Sextus Pompeius Festus
Fragmentum de significatione verborum
Verb 7.4
Choose a text
More by Sextus Pompeius Festus
—
8538 Frdesiv
7.1
R-S
7.1
Pag. 99.
7.2
Augur, quo Consul in bello u] sus est in auspicando, discedere una] jubetur, quod tunc, illo discedente, cer] tum est, exercitum etiam esse remissum,] ut cum opus sit, tunc si velit, discede] re possit. Nam Consules et Censores non] in perpetuum Auguribus praesentibus utu] ntur, ut ait Ap. Pulcher, sed tantum in auspi] cio, quas postea dimittat is, a quo lege se] cures habitae sunt prius; quem et priorem] esse ait Antistius Labeo, quiq. eadem qu] oq. lege significari, ut prior sit in auspi] cando, dicitur, ut ait idem Labeo in libro de] Officio Auguris. Potest autem Augur id et] in consilio facere, vel in alio, quo se] det loco; pullisque pultem edentibus solistim] um facit auspicium. Potest etiam, si ve] lit, intra pomoerium; sin autem, in tem] plo consistit.¶ Repertum dicitur idem quod] amissum recipere, quasi repartum et re] paratum.¶ Rictus, rixae, rixosae, ringitur] dici videntur, quia in diversum rumpantur,] contrariaq. sint recto, quod vocabulum a] regendo, ut commodius deductum videatur,] dictum videri potest.¶ Sesopia in Augurali et Salia] ri carmine appellantur, quae alias eso] pi a, pro sedilib., dicere habemus nunc ad] huc in consuetudine.¶ Susq. deq. fre] quens est, pro plus minusve. Significat autem id] quod antiqui usque dicere soliti erant.¶ Soni] vio significat in carmine Saliari et Au] gurali, sonanti.¶ Sine sacris hereditas] in proverbio dici solet, cum aliquid obvenerit] sine ulla incommodi appendice, quod olim sacra non solum publica curiosissime administrabant, sed etiam privata, relictusq. heres sic pecuniae, etiam sacrorum erat; ut ea diligentissime administrare esset necessarium.¶ Suppum antiqui dicebant, quem nunc supinum dicimus, ex Graeco videlicet, pro adspiratione ponentes litteram, ut cum iidem hylas dicunt, et nos silvas; item ἓξ sex, et ἑπτὰ septem. Ejus vocabuli meminit etiam Lucilius: Si vero das, quod rogat, et si suggeri suppus.¶ Sempronia horrea qui locus dicitur, in eo fuerunt lege Gracchi, ad custodiam frumenti publici.¶ Statua est ludi ejus, qui quondam fulmine ictus in Circo, sepultus est in Janiculo; cujus ossa postea ex prodigiis oraculorumque responsis Senatus decreto intra urbem relata in Volcanali, quod est supra Comitium, obruta sunt, superq. ea columna, cum ipsius effigie, posita est.¶ Servilius lacus appellabatur* eo, qui eum faciendum curaverat in principio Vici Jugari continens basilicae Juliae, in quo loco fuit effigies hydrae posita a M. Agrippa.¶ Sonticum morbum in XII. significare ait Aetius Stilo certum cum justa causa; quem nonnulli putant esse, qui noceat, quod sontes significat nocentes. Naevius ait: Sonticam esse oportet causam, quam ob rem perdas mulierem.¶ Sacram viam, quidam appellatam esse existimant, quod in ea foedus ictum sit inter Romulum ac Tatium; quidam, quod eo itinere utantur sacerdotes idulium sacrorum conficiendorum causa. Itaque ne eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a Regia ad domum Regis sacrificuli, sed etiam a Regis domo ad sacellum Streniae, et rursus a Regia usq. in Arcem; nec* appellari debere ait Verrius, sed disjuncte, ut ceteras vias Flaminiam, Appiam, Latinam; ut ne Novamviam quidem, sed Novam viam.¶ Scita Plebei appellantur ea, quae Plebs suo suffragio sine Patribus jussit, plebeio magistratu rogante.¶ Solitaurilia hostiarum trium diversi generis immolationem significant, tauri, arietis, verris, quod omnes eae solidi integriq. sint corporis: contra aci.. verbices maiales qui quia sollum Osce totum et solidum significat; unde tela quaedam soluferrea vocantur tota ferrea, et homo bonarum artium sollers, et quae nulla parte laxata cavaque sunt, solida nominantur. Atque harum hostiarum omnium inviolati sunt tauri, quae pars scilicet creditur in castratione. Sunt quidem qui portent, ex trib. hostiis praecipue nomen inclusum cum solido tauri, quod amplissima sit earum. Quidam dixerunt omnium trium vocabula confixa suis, ovis, tauri adeffecisse id, quod uno modo appellarentur universae. Quod si a sollo, et tauris earum hostiarum ductum est nomen, antiquae consuetudinis per unum I. enuntiari non est mirum, quia nulla tunc geminabatur littera in scribendo; quam consuetudinem Ennius mutavisse fertur, utpote Graecus Graeco more usus, quod illi aeque scribentes ac legentes duplicabant mutas, semi[ vocales et liquidas.¶ Secordiam quidam[ pro ignavia posuerunt. M. Cato pro[ stultitia posuit, Originum Lib. VII. cum ait:[......... ob immensam ti[ miditatem ac secordiam causa erat, ne quid neg[ otii publici, vel privati gereretur. Compos[ itum autem videtur ex se, quod est sine,[ et corde.¶ Semis, semodi[ us, semuncia, qua ratione ex Grae[ co trahuntur alia, quae s. litteram pro[ aspiratione eorum....... habent, ut[ ἑπτὰ septem, ὕλαι silvae, sic[ ista ab eo, quod illi ἥμισυ dicunt,[ declinata videntur.¶ Sublicium pontem quidam putant appellatum esse[ a sublicibus, peculiari vocabulo Volsco[ rum, quae sunt tigna in latitudinem[ extensa, quae non aliter Formiani[ vocent, quam a nomine librorum;[ et quae ab aliis auctoribus sublices voca[ ntur, quod sub eis aqua liquens[ laberetur, dictae. in qua opinio[ ne fuit......... qui et meminit Sub[ lici pontis; et Naevius, qui ait in belli[ Punici libro........ quam liquidum[ Sublicio tranat ponte amnem, et ali tab[ ulis qui adhuc nomen retinet............. Sallustius libro qua[ rto Historiarum, ne inrumiendi p[ ontis Sublici........ sublicibus cavata............ essent.¶ Supervacaneum, ut[ videtur, secludit Verrius ab va[ cuo, quod vacuum quidem dicatur in t] antummodo, quod sufficiat, satis] q. sit familiae; quod autem supersit, super] vacaneum id dicitur.]¶ Strufertarios appellabant] antiqui ut ait.......... h] omines conductos mercede, qui ad] arbores fulguritas, piacularium com] missarum causa, sacrificia quaedam] struae et ferto sollemnibus verbis] faciant: PRECOR TE JUPPI] TER UTI MIHI VOLENS PROPITIUS SIES, quod] et nullo etiam fiebat adhibito stru] fertario.¶ Suberies, arboris genus,] ex qua cortex natatorius detrahitur.] Lucilius............ ti hibernaculi.¶ Silicernium dicitur caena fu] nebris, quam alio nomine exsequium scriptores v] ocant; sed........... et V] errius existimant silicernium dici,] quod nos farcimen dicimus, quo] fletum familia purgabatur: quia cujus] nomine ea res instituebatur, i] s jam silentium cerneret. Caecilius] Obolostate: Credidi silicernium ejus] me esse esurum.¶ Sudum Verrius ait] significare subudum; sed auc] torum omnium fere exempla volunt, ut sudu] s siccum significet; sudum enim quasi seudum, id] est, sine udo, ut securus, sine cura dictum est.]¶ Sublesta antiqui,] dicebant infirma et tenuia.] Plautus in Persa: Ad
7.3
Pag. 104.
7.4
paupertatem si immigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior; id est, infirmior. Idem in Nervelaria, vinum ait sublestissimum, quia infirmos faciat vel corpore, vel animo.¶ Satur, et vir, et caro non habent*.¶ Supellectilis recto casu, et senis ratione dicebantur, quae nunc contraria videntur esse finitioni portionis: quia omnia vocabula X. littera finita, per declinationes obliquorum casuum syllabam accipiunt. Haec autem duo desciverunt ab ea, ut alta compium, quae non ideo infirmare debent praeceptum.¶ Scurrae vocabulum Verrius ineptissime aut ex Graeco tractum ait, quod est schypoazain, aut a sequendo, cui magis adsentitur, quod et tenuioris fortunae homines, et ceteri alioqui, qui honoris gratia prosequerentur quempiam, non antecedere, sed sequi sint soliti, quia videlicet dicat Lucilius: Cornelius P. noster Scipiadas dicto, tempusq. intorquet in ipsum Oti, et deliciis, luci effictae, atq. cinaedo, et Sectatori adeo ipsi suo, quo rectius dicas: Ibat forte domum, sequimur multi, atque frequentes; cum secutos videri velit, ob eorum jurgia, non ob adsuetum officium.¶ Secus Valgius putat ex Graeco quod est ἑκὰς dictu, absurde scilicet; significat enim aperte aliter, exemplis omnium fere, qui ea voce usurpat.¶ Stipe esse nummum signatu, testimonio est et de eo quae datur stipendium militi, et cum spondetur pecunia, quod stipulari dicitur.¶ Sobrinus est, ut ait Gallus Aelius patris mei consobrini filius, et matris meae consobrinae filius. Femina iisdem de causis appellat fratrem, et fratrem patruelem, et consobrinum, et propius consobrino et sobrina. Iidem gradus in sobrina quoq. sunt.¶ Sororium tigillum appellatur hac de causa. Ex conventione Tulli Hostili regis, et Metti Fufitii ducis Albanorum, Trigemini Horatii et Curatii cum dimicassent, ut victores sequeretur imperium, et Horatius noster exsuperasset, victorq. domum reverteretur, obvia soror, cognita morte sponsi, sui fratris manu occisi, aversata est ejus osculum; quo nomine Horatius interfecit eam; et quamquam a patre absolutus sceleri erat, accusatus tamen parricidi apud Duumviros, damnatusq., provocavit ad populum cujus judicio victor, duo tigilla tertio superjecto, quae pater ejus constituerat, velut sub jugum missus subit, consecratisq. ibi aris Junoni Sororiae, et Jano Curiatio, liberatus omni noxia sceleris est, auguriis adprobantibus; ex quo Sororium id tigillum est appellatum.¶ Sororiae mammae dicuntur puellarum, cum primum tumescunt, ut fraterculare puerorum Plautus in Fribolaria:[ Tunc sororiabant papillae pri] mulum; sed illud volui dicere,[ fraterculabant. Quid opus est verb[ is multis?¶ Surregit et sortus an[ tiqui ponebant pro surrexit, et ejus parti[ cipio, quasi sit surrectus, quibus L. Livill[ us frequenter usus est.¶ Sors et[ patrimonium significat, unde con[ sortes dicimus, et Deis, respon[ sum et quod cuiq. accidit in so[ rtiendo.¶ Soracum dicitur, quo ornament[ a portantur scaenicorum. Plau[ tus in Persa: Librorum iccillum[ plenum soracum habeo.¶ Sobrium Vicum[ dictum putant Cloatius et Aelius, quod[ in eo nullus tabernae locus, neq. caup[ onae fuerit. Alii, quod in eo M[ ercurio non lacte, sed vino solitum[ sit supplicari.¶ Sonivium tripu[ dium, ut ait Appius Pulcher, quod[ sonet, cum pullo excidit plus, quad[ rupedive ex ore.