Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 3.6.4
Choose a text More by Sicardus Cremonensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11810 Misisud
3.6.1
LIBER SECUNDUS. DE INSTITUTIONE, VESTIBUS ET HABITU MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT V. DE VESTIBUS SANCTIS.
3.6.1
« Faciet vestimenta sancta Aaron, et filiis ejus.» De sanctis vestibus et praedictarum dignitatum insignibus latius est exsequendum. Sacrae vestes a veteri lege videntur assumptae; praecepit enim Dominus Moysi, ut faceret Aaron et filiis ejus vestes sanctas in gloriam et decorem; quaedam vero sumuntur ab apostolis sanctis, tam hae quam illae, virtutes significant, vel opera justitiae, vel mysterium Incarnationis Dominicae. Cum autem omnes vestes, quas caeteri vestiuntur ministri, vestiantur et episcopi, sed non econverso, de vestibus episcoporum agamus, ut in generalibus specialia concludantur. Igitur holosericae caligae illam pedum significant munditiam et lotionem, de qua Dominus ait:« Qui lotus est totus, non indiget, nisi ut pedes lavet.» Verum quia non sufficit munditia cordis absque patientia persecutionis, ideo sequuntur centones rubei, martyrii significativi. Qui autem in corde munditiam et in voluntate, si opus fuerit, habuerit patientiam, securus accedat ad praedicationem, quam sandalia significant, apostolicam. Sandalia dicuntur ab herba sandaricae, vel sandarico colore, quo depinguntur. Est autem genus calceamenti, quo partim pes tegitur inferius, partim relinquit superius, factum ex pellibus animalium mortuorum, intus album, foris nigrum vel rubeum, multis filis et lineis contextum, gemmis ornatum, habens forte lingulas quatuor, vel ad minus duas ligandas, unam super pedem, alteram a calcaneo surgentem. Vestimentum pedum non habuit initium ab Aaron, qui duntaxat in Judaea conversabatur, ideo opus non habuit, sed ab apostolis, quibus dictum fuit:« Euntes, docete omnes gentes.» Hi ergo hoc calceamentorum genere utebantur, quo et episcopi uti debent; non autem sacerdotes, ut per varietatem sandaliorum notetur varietas ministrorum. Episcoporum est per parochias ad regendam plebem discurrere, ideoque habent sandalia, ne defluant, pedibus alligata, ex quo perpendi potest, quantum necesse sit episcopis firmare gressus mentis; presbyterorum est domi hostias immolare, et ideo cum incedat securus, non habet ligaturam in pedibus. Diaconus habet, quia suum est ire in comitatu. Mystice haec est apostolorum praedicatio, qua per litteram carnalibus tegitur, per allegoriam coelestia petentibus denudatur, vel partim nudatur et tegitur; quia praedicator coelestia non debet abscondere, nec terrenis ullatenus inhiare, qui praefert praecedentium sanctorum exempla, quorum fuit conscientia, seu vita coram Deo puritate candida, coram hominibus nigra, id est humilitate dejecta; vel rubea, id est charitate inflammata; multa fila, multae sententiae; tres lineae sunt: Lex, prophetia et Evangelium; laterales legem et prophetiam, media vero significat Evangelium. Duae lineae ad medianam replicantur; quia lex et prophetia in Evangelio recapitulantur. Gemmae sunt opera virtutum. Quatuor lingulae doctrina sunt Testamentorum docentium nos a terrenis surgere, nec eis inhiare et ad coelestia nos erigere; vel lingulae a sandaliorum corio separatae, sunt linguae hominum praedicationibus bona testimonia exhibentium, licet sint separatae a conversatione spiritualium: oportet enim eos habere bonum testimonium ab his qui foris sunt. Ligatura mysterium est incarnationis, multiplicatio ligationis est supererogatio praedicationis. Quod solvitur, sed non ex toto, innuit quia non sumus digni, id est sufficientes solvere corrigias calceamentorum Christi: quod autem alicubi sunt integra et alicubi perforata, significat quod coelestia sacramenta quibusdam sunt revelanda, quibusdam vero tegenda.
