Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 4.1
Choose a text
More by Sicardus Cremonensis1155–1215
—
11810 Misisud
4.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. PROLOGUS.
4.1
Pontifex a ministris et cum ministris ornatus de sacrario procedit in publicum, missae celebraturus officium; de hoc ergo, licet insufficientes simus aliquid a nobis exponere, tamen quia« sufficientia nostra ex Deo est, in ejus auctorem jacientes anchoram inchoemus. Secretarius salutis, custos clavis David, qui aperit et nemo claudit; claudit et nemo aperit, introducat nos in hanc cellam vinariam, in hoc sacrarium propitiationis, ut in illud propitiatorium intendamus, in quod versis vultibus duo cherubin, id est duo Testamenta intendunt, et mutuo se respiciunt.
4.2
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT PRIMUM. DE NOMINE, ET INSTITUTIONE, ET PARTIBUS MISSAE.
4.2
Nomen ergo missae aliquando est proprium, aliquando collectivum; proprium, quia significat Christum, qui est missus a Patre in hunc mundum. Item significat angelum qui mittitur, ut per ejus manus hostia proferatur in sublime altare Domini. Collective ponitur, quia quandoque missa vocatur officium, quod est ab introitu usque ad offertorium, et haec missa catechumenorum; quandoque illud tantum officium, quod est ab initio sacrificii usque ad Ite missa est, et hoc verius, quia tunc hostia mittitur; quandoque illud, quod in silentio legitur, forte eo quod tunc foras catechumeni mittebantur, quandoque illa solummodo verba, per quae panis et vinum mittuntur, id est transsubstantiantur in carnem et sanguinem. Usitatius autem officium totum in missa dicitur, quod ab introitu usque ad Ite missa est, vel Benedicamus Domino continetur; et hoc quatuor ex causis: quia sacerdos a populo mittitur ad Deum, ut intercedat, angelus a Deo mittitur ad populum, ut exaudiat. Item quia in hoc officio repraesentatur missio Christi a sinu Patris in mundum redimendum, id est incarnatio, et missio Christi a mundo ad Patrem placandum, scilicet passio. Unde concluditur: Ite missa est. Quidam aiunt quod missa dicitur a dimissione; quia populus, celebrato officio, dimittitur. Missam instituit Dominus Jesus, sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quando panem et vinum in corpus et sanguinem transmutavit, dicens:« Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus;» ecce quod Dominus missam instituit, id est haec verba constituit, eisque vitam substantivam dedit; quibus panis in corpus, et vinum mittitur, id est transsubstantiatur in sanguinem. Item missam instituit et causam institutionis adjunxit, dum hoc faciendum esse mandavit, scilicet ob memoriam sui, dicens:« Hoc facite in meam commemorationem.» Unde licet apostoli hanc adauxerint, dum super panem et vinum, non solum verba quae Dominus dixerat, sed etiam Dominicam orationem superaddendam statuerunt; licet deinde successores eorum, qui decorem domus dilexerunt, diversi diversa, in diversis temporibus adjecerint; tamen institutio simul et adjectio, ad ipsum verum pontificem referuntur, qui proprio sanguine semel introivit in sancta. Aliquoties vero, et eorum quae in missa dicuntur, aut cantantur, aut gestibus repraesentantur, quaedam sunt rememorativa praeteritorum, quaedam vero demonstrativa praesentium, quaedam pronostica futurorum. Distinguitur autem secundum quosdam officium missae in quatuor partes, Obsecrationem usque ad secretam; orationem usque ad Pater noster, cujus quatuor sunt partes, secreta, praefatio, canon, dicta oratio; postulationem usque ad communionem, gratiarum actionem usque ad finem. Secundum alios in septem officia: primum incipit a processione, secundum ab epistola, tertium ab evangelio, quartum ab offertorio, quintum a dispositione altaris, sextum a benedictione pontificis, septimum ab osculo pacis. In primo figuratur Christi legatio, in secundo Ecclesiae gratulatio, in tertio Christi vel apostolorum praedicatio, in quarto auditorum devotio, in quinto Christi passio, in sexto ad inferos descensio, in septimo resurrectio. Secundum hanc ultimam distinctionem omnia prosequamur. Hoc igitur officium quod est a processione usque ad lectionem, introitus appellatur, eo quod ad memoriam nostram Christi reducit adventum in carne, et corporalem in terris conversationem, quousque paternam sedem ascendit, quod diligenter intuentes, per partes prosequemur officii.
4.3.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT II. DE PRIMA PARTE MISSAE.
4.3.1
Legatum misit Dominus ad gentes. Hanc legationem praefiguravit Moyses, qui cum descenderet in Aegyptum a senioribus et a populo suscipitur: dispersos aggregat, Aegyptum signis domat, oppressos a tyranno de dura servitute liberat, quos de Aegypto educit, et in terram promissionis inducit. Sic Christus veniens in hunc mundum ab angelis et pastoribus excipitur, diversos parietes in una fide continuat, mundum miraculis subjugat, oppressos a diabolo liberat, de inferno educit et in patriam paradisi inducit. Hanc quoque legationem, quam prophetae praedicaverunt, sapientes docuerunt, processio nobis praesentat episcopi, qui gerit figuram Christi. Pontifex enim, ornatus de sacrario procedit ad templum; quia Christus speciosus prae filiis hominum de accubitu Patris, vel de utero Virginis tanquam sponsus de thalamo suo procedens, venit in mundum. Ordo processionis secundum quorumdam consuetudines hic est: Campanarum fragore, tinnitu consono concrepante, septem praecedent acolythi cum luminaribus. Quos septem sequuntur subdiaconi cum plenariis; post quos septem diacones, post eos duodecim priores, quos comitantur tres acolythi cum thuribulis et incenso; postea subdiaconus cum evangelio. Exinde pontifex adextratur a diacono et presbytero; quem turba comitatur orando. Campanae concrepantes, prophetas significant, Christi adventum praenuntiantes. Septem acolythi cum luminaribus fuerunt omnes qui, per septiformem gratiam Spiritus sancti, lumen scientiae fidelibus ministrarunt. Septem subdiaconi cum plenariis sunt qui, per eamdem gratiam, plenitudinem divinitatis in Christo habitaturam corporaliter docuerunt. Septem diaconi sunt universaliter omnes qui, per eamdem gratiam, spiritualem scilicet, evangelicam de Christo intelligentiam habuerunt. Duodecim priores fuerunt omnes qui, fide sanctae Trinitatis, vel trium et quatuor virtutum operibus coruscaverunt. Tres acolythi qui ferunt thuribula, significant tres magos, qui obtulerunt Christo munera. Unus autem subdiaconus, evangelium portans, legem significat. Ideoque praecedit et evangelium portat, quia lex Christi praecessit adventum, et in se continet passionis evangelicum sacramentum; quod quia fuit in libro legis obscurum, antequam Agnus septem signacula aperiret, ideo portat evangelium clausum. Evangelium ante pontificem ponitur, quia per doctrinam evangelicam ad Christi vitam via praeparatur. Episcopus qui a duobus vehitur vel deducitur, Christus est, qui a duobus Testamentis mundo per prophetas et apostolos praedicatur. Diaconus enim a dextris, est Evangelii praedicator; in quo coelestia promittuntur.
4.3.2
Presbyter et subdiaconus a sinistris: praeco propheticus et legislator, qui terrena quoad litteram promittebant; et quia legislator prophetas praecessit, ideo presbyterum subdiaconus antecedit; turba comitatur pontificem ad templum; et populus fidelium sequitur Christum ad coelum. Et attende quod in hoc pontificis comitatu, quo quasi vehitur in curru, sunt decem ordines, scilicet ostiarii, lectores, exorcistae, acolythi, subdiaconi, diaconi, presbyteri, cantores, laici, mares et mulieres; quia« currus Dei decem millibus multiplex.» Millibus dicitur ad insinuandam eorum perfectionem; sed diacones, subdiacones et acolythos praesertim secum paratos adducit, juxta illud:« Ecce ego mittam ad vos prophetas, sapientes et scribas.» Prophetae sunt diaconi, qui ex Evangelio futuram vitam annuntiant; sapientes sunt subdiaconi, qui sapienter vasa disponunt; scribae sunt acolythi, qui ex Scriptura corda fidelium accendunt. Sed et hic ordo comitatus in nostris est praedicationibus observandus. Acolythi namque, subdiaconi et diaconi sunt omnes praedicatores, qui praeparant viam Domino, ante faciem Jesu Christi. Praecedit autem acolythus cum thymiamate; quia Christi humilitatem primo necesse est praedicare, unde Apostolus:« Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Dominum nostrum Jesum Christum, et hunc crucifixum.»
4.3.3
Candelabra sequuntur, ut super fundamentum coram hominibus lux luceat praedicatorum; qui portant ea in manibus, dum adimplent opere, quod praedicant in sermone. Subdiaconus cum evangelio sequitur, quoniam auditoribus illuminatis sapientiam loquimur inter perfectos. In Evangelio enim perfectio continetur, ut ibi:« Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus,» et in his omnibus virtus numeri a materia praedicationis attenditur. Si enim fuerit unus acolythus, subdiaconus et diaconus, illos praedicatores insinuant, qui unum esse praeceptum dilectionis ostendunt, unde omnis lex in uno sermone completur; si duo fuerint in quovis ordine, illos praedicatores equidem repraesentant, qui duo praecepta charitatis, et duo praedicant Testamenta. Unde Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera; si tres fuerint, illos figurant qui Scripturam in lege, et prophetis, et psalmis continuo annuntiant. Si quatuor fuerint, quadrigam recolunt Aminadab, et quatuor animalia visa ab Ezechiele. Si quinque fuerint, illos insinuant qui praedicant quinquepartitam Domini passionem. Si fuerint sex, illos significant qui ad opera misericordiae nationes invitant. Si septem fuerint, illos figurant, qui donis gratiae septiformis gentes informant. Haec etenim omnia, et de his debent praedicatores subditos edocere, quibus Jesu Christi vicarius, et ipse Christus deducitur in publicum, in medium adolescentularum tympanistriarum. Producunt cantores, et duo chori suscipiunt gratulando, cantantes introitum pro tempore cum versu, et Gloria Patri, quem bis in profestis, et ter repetimus in festivis. Primo tempore duntaxat epistola et evangelium ante sacrificium legebantur, et officium a lectione inchoabatur, qui mos in Sabbato sancto et Pentecostes adhuc retinetur; sed Coelestinus papa psalmos ad introitum cantari constituit.
4.3.4
Gregorius ad majus gaudium de Christi adventu repraesentandum, tropos et antiphonas ad introitum pro psalmis modulandas composuit, unde primus versus illius psalmi cum Gloria cantatur, qui ad diem maxime pertinet et qui totus ad introitum olim cum Gloria cantabatur. Inde est quod introitus raro sumitur nisi de psalterio, vel quia psalterium ab inferiori parte percutitur, et a superiori sonum reddit; ideo a psalterio missam incipimus, quoniam in ea de opere passionis, quae habet inferius percussuram, ad resurrectionis dulcedinem superiorem properamus; verum Gloria Patri Nicaena synodus addidit; sed Damasus papa ad missam cantari praecepit. Cantores, qui pontificem venientem, cum Gloria Patri suscipiunt, sunt angeli, qui Christum venientem cum gloria susceperunt in altissimis. Duo chori, qui laudes concinunt, sunt duo populi, Judaicus et gentilis, qui Christo venienti cum laudibus occurrerunt. Introitus laus est Ecclesiae de Judaeis, ideoque tria continet: Antiphonam, versum et gloriam, propter tres ordines fidelium, qui fuerunt linguae Hebraicae, scilicet patriarcharum, prophetarum et apostolorum. Antiphona laus est patriarcharum, versus prophetarum, gloria vero apostolorum. Antiphonae repetitio, est praedicationis identitas, et confirmatio, quasi quod longe prius patriarcha gestibus figuravit, propheta praedixit, et apostolus evangelizavit; ad quam etiam conversionem denotandam tropi solemnes interseruntur. Tropos Graece, conversio Latine. Hae sunt laudes ad introitum convertibiles. Interim dum ista cantantur a choro, sanctuarium intrat episcopus, ideoque primus iste cantus appellatur introitus; et inclinatus coram altari, dicit cum antiphona psalmum: Judica me, Deus, et discerne causam meam, in quo petit a malis separari, ne in pressuris deficiat; et exsultat quod intraturus sit ad altare invisibile, cujus desiderio ingreditur ad visibile. Deinde confisus illa consolatione: Dixi confitebor, et tu remisisti, ut sine macula ingrediatur, confessionem facit, confitens genera singulorum peccatorum, scilicet se peccasse in cogitatione, locutione et opere, cum apostolo dicente:« In multis offendimus omnes.» Non autem exprimit singula generum, ut homicidium, adulterium, ne cauteriet conscientias auditorum. Deinde pro circumstantibus orans, indulgentiam eis implorat. Hic est Christus qui cum de secreto Patris in mundum venisset, et dum a patribus suspiria multiplicarentur, e virginali utero processisset, pro nobis passurus, Hierusalem introivit, in mortem se inclinavit, causam suam contra hominem dolosum et iniquum Deo committens, et Patri confessionem fecit, dicens:« Confiteor tibi Pater coeli, et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.» Patrem etiam pro suis exoravit, ipse quoque nobis indulgens, proprio corpore peccata nostra portavit. Post haec evangelium osculatur, exinde collaterales ministros, qui sunt a dextris et sinistris: Christus enim venit, et passus est, ut per fidem, quam Evangelium docet, Ecclesiam, quae prius dicebat:« Osculetur me osculo oris sui,» Deo Patri reconciliaret, et duos in unam fidem parietes copularet, et pacem praedicans his qui longe et his qui prope, venientes ab aquilone et austro, in uno pacis vinculo sociaret. Secundum quosdam offert etiam pacem cantoribus qui retro sunt adimplens illud:« Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis,» dat praesentibus, relinquit absentibus. Illud cavendum est, quod ante osculum non dicatur, Gloria Patri, quia fides Trinitatis non ante claruit, quam se Dominus inclinavit, et nos reconciliavit, et Trinitatem per apostolos praedicandam mandavit. Unde osculo dato, innuit episcopus cantori ut dicat: Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Ecce quid cantor annuntiat, scilicet quod corda patrum convertuntur in filios. Abraham tres vidit, et unum adoravit, sic oportet et nos, ejus filios, credere Trinitatem in unitate. Osculo dato rursus diaconi cum pontifice orant, quasi dicant:« Domine, doce nos orare;» cumque post orationem ad altare pervenerit, illud osculatur in medio.
4.3.5
Post evangelium osculatur, et se crucis signaculo signat, ac si dicat: Huc accessi, ut sim vicarius Crucifixi, qui venit in mundum, ut pro nostra pace in ara crucis penderet, et media charitate constaret. Non erubesco evangelizare Crucifixum, qui venit ut nobis pacem evangelizaret; vel per altare Judaeos, per evangelium gentiles Evangelio eredentes accipias. Utrisque pacem Christus dedit, cum lapis exstitit angularis. Similiter diaconi bini, et bini altaris latera solent, secundum quosdam altrinsecus osculari, eo quod binos misit Dominus ad praedicandum; quibus et dixit:« In quamcunque domum intraveritis, dicite: Pax huic domui,» qui reversi sunt ad Christum sicut revertuntur diaconi ad episcopum. Altare thurificat in figura Angeli, qui in Apocalypsi cum aureo thuribulo altari astiterat. Unde stetit Angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, de quo fumus aromatum in conspectu Domini ascendebat: Christus enim magni consilii Angelus carnem immaculatam sancti Spiritus plenam pro nobis in ara crucis obtulit Domino in suavitatem odoris. Fumus aromatum sunt orationes sanctorum, quae per ardorem charitatis ex passione Domini propagatae ad Deum Patrem ascendunt, et nos ad coronam aeternitatis provehunt, ideoque thurificat in modum crucis et coronae. Si semel cruci thurificat, recolit unicam passionem; si semel coronat, unius denarii retributionem; si vero ter, et Trinitatis in passione operationem, et trium ordinum glorificationem: ideoque thurificans, ait: Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
4.3.6
Inde quoque est quod dum thurificatur, orationes, scilicet Kyrie eleyson, ab Ecclesia decantantur, quae sunt incensa vera, de quibus subditur:« Et data sunt ei incensa multa.» Kyrie eleyson Graecum est, quod Silvester papa de Graecis assumpsit, sed Gregorius ad missam cantari praecepit a clero, cum olim cantaretur a populo. Et attende quod tribus linguis missa celebratur. Hebraica propter legem, Graeca propter sapientiam, et Latina propter regnum; vel quia titulus Christi in cruce pendentis scriptus fuit Hebraice, Graece et Latine. Hebraica sunt Alleluia, Amen, sabbaoth et hosanna. Graeca vero Kyrie eleyson, et ymas, caetera sunt Latina. Kyrie eleyson interpretatur Domine, miserere, quandoque additur ymas, quod interpretatur nobis et est sensus Kyrie eleyson ymas: potentia divina miserere nobis; Christe eleyson, qui redemisti nos sanguine tuo; Kyrie eleyson, qui rediisti ad Patris aequalitatem; ac si dicat: Qui es homo et Deus, miserere nobis. Triplicat Ecclesia Dominum, propter Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Triplicat et Christum, et rursum Dominum quoniam ipse est Deus et homo, per quem pervenitur ad Patrem et Filium, et Spiritum sanctum. De hac tamen triplicatione alias et inferius exponetur. Novies autem complicat Ecclesia miserere, quia per misericordiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti petit angelorum ordinibus sociari, et respicit ad anteriora, vel pertinet ad sequentia. Ad anteriora sic: fideles per officium cantorum id est praedicatorum in unum convenerunt ad laudandum Dominum; ne igitur aliqua praesumptio subrepat, dicamus: Kyrie eleyson, inutiles servi sumus, quod debuimus facere fecimus. Ne rursus propter compositionem melodiarum, nos inanis fallacia deprimat, dicamus: Kyrie eleyson. Ad sequentia sic. Oraturus est sacerdos pro populo; ut igitur ejus oratione muscae morientes abigantur, ut mens ejus serenetur; ut cum Deo digne loquatur, ut et si mente non oraverit, Dominus in futuro non irascatur, sed misereatur, praemittimus ante orationem Kyrie eleyson. Simili ratione praemittitur ante Dominicam orationem in caeteris officiis, ut in matutinali et vespertinali synaxi, et repraesentatur laus Ecclesiae de gentibus, quae primitivam originem traxit a Graecis.
4.3.7
Ad haec, choro tacente, Gloria in excelsis Deo, solus sacerdos alte incipit, ad orientem conversus; quam populus concinendo recipit laetabundus. Nam dum medium silentium tenerent omnia, veritas latibulum legis effugiens, de terra orta est; quae sola hominibus bonae voluntatis pacem cum Deo et angelis dedit, et gloriam angelorum restituit. Unde populus ad instar angelorum in laudes ipsius Christi, qui est ipsa Veritas, perstrepit laetabundus; non tamen in ipsa Christi nativitate facta est pax, vel reconciliatio, nec angelorum restitutio, sed praeoccupatio est; quia, nato Christo, jam accensa est lucerna, per quam aeterna inventura est drachmam perditam Sapientia. Sed rationabiliter hoc in loco cantatur, unde mox transiturus est episcopus ad partem altaris dexteram, significans transitum Jesu Christi de morte ad vitam, quo transitu animas sanctorum copulavit consortiis angelorum. Unde facta est gloria Deo in excelsis et in terra pax hominibus; quia sub eodem Domino terrenis coelestia copulantur; vel ideo solus sacerdos incipit, quia solus angelus in nativitate Domini hunc hymnum incipit et militia coelestis exercitus congratulando concinit. Incipiens autem sacerdos se convertit ad orientem, eo quod angelus ab oriente venit Bethleem; vel quia Dominum ad orientem adorare solemus.
