Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 5.1
Choose a text
More by Sicardus Cremonensis1155–1215
—
11810 Misisud
5.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. PROLOGUS.
5.1
Expedit his, quos labor officiorum exagitat, investigare, quid sit officium, et unde dicitur: Officium est, ut ait Isidorus, congruus actus uniuscujusque secundum leges et mores civitatis, vel instituta professionis: alia namque sunt instituta monachorum, alia canonicorum. Dicitur autem officium, ut ait Hieronymus, quasi efficium; quia unusquisque debet efficere suum officium; vel quia in eo sunt agenda, quae prosint omnibus et nulli officiant. Sunt autem officia quaedam generalia per totum annum observanda, ut matutina et septem horae: quaedam sunt specialia secundum diversitatem temporum, secundum distantiam solemnitatum. Alia enim cantantur in Quadragesima, alia in Adventu, alia in Pascha, alia in Natali. Primo de generalibus prosequamur. Generaliter enim dicimus nihil esse psallendum, nisi quod est a summo pontifice canonizatum: in primitiva enim Ecclesia diversi diversa cantabant ad suam voluntatem; verumtamen observabant Symbolum et Dominicam orationem. Postmodum, cum haereses pullulassent, Theodosius imperator, qui haereses exstirpavit, Damasum papam rogavit, ut catholico viro committeret ecclesiasticum officium ordinare; commisit ergo Hieronymo presbytero in tribus linguis, Hebraica, Graeca Latinaque perito; qui Romae sub apostolicis septem fuerat conversatus. Tunc autem morabatur in Bethlehem cum Paula et Eustochio: ordinavit itaque psalmos, epistolas et evangelia, et ex maxima parte omnia officia nocturna et diurna praeter cantum, quod opus Damasus papa canonizavit, et per omnes Ecclesias observari praecepit. Gelasius et Gregorius orationes et cantus addidere, et lectionibus et evangeliis coaptavere. De his ergo officiis prosequentes, a noctis inchoemus officio, ut a tenebris prodeamus in lucem non econverso.
5.2.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT PRIMUM. DE FERIALIBUS NOCTURNIS.
5.2.1
« Media nocte surgebam ad confitendum tibi.» Nocte quidem surgere, vigilare, Deum laudare, orare, et adorare non vacat exemplis et rationibus, David enim dicit:« Media nocte surgebam ad confitendum tibi;» et alibi:« Praeveni intempesta nocte,» alia littera,« in maturitate,» quod idem est, ut asserit Augustinus; tempestivum enim dixere veteres opportunum a tempore, vel a tempestate ducto vocabulo, secundum eam significationem, qua historici dicunt, ea tempestate, id est eo tempore, unde intempestivum aiunt importunum: similiter immaturitas est tempus immaturum, id est non opportunum. Illud est nocturnum actionibus non opportunum, et Dominus in oratione pernoctabat. Et Paulus, et Sylas in carcere media nocte psallebant; et est ratio, quia Dominum dormientes Aegyptios percussisse, et vigilantes Hebraeos legimus liberasse. Item, quia media nocte et Dominica nocte, natus est Christus, quem angeli gloriam cantantes laudavere, pastores vigilantes adoravere. Item, quia pro nobis est nocte comprehensus. Item, quia media et Dominica nocte momordit infernum; et veluti Samson ab allophylis obsessus media nocte confractis portis inferni surrexit a mortuis. Item, quia tunc veniet ad judicandum, sicut exterminator Angelus in Aegyptum. Unde:« Media nocte clamor factus est.» Ideoque in vigiliis excubamus, ut cum eo revertente a nuptiis, ad libertatis viam perveniamus. Item, quia umbratiliter vigilias committamus angelicas, de quibus infra dicemus, et per excubias nocturnas diaboli vitamus insidias. Ob has causas itaque nocte surgentes currimus, auditis campanis, ad ecclesiam, veluti audito clangore tubarum currit exercitus ad militiam; milites itaque regis summi ad aulam regiam venientes, et eam ingredientes ad altare inclinamus; quia, quasi regem milites adoramus; aeterni etenim Regis milites sumus, cui semper in procinctu spiritualis militiae adesse debemus; ad altare inclinantes trinam facimus orationem, ter dicentes: Pater noster ad Patrem, et Filium, et ad Spiritum sanctum, sermonem dirigentes: cum ad Patrem loquimur, ad medium altaris nos, intentionem cordis, et statum corporis Domino praesentamus, propter Patris potentiam, et nostram perseverantiam. Cum ad Filium loquimur, ad sinistram altaris nos convertimus propter ipsius exinanitionem, et nostri lapsus offensionem. Cum ad Spiritum sanctum loquimur ad dextram altaris pertransimus propter ipsius benignitatem, et nostram gratiae consecutionem. Interim secundum tintinnabulum sonat; primum tintinnabulum quod squillo vocatur, significat Paulum acute praedicantem, secundum Barnabam sibi associatum. Cum invicem tertiam compulsamus, innuimus quod Judaeis repellentibus verbum Dei, apostoli convertuntur ad gentes, quas in fide instruunt Trinitatis et quatuor Evangeliorum imbuunt disciplinis. Unde quidam quater sonant. Quidam ad haec habent proprias orationes, sermonem ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum dirigentes.
5.2.2
Trina facta oratione, psalmos graduales incipimus, qui sunt quindecim, significati per quindecim gradus Salomonis, quibus ascendebatur ad templum Domini. Et per quindecim alios Ezechielis, quibus visum est ei ascendi in civitatem Dei. Quindenarius numerus constat ex septenario et octonario. Quindecies ergo psallimus ostendentes quod utriusque Testamenti mandata observare debemus. In primis quinque Gloria Patri, non utimur pro defunctis orantes; quia per quinque sensus corporis peccata commisimus, quae non Deo, sed nobis imputare debemus, orantes ne propterea nobis vita negetur, sed per Dei misericordiam requies concedatur aeterna. In sequentibus decem psalmis Dei misericordiam nobis et nostris proximis imploramus; et Gloria Patri subjungimus, quia quod a catena peccatorum absolvimur, quod Te Deum toto corde perquirimus, quod tuum Decalogum observamus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; gloriam exhibemus. Post haec a rege loquendi licentiam quaerimus, ut ei Laudes annuntiemus, dicentes: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; cum in nocte dormitum ivimus, os et pectus signo crucis quasi Domini sigillo munivimus; et ideo ab eo cujus sigillum est reserandi labia licentiam postulamus.
5.2.3
Sed cur homo dicit Deo: Domine, labia mea aperies, cum Deus dicat homini: Aperi os tuum, et ego implebo illud? Respondetur, hic liberum notatur arbitrium: ibi sine gratia manifestatur infirmum; sed quia frustra quis vigilat, nisi Dominus custodiat civitatem; idcirco divinum imploramus auxilium, dicentes: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Et vide quia peccati nocte regnante laudes Dei clausa labia tacuerunt, nunc peccator exsurgit; sed quia« Non est speciosa laus in ore peccatoris,» petit ut Deus os ejus aperiat, et ut perfectius laudet. divinum auxilium implorat. Et attende quod horarum omnium est dignitas reverenda, cum earum initium et finem referamus ad Dominum. Nam in initio Dominum invocamus in adjutorium, in fine Deo gratias agimus. Impetrata loquendi licentia, et implorato regis auxilio, ut regis benevolentiam captemus, a praemissis laudibus inchoamus dicentes: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Hunc versum Hieronymus adinvenit, et in fine psalmorum dicendum instituit; et quoniam quidam sunt pigri ad regis praeconia, vel ad militiam convenire; ideo sicut praeco mittitur per civitatem milites invitare, sic cantor inchoat invitatorium; et fratres invitans subdit: Venite. Et considera quod invitatoriis vox humili nota praemittitur, et postea exaltatur, quoniam Ecclesia prius secreto quasi ostio clauso, propter se Deum laudat et orat; deinde manifeste propter alios, ut accendat ardor proximos: cum hymnum communiter cantamus, omnes convenisse milites, post invitationem in regis praeconia, designamus, juxta illud:« Audivit, et laetata est Sion.» Est autem hymnus laus Dei cum cantico, quem stantes cantamus, ut in erectione corporum significemus, quod mentes dirigamus ad Dominum. Nisi enim mens consonet linguae, certum est vocem quantumcunque sit clamosa, Deo non placere.
5.2.4
Deinde nocturnos incipimus. Et vide quia nocturna nocturnae dicitur pro hora, nocturni nocturnorum pro officio. Vel nocturna nocturnae pro collectione psalmorum ante lectiones; nocturni nocturnorum pro psalmis, lectionibus, responsoriis; nocturnae nocturnarum, pro temporibus. In profestis diebus unam quidem nocturnam, in solemnitatibus vero tres consuevimus celebrare; in profestis commemoramus nostri exsilii servitutem; in solemnibus autem liberationem. Cum itaque simus prius filii irae, et postea filii gratiae, prius de officio profestorum, postmodum vero de officio festivorum agamus, ut de ira ad gratiam, de nocte ad diem, de servitute ad libertatem pervenire possimus; a quo enim quis superatur illius, servus efficitur; diabolus humanum genus devicit et dirae servituti subegit. Ut ergo ab hac liberemur, nocturnis horis, divinis officiis insudamus; verum quia nostram servitutem, per sex aetates extendi imploramus, ideo sex noctibus hebdomadis idem officium regulariter celebramus; in quo duodecim psalmos cum sex antiphonis, cum tribus lectionibus, et totidem responsoriis decantamus; olim psalmi varie canebantur; nam alii quinquaginta, alii plures, alii pauciores. Unde cum Patres convenissent, ut de numero definirent, angelo revelante, duodenarius numerus est institutus. Nocti ergo duodecim horas ascribimus, pro unaquaque psalmum Deo cantamus, ut a caecitate mentis, et negotio perambulante in duodecim horarum tenebris per Dei misericordiam perveniamus ad lucem aeternitatis. Vel duodecim sunt menses anni, in quibus diabolo, vel mundo servimus. Duodecim sunt apostoli quorum doctrina liberamur. Duodecim ergo psalmos cantamus, ut a servitute per doctrinam apostolicam libertati donemur. Et vide quia psalmus dicebatur modulatio, per cantum decem chordarum, a psalli quod est tangere: nunc autem psalmus est laus Dei bonam significans operationem; ideoque dum eos canimus, stare debemus, ut demonstremus nos esse paratos ad boni operis exercitium in causa nostra et fratrum. Psalmos combinamus, ostendentes nec laudes nostras, nec opera nostra sine charitate valere, quae consistit in dilectione Dei et proximi. Duos psalmos cum una gloria secundum consuetudinem Gallicanae Ecclesiae terminamus; quia laudes nostrae tunc acceptantur in gloriam Trinitatis, si consistunt in vinculo charitatis.