3.6.2
Humerale, quod dicebatur ephod, in quo erant duo lapides XII patriarcharum nomina continentes, et apud nos vocatur amictus, vestis est candida, qua caput, et collum, et humeri teguntur, cujus duabus lineis mamillae pectoris accinguntur, ita ut una ora pateat, altera lateat, haec est spes coelestium, pro qua munditiam mentis, castigationem vocis et operationis Domino consecramus. Caput enim est officina mentis, collum est organum vocis, humeri sunt bajuli oneris. Caput igitur amictu mundo velamus, cum pro spe coelestium ori custodiam apponentes, non nisi laudes Domini personamus, humeros cooperimus, dum pro spe coelestium alter alterius onera portantes, active labores subimus et proximis in necessitatibus subvenimus. Duae orae humeralis sunt charitas, seu fides et operatio, quae cum in pectore complentur, fides et charitas occultantur in corde, operatio vero patet in operum exhibitione. Duae vittae seu lineae sunt timor poenae et desiderium vitae, quae pro spe beatitudinis arcent pravas cogitationes a pectore sacerdotis. Vel generaliter per humerale, onus accipimus sacerdotale, quo tenemur ex corde proximis compati, mente providere et humeris onera ferre. Vel amictus simul superhumerale et rationale typum gerit, et per humerale ad justitiam, per rationale pertinet ad sapientiam, ideoque tegit pectus et humeros. Vel per amictum, vocis intellige castigationem, tegit enim collum organum vocis; et cogitationum compressionem, cingit enim pectus, et oculorum tegit aspectum.
3.6.3
Alba, quae in lege tunica, vel talaris, vel apud Graecos poderis appellatur, vestis est alba, descendens usque ad talos, habens caputium cum lingula, medio angustatum, in extremitate multis commissuris dilatatur. Haec est castitatis munditia, castigatio corporis, qua tota vita sacerdotis est decoranda finaliter et perseveranter, ut ministros aeterni Regis, scilicet angelos, in albis vestibus imitetur. Caputium est professio castitatis. Lingula est potestas linguae sacerdotalis, quae ligat contumaces et absolvendo reconciliat poenitentes. Castitas haec in medio nationis pravae atque perversae pressuris mundialibus coarctatur; sed in charitate multiplicatis virtutibus dilatatur. Haec stringit manus et brachia, ne quid lasciviant, genua ne ab orationis instantia tepeant, tibias et pedes, ne ad malum currant. Haec vestis olim fuit arcta, quoniam habuerunt spiritum servitutis; nunc autem larga, eo quod accepimus spiritum adoptionis et libertatis. Cingulum quod in lege apud Graecos baltheus appellatur, quo lumbi cinguntur; et alba, ne defluat et gressum impediat, cohibetur, est mentis custodia, vel timor Domini, vel continentia, quae carnis concupiscentiam refrenat: unde ad lumbos ponitur, quia in luxuria dominantur: unde:« Sint lumbi vestri praecincti,» et de diabolo dicitur:« Virtus ejus in lumbis ejus.» Lumbos ergo praecingere est luxuriosos impetus refrenare. Haec cohibet castitatem ne per devia dilabatur, ne et gressus bonorum operum impediatur. Subcingulum quod perizomna vocatur, vel succinctorium, quod duplex a zona dependet, significat orationem et jejunium, quibus castitas roboratur, et sine quibus difficile conservatur, vel per subcingulum, studium accipimus miserentis, ideoque duplex est, quia convenit unicuique, primo: animae propriae misereri, deinde proximis necessaria misericorditer impertiri.