4.3.8
Et attende quod hic solum est hymnus Angelicus, scilicet Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, et hoc prius ad missam duntaxat dicebatur; sed Hilarius, laudamus te, et caetera, quae sequuntur adjunxit, et merito quae sunt laudis adjecit, ut hymnus esse laudis ostenderetur; quod ex evangelica lectione perpenditur, ubi ait:« Facta est cum angelo multitudo coelestis, laudantium Deum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo,» et hoc totum quod referunt, quod Hilarius ad missam cantari instituit. Sunt qui dicunt quod Thelesphorus nocte tantum natalis Domini ad missam a se ipsa nocte institutam cantari instituit, et in eo ad angelorum verba, quae sequuntur adjunxit; Symmachus vero, ut in festivis cantaretur adjecit. Et aiunt quidam non esse cantandum in missa, nisi in hora tertia; quia tunc Spiritus sanctus super apostolos descendit, et eos gloria et exsultatione replevit; verum et in nocte Domini est cantandus; quia tunc prius auditus est, et in Sabbatis Paschae et Pentecostes, quia baptizatis perdita gloria restauratur.
4.3.9
Hoc hymno finito, sacerdos ad dexteram transiturus ad populum se convertens, ait: Dominus vobiscum, vel: Pax vobis. Haec salutatio: Dominus vobiscum, sumpta est de libro Ruth, ubi legitur quod Booz dixit messoribus agri sui:« Dominus vobiscum.» Melius sumitur a Paralipomenon, ubi regi Asa, et populo qui secum collectus erat ad praelium, dixit sacerdos:« Audi, rex Asa, et omnis populus Juda, et Benjamin: Dominus vobiscum, qui collecti estis ejus facere voluntatem.»
4.3.10
Salutavit etiam angelus Gedeonem, dicens:« Dominus tecum,» et pertinet haec salutatio minoribus sacerdotibus; altera vero, scilicet: Pax vobis, quae sumpta est de Evangelio, pertinet ad episcopos, tum quia specialius sunt vicarii Jesu Christi, qui post resurrectionem hac usus est ad apostolos salutatione. Chirographo namque pacis inter angelos et homines in sua morte compacto, resurgens a mortuis, ipsum pacis chirographum promulgavit dicens suis:« Pax vobis;» quo etiam verbo usus est dispensator Joseph ad fratres ejus[ suos]; tum quia Novum Testamentum dignius est Veteri. Cui populus: Et cum spiritu tuo. Orat populus, ut Dominus sit cum spiritu sacerdotis, qui faciat eum spiritu orare, et mente, mentem enim etiam nomine spiritus intelligimus; orat enim tantum ore, qui tantum verba pronuntiat; orat ore et spiritu, qui verba pronuntiat, et interpretationem discernit. Orat ore, spiritu et mente, qui verba profert, discernit, et ad Deum et coelestia refert; et est haec responsio sumpta de Apostolo, scilicet de secunda Epistola ad Timotheum, ubi dicitur:« Dominus Jesus Christus sit cum spiritu tuo.»
4.3.11
Ex his mutuis salutationibus innuitur quod sacerdotis et populi debet esse unus affectus; et vide quod cum sacerdoti respondeat chorus: Cum spiritu tuo, nunquam sacerdos dicit populo: Dominus tecum, ut angelus Gedeoni, sed vobiscum, unde statuit Sother papa ut nullus missam celebret, nisi saltem sit tertius. Exinde ad altare conversus orat, manus elevans ad instar Moysi, vel Salvatoris in cruce pendentis. Orans autem, et alios invitans orare, dicit: Oremus. Universalem colligit ad se Ecclesiam, vel ut syndicus universitatis loquens sub persona multorum; quod sumptum est ab antiquitate. Antiqui praemisso Oremus, subjungebant communiter orationem. Orat autem in dextera parte, quia Christus a morte transivit ad vitam; per quod de exsilio nos reducet in patriam; unde quidam diaconorum stant post episcopum, quasi orantes, ut eum sequantur usque ad mortem, et cum eo transeant ad vitam aeternam. Major autem pars in dextera parte moratur altaris, et minor in sinistra, quia utramque petit Ecclesia, et temporalem scilicet benedictionem, et aeternam, ut ibi: Sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna. Haec oratio significat benedictionem, qua coelos ascensurus discipulis benedixit; et attende quod oratio dicitur ab orando; quia bona corporis et animae, praesentia et futura orantur. Orat enim sacerdos pro bonis ut adsint, pro malis ut absint; dicitur et collecta, quia sub ea populus colligitur, et petitiones populi in unum colliguntur, ut per sacerdotem ad Dominum referantur. Proprie tamen collecta dicitur, quae in processionibus sub collecta multitudine legitur, vel ad portas civitatum, vel ad compita viarum, vel ante januas ecclesiarum; et debet dici una oratio, sicut una epistola et unum evangelium, propter fidei unitatem; quia unus Deus, una fides, unum baptisma; sed ex Patrum institutionibus quandoque dicuntur tres, vel quinque, vel septem. Praeter hos numeros, alius est non dico reprehensibilis, sed extraordinarius. Tres dicuntur propter sanctam Trinitatem; vel quia Christus ter oravit, dicens:« Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Quinque dicuntur, propter quinquepartitam Domini passionem, quae in quinque vulneribus est consummata. Septem dicuntur, propter septem petitiones Dominicae orationis, quarum numerum excedere praesumptuosum est; vel propter septem dona Spiritus sancti. Pares non sunt dicendae, quia« numero Deus impare gaudet.» Duas tamen, si festivitas occurrat in die Dominico, Romana permittit auctoritas, quae duas ad missam Natalis Domini dicendas instituit, et in festo Omnium Sanctorum, sic etiam et quatuor in memoria Innocentum. Quotcunque dicantur, sola prima et ultima conclusione debita terminentur. Orationes ex maxima parte, ad Patrem diriguntur, et per Filium in sancto Spiritu concluduntur, ac si dicat: O Pater, exaudi per Filium tuum, qui hoc vult et potest; vult quia vivit, potest quia regnat; vivit, inquam, et regnat tecum, in unitate Spiritus sancti; non vivit nec regnat ut tyrannus, spiritus iniquitatis, sed vivit et regnat Deus spiritu benignitatis, et merito per Filium concluditur omnis oratio; quia nemo vadit ad Patrem, nisi per ipsum, et quia dixit:« Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.» Ipse enim mediator est Dei et hominum, per quem a Patre beneficia impetramus, sicut per mediantem crystallum a longinquo sole, in subjectam escam ignem coelitus mutuamur. Forma vero terminandi orationes haec est: si fit sermo ad Patrem, et non sit ibi expressa mentio de Filio nec de Spiritu sancto, concluditur: Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum; si autem fit ibi mentio de Filio, concluditur: Per eumdem Dominum nostrum, etc.; vel: Qui tecum vivit et regnat, etc.; vel Dominum nostrum, ut: Deus qui salutis aeternae; vel: Jesus Christus, ut in Coena Domini: Ipse tibi. Si autem fit ibi mentio de Spiritu sancto, additur: In unitate ejusdem Spiritus sancti, etc. At si oratio dirigitur ad Filium, concluditur: Qui vivis et regnas cum Patre in unitate Spiritus Sancti, etc.; vel: Qui cum Patre vivis et regnas, etc. Verum si oratio dirigitur ad Trinitatem, concluditur sine personarum aliqua distinctione, sic: Qui vivis et regnas, Deus, per omnia saecula saeculorum, ut: Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae, et: Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem. Vel convertat orator sermonem ad se, vel ad populos dicens: Quod ipse praestare dignetur, sicut etiam concluditur in benedictionalibus orationibus, in quibus ad populos sermo dirigitur. Quaeritur de his orationibus Adventus, ut: Excita, Domine, potentiam tuam et veni.
4.3.12
Solutio: Tres sunt adventus: primus in carne, secundus in mente, tertius in majestate; in his agitur de secundo adventu; quare sermo dirigi potest ad Patrem, vel ad Filium; dicit enim:« Filius ego et Pater, ad eos qui servant praecepta mea, veniemus;» Vel de primo, vel de tertio potius in eis oratur adventu; praecedentes enim patres Dominum Patrem deprecabantur, ut Filium mitteret; aut Filium, ut ad redimendum veniret. Moderni vero petunt Patrem, ut Filium mittat; vel Filium, ut ipse Filius ad judicandum et remunerandum veniat; ideoque fere in omni oratione adventus concluditur: Qui tecum, vel qui vivis, vel etiam ad Trinitatem sermo dirigitur.
4.3.13
Quaeritur de hac oratione: Fidelium, Deus, omnium conditor, etc., redemptor enim proprie Christus est. Respondeo: Ad Patrem sermo dirigitur. Tota enim Trinitas est Deus, omnium conditor et redemptor; nam Deus omnipotens, misericors, aeternus, sempiternus, licet sint essentialia nomina, tamen personaliter ad Patrem significandum saepius in orationibus ponuntur.
4.3.14
Quaeritur et de illis in quibus sermo dirigitur ad caput Ecclesiae, si qua reperiatur, caput enim Ecclesiae Christus est. Respondeo: Similiter ibi ad Patrem sermo dirigitur; tota enim Trinitas est caput Ecclesiae. In exorcismalibus orationibus dicitur: Per eum qui venturus est judicare saeculum, etc., quod quanto cito diabolus audit, fugit, judicium ignis timens; similiter quidam voluerunt esse dicendum in orationibus defunctorum, sed usus in aliquibus contradicit. Per omnia saecula saeculorum dicitur, quia se sequuntur; aliis enim discedentibus, alia succedunt.
4.3.15
Ad orationem respondet populus: Amen. Quod cum sit Hebraeum, Latine secundum Hieronymum, fiat, secundum Aquilam fideliter, secundum quosdam, verum interpretatur; ut in Evangelio:« Amen,» id est fideliter, vel verum« dico vobis;» Christus etiam dicitur Amen, ut in Apocalypsi:« Haec dicit amen, Christus, testis fidelis,» sed in orationibus pro fiat, accipitur, ac si dicatur: Fiat nobis quod oras. Post haec sedet episcopus innuens Christi ascensionem, et ejus sedem ad dexteram Patris; cum eo quidam sedent, per quos Christi membra intelligimus, in pace jam quiescentia, de quibus Apostolus:« Consedere fecit in coelestibus in Christo;» aut eos, qui sedebunt super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Per eos vero qui stant, intelligimus Christi membra adhuc in certamine posita; sedens autem Dominus in alta coelorum, custodit civitatem suam; et vicarius sedens in loco eminentiori, superintendit populo suo, et quasi vinitor, custodit vineam suam, ut reddat unicuique secundum opera sua. Quo sedente, cereostata mutentur de locis suis in ordine unius lineae a primo usque ad altare. Consuetudo ista est quarumdam ecclesiarum, ut notetur, quod de plenitudine Christi omnes accipimus, in spiritus unitate, sed gratiarum varietate.« Divisiones enim gratiarum sunt, idem autem Spiritus;» Spiritus enim a primo cereostato, id est a Christo procedens, et usque ad altare, id est electorum corda perveniens alternatim, in membris dona variat gratiarum; et memento, quod cereostata in terram deposuerunt acolythi: quia post peracta praedicationis officia per humilitatem agnoscunt, quod sunt pulvis et cinis, sicut dixit Abraham:« Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.» Numerus cereostatorum non excedit septenarium; quia septiformi gratia tota illuminatur Ecclesia. Vel aliter ab hujus partis exordio. Nam Christi processio est egressus ejus a Patre; inclinatio est ejus exinanitio:« Inclinavit enim coelos et descendit,» cum se formam servi accipiens exinanivit.
4.3.16
Introitus antiquorum Patrum de adventu Domini designat desiderium; versus, vaticinia; iteratio, suspiria; Gloria Patri, laudes; Kyrie eleyson, eorumdem preces ad hoc multiplicatas, ut sanctae gratia Trinitatis, per adventum Christi eos agminibus angelorum distinctis novies sociaret. Gloria in excelsis est, ut praediximus, de Christi nativitate hymnus angelorum; laudes et concentus chori, est aggratulatio pastorum. Salutatio et oratio est nobis salutaris Christi operatio. Tota enim vita Domini, et omnis ejus actio, pro nobis fuit oratio. Hic est fumus aromatum, qui manu angeli ascendit in conspectu Domini. In diebus enim carnis suae, sicut ait Apostolus, preces et supplicationes offerens ad Deum exauditus est pro sua reverentia. Orat ergo sacerdos; quia Christus pro nobis oravit et orare monuit, et docuit; orat igitur in dextera, quia Christus Judaeos docuit, ad quos a Patre missus fuit, unde:« Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.» Unde quidam:« Dextera Judaeos, gentiles laeva figurat.» Et ita hucusque omnia fuerunt in cantu et opere. Unde mos inolevit, ut usque ad lectionem in ecclesia non sedeatur; quoniam aggratulationi de adventu et operibus Christi praecedens officium deputatur. Ideoque in Romano dicitur ordine, ut pontifex non sedeat, quousque post primam orationem dicatur: Amen. Pontifex enim Christum significat venientem et operantem; caeteri vero eos repraesentant, qui praeibant, sequebantur et obviabant. Qui ergo Christum comitari, vel Christum desiderat suscipere venientem, non torpeat, sed Christum suscipiat venientem, cantans cum prophetis Christum praenuntiantibus, orans cum Anna et Simeone Christum desiderantibus, exsultans cum angelis et pastoribus venienti aggratulantibus. Vel sequatur Dominum cantans cum pueris clamantibus:« Hosanna filio David!» plorans cum Maria dicente:« Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus;» orans cum Chananaea dicente:« Domine, miserere mei, filia mea male torquetur.»
4.4.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT III. DE SECUNDA PARTE MISSAE
4.4.1
« Audivit et laetata est Sion.» Sedente sacerdote, lector lectionem recitat, populus circumsedet, chorus cantus resonat. Tribus horis sacerdos sedet in missa, dum legitur epistola, dum graduale, et dum concinitur, alleluia; quia Dominus dicitur tribus diebus in templo sedisse; Vel sacerdos sedet semel, id est continuo. Eo sedente, ista celebrantur; quia Christo a Patris dextera residente, praedicator mundo Scripturas intonuit, et populus obedivit. Et attende quod lectio dicitur a legendo, debet enim legi et non cantari; epistola dicitur ab epi quod est supra, et stola quod est missio; quia sicut prophetiae sunt super legem, sic sunt epistolae super evangelium missae, unde non solum epistolae, sed loco epistolarum prophetiae leguntur; ambae namque sunt panniculi Jeremiae, ambae stabularii super erogationes, ambae legum supermissiones, sed illae veteris, istae novae. Epistola igitur est vicaria legis et prophetiarum ante sanctum evangelium, praeconis gerens officium. Praecessit itaque lex Evangelium, sicut praeco judicem, timor charitatem, initium perfectionem, actio contemplationem, quae, quamvis saepe de scriptis apostolicis assumatur, in eo tamen gradu est, ac si semper de lege vel prophetarum praeconio sumeretur; semper enim praecursionem figurat, moralitatem et actionem insinuat, et tantum distat ab evangelica majestate, quantum actio a contemplatione, servus a Domino, praeco a judice, legatus ab eo qui misit illum. Quapropter cum epistola legitur, sine injuria sedemus, sed dum Evangelium audimus, Domino, demissis vultibus, reverenter assistimus. Usus vero sedendi, a Veteri Testamento assumitur, sicut in Esdra legitur; quidam tamen stant ad Epistolas Pauli, eo quod suam praedicationem Evangelium nominavit. Vel Epistola spiritualiter significat praedicationem Joannis Baptistae praecursoris Domini, vel doctrinam septuaginta duorum discipulorum quibus ait:« Messis quidem multa, et operarii pauci;» vel significat lector omnem scribam doctum, qui de thesauro suo profert nova et vetera. Unde utriusque Testamenti recitat lectiones; vel significat Christum, qui aperiens codicem Isaiae legit:« Spiritus Domini super me.» Rursus vide quia, sicut non permittitur ulli nisi sacerdoti missam celebrare, evangelium legere nisi diacono; sic nec debet epistolam quisquam legere, nisi fuerit in subdiaconali officio, cujus est officium in sinistro brachio portare manipulum, fimbriis adornatum. Quia si secundum Joannis Baptistae praeconium, hic praeco et ejus auditor securim judicii, quae posita est ad radicem arboris pertimuerit, et dignos fructus poenitentiae fecerit, cum perseverantia bonorum operum, manipulos justitiae reportabit, de quibus in Psalmo:« Venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos.» Fimbria namque manipuli, et cujusque sacrae vestis cum sit ultima pars vestis, perseverantiam et bonorum operum completionem significat. Post epistolam, chorus cantu resonat graduale, tractum Alleluia, cum versibus, neumis et sequentiis. Usus etiam cantuum ut in Esdra legitur, originem traxit a Veteri Testamento; gradualia, tractus et alleluia, Ambrosius et Gregorius et Gelasius composuerunt et ad missam cantari statuerunt. Hieronymus tamen ait, quod alleluia diceretur in missa, tractum esse de Hierosolymorum Ecclesia. Nocherus, abbas Sancti Galli, prius sequentias pro neumis ipsius alleluia composuit, et Nicolaus papa ad missam cantari concessit, sed et Hermanus Contractus, qui fuit inventor astrolabii, fecit: Rex omnipotens, Die hodierna, et Sancti Spiritus adsit nobis gratia. Et dicitur graduale a gradibus, in quibus cantatur, vel quia gradatim canitur: idem quoque responsorium dicitur, quia respondet praedictioni, vel quia illud incipientibus respondet chorus, vel quia respondet versui. Versus autem a vertendo, quia vertitur ad responsorium. Tractus a trahendo, quia tractim cantatur, cujus ad ipsum vertitur versus; alleluia laudate Deum; allelu, laudate; ia, unum est de decem nominibus Domini, de cujus versu ad alleluia revertimur, et revertentes neumis utimur. Est autem differentia inter neuma neumae, et pneuma pneumatis; neuma neumae, jubilus; pneuma pneumatis est Spiritus Sanctus. Sequentia vero dicitur, quia neumam jubili sequitur, et dicitur sequentia sequentiae, et hic et in Evangelio, quam et prosam, id est longam etiam appellamus. Sicut per epistolam intelleximus Joannis praedicationem; sic quoque per graduale, apostolorum intellige praedicationem; et per Alleluia, cum devotione et praedicatione laetitiam. Quidam vero per lectionem Vetus, per cantum Novum accipiunt Testamentum: sicut namque Novum suavius est Veteri, sic cantus suavior lectione. Sanius, vero cantus epistolas comitantur quoniam praedicationes praedicatorum secuta sunt gaudium Ecclesiae, Deo laudes et praeconia de credentium conversione; quia per graduale conversio de Judaeis accipitur; per versum, conversio de gentibus intelligitur; per alleluia utriusque in fide laetitia figuratur. Sequentia vero canticum designat victoriae. Unde plausum victorum cum neumis imitatur; hanc exsultationem praefiguravit tympanistria Maria, quae victoriam liberato populo recitavit, dicens:« Cantemus Domino.» cum qua et populus jubilavit. Moraliter vero, et hodie gradualia canimus, dum in lamentis poenitentiae liberamur, et de virtute in virtutem gradiri conamur. Hic enim cantus ad poenitentiae pertinet lamentum, et laborem operantium. Inde est quod adeo gravis est, quod illum excellentioribus efferre vocibus non sustinet usus. Inde quoque est quod diebus Pentecostes de officio tollitur, quia tunc felix in regno et quiete status Ecclesiae praefiguratur. Inde etiam est, quod cantor similis illi qui in valle plorationis positus, ascensiones tamen in corde suo disposuit, et poenitentiae ploratum, et humilitatis gradum, et ascensionis initium, loco innuit, cum ad gradum inferior eo, qui concinit alleluia, persistit. Inde quoque est quod et in gradibus cantatur, et a gradibus derivatur; quoniam poenitentes et activi proficiunt in gradibus virtutum, dum quae audierunt, operibus implent. Nam in lectione auditores pascuntur, sed in cantu quasi aratro compunctionis corda conscinduntur; habet enim musica naturalem quamdam vim ad flectendum animum, sicut Boetius ait. Tractum canimus, quia in hoc itinere laboramus. De tractibus inferius plenius prosequemur; hic tamen scias hoc interesse, inter responsorium et tractum, quod est inter columbam et turturem.