5.2.5
Psalmos chorus concinit alternatim. Chorus a choraea, vel a corona, vel a concordia nomen accepit. Olim circa aras in modum coronae circumstantes concorditer concinebant, sed Flavianus et Theodorus alternatim psallere instituere. Duo ergo chori psallentium designant angelos, et spiritus justorum, quasi reciproca voluntate Dominum laudantium, et se ad bonam operationem invicem exhortantium. Sex antiphonae sunt sex aetates, in quibus necessaria est bona operatio et dilectio Dei et proximi; vel sex antiphonae sex sunt opera misericordiae, quae sunt esurientem cibare, sitientem potare, nudum vestire, hospitem colligere, infirmum visitare, incarceratum redimere. Quae si observaverimus, de tenebris hujus noctis vel mortis ad veram lucem et vitam perveniemus aeternam. Vel per antiphonam charitas, vel devotio mentis accipitur. Unde alternantur; quia charitas ad minus inter duos habetur: et psalmi alternatim cantantur sub una antiphona, id est sub uno vinculo dilectionis onera portantur; verbi gratia, unus legit, alter seminat, tempore fructus lector satori doctrinam, sator lectori panem porrigit, unitas itaque symphoniae, et dispositio concordiae ordinatae, bene ordinatae civitatis insinuat unitatem, ut eam surdus visu capiat et auribus caecus intelligat: inde est etiam quod psalmis antiphonae intermiscentur, quia fides per dilectionem operatur. Ideoque antiphona dicitur vox reciproca, quasi contra sonum, ab anti et phonas; quia psalmus secundum melos antiphonae intonatur et manus operatur, secundum quod a charitatis igniculo excitatur. Est autem antiphona cantilena ad recreationem animorum divinis laudibus interserta; et quidem nihil amplius charitate recreat animos ab aestibus vitiorum. Nihil magis invitat eosdem ad praeconia superiorum. Hunc cantum Ignatius Antiochenus chorum angelorum audivit in coelestibus alternare; ideoque sic suam ecclesiam alternatim cantare docuit et ab eo tota Ecclesia alternandi formam accepit. Antiphona ante psalmum incipitur ab uno, et ab omnibus terminatur; quia Deus prius dilexit nos, cujus dilectioni respondere debemus. Item ante psalmum incipitur, post psalmum tota cantatur; quia tunc laus nostra, vel opera Deo placent, si a devotione incepta in dilectionis plenitudinem terminatur, vel quia charitas hic initiatur, in futuro consummabitur. Neuma in fine significat justorum gaudium ineffabile, dilectione vel praedicatione, mentium devotione, fidei amplitudine, operum exsecutione, spei erectione, charitatis dilatatione. Tres lectiones legimus; quia tres vigilias posuit Dominus, dicens:« Si in prima, si in secunda, si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi;» quae tres vigiliae tres designant aetates: pueritiam, juventutem et senectutem; in quibus ne a diabolo seducamur, bene vigilando Dominum laudare tenemur. Vel per tres lectiones doctrinas electorum trium temporum designamus. Cum quibus interpollate responsoria decantamus; innuentes quod quidquid in tribus electi docuere temporibus, et quidquid nos in tribus aetatibus agimus, ad Deum trinitatemque referimus, et trinitatem in fide, spe et charitate glorificamus: ideoque responsoria dicuntur a respondendo; quia innuunt quod sanctis monitis Dei, quae in lectionibus proponuntur, factis respondere debemus, ne similes simus pueris in foro ludentibus et dicentibus:« Cantavimus et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis:» inde est quod responsoria respondent in materia lectionibus, dum tristia tristibus, et laetis laeta succinimus. Verbi gratia, dum lector, velut Joannes, non manducans, nec bibens, praedicat poenitentiam, aut lamentum Dominicae passionis; nos quoque respondendo ploramus; et dum lector, veluti Filius manducans, et bibens, nobis de gaudio regni proponit, nos itidem respondendo psallamus: est tamen in casu aliter fieri. Et considera quod cum vocibus modulamur, quandoque planctum innuimus, quandoque laetitiam repraesentamus. Voces autem graves, acutae et superacutae, significant tres ordines humanae conversationis, scilicet conjugatorum continentium et virginum; qui tricesimo, et sexagesimo, et centesimo fructu remunerabuntur. Vel juxta tria volumina Salomonis, incipientium, proficientium et perfectorum. Vel responsorium dicitur, quia choro canenti responsorium, versus ab uno respondetur, qui etiam versus dicitur; quoniam ad responsorium vertitur ut totum responsorium iteretur, vel saltem ejus particula: in quo solvitur quaestio musica de versu secundi toni, qui terminatur in C, cum secundus semper in D, et dicimus quod non est ibi finis, sed in repetitione responsorii, quem cantum Ambrosius primo composuit, et ab eo tota Ecclesia formam accepit. Haec omnia cum gloria concludimus et terminamus, eo quod omnia ad fidem et gloriam Trinitatis referimus; et vide quia quod uno responsorio praecinente, chorus concorditer sequitur; illud astruit quod Apostolus ait, ut idipsum omnes dicamus, et non sint in nobis schismata.
5.3.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT II. DE FESTIVIS NOCTURNIS.
5.3.1
« Si in prima, et secunda, et tertia vigilia Dominus servos vigilantes invenerit, beati sunt servi illi.» In solemnibus vero diebus, ut Dominicis et aliis, noctis officium per tres nocturnos distinguimus; imitantes excubias coelestis Hierusalem, quae aedificatur ut civitas, et servatur per angelorum vigilias, qui terni ternas distinguunt, dum ter terni trinitati concinunt. Sic et nos qui in illam tendimus, unde et ejus nomine Hierusalem nominamur, quia illius umbram gerimus; tres nocturnos in Dominica celebramus, in qua die angelorum consortium promeruimus, vel imitamur Ecclesiae primitivae tres interpollatas excubias, quae ter in nocte surgebat ad confitendum Domino, ut finitis in tribus psalmis tribus nocturnis, in aurora compulsatis campanis, cantaret Te Deum laudamus, et laudes; et fuit haec consuetudo trium excubiarum sumptae a civitate obsessa, ubi ternis excubiis ab hostilibus cavetur insidiis. Civitatem nostram, scilicet Ecclesiam, diabolus impugnat, et ei maxime insidiatur in nocte.
5.3.2
Nox est enim peccatis accommoda; ideoque attentius in nocte nos convenit excubare, ut possimus latentis hostis insidias declinare. Sed cum postea charitate frigescente pigritarent homines toties surgere, statutum est ut media nocte surgerent et tres nocturnos continuo decantarent. Tres quoque nocturni Ecclesiae militiam memorant; quae in castris Domini sub tribus temporibus, ante legem, sub lege, sub gratia militavit et militat. Quodlibet vero tempus tres habet distinctiones. Tempus ante legem distinguitur ab Adam usque ad Noe, et a Noe usque ad Abraham, et ab Abraham usque ad Moysen. In prima distinctione vigilavere Abel, Enos, Enoch et Lamech: quod in quatuor psalmis innuitur.« Beatus vir,» cantat Abel,« qui tanquam lignum plantatum secus decursus aquarum» dedit« in suo tempore justitiae fructum,» dum pro justitia conservanda occubuit.« Quare fremuerunt,» cantat Enos qui Domino in timore servivit, dum nomen Domini invocavit.« Domine, quid multiplicati sunt,» cantat Enoch, quem Dominus suscepit, dum eum in paradisum transtulit.« Domine, ne in furore tuo,» cantat Lamech, quem Dominus exaudivit, dum ei talem filium dedit, qui genus humanum a furore Dei in arca servavit; hi psalmi quatuor sunt, qui sub una gloria cantantur secundum quorumdam consuetudinem: sicut et sub una antiphona concluduntur; quia patres illi quatuor virtutibus floruere, Trinitatem coluere et laudibus extulere. In secunda distinctione primi temporis vigilavere Noe, Sem, Heber et Thare, quod psalmi sequentes insinuant.« Domine Deus meus,» cantat Noe, quem Dominus in illa generatione justum invenit, et ideo a persequentibus aquis salvum fecit.« Domine Dominus noster,» cantat Sem, quem Dominus gloria et honore coronavit, dum eum super fratres patris benedictio sublimavit.« Confitebor tibi,» cantat Heber, qui mirabilia Dei narravit, cum civitatem gigantum dissipavit.« In Domino confido,» cantat Thare, qui in Ur Chaldaeorum positus in Domino confidit, cujus pars calicis ignis et sulphur exstitit. Hi quoque psalmi quatuor sunt qui sub una gloria et antiphona concluduntur, ob rationem praemissam. In tertia distinctione primi temporis vigilaverunt Abraham, Isaac et Jacob, et Joseph, quod sequentes psalmi declarant:« Salvum me fac,» cantat Abraham, quem Dominus salvum fecit, in cujus tempore sanctus defecit, quia mundus idololatriae servivit.« Usquequo,» cantat Isaac, quem Dominus in sacrificio respexit.« Dixit insipiens,» cantat Jacob cui spes Dominus fuit. Unde ibi dicitur: Exsultabit Jacob, laetabitur Israel.« Domine, quis habitabit,» cantat Joseph, qui sine macula fuit, dum adulterium recusavit. Hi quoque psalmi quatuor sunt, et simili ratione sub una gloria et antiphona concluduntur, vel per hos duodecim psalmos numerum patriarcharum memoriae commendamus, qui fidem sanctae Trinitatis per exercitationem quatuor virtutum habuere; ideoque sub tribus gloriis psalmorum quaternarii comprehenduntur; nec unus psalmorum ab aliis separatur; quia, ut ait Augustinus, qui habet unam virtutem, habet omnes.
5.3.3
Post psalmos versus sequitur; quia decet, ut afflictus ad requiem convertatur: unde qui psallendo stabat, nunc ad lectionem sedeat; unde versus a vertendo dicitur; quia chorus se vertit ad orientem, vel quia se vertit de psalmis ad lectionem. A pueris cantatur, ut intelligamus nostra Deo placere servitia, si fiant cum innocentia. Et vide quod versus acuta exclamatio est animorum excitatio, ne incepto opere pigritemur; qui quandoque nos excitat ad orationem, ne muscae perdant suavitatem unguenti; quandoque ad lectionem, ne torpeamus securitate sedendi. Notum est enim quod in lectione sedemus, sessio pertinet ad securitatem, securitas negligentiam parit. Quandoque spectat ad hymnum, ut ad praeconia Christi simus vigiles et intenti: ideoque modo praecedit orationem, modo lectionem, modo hymnum, ut Magnificat et Benedictus. In hoc officio versus lectiones praecedunt, in aliis vero sequuntur: ex qua varietate laborans animus delectatur, dum orationi lectio, et lectioni succedit oratio. Et primus quidem versus: Memor fui nocte, sed et secundus: media nocte, statum temporis notat, scilicet nocturni, licet medium dicatur quidquid est inter primum et ultimum; unde, licet in ipso meditullio non surreximus, mendacii redarguendi non sumus. Tamen quidam somni desides videri mentiri nolentes, mutant versum et dicunt alterum scilicet:« Quoniam tu illuminans lucernam meam.» Tertius versus:« Exaltare, Domine, in virtute tua,» statum notat officii, et promittit cantum virtutum, quae ad Novum pertinent Testamentum. Per Dominicam orationem, quae secreto dicitur, secretum Regis consilium intelligitur, ut propositae similitudinis prosequamur exemplum. Quae oratio hic ideo dicitur, ut per eam tentationes diaboli expellantur; cum enim diabolus sentit nos legere velle, quae pertinent ad instructionem morum, vel in quibus victoriae sanctorum continentur de illo, tunc nos acrius impugnat. Unde nos oratione Dominica praesumimus, ne succumbamus tentationi; et cum haec oratio sub silentio dicatur, ut diligentius capiatur; vel quia Deo loquimur, ultima pars alta voce concluditur, scilicet. Et ne nos inducas in tentationem, ut pateat, ad quid illa dicatur oratio, scilicet ne lector per phantasticam tentationem efferatur, et auditor a lectionis intellectu et profectu fraudetur. Vel lectiones orationibus praevenimus orantes dominum messis,« ut mittat operarios in messem suam,» et aperiat cor nostrum in lege sua et in praeceptis suis, ne semen verbi Dei quod audituri sumus, aut volucres comedant, aut spinae suffocent, aut in petra, ubi non habeat humorem, accrescat. Versus post orationem est mandatum post consilium. Et memento quod semper sequens versus est annuntiandus, nisi ad evangelium, ubi dicitur: Exaudi, Christe. Quidam tamen nullum versum annuntiant. Vicissitudines lectorum sunt successiones legatorum; qui, dum: Jube, Domne, benedicere dicunt, licentiam proficiscendi petunt; dum eis benedicitur, licentia datur, in quo innuitur quod nullus in ecclesia legere debeat, nisi concessus, nullus praedicare, nisi missus:« Quomodo enim praedicabunt nisi mittantur.» Ipsa lectio est injunctae legationis exsecutio: Tu autem, Domine, legati reversio; ubi in eo quod misericordia imploratur, innuitur ipsum legationis, vel praedicationis officium non sine alicujus vel levis culpae pulvere peragi posse; unde Augustinus: verbum praedicationis securius auditur, quam dicitur: praedicator enim per terram ambulat. Et difficile est ejus qui per terram ambulat, pedes nullo pulvere sordidari; et praedicatorem, cum se bene praedicare persenserit, nullatenus in spiritu elationis erigi. Quod vero Deo gratias agimus, non ad lectoris preces, sed ad praemissam pertinet lectionem; gratias agimus, quod nobis doctrinae suae panem frangere dignatur, ne fame audiendi verbum Domini pereamus. Nam ad lectiones, in fine quarum Tu autem, Domine, non concluditur, scilicet ad capitula regularium horarum in quibus verbum Dei seminatur; Deo gratias, ex consuetudine respondetur. Et attende quod sicut in Ecclesia duo sunt ordines: sapientes et insipientes, sic sunt duae lectionum materies. In illis enim lectionibus quae ad missam leguntur, sapientes instruuntur. In his quae in nocte recitantur, insipientes erudiuntur. Unde et exponuntur.