¶ Sons, nocens, ut ex c[ ontrario insons, innocens.¶ Sodalis[ quidam dictos putant, quod una s[ ederent essentq. Alii, quod ex suo[ dapib. vesci soliti sint. Alii, quod inter[ se invicem suaderent, quod utile es[ set; eosdem, quod coeant crebro, congre voca[ ri a Graeco vocabulo, quod est γέῤῥα.¶ Sodes, si audes, uti sis,[ pro si vis, et illico, pro in loco. Terentius[ in Andria: Dic sodes, quis heri Chry[ sidem habuit?¶ Surum dicebant, ex quo[ per deminutionem surculus fac] tum est. Plautus in... Surum] non est tibi. Surum dicebant pal] um item: nam quia saepiebatur Cir] cus surculis, longum deligebant su] rum, tum poliebant ascia..].. aut asulae.... Ennius: Unus Su] rus surum ferre, tamen defende] re possent.¶ Surremit, sumpsit. Idem: Inq.] manum surremit hastam. Idem] surempsit, usurpavit, pro p] uerum sustulerit.¶ Surium].... cum dixit: qui ita appellatus] est, quod cum in Academia et Ly] cio nobilissimos inter excelleret,] atq. ob eam causam, praestant] issimus semper habitus fuisset; in] stituit, cum disputaretur, ut pri] mus sumeretur is, qui esset] ipso dignior. Unde....] σκύριον καὶ οὐκέτι σύριον illum nominavi] t, quod si monitus esset, disputan] tem non numquam refellebat] Socratem, quas.... conjece] rat in librum a se scriptum, quem] inscripserat Scyrium, ob eum, cujus] gratia id appellaverat opus.¶ Summu] ssi dicebantur murmuratores.] Naevius, Odi, inquit, summussos. Pro] inde aperte dice quid sit, quod times.] Ennius in sexto Annalium: Qui] ntus in occulto mussabat; et Acciu] s in Andromacha: Dice, jam mater no] n est: nam mussare sine. Caeciliu] s in Agnorizomene: Quod potes, sile, cela, occulta, tege, tace, mussa, mane.¶ Sum, pro eum usus est Ennius Li. I: At tu non ut sum summa servare decet rem; et Li. II: At se se sum quae dederat in luminis oras.¶ Sollo Osce dicitur id, quod nos totum vocamus. Lucilius: suasa quoq. omnino dirimit non sollo dupundi; id est, non tota. Item Livius.¶ Sollicuria, in omni re curiora, et¶ Solliferreum genus teli, totum ferreum.¶ Sollers etiam in omni re prudens; et¶ Sollemne, quod omnibus annis praestari debet.¶ Solla appellantur sedilia, in quibus non plures singulis possint sedere, ideoq. soliar sternere dicuntur, qui¶ Sollisternium habent, et Solaria vocantur Babylonica, quibus eadem sternuntur; quae, ut ait Verrius, omnia ducta sunt solo. Alvei quoq. cavandi gratia instituti, quo singuli descendunt, solla dicuntur; quae ascendendo potius dicta videntur, quam a solo¶ Sollistimum Ap. Pulcher in Auguralis disciplinae L. I. ait esse tripudium, quod aut excidit ex eo, quod illa fert; saxumve solidum, aut arbos viviradix ruit, quae nec prae vitio, humani caedanturve, jacianturve, pellanturve.¶ Solum, terram, Ennius L. III: Tarquinio dedit imperium simul et sola regni; et aliubi: Sed sola terrarum postquam permensa parumper.¶ Solea, ut ait Verrius, est non solum ea, quae solo pedis subicitur, sed etiam pro materia robustea, super quam paries craticius extruitur.¶ Solox, lana crassa, et pecus, quod passim pascitur, non tectum. Titinius in Barrato: Ego ab lana soloci ad purpuram data; et Lucilius: Pastali pecore, ac montano, hirto atq. soloce.¶ Sos pro eos antiqui dicebant, ut Ennius L. I.: Constitit inde loci propter sos Dea diarum; et L. III: Circum sosque sunt magnae gentes opulentae. L. VII: Dum censent terrere minus, hortanturve sos. L. XI: Contendunt Graios, Graecos memorare solent sos. Interdum pro suos ponebant, ut cum per dativum casum idem Ennius effert: Postquam lumina sis oculis bonus Ancus reliquit.¶ Sultis, si voltis. Plautus in Frivolaria: Sequimini me hac sultis legiones omnes lavernae; et in Rudente: Curate haec sultis magna diligentia. M. Cato pro L. Caesetio: Audite sultis, milites; si quis vestrum in bello superfuerit, si quis non invenerit pecuniam, egebit.¶ Solari sine praepositione dixisse antiquos testis est Pacuvius, cum ait: Solatur, auxiliatur, hortaturque me.¶ Solatum genus morbi maxime a rusticantibus dicitur, cujus meminit etiam Afrani[ us in.... arquato med[ eri, cujus nomen ab autigine.¶ Solip[ unga genus bestiolae maleficae, q[ uod acrius concitatiusque fit fervore so[ lis, a quo nomen traxit.¶ Sos[ pes significat apud omnes ferre auc[ tores salvum. Afranius in Ep[ istola: Di te sospitem servent tuis.[ Vergil. L. VIII. Aeneid.: Maxime Teu[ crorum ductor, quo sospite numquam. En[ nius in.... Parentem et pa[ triae, Di, servate sospitem. Ac[ cius in..: Si rite ad patri[ am sospes pervenisset. Ennius vi[ detur servatorem significare, cum dix[ it: Quo sospite liber. Ceterum s[ ospitare, Verrius ait esse bona spe] afficere, aut bonam spem non falle[ re.¶ Succrotilla tenuis diceba[ tur et alta vox. Titinius in[... Feminea fabulare succro[ tilla vocula. Afranius in Episto[ la: Loquebatur succrotilla voce serio.[ Plautus in describendis mulie[ rum cruribus gracilibus in Syr[ o; Cum extortis talis, cum sodellis cr[ usculis, belle, quae non pedibu[ s, irent.¶ Sucula est machinae[ genus teretis materiae, et foratae,[ ac crassae, quam ut uber scrofae[ porci circumstant sic, versant[ esque ductario fune volunt eodem no[ mine stellas ruint quae[ dicunt, quas aliter appellarunt a pluvi] a Hyadas. Graeci ὑάδας: nostri, exi] stimantes a subus dici, modo Latine lo] quenti, dixerint eas Suculas.¶ Suc] cingulum appellabant antiqui bal] teum. Plautus: Ab Hyppolyta succingul] um Herculis aeque magno neu] tiquam abstulit periculo.¶ Succerd] ae stercus suillum dicebatur].. us: simus succerdae. Titinius:] Quid habes, nisi unam arcam sine cla] vi; eo condis succerdas. Alio nomin] e succerda dicitur opicerda].. homo opicerda.. homi] nem, quem Sol in opicerdis aspici] t.¶ Suburanam tribum antea] Succisanam, per c. appellaba] nt ex nomine regionis; nam parte] m imam illam quoque tradunt fuisse Suc[ cusanam dictam. Verrius autem ait se mi[ ratum esse, cur non a nomine] pagi¶ Succusani, in quo milites] exercerentur.¶ Succidanea hostia] appellatur, quae secundo loco caedeba] tur, quod quasi succideretur, dicta.] Quidam a succedendo, non a succi] dendo, dictam putant.¶ Sugillatum] dici existimant ex Graeco vocabulo,] quod ea pars quae est sub collo, κύ] λον ab iis dicitur.¶ Sycophantas qui] dam ex hac causa dictos putant,] Atticos quondam juvenes solito] s aiunt in hortos quorundam i] rrumpere, ficosque deligere; qu[ am ob causam lege factum, qui id fecisset, capite esset ei. Quam poenam qui persequerentur ob parvola detrimenta, sycophantas appellatos.¶ Sulci appellantur, qua aratrum ducitur, vel sationis faciendae causa, vel urbis condendae, vel fossura rectis lateribus, ubi arbores serantur. Fulmen quoque, qua ejus vestigium, similiter appellatur: quod vocabulum quidam ex Graeco fictum, quia illi dicant ὁλκόν.¶ Suasum, colos appellatur, qui fit ex stillicidio fumoso in vestimento albo. Plautus: Quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam. Quidam autem legunt in suaso: nec desunt, qui dicant, omnem colorem, qui fiat inficiendo, suasum vocari, quod quasi persuadetur in alium ex albo transire.¶ Saltum Gallus Aelius L. II. Significationum, quae ad jus pertinent, ita definit: Salvus est, ubi silvae et pastiones sunt, quarum causa casae quoque. Si qua particula in eo saltu, pastorum aut custodum causa, aratur, ea res non peremit nomen saltui, non magis, quam fundi, qui est in agro culto, et ejus causa habet aedificium, si qua particula in eo habet silvam.¶ Superescit, significat supererit. Ennius: Dum quidem unus homo Romanus toga superescit. Et Acer in Chrysippo: Quin hinc superescit, Spartam atque Amyclas trado. Sed per se¶ Super significat quidem supra, ut cum dicimus, super illum cedit. Verum ponitur etiam pro de, Graeca consuetudine, ut illi dicunt, ὑπέρ. Plautus in Milite Glorioso: Mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi. In Phasmate: Ebe.. tandem percipio, super rebus nostris loqui te. Pacuvius in Medo: Qua super re interfectum esse Hippotem dixisti? Cato contra Annium: Nemo antea fecit super tali re cum hoc magistratu utique rem. Afranius in Virgine: Alis de rebus in qua coepisti super*.¶ Supercilium dicitur, quod supra cilium sit, id est integimentum oculi superius.¶ Sub jugum mitti dicuntur hostes victi, ereptis omnibus armis, telisque, cum hastis defixis duabus in terra, tertiaque ad summum earum deligata, speciei am jubentur subeuntes transire.¶ Subices Ennius, in Achille, pro subjectis posuit, cum dixit: Nubes per ego Deum subices humidas, inde oritur imber sonitu saevo spiritu.¶ Superstites*, testes praesentes significat: cujus rei testimonium est, quod superstitibus praesentibus, ii, inter quos controversia est, vindicias sumere jubentur. Plautus in Artemone: Nunc mihi licet quidvis loqui, nemo hic adest superstes. Volgari quidem consuetudinem, poni[ tur pro iis, qui satis superque sint.[ Superstites etiam liberi parentib[ us dicuntur... quamobrem[ progredi cuperem ulterius vivendo; quamquam o[ mnes superstites mihi velim.¶ Su[ pervaganea avis vocatur ab Au[ guribus, quae ex summo cacumin[ e vocem emisit, quia quasi in altis[ simis, superque omnia vagatur, ap[ pellata.¶ Supercilia in Junonis tu[ tela putabant, in qua dicuntur mulieres[ etiam, quod iis protegantur oculi, per q[ uos luce fruimur, quam tribuat J[ uno. Unde ipsa dea Lucina quoque[ dicta videtur.¶ Suppernati dicu[ ntur, quibus femina sunt succisa[ in modum suillarum pernarum.[ Ennius in Annalib.; is pernas succi[ dit iniqua superbia Poeni; et Catu[ llus ad Coloniam: In fossa Ligari ja[ cet suppernata securi.¶ Supp[ remum modo significat summum: ut[ cum dicit.... pater suppreme bel[ li, et armorum Mavors potens. Plautus:[ Me certe suppremum habuisti sem[ per in rebus tuis. Alias extre[ mum significat, ut in legib. XII. Solis[ occasus supprema tempestas esto....[ suppremo erimine necte tuo.[ Unde dicimus ab illo sepeliri die s[ uppremo... Et quasi suppremo l[ ugentes tempora voltu. Cato d[ e.. dolentis numquam cuique[ reo apud Praetorem denegasse supp] remam advocationem; alias pro] maximo, cum duas oves, et triginta bo] ves suppremam multam dicerent.