Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sextus Pompeius Festus
Schedae
Sche 4.1
Choose a text More by Sextus Pompeius Festus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8539 Scheda
4.1
P.-T.
4.1
Pag. 187.
4.2
in alium transfertur; at commutatur, quo aliud pro alio substituitur. Sed ea jam confuse in usu sunt.¶ Pierides Musae propter amoenitatem ac solitudine Pierii montis dictae videntur, quo esse secretis locis propter studia liberalia delectentur.¶ Perconctatio pro interrogatione dicta videtur ex nautico usu, quia conto pertentant, cognoscuntq. navigantes aquae altitudinem; ob quam causam ait Verrius etiam secundam syllabam per o. solere scribi. Mihi id falsum videtur: nam est illa percunctatio, quod is, qui curiose quid interrogat, percunctari sit, ut recte per u. literam scribatur.¶ Perfugam Gallus Aelius ait, qui liber, aut servus, aut hostis sui voluntate ad hostes transierit; qui idem dicitur transfuga, quanquam sunt, qui credant perfugam esse, non tam qui alios fugiat, quam qui ob spem commodorum ad quempiam perfugiat.¶ Perfacul antiqui et per se facul dicebant, quod nunc facile dicimus, inde permansit in consuetudine facultas.¶ Peremptalia fulgura Graccus ait vocari, quae superiora fulgura, ut portenta vi sua peremant duobus modis, prioribus tollendis; aut majore manubia, ut tertia secundae, secunda primae cedat. Nam ut omnia superentur fulgure, sic ictum fulgur manubiis vinci.¶ Perediam et bibesiam Plautus finxit sua consuetudine, cum intelligi voluit cupiditatem edendi et bibendi.¶ Peremere Cincius in lib. de Verbis priscis ait significare idem, quod prohibere; at Cato in li., qui est de Re militari, pro viciare usus...................................¶ Tabem eam; quae faceret tabescere, apud antiquos
4.3
Pag. 188.
4.4
usurpatum. Sallustius quoque frequenter, ut in Catilina, cum ait: Uti tabes plerosque civium animos invaserat; et in Li. IV. Historiarum: Qui quidem mos, ut tabes in urbem coierit; et Corvinius pro Liburnia: Propter hanc tabem atque perniciem domus totius.¶ Tabellis pro chartis utebantur antiqui, quibus ultro citro, sive privatim, sive publice opus erat, certiores absentes faciebant; unde adhuc tabellarii dicuntur, et tabellae missae ab imperatoribus.¶ Tagax furunculus, a tangendo, cujus vocabuli Lucilius meminit: Et mutonis manum perscribere posse tage.¶ Tages nomine, Genii filius, nepos Jovis, puer dicitur disciplinam dedisse aruspicii duodecim populis Etruriae.¶ Taminia, uvae silvestris genus, videtur Verrio dicta, quod tam mira sit quam minium.¶ Talus in Sabinorum nominibus praenominis loco videtur fuisse.¶ Talentorum non unum genus. Atticum est sex millium denarium; Rhodium et; Cistophorum quatuor millium et quingentorum denarium; Alexandrinum XII.* denarium; Neapolitanum sex* denarium; Syracusanum trium denarium; Rheginum victoriati*.¶ Tane, eo usque, ut Aelius Stilo et Opillus Aurelius interpretantur. Itaque Afranius: Tamne arcula tua plena est aranearum.¶ Thaleae nomen dictum est alii ab aetatis flore aiunt, alii quod carmina semper floreant.¶ Talipedare antiqui dicebant pro vacillare pedibus lassitudine, quasi qui trahit pedes, ut talis videatur insistere, aut identidem tollere pedes.¶ Tam significationem habet, cu ponimus praepositivam quandam, cui subjungimus quam, ut cum dicimus, tam egregium opus tam parvo pretio venisse,
4.5
Pag. 189.
4.6
id est, sic; ut apud Graecos quoque οὕτως ἀγαθόν. Item ex contrario ei dicimus, quam malus Homerus, tam bonus Cherylus poeta est. At antiqui tam etiam pro tamen usi sunt, ut Naevius: Quid si taceat, dum videat, tam etiam sciat, quid scriptum sit. Ennius: Illae meae tam potis pacis potiri. Titinius: Bene cum facimus, tam male subimus, ut quidam perhibent viri. Item: Quanquam estis nihili, tam escator simul vobis consului.¶ Tandem quom significat aliquando, interdum tamen ex supervacuo ponitur, ut apud Ter. in Phormione, quom ait: Itane tandem uxorem duxit Antipho injussu meo? Non enim hic tempus ullum significat. At Cicero etiam duplicat temporalem significationem, cum ait: Tandem aliquando.