5.3.4
Rursus attende quod forma terminandi lectiones quadripartita est, aut enim per Tu autem, Domine, terminatur, aut cum prophetiae leguntur, per Haec dicit Dominus: Convertere ad me, et salvus eris, aut cum Threni Jeremiae leguntur, per Hierusalem, Hierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum; aut simpliciter, ut in officio defunctorum. Quidam tamen et ibi speciali conclusione utuntur; vel lectiones, praedicationes illorum Patrum praeferunt, responsoria vitam eorum significant, per quam praedicationi respondetur. Tempus legis distinguitur a Moyse usque ad David, et a David usque ad transmigrationem Babylonis, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum. In prima distinctione hujus temporis vigilavere sacerdotes, ut Aaron, dum docuit; in secunda judices, ut Gedeon, dum judicavit; in tertia reges, ut Salomon, dum populum rexit. Quod sequentibus psalmis innuitur; nam:« Conserva me,» exprimit sacerdotes, quorum Dominus pars fuit haereditatis et calicis.« Exaudi, Domine, justitiam meam,» innuit judices, quorum judicium prodiit de vultu Omnipotentis.« Diligam te, Domine» insinuat reges quos Dominus constituit super gentes. Ad singulos psalmos, qui tres sunt, Gloria redditur, et antiphona, quia singuli praedicti ordines Trinitatem adoravere, et laudibus extulere. Sequentes lectiones sunt eorum praedicationes. Responsoria operationes, et gratiarum actiones. Tempus gratiae distinguitur in tempus apostolicae praedicationis, et tempus persecutionis, et tempus pacis. In primo vigilaverunt apostoli, in secundo martyres, in tertio confessores; quod in sequentibus psalmis evidenter innuitur; nam:« Coeli enarrant gloriam Dei.» exprimit apostolos; quia« in omnem terram exivit sonus eorum.»« Exaudiat te,» declarat martyres; quia protexit eos« in die tribulationis suae.»--« Domine, in virtute;» innuit confessores, qui non sunt fraudati voluntate labiorum suorum.
5.3.5
Hoc pacis tempus coepit a Constantino rege, qui laetatus in virtute Dei super salutare Christi, vehementer exsultavit, dum Nicaenam synodum congregavit. In prima hujus temporis hora modulatus est Paulus, dicens:« Regi saeculorum immortali, et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.» In secunda Laurentius, dicens:« Gratias tibi ago, Domine, quia januam tuam ingredi merui;» in tertia Gregorius, qui arte musica divinum concinnavit officium, et nos vigiliae hujus primam custodiam observamus, dum praedicamus. Secundam cum tribulationes in patientia sustinemus. Tertiam quando contemplationi vacamus. Sed quia« extrema gaudii luctus occupat;» ideo ultimi versus, ultimi psalmi tempora tangunt summotenus Antichristi, qui erit clibanus ignis in tempore vultus sui, quem Dominus turbabit, et ignis cum suis complicibus devorabit. Postmodum electi perpetuo cantabunt, et in Domini virtutibus exsultabunt. Ad hos quoque singulos psalmos, qui tres sunt, Gloria redditur, et antiphona. Quia Christiani fide, spe florent, et charitate colunt Trinitatem, et laudibus efferunt majestatem. Lectiones sunt doctrinae fidelium. Responsoria, vita, quae debet respondere doctrinae; haec omnia in Dominica nocte cantantur, eo quod omnes supradicti in Christi resurrectione salvantur. Et vide quod ad tertiam vigiliam, evangelium recitatur, eo quod est in tempore gratiae praedicatum. Unde fallit hic etymologia responsorii: non enim responsoria de historiis respondent evangelicis lectionibus; similiter nec illud quod in aestivo tempore de Trinitate cantatur.
5.3.6
Idem est, et in sanctorum vigiliis, in quibus lectionibus propter vigilias alteratis responsoria non mutantur. Illud quoque sciendum est quod in tertia vigilia iteratur in antiphonis Alleluia. In solemnitatibus quoque sanctorum tres nocturnos aut vigilias celebramus, et in unaquaque tres psalmos, tres versus, tres lectiones et responsoria tria cantamus. Ex quibus novem psalmi, novem versus, novem lectiones, novem responsoria efficiuntur. Ternarius et novenarius in omnibus idem significant. Haec igitur omnia celebramus, ut sanctos per fidem sanctae Trinitatis associatos novem ordinibus angelorum ostendamus: et ut nos per haec officia Trinitati usque adeo placeamus, quod eisdem ordinibus associari possimus; vel tres psalmi, tres versus, tres lectiones, tria responsoria, in tribus nocturnis, sunt triginta sex; haec itaque celebramus, ut per fidem sanctae Trinitatis, per observantiam decem mandatorum et exhibitionem sex operum, coronari cum sanctis in coelestibus mereamur; vel per tres nocturnos tam in Dominicis quam in sanctorum natalitiis, quae ad praesentem gratiam pertinent, tres vigilias accipimus, secundum illam evangelicam doctrinam:« Si in prima, secunda et tertia vigilia Dominus servos vigilantes invenerit, beati sunt servi illi.» Pluralitas lectionum, pluralitatem significat praedicatorum, qui sunt tempore gratiae, sicut paucitas in profestis raritatem significat tempore legis; sicut enim gallus in nocte profunda rariores solet edere cantus, vicinante vero diei laetitia crebriores; sic ante incarnationem Domini cum populus ambulabat in tenebris, rari fuere praecones et operarii pauci; sed in tempore plenitudinis, et in die salutis; omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis: quod tamen in Pascha tribus tantum lectionibus utimur, aliam continet rationem, ut infra dicemus.
5.3.7
Porro hymnus, quem Augustinus et Ambrosius invenerunt, scilicet: Te Deum laudamus, qui supradicta omnia sequitur, et alta voce cantatur, significat laetitiam mulieris de drachma, quam invenit accensa lucerna. Unde et tunc secundum quosdam accenduntur luminaria. Quod finis ille: Per singulos dies, et caetera quae sequuntur altius concinuntur, et tunc tintinnabula compulsantur, significat vicinarum convocationem, et earum de drachma reperta congratulationem. Vel jam dictus hymnus futurum gaudium et laetitiam repraesentat, quam Ecclesia requiescens a laboribus suis est in die judicii consecutura.
5.4.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT III. DE SEPTEM CANONICIS HORIS.
5.4.1
« Septies in die laudem dixi tibi.» Populus a Babylone reversus ex doctrina Esdrae, Deum quater in nocte, quater in die laudabat. Quater in nocte, scilicet vespertino, completorio, nocturno et matutino; quater in die, scilicet prima, tertia, sexta et nona. Sic et nos per quaternarium psallimus, ut Domino quodlibet elementum nostri corporis offeramus. Rursus octies Domino confitemur, ut ad octavam pervenire possimus; sed Propheta: Nocte media confitendum, et septies in die, dicit Dominum esse laudandum; cujus in hoc opere auctoritatem sequimur et mysterium. In septem ergo canonicas horas dividitur diurnum officium, scilicet laudes, matutinas, primam, tertiam, sextam, nonam, vesperas et completorium; septies quippe in die laudes Domino dicimus, propter septem aetates saeculi, vel hominis, vel septiformem gratiam Spiritus sancti, vel septem mysteria Jesu Christi. Quilibet enim dies totum repraesentat hujus saeculi tempus, quod per septem intervalla distinguitur. Nam laus matutina recolit illud tempus in quo primi parentes Deum in paradiso laudavere. Prima illud in quo Abel; in tertia Noe, in sexta Abraham, in nona prophetae, in vespera notantur apostoli, in completorio novissimi justi. Dies etiam vitam uniuscujusque hominis repraesentat quae septem aetatibus variatur. Ergo per matutinam commemoramus infantiam, per primam pueritiam, per tertiam adolescentiam, per sextam juventutem, per nonam senectutem, per vesperam senium, per completorium finem vitae. Ergo septies, id est semper; quia dum septies in die laudem Domino dicimus, totum saeculi tempus, et totam vitam hominis ad Deum referendam notamus; sicut beatus Nicolaus, dum quarta et sexta feria matris ubera non sugebat; infantiam suam ad Dominum referebat: vel septies Dominum laudamus, dum pro universis beneficiis nobis a Deo collatis vectigales et gratiarum actiones exsolvimus. Nam et septenarius numerus est universitatis, septies quoque in die Domino confitemur, quia per septiformem gratiam Spiritus sancti, de tenebris vitiorum, et servitute diaboli, quam nocturnum officium repraesentat, prodimus ad solem justitiae, et eripimur in libertatem, quam diurnum repraesentat officium.
5.4.2
Septem vero mysteria Jesu Christi nobis in carne exhibita inferius exponemus; quae causas exhibent septies Domino confitendi. Has itaque septem horas nullus audeat praeterire, nisi velit ingratus Spiritui sancto, et in conspectu Domini vacuus apparere; has etenim horas apostolos legimus observasse: unde Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et item Petrus sexta hora comedere volens, ad orationem coenaculum ascendebat. Cum igitur septies in die confiteri Domino debeamus, cumque duodecim sint horae diei, sub istis septem alias comprehendimus quinque: sub prima primam, sub secunda secundam, sub tertia tertiam, sub quarta quartam, et sub sexta sextam, et sub septima septimam, sub octava octavam, sub nona nonam, et sub decima decimam, sub vespere undecimam, sub completorio duodecimam. Cur autem potius in his horis diei quam in aliis celebramus officium? Ratio est exquirenda. Matutina itaque dicitur a mane, et mane a manibus. Manes secundum gentiles sunt dii infernales, quos dicebant, diem tota nocte clausum tenere, et eum mane terris emittere. Unde et mane idem bonum dicitur, eo quod nihil melius in hac vita, luce videtur. Ideoque laus matutina quasi pro luce nobis exhibita Deo cantatur; qui nos a tenebris erroris reduxit ad viam veritatis. Item hoc tempore Domino confitemur; quia hora tali Deus mundum creavit, et astra matutina, scilicet angelos, qui mox suavi concentu suo conditori jubilavere, quos hac hora canentes imitamur, qui astra vespertina vocari possumus; quia Christum solem pro nobis occidentem sequimur, ut per eum in resurrectione, quasi in ortu solis ad astra matutina perveniamus. Item hac hora Dominus populum suum per mare traduxit, et in mari Aegyptios interfecit, ut in Exodo legitur. In hac igitur hora Deo gratias agimus, qui nos per baptismi gratiam de Pharaonis imperio liberavit, ut nos ad terram promissionis adduceret. Item hac hora volunt quidam justos a somno mortis evigilandos, qui de nocte mundi ad lucem pervenient: vel in hac hora, sicut in aliis, mysteria sequemur Jesu Christi, qui est nocte comprehensus, mane illusus, et Petri misertus; hora prima gentibus traditus; tertia flagellatus, et voce crucifixus; sexta cruci affixus, et tunc tenebrae factae sunt super universam teram; nona mortuus, et tunc latro salvatur; velum templi scinditur, latus perforatur; in undecima, de cruce depositus; in duodecima sepultus. Item in nocte infernum exspoliavit, mane surrexit; in prima hora Mariae apparuit; tertia duabus a monumento redeuntibus obviavit; sexta Jacobo; nona Petro; vespera duobus ambulantibus in Emmaus Scripturas aperuit, et hospitatus in fractione panis se manifestavit. Completorio apostolis dixit:« Pax vobis,» et cum eis manducavit. Item cum Petrus tota nocte in piscando laborasset, Christus mane in littore stetit, et rete piscibus adimplevit. Prima cum septem discipulis manducavit, cum eis dixit: Pueri, habetis aliquod pulmentum; et oves Petro commisit. Tertia Spiritus sanctus in apostolos descendit. Sexta in die Ascensionis cum discipulis discubuit. Nona eisdem videntibus coelos ascendit. In vespera mundum venit salvare. In fine veniet retribuere, qui etiam in vespera cum discipulis ante passionem coenatus fuerat, pedes laverat, et corpus suum eis tradiderat. In completorio in Gethsemani pro eis oraverat. Ergo propter haec mysteria, quae de Jesu Christo in his horis habita in scriptis habemus, has horas, et non alias canonicas observamus. Laudes videlicet matutinas, ut cum Petro fugiamus ad lacrymas et cum Domino resurgamus. Primam, ut simus primo regnum Dei quaerentes, et ei primogenita nostrorum operum offerentes, qui traditus gentibus, passus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram; ut nobis sol justitiae oriatur et ut justificati, et gratia septiformi conjuncti epulemur cum illo in mellito et aeterno convivio. Tertiam ut flagellati Christi patientiam imitemur, et Spiritu sancto baptizemur. Sextam, ut exaltatus a terra nos trahat ad se et eruat a tenebris irruentibus super terram. Nonam, ut saeculo moriamur, cum latrone salvemur; revelata facie Dei gloriam contemplemur, sanguine redimamur, et aqua lavemur, demum super astra levemur; vesperam ut vespertinum regis sacrificium recolamus, quod praefiguravit novum sacrificium in vespera institutum, ut Christo consepeliamur, et ut testamento haeredes instituamur, exemplo humilitatis per lotionem pedum, et vinculo charitatis per novum mandatum, et injecto charitatis igne accendamur ad hospitalitatem pauperum, et illuminemur ad intelligentiam Scripturarum. Completorio, ut fructificent in nobis sudor ejus, et oratio, et requies, et pacifica salutatio.