¶ Sub] sidium dicebatur quando mi] lites subsidebant in extrema acie, lab] entique aciei succurrebant. Quod] genus militum constabat ex iis, qui] emeruerant stipendia, locum t] amen retinebant in exercitu], quae erat tertia acies triarioru] m, ut Plautus in Frivolaria]: Agite nunc, subsidite omnes, quasi solent] triario. Simili modo dicti prae] sidiarii, ante eos collocati qui er] ant, aut in alio loco praepos] iti.¶ Subsolaneae quae sunt solo re] s appellantur, nec ad unius nomen] rei solum conferunt. Subsolanei enim dicuntur qu] i infimum solum colunt, ut qu] i in terram, supersolanei. Dicitur inde soli] dum, imum solum rursus, quo planta pedis] innititur.¶ Subsilles sunt, quas aliter ipsilles] vocant, lamellae necessariae sacri] s, quae ad rem divinam conferre dicuntur] maxime, specie virum et mulierum.¶ Substillum antiqui appellaba] nt tempus ante pluviam, jam p] aene uvidum,( dum) et post pluvi] am, non persiccum, quod jam stillaret,] aut nondum desiset.¶ Subscudes ap] pellantur cunetae tabellae, quib.] tabulae inter se configuntur, qui] a quo eae immittuntur, succuditur. Pac] uvius in Niptris: Nec ulla subscus cohibet compagem alvei. Plautus in Astraba: Terebratus multum sit, et subscudes addite.¶ Sub corona venire dicuntur, quia captivi coronati solent venire, ut ait Cato in eo, qui est de Re militari: Ut Populus suus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus veniat. Id autem signum est nihil praestari a populo, quod etiam Plautus significat in Hortulo: Praeco ibi adsit cum corona, cuiq. liceat veniat.¶ Sublime est in altitudinem elatum, et Ennius in Thyeste: Aspice hoc sublime candens, quem vocant omnes Jovem. Vergilius in Georgicis L. I: Hic vertex nobis semper sub.¶ Sublimavit dixit*, id est, in altum extulit,. Originum L. II: In maximum decus atq. in excelsissimam claritudinem sublimavit. Id autem dicitur a limine superiore, quia supra nos est.¶ Succenturiare est explendae centuriae gratia supplere, subicere. Plautus in Saturione: Subcenturia centum, require, qui te delectet domi. Et Caecilius in Triumpho: Nunc meae militiae astutia opus est subcenturia.¶ Subrumari dicuntur haedi, cum ad mammam admoventur, quia ea his vocabantur, vel quia rumina trahunt lacte sugentes.¶ Subulo Tusce tibicen dicitur; itaq. Ennius: Subulo quondam marinas propter adstrabat plagas.¶ Suburam Verrius alio libro a pago Succusano dictam ait. Hoc vero maxime probat eorum auctoritate, qui aiunt, ita appellatam et regionem urbis, et tribum a stativo praesidio, quod solitum sit succurrere Exquiliis, infestantibus eam partem urbis Gavinis, indicioq. esse, quod adhuc ea tribus per c. litteram non b. scribatur.¶ Subverbustam, veribus ustam significat Plautus, cum ait: Ulcerosam, compeditam, subverbustam, sordidam.¶ Suboles ab olescendo, id est crescendo, ut adolescentes quoq. et adulte, et indoles dicitur. Lucretius L. V: Sive virum suboles, sive est muliebris origo. Vergilius: Cara Deum suboles, magnum Jovis incrementum.¶ Subuculam Aelius Stilo, et Cloatius iisdem fere verbis demonstrant vocari, quod Diis detur ex ablica et oleo, et melle. Nam de tunicae genere notum est omnibus.¶ Sub vos placo, in precibus fere cum dicitur, significat id, quod supplicio, ut in legibus: Transq. dato, edendo que plorato.¶ Suffiscus dicebatur folliculus testiculorum arietinorum. qui celebris u[ sus erat pro marsupio, forsitan[ dictus suffiscus a fisci similitu[ dine.¶ Subacti, molliti. Alia[ s compulsi, et coacti, ut cum dicim[ us pecus sub arbore subactum.[ Alias victi,¶ Supplicium a supp[ liciis differt, ut usus arguit; quod[ in usu sit, ut dicimus haec deorum,[ illud hominum: cum sumatur supp[ licium de aliquo, id est de poe[ na agatur ejus, qui jubetur caedi.¶ Suppli[ cia sunt, quae caduceatores portent;[ ea sumebantur ex verbena falic[ i arbore, nec enim ex alia supplicia[ fas erat quam de verbonis sumi. Sin[ nius Capito ait, cum civis necaretur, i[ nstitutum fuisse, ut Semoniae res s[ acra fieret vervece bidente,[ ut eo sacrificio poena salutis c[ ivibus, caput ipsum damnati, patri[ moniumque cui delibatum esset, id fieret sa[ crum deo: indeq. fuisse solitum, ut[ quia tunc in forum supplicandi causa[ prodiret Rex sacrorum, ut id vo[ caretur supplicium, hoc vero semper ela[ tum a multis. Quo exemplo docet suppli[ cia dici supplicamenta. Nunc fere suppli[ cia pro poenis dicuntur.¶ Sufes dic[ tus Poenorum magistratus, ut Oscor[ um Mediastuticus. Calidius in oration[ e in Q. Caecilium: Nonne vobis J[ udices ignem et fumus prosequi et[ flamma videtur? Sinatus cen[ suit referentib. sufetis.¶ Sub vitem h[ astas jacere
7.5
Pag. 119.
7.6
dicitur veles, cum eas sub] manu sursum mitti] t. Lucilius: Ut veles bonus sub vice] m qui subsit hastas. Sub vitem praelia] ri dicuntur milites, cum sub vinea] militari pugnant. Lucilius: Ae] q. prodire in altum, proeliari, pro] cul sub vite.¶ Sub vineam jacere dicun] tur milites, cum adstantibus centuri] onibus, jacere coguntur sudes.¶ Supparus dicebatur puellare] vestimentum lineum, quod et s] ubucula appellabatur. Pomponius i] n Fullonia:....... Velum] omne quod ex lino est, dicitur sup] parum: puniceum vestimentum ita vo] cat Nevi de bello Puni] co; et in Nautis, vocat Neptuno v] estem consecratam, supparum. At] nunc supparos appellamus vela li] na jam crucem expansa. Mulier vi] detur puella supparo induta, ut Afran] ius ait: Puella non sum, supparo si in] duta sum.¶ Supa significat jacit, unde dissip[ at, dejicit et obsipat, obicit, et insipat] insipit......... inicit far in olam.¶ Sutelae, dolosae] assutiae, a similitudine suentium di] ctae] sunt.¶ Suspectus est diversae] significationis: a suspicor enim,] et suspicio partim venit. Ita] que non mirum, si non una significati] o dari potest.¶ Sutrium quasi eant, u] tique in proverbium abiit ex hac causa.] Gallico tumultu quon] dam edictum est legiones Sutrii ut praesto essent cum cibo suo. Quod usurpari coeptum est in iis, qui suis rebus opibusq. officii id praestarent, quib. deberent. Plautus: Sed facito dum merula per versus, quod cantat colas cum suo cuiq. facito veniant, quasi eant Sutrium.¶ Suopte,* ipsius; ut meopte, meo ipsius; tuopte, tuo ipsius.¶ Suillum genus invisum Veneri prodiderunt poetae ob interfectum ab apro Adonim, quem diligebat dea. Quidam autem, quod immundissimi sint sues ex omni mansueto pecore, et ardentissimae libidinis, ita, ut opprobrium mulieribus inde tractum sit, cum subare et subire dicuntur.¶ Sus Minervam in proverbio est, ubi quis id docet alterum, cujus ipse inscius est. Quam rem, in medio, quod aiunt, positam, Varro et Evhemerus ineptis mythis involvere maluerunt, quam simpliciter referre.¶ Strues genera liborum sunt, digitorum conjunctorum non dissimilia, qui superjecta panicula in transversum continentur.¶ Struices antiqui dicebant extructiones omnium rerum. Plautus: Cerialis caenas dat, ita mensas extruit, tantas struices concinnat patinarias. Et Livius: Quo Castalia, per struices saxeas lapsu accidit.¶ Struere, antiqui dicebant pro adicere, augere, unde industrios quoque M. Cato jure, lege, libertate, Rep. communiter uti oportet; gloria atque honore, quomodo sibi quisque struxit. Aut in XII quod est: Si calvitur, pedemve struit: manum endo jacito. Alii putant significare retrorsus ire; alii in aliam partem; alii fure: alii gradum augere; alii minuere: ac vix pedem pedi praefert, otiose it, remoratur.¶ Stroppus est, ut Adeius Philologus existimat, quod Graece συρόφιον, vocatur. Et quod sacerdotes pro insigni habent in capite, quidam coronam esse dicunt, aut quod pro corona insigne in caput imponatur, quale sit strophium. Itaque apud Faliscos idem festum esse, qui vocetur¶ Struppearia, quia coronati ambulent; et a Tusculanis, quod in pulvinari imponatur Castoris struppum vocari.¶ Strutheum in mimis praecipue vocant obscenam partem virilem, s. a salacitate videlicet passeris, qui Graece struthos dicitur.¶ Strenam vocamus, quae datur die religioso, ominis boni gratia a numero, quo significatur alterum, initiumq. venturum similis commodi veluti trenam, praeposita s. littera, ut in loco et lite solebant antiqui.¶ Strebula Umbrico nomine Plautus appellat coxendices hostiarum, quas G[ raeci μηρία dicunt, quae in altaria im[ poni solebant, ut Plautus ait in Fri[ volaria: Strebula agnina tene........... bulis.¶ Stlat[ a genus erat navigii latum ma[ gis quam altum, sic appellatum a latitudine, sed ea consuetudin[ e, qua stlocum pro locum, et stlitem antiqui[ pro litem dicebant.¶ Stlembus, gravis, tar[ dus, sicut Lucilius...... Apulidae pe[ dibus stlembum dixit, cum refer[ t equum pigrum et tardum.¶ Stelionem g[ enus aiunt lacertae quod Verrius dic[ tum ait, quia virus stillet cibo, p[ otius, quam quod alibi a stellarum[ similitudine, quia varium est.[¶ Stipem dicebant pecuniam signa[ tam, quod stiparetur: ideo stipular[ i dicitur is, qui interrogatus,[ spondet stipem, id est, aes.¶ Sti[ rpem in masculino genere antiqui[ usurparunt pro eo quod est, semina, met[ aphorice dicentes, poetae quae nunc in[ femineo proferunt genere. Livius: T[ radunt familias quorundam Rom[ anorum, Trojano stirpe ante conditam Rom[ am procreatas. Idem Livius: Ostrymon[ quendam memorant Graio stirpe ex[ titisse. Ennius Annal: Nomine Pyrrh[ us, uti memorant, a stirpe supremo......... est, revoca fratre[ m eodem stirpe prognatum, plaudite.* Quam Gall[ us Aelius sic definit: Stirpest gent[ is propagatio, ut qui a quoq. est progna[ tus; stirpes autem per translationem]· dicuntur ab stirpibus iis, quae· su] b imis· arboribus nascuntur.¶ Stip] atores appellabantur corporis cu] stodes, quos antiqui latrones dice] bant, i. mercenarios qui cu[ m ferro velut circumdaban] t regum corpora.¶ Stipes fustis terrae] defixus: Afranius in......] Porro honeste quam fecerit, qui stip] ite hostium impulit, vostram impl] oro fidem, qui adestis......] eam silvam, et... us in..] hostili in me lactu percussit la] tus, ut revolso stipite miles,] qui jactu valido percussit] parmam; nisi si stipitem ponere] voluit pro telo vel hasta. Accius] in Bacchis: Ecquem stipitem abi] egum, aut alneum.......] us. Ennius......... stipi] tes abiegno........... e stipitem....... intere] mit eum, qua....... stipitem a] rripit.¶ Strittavum antiqui diceb] ant pro tritavo, qui est pater ata] vi, et ataviae, ut stlitem, pro lite.]