub Aegyptia quondam Pharaonis aderant tyrannide duo sceleratae societatis artifices, qui Memphiticis uanitatibus confidentes Moysi caelestia nitebantur aemulari miracula, dolisque magicis fabricatas humanis nisibus aemularum opponebant imagines et figuras.
4.15
Interea cninsdam Pharisaeorum principis ueniens obsecratns ad epulas, non magis uescendi gratia quam eius domum clarificare festinans, uidit hominem falsae crassitudinis tumore distentum, cuius uenter aqua redundante perspicuus utris putabatur esse, non uterus, praegnansque cutis inmanitas necem parturibat inclusam, et tabescentium detrimento membrorum sinus augebatur inmodicus. ita macies ubique dominata totum hydropem in aluum turgidam congregarat. non tulit mundi pater hanc speciem se praesente consistere suaque sabbata, quae tunc aderant, non curauit hominem curare festinans, quem suum magis esse desiderat. nec enim hominem propter sabbatum Deus instituit, sicut in alio euangelii sancti capitulo suis Dominus ipse uerbis edocuit, sed sabbata propter hominem procreauit. tunc opus salutis inpertiens humentem uiscerum desiccari iussit inluuiem: cum repente morbosa paludis corporeae unda discessit lacusque uitreae iam carnis exhaustus lymphatae pestis subito uacuatur abscessu.
4.16
Cumque Dominus Hierosolymam petens per Samariam et Galilaeam Hierichumque transiret, quoddam castrum clementer ingressus est. quem procul ut decem miseri uidere leprosi, maculosa corporis obscenitate foedissimi, quos discolor sparsa uultibus poena turpi fecerat deformitate portenta, simul una uoce clamauere flebiliter: Iesu magister, miserere nostri. tunc singularis illa potentia, quae numquam pietate fit uacua, respondit miseranter ac dixit: ite, ostendite uos sacerdotibus. subitoque dum properant fugit omnis ex eorum membris iniquitas et mutuis se uisibus intuentes alterna pariter mundatione gaudebant, quod in nullo quicquam ex horrenda uarietate remanserat. ex quibus unus tamquam decimas pro omnibus percepti muneris oblaturus grata festinatione regrediens ante Dominum se prostrauit in faciem. magna uiri fides magnaque prudentia, qui sub unius qualitatis effectu geminae luit deuotionis officium: fides quod ab hoc se mundatum credidit quem rogauit, prudentia quod sacerdotibus se iussus ostendere Iesum maluit adorare. quis enim nisi Dominus Christus pontifex pontificum, sacerdos est sacerdotum? gemini libaminis auctor et conditor, cui secundum ordinem Melchisedech munera, quae pro nobis obtulit crucifixus, sui corporis et sanguinis offeruntur: triticeae segetis cibus suauis et amoenae uitis potus amabilis.
4.17
Cum uero Timei filius iuxta uiam fraudatus lumine resideret, qua Christum cognouerat transmeare, crebroque uociferans cum clamore nec populis uetantibus conticescens oculatae sibi tribui copiam claritatis magis ac magis postularet, ad Dominum uenire iussus aliena manu perrexit et uoti compos accepti nullo fultus duce remeauit. o. confidentiae uirtus infractae! quam uiolenter impetras quod optaris, et adsiduis ex corde precibus congregatis tamquam debitum exigas, quae postulas sic mereris! quicquid enim pro qualitate difficili res durior abnegarit, sola uotis simplicibus et honestis oratio frequens obtinet supplicantis, non quod aliquid Deo difficile, sed quod magnitudo causae sit humanitus desperatae. sicut ille, nocturno silentio qui panes sibi diutius negante postulans ab amico, quia iure caritatis mereri non ualuit, auxilio iutus inportunitatis extorsit.
4.18
Samaritana quoque Dominus loca praeteriens hnmanae sitis ardorem die collegerat aestuante, fonsque iugiter uiuus et perennis aquae semper inriguus, undam desiderabat exiguam, qua materiem gerebat corporis, epotandam. hic mulier illius regionis indigena, quae profundo latices hauriebat e puteo, dum modicae cunctatur munus aquae tribuere, cognoscens uoce prophetica numeroso uel alieno de coniuge sui criminis uitam, orat talia sibi Dominum fluenta largiri, quorum numquam deficiente substantia sitis deficeret abolenda, ignorans prorsus ac nesciens nullum tanto munere potiturum nisi qui gurgite Iesu Christi summersus undis spiritalibus anima fuerit, non corpore satiatus.
4.19
