Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Seneca, Lucius Annaeus
Epistulae
Epis 16.96.1
Choose a text More by Seneca, Lucius Annaeus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
16.96.1
Tamen tu indignans aliquid aut querens et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignans et querens? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum. Non feram me, quo die aliquid ferre non potero. Male valeo; pars fati est. Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt; solet fieri. Hoc parum est; debuit fieri.
16.96.2
16.96.2
Decernuntur ista, non accidunt. Si quid credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego; in omnibus, quae adversa videntur et dura, sic formatus sum: non pareo deo, sed adsentior. Ex animo illum, non quia necesse est, sequor. Nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo vultu. Nullum tributum invitus conferam. Omnia autem, ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae sunt; horum, mi Lucili, nec speraveris immunitatem nec petieris.
16.96.3
16.96.3
Vesicae
16.96.3
1
16.96.3
te dolor inquietavit, epistulae venerunt
16.96.3
2
16.96.3
parum dulces, detrimenta continua, propius
16.96.3
3
16.96.3
accedam, de capite timuisti. Quid, tu nesciebas haec te optare, cum optares senectutem? Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia.
16.96.4
16.96.4
Sed volebam vivere, carere tamen incommodis omnibus. Tam effeminata vox virum dedecet. Videris, quemadmodum hoc votum meum excipias; ego illud magno animo, non tantum bono facio: neque di neque deae faciant, ut te fortuna in deliciis habeat.
16.96.5
Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis vivere in macello an in castris. Atqui vivere, Lucili, militare est. Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum; isti, quos putidaputida later MSS.; putica BA. quies aliis laborantibus molliter habet, turturillae sunt, tuti contumeliae causa. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note