¶ Strigores in Nelei carmine pro Stri] gosis positum invenitur, id est, densa] rum virium haminibus. Alias, strigo] res, exerciti.¶ Strigae appellabantur] ordines rerum inter se continu] atae conlocatarum, a stringen] do dictae. Strigas, ut ait Verri] us, Graeci syrnia appellant,] quod maleficis mulieribus nomen inditum est, quas volaticas etiam vocant. Itaq. solent his verbis eas veluti avertere Graeci: ΣΥΡΡΙΝΤΑ ΡΟΜΡΕΙΕΝ ΝΥΚΤΙΚΟ ΜΑΝ ΣΤΡΙΝΤΑΤΟΛΑΟΝ ΟΡΝΙΝ ΑΝΩ ΝΥΜΙΟΝ ΩΚΥΡΟΡΟΥΣ ΕΡΙ ΝΗΑΣ.¶ Statuliber est, qui testamento certa conditione proposita jubetur esse liber; et si per heredem est, quo minus statuliber praestare possit, quod praestare debet, nihilominus liber esse videtur.¶ Status dies vocatur qui judicii causa est constitutus cum peregrino. Ejus enim generis* ab antiquis hostes appellabantur, quod erant pari jure cum populo R. atq. hostire ponebatur pro aequare. Plautus in Curculione: Si status condictus cum hoste intrecedit dies, tamen est eundum, quo imperant, ingratis.¶ Stagnum quidam dici putant, quod in eo aqua perpetuo stet; alii, quod is locus a Graecis συεινος dicitur, quia bene contineat aquam.¶ Satura, et cibi genus ex variis rebus conditum est, et lex tis alis legibus conferta. Itaque in sanctione legum adscribitur: Neve per saturam abrogato, aut derogato. T. Annius Luscus in ea,( quam) quam dixit adversus Ti. Gracchum: Imperium quod plebes per saturam dederat, id abrogatum est; et C. Laelius in ea, quam Pro se dixit: Dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis, in deditionem accipitur.¶ Statae Matris simulacrum in Foro colebatur, postquam id collastravit, ne lapides igne corrumperentur, qui plurimus ibi fiebat nocturno tempore. Magna pars populi in suos quiq. vicos rettulerunt ejus deae cultum.¶ Stalagmium genus inaurium videtur significare Caecilius in Carine, cum ait: Tum ex aure ejus stalagmium domi habeo.¶ Stolidus, stultus. Ennius L. I: Nam vi depugnare sues stolidi solidi sunt; et in Alexandro; Hominem appellat, quia lascivi stolide non intellegit; et Caecilius in Hypobolimaeo: Abi hinc tu, stolide, illi, ut tibi sit pater; et in Andronico: Sed ego stolidus, gratulatum me oporteat prius.¶ Stuprum pro turpitudine antiquos dixisse apparet in Nelei carmine: Foede stupreque castigor cotidie; et in Appi Sententiis: Qui animi.. compotem esse, nequid fraudis, stupriq. ferocia pariat. Naevius: Seseq. ii perire mavolunt ibidem, quam cum stupro redire ad suos popularis. Item: Sin illos deserant fortissimos viros, magnum stuprum populo fieri pergentis.¶ Stuppam linum impolitum appellant Graeci Dorii.¶ Stura flumen in agro Laurenti est, quod quidam Asturam vo[ cant.¶ Suber arbor, ac suberies, q[ ua natabant in thermi.¶ Ste[ rilem mulierem appellabant, quam G[ raeci στεῖραν dicunt, quae non cipi[ t semen genitale.¶ Seplasia, aut Se[ plasium, ubi unguentum memoraba[ tur pretiosum. Pomponius in Adelph[ is: Di te perdant inferi, Anti[ pho, quia unde hoc unguentum sit, q[ uaeris. Atqui lepidum unde ung[ uentum, nisi ex Seplasia est?¶ Stulto[ rum feriae appellabantur Quirina[ lia, qui erat dies festus Qui primi, qu[ od eo die Quirino sacrificant ii,[ qui solemni die, aut non potuer[ unt rem divinam facere, aut ign[ oraverunt suorum Fornacaliu[ m sacrorum diem, commissumque piaculum expiabant morae, a[ tq., quod suis non fecerant, quib. p[ ermittebatur feriis, sacrum faciebant.¶ Sanctum[ ait dici Opilius Aurelius, quod[ nec sacrum est, nec religiosum. At Aelius[ Stilo, quod utrumq. esse videatur,[ et sacrum scilicet, et religiosum. Pleriq. autem,[ quod ei, qui id violavit, poena sit multa[ ve sancita; se ponetur pro[ sacro tantum. Unde et sanctio dict[ a legum; sancta item et rogatio, qui c[ ontionem rogavit, Tr. Pl. Sanqualis avis ap[ pellatur, quae in commentariis Augura[ libus ossifraga dicitur, quia in[ Sangi dei tutela est.¶ Saccom[ orum genus est arboris, quam dicta[ m Pomponius ait ex fico, et m[ or quod ficus ea sit et morus: unde[ nomen per moron et sycon de[ ductum est.¶ Lolem dici ait, quod solus sit. Eund] em modo Solem, modo Apollinem vocari:] Tu es Apollo, ut est in carmine Saeculari.]¶ Sacrem porcum dici ait Verri] us, ubi jam a partu habetur purus, a qu] a re appellatum esse sacrem dici] t. Ita id adjicit, quod parum opus est;] omisit vocabuli etymon. Plautus: Adolescens, quibus hic pretiis porci] veniunt sacres, sinceri?]-- Nummum unum.-- En a me accipe, jube te] plari de mea pecunia. Et in Rudent] e: Sunt domi agni et porci sacres. C] ato adversus Q. Minucium The] rmum: Post.... sa] crem in sinu mactavit. Ponitur ali] quando pro hostia. Ennius: Fuso sangui] ne sacrem.¶ Sacrificium quod pro uvis pr] imis· fiat, appellabatur ab antiquis: Sa] crima: est autem, ut Aelius Stilo et Clo] atius dicunt, mustum indi] tum in amphoram, Liberalibus, sacri] ficii causa, pro uvis et vino,] quae quasi sacra sunt, cum Lib] ero fit, ut praemelium cum] Cereri.¶ Sacrificulus Rex appellatur,] qui ea sacra, quae facere Rege] s sueverant, facit. Primus memorat] ur post reges exactos Sicinius Bell] utus.¶ Sacella dicuntur loca] Diis sacrata sine tecto.¶ Sacrosanctum dicitur, quod jure jurando interposito est institutum, si quis id violasset, ut morte poenas penderet. Cujus generis sunt Tr. Pl. Aedilesq. ejusdem ordinis; quod affirmat M. Cato in ea, quam scripsit, Aedilis plebis sacrosanctos esse.¶ Sacratae leges sunt, quibus sanctum est, qui quid adversus eas fecerit, sacer alicui Deorum sicut familia, pecuniaque. Sunt qui esse dicant sacratas, quas Plebes jurata in monte Sacro sciverit.¶ Seclusa sacra dicebantur, quae Graeci mysteria appellant.¶ Scaena ab aliis, a quibusdam sacena appellatur, dolabra pontificalis.¶ Sarissa est hastae Macedonicae genus.¶ Sacer mons appellatur trans Anienem, paulo ultra tertium miliarium: quod eum Plebes, cum secessisset a Patribus, creatis Tr. Plebis, qui sibi essent auxilio, discedentes Jovi consecraverunt. At homo sacer is est, quem populus judicavit ob maleficium, neq. fas est eum immolari; sed, qui occidit, parricidii non damnatur: nam lege tribunicia prima cavetur, si quis eum, qui eo Plebeiscito sacer sit, occiderit, parricida ne sit. Ex quo quivis homo malus atq. improbus, sacer appellari solet. Gallus Aelius ait sacrum esse quocunque modo atq. instituto civitatis consecratum sit, sive aedis, sive ara, sive signum, sive locum, sive pecunia, sive quid aliud quod Dis dedicatum, atq. consecratum sit. Quod autem privati, suae religionis causa, aliquid earum rerum Deo dedicent, id Pontifices Romanos non existimare sacrum. At si qua sacra privata suscepta sunt, quae ex instituto Pontificum, stato die, aut certo loco facienda sint, ea sacra appellari, tanquam sacrificium. Ille locus, ubi ea sacra privata facienda sunt, vix videtur sacer esse.¶ Sacrani appellati sunt Reate orti, qui ex Septimontio Ligures Siculosq. exegerunt; nam Vere sacro nati erant.¶ Sagmina vocantur verbenae, id est, herbae purae, quia ex loco sancto arcebantur a Consule Praetoreve, legatis proficiscentibus ad foedus faciendum, bellumq. indicendum; vel a sanciendo, id est confirmando. Naevius Jus sacratum Jovis jurandum sagmine.¶ Sagaces appellantur multi ac sollertis acuminis. Afranius in Brundisina: Quis tam sagaci corde atq. ingenio unico? Lucretius I. II: Nec minus haec animum cognoscere[ posse sagacem. Sagacem etiam canem[ dixit... invictus ca[ nis, sagax, validis viribus fretus.[¶ Saga quoque dicitur mulier peri[ ta sacrorum, et vir sapiens pro[ ducta prima syllaba, forsitan prop[ ter ambiguitatem evitandam.¶ Sanates quasi sanati appella[ ti, id est, sanatae mentis. Sulpicius[ autem Rufus Sanates et Opillus[ Aurelius existimant dici inferio[ ris loci gentes, ut Tiburte[ s, et alios, qui cum populo Tibur] te habitarunt in agro Tiburti, id e[ st, peregrinos, inferiorisq. loc[ i gentes. Itaque scriptum est in XII: Nex] o, solutoque, Forti Sanati[ q. idem jus esto, id est, bonor[ um, quod et peregrino, qui et infe[ riorum coloniarum, quae sunt[ deductae in Priscos Latinos,[ quas Priscus rex inegerit secundum[ mare, supra et infra Romam, in c[ ivitates Latinorum, eosq. Sanat[ is, propterea quod praeter opinio[ nem eos paravisset sanavisse[ tq. et cum eis pacisci potuisset, no[ minavit, ut ait Cincius L. II de Officio jurisconsulti. Ne Valerius[ quidem Messala in XII. explanatio[ ne id omisit; qui tamen in eo libro, qu[ em de Dictis involute inscribi, For[ tis et Sanatis duas gentes finitimas[ esse ait, de quibus le] gem hanc scriptam esse, qua cautu] m, ut id jus manifesto, quod populu] s R., haberent. Neq. alios, quam For] ctos, et Sanates eam legem sig] nificare existimat, hoc intellec] tu. Multi sunt quib. quod alias pla] cuit, displiceat postea: ideoque ai] t, sant forcti significare sa] nati insani.¶ Sarpta vinea putata, i] d est pura facta; virgulae enim re] lictae impedimento vitibus sole] ut esse, quae ideo abscinduntur.] Inde etiam¶ Sarmenta script] ores dici putant, sarpere enim a] ntiqui pro purgare dicebant.¶ Sar] te, in Auguralibus, pro inte] gro ponitur: Sane sarteq] e audire videreq.. Ob quam caus] am opera publica, quae locantur, ut i] ntegra praestentur, sarta tecta vo] cantur; etenim sarcire est integrum] facere.¶ Sarra dicebatur, q] uae nunc Epiros dicitur.¶ Sardare,) intelligere significat. Nae[ vius belli Punici libro... Quo] d bruti nec satis sardare queunt.¶ Sardi venales alius alio nequ] ior, ex hoc natum proverbium vi] detur, quod ludis Capitolinis, qui] fiunt a vicinis, praetextatis au] ctio Velentium, fieri solet,] in qua novissimus quisq. dete] rrimus producitur a praecone] senex, cum toga paretexta, bullaque aurea quo cultu reges soliti sunt esse E( trus) corum, qui Sardi appellantur. quia Etrusca gens orta est Sardibus ex Lydia. Tyrrhenus enim inde profectus cum magna manu eorum, occupavit eam partem Italiae, quae nunc vocatur Etruria. At Sinnius Capito ait Ti. Gracchum Consulem, collegam P. Valeri Fatonis Sardiniam Corsicamq. subegisse, nec praedae quicquam aliud, quam mancipia, captum, quorum vilissima multitudo fuerit.¶ Sarcito in XII, Ser. Sulpicius ait siguificare damnum solvito, praestato.