4.4.2
Responsorium assimilatur columbae, quae gregatim volat et gemit, et significat gemitum activae vitae; tractus vero turturi comparatur, quae singulariter volat et gemit, ideoque denuntiat gemitum contemplativae. Cum in abscondito Patrem oramus, turturem offerimus. Sicut Moyses qui solus montem ascendit; cum vero dicimus:« Venite, adoremus, et procidamus ante Deum,» columbas ad altare portamus. Alleluia canimus, quoniam ad laudes angelicas in hoc itinere festinamus; versus, quoniam sic euntes, laborantes, festinantes ad Dominum revertimur; unde et versus cantantes ad orientem nos convertimur; et attende quod alleluia, prius summotenus dictum, praesentis contemplationis gaudium repraesentat, sed postea repetitum cum jubilo gaudium designat aeternum, et tam angelorum quam beatarum animarum convivium. Unde et hoc Hebraicum nomen in officio remanet peregrinum; quoniam gaudium illud peregrinatur ab hac vita, et nos a Domino peregrinamur. Congrue igitur post graduale cantatur, quia post actionem sequitur contemplatio; post luctum poenitentiae, canticum laetitiae; post irriguum dilationis, magnitudo consolationis; quoniam:« Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur;» et:« Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.» Congrue quoque in alleluia jubilamus, ut mens illuc rapiatur, ubi« sancti exsultabunt in gloria et laetabuntur in cubilibus suis,» quod gaudium nec potest verbis exprimi, nec omnino taceri; non exprimitur propter magnitudinem: non tacetur propter amorem. Sequentiam canimus in jubilo, quia Deum videbimus cum ineffabili gaudio. Unde habet verba inusitata et laudiflua; quia illud gaudium est mortalibus incognitum, ubi est habitatio sicut omnium laetantium. Quaedam ecclesiae sine verbis sequentias neumizant, eo quod ibi non erit verborum significatio necessaria ubi patebunt corda singulorum, singulis vitae intuentibus librum, vel quia verba non sufficiunt ad illud exprimendum. Unde quae vox, quae poterit lingua retexere, quae tu martyribus munera praeparas; quis possit narrare quod in cor hominis non ascendit. Unde Paulus ait:« Quod vidit ea quae non licet homini loqui;» unde cum ad alleluia sequitur jubilus, non est sequentia necessaria, nec econtrario. Et quidem ista canentium alii sunt cantores, qui cantus in choro voce magna distribuunt, qui sunt rectores Ecclesiae, qui Deum laudant et alios verbo et exemplo ad laudandum invitant. Alii autem pueri, qui graduale in gradibus cantant; hi sunt activi pueri de virtute in virtutem in charitatis gradibus ascendentes, qui dum graduale inchoatur, alios ad compunctionem invitant; dum versus concinunt, ad se redeuntes suas cogitationes attendunt; dum rursus graduale incipiunt, bonum certamen certasse et cursum insinuant se consummasse; qui primo non alte vocem elevant, versum post modum cantant:« Qui enim voluerit turrim aedificare prius sumptus cogitet.» In repetitione vero jam non timentes, versum fiducialiter voce exaltant. Alii sunt perfecti viri, qui alleluia, vel tractus in pulpitis concinunt, hi sunt contemplativi, carnem affligentes, mente excedentes; quorum conversatio est in coelis.» Non est hominum sed angelorum. Sequentia vero non illi soli decantant, sed chori communiter jubilant, quoniam jubilus aeternus, ineffabilis communis erit angelis et hominibus.
4.5.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT IV. DE TERTIA PARTE MISSAE.
4.5.1
Praedicans praeceptum Domini constitutus est in monte sancto ejus. Hic Christi et apostolorum praedicatio insinuatur:« Videns enim Jesus turbam, ascendit in montem, et aperiens os suum, docebat eos.» Hanc praedicationem praefiguravit Moyses, qui ascendit in montem, et accipiens tabulas et benedictionem, populo mandata proposuit. Hanc etiam repraesentamus cum diaconus benedictionem a pontifice petit; cui pontifex benedicit. Diaconus, et non alterius ordinis Evangelium legat; quia diaconus minister interpretatur. Christus autem cum Evangelium praedicavit, minister fuit. Unde:« Non veni ministrari sed ministrare.» Diacono pontifex benedicens, ait: Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis. Intendat ergo diaconus ut cor concordet cum labiis, ne infructuosa sit oratio sacerdotis; proinde per manus sacerdotis munitur signo crucis, ac si dicatur ei: Dum praedicaveris, passionis Dominicae non obliviscaris.
4.5.2
Diaconus enim iste ordo est apostolicus, cui Dominus benedixit, cum dedit eis Spiritum sanctum, et misit ad praedicandum per universum mundum. Hanc benedictionem non accipit subdiaconus; quia legislatorem et prophetas Deus invisibiliter misit; apostolos autem et evangelistas factus visibilis visibiliter misit et docuit. Diaconus de altari accipit Evangelium; apostoli enim de altari evangelium acceperunt, cum praedicantes passionem Domini evangelizaverunt. Vel altare, in quo ab initio usque nunc jacuit evangelium, est Hierusalem, unde legem evangelicam susceperunt; quia de Sion exivit lex et verbum Domini de Hierusalem; unde cum notus fuisset Deus solummodo in Judea, factum est admirabile nomen ejus in universa terra; vel altare Judaeos significat, a quibus transfertur regnum Dei, et datur genti facienti fructum ejus. Diaconus Evangelium in sinistro brachio portat, quia sinistra praesentem vitam praefigurat in qua debet evangelium praedicari. Nam in futura scientia destruetur, id est non erit opus magistrali doctrina. Diaconum praecedit subdiaconus cum pulvillo; quia ad omne quod legitur evangelium lex competens suggerit testimonium, vel pulvinar est suavitas et dulcedo mandatorum Dei, de qua Propheta:« Parasti in dulcedine tua pauperi Deus;» et alibi:« Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, unde, evangelio lecto, liber evangelicus super pulvillo portatur; quoniam Ecclesia« in auditu auris obedivit,» et verbum suaviter in corde suscepit, cujus anima liquefacta est, ut dilectus locutus est ei. Duo praecedunt acolythi cum candelabris et candelis, et unus cum thuribulo; hi sunt Moyses et Helias, inter quos ut sol Dominus in monte refulsit, vel apostoli, quos binos Dominus ad praedicandum misit. Quandoque tamen ut in profestis, unus tantum praecedit acolythus cum cereo. Hic est Joannes Baptista, qui fuit verbi lucerna; praecessit enim Christi primum adventum; ergo duo significare possunt Henoch et Eliam, qui praecedent secundum. Duo candelabra, duo praecepta; duae candelae, lex et prophetiae, quae, dum evangelium legitur, secundum quosdam in pavimento ponuntur, quoniam legis umbra et prophetiarum aenigmata, per lumen Evangelii, etiam ab humilibus intelliguntur; quae, perlecto evangelio, protinus exstinguuntur, quia per evangelicam doctrinam lex et prophetia penitus evanuerunt in littera; vel quia cum veritas Evangelii deprehendetur, omnis scientia destruetur. Ille thuribulum portat, qui odorem suavitatis exiguae praedicans elicit passionis. Per incensi fumum bona opinio praedicatoris designatur, qui debet esse odor vitae in vitam, odor agri pleni cui benedixit Dominus. Thuribulum praecedit Evangelium; quia bona fama operum debet praecedere doctrinam verborum. Unde:« Jesus coepit facere et docere.» Diaconus ab australi parte ascendens analogium, id est locum ad verba de superioribus destinatum, et se vertens ad austrum, primo salutat populum, dicens: Dominus vobiscum; cui populus: et cum spiritu tuo; Christus enim a Behtlehem, quae est ad austrum, venit in Hierusalem. Unde dicitur:« Deus ab austro veniet.» Quod diaconus ascendit, hoc est quod praedicator debeat stare in monte virtutum, juxta illud:« Supra montem excelsum ascende tu.» Vel quia Christus in alto monte praedicaverit, vel quia dixit:« Quod in aure audistis, praedicate super tecta; vel quod praecepta sublimia dedit. In hoc autem quod evangelium in altiori gradu legitur quam epistola, innuitur quod apostolica dignior est legali doctrina et evangelica excellentior apostolica; quod se ad austrum evangelium lecturus vertit, inde est quia sponsus cubat in meridie, et Ecclesia in omni fervet amore; vel quod in hac parte viri stare solebant, quibus debent spiritualia seminari: per viros enim spirituales intelliguntur, et per austrum Spiritus sanctus accipitur. Quidam vero, ut pene in omnibus ecclesiis vetus obtinet consuetudo, se ad aquilonem convertunt, ubi feminae sunt, quae carnales significant, et aquilo significat fideles: carnalibus autem et infidelibus est evangelium praedicandum, ut convertantur ad Christum; vel diaconum ab austro venire, est Filium Dei operatione Spiritus sancti carnem assumere. Ad aquilonem sermonem dirigere est salutem gentibus, quae a calore solis recesserant, et secreta mysteria revelare; vel ad aquilonem legitur, ut aquiloni, a quo omne malum panditur, opponatur evangelica fides, juxta illud:« Cui resistite fortes in fide.» Hic est aquilo frigidus, id est diabolus, qui flatibus tentationum corda congelat hominum, et infrigidat ab amore Dei. Ideoque dicitur ei:« Surge, aquilo,» id est recede. Si autem evangelium fuerit ad altare legendum, in sinistra parte legatur, nam ex nunc a dextera fit transitus ad sinistram; in quo notatur transitus apostolorum, qui de Judaeis transierunt ad gentes, illis respuentibus verbum Dei. Desiccato namque velamine Gedeonis, ros aream irrigavit, et qui prius dixerat:« In viam gentium ne abieritis,» postea:« Ite in universum mundum,» subjunxit; quod lecturus evangelium primo salutat populum, cum a susceptione codicis de altari nihil in via dixerit, inde est quod apostoli in via neminem salutabant, sed quamcunque domum intrabant praedicaturi habitantes in ea, primo ex mandato Domini salutabant dicentes:« Pax huic domui; et reddit hac salutatione diaconus auditores attentos ad audiendum verbum Domini; unde se vertit ad eos. Cui populus factus attentus et benevolus cordibus adversis ad Deum, et vultibus ad diaconum ait: Et cum spiritu tuo. Orat populus ut Dominus sit cum spiritu praedicatoris, qui faciat eum sane praedicare et ad Deum referre. Cumque diaconus addit: Sequentia Sancti Evangelii, auditores dociles reddit: non quod majestas evangelii dignetur regulis oratorum subjici, sed quia quod in hominibus nititur eloquentia, hoc in Ecclesia sua perficit Sapientia. Dicitur autem evangelium nuntium bonum antonomastice, ab eu quod est bonum, et angelus quod est nuntius. Nuntiat enim vitam post mortem, requiem post laborem regnum post servitium; vel ab Evan et Gelos, ut quidam dicunt; sed idem sensus est. Licet enim aliae Scripturae bonum annuntient, tamen haec, quam ore proprio Dominus praedicavit, sibi nomen Evangelii vindicavit. Titulantur autem Evangelia duplici forma, vel per initium Sancti Evangelii; sicut in principiis evangelistarum; vel per sequentia sancti Evangelii, et dicitur sequentia, quia sequitur initium vel praecedentia. Respondet populus: Gloria tibi, Domine. In Evangelio agitur de gloria Dei et nostra, scilicet quod diabolum vicit, et victor ad gloriam Dei Patris ascendit, quod nos redemit et nobis majora promisit. Audientes igitur Evangelii mentionem, nos ad orientem vertimus, et exclamamus in laudem Creatoris: Gloria tibi, Domine, quasi dicamus: Quod in Evangelio praedicatur, et nos credimus et speramus, nobis proficiat, nobis eveniat, sine fine permaneat. Et exinde:« Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo» inest, et inerit« gloria,» et ita populus glorificat Deum qui misit nobis Verbum salutis,« et fecit redemptionem plebis suae,» juxta quod in Actibus apostolorum dicitur:« Et glorificaverunt Deum.» Cumque haec dicuntur, tam qui audit, quam qui profert, primo cum pollice fronti signum crucis imponit, secundo ori, tertio pectori. Fronti signum crucis imponitur, quoniam in fronte sedes est pudoris et verecundiae. Unde impudicos homines appellamus effrontes, quasi sine fronte. Per hoc ergo quod fronti signum crucis imprimimus, ostendimus nos non erubescere Dominum nostrum esse crucifixum, quod nobis a Judaeis et gentilibus improperatur. Unde Apostolus:« Praedicamus Christum Dominum nostrum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam;» nec erubescere debemus, quoniam qui erubuerit Filium in hoc mundo, filius erubescet eum coram Patre et angelis in Judicio; in hoc quod os signamus et pectus, innuimus quod Dominum crucifixum et ore confitemur, et corde credimus; corde enim creditur ad justitiam, et ore confessio fit ad salutem; igitur in pectoris signo fides et oris signo confessio, in frontis signo intelligitur operatio, quasi dicat: Signo me in fronte, ore et pectore; quia crucem Christi non erubesco sed praedico et credo.
4.5.3
Quaeritur qualiter nos signare debemus, scilicet a sinistra in dexteram, vel econtrario. Quidam volunt a sinistra in dexteram esse signandum, ex hac auctoritate: Egressus ejus a Patre, excursus usque ad inferos, regressus usque ad sedem Dei; Christus enim a Patre venit in mundum, inde ad inferos, inde ad sedem Dei. Incipiens itaque se signare, incipit a superiori parte quae Patrem significat; descendit ad inferiorem, quae mundum significat; allaterat a sinistra in dexteram: sinistra significat infernum, dextera coelum. Christus autem ab inferno ascendit etiam ad alta polorum. Alii vero a dextera signant in sinistram, quia Christus veniens a dextera Patris, diabolum, qui est sinistra, cruce peremit. Vel ad nos crucis refertur effectus:« Deus inclinavit coelos, et descendit,» ut doceret nos, primum quaerere regnum Dei, quo quaesito etiam temporalia nobis adjicientur: et ecce transitus de dextera scilicet ad sinistram. Descendit etiam ut nos de terra levaret ad coelum, et ecce quod de sinistra transitur ad dexteram. Et quidem supradicta tria loca pollice signamus, et demum eadem tria tribus digitis comprehendimus, quoniam totam nostram fidem, confessionem, audaciam, vel operationem ad Deum vivum et trinum referimus.
4.5.4
Exinde librum diaconus thurificat, signat et osculatur librum in signo, quasi dicat: Hic est liber Dei, hic est liber Crucifixi, hic est liber Pacifici. Quidam vero primo signant librum, postea se, et se quidem in fronte et pectore tantum, quasi in utroque superliminari. Postea diaconus inchoat evangelium, quod habet triplicem inchoationem, vel per initium evangelii, ut In principio erat Verbum, item: Liber generationis Jesu Christi; vel per certam temporis determinationem, ut: Anno quintodecimo imperii, etc.; vel per In illo tempore, ubi saltem confusum tempus significetur, et est sensus: In illo tempore, scilicet gratiae, de quo:« Ecce nunc tempus acceptabile.» Et attende quoniam prophetiae, et Epistolae, et Evangelia per illas dictiones vel orationes inchoantur, vel concluduntur, quae in eis saepius iterantur. In prophetiis hae clausulae saepissime repetuntur, scilicet: In diebus illis, et haec dicit Dominus omnipotens. In epistolis autem Pauli hae clausulae frequentantur: Fratres, et in Christo Jesu Domino nostro. In Epistolis Jacobi et Petri haec particula frequentatur, scilicet: Charissimi. In Evangeliis autem haec oratio saepius invenitur: In illo tempore. Leguntur autem evangelia quandoque secundum historiam, ut illud: Pastores loquebantur ad invicem, et illud: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome; quandoque secundum allegoriam ut illud: Intravit Jesus in quoddam castellum, in quo fit mentio de Maria et Martha sororibus Lazari: per quas quia duae vitae significantur, contemplativa scilicet et activa, ideo legitur in Assumptione beatae Mariae, in qua est utriusque vitae consummatio; quandoque secundum personam, ut in festo sancti Thomae apostoli dicitur: Thomas unus de duodecim; quandoque secundum partem ut in festo Sanctae Crucis: Erat homo ex Pharisaeis, propter hanc clausulam, sicut Moyses, exaltavit serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis; in hoc enim verbo passio, et in cruce corporis exaltatio figuratur; quandoque secundum totum, ut illud: Postquam consummati sunt dies octo.
4.5.5
Dum autem legitur evangelium, summa cum reverentia audiatur; nullus sedeat: hoc enim Anastasius papa decrevit. Baculi de manibus, et velamina de virorum capitibus deponantur. Cum vero sedere prohibemus, nec jacere nec appodiare, nisi in necessitate, permittimus. Erecti stare debemus: sedent desides, jacent dormientes, appodiantur debiles, stant fortes pugiles. Ut igitur innuamus quod pro defensione evangelii sumus fortes pugiles Jesu Christi, dum legitur evangelium, stemus erecti, scientes quod« non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates;» et, ut omnis appodiatio removeatur, etiam baculi deponantur, non solum a caeteris verum etiam a cantoribus. In lege praecipiebatur, ut edentes agnum baculos in manibus haberent, quod repraesentant cantores, qui tenent baculos in missa, significantes quod qui ad patriam festinant, esu coelestis Agni et baculis contra hostes, id est Scripturarum sententiis indigeant contra daemones. Generaliter enim per baculos legales intelligimus observantias; spiritualiter per baculos cantorum, sententias Scripturarum, vel doctrinas praedicatorum; per evangelicam ergo praedicationem in praesenti legales deposuimus observantias; et in futuro, cum veritatem comprehendemus evangelicam, evacuabuntur linguae doctorum, quia scientia destruetur; vel baculos deponimus, ne judaizare videamur, qui caput Christi arundine percusserunt. Vel baculum deponere est ob perfectionem evangelicam injurias non vindicare, sed Domino vindictam servare, unde:« Mihi vindictam, et ego retribuam,» et in principibus aut in terrenis sustentaculis non confidere; quia« vanitas vanitatum, et omnia vanitas.» Non est opus humano auxilio, dum praesto Christum habemus, et ejus vocem audimus. Similibus rationibus velamina de virorum capitibus deponuntur, scilicet ut Judaeis dissimiles videamur; qui Christi caput corona spinea contexerunt; vel quia praesens evangelica praedicatio abstulit velamina legis; vel quia futura veritatis evangelicae comprehensio auferet aenigma et squamas ab oculis nostris.« Nunc videmus Deum, quasi per speculum in aenigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem.» Vel caput detegimus, innuentes quod attente verbum Domini audire debeamus. Ideo dixi virorum, quia mulieres non debent audire capite revelato, propter pomi vetiti pudorem. Licet fuerit virgo, vel mater, vel alia mulier, capiti superponat aliquem pannum, si non habet velamen; licet enim virgo lasciviat in capillo, tamen etiam orare non debet, ni operta cesarie in signum pudoris antiquae praevaricationis, et subjectionis, et reverentiae sacerdotalis. Perlecto evangelio, debet unusquisque dicere: Benedictus qui venit in nomine Domini; vel Deo gratias; sicut post alias dicimus lectiones: Dignum est enim ei benedicere et gratias agere, qui venit nos hac doctrina salvare; sed melius est ut dicatur: Amen, quasi verum est quod dictum est, et est hoc contra quorumdam haereses, vel superstitiones, qui, dum legitur evangelium, contradicentes dicunt, Falsum est. Vel amen, quasi fiat nobis quod Dominus in Evangelio pollicetur; debet et quilibet post evangelium se signo crucis munire contra diabolum, qui, evangelio lecto, confestim insidiatur, ne capiat in nobis sermo. Munimus itaque nos signo crucis, ne rapiat fidem passionis, spem evangelicae promissionis de corde, confessionem de ore, audaciam de fronte, vel opere, neve per zizania haeresis corrumpat in nobis semen rectae praedicationis. Diaconus autem, postquam se signaverit, librum thurificat, et osculatur gratias agens Deo, qui nos orare docuit et pacem dedit.