5.5.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT IV. DE MATUTINIS LAUDIBUS IN FERIALIBUS DIEBUS.
5.5.1
« In matutino interficiebam omnes peccatores terrae.» Tempus ante nocturnum significat nostram vitam in peccatis. Nocturnum officium, nostri exsilii servitium, laus matutina poenitentiae suffragium, per quam tendimus ad lucis gaudium et libertatis.
5.5.2
Ideoque primum psalmum dicimus in ferialibus matutinis: Miserere mei, Deus. Quem psalmum Judaei conversi frequentabant, et nunc frequentat Ecclesia; quia provocat ad poenitentiam, per quam fit resurrectio a morte animae. Sicut enim cantatur in matutinis Dominicis: Dominus regnavit, pro resurrectione Christi a morte corporis, sic in ferialibus: Miserere mei, Deus, pro resurrectione fidelium a morte animarum a tenebris ad lucem prodeuntium. Ideoque in secundo psalmo, qui per singulas ferias variatur, de mane, vel luce mentio reperitur; ut in Verba mea;« Mane astabo tibi;» in Judica me,« Emitte lucem tuam;» in Te decet;« exitus matutini, et vespere delectabis;» in Domine, refugium,« mane floreat;» in Domine, exaudi,« auditam fac mihi mane misericordiam tuam;» in Bonum est confiteri Domino,« ad annuntiandum mane misericordiam tuam;» qui psalmi non immerito sic in matutinis laudibus ordinantur ut in eis notari possit ordo Christianae conversionis; nam Verba mea, vox est Ecclesiae primitivae ad haereditatem Domini vocatae; Judica me, vox ejus ad gentes intrantis; Te decet, canitur in figura gentilitatis fidem recipientis; Domine, refugium, vox est Judaei resipiscentis; Domine, exaudi, vox ejusdem contra Antichristi persecutionem orantis; Bonum est, vox Ecclesiae in Domino quiescentis, quae ex ipsorum psalmorum titulis, et sententiis prudens lector eliciat. Quia vero per charitatem fit remissio peccatorum et acquisitio regni coelorum; ideo duo psalmi sequuntur scilicet: Deus, Deus meus et Deus, misereatur nostri, in quibus agitur de dilectione Dei et proximi; in primo de dilectione Dei, unde ibi dicitur:« Sitivit in te anima mea;» in secundo vero de dilectione proximi, unde ibi dicitur:« Cognoscamus in omnibus gentibus salutare tuum.» Ideoque sub una gloria concinuntur; quia dilectio Dei et proximi sic sese comitantur, ut in Christiana professione altera sine altera non habeatur. Vel ideo sub una gloria cantantur, quia in eis una Christi persona veneratur. Vel ideo sub una gloria continuantur, quia in eis fides et operatio intelliguntur:« fides autem, sine operibus, mortua est,» per quae duo libertatem et gloriam consequemur. Et quia exhibitio operis est probatio dilectionis, ideo per sex dies sex cantica victoriae succinuntur, per quae sex opera misericordiae intelliguntur. Nam in secunda feria, dicentes: Confitebor cum Isaia cantamus; quia, sicut ille vicit populum infidelem, sic nos vitia superavimus. In tertia cum Ezechia gaudemus, dicentes: Ego dixi; quia, sicut ille mortem corporis, sic nos mortem animae evasimus; ideoque subditur ibi: Vivens, vivens confitebitur tibi. In quarta, dicentes: Exsultavit cor, cum Anna tripudiamus; quia, sicut ille vicit aemulam, sic nos carnem vicimus. In quinta vero, dicentes: Cantemus, laetamur cum populo Israel; quia, sicut ille Aegyptios per Moysen, sic nos diabolum et daemones per Christum subterfugimus. In sexta quoque, dicentes: Domine, audivi, cum Habacuc gratulamur; quia, sicut ille Babylonem, sic nos evasimus peccatorum confusionem. In Sabbato, dicentes: Audite, cum Moyse hilarescimus; quia, sicut illius populus, devictis hostibus, terram promissionis intravit, sic nos, vitiis superatis, promissam indulgentiam, libertatem et laetitiam consequemur.
5.5.3
Possunt etiam temporis gratiae successibus adaptari; nam secunda feria illud tempus recolit, in quo primo vexillum crucis erigitur, ut ex praecedentis psalmi: Verba mea et sequentis cantici: Confitebor littera patet, cum dicitur:« Notas facite in populis adinventiones ejus.» Feria tertia illud tempus significat, in quo imperatores Ecclesiam persequebantur. Ideoque plangens, ait: Judica me, Deus, unde canticum legitur Ezechiae qui languore corporis infirmabatur. Feria quarta illud tempus innuit, in quo exaltata est Ecclesia super inimicos; ideoque exsultat cum illis qui sunt de Babylonia liberati, dicens: Te decet, et cantat cum Anna quae est liberata de afflictione Phenennae. Feria quinta illud tempus innuit, in quo Moysi populus intrabit ad fidem. Ideoque psalmus canitur, qui oratio Moysi titulatur, et ejusdem canticum additur. Feria sexta celebratur passio Salvatoris. Ideoque psalmus cantatur, qui subtitulatur ipsi David, cum persequebatur eum filius suus Absalon, id est Judas. Ideoque et in cantico dicitur: Cornua in manibus ejus. Sabbatum celebratur in memoria electorum, qui erunt in fine mundi, quod colligitur ex titulo psalmi, scilicet psalmus cantici in die Sabbati, et ex cantico filiis Israel post laborem itineris dato. Vel sex adaptentur aetatibus; nam, in die secunda separavit Dominus aquas ab aquis. In aetate secunda contigit diluvium, quae duo significavere baptismum. Christus etiam in die secunda creditur baptizatus. Ideoque in secunda die recte legitur canticum de baptismo, ubi dicitur: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris; ubi fideles ab infidelibus separantur. Tertia aetate Isaac liberatur a morte. Ideoque in tertia die recte legitur canticum Ezechiae, cui Dominus per quindecim annos vitam adjunxit. Sic et nobis in Trinitatis fide manentibus per observantiam Decalogi, et fidem quinquepartitae passionis mortem auferet, et vitam donabit aeternam. Quarta aetate Anna fuit fecundata, et ideo in quarta die legitur canticum Annae: sic Ecclesia per quatuor Evangelia est electa, et Synagoga repudiata. Quinta aetate liberatus est populus de captivitate Babylonis, et ideo quinta die legitur canticum Moysi de liberatione populi de manibus Pharaonis. Sexta aetate crucifixus est Dominus, et ideo in sexta die legitur canticum de ipsius passione, ubi dicitur: Cornua in manibus ejus, Sabbato requievit Dominus ab omni opere quod patrarat; et jacuit in sepulcro.
5.5.4
Ideoque in Sabbato legitur canticum, quod datum est filiis Israel post laborem itineris, cum intrassent in terram promissionis. Et vide inter psalmum et canticum differentiam; quia psalmus significat operationem, canticum laudem ex operatione. Exinde: Laudate Dominum de coelis subditur. Tres psalmi sunt in quibus triumphum de mundo, carne et diabolo memoramus; et quia ut tanta libertas et gloria reveletur in nobis quandiu sumus in via, est nobis doctrina et consolatio necessaria. Ideo sacerdos in persona Domini capitulum subdit: Vigilate. Vel nox praecessit ubi nos hortatur in fide perseverare, et misericordiae operibus intendere: opera tenebrarum abjicere, et arma lucis induere, et consolatur per promissionem gloriae; quod ideo capitulum dicitur; quia de capitibus sumitur epistolarum; quod, licet sit lectio, tamen legitur sine, Jube, Domine, benedicere; et absque sacerdotali benedictione; quia proprium est sacerdotis illud legere; et praelati ecclesiae non debent licentiam petere, sed dare; nec dicit: Tu autem, quia sacerdos est perfectus, ut suggestionibus diaboli facile non succumbat; alicubi tamen a subditis pronuntiatur. Et attende quod in nocturnali officio copiosius quam in diurno lectionibus vacamus, quia eis aures libentius accommodamus. Rursus attende quod in hujusmodi lectionibus auctor non pronuntiatur, sicut in lectionibus missae; eo quod seduli in officiis ex lectione cognoscunt auctorem. Ad missam vero conveniunt laici, quibus est auctor incognitus. Quod autem in matutinis quandoque praemittitur, sermo sancti illius et illius, ad cautelam fit, quia verendum est, ne erroneus auctor in medio proponatur, et quia saepe ex lectione auctor non agnoscitur. Deinde sequitur hymnus, per quem laetitia, quam habemus de libertate, innuitur; sed ne ingrati de beneficio videamur, beneficium confitemur in versu: Repleti. Postea liberatori nostro grates referimus, et in ejus laudem prorumpimus, alta voce dicentes: Benedictus Dominus Deus Israel. Quare? quia nos in miseria positos visitavit, redemit, de manu inimicorum liberavit, scientiam salutis in remissionem peccatorum per viscera misericordiae dedit, illuminavit, et in viam pacis direxit. Et vide quod in tribus duntaxat horis, tria dicimus evangelia in aurora. Benedictus cantatur, quia ubi vera lux nuntiatur; in vespera: Magnificat, quia in fine mundi, sicut ibi dicitur:« Deus superbos disperdet, et humiles exaltabit.» In completorio: Nunc dimittis, quia post judicium sancti in pace regnabunt; antiphona devotionem significat, quam habere debemus in laudibus Redemptoris. Dominus vobiscum; magister et discipuli pro se invicem orant, et se invicem resalutant. Et est sensus: laudem vestram Dominus recipiat, et praemio vitae remuneret. Et cum spiritu tuo, scilicet cum pro nobis sis oraturus. Orationes autem non exaudiet Dominus, nisi ex bono corde processerint; ipse, sine quo nihil bonum, sit cum spiritu tuo. Sacerdos autem de sua bonitate non se esse sufficientem reputans, subdit: Oremus, quasi dicat, orate mecum ut, quod postulamus, citius impetremus. Oratio quam dicit significat indulgentiam quam Dominus repromisit; Amen, scilicet fiat nobis quod orasti. Rursus dicit: Dominus vobiscum. Et est iterata salutatio, affectuosa oratio, ut impetrata gratia perseverent; demum concluditur: Benedicamus Domino. Deo gratias, per quae significatur quod usque ad finem vitae debemus Deo persolvendo gratias pro beneficiis benedicere. Dicitur autem Benedicamus a pueris; ad ostendendum quod nisi per poenitentiam efficiamur ut parvuli, digne Deum laudare nequimus, vel ad indicandum quod laus nostra puerilis est, scilicet insufficiens; cum enim de Deo loquimur, balbutiendo sicut possumus, pronuntiamus, laudamus, sed non sufficimus; quia supereminentia Dei nostrum superat eloquium et intellectum:« Accedit enim homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.» Deinde sequuntur sanctorum suffragia, quia quandiu vivimus tanquam in lubrico positi sumus, et a daemonibus impugnamur; et ideo sanctorum suffragiis semper egemus.