¶ Sardanapalus rex Assyriorum fuit unicae luxuriae, inter mulieres, epulasq. versatus semper atq. omni tempore.¶ Sargus, piscis genus, qui in Aegyptio mari fere nascitur. Lucilius: Quem praeclarus helops, quem Aegypto sargus movebit.¶ Saturnia Italia et mons, qui nunc est Capitolinus, Saturnius appellabatur, quod in tutela Saturni esse existimantur. Saturnii quoque dicebantur qui castrum in imo clivo Capitolino incolebant, ubi ara dicata ei deo ante bellum Trojanum videtur, quia apud eam supplicant apertis capitibus. Nam Italici, auctore Aenea, velant capita, quod is, cum rem divinam faceret in littore Laurentis agri Veneri matri, ne ab Ulyxe cognitus interrumperet sacrificium, caput adoperuit, atq. ita conspectum hostis evitavit.¶ Saturno dies festus celebratur mense Decembri, quod eo aedis est dedicata, et is culturae agrorum praesidere videtur, quo etiam falx est ei insigne. Versus quoq. antiquissimi, quibus Faunus fata cecinisse hominibus videtur, Saturnii appellantur, quibus et a Naevio bellum Punicum scriptum est, et a multis aliis plura composita sunt; qui deus in Saliaribus Saturnus nominatur, videlicet a sationibus.¶ Sas Verrius putat significare eas, teste Ennio qui dicat in L. I: Virgines nam sibi quisque domi Romanus habet sas; cum suas magis videatur significare, sicuti ejusdem L. IIII. fatendum est eam significari, cum ait: Nec quisquam( philo) sophiam,( quae doctrina Latina lingua non habet) sapientia quae perhibetur, In somnis vidit prius, quam sam discere coepit. Idem, cum ait sapsam, pro ipsa, nec alia ponit in L. XIII: Quo res sapsa loco sese ostentatque, jubetque. Et Pacuvius in Teucro: Nam Teucrum regi sapsa res restibiliet.¶ Scaevam, volgus quidem et in bona, et in mala re vocat, cum aiunt bonam et malam[ scaevam. At scriptores in mala pone[ re consueverunt, ut apud Graecos[ invenitur positum. Pro sinistro sca[ evum usurpavit Hostius in belli Hi[ strici libro...... sentit scaev[ um.......... abit penitus[......¶ Saperda genus pessimi p[ iscis; sapientem etiam significat, c[ uait Varro: Belli, festivi, saperdae, cu[ m simus omnes.¶ Sanderacam[ ait esse genus coloris, quod Graeci s[ andycem appellant. Naevius: Meru[ la sanderacino colore.¶ Sabini quod[ volunt somniant, vetus proverbium e[ sse, et inde manasse ait Sinnius Capit[ o, quod quotiescunq. sacrificium propte[ rviam fieret, hominem Sabinum at[ illud adhibere solebant: nam his pro[ mittebat se pro eis somniaturum.; idemq.,[ postquam evigilasset, sacra facientibus[ narrabat omne quidquid in quiete vi[ disset, quod quidem esset ex sacrifici religione.[ Unde venisse videtur in proverbium,[ Sabinos solitos quod vellent somn[ iare. Sed quia, propter aviditatem bibendi, q[ uaedam anus mulieres id somnium cap[ tabant, vulgatum est illud quoq.: Anus[ quod volt somniat. Fere enim quo[ d vigilantes animo volumus,[ id dormientibus apparere solet.¶ Sam[ byca organi dicitur genus, a quo Samby[ cistriae quoq. dicuntur. Per similitu[ dinem etiam eam machinam appella[ runt, qua urbes expugna] nt; nam ut in organo chordae, sic in m] achina funes intenduntur.¶ Sa] mnitibus nomen factum ab hasti] s, propter genus hastae,· quod σαυνί] α appellent Graeci. Alii aiunt] Sabinis vere sacro voto, hoc genus] hominum extra fines ejectum], Comio Castronio duce, occupasse c] ollem, cui nomen Samnio, a quo Samnites.¶ Salar] iam viam incipere ait a port] a, quae nunc Collina a colle Quirina] li dicitur. Salaria autem propterea a] pellabatur, quod impetratum fuer] it, ut ea liceret a mari in Sabinos sal] em portari.¶ Salacia dicta est quod] salum ciet; antiquos autem ait eo] vocabulo poetas pro aqua ipsa usos esse.] Pacuvius in...... Hinc saeviti] am salaciae fugimus, laetiq. munere] vescimur Cereris; post condor thalamo,] nemo ut me tunc inde queat abducere mortali] um saeptam circum moero.¶ Salutari] s porta appellata est ab aede Sa] lutis, quod ei proxima fuit; alii ob sa] lutationes. Vocantur Megalesia qui n] unc ludi, scaenicos olim dicebant, quo] s primum fecisse C........... lium M. Popilium M. F. Curules A] ediles, memoriae prodiderunt] historici. Solebant his prodire mimi] in orchestra, dum intus actus fab] ulae componerentur, cum versib ob] scenis.¶ Salva res est, saltat] senex, quare parasiti Apollinis in scaena dictitent, causam Verrius in L. V.* quorum prima est P. littera, reddidit. quod C. Sulpicio. C. Fulvio Cos. M. Calpurnio Pisone Pr. Urb. faciente ludos, subito ad arma exierint, nuntiatio adventus hostium, victoresq. in theatrum redierint, solliciti, ne intermissi religionem adferrent, instaurati qui essent; inventum esse ibi C. Pompinium, libertinum mimum, magno natu, qui ad tibicinem saltaret. Itaq. gaudio non interruptae religionis editam vocem nunc quoq. celebrari. At in hoc libro refert Sinnii Capitonis verba quibus eos ludos Apollinares Claudio, et Fulvio Cos. factos dicit ex libris Sibyllinis, et vaticinio M. vatis institutos; nec nominatur ullus Pomponius, ridiculeq. de ip. appellatione parasitorum Apollinis hic causam reddit cum in eo praeterisset. Ait enim ita appellari, quod C. Volumnius, qui ad tibicinem saltarit, secundarum partium fuerit, qui fere omnibus mimis parasitus inducatur. Quam inconstantiam Verrii nostri non sine rubore rettuli.¶ Salios a sallendo et saltando dictos esse quamvis dubitari non debeat, tamen Polemon ait Arcada quendam fuisse, nomine Salium, quem Aeneas a Mantinea in Italiam deduxerit, qui juvenes Italicos ἐνόπλιον saltationem docuerit. At Critolaus Saonem ex Samothrace cum Aenea deos Penates qui Lavinium transtulerit, saliare genus saltandi instituisse: a quo appellatos Salios, quib. per omnis dies, ubicunq. manent, quia amplae ponuntur caenae, si quae aliae magnae dum, saliares appellantur.¶ Salmacis nomine nympha, Caeli et Terrae filia, fertur causa fontis Halicarnassi aquae appellandae fuisse Salmacidis, quam qui bibisset, vitio impudicitiae mollesceret: ob eam rem, quod ejus aditus angustatus parietibus, occasionem largitur juvenibus petulantibus antecedentium puerorum puellarumque violandarum, quia non patet refugium. Ennius: Salmacida spolia sine sanguine et sudore.¶ Salias virgines Cincius ait esse conducticias, quae ad Salios adhibeantur cum apicib. paludatae, quas Aelius Stilo scripsit sacrificium facere in Regia cum Pontifice paludatas cum apicib., in modum Saliorum.¶ Spondere Verrius putat dictum, quod sponte sua, id est, voluntate promittatur. Deinde oblitus inferiore capite sponsum et sponsam ex Graeco dictam ait, quod ii σπονδὰς interpositis rebus divinis faciant.¶ Salicem idem virgulti genus, non arboris dicit, et ridicule interpretatur dictam, quod ea celeritate crescat, ut salire videatur.¶ Salinum in mensa, pro aquali, solitum esse poni ait cum patella, quia nihil aliud sit sal, quam aqua.¶ Salentinos a salo dictos, Cretas, et Illyrios, qui cum Locrensib. navigantes societatem fecerint, ejus regionis Italiae, quam[ dicunt ab eis.¶ Saeculares ludi Tarquini Superbi regis[ in agro sunt primu facti que Marti consecravit[ P. Valerius Poplicola Cos. quod populus R. in l[ oco illo antea repertam aram quoq. Diti, ac[ Proserpinae conservaverat, in extremo Mart[ io Campo, quod Terentum appellatur, demissam[ infra terram pedes fere viginti, in qua[ pro malis avertendis populus R. facere sacr[ a solitus erat. Ludos postea saeculares et nonagensi[ mo quoque anno facere ibi coepit Popillio Lenate[ Duumviro sacrorum; in quib. hostiis furulis est[ operatus tribus diebus, totidemque noctibus ac de[ inde institutum esse, centum post annos, ut[ fierent. Unde videntur Saeculares appella[ ti, quod centum annorum spatium saeculi habetur.¶ Scuti[ lu tenue et macru dicitur, ex Graeco, ut cum dici[ mus scutilum hominem, exilem aliquem demo[ nstramus, in quo pellicula tantu. In pompa aliud di[ cimus scutilum, ut videatur scutilum de scrutil[ o derivatum, detrita r littera, sitq. is, q. virtute po[ test scrutari. Sed ex Graeco nomen factu scutilo, cum co[ riarium significamus.¶ Squalidum incultum et sord[ idum ait Verrius significare, sic dictum, quod proxime[ ad similitudinem squamae piscium accedit,[ utiq. eoru, qui in profunditatibus abditi paludum, squ[ allent maxime. Unde Ennius in Telepho.: Quam ve[ stitus squalida saeptus stola.¶ Squarrosos[ ab eadem squamarum piscium similitudine ait dic[ tos, quorum cutis exsurgat ob adsiduam in[ luviem. Lucilius: Varonum ac rupicum squar[ rosa, incondita rostra.¶ Schoeniculas app[ ellare videtur meretriculas Plautus propter usum un[ guenti schoeni, quod est pessimi generis; itaq.[ dixit: Diabolares schoeniculae, mi[ raculae, cum extritis talis, eum todellis crusculis.] Idem: Prosedas pistoru amicas, reliquias halicarias], miseras schoeno dilibutas, servilicolas, sordid] as.¶ Scorta appellantur meretrices ex cons[ uetudine rusticorum qui, ut est apud Atellanos anti] quos, solebant dicere, se attulisse pro scorto] delicularum; omnia namq. ex pellibus facta, scortea] appellantur.¶ Scortes, id est, pelles testium arie] tinorum, ab iisdem scorteis pellib. ide Verrius dictas esse ait.]¶ Scandulaca genus herbae frugibus i] nimicae, quod eas velut hedera implicando ne] cat.¶ Scaptensula locus ubi argentum effoditur], in Macedonia, ita dictus a fodiendo,] quod est Graece σκάπτειν. Lucretius: Qual] es expiret Scaptensula subter odores.¶ Spara] parvissimi generis jacula, ab eo quod s] pargantur, dicta. Lucilius Satirarum L.].. Tum spara, tum murices, portantur tragula Por] ro.¶ Scitum Populi dicebatur, quod sine Plebe cunc] tus patricius ordo, rogante patricio, suis suf] fragiis jussit; quod autem aliquo interrogante] ex Patribus et Plebe suffragante scitum esset: id] jam leges scribtae dicebantur. Sed illud Plebeisci] tum est, q. Tr. Pl. sine Patriciis Plebem ro] gavit, id est, consuluit. plebesq. scivit.]¶ Plebes autem est omnis populus praeter senatores,] et praeter patricios.¶ Scita facie, pro] bona facie, alias, bonis pro scitis, a po] etis usurpantur. Terentius in Phormione:] Satis, inquit, scita; et in Heautontimoru] meno: At si scias, quam scite in mentem venerit.] L. Ennius in libro VI: Lumen...... scitus agaso.¶ Scenam genus fuisse cultri] manifestum est, sed futurum securis,
7.7
Pag. 140.