4.5.6
Post haec, thus episcopo et ad osculandum Evangelium fert, apostoli enim a praedicatione ad Christum reversi sunt, non sibi, sed ei gratias de miraculis et profectu praedicationis agentes, quem constet nos et orare docuisse, et nobis pacem dedisse. Deinde, facit episcopus sermonem ad populum, aliqui etiam ante evangelium praedicant, forte ex prava consuetudine laicorum cantato evangelio recedentium. Vel ideo congrue praedicat ante, et congrue postea, quoniam expositurus est evangelium populo; ante ergo praedicat, ut legendum intelligentes avidius audiant; postea praedicat, ut lectum intelligentes memoriter teneant. Theologius tamen postea praedicatur, quia Christus postquam populo per apostolos innotuit, idem ipse populis voce propria praedicavit, unde etiam praedicat episcopus quae et docuit Christus, scilicet poenitentiam et similia. Post praedicationem clerus cantat: Credo in unum Deum; quia quod diaconus legit, episcopus praedicavit, se credere populus asseverat. Rectus ordo quo rex vocat, milites accelerant. Non tamen est in omni missa cantandum, sed in festis illorum, de quibus in Symbolo fit aliqua mentio, et aliquid sonare videtur, ut in Natali, in Circumcisione, Epiphania, Pascha, Ascensione, Pentecoste, in festo Omnium Sanctorum et singulorum apostolorum; et in omnibus festis beatae Virginis, in die Transfigurationis Domini, in festis Sanctae Crucis, et in omnibus Dominicis diebus, et in festo Sanctae Trinitatis, et in Dedicatione templi: in aliis vero nequaquam; maxime vero pertinet ad Resurrectionen et Pentecosten, quoniam soboles nova reddit in tripudio, quae didicit in catechismo. Dubitatur de festo beati Joannis Baptistae. Aiunt quidam quod in ejus festo sit cantandum, vel quia in ejus nativitate memorata fuit Christi nativitas, vel quia in Symbolo fit mentio de prophetis; hic autem est plus quam propheta. Alii dicunt aliter. Dubitatur etiam de festis propriis oratoriorum, et quod aliquorum consuetudinis est in die proprio non omittere, sed in octava si eam celebraverint subticere, et est hoc Symbolum synodi Constantinopolitanae. Quatuor autem symbolis nunc utitur Ecclesia, videlicet Symbolo Athanasii, quod composuit contra haereticos, Arianos scilicet: Quicunque vult salvus esse; item Symbolo Hilarii, quod composuit in libro de synodis, unde in synodis legitur totum, vel ex parte; item Symbolo apostolorum, scilicet: Credo in Deum Patrem omnipotentem; item Symbolo Constantinopolitanae synodi, quod synodus composuit, sed Damasus papa ad missam cantari instituit, in quo dum cantatur: Et homo factus est, genua flectimus, quia Christum hominem factum et pro nobis crucifixum adoramus; quod, dum cantatur, evangelium cum incenso defertur, et singulis a subdiacono ad osculandum apertum porrigitur quod ab eodem clausum ante portabatur; quoniam apostoli Verbum Christi per mundum portaverunt, et odor vitae in vitam exstiterunt, et pacem aeternam declaraverunt; et sic fides evangelica, quae prius in lege fuerat clausa, nunc patuit manifesta. Porrigitur autem maxime clericis, quasi dicat eis:« Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.» Symbolo cantato, se quilibet signat; quia verbum est evangelicum. Hoc est Verbum abbreviatum, quod fecit Dominus super terram, et sicut alibi dicitur, quod venit super filios Dei.» Generaliter quidem in omnibus verbis evangelicis debemus nobis imprimere signum crucis, sicut in fine Gloria in excelsis Deo; Credo in unum Deum; Sanctus, sanctus, sanctus; Pater noster; et in fine Benedictus; Magnificat; Nunc dimittis, ea ratione, qua superius diximus, in fine evangeliorum esse signandum. Unde simili ratione sicut evangelium, ita et haec debemus stantes audire. Symbolo cantato, ante et dum cantatur, alicubi cantat populus Kyrie eleison; quoniam postquam Christus et apostoli populum docuerunt, fide recepta, laudes Deo dederunt, quas forsitan repraesentat Symboli melodia suavissima; vel potius ne objiciatur: Cantavimus et non saltastis, auditor evangelii alacri mente et jucunda et saltabili voce ostendit quam bene evangelicam doctrinam retinuit.
4.6.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT V. DE QUARTA PARTE MISSAE.
4.6.1
« Acceptabis,» o Domine,« sacrificium justitiae oblationes et holocausta, et imponent super altare tuum vitulos.» Quartum officium offertorium vel offerenda vocatur, quod incipit a Dominus vobiscum. Consuetudo est quod cum nuper ad operarios ingredimur, eos salutemus. Sic, secundum quosdam, cum de uno officio ad aliud transitum facimus, salutationem praemittimus. Unde quidam volunt quod secundum officium a salutatione collectae incipiat, tertium ab evangelica, quartum hic, quintum a salutatione praefationis, sextum a salutatione pacis, septimum a salutatione completionis. Institutio hujus officii originem traxit à Moyse et a Christo. Nam Moysi de monte descendenti et populum salutanti et oranti occurrit populus, et munera obtulit; sic Christo de monte descendenti, et turbam secundum bonum morem antiquae traditionis( ut est credibile) salutanti, et pro ipsa oranti, turba cum floribus occurrit; sic episcopus populum salutat per Dominus vobiscum, orans ut in fide recitata stabilis perseveret; et cum populus salutationi responderit: Et cum spiritu tuo, confestim sacerdos populum ad orandum invitat dicens: Oremus. Hic apud Graecos oratio sequitur, sed apud nos populi praecedit oblatio et canticum offerentium, ac si dicat populus: Credo, et fidem quam confessus sum hilariter operis exhibitione demonstro. Et attende quod secundum legem quandoque populus offerebat de animalibus, ut de armentis vitulum et vitulam, de gregibus agnum et haedum, ovem et capram, de avibus turturem et columbam; et dicebatur hostia, eo quod ad tabernaculi ostium offerebatur; aut victima, eo quod animal vinciebatur; gentiles autem hostiam ab hostibus vincendis et victimam ab hostibus victis appellabant. Quandoque de sicca materia, ut similam, panem, thus, et dicebatur oblatio; quandoque de liquida, ut vinum et oleum, et dicebatur libamen vel oblatio, quae omnia, licet ad Christum pertineant allegorice, sunt tamen nobis signum praesentis justitiae. Nam vitulum offerre est justitiam viriliter exercere. Vitulam offerre est superbientem Domino carnem consecrare. Agnum et ovem offerre est innocentem esse et a malis simpliciter abstinere. Haedum et capram offerre est peccatorum humiliter poenitere. In turture offerimus castitatem, in columba simplicitatem, in similagine sapientiam, in pane charitatem, vel Dei cogitationem; in thure orationem; in oleo misericordiam, in vino justitiae disciplinam
4.6.2
Offerebat autem populus septem ex causis: scilicet legale sacrificium et voluntarium, pro peccato, pro gratiarum actione, dona, vota et holocausta. Sacrificium legale sunt decimae et primitiae, vel ea quae lex praecepit offerre; voluntarium, quod sponte offertur; pro peccato, quod offerebatur pro transgresso legis mandato; pro gratiarum actione, ut quod pro victoria et triumpho. Dona sunt quae offerebantur pro ornatu templi; vota quae pro periculis infirmitatis aut belli. Holocaustum, id est totum incensum: Holo enim totum, et cauma interpretatur incendium, offerebatur, cum in altari agnus totus, aut vitulus incendebatur. Hoc dicitur in Paralipomenon quod obtulerunt principes pro votis, pro spontaneis, pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda. Ritus Synagogae transivit in religionem Ecclesiae, et sacrificia populi carnalis mutata sunt in observantiam populi spiritualis Christiani. Itaque sicut Moysi de monte descendenti populus ille diversa dona ad faciendum tabernaculum offerebant; sic episcopo de pulpito venienti, diversas offert oblationes, alius aurum, alius argentum, alius aliquid de alia substantia. Qui aurum offert magos imitatur qui aurum Domino obtulerunt; qui argentum offert eos sequitur, qui pecuniam in gazophylacio posuerunt; qui aliud offert, illis associatur, qui, per Paulum et Barnabam, necessaria pauperibus Hierosolymam transmiserunt. Offertur quoque legale sacrificium in decimis et primitiis, voluntarium in spontaneis oblationibus. Pro peccatis, dum poenitentiis redimitur; pro gratiarum actione, dum pro aliqua collata gratia quidquam offertur; dona, dum in aedificia ecclesiarum vel utensilium confertur; vota, dum quod in periculis voverunt, exsolvunt. Holocaustum offerunt, qui saeculum derelinquunt et sua pauperibus distribuunt. Et sicut antiqui ex edicto legis in Hierusalem in certis solemnitatibus conveniebant et offerebant, scilicet Pascha, Pentecoste et in festo scenopegiarum; sic ex institutione sanctorum Patrum juxta facultates offerre tenemur, in Natali Domini, Pascha, Pentecoste et in festo Omnium Sanctorum, ut inde sibi victum habeant sacerdotes; debent enim oblationes in usus verti sacerdotum, vel pauperum, vel in aliud, quod ad altaris pertineat sacramentum. Praeterea debet offerri ad emendum cereum Paschalem, quod facit Ecclesia Gallicana. Collationes et consortiales facere debent ad emenda luminaria; alias, ut quidam aiunt, non tenentur; sed si fiant, spontaneae sunt oblationes; quod autem alicubi sepulturae venduntur, et pro campanarum pulsatione donationes exiguntur, peccatum est, ut quidam aiunt, ac si sacramenta Ecclesiae venderentur. Et primo quidem offerant viri, qui fortes in Christo designant, scilicet martyres, qui in primitiva Ecclesia dura perpessi, Christi victimae occubuerunt; deinde feminae, quae fragiliores designant, scilicet confessores, qui tempore pacis Domino laudis hostias obtulerunt. Dum sic offertur a populo, offerenda vel offertorium cantatur a clero, ad designandam hilaritatem offerentium:« Quoniam hilarem datorem diligit Deus;» vel ad memorandam jucunditatem Israelitici populi offerentis donaria ad aedificium tabernaculi, et etiam Salomonici templi; vel etiam ad recolendum laudes et praeconia puerorum cum psalmis et floribus occurrentium Christo de monte Oliveti descendenti et ad crucis patibulum accedenti; vel potius ad designandum clamorem mulieris, id est Ecclesiae, quae legitur in Apocalypsi amicta sole, scilicet Christo, quem induit in baptismo; habens lunam sub pedibus, id est omnia mutabilia calcans; et coronam duodecim stellarum in capite, id est chorum duodecim apostolorum in sui initio gestans; habens in utero clamat, parturiens cruciatur ut pariat; clamorem cujus parturientis, id est salubrem Domini cruciatum imitatur offerenda per suum gravem et grandisonum cantum, quae neumis distenta et versibus fecundata, quantumvis longa jubilatione, quod significat non satis valet exprimere. Susceptis oblationibus, sacerdos qui, secundum quosdam, hucusque praedicationem omiserat, etiam hic recte praedicat, admonens populum ut se futurae immolationi dignum exhibeat.
4.7.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT VI. DE QUINTA PARTE MISSAE.
4.7.1
« Christus introivit semel in Sancta.» Sacerdos ad altare ingressurus de immolatione disponit, prius manus lavat, quia Dominus, antequam passurus Hierusalem ingrederetur, pro nostro amore lacrymas fudit, ut in Lazari suscitatione innotuit; sed etiam priores sacerdotes immolaturi, se in labro lavabant, quod munditiam operum et nostras lacrymas figurabat. Praeter haec offerunt et ministri, qui significant fideles pugiles, qui sub Antechristo, per diversa tormenta, se Christo vivum offerent holocaustum. Sed in altari sindon antea praeparatur, ut sicut a terreno est castigatus humore et suo nitet splendore, sic mens offerentium castigetur a carnali cupiditate et coram Deo niteat simplicitate. Aliqui tamen prius offerunt, et in altari disponunt, et prius a populis oblationes accipiunt, quos de pane verbi Dei reficiunt. Sed hic est, ut credo, praeposterus ordo potius desidiae vel ignorantiae, quam alicujus castitate peritiae: ordo namque rectus est quod prius verbum auditur, secundo exponitur, tertio creditur, quarto exsecutioni mandatur; nam fides est ex auditu, et fides per dilectionem operatur: offerunt autem ministri panem, vinum et aquam. Haec est enim hujus sacrificii terrena et materialis substantia; est et alia divina, scilicet de qua infra dicemus. Panem et vinum obtulit Melchisedech, obtulit et Christus in coena discipulis; sed illic figura corporis, hic substantia veritatis: dedit enim corpus proprium de Virgine sumptum, in quod panem credimus transsubstantiatum. Hoc itaque sacramentum idcirco fit ex pane, quia Christus se panem asserit, dicens:« Ego sum panis vivus qui de coelo descendi,» de quo dicitur:« Panem angelorum manducavit homo.» Vel quia sicut panis conficitur ex multis granis, ita personale corpus Christi ex multis membris, et generale, quod est Ecclesia, ex multis fidelibus. Grana vero de thecis suis flagellis excutiuntur, arefacta inter duos lapides conteruntur, ex quibus farina facta, aspergitur aqua, et compastinatur; inde panis factus in clibano mittitur, qui decoctus in candorem mutatur. Ita Christi membra, vel Christus, nobile granum, de quo:« Nisi granum frumenti cadens, etc.», de theca, id est comitatu apostolorum gladiis et fustibus separatus, opprobriis arefactus; a Judaeis et gentibus quasi duobus lapidibus flagellatus, a reprobo Barabba quasi per cribrum sequestratus, proprio sanguine conspersus, cruci configitur, passionis igne decoetus in candorem immortalitatis convertitur.
4.7.2
Fideles quoque de theca veteris vitae flagello praedicationis excutiuntur, arefiunt poenitentia, duarum legum cuduntur doctrina, cribrantur dum ab infidelibus segregantur, consperguntur aqua baptismatis, compastinantur vinculo charitatis, in camino tribulationis excocti, candore innocentiae perfunduntur; et ad Dei imaginem reformantur; hoc sacramentum. Ideo fit ex vino quia Christus se vitem fecit dicens:« ego sum vitis vera;» vel quia sicut vinum conficitur ex multis acinis, sic partiale corpus Christi ex multis membris, et generale, quod est Ecclesia, ex multis fidelibus. Acina in prelo duobus lignis in torculari premuntur, et in vinum eliquantur; ita membra Christi, vel ipse Christus duobus lignis crucis pressus est, ex cujus latere sanguis fusus est; fideles quoque in tribulationibus, pressuris mundi, calcantur, et sanguinem pro Christo fundentes, ipsi per passionem incorporantur. Hoc sacramentum, sicut Alexander papa decrevit, fit ex aqua; quoniam aqua de latere Christi exivit, vel quia aquae multae sunt populi multi. Per hoc ergo quod aqua vino miscetur, intelligitur quod populus sanguine Christi redimitur, vel quia redemptus est sanguine passionis et aqua baptismatis. Utrum alterum sine altero transsubstantietur, et in quid aqua transsubstantietur? Si transsubstantiantur, quomodo est? Sed exploratoribus theologis, quos labor exagitat inquirendi, ad praesens relinquamus, cum et de his etiam alibi super decretis, et in theologiae disputationibus studiose tractaverimus. Scimus tamen quod nec populus sine sanguine salvatur, nec, nisi populi causa, hoc mysterium agitur.
4.7.3
Panis iste sacramentalis in carnem, et vinum in sanguinem transit; quia paschalis Agnus pro nobis occisus, carnem nostram a morte redemit, et sanguinem fundens, pro nobis animam suam posuit, et animam nostram quae in sanguine habitat a criminibus expiavit. Et attende quod, licet sint duae species, non tamen sunt duo sacrificia. Unitas enim Verbi unitatem efficit sacrificii. Hoc est enim illud pallium, quo Noe filii contexerunt, quo Christiani Christi ebrietatem, id est passionem sub sacrificio tegunt. Panis iste utrum debeat esse de azymo vel fermento quaestio est propter Graecorum importunitatem; aiunt enim: Beata Virgo praegnans fuit de Spiritu sancto, recte ergo per fermentatum significamus Dominicam incarnationem, propter virginei ventris tumorem. Respondeo: Non offerimus in sacrificium Virginis uterum, nec ad transsubstantiandum credimus uterum necessarium, sed fidem et Dei verbum; qui enim manibus operatur, et verbum dicit, sed non credit, est asinus ad lyram aures arrigens, sed cantilenae melodiam non intelligens: unde qui visibilem panem comedit et invisibilem non credendo expellit, Christum occidit; quia vitam a vivificando sejungit, et quasi mortuum corpus laniat sacrificii. Unde reus est corporis et sanguinis Domini. Haec vita spiritualis est, quae sic in sacrificio absque vita animali, sicut lux solis sine calore, nobis repraesentatur in opere lunae. Item ait Graecus: Azyma offerre est judaizare; si ergo hoc Latine figurativum observare contendis, judaizas et in reliquis, in circumcisione et sacrificiis. Respondeo: Et quidem azyma significat ut epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Non tamen haec tam necessariae rei abjicienda est figuratio: non enim cunctas legis consuetudines significativas abjecimus, sed quaedam adhuc etiam actualiter celebrantur, ut eorum significata opportune et importune nostris sensibus ingerantur: nam templo, altari, candelabro, thuribulo, oleo, plenilunio, in pascha utimur, et similibus; nec tamen in his judaizare censemur. Quod igitur sit azyma offerendum probat Latinus, quia Dominus legem adimplens azyma benedixit, fregit et dedit discipulis dicens:« Hoc facite in meam commemorationem.» Secundum vero legem non erat fermentum offerendum, juxta illud:« Non immolabis super fermento panem hostiae meae,» et alibi:« Septem diebus azyma comedetis.» Unde Paulus:« Epulemur non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis,» ut inter Christum, qui de massa peccatrice carnem assumpsit sine peccato, velut azymum de fermento, et inter Christianum populum, qui per aquam figuratur, nihil sit malitiae vel corruptionis, sicut in azymo, inter frumentum et aquam nihil est alienae confectionis. Panis hic in modum formatur denarii, tum quia panis vitae Christus pro denariis traditus est; tum quia idem versus denarius in vinea laborantibus in praemio dandus est. In hoc pane saepe scribitur imago et nomen imperatoris; quia per hunc panem in imaginem Dei reformamur, et nomina nostra in Libro vitae scribuntur. Est autem hic panis a sacerdotibus formandus et coqnendus, sicut et in mensa ponendus, ad instar panum, qui propositionis et sacerdotales etiam dicebantur; et licet Christus semel credentes sua morte redemit, hoc tamen sacramentum Ecclesia quotidie necessario repetit ob illas causas, quia in vinea laborantes eo quotidie reficiuntur, et ut neophyti per illud incorporentur et ut memoria passionis Christi quotidie mentibus fidelium ad imitandum infigatur. Ideoque dicitur panis quotidianus: Sicut enim olim fuit necessaria ejus in carne praesentia, quae mori posset, sic et modo est necessaria ejus in sacramento praesentia, qua manducari possit; quia dicitur:« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.» Tali autem ordine a ministris est offerendum:
4.7.4
Primo sacerdos lotus et sacras vestes indutus ingreditur sanctuarium, perveniens ad altare consecratum. Hic est Christus, qui coenaculum grande stratum est ingressus cum discipulis coenaturus; et vide quia Zacharias papa instituit, in reverentiam sacramenti, ne quis ingrediatur ad altare cum baculo, ne quis etiam capite velato, et ne quis missam celebret absque sacerdotalibus vestibus consecratis, et nisi in altari consecrato.