3.6.4
Stola fuit antiquitus vestis candida, pertingens usque ad vestigia, qua patriarchae ante legem utebantur, quam primogeniti, cum benedictionem patris acciperent, induebant, et Domino victimas, ut pontifices offerebant. Sed postquam coepit alba portari, mutata est in torquem, quae stola et orarium appellatur. Per primam stolam, intelligimus innocentiam, quae fuit in primo homine, sed cum eam perdidit propter peccatum, recuperare oportuit eam per vitulum saginatum. Beati qui hanc stolam a criminum labe custodiunt, vel maculatam lacrymis lavant, quia illorum potestas erit in ligno vitae, scilicet in Christo per quem amissam gloriam possidebunt, sed superest ut, qui per inobedientiam cecidimus, per obedientiam resurgamus. Recte pro veste recuperanda innocentiae, subimus torquem obedientiae, nam per stolam, qua nunc utimur obedientiam accipimus Evangelii. Evangelium quippe est jugum Domini suave et onus ejus leve, de quo Dominus:« Tollite jugum meum super vos.» Obedientia vero lorum: dum itaque sacerdos loris collum subjicit, innuit quod evangelico jugo patienter obedit. Unde a sinistro humero transfertur ad dextrum, quoniam ab actione transitur per obedientiam in contemplationem. Orarium appellatur, quia licet sine aliis indumentis sacerdotalibus liceat sacerdotibus baptizare, poenitentiam dare, et similia facere, tamen sine orario, nisi summa necessitate cogente, non licet. Hoc usque ad genua, quae curvantur, extenditur, ut per hoc nostra humilitas ostendatur; quidam per stolam intelligunt in adversis et prosperis tolerantiam, et per ejus longitudinem perseverantiam. Quod autem stola cum zona colligatur, innuit quod virtutes virtutibus adunantur. Tunica in Veteri Testamento fuit solummodo Hyacinthina habens superius capitium textile per girum ad pedes, quasi mala Punica, cum tintinnabulis intermistis. Haec, ut Hieronymus ait, subucula nominatur, quae propria pontificis, et interior est; per hanc perfectorum coelestis conversatio intelligitur, coeli namque hyacinthinum habet colorem. Hac tunica indutus erat Apostolus dicens:« Nostra conversatio in coelis est.» Vel sicut lapis illius coloris mutat colorem ex aeris qualitate, est enim serenus in sereno et pallidus in nubilo, sic decet episcopum, gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus; quod si alterius fuerit coloris, alterius sit significationis. Textile, id est bene firmatum capitium, est primordium coelestis conversationis radice timoris Domini subnixum, aut constans praedicatoris fiducia praedicandi coelestia. Hanc vestem ad pedes usque protendere, est usque ad finem vitae bonis operibus insudare. Per mala Punica, vitam sacerdotis intellige, qui castitatem et promptam ad martyrium voluntatem uno defendit munimine charitatis; per tintinnabula doctrina significatur ejusdem; nam contra se occulti judicis iram provocat, si sine doctrina praedicationis incedat. Perfectio itaque sacerdotalis conversationis in operibus et doctrina clauditur veritatis, juxta illud:« Coepit Jesus facere, et docere.»
3.6.5
Dalmatica vestis est a Dalmatica provincia nominata, ubi primo fuit inventa, quae ab inconsutili Domini tunica et apostolorum collobio creditur mutuata; collobium enim vestis est sine manicis, sicut videmus in monachorum cucullis; sed beatus Silvester collobium in Dalmaticam vertit. Laxas manicas addidit, et in sacrificiis portandam instituit. Crucis itaque formam gerit, duas habens lineas, ante et retro, coccineas vel purpureas cum XV fimbriis altrinsecus dependentibus in utrisque lineis, scilicet ante et retro dispositis. Sinistra quoque manica fimbrias habet, dextera nequaquam. Per hanc itaque religio sancta et immaculata, qualis debet esse pontificis, intelligitur. Duae manicae sunt sicut alae pontificis protectionis, sicut enim Dei sapientia pullos Ecclesiae congrega sub alas gratiae et misericordiae, sic pontifex debet fideles sub alas veteris et novae legis praedicando congregare, et exemplis se super eos expandere, et orationibus a volucribus, id est daemonibus, defensare atque protegere: largitas manicarum est hilaritas pontificis donatoris. Sub ala pertusa lateris[ latera?] ut ejus vestigia imitetur, qui fuit in latere