7.8
an dolabra sit, ambigitur; quam Cincius in libro qui est ei de Verbis priscis, dolabra ait esse pontificiam. Livius in Lydio: Corruit quasi ictus scena, haud multo secus. SEX POMPEI FESTI DE VERBORUM SIGNIFICAT. LIB. XVI II. INCIPIT LIB. XVIIII.¶ Scriptum est id, quod in palustribus locis nascitur leve et procerum, unde tegetes fiunt. Inde proverbium est in eas natum res, quae nullius impedimenti sunt, In scirpo nodum quaerere. Ennius: Quaerut in scirpo, soliti quod dicere, nodum; et Plautus in Aulularia: Quasi pueris, qui nare discunt, scirpo induetur ratis. Novius in Phoenissis: Sume arma i. ante occidam clava scirpia.¶ Spira dicitur et basis columnae unius tori aut duorum, et genus operis pistorii, et funis nauticus in orbem convolutus, ab eadem omnes similitudine. Pacuvius: Quid cessatis, socii, eicere spiras sparteas? Ennius quidem hominum multitudinem ita appellat, cum ait: Spiras legionibus nexunt.¶ Spectu sine praepositione Pacuvius in Duloreste usus est, cum ait: Amplus, rubicundo colore, et speetu proptervo ferox.¶ Spetile vocatur infra umbilicum suis, quod est carnis, proprii cujusda habitus, exos, qua etiam antiqui per se utebantur. Plautus enumerandis villis obsoniis in Carbonaria sic m.: Ego pernam, sumen, sueres, spectile, galium, glandia.¶ Spicit quoque sine praepositione dixerunt antiqui. Plautus: Flagitium est, si nihil mittetur, quae superclio spicit; et spexit Ennius L. XVI: Quos ubi rex[ pa] ulo spexit de contib. celsis.¶ Spirillum vocari ait Opilius Aurelius caprae barbam.¶ Spintyrnix est avis genus turpis
7.9
Pag. 141.
7.10
figurae.* Occursatrix artificum, perdita spinturnix. ea Graece dicitur, ut ait Satra, σπινθαρίς.¶ Spicum masculine antiqui dicebant, ut hunc stirpem et hanc amnem. Versus est antiquus: Quasi messor per messim unumquemq. spicum collegit.¶ Speres antiqui pluraliter dicebant, ut Ennius L. II. Et simul effugit speres ita funditus nostras; et L. XVI: Spero, si speres quicqua prodesse potis sunt.¶ Spectio in Auguralib. ponitur pro aspectione, et nuntiatio quia omne jus sacrorum habent. Auguribus spectio dumtaxat, quorum consilio rem gererent magistratus, non ut possent impedire nuntiando, quae cum vidissent satis, spectio sine nuntiatione data est, ut ipsi auspicio rem gererent, non ut alios impedirent nuntiando.¶ Scripturarius ager publicus appellatur, in quo ut pecora pascantur, certum aes est, quia publicanus scribendo conficit rationem cum pastore.¶ Scribas proprio nomine antiqui, et librarios, et poetas vocabant. At nunc dicuntur scribae quidem librarii, qui rationes publicas scribunt in tabulis. Itaque cum Livius Andronicus bello Punico secundo scribsisset carme, quod a virginibus est catatu, quia prosperius resp. populi R. geri coepta est, publice adtributa est et in Aventino aedis Minervae in qua liceret scribis histrionib. q. consistere, ac dona ponere in honorem Livii, quia his, et scribebat fabulas, et agebat.¶ Scraptae dicebantur nugatoriae ac despiciendae mulieres, ut ait unus, ab his quae screa idem appellabant, id est, quae quis excreare solet, quatenus id faciendo se purgaret. Titinius in Prilla: Rectius mecastor Piculetae Postumae lectum hodie stratum vidi scrattiae mu[ lieris.¶ Scrutillus appellabatur venter suillus co[ ndito farre expletus. Plautus: Venter sullus,[ dicam suo nomine scrinillum: ego me hodie...[ si quid esset, quod comesa farte biberem.........¶ Spinther vocabatur[ armillae genus, quod mulieres antiquae gere[ re solebant brachio summo sinistro. Plautus: Ju[ beasque spinther novum reconcinnarier.[¶ Scrupi dicuntur aspera saxa et difficili[ a, petrae etiam attrectari insuetae, aut[ naufragiorum pollutae scelere. Ennius in An[ dromacha: Scrupeo investita saxa atque hos[ treis, quam excaprent. Unde scrupulosam[ rem dicimus quae aliquid habet in se asperi. Corne[ lius Sisenna Histor. Libro IIII: His tum inject[ us est levis scrupulus et quaeda dubitatio.¶[ Scorteu eade causa qua scortum, vocabatur[ pelliceum, in quo sagittae reconduntur, ab eo[ quod ex pellib. factum est, quia pellib. nomen a σκύ] τος, quod Graece pellis. Unde scyticae et scuta,[ quia non sine pellib. sunt.¶ Sceleratus campus ap[ pellatur prope portam Collinam, in quo virgin[ es Vestales, quae incestum fecerunt, defossae sunt v[ ivae.¶ Scribonianum appellatur antea atria[ puteal, quod fecit Scribonius, cui negotium da[ tum a Senatu fuerat, ut conquirerer sacella att[ acta: isque illud procuravit, quia in eo loco[ attactum fulgure sacellum fuit. Quod ign[ oraretur autem, ubi esset( ut quidam) fulgur conditum,[ quod cum scitur, nefas est integi, semper forami[ ne ibi aperto caelum patet.¶[ Sceleratus Vi[ cus appellatur, quod cu Tarquinius Superbus interfici[ endu curasset Ser. Tullium regem, soce[ rum suum, corpus ejus jacens filia carp] ento supervecta est, properans in possessionem] domus paternae.¶ Scelerata porta eodem app] ellatur a quibusdam, quae et Carmentalis] dicitur, quod ei proximum Carmentae sacellum fuit.] Scelerata autem, quod per eam Sex et Trecenti Fabii c[ um clientium millib. quinque egressi adversus E] truscos, ad amnem Cremeram omnes sunt inter] fecti: qua ex causa factum est, ut ea porta int] rare egredive omen habeatur.¶ Schedia] genus navigii inconditi, trabib. tantum inter] se connexis facti, quo mercimonia circum] ferunt post amissam navem. Unde schedia us] us quoq. poemata dicit et versus, non sa] tis perfectis qui essent. Appellavit schedium.. s] cum dixit: Qui schediu facit inconditum, et inelaboratum.]¶ Sexagenarios de ponte olim dejiciebant,] cujus causam Manilius hanc refert: quod Romam] qui incoluerint primi Aborigines, h] ominem, sexaginta annorum qui esset, immolare] Diti Patri quotannis soliti fuerint;] quod facere eos destitisse adventu Her] culis. Sed religione postea veteris moris sc] irpeas hominum effigies de ponte in Tiberim vetere] modo mittere instituisse. Alii dicun] t, morante in Italia Hercule, quod quidam ej] us comitum habitaverint secundum rip] am haberi, atque Argaeos se ab Argivis voca] verint arvi, quorum proditam memori] am redintegrari; eo gente missum ab Graec] a legatum quendam Argaeum diu cum] iis Romae moratum esse; is ut obieri] t institutum esse a sacerdotibus, ut effigies s] cirpea ex omnibus, cum quae publicae erant rei nu] ntiavisset, per flumen, ac mare in patriam remitteretur. Sunt qui dicant, post urbem a Gallis liberatam, ob inopiam cibatus coeptos sexaginta annorum homines jaci in Tiberim, ex quo numero unus, filii pietate occultatus, saepe profuerit patriae consilio, sub persona filii; id ut sit cognitum, ei juveni esse ignotum, et sexagenariis vita concessa; latebras autem ejus, quibus arguerit senem, id est, cohibuerit, et celaverit, sanctitate dignas esse visas, ideoq. arcaea appellata. Sed exploratissimum illud est causae. Quo tempore primum per pontem coeperunt comitiis suffragium ferre, juniores conclamaverunt, ut de ponte deicerentur sexagenarii qui jam nullo publico munere fungerentur, ut ipsi potius sibi quam illi deligerent imperatorem; cujus sententiae est etiam Sinnius Capito. Vanam autem opinionem de ponte Tiberino, confirmavit Afranius in Repudiato.¶ Secus aliter significat sexu, natura habituque, ex Graeco, quam illi vocant ἕξιν, Afranius in Privigno sic agit: Orbus virili sexu adoptavit sibi. Pacuvius in Atalanta: Triplicem virili sexu partum procreat.¶ Simpludiarea funera sunt, quibus adhibentur D. T. ludi, corbitoresque. Quidam ea dixerunt esse, quibus neutrum genus interesset ludorum: nam indictiva sunt, quibus adhibentur non ludi modo, sed etiam desultores, quae sunt amplissima.¶ Sex suffragia appellantur in equitum centuriis, quae sunt adfectae ei numero centuriarum quas Priscus Tarquinius rex constituit.¶ Sestertius dicitur quarta pars denarii, quo tempore his decussis valebat, id est dupundius, S.¶ Sinistrae aves, sinistruque est sinistimu auspiciu, i. quod sinat fieri. Varro L. V. Epistolicaru questionu ait: A deorum sede cum in meridiem spectes, ad sinistra sunt partes mundi exorientes, ad dexteram occidentes; factum arbitror, ut sinistra meliora auspicia, quam dextera esse existimentur. idem fere sentiunt Sinnius Capito et Cincius.¶ Sentinare, satagere, dictum a sentina, quam multae aquae navis cum recipit, periclitatur. Caecilius in Aethrione: Cum Mercurio capit consiliu, postquam sentinat satis.¶ Senatores a senectute dici satis constat, quos initio Romulus elegit centum, quorum consilio Remp. administraret: itaque etiam Patres appellati sunt, et nunc cum senatores adesse jubentur, quibusque in senatu sententiam dicere licet: quia hi qui post lustrum conditum ex junioribus magistratum ceperunt, et in senatu sententiam dicunt, et non vocantur Senatores ante, quam in senioribus sunt censi.¶ Senatus decretum a consulto Aelius Gallus sic distinguit, ut id dicat particulam quandam esse senatusconsulti, ut cum provincia alicui decernitur, quod tamen ipsum senatusconsulti est.¶ Senis crinib. nubentes ornantur, quod his ornatus vetustissimus fuit. Quidam, quod eo Vestales virgines ornentur quarum castitatem viris suis sponoe.. a ceteris.¶ Sentes, cum constet esse spinas, et Afranius in Abducta dixerit: Quam senticosa verba pertorquet turba; pro spinosis accipi debet.¶ Senium a senili acerbitate et vitiis dictum, posuit Caecilius in Hymnide: Sine suam senectutem ducat utique ad senium sorbitio.¶ Senonas Gallos Verrius ait existimari appellari, quia novi venerint ex transalpina regione,[ ac primum appellatos ξένους postea Seno[ nas.