Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Sergius IIIPriv 1.3 · 9352-epetpr3More by Sergius III
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sergius-iii" aria-label="More works by Sergius III"> —
⋯
More
Original / primary: 9352 Epetpr3
1.1
I. BULLA SERGII III PRO MONASTERIO S. GALLI. (Anno 904, 8 Mart.)[Apud Neugart., Codex diplomaticus, tom. I, pag. 533].
1.1
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus.
1.2
Cognoscat amabilis religiositas, quia quidam venerabilis vir ex partibus Germaniae nomine Salomon Constantiensis Ecclesiae episcopus, et abbas venerabilis monasterii S. Galli causa orationis Romam pervenit, et pro delictis suis sanctorum apostolorum suffragia humiliter imploravit. Qui cum ab apostolica sede benigne atque humaniter susciperetur, concessa sibimet apostolatus nostri auctorali familiaritate, inter alia nobis referebat, qualiter idem monasterium ab antiquis temporibus usque in Arnulfum regem, qui hoc illi concessit, a regibus vel imperatoribus potestatem ac privilegium haberet, ut ipsi fratres inter se abbatem eligerent, et nulli hominum nisi regibus subjecti esse deberent praeter in eo solum episcopo suo, quod ad ecclesiasticam pertinet disciplinam. Sed cum hoc propter eum fuisset interruptum, apostolatui nostro innotuit, quomodo ob amorem Dei, et dilectionem fratrum eorumdem submissis precibus apud Arnulfum regem, et Ludovicum filium ejus regem impetrasset, quatenus ipsi per praecepta suae auctoritatis privilegium et potestatem fratribus ipsis a regibus antiquitus concessam denuo restaurarent et corroborarent, ac roborata successoribus suis in aevum relinquerent, ita scilicet, ut fratres praedicti, si idem episcopus adhuc in vita manens monasterium illud relinquere vellet, vel si non, statim post obitum ejus, prout superius dictum est, ad eligendum ac constituendum sibimet abbatem, ac etiam de rebus omnibus eidem monasterio addictis, prout voluerint, faciendis, firmissimam haberent potestatem, petiitque nos idem religiosus episcopus, ut ob clementiam nostram per conscriptum nostrae apostolicae potestatis privilegia et statuta a regibus vel imperatoribus saepe dicto monasterio concessa, solidissime confirmaremus. Cujus petitioni libenti animo assensum praebentes nostri apostolatus vigore sancimus, ut haec omnia supra scripta temporibus cunctis inviolabilem obtineant stabilitatem. Si quis autem, quod fieri nolumus, contra hoc nostrae auctoritatis privilegium agere praesumpserit, et hoc contraire tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodandum, et a regno Dei alienandum. Qui autem verus custos ac observator exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino Deo consequi mereatur. Scriptum per manum Leonis scriniarii S. Romanae Ecclesiae in mense Martio, indict. 7.+ Bene valete.+
1.3
Data VIII Kal. Martias per manus Nicolai episcopi S. Sutrinae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo perpetuo augusto Ludovico a Deo coronato magno imperatore anno 4, et post consulatum anno 4, indict. 7.

Intertext edge

Open linked passage

Note