Sextus Pompeius Festus
Schedae
Sche 6.1
Choose a text
More by Sextus Pompeius Festus
—
8539 Scheda
6.1
V-U
6.1
Pag. 195.
6.2
Philologus hoc nomine significari maledictum magnae acerbitatis, ut sit vecors et vesanus, teste Livio, qui dicit: Vecorde et malefica vecordia.¶ Vagorem pro vagitu, Ennius Li. XVI.: Qui clamor oppugnantis vagore volanti. Lucretius Li. II: Et superatur, ite miscetur funere vagor.¶ Valvoli fabae folliculi appellati sunt, quasi vallivoli, quia vallo facti excutiantur¶ Vagulato in L. XII. significat quaestio cum convicio. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.¶ Valgos Opillus Aurelius, aliique complures aiunt dici, qui diversas suras habeat. Plautus in Milite glorioso: Qui talos vitiosos majorem partem videas vagi salis; et in Silitergo: Sin ea mihi insignitos pueros pariat postea, aut varum, aut valgum, aut compernem, aut paetum, aut bocchum filium.¶ Viere alligare significat, ut hic versus demonstrat: Ibant malaci viere veneriam corollam. Unde vimina, et vasa viminea, quae vinciuntur, ligata.¶ Vermina dicuntur dolores corporis cum quodam minuto motu, quasi a vermibus scindantur. Hic dolor Graece στρόφος dicitur.¶ Veruta pila dicuntur, quod* habeant praefixa. Ennius L. X..... cursus quingentos saepe veruti.¶ Uruat, Ennius in Andromeda; significat, circundat, ab eo sulco, qui fit in urbe condenda urvo aratri, quae sit forma simillima uncini, a curvatione buris et dentis, cui praefigitur vomer; ait autem: Circum sese uruat ad pedes a terra quadringentos caput.¶ Ungulus Oscorum lingua anulus, ut....... si quid monumenti nacta est, qui eorum requireret, est ungulus, quem ei detraxit ebrio. Pacuvius in Iliona: Repugnanti ego porro hunc vi detraxi ungulum; et in Atalanta: Suspensum
6.3
Pag. 196.
6.4
laevo brachio ostendo ungulum.¶ Unciaria lex appellari coepta est, quam L. Sulla et Pompeius Rufus tulerunt, qua sanctum est, ut debitores decimam partem.....[¶ Venenum.. dicebant antiqui, cujus color inficiendo mutatur, ut Ennius cum ait: Cum illud, quo jam semel est imbuta veneno.¶ Ventabant dixisse antiquos verisimile est, cum et propositione adjecta...... adventabant. U. ntupum est, vel........ quod Graeci ὕειν dicunt.¶ Venditiones dicebantur oli Censoru locationes, quod velut fructus publicorum locoru venibat.¶ Viminalis et porta et collis appellantur, quob ibi viminu fuisse videtur silva, ubi est et ara Jovi Viminio consecrata.¶ Vindex ab eo quod vindicat, quominus is, qui prensus est, ab alio teneatur.¶ Vineae, ut Verrius praecipit, quod vino feraces sint; etiam militares quaedam machinationes a similitudine appellantur.¶ Vivatus et vividus a poetis dicuntur a vi magna.¶ Vindiciae appellantur res eae, de quibus controversia; quod potius dicitur jus, quia fit inter eos, qui contendunt. Cato in ea, quam scribit L. Furio de Aqua:........ s. Praetores secundum populum vindicias dicunt... Lucilius: Nemo hic vindicias, neque sacra, neq. numen veretur. De quo verbo Cincius sic ait: Vindiciae olim dicebantur illae, quae ex fundo sumptae in jus adlatae erant. At Ser. Sulpicius..... jam singulariter formato vindiciam esse ait, qua de re controversia est, ab eo quod vindicatur.......... et in XII: Si vindiciam falsam tulit, si velit is,[ prae] tor arbitros tres dato, eorum arbitrio... fructus duplione damnum decedito.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).