lancea perforatus. Ad missam et ad annuntiandum evangelium est portanda, ubi Christus praesentatur et praedicatur, quia formam gerit crucis; formam vero gerit crucis tum quia Christus pro nobis tulit patibulum crucis, tum quia pontifex debet se crucifigere cum vitiis et concupiscentiis. Lineae coccineae, ante et retro, dilectio Dei et proximi in utroque Testamento mandata. Lineae purpureae, fides sanguinis Christi in utroque populo necessaria; fimbriae sunt mandata, vel effectus, vel exercitia dilectionis, aut verba et opera praedicationis, unde XV ante et retro, quia quindecim psalmi in Veteri Testamento, quasi quindecim gradus exeunt de tramite charitatis, et quindecim rami similiter in Novo Testamento excrescunt de arbore charitatis, verbi gratia:« Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate; congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit.» Aliquae dalmaticae habent viginti quatuor fimbrias ante, et retro totidem, ubi septiformis Spiritus est octies repetitus, qui replet octo maneries laudantium Dominum, scilicet reges et populos, principes et judices, juvenes et virgines, seniores et juniores. Linea quae est in medio, stipes est charitatis; sinistrum quoque latus fimbrias habet, quia vita activa sollicita est, et turbatur erga plurima; dexterum vero latus fimbrias non habet, quia vita contemplativa optimam partem elegit, scilicet securitatem vitae praesentis et quietem contemplationis. His omnibus redimita debet esse vita pontificis; praesens quoque vita, quae per laevam accipitur, pluribus impeditur obstaculis, futura, quae per dexteram intelligitur, nullis angustiabitur curis. Saepius est candida, scilicet opere polymito variata propter munditiam et virtutum varietatem, et est aurifrigio adornata, juxta illud:« Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate»; vel per dalmaticam occultam rationem sublimium intelligimus, unde circa collum clausa est, ut pectus sit opertum; quia carnalibus occulta est ratio sublimium secretorum. Hae duae tunicae non cinguntur, scilicet tunica et dalmatica, quia sub lege non sunt, qui Spiritu Dei ducuntur.
3.6.6
Casula quae quasi parva casa dicitur, planeta quoque vocatur a plano, quod est erro, cum errabundus limbus ejus super brachia levatur. Et vide: quia vestis haec in pectore, et inter humeros duplicatur, et in brachiis triplicatur, et indumentis caeteris superponitur, et pro qualitate temporis in colore mutatur. Haec est charitas mater, et casa virtutum; sicut homo totus casa cooperitur, sic charitas totum corpus virtutum amplectitur, quia« plenitudo legis est dilectio.» In pectore duplicatur, quia per charitatem bona voluntas et sancta cogitatio generatur. Inter humeros duplicatur, quia per illam adversa supportantur, a proximis et ab adversariis; vel duplicatio significat quod charitatem habere debemus in corde et opere, intus et foris. Ad brachia levatur, dum bona opera charitas operatur; et ad dextrum, dum operamur bonum ad domesticos fidei; ad sinistrum, dum extenditur etiam ad inimicos. Triplicatur igitur in dextro, dum fidelibus monachis, clericis, laicis, vel potius Noe, Job et Daniel, id est rectoribus, conjugatis et continentibus subvenimus. Triplicatur in sinistro, dum infidelibus, scilicet malis Christianis, Judaeis et paganis, vel mercenariis, adulteris et fatuis virginibus necessaria ministramus: caeteteris vestibus superponitur, quia caeteris virtutibus eminentior comprobatur. Unde Apostolus:« Adhuc eminentiorem viam vobis ostendo;» vel quia« plenitudo legis est charitas;» in ejus enim praeceptis tota lex pendet et prophetae. In colore pro qualitate temporis alteratur, ut: alba utimur in resurrectione, quoniam angeli apparuerunt in vestibus albis; rubea in Pentecoste, quoniam Spiritus sanctus apparuit in igneis linguis apostolis. Huic humerale in supremis annectitur, quia spes charitatem velut matrem amplectitur. Sacerdos in suo quidem officio non debet se casula exuere; quia, praecipiente Domino, non licet ei de sanctis exire. Vel per casulam vitam accipimus contemplativam, quam si quando exuimus, hoc facimus innuentes quod interdum pro fratribus est necesse temporalibus necessitatibus indulgere.
