Sextus Pompeius Festus
Schedae
Sche 5.6
Choose a text
More by Sextus Pompeius Festus
—
8539 Scheda
5.1
T-V
5.1
Pag. 192.
5.2
dixisse in Promo: Pro manibus credo habere ego illos tentipellium. Titinium ait Verrius existimare, id medicamentum esse, quo ruge extendantur, quom dicat: Tentipellium inducitur, rugae in ore extenduntur; quom ille τροπικῶς dixerit.¶ Tignum non solum in aedificiis, quo utuntur, appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII: Tignum junctu aedibus, vineave, et concapit ne solvito.¶ Tela proprie dici videntur ea, quae missilia sunt, ex Graeco videlicet translato eorum nomine, quoniam illi τηλόθεν missa dicunt, quae nos eminus; sicut arma ea, quae ab humeris dependentia retinentur manibus, quoniam quidem non minus in nobis eam partem corporis armum vocari existimandum est, quam....¶ Tigillum Sororium*.¶ Vici appellari incipiunt ex agris, qui ibi villas non habent, ut Marsi, aut Peligni. Sed ex vicis partim habent remp. et jus dicitur, partim nihil eorum, et tamen ibi nundinae aguntur negotii gerendi causa, et magistri vici, item magistri paci quotannis fiunt. Altero, cum id genus aedificiorum definitur, quae continentia sunt his oppidis, quae itineribus regionibusque distributa inter se distant, nominibusque dissimilibus discriminis causa sunt dispartita. Tertio, cum id genus aedificiorum definitur, quae in oppido privo, id est, in suo quisque loco proprio ita aedificat, ut in eo aedificio pervium sit, quo itinere habitatores ad suam quisque habitationem habeat accessum, qui non dicuntur vicani, sicut hi, qui aut in oppidi vicis, aut hi, qui in agris sunt, vicani appellantur.
5.3
¶ Viget dictum videtur a vi agendo, sed non vi
5.4
Pag. 193.
5.5
agendis, hostilibusque rebus, verum his, quae celer... concitato animo ad bonam frugem tendunt...............¶ Voisgram avem, quae se vellit. Augures hac eandem fucillantem appellant..........¶ Vigintiquinq. poenas in XII. significat vigintiquinque asses.¶ Victimam Aelius Stilo ait esse vitulum, ob ejus vigorem; alii autem, quae vincta ducatur ad altare, aut quae ad hostis victos immoletur.¶ Vectigal, aes appellatur, quod ob tributum, et stipendium, et equestre, et ordinarium populo debetur.¶ Viae sunt et publicae, per[ quas.. ir] e omnibus licet; privatae, quibus vetitum uti... praeter eorum, quorum sunt privatae.... vias muniunto; dionisam lapides sunt, qua volet jumenta agito.¶ Viatores appellantur, qui magistratib. apparent: eo quia initio omnium tribuum, cu agri in propinquo erant Urbis, atque assidue homines rusticabantur, crebrior opera eoru erat in via, qua Urbe, quod ex agris plerumque homines vocabantur a magistratib.¶ Verticulas cu ait Lucilius, ita appellavit vertebras.¶ Vernae, qui in villis vere nati, quod tempus, duce natura, feturae est, et tunc rem divinam instituerit Marti Numa Pompilius, pacis concordiaeve obtinendae gratia inter Sabinos Romanosque, ut vernae viverent, ne vincerent. Romanos enim vernas appellabant, id est, ibidem natos, quos vincere perniciosum arbitrium Sabinis, qui conjuncti erant cum P. R.¶ Vergiliae dictae, quod eorum ortu ver finitur, aestas incipit.¶ Vastum pro magnum. Ponitur tamen et pro inani. Accius: Jam hanc urbem ferro vastam faciet Peleus; et Pacuvius:
5.6
Pag. 194.
5.7
Quales, scabres quod inculta vastitudine.¶ Ve victis, in proverbium venisse existimatur, cum, Roma capta a Senonibus Gallis, aurum ex conventione et pacto adpenderetur, ut recederent, quod iniquis ponderibus exigi a barbaris querente Ap. Claudio, Brennus rex Gallorum ad pondera adjecit gladium, et dixit: Ve victis. Quem postea persecutus Furius Camillus, cum insidiis circumventum concideret, et quereretur contra foedus fieri, eadem voce remunerasse dicitur.¶ Vegrande significare alii aiunt male grande, ut vecors, vesanus, mali cordis, maleque sanus; alii, parvum, minutum, ut quom dicimus, vegrande frumentum; et Plautus in Cistellaria: Qui nisi ituresnimium is vegrandi gradu.¶ Vecors est turbati, et mali cordis. Pacuvius in Iliona: Qui veloci superstitione cum vecordi conjuge; et Novius in... Coactus tristimoniam ex animo deturbat et vecordiam..¶ Vapula Papiria, in proverbio fuit antiquis, de quo Sinnius Capito sic refert, tum dici solitum esse, cum vellent minantibus ibi significare se eos negligere et non curare, fretos jure libertatis. Plautus in Feneratrice: Heus tu, in barbaria quod fecisse dicitur libertus suae patronae, ideo dico... liberta salve, vapula Papiria. In barbaria est, in Italia. Aelius hoc loco, vapula positum esse ait pro dole. Varro, pro peri, teste Terentio in Phormione: Num tu... resipis verbero; et Plauto in Curculione: Reddin', an non, mulierem prius, quam te huic meae machaerae obicio-- mastigia? Vapula ergo te vehementer jubeo, ne me territes.¶ Vacerram Aelius et alii complures vocari aiunt stipitem, ad quem equos solent religare. Ateius vero
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).