5.6.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT V. DE MATUTINIS LAUDIBUS IN FESTIVIS DIEBUS.
5.6.1
« In matutinis, Domine, meditabor in te.» Tempus ante nocturnum significat tempus mortis ante legem, in quo silebant homines a laudibus Dei. Tempus nocturni significat tempus legis datae Moysi. Tempus laudis matutinae significat tempus gratiae, a resurrectione usque ad finem mundi, in quo tempore Deum laudare tenemur. De bonis naturae quae hac hora nobis contulit creando; de bonis gratiae, quae hac hora nobis dedit resurgendo; de bonis gloriae, quae hac hora nobis dabit resuscitando; ideoque totum hoc officium est laudibus plenum, ad quas laudes per versum auditores sacerdos excitat, et demum auxilium divinum implorat: postmodum chorus ad idem festinans auxilium, in summa trinitate glorificat Deum. Exinde, excepto Quadragesimali tempore, a psalmo Dominus regnavit incipimus. Et sunt octo psalmi, quia octo sunt ordines electorum salvati per aquam baptismi, sicut octo animae fuere in arca, in aqua diluvii: nam primus ordo est Ecclesiae primitivae in Judaico populo conversantis, secundus est ejusdem ad gentilitatem transeuntis, tertius est gentilitatis credentis, quartus est Judaei resipiscentis, quintus erit tribulatorum per Antichristum; sextus, septimus et octavus erunt fruentium Christo post Antichristum, qui tres esse dicuntur, quia colligentur ex Asia, Africa et Europa. Qui quia simul Dominum laudabunt, ideo tres psalmi laudum cantantur sub una antiphona et una gloria. In omnibus igitur his psalmis legis umbram, et gratiae veritatem ostendimus. Umbram, quia Dominus post liberationem populi de Aegypto, super eum regnavit, et legem dedit, et in tabernaculo decorem induit. Veritatem, quia post redemptionem populi sui Christus a morte resurgens regnavit, et decorem immortalitatis induit. Unde primitiva Ecclesia laudes extollit, dicens: Dominus regnavit. Merito cantatur hic psalmus in laudibus; quia continet laudes Christi, et septem locos laudis, ut super eumdem psalmum exponitur. Jubilate, hic umbram ostendimus; quia populus Dei portas, scilicet terram promissionis intravit, et Domino jubilavit, et servivit. Veritatem, quia gentilis populus fidem recepit, et Christo jubilat omnis terra, et servit gentilitas in laetitia. Deus, Deus meus; hic psalmus indicat umbram regum Salomonis, et aliorum in Domino laetantium; cui, Deus misereatur nostri, sine interpositione gloriae continuatur; quia regnum Juda et regnum Israel in una lege sociantur. Indicat etiam tempus gratiae, in quo sedata persecutione Ecclesia gentilis in Domino meditatur, et os haereticorum obstruitur. Hic enim psalmus cantatur ex persona gentilitatis, unde sic intitulatur psalmus David cum esset in deserto Idumaeae, per Idumaeam gentilitas intelligitur, cui, Deus misereatur, sub una Gloria jungitur; quia Judaicus populus ei in una fide sociabitur. Benedicite, innuit tempus in quo Nabuchodonosor tres pueros in caminum posuit ignis; et illud tempus, in quo Antichristus tres filios Noe friget in camino tribulationis. Ideoque sine Alleluia et Gloria cantatur; quia tunc omnis laus Ecclesiae reprimetur, vel ideo sine Gloria; quia Trinitatem in eo recolimus, dicentes: Benedicamus Patri, et Filio, cum sancto Spiritu.
5.6.2
Et vide quod hymnus iste tres habet distinctiones. In prima invitantur superiores creaturae ad laudem Creatoris; scilicet quae sunt super coelum, quae in coelo, quae in aere. In secunda invitantur creaturae terrenae, et quae moventur in aquis. In tertia invitantur homines, spiritus et animae, ut cum omni creatura Domino benedicamus; quia sicut tres pueri Nabuchodonosor caminum ignis, sic nos diabolum et incendium inferni evasimus. Et bene convenit hoc canticum diei Dominico, et cuilibet festivo; quia in prima die Dominus omnia creavit, et per resurrectionem suam postmodum innovavit. Ideoque in ea die et in festivis, quae resurrectionem Dominicam imitantur, hoc canticum legitur, in quo Dei creaturae ad laudem Creatoris invitantur. Quidam vero aiunt in hoc cantico passionem Christi nobis ad memoriam reduci, quia Nabuchodonosor diabolus est, ministri Judaei, caminus ignis ara crucis, tres pueri Christus, in quo tria pura: divinitas, caro et anima, vel ex quo tria sacramenta: spiritus, sanguis et aqua. Laudate Dominum de coelis. Illud tempus umbrae denuntiat quo populus de Babylone rediit, et templum aedificavit et illud gratiae, in quo, Antechristo occiso, universa Ecclesia Deum laudabit. Ideoque tres psalmi sub una Gloria cantantur; quia Christiani, gentiles et Judaei, vel Noe, Job et Daniel; vel collecti ex tribus partibus orbis, Asia, Africa et Europa in una religione et laude et parentia convenient: vel quia in eis laudibus eum qui est trinus et unus extollimus. Capitulum est secundum praeteritam umbram Esdrae praedicatio. Hymnus populi de reditu et templi dedicatione gratulatio, vel capitulum est angeli repromissio, quando promisit Zachariae filium, et hymnus de Christi nativitate et resurrectione gratulatio. Vel capitulum est modernorum ne in bello deficiamus, exhortatio et hymnus est Ecclesiae de Antichristi victoria exsultatio; vel capitulum tuba novissima, et hymnus laus aeterna.
5.6.3
Per versum qui sequitur, scilicet: Dominus regnavit, innuitur quod post resurrectionem rata est Christo in coelo et in terra potestas; qua regnavit in praesenti Ecclesia, in triumphanti regnaturus in saecula. Consuetudo in omnibus horis dicendi versiculum inolevit ab arca, quae dum in tabernaculo reponebatur, dicebatur:« Revertere, Domine, ad multitudinem filiorum Israel.» Unde versus dicimus orantes, ut ad nos revertatur, et nostrae mentes ad Dominum revertantur; unde a reversione nomen accepit.
5.6.4
Hic in nocturnis ante lectionem dicitur, ut ad audiendum verbum Domini animus incitetur. In aliis horis post lectionem, ut ex intervallo horarum doctrina Domini non negligatur: Per canticum, Benedictus, quod illucescente die cantatur, primus Christi significatur adventus qui plebem suam visitavit, redemit, et sedentes in tenebris et umbra mortis illuminavit. Vel secundus, in quo Ecclesiam, quae diu sederat in tenebris hujus mundi, post psalmos, lectiones, hymnum et versum, et antiphonam, scilicet post bona opera, doctrinam, laudes, conversionem et mentium devotionem claritate perpetua illustrabit, quando serviemus Domino sine timore, in sanctitate et justitia omnibus diebus vitae nostrae. Interim incensatur altare. Thuribulum est cor, ignis charitas, incensum oratio, quae tunc ad Dominum dirigitur, cum per verbum Evangelii cor nostrum igne charitatis accenditur, et in fidem passionis expanditur; unde sacerdos incensans dicit: Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Et congrue post psalmos, et lectionem sequitur incensatio; quia, qui bene operatur et alios docet, bonum reddit odorem, et bene operandi aliis praebet exemplum. Oratio est ultima illa benedictio:« Venite, benedicti Patris mei.» Benedicamus Domino, laus est finalis et ineffabilis. Ideoque saepe verbis dimissis cum neumis jubilamus. Nota quod eaedem sunt laudes in Dominicis et Paschalibus diebus, et festivitatibus Sanctorum; quia repraesentant gaudia resurrectionis Christi, et nostrae, quae per fidem resurrectionis sancti jam quaedam gaudia percipientes, plenius in stola duplici consequentur.
5.7.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT VI. DE PRIMA.
5.7.1
« Paterfamilias exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.» Nunc de prima et reliquis horis agamus, in quibus pastores et operarios imitamur: nam et in his horis paterfamilias conduxit operarios in vineam suam. Ideoque psalmodiae ab istis horis et non ab aliis nuncupantur, et in istis celebrantur. Sacerdos igitur pastor est ovium, grex populus, pascua Dei mandata, multae bestiae gregi inimicae; nam hinc:« Leo rugiens circuit quaerens quem devoret;» hinc draco deviantes veneno interimit, hinc lupus rapit, hinc ursus invadit. Ideoque pastor, cui est cura de ovibus, ait: Deus, in adjutorium meum intende; et attende quod versiculus iste in omnibus praemittitur horis, et est sumptus a Veteri Testamento. Arca enim quotidie circumdabatur ab inimicis. Moyses igitur dum elevabatur et portabatur, dicebat:« Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te a facie tua.» Sed et Ecclesia persecutionem patitur intus et extra, ideoque divinum imploramus auxilium, dicentes: Deus, in adjutorium meum intende: similiter in omnibus praemittitur: Gloria Patri, ut glorificemus Trinitatem, sine qua nihil possumus. Oves itaque summum Pastorem invocant et glorificant, et in hymno consequenter implorant, ut eas in diurnis actibus a nocentibus custodiat. Quinque psalmi sequuntur, ut quinque sensus operariorum per diem divinitus muniant. Vel tres sunt sub tribus gloriis comprehensi, eo quod Trinitas in nostris operibus glorificatur; dicentes: Deus, in nomine tuo, iter arripiunt; et quoniam alieni insurrexerunt, petunt ut vi sua inimicos disperdat, et oves ex omni tribulatione eripiat; sicut David eripuit a Ziphaeis. Hunc enim psalmum David cecinit cum Ziphaei voluere eum Sauli tradere. Ziphaei florentes interpretantur; hi sunt membra diaboli, qui nos prosperitate seducunt. Cum nobis ergo ea diabolus multipliciter insidietur, ad vitandam ejus calliditatem, hunc psalmum summo diluculo canimus. In Beati immaculati, et sequentibus octonariis, ovibus pascua proponuntur, ut lex Domini, mandata, justificationes et testimonia. In hoc psalmo tractatur de moribus; quia oportet, quem Deus liberavit a vinculis et carcere, ut assistat Deo bonis moribus in omni devotione. In Dominicis vero diebus, et praesertim a Septuagesima usque ad Pascha novem psalmos dicimus, ut cum novem ordinibus angelorum in resurrectionis gaudio Trinitatem laudare possimus. In primis quinque, Deus, Deus meus, et sequentibus, de Christi passione cantatur; quia per meritum quinquepartitae passionis pervenit Christus ad gloriam resurrectionis, quod et nobis speremus, si eum imitari volumus. Quatuor sequentes innuunt, quod in quatuor mundi partibus per doctrinam quatuor Evangeliorum Deum laudare debemus. In Deus, in nomine tuo salvum me fac: petimus erroris depositionem. In Confitemini Domino, exhortamur ad laudis confessionem. In Beati, ad laudis operationem. In Retribue, ad mandatorum meditationem; verum quia fides est fundamentum mandatorum, et victoria quae vincit mundum: et quia caetera sine fide frustrantur; et operarius sine fide frustra vineam colit; et pastor sine fide frustra ovile custodit, ideo subditur Symbolum fidei scilicet: Quicunque vult, quod Athanasius, Alexandrinus episcopus, rogatu Theodosii imperatoris, ad eradicandam invalescentem haereticorum perfidiam et divulgandam fidem catholicam edidit: quod singulis diebus Ecclesia cantandum esse in Prima constituit; quia tunc maxime ad ecclesiam populus convenit; vel quia fides principium salutis existit. Quidam tamen omittunt in illis diebus, quibus in missa Credo in unum Deum concinunt.