3.6.7
Rationale vestis est a lege sumpta, ex auro, hyacintho et bysso retorta, duplex et quadrangula, cujus erat unius palmi in omni parte mensura; duodecim lapides erant intexti, in quibus nomina filiorum Israel fuerunt insculpta; veritas et doctrina fuerunt inscripta, quae omnia pontifex in pectore gestabat. Hodie praefertur aurum et gemmae in pectore pontificis, planetis affixae. Haec vestis rationem sive discretionem significabat, ideoque rationale judicii vocabatur; quia debet rector subtili examine bona malave discutere, auro sapientiae, hyacintho spei supernae, bysso carnalis munditiae fulgere; duplex est, ut ejus examen Deo placeat et homo non contemnat; quadrangula, ut quatuor virtutibus appareat exornata et in eum tendat, qui coelum palmo mensurat et disponit cuncta in pondere, numero et mensura. In sanctitate duodecim apostolos imitetur, et patriarcharum fidem, et simplicitatis opera imitetur, veritate fulgeat et doctrina, virtutum gemnis ornetur, in sacrificium, totius populi recordetur. Fanon qui et sudarium et mapula quasi manipula nominatur, sumitur non ab Aaron, sed ab antiquis Patribus qui, sicut legitur in Bedae Martyrologio de Patre Arsenio, semper sudarium ferebat in sinu vel in manu, ad tergendam lacrymarum effluentiam. Sudario vero sudorem et pituitam oculorum, narium et salivarum abstergimus; et ideo per sudarium accipimus poenitentiam, qua labes quotidiani excessus extergitur, vel taedium mundanae conversationis, de quo:« Dormitavit anima mea prae taedio;» taedet enim animam peccatorum conscientiae et infirmitatis corporeae; quo frontem conscientiae tergimus, quo dissolvi cum Apostolo desideramus, dicente:« Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Hinc sudarium, a sudore dicitur, quo sudorem, qui fit ex labore corporis, abstergimus. Unde sudarium legitur super caput Domini nostri Jesu Christi. Ergo et brachio sinistro gestatur, quoniam in praesenti saeculo tantum taedium patimur, et peccata nostra poenitentia emendantur; vel per manipulum futuram intelligimus operum retributionem, unde in quibusdam monasteriis, quoties in festis albis utuntur, manipulos portant, eo quod in illa vita, unusquisque propriam mercedem accipit secundum proprium laborem, et:« Venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.» Mitra sumitur a lege; quae tiara, cidaris, infula, pileum appellatur, ex bysso conficitur, auro et gemmis ornatur, habes duo cornua, duasque linguas posterius, et fimbrias dependentes inferius. Hac caput velatur et coronatur, haec significat custodiam quinque sensuum ab illecebris mundi in mandatis Domini, pro corona vitae quam repromisit Deus diligentibus se; vel designat Ecclesiam quae bysso munditiae, auro sapientiae, gemmis virtutum coruscantibus decoratur, duo praedicans Testamenta, duo jugiter adimplens mandata, in infirmis tamen sustinens, cum opprobriis et sollicitudinibus impedimenta. Haec caput Christi coronat, dum baptismate munda, bonorum operum laboribus candidata, pro corona gloriae caput imitatur, et ejus dignitate congratulatur.