Dumque patrio tonans ore Salnator sacri moenibus resideret templi, populum miseratus errantem in rectum tramitem amica nitae monitione conuertens, ecce ducebatur abstracta coetu magnae multitudinis praeceps ad eum deformis adultera legitimae consuetudinis instituto lapidum ictibus obruenda. quam pio dum iudici saeuus accusantium furor ingessit damnare cupiens, liberauit, nam condicione proposita ut puniendi sceleris auctor existeret qui sceleris nihil haberet, nullus suo iudicio purus inuentus est qui feriret inpuram. nec enim ex alterius oculo festucam quis audebat euellere, cum trabem sciret in proprio permanere. mox igitur totum rabidae seditionis incendium conscientiae fugit inundatione restinctum, omnisque tacite confitendo reus inuentus est accusator. tunc clemens Domini mitisque sententia manifesti criminis moecham non iudicans absoluit, sed miserans non puniuit reuersuram scilicet ad poenam, si reuerteretur ad culpam. nam quisquis canini ritus inluuie quae uomuit appetit et relambit, nec ueterem studet habere ueniam nec futuram, huius lucra deperdens quam inaniter adquisiuit, illius damna sentiens ad quam peruenire non meruit.
4.20
Hac etiam Dominus e regione discedens caecum conspicit naturalem, qui miserae matris ex utero lapsus ipse miserior, in lucem sine luce peruenit. tunc humani sator ille principii mundique conditor atque perfector operis sui fabricam non passus manere minus impletam speculari deficiente materia, lutum, naturale scilicet instrumentum, genarum claustris inliniens quod in homine minus esse conspexerat, de ueteri bonus opifex caemento suppleuit. nec prius tamen ille sumpsit aspectum, quam Domini praeceptis ammonitus Siloae salubrem uenisset ad laticem et tutus consanguinei medicamento iam limi unda oculos abluisset infusa. mox itaque sanis ex uultibus acies gemellae fulserunt tandem dignae conspicere quem prorsus ignotum habuere primitus diem. omnes igitur spiritaliter haec legentes oportet aduertere, quid mystica doceant huius facti miracula. caeca sumus etenim proles fetibus Euae creati miserrimae, per tenebras genuinae caliginis longis erroribus incedentes. sed postquam Deus habere dignatus est humanae carnis effigiem, data nobis est terra salutaris ex uirgine, quae fontibus sacri lota baptismatis, renascentis aperuit lumina claritatis.
4.21
Bethaniam deinde sollicitns salutiferis greesibus clementer aduenerat, ubi Lazarus humana finem condicione sortitus sepulchrali sub lapide quartae iacebat lucis cursu iam fetidus. cuius ad tumulum Domino ueniente collectae flebant pio luctu germanae, flebat turba consistens, fleuit et ipse simul Omnipotens, non deita. te sed corpore, qui frigentes artus exanimis, qua parte moriturus fuerat, hac dolebat. impendit namquelacrimas ut amicus, ostendit gloriam suae maiestatis ut Deus. quid adhuc Martha non credis? et tu Maria quid ingemis? quae Christum dubia trepidatione cunctamini, an unum possit ab inferis hominem suscitare, qui totius mundi turbas innumeras rediuiua faciet animatione resurgere. igitur Dominus ut. imperiosae uocis iussu mirabili dixit exclamans: Lazare, prodi foras, magna repente formidine tartara patuere concussa, inferni penetrale contremuit, letale chaos expauit et lex profundae mortis abscessit; animaque sui corporis iterum fibris infusa rupto monumenti tutamine uiuum cernitur cadauer adstare. postque iusta sollemnia, post impletam funeris sepulturam, tamquam denuo fuerit editus et creatus, ipse sibi moriens et postumus extitit et superstes abscessit.
4.22
Vtque Dominus saeoularis ambitus caduca contemnens Deum: sese celsissimum magis humilitate monstraret, non altis curribus, qui pompae mortalis amor ostenditur, quadriiuga celeritate subuectas iter explicuit orbita sulcante puluereum, nec ardua frementis equi terga compressit, qui faleris et ostro conspicuus ora concutit inquieta, spumosum cruenti pondus auri mandentia: sed uilissimi lento potius aselli gestamine Domino fuit honos ille sufficiens. cuius ungula non pretio magna, sed merito tanti sessoris claruit sub face nobilior, non illius impar antiqui, modico qui Christum quamuis cerneret in praesepi, Deum tamen esse cognouit. huius gratia nituit subiugalis, cui mediam gradienti per semitam plebs omnis subdidit uestimenta. dicite cuncti nunc populi, qui gentilibus hactenus subiacetis erroribus, cui gloria fuerit similis aliquando regnanti? cui palmis ac frondibus frequens umquam turba plenae festiuitatis occurrit modulans ymnis caelestibus cantilenam, nisi Domino Iesu Christo, qui sidereum cum Patre moderatur imperium princeps in principe sempiternum.

Intertext edge

Open linked passage

Note