5.7.2
Sed potius est hoc curiositatis, et desidiae quam rationis; quia populus in Quicunque vult, de fide a pastoribus docetur; et in Credo in unum Deum, fidem suam quasi doctus quilibet confitetur. Athanasius vero, in hoc suo symbolo duas principales fidei partes, scilicet de Trinitate et de Verbi incarnatione describit. Sed de libero hominis arbitrio praemittit, dicens:« Quicunque vult salvus esse:» nemo enim nisi volens credit; cum caetera possit homo nolens, credere non potest nisi volens.« Ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem. Haec enim est bonorum omnium fundamentum. Haec Prima petit campum dubia sub sorte duelli, sed quia fidei nomen poterat inducere confusionem, determinat, dicens:« catholicam,» quae tum propter universalium praecepta regularum, ut Boetius ait, quibus Christianae religionis auctoritas intelligitur, tum propterea, quod ejus cultus per omnes mundi terminos pene emanavit, catholica, vel universalis vocatur; quia catholicon Graece, Latine dicitur universale: non enim quaelibet fides facit Christianum; nam ut generaliter comprehensa, fides est perceptio veritatis cujuslibet rei cum mentis assensu; perceptionum vero alia est invisibilium, alia visibilium: rursus invisibilium perceptionum alia est eorum, quae ratione percipiuntur; alia eorum quae sunt supra rationem, ut Deum esse trinum et unum, et incarnatum, de Virgine natum, passum, et similia. Primae duae non habent meritum, quoniam habent ab humana ratione principium; nam fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Tertia duntaxat efficit Christianum;« quam nisi quisque servaverit, per se, ut adultus, et discretus; vel per alium, ut qui non est scientiae capax, integram» sine haereticae pravitatis contagione,« inviolatamque» sine schismaticis violatione,« absque dubio in aeternum peribit:»« Sine fide namque impossibile est placere Deo;» et ubi causa non subest, nec effectus adest: fides est causa humanae salutis; ergo ubi defecerit, salus esse non poterit.« Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur; neque confundentes personas, neque substantiam separantes:» de unitate prius, et postea de personarum distinctione prosequamur. Unitatum alia est integralis, quae consistit ex partibus ut corpus. Alia formalis quae a forma trahit originem ut idolum. Alia naturae, ut ego et tu unum sumus. Alia voluntatis, ut nobiscum unum sint; alia principalis, vel singularis, vel solitudinis, vel simplicitatis; principalis est, quia prima singularis, vel solitudinis est, quia sola. Non enim inveniuntur aliqua quae et plura sint, et singulariter unum, nisi in Trinitate. Simplex est, quia nec plicam partium, nec plicam recipit proprietatum. Et ut ostendat hanc unitatem esse intelligendam secundum simplicitatem subdit:« Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus;» id est, quidquid de Patre substantialiter praedicatur, similiter et de Filio et de Spiritu sancto dicitur. Et supponit exempla de sex nominibus, scilicet: Increatus, immensus, aeternus, omnipotens, Deus et Dominus, quae de singulis dicuntur personis, et de omnibus non pluraliter, sed singulariter, et in summa, verbi gratia:« Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus sanctus, non tamen tres increati, sed unus increatus;» sic et de reliquis.
5.7.3
Et vide quod horum quaedam negative, quaedam affirmative de Deo dicuntur ut increatus, scilicet non creatus; immensus, id est sine mensura; aeternus, sine principio et fine; omnipotens dicitur, non quia possit facere quidquid vult facere, sed quia potest facere quidquid vult fieri. Vel omnipotens, id est principaliter potens. Tres enim sunt potestates; prima Deus, secunda angelus, tertia homo; vel omnipotens per causam, id est a quo omnis potestas, sicut etiam dicitur omne bonum per causam. Deus proprium est Creatoris nomen, et ad cultum pertinet divinitatis, quod tractum est a Graeco Theos.
5.7.4
Et vide quod quandoque ponitur personaliter, ut Deus genuit Deum, id est Pater Filium, et uterque Deus est; Dominus, ut ait Augustinus, non est naturae sed potestatis, sed hic secundum quod dicitur a dominio, quia« Dominus nomen est illi.» Verum secundum quod dicitur a dominando, indicativum est relationis,« quia sicut singillatim unamquamque personam Deum, ac Dominum confiteri Christiana veritate compellimur; ita tres deos, aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.» Ac si dicat haec essentialia non pluraliter, sed singulariter dicuntur de omnibus, et in summa.
5.7.5
Et attende quid sit veritas Christiana. Quod ut magis liqueat, vide philosophicam veritatem; philosophica veritas est natura, vel cognitio rei; ut humanitas est veritas hominis secundum quam quis verus est homo. Sed Christiana veritas intelligit Deum sine quantitate magnum, sine qualitate bonum, sine tempore sempiternum, sine loco ubique totum, sine situ praesentem, sine mutabilitate mutabilia facientem. Item philosophica veritas habet, quia si Pater est magnus et Filius magnus, Pater et Filius sunt magni. At Christiana veritas Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, non tres magnos, sed singulum magnum, et tres unum magnum appellat, et haec est una regularum universalium, a quibus, ut secundum Boetium diximus, fides Catholica nominatur. De personarum vero distinctione, dicit Athanasius:« Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti.» Persona dicitur grammatice, omne id de quo in oratione agitur; dicitur et poetice larva, ut repertor honestae personae; dicitur et conditio, vel fortuna, ut:« Deus non accipit personam hominis,» scilicet non attendit cujus conditionis vel fortunae. Secundum Boetium persona est rationalis naturae individua substantia. In theologia igitur personam esse, est discretum esse relativa proprietate; personales enim proprietates ut paternitas, et filiatio, et processio sunt relationes, ut paternitas est relatio Patris ad Filium, filiatio est relatio Filii ad Patrem, processio relatio Spiritus ad utrumque. Et ita Patrem esse, Filium esse, Spiritum sanctum esse, non est aliquid esse, sed ad aliquid esse. Unde Augustinus: Cum Pater est, non illud ex quod est, id est non est relatione, qua Pater est, est ipse divina substantia. Paternitas est in Patre, et ipsa Pater est, et sic de aliis. Unde: in personis proprietas, et in essentia unitas.« Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus.» Cum a nullo dicitur, auctoritas demonstratur. Inter factum et creatum hoc interest, quod inter facere et creare; nam facere est de subjacenti materia aliquid producere; creare vero de nihilo.
5.7.6
Et vide quod operatio Dei est quadripartita: una est aeterna, tres sunt temporales. Aeterna est, qua Filium ante omnia tempora genuit, secundum quam operationem dicitur Pater, aut genitor. Prima temporalis est qua ex nihilo creavit hylem, seu chaos, id est confusam elementorum materiam, secundum quam operationem dicitur creator. Secunda temporalis est, qua materiam illam per opera sex dierum distinxit, secundum quam dicitur conditor, vel opifex. Tertia est temporalis, qua species creatas per successionem continuat, secundum quam dicitur sator et auctor.« Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Inter generationem Filii, et processionem Spiritus sancti, differentiam assignare vox humana non sufficit: nisi quod Filius sic a Patre procedit, ut sit Filius; Spiritus autem non sic procedit, ut Filius dici possit. Unus ergo Pater, non tres patres; unus Filius, non tres filii; unus Spiritus sanctus, non tres spiritus sancti.» Vide quod cum dicitur unus Deus, multitudo deorum excluditur, cum dicitur tres personae singularitas excluditur. Unde Augustinus: Qui dixit Deum tres personas, non voluit diversitatem, sed noluit singularitatem.« In hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus,» potestate. Auctoritas tamen Patri, qui a nullo procedit, ascribitur;« sed totae tres personae coaeternae sibi sunt,» ergo nulla tempore prior;« et coaequales,» ergo nulla minor: in quo notatur Arius, qui dogmatizavit Filium Patre minorem; ita ut per omnia, sicut jam supradictum est, unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.« Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat;» ecce summa et conclusio praecedentium. Unitatem vero in Trinitate veneramus, et e converso, cum dicimus, credimus et adoramus, tres esse unum, et e converso.« Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.» Hic de Verbi agitur incarnatione: sicut enim ad salutem exigitur fides divinitatis, sic etiam humanitatis; quia sine fide Mediatoris nemo salvari potuit. Tres enim fuere leges: lex naturae, lex litterae, lex gratiae. Lex naturae consistit in ratione et voluntate; in utraque languebat homo; quia et ratio in contemplatione boni caecutiebat; et voluntas in appetitu boni deficiebat. Lex litterae dabat consilium sed non auxilium, monebat affectum, sed non movebat, peccata non auferebat, sed prohibendo augebat. Quia Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. Et Apostolus:« Lex subintravit, et delictum abundavit.» Lex igitur gratiae necessaria fuit, quae illas duas leges ad effectum ducit. Nam sine collyrio gratiae lippus est oculus, tam naturae quam litterae; propterea Sapientia spuit in terram, et linivit oculos caeci a nativitate. Hic est Christus, qui, sicut ait Apostolus, est nobis sapientia et justitia et sanctificatio. Sapientia est nobis rationem dando; justitia, nos de manu inimici liberando; sanctificatio, peccata dimittendo; redemptio, pro nobis patiendo. Haec est Dei virtus et Dei sapientia, quae aedificavit sibi in utero, et de utero virginali, et erexit columnas septem, scilicet sapientiam invisibilium, intellectum visibilium, scientiam moralium, pietatem miserendi, consilium adjuvandi, fortitudinem liberandi, timorem Domini caste diligendi: his enim virtutibus ab ipsa creationis et incarnationis hora fuit anima Christi pleniter adornata, ut in nullo proficere posset.
5.7.7
Quod enim dicitur proficiebat sapientia et aetate, intelligendum est nobis. Jesus Christus duo sunt nomina non ejusdem rationis, nam Jesus est nomen personae, sicut Petrus: Christus vero nomen est sacramenti, sicut sacerdos, et propheta; quae nomina non per litteras, sed per notulas scribi consuevere, ut qualitas Scripturae insinuet qualitatem naturae, ut sicut divina natura est incomprehensibilis, sic nomen quod ponitur ad ipsam significandam, semiphoris scribitur litteris. Creaturarum naturae quandoque comprehenduntur, et ideo earum nomina per litteras plenarie describuntur. Vel quia non sumus sufficientes solvere corrigiam calceamentorum illius personae.« Deus est ex substantia Patris,» scilicet ex Patris substantia, id est ex Patre substantia, ut generatio referatur ad personam, non ad essentiam, quae nec generat, nec generatur;« ante saecula genitus,» hoc improprie dicitur, nam ante, proprie temporis est designativum; tempus autem non fuit ante mundum, sed incoepit esse cum mundo. Unde sic describitur: tempus est motus, et mora mutabilium rerum; unde, si quis quaerat si Deus fuerit ante mundum, vitiosa est quaestio: non enim praecedit creator creaturam temporis quantitate, quia significat ante; sed naturae simplicitate.« Homo est ex substantia matris in saeculo natus:» ex praepositio, substantialiter, materialiter, potentialiter accipitur, et partialiter: substantialiter, ut ex substantia Patris ante saecula genitus; materialiter, ut ex substantia matris in saeculo natus; potentialiter, ut qui conceptus est ex Spiritu sancto. Partialiter ut ex anima rationali, et humana carne subsistens; similiter et de praepositio, ut de Patre, de matre, de Spiritu sancto.« Perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali, et humana carne subsistens, aequalis Patri secundum divinitatem; minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.» Et attende duos esse modos conjungendi per appositionem et per compositionem, quod etiam grammatici de praepositionibus docent; dicentes: illam per appositionem conjungi, quae in nullius transit in ipsa appositione compositionem; illam vero per compositionem conjungi, ex qua et dictione cui adjungitur aliqua dictio componitur, verbi gratia de utroque:« Dixit insipiens in corde suo.» Similiter in rerum naturis. Res enim per appositionem junguntur, quando ex eis nihil componitur, de quo componentia praedicentur, verbi gratia: Abraham appositus est ad patres suos, unde collegium efficitur, de quo apposita non praedicantur. Res vero per compositionem junguntur duobus modis; per commistionem, et sine commistione. Per commistionem quando una convertitur, vel potius in aliam confunditur, ut vinum et aqua; nam quod horum super excreverit alterum confundit; sine commistione, quando ex diversis substantiis aliquid ita componitur, quod componentium proprietates, et naturae de composito praedicentur, ut homo constat ex spiritu et corpore, et bene dicitur homo est vivus propter animam, et homo est albus propter corpus. Et dicitur homo est rationalis propter animam, et homo est corporeus propter corpus; haec autem conjunctio divinitatis ad humanitatem fit, ut quidam dicunt, per compositionem sine commistione, quia Christus est Deus et homo; ubi non est commistio neque conversio. Unde bene dicitur: non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. Conversio namque substantiam mutat, assumptio exaltat.[ Secundum alios, incarnationis ratio sumenda est, non secundum compositionem sed secundum habitum. Unde[ cum] dicitur: Deus est homo, Deus est factus homo, Deus coepit esse homo, habitus praedicatur; factus est enim humanatus, et assumpsit hominem, vel potius ea, quae sunt hominis. Unde quod sequitur,« Unus omnino non confusione substantiae, sed in unitate personae,» dicunt hanc propositionem in non notare compositionem, sed personae simplicitatem: sicut enim simplex fuit ante, sic et postea; non enim humana natura assumpta est de esse illius personae, vel cum Verbo una persona, sed est in unitate personae, id est non auxit numerum, vel quantitatem personae. Quidam non apponunt in, dicentes: Sed unitate personae. Sed alii dicunt hanc personam Christum constare ex Deo et homine, scilicet anima et carne, et ita ex tribus substantiis, non tamen quasi ex partibus. Unde cum dicitur, Deus est homo, natura, scilicet humanitas praedicatur.]« Nam, sicut anima rationalis, et caro unus est homo; ita Deus et homo unus est Christus.»[ Videtur fuisse dicendum: Anima rationalis, et caro unus sunt homo. Ut enim rei suppositae singularitas exigit verbi singularitatem, ut Sicardus scribit, sic rerum suppositarum pluralitas verbi exigit pluralitatem, ut Petrus et Paulus ascenderant in templum. Singularis itaque numerus ponitur pro plurali.]