4.7.5
Postmodum corporale diaconus in altare disponit; subdiaconus vero calicem portat in sinistra, patenam in dextera, et desuper corporale, unus cantorum oblatum cum fanone, et vinum cum ampulla. Alter vero praebet aquam vino miscendam, ad ultimum archidiaconus aquam fundens in calicem offert episcopo. Haec est quarumdam Ecclesiarum consuetudo: subdiaconus est Christus, calix passio, patena crux, sinistra praesens vita, dextera futura, corporale Ecclesia, unus cantor Judaicum populum significat, alter gentilem, ampulla devotionem, oblata corpus, vinum sanguinem, aqua designat Ecclesiam, archidiaconus Christum, episcopus Deum Patrem. Ergo subdiaconus calicem portat in sinistra; quia Christus de torrente in via bibit, id est sustinuit passionem in praesenti vita. Patenam in dextera, quia pervenit ad gloriam, propter hoc enim exaltavit illum Deus. De super corporale: ejus enim passionem Ecclesia non desinit imitari; corporale enim multo labore candidatur, et Ecclesia per multas tribulationes conformatur Christo. Subdiaconus etiam noster Christus patenam cum calice portavit, quando crucem cum passione bajulavit. Primus cantor offert oblata cum fanone, et vinum cum ampulla; quia primitiva Ecclesia de Judaeis suscepit, fidem passionis in devotione mentis. Et vide quoniam oblata non nudis manibus, sed cum fanone candidato offertur; quia Christi corpus tantum ab his digne suscipitur, qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt. Alius cantor offert aquam, et diaconus eam vino miscet et offert episcopo. Haec est gentilitas, quae suam obtulit multitudinem, quam Christus in sua passione obtulit Patri Deo; noster autem ordo hic est, scilicet quod subdiaconus calicem et patenam cum pane et vino offerat diacono, diaconus autem oblata ad manus perferat sacerdotis, vel quod apud diligentiores fit, omnia in ipso disponat altari; lex enim, quam subdiaconus significat, hoc nostrae salutis sacrificium solummodo praefiguravit in Melchisedec, sed per evangelicam traditionem, quam significat diaconus, ad altare, id est ad solemnem ritum pervenit Ecclesiae.
4.7.6
Quod solus episcopus aquam miscet vino, significat quod solus Christus populos redemit sanguine; quod sacerdos oblata in altari deponit super crucem in consecratione altaris cum chrismate factam, hic est Christus qui carnem suam cruci affixit. Quod diaconus calicem cum vino, et aquam in dextero latere mittit, hoc est quod Evangelium, sanguinem et aquam de dextero latere Christi manasse docet. Quod diaconus corporale disponit, hoc est quod Evangelium Christum, vel corpus Christi, imo totam ipsius humanitatem plene describit; corporale enim corpus Christi significat: quia, sicut corporale de puro lino conficitur, et multo labore in candorem vertitur, sic corpus Christi, de utero Virginis per multas tribulationes in gloriam transivit resurrectionis; vel significat ipsius corporis tribulationem, munditiam et gloriam; vel significat ipsum Christum; quia, sicut corporale complicatur, ut nec initium, nec finis ejus appareat, sic ejus divinitas initio caret, nec finem habet; et sicut oblatum adjungitur corporale et ponitur in altari, sic caro juncta divinitati affigitur cruci. Vel significat sindonem in qua Domini corpus legimus involutum; ideoque Silvester instituit sacrificium altaris duntaxat in panno lineo celebrari. Qui vero duo corporalia ponit, duo significat linteamina, quibus Joseph corpus Domini aromatibus conditum, involvit; vel per unum multiplicatum, multiplicem, id est multis modis declaratam Christi humanitatem, per alterum multiplicem laborem ejusdem.
4.7.7
Sacerdos dum sacrificium thurificat, petit ut ejus oratio super passionem Domini facienda dirigatur ad aures Divinitatis in odorem suavitatis; vel significat quod Christus pro nobis oblatus sit Patri odor suavitatis, et in hoc recolit quod sacerdos thymiama Domino, ingressus tabernaculum, offerebat, quod prohibuit Dominus in hominum usus offerri; unde est quod oblato thure benedicto super altare, si descenderit thuribulum ad populum, aliud thus sine benedictione est apponendum et hominibus offerendum; inde etiam est quod odor thuris benedicti non datur in Ecclesia sponso et sponsae. Exinde sacerdos se inclinans coram altari, orat et dicit: Suscipe, etc.; Christus enim ad pedes discipulorum se inclinans post sacramentum in coena traditum, oravit ad Patrem. Deinde vertens se ad populum dicit: Orate, fratres, quia Christus monuit apostolos orare. Monet autem sacerdos orare, ut sacrificium fiat Domino acceptabile; ideoque ab hinc debemus orationibus et psalmis intendere; et aiunt quidam quod, antequam dicat Orate, sub silentio dicere debet in hac conversione: Dominus vobiscum, dicentes quod haec conversio significet illam privatam apparitionem, qua Dominus post resurrectionem apparuit Magdalenae. Postmodum super oblata recitat secretam; quia Christus in montem Oliveti prolixius segregatus ab apostolis, quasi secretus oravit, dicens:« Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste;» et orat sacerdos pro acceptione hostiae, quod populum facere praemonuerat. Significat et recolit hoc silentium sacrificium in sacrificiis patrum absconditum, ut in Abel, Isaac, et in agno paschali, in vitula rufa, in hirco emissario; vel significat latibulum Christi ante passionem. Dominus namque noster jam non palam ambulabat apud Judaeos, cum cogitarent eum interficere, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem; in quo figuravit quod abiturus erat in regionem gentium, pedibus evangelizantium. Et item latuit in Hierusalem. Unde et agnus qui erat decima quarta luna immolandus, observabatur a decima luna reclusus. Orat ergo sacerdos in hoc silentio, et sanctum praeparat sacrificium, quia Dominus noster salutare passionis meditabatur in suo latibulo sacramentum; quia vero proximo jam pascha palam Dominus ambulavit, maxime, cum Lazarum suscitavit; ideo sacerdos vocem levat, et alta voce secretam concludit sic: Per omnia saecula saeculorum. Ad quod alte respondeat populus: Amen; quod interpretatur fiat, quo verbo est usus Dominus in creatione mundi dicens:« Fiat lux;» ac si dicat populus: Confiteor quod eo verbo quo mundus est creatus, est etiam recreatus. Hic, secundum quosdam, quintum inchoatur officium, in quo illud tempus ad memoriam nobis reducitur, quando Christus in coena magnum stratum ascendit, ibi Deo gratias egit; secundum Joannem, hymnum cantavit, ergo per Dominus vobiscum, orationem quam pro discipulis fecit, accipimus. Per Sursum corda, ascensum in coenaculum recolimus; vel per Dominus vobiscum, regem praesentem coelorum optamus; qui nos tales efficiat, ut apud nos illud convivium facere dignetur, in quo sursum corda levantes super caput ejus, cum muliere unguentaria alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi effundere valeamus, id est divinitatem Filii unguento confessionis catholicae confiteri. Nam per Sursum corda, ad confitendum Filii divinitatem surgimus. Cyprianus ait: Quod ideo Sursum corda dicimus, ut omnis cognitio carnalis abscedat, nec quidquam animus quam id solum cogitet quod precatur, claudat adversario pectus et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire permittat. Vel per Sursum corda, angelorum ministerium imploramus, qui nostra vota suscipiant, et ad Deum perferant: vel nos ad angelicas harmonias erigimus, unde et delectabili voce cantamus. Per gratias agamus, Christi recolimus gratiarum actiones et invitamus populum ad agendum gratias Deo Patri per Filium, per quem redimimur et cum angelis ad laudandum admittimur.
4.7.8
Unde sequitur praefatio, id est sequentis canonis praelocutio et praeparatio, quae mentes nostras ad Christi mysterium praeparat. In hujus praefationis scriptae principio forma hujus litterae V ponitur in sacramento, V enim Christi significat humanitatem, D vero divinitatem, illa ex una parte aperitur, et ex alia clauditur, quia Christi humanitas est ex matre visibiliter, sed Spiritu sancto invisibiliter, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Ista vero littera O, circuloso orbe concluditur, quia Divinitas est aeterna, et sine principio et fine; apex crucis in medio est Christi passio. Ideo ergo haec figura in praefationis principio ponitur; quia per mysterium unionis et Dominicae passionis pacificantur homines angelis, sociantur humana divinis in praeconio Salvatoris; in praefationibus enim omnibus conveniunt homines, et angeli ad concinendum praeconia regi. Unde et alta et delectabili voce cantantur, quia angelorum praeconia repraesentantur. Et nota quod praefationes Gelasius elimato sermone composuit, sed cum olim fuerint innumerae praefationes, nunc solummodo novem cantari instituit scilicet: de Natali, de Epiphania, de Jejunio, de Cruce vel de Passione, de Resurrectione, de Ascensione, de adventu Spiritus sancti, de Trinitate, de Apostolis; Urbanus vero decimam praefationem adjunxit de beata Maria. Est etiam undecima, scilicet quotidiana, cui quidem interseruntur aliae post aequum et salutare, aliae post aeterne Deus, aliae post Dominum nostrum. In omnibus sermo dirigitur ad Patrem, cui majestas attribuitur propter auctoritatem, quam laudant angeli, in quorum appellatione intelliguntur archangeli; dominationes adorant; potestates, in quibus et principatus intelliguntur, admirando tremunt; coeli, id est throni coelorumque virtutes, jubilant; seraphim, in quibus intelliguntur et cherubim, socia exsultatione concelebrant. Nota quod seraph atque cherub, ut ait Hieronymus, singularis sunt numeri et generis masculini, cujus pluralis terminatio cherubim, non quod in ministris Dei sit sexus, sed vocabula juxta linguae proprietatem diversis generibus appellantur. Graeca vero consuetudo scribit neutro genere cherubim et seraphim, cum quibus nostras voces adjungimus, supplici laudis confessione dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus. Ter repetitur, quia Trinitas collaudatur. Dominus, Deus, hoc semel et singulariter profertur, quia unitas adoratur. Sabaoth, id est exercituum angelicorum; qui agunt gratias de beneficiis Creatori, dicentes: Pleni sunt coeli et terra gloria tua; sed coeli quidem re, terra autem spe; tunc vero et re plena erit, cum adimplebitur illud:« Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.» Hucusque est hymnus angelorum, qui sumptus est de Isaia, qui vidit seraphim clamantia:« Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus exercituum! plena est omnis terra gloria tua;» praevidens tempus gloriae, tempore namque legis notus fuit in Judaea Deus, sed tempore gratiae venient ab oriente et occidente, qui recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis, hoc sumptum est de Evangelio; unde cum cantatur, nobis signaculum crucis imprimimus, Nam et hic repraesentamus hilarem clamorem infantium, Domino cum floribus occurrentium, et gratias agimus Christo de beneficio nostrae redemptionis, qui per crucem triumphavit et nos triumphare facit; et est hymnus hominum Christi humanitatem adorantium, et de humani generis, redemptione gaudentium et dicentium: Hosanna quasi, hosi anna, id est salva, obsecro: anna enim apud Haebreos est interjectio obsecrantis; sed cum integrum sit Hosianna, cur dicimus Hosanna? Respondeo: Aut ignorantes corrumpimus, aut scienter synalephantes collidimus, ut in metris facere consuevimus; salva, inquam, o Domine, qui habitas in excelsis. Quod Hosanna iteratur causa est, ut corpore et anima inter angelos deputemur, quem hymnum Sixtus papa ad missam cantari praecepit. Et vide quod in hoc concentu angelorum, et hominum, quandoque organis et musicis utimur instrumentis; quod sumptum est a David, et Salomone, qui instituerunt hymnos in sacrificio Dei organis et aliis musicis instrumentis concrepari, et laudes a populo conclamari. Verumtamen quanto cor majus est quam corpus, tanto Domino devotius confitemur corde quam corpore; nostri enim cantores sunt tuba et psalterium, cithara et tympanum; chorus, chordae et organum; nostri demum, cymbala bene sonantia sicut in fine psalterii sufficienter exponitur. Ad hoc modo gestibus, modo verbis repraesentatur passio Christi; nam diaconus et subdiaconus, post dorsum vadunt episcopi, in quo figuratur fuga apostolorum, qui in passione Christi fugerunt; si qui vero stant retro altare prospieientes in episcopum, significant mulieres, quae, a longe stantes, ejus passionem viderunt; omnes autem et qui retro stant, et qui in faciem episcopi aspiciunt, inclinant se, majestatem divinam et incarnationem Domini venerantes, quae introducta sunt per cantum angelorum et hominum; ordo enim angelicus, dicens: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, majestatem introducit divinam: ordo hominum, dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini; adventum significat in carne, vel inclinatio significat discipulorum confusionem, quam habebant de morte Christi, qui non audebant se erigere et confiteri se discipulos ejus esse. Ideoque stant inclinati, quousque dicatur: Libera nos a malo; vanum enim erat eis ante lucem surgere, id est ante resurrectionem de Christo gloriari; per quam sunt ab omnibus tribulationibus liberati: unde haec petitio septima est, et septenarius universitatis numerus est.
4.7.9
Post haec, sacerdos osculatur pedes majestatis, et se signat in fronte, et se inclinans, dicit: Te igitur, innuens quod reverenter ad mysterium crucis accedant, sed in quibusdam codicibus majestas Patris, et crux depingitur Crucifixi, ut quasi praesentem videamus quem invocamus, et passio quae repraesentatur, cordis oculis ingeratur; in quibusdam vero altera tantum. Et sacerdotum quidam prius osculantur pedes majestatis, et postea crucifixi secundum seriem canonis: quidam prius crucifixi, et postea majestatis; quia per Filium pervenitur ad Patrem. Canon Graece, Latine dicitur regula; quia per hunc regulariter fit sacramenti consecratio. Dicitur et actio, quia in eo agitur causa nostra cum Deo. Sub silentio pluribus de causis dicitur: primo, quia Deus non oris, sed cordis clamorem attendit; unde et Moysi dixit:« Quid clamas ad me?» cum tamen ipse taceret; cum enim Deo cogitationibus loquamur, non est vox reboans necessaria. Unde Dominus:« Intra in cubiculum et ora Patrem tuum,» et Propheta:« In cubilibus vestris compungimini.» Sic orans Publicanus audiri meruit, quod Pharisaeus vociferans obtinere non potuit; verba tamen proferimus, ne aestimemur penitus ignorare quid debeamus petere, vel intendere. Alia est, ne longa declamatione deficiamus, vel ne populus orare impediatur, qui tunc orare tenetur, ut supradiximus. Vel ne verba tanti mysterii per quotidianum usum vilescant, et ne sciantur a laicis, qui abuterentur eis in locis incompetentibus[ sicut de pastoribus legitur, quod cum die quodam super lapidem quemdam posuerint panem et vinum, et desuper haec verba protulerint, repente panis in carnem, et vinum conversum est in sanguinem; quos igne coelitus misso ultio divina percussit]. Unde sub anathemate praecipitur, in synodali decreto, ut nullus canonem dicat, nisi vestibus sacris indutus, et in libro, et super altare, et super sacrificio. Vel ad significandum quod humana ratio nequaquam tantum mysterium plenarie capere potest; ideoque secreta voce dicitur; vel per hoc repraesentatur, quod olim sacerdos Sancta sanctorum secreta secretorum ingrediebatur. Rursus secreto agitur, eo quod haec immolatio ad solum pertinet sacerdotem, dicat ergo sacerdos: Te igitur. Et attende, quia canon incipit a tau, T, quae formam exprimit crucis; unde et in ea consuevit crucifixus depingi, ut passio cujus signum subjacet oculis, infigatur et oculis cordis sacerdotis, qui alloquitur Patrem quasi praesentem; ideoque dicit: Te, et inclinat se sacerdos usque ad altare, quoniam hic incipit mysterium passionis Christi, qui obediens Patri se usque ad aram crucis inclinavit, et ecce pontifex, qui ingrediebatur semel in anno Sancta sanctorum, ecce Christus, qui semel introivit aeterna redemptione inventa.
4.7.10
Clementissime Pater, id est mentem clarificans, dicitur enim clemens, quasi clara mens: mens autem clarescit, cum Deum propitium sentit. Inde est quod hoc sacramentum sine lumine celebrari non debet; lumen enim significat Spiritum sanctum, qui hoc sacramentum consecrat, qui hoc digne percipientes illustrat; lumen et laetitiam designat, et hoc sacramentum nobis aeternam laetitiam donat. Petimus, hic osculatur altare in reverentiam passionis, Benedicas haec dona, de tribus signaculis quae his fiunt, et de aliis quae sequuntur, hic communiter exsequemur. Cruces igitur, quae quatuor habent angulos facimus super sacrificium; quia Christus, dum in cruce pependit, quatuor climata mundi redemit, et ea sex ordinibus ordinamus, vel propter perfectionem senarii, qui ascribitur corpori Christi, vel ut solido et perfecto, vel quia per ejus passionem mundus est redemptus; qui fuit sex diebus perfectus, et qui est sex aetatibus distinctus. Et attende quod fere in quolibet ordine, per imparem numerum signacula disponuntur; quia corpus Christi unum permanens non scinditur; aut enim tres cruces facimus, et fidem sanctae Trinitatis exprimimus, aut quinque, et quinque partitam Domini passionem denotamus. In primo ordine tres cruces facimus, cum dicimus: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia: ubi tempus ante legem, quod tribus intervallis distinguitur innuimus, scilicet ab Adam ad Noe; inde ad Abraham, inde ad Moysen; in quibus aetatibus justi Christum suis sacrificiis praefiguraverunt; ut Abel in agno, Melchisedech in pane et vino: Abraham in filio. In secundo ordine quinque cruces facimus dicentes: Benedictam, ascriptam, ratam, corpus, et sanguis, ubi tempus legis exprimimus; quod quinque libris distinguitur et in singulis Christi passio denotatur, vel quod quinque personis regebatur, scilicet judice, rege, principe, propheta et sacerdote, in quorum manibus Christus assimilatur. Nam quid est Josue per simulationem vincens regem urbis Hay, nisi Christus per infirmitatem superans superbiam diaboli? Quid est David in spelunca, nisi Christus in sepultura? Quid est Zorobabel ortus in confusione, nisi Christus natus in carne? Quid est quod Helias sedit in torrente Carith, nisi quia Dominus, de torrente passionis in calvaria bibit? Quid est Jesus indutus sordidam vestem, nisi Christus qui alienigenam duxit uxorem? In tertio ordine suscipientes panem et vinum in manibus, duas cruces facimus, unam super panem, alteram super calicem dicentes: Qui pridie, etc., ubi tempus coenae, et tempus innuimus gratiae, in quo duo parietes in angulari lapide conjunguntur, vel gigas geminae substantiae crucifigitur. In quarto ordine quinque cruces facimus dicentes: Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immacalatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae, ubi significamus quod Christus in carne quinque vulnera suscepit, et quinque saecula redemit. In quinto ordine tres cruces facimus, dicentes: Sanctificas, vivificas, benedicis, etc., ubi repraesentamus primitivam Ecclesiam, quae suscepit fidem Trinitatis. In sexto ordine quinque cruces cum oblato facimus, quatuor super calicem dicentes: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, et quintam ad latus calicis dicentes: In unitate Spiritus sancti: ubi modum notamus Dominicae passionis, qui quatuor vulnera pertulit in manibus, et pedibus, et quintum in latere. Ex praecedentibus liquet nos facere XXIII signa, quae cum fiant tribus digitis propter fidem Trinitatis, si ea triplicaveris, LXIX habebis: quibus si tria signa quae cum oblato super calicem facimus dicentes: Pax Domini sit semper vobiscum, adjeceris, LXXII fiunt haec, scilicet LXXII linguae per superbiam dispersae, per Christi humilitatem congregatae, per ejus passionem redemptae, per ejus corpus et sanguinem ei conjunctae. Videtur Augustino, si tantum semel fieret crux super panem et vinum, sufficere posse; quia semel crucifixus est Dominus. Nunc ad litteram revertamur.