3.6.8
Chirothecarum usus est ab apostolis mutuatus. Per manus igitur, operationes; per chirothecas accipimus earum occultationes; sicut aliquando chirothecis velantur, aliquando denudantur, sic bona opera propter arrogantiam declinandam celantur, interdum ad aedificandum proximos propalantur; inconsutiles sunt, quoniam actiones pontificis rectae fidei debent esse concordes. Annuli usus de Evangelio creditur receptus, ubi qui perierat et inventus est, prima stola vestitur et annulo insignitur. Solebant antiqui olim litteras annulo sigillare. Pontifex igitur annulum portat, quoniam Scripturae mysteria et Ecclesiae sacramenta, perfidis sigillare debet, et humilibus revelare. Item annulo utebantur in signum libertatis. Pontifex igitur annulum portat, tum quia nullius debet esse conditioni obnoxius, pontificalis enim dignitas liberat a conditione servili, tum quia praedicator sit spiritualis libertatis, qua Christus nos liberavit. Item Proteus quidam sapiens primus ob amoris signum ferreum annulum fecit et inibi adamantem inclusit, et inde subarrhari sponsas instituit; quia sicut ferrum domat omnia, sic omnia vincit amor, et sicut adamans est infrangibilis, sic est insuperabilis amor:« Fortis est enim ut mors dilectio;» ideoque et in digito annulari, in quo vena procedit a corde, annulum portari constituit. Postmodum vero pro ferreis sunt aurei constituti, et pro adamante gemmis adornati, quia sicut aurum caetera metalla, sic amor universa bona praecellit, et sicut aurum gemma decoratur, sic amor caeteris virtutibus adornatur. Pontifex ergo annulum portat, ut se sponsam Christi vel sponsum Ecclesiae recognoscat, juxta illud:« Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo,» pro quo vel qua si necesse fuerit animam ponat. Vel quia in annulo nomen regis sculpitur, et imago; ideo per annulum intelligimus Catholicae fidei symbolum; audi nomen: Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus; vide imaginem, qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus; igitur annulum in manu portare, est fidem in opere demonstrare. Baculus a lege sumitur et Evangelio, qui et virga pastoris, et sambuca, et pedum, et ferula nominatur. Moyses ex mandato Domini, virgam habuit, qua terribilia fecit in coelo, in terra et in mari; quia cibum de coelo, potum de terra produxit et gregem ad terram fluentem lacte et melle minavit. In Evangelio quoque Dominus praecepit apostolis, ut euntes ad praedicandum virgam tollerent. Hic ergo baculus ex osse et ligno conficitur, quae crystallina vel aurata sphaerula conjunguntur, os superius recurvatur, lignum inferius ferro acuitur, modice tamen retunditur, os et lignum arte rasili poliuntur. Per baculum doctrinae auctoritas intelligitur, hoc infirmi sustentantur, inquieti corripiuntur, errantes ad poenitentiam retrahuntur. Unde et pedum vocatur; est enim pedum lignum curvum, quo pastores pedes retrahunt animalium. Hic ex osse, id est duritia legis, et ligno, id est mansuetudine conficitur Evangelii, quae duo cincta sunt sphaerula divinitatis Jesu Christi. Vel per os severitatem, per lignum pontificis accipe lenitatem, quas jungit in judicio pontifex per charitatem. Nam severitas, vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur; ideoque ferrum obtunditur, quia judicium clementia temperatur. Baculus recurvatur, cum os praedicatoris ad asellam retorquetur operationis, vel cum errantes ad poenitentiam revocantur. Ferro inferius acuitur, cum praedicatio per ultimum judicium terminatur. Aliquando in curvatura cape( sic) ponitur, quoniam ad Dominum conversis vita aeterna promittitur. Aliquando in curvatura scribitur;« Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis;» ne ob culpam gregis ira turbet in pastore oculum rationis, sed verbo et exemplo revocet peccantes ad misericordiam Redemptoris. Aliquando in sphaerula scribitur homo, ut se pontifex hominem memoretur et de potestate collata non elevetur. Aliquando juxta ferrum scribitur: Parce, ut in disciplinis subditis parcat, ut misericors a misericorde misericordiam consequatur; intelligat ergo pontifex se debere Parcere subjectis et debellare superbos, Unde dicitur: Curva trahit mites pars, pungit acuta rebelles; et iterum: Curva trahit, quos virga regit, pars ultima pungit. Cuncta sunt rasili arte polita, quoniam haec omnia regula sanctitatis debent esse in pontifice redimita.