5.7.8
Et vide hanc similitudinem non accedere plena collatione ad demonstratum; nam caro et anima sunt partes hominis constitutivae, et destructionem unius earum sequitur totius destructio; non autem sic in Christo, Deo et homine; nam ante fuit Deus, quam Deus esset homo, et ideo assumptus homo non est pars constitutiva personae. Ita sicut anima, et caro non sunt plures homines; sic Deus et homo non sunt plures Christi.« Qui passus est pro salute nostra:» unde« tanquam avis ad occisionem ductus est.» Hic est summus pontifex, quo moriente antiquitus in lege captivi, liberi dimittebantur, et ad suas haereditates revertebantur. Mors etenim Christi gladium Dei ante paradisum amovit. Hic est serpens in quem respicientes a serpentum morsibus liberantur.« Descendit ad inferos,» juxta illud:« Aestimatus sum cum descendentibus in lacum.»--« Tertia die resurrexit a mortuis.» Unde Osee:« Post duos dies vivificabit nos, et tertia die suscitabit nos.»--« Ascendit in coelos.» Juxta illud: Ascendens Christus in altum. Tres sunt coeli: aereum, ubi ales volat; aethereum ubi stellae rutilant; empyreum, ubi angeli Deum laudant.« Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.» Unde Pater ad Filium:« Sede a dextris meis.» Nomine dextrae non significatur situs, vel circumscriptio divinitatis; sed beatitudo humanae felicitatis; in quo empireo, in qua felicitate homo assumptus est, omni angelicae dignitati praelatus.« Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem.» Quae rationis redditio non fiet verborum expressione, sed conscientiae attestatione: ad memoriam etenim revocatis operibus nostris, bonis et malis, unicuique manifestum erit, utrum sit dignus amore, vel odio, vita vel supplicio.« Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam.» In qua quicunque fuerit, demum integram perfectionem in corpore et anima possidebit. Septem sunt in quibus integra perfectio consistit; tria sunt animae, scientia, justitia, et laetitia; menti enim humanae, tres vires naturaliter insunt, ut philosophi dicunt, scilicet, rationabilitas, concupiscibilitas, irascibilitas; quarum singula in hoc statu miseriae duo habent circa se, habitum videlicet, et privationem. Enimvero circa rationabilitatem sunt scientia et ignorantia, circa concupiscibilitatem, justitia et injustitia, circa irascibilitatem laetitia et tristitia; sed in statu gloriae rationale nostrum implebitur scientia; concupiscibile, justitia; irascibile vero, laetitia. Erit igitur anima perfectae scientiae, justitiae et laetitiae; quia quaelibet virtus erit ibi sine impedimento et contrarietate. Quatuor sunt corporis, immortalitas, impassibilitas, agilitas et pulchritudo. Corpus autem, ut ait Apostolus, erit spirituale, non corporeae substantiae veritatem amittendo, sed ut spiritus cibo non indigendo. Erit igitur immortale, quia ultra non morietur, nec mors illi ultra dominabitur. Erit impassibile, quia nulla passione ulterius molestabitur. Altius etiam exponamus, dicentes: quod in statu creationis habuit homo posse peccare, posse non peccare; posse pati vel mori, posse non pati et non mori. In statu corruptionis habet posse peccare, non posse non peccare; posse pati et mori, non posse non pati et non mori. Non posse non peccare sic intellige, non posse esse sine peccato, scilicet sine causa peccati; causam dicimus concupiscentiam: vel non posse esse diu sine peccato. In statu glorificationis habebit posse non peccare, posse non pati, et non mori; et non posse pati, et non posse mori: ideoque erit corpus immortale et impassibile. Erit etiam et agile, quia etiam velocitatem cogitationis ad omnia comitabitur. Erit et pulcherrimum, quia sicut sol fulgebit in regno Patris. Exuetur itaque homo in utraque parte diploide confusionis, et induetur stola geminae glorificationis.
5.7.9
« Qui vero mala in ignem aeternum.» Novem poenarum generibus in inferno miseri cruciantur, eo quod novem ordinibus angelorum associari operibus non merentur. Prima est ignis inexstinguibilis, ut si totum mare influeret non exstingueretur, de quo hic dicitur: Qui mala egerunt ibunt in ignem aeternum. Secunda est aqua intolerabiliter frigida, in qua etiam si mons igneus mitteretur, totus in glaciem verteretur, de his duobus dicitur: Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Tertia est vermis immortalis, de qua vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur.» Quarta sunt tenebrae exteriores, de quibus in Evangelio, mittuntur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. Quinta est fetor putridus et indeficiens, de quo Joannes:« Missus est diabolus in stagnum sulphuris.» Sexta est confusio peccatorum, eo quod omnibus revelabuntur abscondita tenebrarum. Unde Joannes:« Libri aperti sunt.» Septima est horribilis visio daemonum, unde Job:« venient super eum horribiles.» Octava est pro varietate criminum varietas flagellorum. Unde Joannes:« Judicatum est de singulis secundum opera eorum.» Nona est miserabilis clamor flentium, et ululantium, quia plangent se super se omnes tribus terrae; dignus est enim ut qui hic igne concupiscentiae arsit, ibi flebiliter ardeat: qui frigore malitiae riguit, ibi strideat; quem invidia consumpsit, vermis conscientiae rodat; qui lucem odit, luce non gaudeat; qui in luxuriae fetore putruit, fetorem olfaciat; qui detegere peccata contempsit, ea detegat; qui Deum videre noluit, daemones videat; qui exhibuit membra sua servire iniquitati, ad iniquitatem per singula recipiat talionem; qui noluit gaudere cum gaudentibus, fleat cum flentibus.« Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.» Dicitur fides, virtus, qua creditur et haec proprie; dicitur et effectus, vel actus fidei, scilicet ipsum credere, et haec improprie; dicitur et res quae creditur, et haec item improprie. De prima tres sunt virtutes: fides, spes et charitas; de secunda:« Fides tua te salvum fecit,» id est actus, non enim virtus, sed actus in meritum reputatur; de tertia, haec est fides catholica. In capitulo, pastor oves, et paterfamilias operarios, ne in calore et labore deficiant, consolatur; quasi dicens viriliter agite in nomine Domini, quia« Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit.» Unde alacres gratias agunt, et cum Petro Christum Filium Dei vivi confitentur et invocant, dicentes:« Christe Fili Dei vivi, miserere nobis.» Quidam tamen non dicunt capitulum, neque responsorium; quia per primam intelligunt pastoris operam, qui debet prius operari, ut in aliis horis alios ad operandum valeat exhortari.
5.7.10
Ergo post psalmos continuo dicunt: Exsurge, Christe, adjuva nos, vertentes se ad orientem. Ideoque versus dicitur, et est sensus: Exsurge, scilicet fac nos exsurgere, sicut intelligebatur illud Moysi, cujus vicem tenet: Revertere, Domine, ad multitudinem filiorum Israel, id est fac nos reverti. Preces quae sequuntur, scilicet Kyrie eleison, propter tria dicuntur: ad resecandum superfluas cogitationes, ad impetrandum misericordiam propter oves errantes, et operarios fatiscentes. Ad postulandum auxilium contra tentationes, ut possimus, in Dominica oratione, Patrem securius invocare. Ter autem Kyrie eleison, ter Christe eleison, et rursus ter Kyrie eleison, aut in singulis semel, propter tres status divinitatis; tres ait status propter nos, non propter Deum,« apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.» Primus fuit ante nativitatem, in quo colebatur trinus, et unus, et dicebatur Dominus; quia« Dominus nomen illi. Secundus in humanitate. Ideoque invocatur Christus qui, licet sit« via, veritas et vita,» est tamen una persona; et rursus sic est una quod non separatur a Trinitatis substantia. Tertius est in clarificatione, ubi clarius trinus, et unus agnoscitur, et adoratur, et Dominus appellatur. Dominica oratio privatim dicitur, quia in ea Deo loquimur, qui non tantum verba, sed renes et corda scrutatur. Vel ut eam cum majori diligentia capiamus: in qua septem petimus, ut a septem vitiis liberemur, ut septem donis ditemur, ut septem beatitudinum praeconia consequamur, finis autem aperte dicitur, ut ab omnibus confirmetur. Per duos sequentes versus: Vivet anima mea. Erravi sicut ovis quae periit, patet de ovibus errantibus, id est poenitentibus agi, quae per pastorem ad ovile ducuntur; sed quia via redeunti est fides, quae est ut scutum viatorum contra insidias hostium; ideo subditur Symbolum apostolorum, scilicet, Credo in Deum Patrem; cujus expositionem in Scrutiniorum tractatu, Deo propitiante, ponemus. Confessio subjungitur, quia post confessionem peccata venialia dimittuntur; sine quibus, ab ovibus et operariis praesens vita non ducitur: Preces pro ipso qui loquitur operario, pro pastoribus, pro regibus, pro populo, pro vivis et pro defunctis: Miserere mei, Deus, pro poenitentibus, et oratio pro astantibus multiplicantur; quia per tales fructus pulvis a pedibus operariorum excutitur, et oves a pestiferis pascuis liberantur, et poenitentes Domino reconciliantur. Ob eamdem etiam causam septem psalmi poenitentiales, in Quadragesima et litaniae cantantur. Sed attende quod sacerdos qui prius prostratus orabat, et nunc surgit, et stans orat summum Patremfamilias, Christum significat, qui prius conversatus in terris, oravit pro peccatoribus, et postea resurgens et ascendens in coelum, interpellat pro nobis, quod ad nostram salutem spectat. Ideoque praecedit et sequitur salutatio; nam cum Dominus surrexit, discipulos salutavit dicens:« Pax vobis,» et post interpellationem, salutabit; quia salutem aeternam donabit. Benedicamus Domino significat benedictionem qua Christus benedixit discipulis post resurrectionem; unde ipsi gratias egere. Vel est laus finalis, quae erit in gloria, cum gratiarum actione. Demum quia solent pastores greges ad alia pascua minare, et pabulo salem, ut melius sapiat, admiscere; sic praelatus fratres in capitulum ducit, quibus per pabulum salis sanctorum exempla in Martyrologio proponuntur; et per versum: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, ad patientiam invitantur, et orationem. Sancta Maria, etc., sanctorum auxilia postulantur; postmodum, quia pro diversitate locorum occurrit diversitas adversariorum, pastor divinum ter petit auxilium contra insidias diaboli, carnis et mundi cum dicit: Deus in adjutorium meum intende; deinde simul omnes orant et misericordiam petunt, dicentes: Kyrie eleison et Libera nos a malo. Dicentes: Pater noster, et operum dilectionem, dicentes in bonum: Respice, Domine, in servos. Exinde pastor tanquam per se et pro ovibus sollicitior, eas dirigi, et in lege Domini postulat sanctificari et custodiri, dicens: Dirigere et sanctificare, regere et gubernare. Demum lectionis et praedicationis pabulo reficiuntur maxime qui in monasteriis degunt, qui in omni hora Dei servitio sunt occupati, semper avidi Scripturarum pabulo satiari. De officio et ordine tractari, est de sequenti; pascua, et dicta ovibus providere, quod sequitur. Adjutorium nostrum in nomine Domini, et Benedicite, licentiantur oves ad pascua, et operarii ad cultum vineae festinare, ut valeant in mundi vespera denarium retributionis accipere.
