Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sergius-iii" aria-label="More works by Sergius III">
—
⋯
Original / primary: 9352 Epetpr3
6.1
VI. EPISTOLA SERGII III AD LEOPARDUM NONANTULANUM ABBATEM. (Anno 907.) Monasterii privilegia confirmat. [Apud Ughelli, ibid., tom. II.]
6.1
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, LEOPARDO religioso Nonantulani monasterii abbati.
6.2
Visis humilitatis tuae litteris, condoluimus satis de coenobio Nonantulanensi tibi commisso, eoque sub cura tui regiminis commissus tibi grex nonnullis afficitur indigentiis. Siquidem barbarorum gladio vastatum tuumque monasterium ab eisdem igne crematum, malorum hominum infestatione te ipsum cum tuis turbatum audimus, sed misericordiae omnipotentis Dei esto fisus, beatorumque apostolorum suffragiis adjutus, quod ad hoc praevaluisti ut post tot flagella tui laboris certamine ecclesiam ipsius tui monasterii usque ad culmen levares, quam cum toto tuo monasterio sub apostolica nostra tuitione, quemadmodum sub antecessorum nostrorum tempore fuit, pro amore B. Silvestri pontificis Romanae sedis cui Deo auctore deservimus, decernimus esse, et te ubicunque adjuvare et protegere debemus, pontificii nostri dexteram libenter porrigemus, firmantes quaecunque ab aevo religioso, et sancta concessa privilegia tuo fuere monasterio Nonantulano. De caetero si ad consecrandam tui monasterii ecclesiam episcopum quaeris, hoc tempore nolumus ut aliquem ad consecrandam ipsam ecclesiam roges nisi Joannem venerab. Ticinensem episcopum, aut Vidonem Placentinum, vel Elbungum Parmensem, reverendissimos episcopos, de his tribus qualem volueris induc ad consecrandum tuam ecclesiam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).