3.6.9
Pallium est torques in modum circuli cingens, habens ante et retro lineas dependentes de lana, scilicet vili materia contextum, in sinistra duplex, in dextera simplex. Cruces nigrae superponuntur, tres acus seu spinulae infiguntur. Constat quod haec vestis non est decoris, sed spiritualis significationis; significat enim imitationem passionis Christi, de qua:« Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me;» pro qua merebimur vitae aeternae coronam. Duae lingulae sunt duae leges Christi passionem proferentes. Haec imitatio est hominibus despectibilis, cujus etiam praedicatores, in praesenti vita, nunc menti, nunc carni serviunt, nunc coelestibus inhaerent, nunc terrae necessaria petunt, nunc adversis franguntur, nunc prosperis extolluntur; sed in futura vita, non erit duplicitas, non macula, neque ruga, sed erit ibi felicitas sine adversitate, gaudium sine moerore. Cruces sunt cordis contritio et carnis mortificatio. Tres spinulae, fides, spes, charitas, vel timor servilis, initialis et filialis, quibus, ne a proposito imitationis pontifex decidat, sustentatur; vel per pallium dependens super humeros episcoporum significatur reverentia quae sedi Romanae debetur. Unde pallium a sede apostolica duntaxat accipitur: sicut enim quia Pater misit Filium, ei obedivit, et sicut quia Filius apostolos misit, ipsi obedierunt Domino; sic quia apostolicus misit episcopos, ipsi obediunt apostolico. Vel per pallium intellige disciplinam, quam debet superinduere, ut sciat se moribus subditorum confingere et condescendere, cujus duae lineae duo sunt Testamenta, in quibus vera permanet disciplina; et sicut torques non dabatur nisi his, qui legitime certaverant, sic pallium non datur nisi his, qui illum gradiendo meruerunt, et nos disciplinam servantes, torque victoriae coronabimur, juxta illud Salomonis:« Addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.» Dicunt quidam quod pallium pro aurea lamina fuerit institutum, potius puto quod aurifrigia mitrae vicem gerant laminae, vel potius aurea lamina figuravit signum crucis, quod fit in officio confirmationis; ibi ineffabilis majestas nominis, hic ineffabile mysterium crucis. Erat enim super tiaram imminens fronti pontificis, in qua fuit insculptum tetragrammaton, scilicet He, Toth, He, Vau, quod est interpretatum: Iste principium passionis, vitae; quia pontifex repraesentat Christum, qui est principium vitae in Adam perditae, quam reparavit nobis sua passione, et significat lamina professionis nostrae fiduciam; ideoque in fronte portabatur, et nos hodie in fronte signamur, et chrismate confirmamur; quoniam passionem Christi non erubescimus.
3.6.10
Cappa creditur a tunica mutuata, unde sicut illa tintinnabulis, sic ista fimbriis insignitur, haec habet capucium, usque ad pedes pertingit, in anteriora manet aperta; hac sancta conversatio designatur; fimbriae, quae inferius sunt, labores et hujus mundi sollicitudines. Capucium, supernum gaudium; prolixitas usque ad pedes, perseverantiam usque in finem; apertura significat quod sancte conversantibus vita patet aeterna, vel per cappam gloriosorum corporum accipimus immortalitatem. Unde eas nisi in festis majoribus non superinduimus, aspicientes in futuram resurrectionem, quando electi quibus depositione carnis in animabus albae stolae donantur, binas stolas accipient, et requiem animarum, et gloriam corporum, quae cappae rectae ab anteriori parte sunt patulae, et, nisi sola necessaria fibula, inconsutae, quia corpora jam spiritualia facta, nullis animam obturabunt angustiis; fimbriis etiam subornantur, quia nihil nostrae tunc deerit perfectioni, sed quod nunc ex parte cognoscimus, tunc cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Demum notabile est quod noster pontifex plura quam octo induit vestimenta, cum Aaron non nisi octo legatur habuisse; quia oportet justitiam nostram abundare magis quam Scribarum et Pharisaeorum, ut intrare possimus in regnum coelorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note