¶ Septentriones septem stellae appell[ antur a septem bobus junctis, quos trio[ nes a terra rustici appellent, quod jun[ cti simul terram arent quasi terriones.[ Quidam a septem stellis, quod id astrum Grae[ ci ἅμαξαν dicant, quia habet partem quand[ am temonis specie. Unde ait Ennius: Superat[ temo stellas. Sed et physici eum situm[ septem stellarum conten... templati, sep[ tentriones dici aiunt, quod ita sunt[ sitae septem stellae, ut ternae proximae[ specie efficiant velut trigona.¶ Scensas[ antiqui dicebant, quas nunc caenas. Quae autem[ nunc prandia, pro caenis habebant, et pro caen[ is vespernas appellabant.¶ Signa, ut rerum, ita[ quoque res ipsae dicuntur, aut lapides, aut[ fictile, aut si qua ejusmodi adhuc aliqua, et[ signa dicuntur quae sculpantur etiam. Sed po[ cula etiam in quibus sunt simulacra ad effigi[ es sigillata.¶ Sequester is dicitur, qui inter aliquos,[ qui certant, medius, ut inter eos convenerit,[ depositum ita tenet aliquid ut ei reddat, qui[ id deberi jure sibi constiterit. Cato in ea ora[ tione, quam habuit de Indigitibus: Sinunt m[ iseros perire, ut bona rapiant; aut[ si superstites petant, vi seques prodent; et Pla[ utus Mercatore: Immo sic sequestro mihi data[ est...¶ Sepulchrum est, ut ait Gallus[ Aelius, in quo mortuus sepultus est, quod anti[ qui bustum appellabant, hisque cippis, aut ali[ qua alia re, mortui causa designatus est, intra[ quos sepultura est facta.¶ Segnitia[ dicitur, quod sit sine nitendo quid utile] aut honestum: Terentius: Enimvero, Dave, nihil loci est] segnitiae neque socordiae.¶ Signa] re dicitur signis notare, velut in pecoribus fit.] Sed antiqui eo, pro scribere, utebantur; unde et subsigna] re, et consignare, invenitur positum, pro subscrib] ere, et conscribere.¶ Septimontium dies ap] pellatur mense Decembri, qui dicitur in] Fastis Agonalia, quod eo die in septem m] ontibus fiunt sacrificia Palatio, Velia, F] agutali, Subura, Cermalo, Coelio, Opio,] Cispio.¶ Sifus usurpatum est pro tu] bis ipsis id quod Graece dicitur. σίφων. In le] ge Rivalicia sic est, quae lata fuit rogant] e Populum. Ser. Sulpicio Ser. F. Rufo: Mon] tani, paganive, siphonibus aquam dividunto;] donec eam inter se diviserint, Praetori] s judicatio esto.¶ Siparium, quo in scaenis mimi] utuntur, dictum ait Verrius a vela] mento, quod vocetur alias aulaeum.¶ Supparum ap] pellant dolonem, quod est velum minus in navi, ut] acation, majus Supparum autem dictum ait Sinnius] Capito, velut separatum quod sit disjunctumque a dolo] ne interioris mali¶ Sepultum] morte moroque cum ait.... d] e L. Terentio, Tusci vici magistro, significat] vivum de saxo Tarpeio elatum, cum eo ve] nisset commissatum, quod mero, id est, vino es] set coactus.¶ Seplasia forum Capuae in] quo plurimi unguentarii erant. In Pison] em Cicero: Seplasia mehercule, ut dici] audiebam, te ut primum aspexit, Campanum] consulem repudiavit.¶ Saticula oppidum] in Samnio captum est, quo postea coloni] am deduxerunt Triumviri M. Valerius Corvus, Junius Scaeva, P. Fluvius Longus ex S. C. kal. Januariis, P. Papirio Cursore, C. Junio. II. Cos.¶ Segesta quae nunc appellatur, oppidu in Sicilia est, quod videtur Aeneas condidisse, praeposito ibi Egesto, qui eam Egestam nominavit. Sed praeposita est ei s. littera, ne obsceno nomine appellaretur, ut factum est in Malevento, quod Beneventum dictum est, et in Epidamno, quod usurpatur Dyrrachium.¶ Seliquastra sedilia antiqui generis appellantur, d. littera in l. conversa, ut etiam in sella factum est, et subsellio, et solio, quae non minus a sedendo dicta sunt.¶ Silus appellatur naso s. rusus versus repando. Unde galeae quoq. a similitudine, silae dicebantur.¶ Silvii sunt appellati Albani reges, a Laviniae filio, quem post excessum Aeneae gravida relicta, timens periculum, et suae vitae, et ejus, quem utero gerebat, in silvis latens, enixa est; qui restitutus in regnum est post mortem Ascanii, praelatus lulio fratris filio, cum inter eos de regno ambigeretur.¶ Sertorem quidam putant dictum a prendendo, quia cum cuipiam adserat manum, educendi ejus gratia ex servitute in libertatem, vocetur adsertor; cum verisimilius sit dictum, qui sereret quid, ac potius adsertorem a serendo cepisse nomen, cum aliquem serat petendo in libertatem eandem, qua ipse sit, id est jungat, quia fruges cum seruntur, terrae jungit, quod totum Verrius ἀπιθάνως introduxit.¶ Seges dicitur ea pars agri, quae arata et consita est, a serendo videlicet.¶ Serilla Verrius appellari putat navigia Histricia, ac Liburnica, quae lino ac sparto condensantur a conserendo et contexendo dicta; quia dicat Pacuvius in Niptris: Nec ulla subcus cohibet compagem alvei; sed suta lino, et sparteis serillib. Cum περιφραστικῶς, et ficto vocabulo, usus sit pro funiculis, qui sparto conseruntur.¶ Servorum dies festus vulgo existimatur idus Aug., quod eo die Ser. Tullius, natus servus aedem Dianae dedicaverit in Aventino, cujus tutelae sint cervi, a quo celeritate fugitivos vocent servos.¶ Sero sapiunt Phryges, proverbium est natum a Trojanis, qui decimo denique anno velle coeperant Helenam, quaeq. cum ea erant rapta, reddere Achivis.¶ Sispitem Junonem, quam vulgo sospitem appellant, antiqui usurpabant, cum ea vox ex Graeco videatur sumpta, quod est σώζειν.¶ Sultis si voltis significat, composito vocabulo ita, ut alia sunt,* si audes; sis, si vis; plicet*;* in loco; scis licet, scias licet; equidem( equo), ego quidem. Ennius: Pandite, sulti, genas, et corde relinquite somnum.¶ Setius a sero videtur dictum. Accius in Amphitryone: Si forte paulo, quam tu veniam setius.¶ Sedum, alii sadum, appellant herbam, quam Opillius Aurelius sesuvium vocari ait, eamq. in tegulis seri, nec quamobrem id fiat, indicat.¶ Specus feminino genere pronuntiabant antiqui, ut metus et nepos, tam hercules, quam masculino stirpis, ut frons, ut Ennius: Tum causa sub monte alte specus in jus. patebat; et Pacuvius in Chryse: Est ibi sub eo saxo penitus strata harena ingens specus.¶ Spondere antea ponebatur pro dicere, unde et respondere adh[ uc manet; sed postea usurpari coeptum est[ etiam in promissione alterius.¶ Subdit[ us dicitur is, qui in demortui,( in demortuis) ju[ dicis locum judex datur his, qui eum ha[ buerant judicem dumtaxat in eandem rem,[ vel litem.¶ Saturno sacrificium fit capi[ te aperto. Ejus autem sacro Metellus Pont.[ Max. cum Claudium Augurem jussisset adesse, ut eum[ tunc adhiberet Ser. Sulpici Ser. F. inaug[ urationi, ille autem excusaret se, sacra sibi fa[ miliaria obstare, quib. supplicandum esset capite[ operto; Saturno autem esset futurum, ut cum ap[ erto capite res sacra facienda esset. Pont[ ifex illum multavit; Claudius provocavit.[ Sed cum reconciliatus Pontifici esset Claudius fa[ miliae sacris peractis, Saturno sacra fecit rel[ igione solutus.¶ Saxum Tarpeium appel[ latam aiunt partem montis, qui ob sepultam Ta[ rpeiam ibi virginem, quae eum montem Sabinis[ prodere pacta erat, ita nominatus est; vel[ ab eo, quod quidam nomine L. Tarpeius Romulo[ regi cum propter raptas virgines adversa[ retur, in ea parte, qua saxum est, de noxio poena[ sumpta, Tarpeium dictum, noluere funestum locum[ cum altera parte Capitoli conjungi.¶ S[ captia tribus a nomine urbis Scaptiae[ appellata, quam Pedani incolebant.¶ Stellati[ na tribus dicta, non a campo eo, qui in Capania e, sed eo, qui[ paru abest ab urbe Capena, ex quo Tusci profecti, St[ ellatinum eum campum appellaverunt. Sabati[ na a lacu Sabate.¶ Sabini dicti, ut ait Varro[ Terentius, quod ea gens p. p. praecipue colat de[ os, sive ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι.¶ Sanqualis porta[ appellata est ab avi sanquali, id[ eoque eodem est nomine quo avis ipsa appellatur]¶ Silere, tangere significat, ficto verbo] a s. littera, quae initium ejus vocis est.]¶ Stellae Curulis locus in Circo datus est Valerio Dicta] tori, posteriusque ejus honoris causa, ut pro] xime sacellum Murciae spectarent, unde aspi] ciebant spectacula magistratus.¶ Sontica causa] dicitur a morbo sontico, propter quem, quod est ge] rendum agere desistimus. M. Porciu] s Lato de re* A. Atili: Quid dicam causae extiti] sse, timidus ne sis, an impedimento t] ibi causam sonticam fuisse?¶ Stiricidium qua] si stillicidium, cum stellae, concretae frigore, ca] dunt. Cato pro C........... n] ihilominus voluit semper de stiricidio in] re praesenti cognoscere; atque etiam statu] ere.¶ Sacramento dicitur quod jurisjurandi sacrati] one interposita actum est. Unde quis sacramen] to dicitur interrogari, quia jusjurandum interponitur. Cato] in Q. Thermum dex. hominibus: Tunc vero ibi ad] erunt, ne mala facinora, bona fide, aut] scelera nefaria fierent, qui dicerent sacramen] to, traderentur, lege aestimarentur.¶ Siremps] ponitur pro eade, vel, proinde quasi similis res ipsa.] Cato in dissuadendo legem, quae postea re] licta est: Et praeterea rogas ut quemquam adversus] ea, si populus condemnaverit, siremps lex] siet, quasi adversus legem fecisset.]¶ Spiciunt, antiquos dixisse sine praeposi] tione testis est Cato in ea, quam habuit in Q. Thermum de] septem hominib.: Ut solent evitare son] ivios, nisi qui sempiterni sunt, quos dum occur] rant, ne spiciunt, neque ratos, esse volunt.¶ Spa] tiatorem, erratorem Cato in An. Caelium, Si se appellavisset: In coloniam me hercules scribere nolim, si trium virum sim, spatiatorem atque fescenninum.