¶ Tauri verbenaeque in commentario Sacrorum significat ficta farinacea.¶ Tama dicitur, cum labore viae sanguis in crura descendit, et tumorem facit. Lucilius: Inguenne existat, papulae, tama ne boa noxit.¶ Taenias, Graecam vocem, sic interpretatur Verrius, ut dicat ornamentum esse laneum capitis honorati, ut sit apud Caecilium in Androgyno: Sepulchrum plenum taeniarum, ita ut solet; et alias: Dum taeniam, qui volnus vinciret. Ennius in Alexandro: Volans de caelo cum corona et taeniis. Accius in Neoptolemo: Decorare est satius, quam urbem exeneis.¶ Taedulum antiqui interdum pro fastidioso( interdu), quod omnibus taedio esset, ponere soliti sunt.¶ Tatium occisum ait Lanivii ab amicis eorum legatorum, quos interfecerant Tinini latrones, sed sepultum in Aventiniensi laureto. Quod ad significationem verborum non magis pertinet, quam plurima alia, et praeterita jam, et deinceps
4.7
Pag. 190.
4.8
quae referentur.¶ Taurorum specie simulacra fluminum, id est, cum cornibus formantur; quod sunt atrocia, ut tauri.¶ Talionis mentionem fieri in XII. ait Verrius hoc modo: Si membrum rapit, ni cum eo pacit, talio esto; neq. id, quid significet, indicat, puto quia notum est: permittit enim lex parem vindicta.¶ Tarquitias scalas, quas rex Tarquinius Superbus fecerit, abominandi ejus nominis gratia ita appellatas esse ait volgo existimari.¶ Tarpeiae esse effigiem ita appellari putant quidam, in aede Jovis Metellina, ejus videlicet in memoria virginis, quae pacta a Sabinis hostibus ea, quae in sinistris manibus haberent, ut sibi darent, intromiserit eos cum rege Tatio, qui postea in pace facienda caverit a Romulo, ut ea Sabinis semper pateret.¶ Tam perit, quam extrema faba, in proverbio est, quod ea plerumq. aut proteritur, aut decerpitur a praetereuntibus.¶ Tappulam legem convivalem ficto nomine conscripsit jocoso carmine Valerius Valentinus, cujus m. Lucilius hoc modo: Tappulam rident legem concere opimi.¶ Termonem Ennius Graeca consuetudine dixit, quem nos nunc terminum hoc modo: Ingenti vadit cursu, qua redditus termo est; et: Hortatore bono prius, quam finibus termo.¶ Trientem tertium pondo coronam auream dedisse se Jovi donum scripsit, T. Quintius Dict...... quom per novem dies totidem urbes et decimam Praeneste cepisset. id significare ait Cincius in Mystagogicon L. Il. duas libras pondo et trientem, qua consuetudine hodieq. utimur, quom lignum bes alterum dicimus, id est, pedem et bessem latitudinis habens, et sestertium, id est, duos asses et semissem tertium. Item si
4.9
Pag. 191.
4.10
tres asses sunt et* quadrans quartus....¶ Tersum diem pro sereno dictu ab antiquis, nec se habere rei auctorem ait.¶ Teretinatibus a flumine.....¶ Tripudium........ ciis, in exultatione tripudiat..... a terra pavienda: nam pavire, est ferire, a quo et pavimenta. Id ex Graeco, quod illi παίειν, quod nos ferire.... mum intactus usur.......¶ Taminare, violare....... et contaminare, dictum videlicet...... ilintate.¶ Teres est in longitudine rotundatu, quales asseres natura ministrat.¶ Temetum, vinum. Plautus in Aulularia: Cererin' Strobile has facturi nuptias?-- Qui?-- Quia temeti nihil allatu video. Pomponius in Decima: Non multi temeti, sed plurimi. Novius in Duobus Dossenis: Sequimini preminate; sequere temeti timor. Idem in Funere: Agite, exite, temulentum tollite; et in Surdo: Filias habeo temulentas, sed eccas video incedere. Afranius in Consobrinis: Pol magis istius temulentae, futilis.¶ Tintinnare est apud Naevium hoc modo: Tantum ibi molae crepitum faciebant, tintinnabant compedes; et apud Afranium: Ostiarii impedimenta tintinnire audio.¶ Tributorum conlationem, quom sit alia in capite, illud ex censu, dicitur etiam quoddam temerarium, ut post Urbem a Gallis captam conlatum est, quia proximis XV. annis census alius non erat. Item bello Punico secundo, M. Valerio Laevino, M. Claudio Marcello cos., quom et Senatus, et Populus in aerarium, quod habuit, detulit.¶ Tentipellium Artorius putat esse calciamentu ferratum, quo pelles extenduntur, indeque Afranium

Intertext edge

Open linked passage

Note