Seneca, Lucius Annaeus
De Otio Sapientis
Sapi 8.3.2
Choose a text
More by Seneca, Lucius Annaeus
—
Perseus Lat2
8.3.1
8.3.1
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est. Utinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto confessa veritas esset nihilque ex decretis mutaremus ! Nunc veritatem cum eis ipsis qui docent quaerimus.
8.3.2
8.3.2
Duae maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium diversa via mittit. Epicurus ait : " Non accedet ad rem publicam sapiens, nisi si quid intervenerit "; Zenon ait : " Accedet ad rem publicam, nisi si quid impedient."
8.3.3
8.3.3
Alter otium ex proposito petit,
8.3.3
alter ex causa ; causa autem illa late patet. Si res publica corruptior est quam ut
8.3.3
1
8.3.3
adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus impendet. Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet,
8.3.4
8.3.4
quomodo navem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet. Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.
8.3.5
8.3.5
Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus eis, quibus melior factus prodesse potuisset, sic quis- quis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat.
8.3.5
1
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).