¶ Stata sacrificia sunt, quae certis dieb. fieri debent. Cato in ea, quam scribsit de L. Veturio, de Sacrificio commisso, cum ei equum ademit: Quod tu, quod in te fuit, sacra stata, solemnia, capite sancta deseruisti.¶ Solemnia sacra dicuntur, quae certis temporibus annisque fieri solent.¶ Serra proeliari dicitur, cum assidue acceditur recediturque, neque ullo consistitur tempore. Cato de Re militari: Sine] forte opus sit cuneo, aut globo, aut forcipe, aut turribus, aut serra, uti adoriare.¶ Stercus ex aede Vestae XVII. kal. Jul. defertur in angiportum medium fere clivi Capitolini, qui locus clauditur porta Stercoraria; tantae sanctitatis majores nostri esse judicavere.¶ Summissiorem aliis aedem Honoris et Virtutis C. Marius fecit, ne, si forte officeret auspiciis publicis, Augures eam demoliri cogerent.¶ Sex Vestae sacerdotes constitutae sunt, ut populus pro sua quaque parte haberet ministram sacrorum, quia civitas Romana in sex est distributa partis, in primos secundosque Titienses, Ramnes, Luceres.¶ Salinum cum sale in mensa ponere figulis religioni habetur, quod quondam in Esquilina regione figulo, cum fornax plena vasorum coqueretur, atque ille proxime eam convivatus, super modum potus, somno esset oppressus cum convivis suis, praeteriens quidam petulans, ostio patente, ex mensa salinum conjecit in fornacem; atque ita, incendio excitato, figulus cum suis concrematus est.¶ Sacramentum, aes significat, quod poenae nomine penditur, sive eo quis interrogatur, sive contenditur. Id in aliis rebus quinquaginta assiu e, in aliis reb. quigetoru, inter eos, qui judicio inter se contenderent. Qua de re lege L. Papirii Tr. pl. sactu e his verbis: Quicuq. Praetor post hoc factus erit, qui inter cives jus dicet, Tres viros Capitales populum rogato, hique Tres viri[ Capitales] quicuque[ fa] cti erut, sacramenta ex[ igunto] judicatoque, eodemque jure sunto, uti ex legibus. plebeique scitis exigere, judicareque( esse), esseque oportet. Sacramenti autem nomine id aes dici coeptum est, quod et propter aerarii inopiam, et sacroru publicoru multitudinem, consumebatur id in rebus divinis.¶ Sextantarii asses in usu esse coeperunt ex eo tempore, quod propter bellu Puicu secudu, quod cu Hanibale gestum est, decreverunt patres, ut ex assibus qui tum erant librarii, fierent sextantarii, per quos cum solvi coeptum esset, et populus aere alieno liberaretur, et privati quibus debitum publice solvi oportebat, non magno detrimento adficerentur. Septuennio quoque( anno)* usus est, ut priore numero. Sed id non permansit in usu, nec amplius processit in majorem.¶ Senacula tria fuisse Romae, in quibus senatus haberi solitus sit, memoriae redidit Nicostratus in libro, qui inscribitur de Senatu habendo: unum, ubi nunc est aedis Cocordiae inter Capitolium et Forum, in quo solebant magistratus D. T. cum senioribus deliberare; alterum, ad portam Capenam; tertium, citra aedem Bellonae, in quo exterarum nationum legatis, quos in urbem admittere nolebant, senatus dabatur.¶ Scholae dictae sunt, non ab otio ac vacatione omni, sed quod, ceteris rebus omissis, vacare liberalibus studiis pueri debent, ut etiam ludi appellantur, in quibus minime luditur, ne tristi aliquo nomine fug[ iant puer, suo fungi munere.¶ Subici ar[ ies dicitur, qui agitur, ut caedatur, quod fit, ut ait Cincius[ in libro de Officio jurisconsulti, exemplo At[ heniensium, apud quos expiandi gratia aries[ inigitur ab eo, qui scelus admisit, poenae p[ endendae loco.¶ Speciem quam nos dicimus, εἶδος[ Graeci dixerunt. Platon quidem idean.[ Nobis species pro eadem ponitur.¶ Sesterti no[ ta apud antiquos fuit dupondi, et semissis;[ undesestertiusdictus, quod semistertius. Sed auctos est[ bello Punico secundo. Apud antiquos aute[ denarius et quinques sis in usu erant, et valebant, de[ narius denos asses, quadrigati, bigati.; quinques si[ s quinos. Sed uterque auctus est. Numerum aeris perduct[ um esse aiunt lege Flaminia minus solvendi, c[ um aere alieno premeretur P. R.¶ Solida sella, ait[ Verrius sedere tu quis jubetur, cum mane surg[ ens auspicandi gratia evigilavit, quod antiqui expresse,[ nihilq. ab interiore parte excavata[ s aut laxatas faciebant sedes; quas s[ edes, solidas ideo, quod in his nihil erat con[ cavum, maxime appellabant, inquit Verrius, quod[ scilicet essent totae; absurde, ut mihi videtur,[ cum omne id quod sit totum, ait dictum solidum.[¶ Silatum antiqui pro eo q. nunc jentaculum dicim[ us, appellabant, quia jejuni vinum soli condi[ tum ante meridiem obsorbebant.¶ Suffragato[ res dicebantur apud majores, hi qui vulgo in usu[ erat cadidatis, na ut melius apparerent juncta suffra[ gia, suffragator, quem quisq. fieri vellet, notabat a[ pposito puncto, scribtis candidatorum hominum[ nominib. Varro in L. VII. Rerum humanarum[ hoc tradit.¶ Struppi vocantur in pulvinarib.[ fasciculi de verbenis facti, qui pro deorum] capitib. ponuntur. S.... apud urb] em Calo Antistius Labeo dici ait ma] gistratum publicum.......¶ Secespitam esse Antistius Labeo ait cultrum fe] rreum, oblongum, manibrio eburneo, rotund] o, solido, vincto ad capulum auro argentoq.], fixum clavis aeneis, aere Cyprio, quo Flami] nes, Flaminicae Virgines, Pontificesq. ad sa] crificia utuntur. Eadem alias dicitur, qua] in sacrario utuntur. Sacraria namq. in templis[ rediculo aeneo olim saepiebantur, in quo] tubae relictae sunt, per quas manib. sacr] a tangere licet.. est hoc in templo, Bonae Deae;] sed et in aliis locis; et sunt velut repagula] quaedam. Ita secespitae dicutur duob. modis.¶ Secius] est, quod secespita secatur libum, seu placenta, qu] ae soleat necessariis sacrificiis adhiberi.]¶ Suffimenta sunt, quae faciebant ex faba milio] q. molito, mulso sparso; ea Diis dabantur eo tempo] re, quo uvae calcatae praelo..¶ Serpsit, usi sun] t antiqui pro serpserit, unde videntur serp] ulae dictae, quas nunc serpentes dicimus ex Grae] co, quia illi ἑρπετὰ, nos pro aspiratione eorum,] s. littera posita, ut ἐξ sex ἑπτὰ septem].¶ Suffibulum est vestimentu albu, praetextum, qua] drangulum, oblongum, q. in capite virgines Vest] ales cum sacrificant semper habere solent;] idq. fibula comprehenditur.¶ Silentio surgere ait] dici, ubi qui post mediam noctem auspi] candi causa ex lectulo suo silentio surr] exit, et liberatus a lecto, in solido se posuit, se] detq.; ne quid eo tempore deiciat, rursusq.] se in lectum reposuit: hoc enim est proprie si] lentium, omnis vitii in auspiciis vacuitas. Veranius ait, non utiq. ex lecto, sed ex cubili, ne rursus se in lectum reponere necesse esse.¶ Sarpiuntur vineae, id est, putantur, ut in XII: Quandoq. sarpta, donec dempta erunt.¶ Summanalia, liba farinacea in modum rotae finctae.¶ Suffuerat, sub eodem tecto fuerat.¶ Scribtum lapidem esse ait, et ita vocari. Antistius Labeo in agro Menullino,* divinam rem faceret.¶ Se quamq. seorsum quamq.¶ Sanates dicti sunt, qui supra, infraq. Romam habitaverunt; quod nomen his fuit quia, cum defecissent a Romanis, brevi post redierunt in amicitiam, quasi sanata mente. Itaq. in XII. cautum est, ut idem juris esset Sanatib., quod Forctib., id est, bois, ei qui nuqua defecerant a P. R.¶ Sublucare arbores est ramos earum supputare, et veluti suptus lucem mittere; conlucare autem; succisis arborib. locum implere luce. Spurcum vinum est, quod sacris adhiberi non licet, ut ait Labeo Antistius L. X. commentarii Juris pontificii, cui aqua admixta est, de fructumve, aut igne tactum est, mustumve ante, quam defervescat.¶ Septimontio, ut ait Antistius Labeo, hisce montib. feriae Palatio, cui sacrificium, quod fit, Palatuar dicitur, vilae cui item sacrificium, Faguali, Suburae, Cermalo, Oppio, Coelio monti, Cispio monti. Oppius autem appellatus est, ut ait Varro Rerum humanarum L. VIII., ab Opita Oppio Tusculano qui cum praesidio Tusculanorum missus ad Romam tuendam, dum Tullus Hostilius Veios oppugnaret, consederat in Carinis, et ibi castra habuerat. Similiter Cisitu, a Laevo Cispio Anagnino, qui ejusde rei causa eam partem Esquiliarum, quae jacet ad vicu Patricium versus, in qua regione est aedis Mefitis, tuitus est.¶ Sistere fana cum in urbe condenda dicitur, significat loca in oppido futuroru fanorum constituere. Quam Antistius Labeo ait in Commentario XV. Juris pontificii, fana sistere esse lectisternia certis locis et diis habere.¶ Subigere arietem in eodem libro Antistius esse ait dare arietem, qui pro se agatur, caedatur.¶ Bene sponsis, beneq. volueris, in precatione Augurali, Messala augur ait significare spoponderis, volueris¶ Serpula serpserit, ait idem Messala, serpens inrepserit.¶ Solino idem ait esse consulo.¶ Suad ted Idem ait esse, sic te.¶ Stellam significare ait Ateius Capito laetum et prosperum, auctoritatem secutus P. Servilii auguris,( stellam) quae extamella aerea adsimilis stellae locis inauguratis infigatur.¶ Sinistrum in auspicando significare ait Ateius Capito laetum et prosperum auspicium, aut silentiu dubi duntaxat vacat vitio, igitur silentio surgere cum dicitur, significat no interpellari, quo minus rem gerat. Ad sinistrum hortari quoq. auspicia ad agendum, quod animo quis proposuerit.¶ Satis verbum Verrio melius fuit praeterire, ut mihi videtur, quam tam absuri qui opiniones suas de eo restare; quas sciens praeterii, tam hercules, qua de¶ Scabro, quod proximu sequebatur.¶ Stipatores ait dictos a stipe, quam mercedis nomine accipiant custodes cujusq. corporis. Unde et¶ Stipam, quam amphorae cum extruuntur, firmari solent; etiam¶ Stipites, qui ob eandem causam destituantur.¶ Sollicitare
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).