4.7.11
Haec dona, quoad panem, in quo sunt farina et aqua; haec munera, quoad vinum, in quo sunt vinum et aqua; haec sancta sacrificia, quoad utrumque illibata, id est sine labe, sicut Agnus Paschalis immaculatus; quia significat Christum qui est sine macula et ruga; vel haec tria verba tribus crucibus insignimus, quia gratias agimus trino Deo qui dat nobis calicem salutis accipere, et nomen Domini invocare; qui dat nobis donum, et a nobis munus recepit in sacrificium. Eadem enim sacrificia dona sunt, et munera: sunt dona, quia nobis ab illo donata, ut sustentaremur; munera, quoniam a nobis illi oblata, ut laudaretur: donum enim est quod donatur a superiori, munus quod ab inferiori, sacrificia sunt ut sacrificentur; vel secundum Augustinum. Dona offerimus, cum nos ipsos ei donamus. Munera cum ejus beneficiorum memores sumus. Sacrificia illibata, cum ei humilitatem et laudes impendimus.
4.7.12
Inprimis, quae tibi offerimus. Vide quod canonis oratio in quinque dividitur, unde et quinquies Per Christum Dominum nostrum concluditur, eo quod per quinque partitam Domini passionem oratio fidelium exauditur. Prius offerimus pro Ecclesia catholica: et ecce legalis pontifex, qui ingrediens Sancta sanctorum orabat, ecce Christus qui ante passionem oravit et se glorificavit, et discipulos conservavit, et adhuc pro nobis quotidie interpellat. Sic sacerdos pro se et pro tota preces fundit Ecclesia, quae consistit in praelatis et subditis; unde subditur de praelatis:
4.7.13
Una cum famulo tuo papa nostro; quod quidam addunt de antistite et rege, nova traditio est. Et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. Hic excluduntur schismatici et haeretici, qui non sunt orthodoxi, id est rectae fidei; nec catholicae, id est universalis. Post haec adjicitur et de subditis: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, quorum tibi fides cognita est et nota devotio: ob hoc catechumeni, qui sacramenta fidei non receperunt, in principio canonis excluduntur. Scriptum est enim:« Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.» Illos ergo ad esum agni duntaxat assumimus, qui nostrae domui conjuncti sunt: omnem scilicet domesticum fidei a principe ad plebeum, ab apostolo ad publicanum. Pro quibus offerimus actu, vel qui tibi offerunt devotione. Pro se, exegesis, id est expositio, est quod sequitur, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae. Communicantes. Concludit in oratione beatae Virginis, et apostolorum, et martyrum commemorationem, tum ut repraesentet legalem pontificem, qui portabat in vestibus nomina patrum, et etiam Christum qui novit mente et actu nomina suarum ovium, tum ut eorum preces et merita divinae protectionis auxilio muniantur. Ideo sancta Dei Genitrix memoratur in hoc sacrificio, quia vera hostia de virginali processit utero. Ideo quoque apostoli, quia passionem Christi verbi et sanguinis testimonio probaverunt. Nam Petrus, Andreas et Philippus sunt crucifixi; Paulus, Jacobus, Matthaeus et Bartholomaeus decollati; Jacobus, Simon, Thaddaeus necati, Joannes veneno cruciatus, Thomas transfossus. Idcirco et martyres adjiciuntur, quia ipsorum cruciatu Christi passio confirmatur, ex quibus quidam pontifices summi, ut Linus; quidam episcopi, ut Cyprianus Carthaginensis; quidam diacones, ut Laurentius; quidam milites, ut Crysogonus. Joannes et Paulus, quidam medici, ut Cosmas et Damianus, quia omnes gradus vel ordines passionis Domini testimonium praebuerunt. Forte confessores non sunt hic nominandi quia proprie martyres sunt testes. Quidam tamen adjiciunt hic nomina suorum patronorum. Hanc oblationem servitutis nostrae, etc.: in hac secunda oratione orat pro se et famularibus sibi, ut eorum oblationem Dominus placatus accipiat, quam per pronomen demonstrativum Domino repraesentat, Diesque nostros, etc. Hoc Gregorius addidit ut nullus hic securus existat; sed qui stat, videat ne cadat.
4.7.14
Quam oblationem: hic accedit ad Domini consecrationem, dicens: Quam oblationem, id est terrenam materiam ad corpus tui Filii destinatam, tu Deus, quaesumus, in omnibus; hoc est tota cogitatione, tota vita et toto intellectu, digneris facere benedictam, id est spiritu sancto replere; ascriptam, id est divinitati ascribere; ratam, id est in veritate, ut ad salutem sufficiat, solidare; rationabilem, in nostra fide; acceptabilem, in nostra devotione. Ecce Abigail uxor viri stulti, quae prohibuit David sanguinem effundere, et propriam manum polluere, cui benedixit David, dicens:« Benedictus Dominus Deus Israel, et benedictum eloquium tuum, et benedicta tu, quae prohibuisti ne irem ad sanguinem, et ne ulciscerer me manu mea.» Haec est Ecclesia, quondam uxor diaboli, quae oblatione praesentis sacrificii praevenit Christum agonizantem rogatque pacem, ne sic se ulciscatur, ut cum viro aeterna pereat damnatione; quam oblationem et orationem David perficit: benedictam, dum ejus benedicit eloquium; ascriptam, dum nulla oblatione deletur, ratam, dum remissionis sententia non violatur.
4.7.15
Qui pridie, id est priori, die quam pateretur, accepit panem, benedixit, fregit, dedit discipulis, et ait: Accipite, et manducate, hoc est corpus meum. Hoc tragicis gestibus quod littera sonat, exprimimus. Aiunt quidam quod Benedixit, benedictione occulta nobis, alia quam ista: Hoc est corpus meum, qua nunc utimur; alii, quod Benedixit eadem benedictione, unde sic mutant litteram Benedixit, dicens: Hoc est corpus meum, et postea fregit, et dedit discipulis, dicens: Accipite, et manducate, inculcatio verborum est, nec est intelligendum quod acceptum corpus de manu Domini sibi ministrarent, sed qui consecravit, ipse et ministravit; si vero cum benedixit crucis signum apposuit, ipsi norunt qui praesentes fuerunt; praesertim cum nondum erat erectum sanctae crucis vexillum; et quod sicut alibi de quinque panibus dicitur Benedixit, id est gratiam multiplicationis infudit, sic etiam hic credimus intelligendum Benedixit, id est gratiam transsubstantiandi infudit, ut panis transsubstantiaretur in carnem; et Spiritu sancto replevit, vel repletam ostendit, et sic fregit, in quo morti se subjiciendum ostendit. Et vide quod ad prolationem istorum verborum: Hoc est corpus meum, panis divinitus transsubstantiatur in carnem, divina etenim materialis substantia hujus sacrificii est verbum quod ad elementum accedens perficit sacramentum; sic verbum carni unitum efficit hominem Christum. Equidem,« Mirabilis Deus in operibus suis,» sed mirabilius est, de nihilo cuncta creare quam creaturam transsubstantiare; nam et natura magistra aqua subtiliatur in ignem; et homo vinum calidum in frigidum mutat acetum; nec tamen ista dicimus, quod istud humana ratione probare velimus; huc enim logica non ascendit, hoc mathematica non inquirit; in hoc physica deficit; sensus enim primam tenet regionem, imaginatio secundam, ratio tertiam. In his illae matronae ludere consueverunt, sed fides est excellentior illis, quae non habet meritum, cum humana ratio praebet experimentum. Nemo igitur hoc disputet, sed cessent argumenta ubi fides quaeritur; humiliter quaeratur quod sine periculo non discutitur; firmiter credatur quod sine praemio non habetur; intellectus vero fidem transcendit, quo sancti non jam in aenigmate, sed vident facie ad faciem.
4.7.16
Accipiens hunc praeclarum calicem, hic in mysterio, sed non hoc in metallo; hic in figura, sed aliud in materia. Nam hic et ille, quem Christus manibus tenuit, ebrietatem, id est passionem Domini, significat et significavit. Ecce David noster qui regi Achis insanire videtur; qui se manibus gestat, cum panem et vinum tenens, ait: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus; de cujus ore defluunt salivae, dum creditur infantilia loqui, dicens:« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.» Hic pendens in cruce tympanizavit et ad ostium, id est conclusa corda Judaeorum impegit. Quod sacerdos panem elevat, significat cibum esse caeteris excellentiorem. Similiter et de potu: Gratias agens, de nostra salute, qui non meritis, sed gratia justificati sumus, Benedixit, etc. exposita non exponas. Accipite et bibite. O felix ebrietas! salutaris satietas! quae quanto copiosius et dignius sumitur, tanto sobrietatem mentibus amplius donare dignatur. Judas bibit, sed sitim non exstinxit ignis aeterni; quia assumpsit indigne mysterium Jesu Christi. Et vide quoniam sic quisque discipulorum calicem aceepit, quod unicuique Dominus propinavit. Unde et sacerdos hic calicem deponit, sed non derelinquit, dicens: Hic est calix sanguinis mei, id est continens sanguinem, vel sanguinis significans passionem. Et vide quia passio dicitur calix, vel a calida potione; vel quia mensurate sumitur: fidelis est enim Dominus, qui non sinit nos affligi plus quam portare possimus. Novi et aeterni testamenti: subaudi confirmator. Sacra Scriptura dicitur Testamentum, quasi mentis defuncti testatio; quia continet nobis promissa legata et fideicommissa. Vetus quidem Testamentum promittebat nobis temporalia:« Et dabo vobis terram fluentem lacte et melle;» sed in Novo Christus per sanguinem et mortem suam nobis in haereditatem vitam legavit aeternam. Novum dicitur Testamentum, quia novus pro nostra redemptione sanguis effunditur; olim effundebatur sanguis animalis irrationalis, non hominis innocentis. Aeternum dicitur, quia in aliud testamentum non mutabitur sicut mutatum est Vetus in Novum. Mysterium fidei, quoniam aliud videtur et aliud intelligitur, species panis et vini cernitur, corpus Christi et sanguis creditur. Mysterium Graece, Latine secretum. Hoc credere jubemur, discutere non audemus. Qui pro vobis apostolis et pro multis efficaciter effundetur, non pro omnibus; nam sufficit omnibus, sed solis effecit electis, qui unione charitatis corpus Christi sunt. Quod baptismo purgatur a culpa, sanguine liberatur a poena, et est haec hujus sacramenti utilitas, ut ejus ope fiat possibile corpus, quod terra est, coelum ascendere:« Quia nemo ascendit in coelum, nisi Filius hominis;» cui quasi capiti membra corporis adnectuntur omnes qui in fide hujus sacramenti efficiuntur filii Dei, et sic corpus unum, caput cum membris, ascendit in coelum. Intentionem vero tanti corporis in sequenti verbo Veritas ipsa declarat, dicens: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis; in mei memoriam, qui pro vobis languores portavi, crucem subii, resurrexi, coelos ascendi. Et nunc stringantur duo digiti vel ob reverentiam sacramenti, vel in signum quod sacerdos accedat primo, id est Filius obediat Patri; unde sequitur ex voce sacerdotis et plebis. Memores tam beatae passionis, resurrectionis et ascensionis. Haec tria potius memorat Ecclesia, quia primum nostram vulnerat charitatem, secundum confortat fidem, tertium laetificat spem. De tuis donis ac datis. Dona sunt in re aeterna, data in opere temporali. Offerimus hostiam puram, scilicet corpus, hostiam sanctam, id est sanguinem: hostiam immaculatam, quoad utrumque; vel hostiam puram, id est ab aliis hostiis separatam, hostiam sanctam, id est sanctificantem; hostiam immaculatam, id est a maculis emundantem. Moraliter offerimus hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, cum offerimus hostiam de corde puro, conscientia bona et fide non ficta. Sequitur: panem sanctum vitae aeternae; hic est Christus, quo pasti finaliter, satiabimur aeternaliter; calicem salutis perpetuae, cujus gustu salutem perpetuo consequemur: quinque cruces inter haec verba signacula sunt quinque dilecti, plagae quinque viventis; petrae foramina, in quibus nidificat immaculata columba. Super quae cum oravit pro hostia transsubstantianda, eamque transubstantiavit, et transubstantiatam Patri obtulit, nunc orat pro ipsius acceptione, ut eam ad instar antiquorum sacrificiorum acceptet, et in conspectum divinae proferat majestatis; ut per ejus interpellationem ad Patrem, et per ejus nostram perceptionem, repleamur caelestis gratiae benedictione. Sicuti accepta habere dignatus es, similitudinis est, et non quantitatis; multo enim acceptius est hoc sacrificium Deo quam quod obtulit Abel, quod Abraham, quod Melchisedech; quia valet amplius res quam umbra, veritas quam figura; ipsam enim similitudinem desideramus magis quam acceptionis quantitatem. Similes sumus Abel, si recte offerimus et recte dividimus, quod quia Cain non fecit, peccavit: recte enim obtulit, quia Deo, cui debuit; sed male divisit, quia cor suum auferens Deo, se sibi retinuit; Abel vero se Domino subdidit, ideoque Dominus ad Abel et ad munera ejus respexit. Abrahae quoque similes sumus, cum Deo filium Isaac, id est hilarem voluntatem offerimus, et hilariter obedimus. Melchisedech etiam assimilamur, cum sine experimento rationis humanae firmiter credimus, quod sub specie panis et vini, carnem et sanguinem accipiemus Jesu Christi. Itaque recte dividamus cum Abel, hilariter cum Abraham, spiritualiter cum Melchisedech, nos ipsos innocentiae, obedientiae, justitiae sacrificium offerentes, arietinam spiritus proterviam deponentes, taurinam feritatem exuentes, hircinam libidinem jugulantes, juxta illud:« Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.» Et ita Dominus acceptabit sacrificium nostrum, sicut munera Abel, sicut sacrificium Abrahae, et sicut sacrificium et immaculatam hostiam Melchisedech. Haec, inquam, moraliter ad nos referuntur, sed allegorice Christum respiciunt, verbi gratia: Pueri tui justi Abel; hic in agno quem obtulit, et in se, qui cum esset triginta annorum innocens occubuit, illam immaculatam Christi hostiam figuravit. Patriarchae nostri Abrahae. Hic patriarcha princeps patrum Deus Pater est: quod sicut Abraham Isaac obtulit, sed arietem immolavit, sic Filium Unigenitum pro nobis tradidit, cujus carne immolata divinitas permansit illaesa. Melchisedech hic sine patre et matre legitur fuisse, et in pane et vino sacrificasse dicitur; per quem merito Dei Filius intelligitur, qui est Rex Sadoch, Rex justitiae, juste remunerans justos, et juste damnans injustos, qui est sine matre in coelo, sine patre in terris, qui se praebuit in specie panis et vini discipulis. Et quod Leo papa addidit in canone sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.
4.7.17
Per sequentem sacerdotis inclinationem, mors Christi intelligitur, quae in praemissis sacrificiis figurabatur et repraesentabatur; quod Christus, inclinato capite, emisit spiritum. Et vide, secundum quosdam infra canonem diaconus lavat manus, significans quod Pilatus se lavit, cum se mundum ab ejus sanguine proclamavit; vel quod opera nostra sordida Christi passione mundantur, vel quod nullus immundus ad percipienda fidei sacramenta procedat. Jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum. Hic est Angelus magni consilii, consiliarius ille, cujus consilio Pater nundum creavit et recreavit. Sublime altare in conspectu Dei, est Christus crucifixus, sedens in dextera Patris. Igitur Angelus fert haec sacramenta in sublime altare, in conspectu Dei dum cicatrices ostendens interpellat ad Patrem pro nobis, haec sacramenta conficientibus. Quod alicubi dicitur: Jube hoc perferri consociandum corpori Christi, sic intelligitur; jube significatum hujus, id est militantem Ecclesiam consociari triumphanti; vel, dissonantia est rem a sua specie alienari: petimus ergo aenigma viatoris evacuari et nobis comprehensoribus corpus in specie propria revelari. Ut quotquot, etc. Quod hic altare ter presbyter osculatur, agit gratias Trinitati, quae per passionem Domini sibi genus reconciliavit humanum: Corpus et sanguinem, quidam signant hic bis; quia gigas substantiae geminae crucifigitur; quidam vero nequaquam. Sumpserimus: secundum primitivam Ecclesiam, vel in sacramento et re, vel re tantum, juxta illud:« Crede, et manducasti.» Omni benedictione. Hic se presbyter signat, ut mereatur benedictionem consequi, et coelesti gloria repleri.
4.7.18
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum. Hic pro defunctis in Christo quiescentibus orat Ecclesia, ut eis haec prosint sacramenta; ubi notare poteris nomina quae volueris[ sed non in Dei Dominica, ut quidam aiunt; quia creduntur animae tunc observatione Dominica, requiem habere]. Et quidem congrue haec interseritur memoria transeuntium,« qui in Domino moriuntur.» Finita est enim memoria mortis Domini, et sequitur mors nostra, Christus praecessit, et nos ejus vestigia sequimur. Nobis quoque peccatoribus; hic pro poenitentibus exoramus, et paululum expressa voce silentium interrumpimus, et pectus percutimus memorantes latronis confessionem et petitionem, scilicet:« Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum,» et miserentis Dei promissionem, scilicet:« Hodie mecum eris in paradiso.» Percussura pectoris est poenitentiae et luctus indicium. Quidam hanc elevationem referunt ad centurionem. Cum Joanne, quidam intelligunt Joannem Baptistam, quidam Marcum, qui etiam Joannes dictus est. Et vide quod hic octo viri et septem feminae computantur; quia per hoc sacrificium septem charismata gratiarum, et octo beatudines jungentur in nobis, item hic diversitas sexuum et ordinum continetur. Nam ex evangelistis et episcopis est Joannes, qui et Marcus dicitur, qui fuit praesul Alexandriae; ex diaconibus Stephanus protomartyr; ex apostolis Matthias; ex septuaginta discipulis Barnabas; ex patriarchis Ignatius; ex apostolicis Alexander; ex presbyteris Marcellinus; ex exorcistis Petrus, ex conjugatis Felicitas et Perpetua; ex virginibus Agatha et reliquae omnes, quoniam omnes hoc sacrificium suo sanguine firmaverunt. Ecce bina commemoratio sanctorum rememorat logion, et superhumerale, in quibus legalis pontifex gestabat nomina patrum. Per quem haec omnia... bona creas, ut sint; sanctificas tibi deputando; vivificas, animando; benedicis, ut utilia sint; praestas, ut prosint. Hic ter signatur, quia passio Domini consummatur: unde consequenter corporale aufertur, quia velum templi scissum est, a summo usque deorsum; et quidquid de passione fuerat clausum, modo est revelatum; unde, sumpto aceto, dixit:« Consummatum est.» Cum denuo super calice discooperto cum hostia ter signatur his verbis: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, centurionis confessio memoratur qui dixit:« Vere Filius Dei erat iste,» quia cum revelata passione miracula, vidit per ipsum Filium, qui erat hostia, Patrem agnovit et Spiritum sanctum intellexit. Duae quoque cruces, quae cum eadem hostia fiunt in latere calicis, in haec verba: Est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti, Sanguinem et aquam significant quae fluxerunt de latere patientis; vel eum crucifixum significant pro duobus populis: et haec omnia in capite consummata, suam ad membra transferunt utilitatem. Unde pluraliter dicitur, omnia bona; spirituale etiam corpus pluraliter propter membrorum pluralitatem ostendit, et demonstrat, ac si dicat: Per Christum nos creas. Quidam apponunt mirificas, et quidem mirificatio cum omnibus communis per creationem, per gratiam fit singularis, et terrenus homo coelestis. Sanctificas in baptismo, vivificas in verbo, quasi pabulo vitae, benedicis in augmento gratiae, et praestas nobis, post mortem, vitam aeternam. Per ipsum, nos creanti; cum ipso, nos recreanti, et in ipso, nos ad gloriam suscitanti, est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria. Hic cum hostia calicem tangimus, innuentes quod ad passionem Domini facta sit redemptio mundi, unde cum quatuor sint partes orbis, quidam tangunt quatuor partes calicis. Per omnia saecula saeculorum. Hucusque fuit canon, id est regula cui quidquam addere, vel diminuere non est devotionis, sed praesumptionis, cujus conclusio, scilicet per omnia saecula saeculorum, alta voce levatur, tum quia Dominus alta voce tradidit spiritum, tum quia centurio clamavit:« Vere Filius Dei erat iste;» tum quia mulieres lamentabantur flentes Dominum, tum ut repraesentetur quod sacerdos legalis foras exibat, ut lavaret vestimenta: quod est publice pro populis exorare, tum ut populus sciens finem canonis, respondeat: Amen. Asseverans quod presbyter fecit et impetrans quod oravit, dicente vero sacerdote: Per omnia saecula saeculorum, diaconus calicem sublevat; cum fanone partem ejus cooperit, secundum quosdam, et post in altari deponit, et cum corporali cooperit oblatam et calicem, significans Joseph ab Arimathia, qui corpus Domini de cruce suscepit, et faciem sudario velavit, et in sindone munda involvit, et in sepulcro deposuit et lapide celavit.
4.7.19
Sacerdos qui oblatam elevat Nicodemum repraesentat, et haec elevatio Christi depositionem de cruce, depositio vero collocationem in sepulcro demonstrat. Diaconus qui sacerdotis humerum osculatur, innuit quod Joseph deponens corpus ipsum fuerit osculatus quod in sepulturis aliquibus repraesentatur; vel innuit quod Deum nequimus videre, nisi per speculum in aenigmate. Sacerdos etiam hostiam osculatur, innuens quod Nicodemus idem fecerit quod Joseph, vel potius per Domini passionem factam esse nostram reconciliationem.
4.7.20
Oremus. Ab hoc loco maxime orare debemus prostrati, usque ad finem Pater noster, in diebus profestis; in festivis autem stantes. Praeceptis salutaribus moniti; tres articuli sequentes, scilicet Praeceptis, Pater noster, Libera nos, significant tres dies Dominicae sepulturae. Ideoque his duntaxat utimur in Parasceve, et est haec praefatio vel captatio ad orationem Dominicam. Praecepta et divinam institutionem dicit, quia Dominus et hanc instituit, et apostolis sic orare praecepit.
4.7.21
Pater noster. Orationem Dominicam beatus Gregorius dici ad missam instituit; asserens incongruum esse, ut super eucharistiam oratio diceretur, quam scholasticus composuerat, et illam omittere, quam Dominus ipse dictaverat et apostoli dicere consueverant; quod cum a Graecis acceperit, in hoc differre voluit, ut cum apud Graecos ab omni populo dicatur, apud nos a solo sacerdote cantetur. Haec oratio alta voce cantatur, ut communicaturi sibi dimittant, sicut ibi continetur, offensas, ne indigni accedant ad mensam Domini.
4.7.22
Vel ideo non dicitur sub silentio, quia est de Evangelio. Sed objicitur quia de hac oratione Dominus ait:« Cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum.» Verum non dicit ostium, occultam domum, sed cordis secretum, id est ut a mala cogitatione pectus nostrum mystica fidei clave claudamus, et labiis clausis incorrupta mente loquamur. Pater antiquorum dicebatur Dominus, quasi servorum, sed nunc est per gratiam pater, quae libertatis vox est, et magna fiducia; quid enim filiis perseveranter et digne petentibus denegabit, qui jam dedit quod Pater est; cum illos de regno velut inutiles servos ejecerit, Filius haereditatem tribuit, quos pane angelorum et carne vituli reficit saginati. Noster, quod commune est omnibus; nemo dicat meus, quod soli Christo convenit, qui est filius per naturam; nos autem per adoptionis gratiam. Non ergo superbiant nobiles, cum simus ejusdem Patris filii. Nihil sibi arroget dives, cum simus fratres et cohaeredes. Qui es in coeli, id est in secretis, in angelis, in sanctis, in spiritualibus per gratiam. Sanctificetur nomen tuum; septem petitiones in hac oratione continentur, quas tantum apostolos dixisse super hoc sacramentum audivimus. Prima quarum haec est: Sanctificetur nomen tuum. Hoc nomen quod petimus sanctificari est Pater, quo relative dicimur filii Dei: quod petimus sanctificari in nobis, ut sanctificationem Patris imitemur, et nomen Patris moribus et vita ostendatur in filiis: ergo iis moribus vivendum est, ut filii et fratres Christi esse possimus; quia filius non est, qui ab ejus degenerat voluntate, nec in eum tendit fide. Vel sanctificari, id est confirmari in nobis, ut nec ipse desinat esse Pater noster, nec nos filii ejus, ut qui in baptismate sanctificamur, in eo quod esse coepimus, perseveremus. Vel sanctificetur nomen tuum, id est sicut est sanctum, innotescat nobis, ut nihil putemus sanctius esse. Simile est, Deus clarificetur in nobis, et magnificetur.
4.7.23
Secunda petitio est: Adveniat regnum tuum, id est ad te veniat Ecclesia, in qua regnas, de qua dicitur:« Simile est regnum coelorum,» sagenae missae in mari, vel ad nos veniat regnum coelorum, quod nobis promisisti dicens:« Percipite regnum quod vobis paratum est; vel adveniat regnum tuum regnum Dei semper est, sed ad nos veniat, id est nobis manifestetur, quod regnas in sanctis et in te sancti regnant, quia non poterimus ignorare, cum Dominus venerit judicare.
4.7.24
Tertia est: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Voluntas Dei semper fit, sed petimus ut libertas nostrae voluntatis et operis divinae consonet voluntati; sicut in angelis, ita in hominibus; sicut in justis, ita in peccatoribus; sicut in Christo, ita in Ecclesia; sicut in mente, ita in corpore; ut spiritus et caro sint unus homo spiritualis; cujus cor et caro exsultent in Deum vivum, qui non sibi, sed tibi vivat. Vel voluntas est custodia praeceptorum. Haec tria perfectius in futuro; sed interim ex parte oramus ut postea perfectius in nobis impleantur. Panem nostrum quotidianum, vel familiarem, alia littera supersubstantialem, vel egregium. Et dicitur supersubstantialis Latine, epiousion Graece, segulla Hebraice. Panis noster est Deus, noster refugium, et virtus qua quotidie egemus, qui est super omnes substantias, quem petimus nobis dari; quia in ipso vivimus. Vel panis noster est verbum Dei vel praecepta Dei, quae sunt nobis quotidie necessaria; quia« non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei:» quem petimus nobis dari, quia in ipso reficimur. Vel panis noster est corpus Christi, quod est nostrae humanitatis, quo quotidie egemus, quia, quotidie peccamus, de quo:« Panis quem ego dabo vobis, caro mea est pro mundi vita»: quem petimus nobis dari, quia in ipso recreamur; ergo qui sumus impliciti peccatis, petimus ut simus digni coelestibus alimentis. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita vocat peccata, culpas, offensas, quibus Deum offendimus: et exinde nos rei debitores existimus, quae petimus nobis dimitti, ut liberi ad patriam redeamus, sed eo pacto eave cautione: Sicut nos dimittimus debitoribus nostris, id est offensoribus nostris, qui nos offenderunt: unde et nobis satisfacere debent; aliter nullus est orationis fructus, quia Dominus dicit: Nisi dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis.» Et ne nos inducas in tentationem diabolicam. Tentat Deus ut probet, et tentat homo ut discat, tentat diabolus ut decipiat; sed, nunquid Deus inducit in hanc deceptionem? non; sed deserit et tentari permittit, sed nunquid non tentatio est utilis ad coronam? est; quia ubi major lucta, ibi major corona; petimus ergo ne nos inducat in tentationem, id est ne nos deserens in tentatione vinci et succumbere sinat. Sed libera nos. Vide quod in omnibus petitionibus ad nos pertinentibus unus orat pro omnibus, ut da nobis, dimitte nobis, et ne nos inducas, libera nos, quia Deus pacis et concordiae, sic unus pro omnibus orare voluit; quomodo in se uno omnes ipse portavit; ut uno ore, sicut tres pueri, Domino benedicamus. Sequitur a malo, a culpa, a poena temporali et aeterna, quo facto nihil est metuendum, et nihil restat orandum: Ecce septima petitio finis est orationis et finis nostrae persecutionis. Et vide dum haec septem petitiones dicuntur, diaconi stant inclinati communionem exspectantes, in quo significant apostolos qui, post mortem Domini per septem hebdomadas exspectaverunt confirmationem Spiritus sancti; subdiaconi vero quiescunt, quia mulieres in Sabbato, quod est dies septimus, siluerunt.
4.7.25
Sequitur embolismus, id est super accrescens: super accrescitur enim ultimae petitionis repetitio et expositio. Illa dicit: Libera nos a malo. Iste subdit a quibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris, et subditur transitus ad orationem, in qua pro pace danda reverenter orat Ecclesia, Ambrosiana quidem aperte, Romana sub silentio et breve silentium, sabbatum respicit, in quo Dominus in sepulcro quievit. Similiter et Dominica oratio cum petitionibus ponitur in designationem illius septimae diei, in qua laborabant apostoli; laborabant orantes ut liberarentur a malis. Libera nos, ecce ultimae petitionis repetitio et expositio, intercedente beata; ecce transitus, in quo ad impetrandam gratiam pacis mater exigitur Salomonis, id est viri pacifici, et Michael nuntius pacis, et Baptista praeco pacis, et tres apostoli testes pacis, plures pacis non hic computantur, quia« in ore trium testium stat omne verbum.» Embolismo finito, non concluditur: Per Dominum, haec est enim praefationum et embolismorum consuetudo, sed ei continuatur oratio: Da pacem. Hic patena presbytero praesentatur, de cujus observatione variae sunt consuetudines: alicubi enim tenet eam acolythus et subdiaconus, ille involutam, iste vero nudam; sacra enim vasa duntaxat a consecratis clericis sunt tractanda; sed apud nos eam ad te igitur, usque nunc subdiaconus observavit, quae cum a patere dicatur: Sanctarum feminarum, quas subdiaconus repraesentat, corda significat, quae latitudine charitatis in obsequio Christi patebant, dum aromatibus ungere corpus Domini veniebant. Per hoc ergo quod subdiaconus diacono patenam praebet, recolitur quod mulieres late resurrectionem Christi credentes, eam apostolis nuntiarunt, qui demum Domino suae fidei latitudinem obtulerunt, vel per subdiaconum intellige Nicodemum, qui etiam late credidit et obsequium Salvatori exhibuit; da, inquam, pacem pectoris, ut simus a peccato liberi; da pacem temporis, ut simus ab omni perturbatione securi; nocet infirmis enim perturbatio: et ecce quam apertius enodatur a quibus malis erui deprecemur. Et vide quod sacerdos cum osculata patena se in utraque ultima clausula signat; quia per crucem et hoc sacrificium, et odorem ejus omnia in coelis et in terris pacificata denuntiat; oblata frangitur, quia Dominus in coena panem benedixit, et fregit; haec et illa fractio fractionem corporis in cruce significant, aut panis fractionem, in qua cognitus est post resurrectionem; vel diversitatem corporis Christi, scilicet ambulantis, quiescentis et sedentis: de tribus enim partibus infra dicemus. Papa oblatam non frangit, sed partem ex ea mordet et reliquam in calicem mittit; quia Christus infernum momordit, et inde sumptos in paradisum misit. Alta voce concluditur: Per omnia saecula saeculorum, ut populus desiderans pacem respondeat: Amen; vel haec vocis, quae sequitur, elevatio bonum significat nuntium Dominicae resurrectionis, per quam hilaritatem et claritatem recipiemus aeternam.
4.8
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT VII. DE SEXTA PARTE, MISSAE.
4.8
« Viduam Sion benedicens benedicam.« Per mortem, et in morte Domini percepit fidelis anima benedictionem, ad quam circa mortis officium, diaconus populum se humiliare invitat, cui trina benedictione pontifex benedixit, et quarto dicens, quod ipse praeparare dignetur, eam confirmat; et quinto benedictionem concludit et pacem Omnipotentis. Has benedictiones praefiguravit Jacob, qui, moriens, filiis benedixit. Moyses etiam moriturus, filios Israel benedictionibus locupletavit; sic Christus moriens discipulis sermonis benedictionem exhibuit, ostendens quod quos prius dilexerat, etiam in fine dilexit. Sic quoque ad inferna descendens, sedentibus in tenebris benedixit, cum eos educens, in cellarium Patris inducens, eis pacem sempiternam attribuit, quod repraesentat episcopus, cum post repraesentationem mortis populo quinquies benedicens adjungit: Et pax ejus sit semper vobiscum. Quinquies autem benedixit, quia Deus primo benedixit hominibus, dicens:« Crescite et multiplicamini.» Secundo post diluvium dicens idem; tertio benedixit, cum patriarchis benedictionem promisit per missionem Christi, et eam in judicibus et regibus, principibus, prophetis et sacerdotibus figuravit; quarto benedixit, cum Filium suum misit, qui descendens, et ascendens benedixit, et benedictionem per Spiritum sanctum confirmavit; quinto benedicet dicens:« Venite, benedicti Patris mei.» Quidam non irrationabiliter hoc officium non esse de septem officiis missae firmiter asseverat, eo quod has benedictiones Romana non invenit Ecclesia: unde nec utitur eis. Quicunque tamen eas invenerit, recte in eo loco ponuntur, ubi Christus ad inferos descendisse creditur, scilicet proximo, ante resurrectionem, cum eductis de carcere aeternam tribuit benedictionem.
4.9.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT VIII. DE SEPTIMA PARTE MISSAE.
4.9.1
« Pauperes ejus saturabo panibus.» Rediens episcopus ad sacrificium, populi videns affectum ex eo quod respondetur, Amen, et pacis desiderium, ait: Et pax ejus sit semper vobiscum. Sacerdos vero dicit: Pax Domini sit semper vobiscum.
4.9.2
Pacem orat illam, quae superat omnem sensum. Attende quod diaconus qui corporale removit et calicem tenet, significat eum qui lapidem et linteamen amovit et tumulum custodivit. Et haec dicens, sacerdos vel episcopus ter super calicem cum particula signat et infundit calici; quia cunctis in coelo et terra pacificatis, ad corpus rediit anima Jesu Christi. Quidam infundunt antequam dicant: Pax Domini, quod etiam non vacat a mysterio; quia post resurrectionem manifestum est pacem datam hominibus bonae voluntatis. Cui populus recompensans, respondet: Et cum spiritu tuo; et hilariter optans, ut per misericordiam Agni nobis pax illa donetur, et a nobis corpus pacifici digne sumatur, cantat: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; et dona nobis pacem; ad dandam poenitentiam in remissionem peccatorum, faciendam pacem Dei, hominum et angelorum. Haec omnia fecit. Unde cantatur miserere nobis, et dona nobis pacem, quod inter communicandum, a clero et populo cantari Sergius papa decrevit; Christus agnus dicitur propter innocentiam, vel ab agno quod est pium, quia nos sola pietate redemit; vel ab agnoscendo, quia pendens in cruce, Patrem agnovit obediendo, matrem cognovit eam virgini commendando, genus humanum cognovit redimendo. Petimus ergo ut ille innocens, qui nos sua passione redemit, nobis eam repraesentantibus misereatur, et qui ad hoc passus est, ut faceret pacem, rex pacificus nobis pacem tribuat; ipse enim est agnus immolatus praedestinatione ab origine mundi. Ipse est agnus paschalis, per quem a servitute Aegyptiorum populus liberatur. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, hoc sumptum est de Evangelio, quod triplicatur ob superiorem triplicem notitiam. Vel tunc cantatur, quia corpus Christi triformiter intelligitur; ambulans in terra, quiescens in sepulcro, residens in coelo. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Vide quod bis dicitur miserere nobis, et in tertia vice: Dona nobis pacem, quod sumptum est a Veteri Testamento, ubi forma similis invenitur. Clamantes enim dicebant:« Parce, Domine, parce populo tuo;» et postea variabant:« Ne des haereditatem tuam in opprobrium,» et merito bis dicitur miserere nobis, et semel, dona nobis pacem, eo quod in hac duplici vita, scilicet actionis et contemplationis est nobis misericordia necessaria; in alia vero pax nobis concedetur aeterna. In coena tamen Domini secundum quosdam ter dicitur: Miserere nobis. In missa pro defunctis, dona eis requiem, et debet dici interpollate et mistim cum oratione. Facta corporis et sanguinis commistione, per quam Domini resurrectionem accipimus, sacerdos pacem populo tribuit. Quod praefiguravit Josue qui, hostibus superatis, terram obtinuit, quam sorte divisit, et in pace possedit; sic Christus resurgens, diabolo superato, pacem et dona dedit hominibus, hanc resurrectionem, et acta resurgentis pontifex repraesentat; cum enim tertiam particulam sanguini miscet, et in calicem mittit, innuit quod anima Christi ad corpus rediit.
4.9.3
Post haec, sicut Honorius papa decrevit, pacem populo porrigit; quia resurgens humano generi pacem dedit, daturus vero pacem, sumit pacis osculum ab ipsa eucharistia, secundum quosdam, secundum alios a sepulcro vel ab altari et a libro, et impertit eam secundum quosdam subdiacono, vel diacono, vel cantori; secundum alios archipresbytero, qui cum fuerat a sinistris, accepturus vadit ad dexteram pontificis, per quem designatur populus gentilis, qui factus est princeps in fide, primus in pace; qui transivit de sinistra infidelitatis, ad dexteram fidei et aeternitatis. Per hunc descendit pax ad populum, sed primo ad viros, postea ad mulieres; quia vir est caput mulieris; verum viri et mulieres se non osculentur, propter lasciviam, propter quam sequestrantur, non solum osculo carnali, sed etiam situ locali: ab his ergo personis mutuo dentur oscula, quae nulla titillatione libidinis excitantur. Populus autem ob tria se invicem osculantur, primo, quia Domini sui gratiam, et angelorum concordiam per mortem se promeruisse gratulantur; secundo, cum simus filii Dei Patris et Ecclesiae matris, sumus fratres in Christo, et ideo reficiendi uno pane quasi haereditario; tertio, quia in osculo caro carni et spiritus spiritui jungitur, et nos qui carnis propagine de Adam conjungimur, etiam charitatis vinculo connectimur. Qui ergo se odientes osculantur, Judae proditoris osculum imitantur. Post oscula sumitur eucharistia, quasi dicatur, in unitate non est, qui corporis ejus particeps non est. Sacerdos primo communicat, corpus per se nullo ministrante de altari suscipiens; quia Christus corporum nostrorum nullius ministerio perficiet restaurationem; sanguinem vero de manu diaconi sumit, quoniam animarum per ministerium hominum reficit redemptionem: communicans itaque partem sibi sumit vicarius Jesu Christi, qui, cum panem fregit discipulis in Emmaus, partem sibi retinuit, partesque Lucae et Cleophae distribuit. Sic et sacerdos diacono et subdiacono dividit.« Partemque postmodum piscis assi et favi mellis manducavit, et reliquias dedit discipulis.» Unde postquam diaconus et subdiaconus se communicaverint, fratres accedant, ut et ipsi partem sanctae communionis accipiant. Et vide quod oblata in tres partes dividitur, sicut olim similago legalis frustratim offerebatur: una a sacerdote sumitur, una quandoque in altari in pyxide infirmis ad viaticum reservatur, tertia in calicem mittitur. Prima est corpus mysticum, id est Ecclesia ambulans super terram; secunda est similiter mysticum dormiens usque ad diem judicii in sepultura; tertia est personale resumptum in gloria; vel mista sanguini significat Ecclesiam militantem in terris; aliae vero illos, qui sunt in purgatorio, et qui triumphant in coelo. Vel tripartita fragmenta Sanctae Trinitatis hostiam significant, et etiam particula, quae sanguini jungitur, Filii personam insinuat. Et cave quia, licet oblata aut etiam corpus Christi in sacramento sic frangatur, et pluribus distribuatur, tamen totus Christus et integer permanet in coelo, et sumitur a singulis totus et integer in sacramento; nec transit in alimentum corporis, nisi spiritualiter; virtus enim ipsius satiat hominem interiorem, qui satiatus exteriorem exhilarat; et vide quia, licet totus sumatur, tamen corpus tantum sumi dicitur usualiter, quia res censetur secundum quod videtur, vel locutio est; aiunt quidam, a sputo post sacrificium sumptum abstinendum. Et revera magna deberet reverentia sumi, et cautela provida custodiri; verumtamen« spiritualis omnia judicat, et ipse a nemine judicatur.» Omnia munda mundis; sputum quidem est naturale, et sine peccato procedit. Processio sputi proficit sanitati. Licet agere pro sanitate, quod egit Christus pro nostra salute. Nam lutum fecit Dominus ex sputo, et linivit oculos caeci nati. Qui sic cavet ne cum sputo panem vel vinum ejiciat; caveat ne unum verbum ex his quae Dominus locutus est ex ejus corde labatur et decidat, nam et ipsa spiritus et vita sunt; ego autem spuere, si abundat humor phlegmaticus, non omitto; quia confido in Domino, carnem et sanguinem, in spiritualem animae et corporis transire refectionem. Nec, si assumptum cum superfluitatibus exeat, aut si per venas defluat investigo. Sed pie credens, si quid de agno remanet; secundum legem comburendum relinquo, id est Spiritui sancto commendo.
4.9.4
Postmodum communicat populus, quia non solum comedit Christus cum paucis apostolorum, sed etiam ascensurus cum multitudine discipulorum. Communicet unusquisque raro, vel quotidie secundum quod melius crediderit faciendum. Nam Zachaeus recepit eum gaudens in domum suam. Centurio dixit:« Non sum dignus ut intres sub tectum meum.» Orationes quibus utimur pacem daturi, et communicaturi non exponimus. Tum quia expositione non indigent, tum quia aliae proferuntur ab aliis plures vel pauciores. Interim communio cantatur, ut significet hilarem et reciprocam apostolorum de resurrectione collationem, quale est illud: Surrexit Dominus vere; et quod narrabant, quomodo cognoverunt eum in fractione panis; vel ut cum justis gratiae Dei communicemus. Et est communio gratiarum actio, juxta illud:« Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum.»
4.9.5
Sequitur salutatio: Dominus vobiscum. Qui negant benedictiones sextum fore officium, hoc ultimum rationabiliter ponunt; nam haec salutatio benedictionem illam significat, qua Dominus ascensurus discipulis benedixit. Sequitur et oratio, quae postcommunionem vocatur, in qua sacerdos orat pro his qui ad communionem eucharistiae accessere: et debet esse una, vel tot in numero, quot fuere collectae, et significat orationem capitis nostri, scilicet Domini nostri Jesu Christi, qui apud Patrem quotidie interpellat pro nobis. Quod autem sacerdos ad altaris dextram transit, significat Christum ad Judaeos in fine saeculi reversurum; quia, cum intraverit plenitudo gentium, Israel convertetur ad Dominum. Salutatio ultima sequitur: Dominus vobiscum, quae significat vitam aeternam. Nota quod sacerdos septem vicibus in missa populum salutat; quia mysterium missae ad septem dona Spiritus sancti refertur. In prima enim salutatione spiritus intelligitur sapientiae; quia sapientia intravit in hunc mundum, ut salvaret nos. In secunda, spiritus intellectus; ideo namque praedicavit, ut doceret nos. In tertia spiritus consilii; hic enim secreto Dei consilio se passioni obtulit, ut redimeret nos. In quarta, spiritus fortitudinis; quia pendens in cruce diabolum expugnavit, ut liberaret nos. In quinta, spiritus scientiae; quia resurgens discipulos salutavit, et eis sensum aperuit, ut erudiret nos. In sexta, spiritus pietatis; quia sola pietate humanam naturam super astra levavit ut exaltet nos. In septima, spiritus timoris; quia angeli timebunt, cum venerit ad judicium, ut glorificet nos. Sed in quinque tantum ad populum se convertit. Primo salutavit ante collectam, secundo ante evangelium; tertio ante offertorium, quarto ante sacrificium, quinto ante pacis osculum, sexto post communionem, septimo post completionem, id est ultimam orationem; in illa quae est ante sacrificium, non convertit, quia tenet in manibus sacrificium. In caeteris vero se convertit ad populum, quos salutamus, eis faciem repraesentamus. Quinquies se convertit ad populum; quia legitur in resurrectione quinquies apparuisse.
4.9.6
Sequitur conclusio: Ite, missa est: tripliciter missa finitur. In solemnitatibus quoties cantatur: Te Deum laudamus; Gloria in excelsis Deo; terminatur per Ite, missa est. Et est sensus: Ite post Christum, et sequimini ipsum. Non est sedendum, sed ad patriam festinandum: quia missa est ad Deum Patrem placandum hostia, per quam fracta sunt tartara. O utinam cum hoc audimus, illuc tendat mens nostra, quo abiit hostia, ut, ubi est corpus, illic congregentur et aquilae: ibi simus desiderio, ubi desideratus cunctis gentibus nos exspectat cum suo tropaeo, qui sic pro nobis Patri supplicat, volo ut, ubi ego sum, illic sit et minister meus; vel ite, missa est, id est immolatus est agnus, et reservatus paradisi introitus, sequimini eum, mortificando carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis, et quia sermo dirigitur ad praesentes. Ideo sacerdos vel diaconus hoc dicens, dirigat vultum suum in populum, cui populus: Deo gratias; et est sumptum hoc ab eo, quod populus accepta licentia permissu Pharaonis abiit de Aegypto, et grates retulit Deo. Vel ab eo qui a Cyro suscepta licentia, de Babylonica captivitate ad Hierusalem rediit, et Deo gratias egit: sic nos pro acceptis beneficiis nostrae redemptionis, referamus gratias Redemptori, qui ascendit ad dexteram Patris, quotidie interpellans pro nobis apud Patrem.
4.9.7
Unde post ascensionem, praedicantes apostoli dicebant: Gratias agite, sine intermissione orate. Ipsi quoque regressi sunt in Hierusalem, benedicentes Dominum; sic nos accepta benedictione ad patriam ibimus, ubi semper in gratiarum actione permanebimus. In prima tamen missa Natalis, secundum quosdam, non debet dici: Ite, missa est, ne populus videatur habere licentiam, cum sit detinendus ad aliam missam. In aliis diebus terminatur per Benedicamus Domino, et est sumptum de apostolo, vel psalmis, vel de hymno trium puerorum, ubi dicitur:« Benedicamus Patri et Filio.» In missa pro defunctis terminatur ex consuetudine per Requiescant in pace; et sunt hae orationes quasi aggratulativae interjectiones. Cum per Benedicamus Domino vel Requiescant in pace fit terminatio, dirigat sacerdos, vel diaconus, faciem ad orientem, et mentem ad Dominum.
4.9.8
Benedictio sacerdotis post missam illam significat benedictionem quam Christus, post resurrectionem, discipulis dedit, vel Spiritus sanctus in die Pentecostes fidelibus attulit, vel per quam Ecclesia thalamum sponsi gloriosa intrabit. Et sumuntur hujusmodi finales benedictiones a veteri more; nam patriarcha Jacob in novissimo suae vitae filiis benedixit; sic et Moyses populo Dei benedixit ante mortem; sic Dominus discipulis ante ascensionem. Inde est quod cum separamus commitivam, vel protectivam quaerimus benedictionem. Vel sumuntur ab eo quod Dominus praecepit dari benedictiones in monte Garizim super legis observatores, sicut econtrario maledictiones in Hebal super transgressores: ab illis benedictionibus assumimus benedictiones, et a maledictionibus, excommunicationes. Hymnum trium puerorum Toletanum concilium cantari post missam instituit, et negligentes anathemati subdidit. Quem idcirco dicimus, quia Domino pro omnibus beneficiis gratias agere debemus, quem in saeculum saeculi in aeternum laudabimus. Panem Dominicum post missam populo tribuimus benedictum, sanctae communionis vicarium: in primitiva enim Ecclesia omnes, qui missae intererant, communicabant, eo quod apostoli omnes de calice bibere dicente sibi Domino:« Bibite ex hoc omnes.» Offerebant enim magnum panem, quod adhuc Graeci servant, et omnibus sufficientem; sed postquam Ecclesia est numero aucta, sed sanctitate propter carnales diminuta, statutum est ut solis diebus Dominicis communicarent; sed quia postea refriguit charitas multorum, unde sibi sumebant communicantes judicium, institutum est ut ter in anno communicent: Natali, Pascha, Pentecoste, et utinam semel digne communicent! Contra hunc itaque primae institutionis defectum triplex est remedium. Primum est pacis osculum: ideoque in Gallicana Ecclesia datur in omni missa, nisi defunctorum; secundum est panis benedictus, qui eteulogia dicitur, qui quia in Quadragesima propter abstinentiam dari non debuit; institutum est tertium remedium, scilicet oratio super populum qui praedicitur: Inclinate capita vestra Deo. His omnibus rite peractis, sacerdos et alii revertuntur ad propria. In altari corporali dimisso, sacerdos qui ad propria redit est Christus qui legatione peracta in gloriam Patris ascendit. Fideles etiam revertuntur, dum de carceris exsilio liberati in gloriae libertatem eripiuntur. Corporale in altari est munditia castitatis in presbytero, vel Ecclesia in Christo.
4.10.1
LIBER TERTIUS. DE OFFICIIS MINISTRORUM ECCLESIAE. CAPUT IX. BREVIS RECAPITULATIO MISSAE.
4.10.1
« Judicasti, Domine, causam meam.» Nulli dubium quod missa pugnae sit repraesentativa, repraesentans cujusdam pugnae conflictum et victoriae triumphum. Et quod repraesentat nobis triplicem pugnam: unam figurantem, duplicem figuratam; unam in capite, aliam in membris. Figurans fuit cum Moyses Amalec prostravit, Josue septem populos expugnavit, David Goliam, Saulem et Philisthaeos superavit. Figurata in capite est, quia Christus cum diabolo pugnans, ipsum superavit et infernum exspoliavit; figurata in membris est, quia impugnamur, non solum a mundo, sed a carne et a diabolo; non est enim nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Sacerdos itaque celebrans missam ex his quae facit, et quae circa eum fiunt, breviter et velociter habeat in mente, figurantia quae praecessere, figurata quae sunt in capite completa, et quae sunt a nobis moribus adimplenda. Cum processionem facimus cum vexillis, reliquiis, libris, cereis et thuribulis, recolamus Moysen, qui signis et prodigiis de Aegypto populum per desertum ad terram promissionis perduxit. Ibi populus armatus, hic clerus sacris vestibus. Ibi arca, hic scrinium reliquiarum. Ibi tabulae Testamenti de monte Sinai, hic liber Evangelii de altari. Ibi columna ignis, hic cereus igneus. Ibi virga, hic sceptrum regis vel baculus pontificis. Ibi Moyses et Aaron, hic rex et episcopus, vel episcopus repraesentans utrumque; in baculo regem, in mitra pontificem. Recolamus et Josue qui Jericho circuivit, quae corruit, et populus regnum obtinuit. Ibi clangor tubarum, hic strepitus campanarum. Recolamus David et Salomonem, qui arcam Dei hymnis et canticis reduxerunt, et in templo locaverunt. Simus memores Jesu Christi, qui de sinu Patris venit in mundum; de praesepi ad templum; de Bethania in Hierusalem; de Hierusalem in montem: optantes ut de mundo revertamur ad patriam, quasi de una Ecclesia ad aliam; de militanti ad triumphantem: sequentes crucem, id est vestigia Crucifixi, et nos vitiis et concupiscentiis crucifigentes. Sequentes vestigia sanctorum, praecepta Evangeliorum; induti loricam justitiae, cingulum continentiae, scutum fidei, galeam salutis aeternae. Unde sacerdos pugnaturus contra spiritualia nequitiae in coelestibus, sacris vestibus quasi induitur armis, sumens sandalia pro ocreis, ne quid pulveris inhaereat pedibus, amictum pro galea, albam pro lorica, cingulum pro arcu, subcingulum pro pharetra, stolam pro hasta, mapulam vel manipulam pro clava, casulam pro clypeo, librum pro gladio. Sic armatus pro omnibus ad altare procedit, et per confessionem diabolo renuntiat, et se accusat; quia sapiens in principio sermonis accusator est sui. Per orationes et cantus diabolum incitat, dum casulam super humerum complicat, gladium contra hostem parat. Dum legitur epistola voce praeconis, imperatoris dantur edicta. Cantor est tubicen, praecentores, qui chorum regunt, duces qui exercitum ad pugnam instruunt: quibus lassescentibus alii subveniunt. Cantus sequentiae, plausus est victoriae. Dum evangelium legitur, adversarius vulneratur, aut exercitus dispersus post victoriam adunatur; quem dum praedicat episcopus, imperator laudans victores affatur; oblationes sunt spolia, quae victoribus dividuntur. Cantus offertorii, triumphus qui exhibetur imperatori. Sed rursus populo negligentia resoluto, Philisthaeus consurgit adversus Israel. Unde inter Goliam et David duellum indicitur: haec est torpens anima, vel genus humanum, cui diabolus bellum indicit, sed a Christo, qui pro nobis pugnat, vincitur; hic est enim verus David, manu fortis et visu desiderabilis, qui a Patre ad pugnam mittitur; qui oves pavit, qui ursum et leonem superavit; qui baculum contra Philisthaeum portavit, dum crucem contra diabolum bajulavit. Rursus missa quasi quoddam judicium imitatur: unde canon actio vocatur; est enim actio causa, quae in publico coram judicibus agitatur. In missa enim causa nostra cum Deo judice agitur. Oratorium est praetorium, Deus judex, diabolus accusator, sacerdos advocatus et defensor. Hic est enim Moyses, qui causam populi ad Dominum allegabat; cujus patrocinio delatoris fallacia confutatur; innocentia nostra comprobatur et absolvitur, aut judicis ira placatur et per misericordiam culpa remittitur. Rursus missa tragoediarum gestus populo repraesentat; tragicus enim noster cum dicit: Orate, rememorat Christum, qui apostolos orare monuit.
4.10.2
Per secretam significat Christum qui, sicut agnus absque voce ad victimam ivit. Manuum expansio est Christi in cruce extensio; canonis secretum, passionis silentium; osculum pacis, gaudium resurrectionis. Breviter et in summa concludimus, quodque celebrantur in officio missae usque ad secretam, respiciunt ad ea quae de Christo leguntur et operibus ejus usque ad Dominicam Palmarum. Nam introitus ad coetum respicit antiquorum prophetarum; Kyrie eleison ad eos qui fuerunt circa Christi adventum; Gloria vero ad cantum angelorum; salutatio et collecta ad adventum Salvatoris, qui ad hoc venit, ut salvaret nos; epistola vero ad praedicationem Joannis, graduale ad vocationem apostolorum, alleluia ad laetitiam cordis eorum, evangelium ad Domini praedicationem, Credo ad populi conversionem, offertorium ad ejusdem populi devotionem. Nunc quae sequuntur, ea respiciunt quae de Christo usque ad ascensionem leguntur. Nam panis significat corpus, vinum sanguinem; calix item corpus, quia vinum in calice, sanguis est in corpore. Corporale munditiam corporis. Patena latitudinem fidei et charitatis; vel aliter, ut in his versibus continetur: Ara crucis, tumulique calix, lapidisque patena, Sindonis officium candida byssus habet.
4.10.3
Aqua populum: sicut igitur aqua vino, sic jungitur Ecclesia Christo. Secreta latibulum Christi. Retronea statio subdiaconorum et diaconorum, fugam discipulorum. Inclinatio presbyteri est mors Christi. Demum a Te igitur, usque ad nobis quoque peccatoribus, quaedam respiciunt ad orationem quam Dominus fecit in monte; quaedam ad passionem, quam subivit in cruce. Ab ipso nobis usque ad commistionem corporis et sanguinis, pertinet ad sepulturam; unde calicis ab altari elevatio, est corporis a cruce remotio, et rursus in altari depositio, est ejusdem in tumulo collocatio. Commistio vero pertinet ad resurrectionem. Oblatae fractio ad illam fractionem, quam Dominus fecit in Emmaus. Salutatio ad id quod ait apostolis:« Pax vobis.» Ultima salutatio est ad apostolos commitiva in ascensione Domini benedictio, vel aeterna salutatio; et scias quod olim non tanto apparatu, neque tam solemni missam apostoli cantavere, sed duntaxat epistolam et evangelium praelegentes ad sola verba Domini, cum oratione Dominica consecrabant; at sancti patres et apostolici viri solemnitates, quas praemisimus addidere.
4.10.4
Nunc qua hora et quoties sit missa celebranda quaerere non est inutile. Tribus ergo horis est missa regulariter celebranda. Tertia, sexta et nona; tertia, ut Telesphorus instituit, et Gregorius approbavit; quia tunc est Dominus crucifixus linguis Judaeorum clamantibus:« Crucifige.» Tunc etiam est a militibus flagellatus. Sexta, quia tunc est immolatus et manibus crucifixus. Nona, quia tunc exspiravit. Tertia cantatur in festivis, sexta in profestis, nona in jejuniis; tamen in Sabbatis quatuor temporum, valde sero celebretur propter sacros ordines, qui pertinent ad Dominicam. In Sabbatis quoque Paschae et Pentecostes sero cantetur, quod ex benedictione cerei deprehenditur, cum dicitur: Haec nox, et ex collecta, ubi dicitur: Deus qui hanc sacratissimam noctem. Et hoc, vel quia nocte illa Dominus resurrexit; vel propter visitationem mulierum ad sepulcrum Domini. In natali autem Domini missa prima de nocte cantatur, quod summo mane missa cantatur, ex consuetudine est, non ex ordine, sed propter necessitudinem. Leo papa diluculo ad missam intrabat; nescio an commoditate, an ratione, an sola usus apostolici potestate, et forte qui necessitate praeveniunt tertiam aut offerunt post nonam amore divino, ut non praetereat eis dies absque sacrificio, possunt excusari cum discipulis qui vellebant spicas in sabbatis, et cum David qui comedit panes propositionis; vel forte post nonam propter gastrimargiam vitandam, vel quia in missa memoriam facimus passionis, mortis et sepulturae, resurrectionis et ascensionis. Ideo cantatur tot variis horis quia tertia flagellatur, sexta immolatur, nona moritur, post nonam sepelitur, mane surgit, coelos ascendit. Semel in die missa debet celebrari ab uno sacerdote, quia semel Christus pro nobis voluit immolari. Si tamen necessitas cogit, ut, cum duae festivitates occurrunt, duae possunt vel tres( ut quidam asserunt) celebrari: tum quia licite fit in Natali, tum quia tripartita est passio Christi; passus est enim linguis insultantium, manibus verberantium, clavis crucifigentium. Ipse etiam est a patriarchis gestibus immolatus, a prophetis verbis sacrificatus, a Patre et se ipso realiter oblatus. Legitur tamen quod Leo papa saepe septies, aliquando novies in eadem die missam celebravit. Sicut ergo licet presbytero missam pluries celebrare, sic licet religioso laico in die pluries communicare; neutrum tamen est appetendum; quia familiaritas parit contemptum, et contemptus manducanti judicium; discretio vero et devotio gratiam, quam eucharistia redolet tam effectu quam nominis etymologia.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).