5.8
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT VII. DE TERTIA, SEXTA ET NONA
5.8
Daniel tribus temporibus in die flectebat genua sua, et orabat, ut in ejusdem libro legitur; per quae tria tempora, tertia, sexta et nona secundum Hieronymum intelliguntur. Post Danielem, Esdras quater in die cum populo Domino confitebatur, hoc est, secundum Bedam, hora prima, tertia, sexta et nona. Sexta quoque, tempore gratiae, volens Petrus comedere, ad orationem ascendit coenaculum; nona praeterea Petrus et Joannes pergebant ad templum: ideoque tertia, sexta et nona celebri officio auctoritate veterum decorantur. Igitur in his tribus horis in primordio, more solito divinum imploramus auxilium, quod est in omni opere bono faciendum. Exinde Trinitas glorificatur, Deus in hymno laudatur: postea ternis psalmis psallitur; quia in nostris operibus Trinitas veneratur. Item in prima, tertia, sexta et nona per octonarios psallimus, quia tunc bene gregem pascimus, et vineam colimus, dum octo beatitudinibus intendimus, quos combinamus, si duo praecepta charitatis observamus. Et vide quod undecim facimus combinationes, ad emendandum undenarium nostrae transgressionis, vel ut pro quavis hora diei, in qua deliquimus, unum Domino, legis et charitatis, binarium offeramus, ut pro prima. Beati, pro secunda; retribue, pro tertia; Legem pone, pro quarta, Memor esto; pro quinta Bonitatem fecisti; pro sexta, Defecit; pro septima, Quomodo dilexi; pro octava, Iniquos odio habui; pro nona, Mirabilia; pro decima Clamavi; pro undecima, Principes. Et est notabile quod in quolibet octonario aliquid de lege Domini memoratur; quia per eum vinea colitur, et denarius aeternitatis acquiritur. Rursus in quatuor horis ad psalmos duodecies Gloria canitur, ut pro quavis hora, in qua deliquimus, de remissione peccatorum Deo gloriam rependamus. Verum in tribus horis, tertia, sexta et nona, triplex status innuitur praeliantium, proficientium, fatiscentium. In tertia praeliantes aiunt: Respondebo exprobrantibus mihi verbum. In sexta proficientes adjungunt: Tota die meditatio mea est. In nona fatiscentes, dicunt: Tribulationes et angustiae invenerunt me. Per antiphonas charitatem exprimimus, sub qua psalmos concludimus, si per eum nostra opera Domino commendamus, juxta illud:« Omnia opera vestra in charitate fiant.» Capitulum est boni pastoris ad opera exhortatio. Responsum est hilaris operariorum responsio. Versus, qui ostendit, quod ad Dominum mentem vertimus, est boni operis fructus. Oratio est pastoris ad operarios commendatio. Benedicamus Domino, et Deo gratias, est operariorum ad pastorem gratiarum actio. Et sumitur hic ordo ab his, qui secundum Esdram murorum opera faciebant, alii vero armis operarios defendebant: sic et in his horis modo psallimus: psalmus autem operationem eorum significat, quos princeps docet per lectionem et munit per orationem. Vel sumitur a triplici genere musicorum. Musica namque fit aut pulsu digitorum, ut in psalterio, et similibus; aut cantu sicut in voce, aut flatu, sicut in sono tubae. De primo dicitur: Laudate eum in psalterio et cithara; de secundo: Psallite in vociferatione; de tertio: Laudate eum in sono tubae. Quando psalmos dicimus, primum genus musicae adimplemus; quando legimus, secundum exercemus: quando cantamus, tertio genere delectamur, usque adeo ad altiora nos extendentes, ut ad Trinitatis gloriam in responsorio veniamus. Vel potius sumitur ab Apostolo qui ait:« Implemini Spiritu sancto loquentes vobismetipsis in psalmis, hymnis et canticis.» Psalmi pertinent ad operationem, hymni ad laudem, cantica vero ad evangelicam exsultationem: unde gloria eis continuatur: quia nusquam tanta gloria Deo confertur, quanta in coetu sanctorum et angelorum. In his etiam horis in ferialibus preces interseruntur, quae in festivis rationabiliter omittuntur. In ferialibus enim ploramus nostram peregrinationem; ideoque utimur obsecrationibus, orationibus et postulationibus, pro nobis et omnibus in commune, ut: Ego dixi: Domine, miserere mei, etc. Sed in festivis recolimus nostram et Domini resurrectionem. Et qui hic manentem civitatem non habemus, coelestem Hierusalem nobis futuram inquirimus; ubi non habebit locum miseria, et ideo pro miseris non implorabitur misericordia.
5.9.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT VIII. DE VESPERTINA SYNAXI.
5.9.1
Vespertina oratio ascendat ad te, Domine! Hic etiam ut in aliis horis praediximus, divinum auxilium imploramus, et gloriam Trinitati ascribimus. Postmodum quinquies psallimus, propter quinque vulnera Christi, qui se pro nobis obtulit sacrificium in vespera mundi: quod patriarchae ante legem, prophetae sub lege praefiguraverunt, cum Domino ad vesperam sacrificia obtulerunt. Vel quinquies psallimus, ut nobis peccata quinque sensuum dimittantur: eadem ratione pectus quinque digitis tundimus. Hoc etenim fletum illorum insinuat, quibus occidit sol justitiae. Vel quinquies psallimus, quia pro labore quinque sensuum praemium exspectamus: nam et in hac hora dies clauditur, et finis operum, et initium sequitur praemiorum. Cantantur autem psalmi secundum materiam diei, ut in Dominica nocte, qua per resurrectionem Christus vicit leonem, cantatur Benedictus Dominus Deus meus, qui continet victoriam David contra Goliath. Caeteri laudes personant. Et vide quod vespertinum et matutinum officium caeteris horis modis psalmidicis numero praeferuntur, eo quod in senaria operum distinctione vespere et mane solummodo memorantur. Et in veteri lege antiquitas matutini et vespertini officii commendatur. Antiphona est cantus animae, virtus dilectionis, quae psalmis intercantantur, ut opera corporis in charitate fiant. Sequitur capitulum patrisfamilias, per quod excitat operarios assurgere Domino venienti. Deo gratias, vox est aggratulationis laborantium. In capitulo quod psalmos sequitur, futurae diei qualitas vicinatur; nam opera comitatur expositio poenarum, vel manifestatio praemiorum. In capitulo igitur officia dividentes, per praecedentia laborem, per sequentia praemium significamus: ideoque praecedentia consistunt in psalmis, et sequentia in hymnis, et canticis. Vel per praecedentia noctem praesentem, in qua plurimum laboramus; per sequentia diem futurae exaltationis accipimus; quia nox praecedit, dies autem appropinquabit. Ante noctem gloriosam, dies ab initio mundi noctem praecedebat, significans quod a die paradisi descenderat homo ad noctem inferni. Sed in nocte resurrectionis, quae fuit utriusque diei communis, facta est reciprocatio, ut nox diem praecedat; innuens quod per Christi resurrectionem, post mortem carnis de profundo noctis tenebrosae transibimus ad claritatem lucis perpetuae. Inde est quare in vesperis officium sequentis diei incipimus, quia vespertina synaxis primum est officium secundum Esdrae consuetudinem, in quaternario nocturno. Unde vespertinum officium a vespera stella nominatur, quae in principio noctis oritur. Ideoque tunc debent hoc officium secundum Esdrae consuetudinem celebrare. Post capitulum quidam adjiciunt responsorium, ut hilaritas operantium Patrisfamilias excitationi respondeat: et hoc dicunt in omnibus horis esse agendum, nisi in laudibus matutinis, ubi superfluum videretur in responsoriis delectari, cum nocturnalibus continuentur excubiis. Alii capitulo versum conjunctum adjiciunt; quia sicut responsorium excludit canticum Zachariae, sic et canticum Beatae Mariae. Hymnus qui sequitur est exsultatio laborantium de suo profectu. Versus est eorumdem laborantium in se vicaria excitatio, vel exhortatio. Vel hymnus est canticum victoriae; versus pulsatio ad ostium gloriae. Et vide quod versus aut debet notare statum temporis, aut officii: statum temporis notat versus primae, scilicet Exsurge, Christe, adjuva nos, ubi cum dicitur: exsurge, minuitur initium operae Similiter in versu tertiae: Adjutor meus esto, ne derelinquas me, cum dicitur: Ne derelinquas me, notatur status pugnae; similiter in versiculo sextae, Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit, significatur status profectus et perfectionis. In versiculo nonae: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo; status demonstratur frigescentis dilectionis. Statum quoque temporis innuunt versiculi, qui in passione et resurrectione cantantur; sed versus vespertinales, officii statum insinuant, ut vespertina oratio, etc. Ex quibus verbis colligitur quod vespertina oratio actitatur.
5.9.2
Canticum beatae Mariae, scilicet: Magnificat, triplici de causa in vesperis frequentamus: ut incarnationem Domini recolamus; ut acta Virginis recolentes, ejus intercessionem precibus mereremur; ut ejusdem castitatis exempla sequamur. Magnificat autem in vesperis, quia Virgo portavit Dominum in vespera mundi; hoc canticum est exsultatio laborantium, quorum spiritus exsultat in Domino; quia fecit eis magna qui potens est, cujus misericordia est in saecula. Ob hanc exsultationem repraesentandam lampades accenduntur in vesperis; vel pro hoc cantico principaliter accenduntur, eo quod Evangelium est, vel ut nos de numero adolescentularum, et quinque prudentum, curramus cum lampadibus bonorum operum, in odorem unguentorum beatae Virginis, intrantes cum ipsa in gaudium Domini nostri. Et quia opera non sunt in lampadibus radiantia, nisi fuerint charitate formata, ideo canticum clauditur sub antiphona. Interim a sacerdote, qui vicem tenet Aaron, incensatur altare illa ratione, quam praediximus in Benedictus. Preces etiam adjiciuntur in ferialibus diebus et excluduntur in festivis, illa ratione, quam in aliis horis superius praetaxavimus. Oratio est ultima Domini ad operarios benedictio; quod orationes in fine dicuntur, ab Actibus sumitur apostolorum, qui, quando disjungebantur, positis genibus suis orabant; quae finales orationes collectae dicuntur, quod tractum est a Levitico, ut scenopegia ultimum festorum legalium collecta vocatur: quia ibi fiebat fructuum collectio, quae figurabat futuram nostrorum operum collectionem, cum dicetur:« Ecce homo, et omnia opera ejus cum eo.» Collectae illae ratione quam praediximus in tractatu missae. Benedicamus Domino, laus est finalis et ineffabilis exsultatio. Deo gratias, est de consummato cursu gratiarum actio.
5.10.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT IX. DE COLLATIONIBUS ET COMPLETORIO.
5.10.1
« In pace in idipsum dormiam et requiescam.» Collatio traxit originem a sanctis Patribus, qui solebant in vesperis convenire et de Scripturis conferre, ad instar operariorum ad recreationem invicem confabulantium. Ideoque vitas Patrum, et his similia, quae potius sunt delectationi quam honori, in nostris collationibus legimus; et nobis eruditiores licite, si dubium occurrerit, interrogamus. Completorium dicitur, quia opera nostra complentur, sed et usus quotidianus cibi, et potus, et communis eloquii; unde moris est, ut monachi, post completorium oris claustra muniant, et significat finem vitae praesentis. In quo numero electorum completo, complebit Deus gaudium sanctis suis; unde quia Dominus judicat fines terrae,» per Converte nos, Deus salutaris noster incipimus orantes, ut nos a malo convertat, et iram suam a nobis avertat, et quia merita non sufficiunt, ejus adjutorium postulamus, dicentes: Deus, in adjutorium meum intende. Quatuor psalmos ad placandam Dominum dicimus; quia corpus quod ex quatuor elementis constat, in morte resolvitur; quod Domino commendamus. Tres primi loquuntur de morte vel Domini passione; et ideo eis utimur in completorio nostrae vitae. Cum invocarem canimus, ut in pace in idipsum, id est immutabili dormiamus. In te, Domine, speravi subjungimus, ut cum Christo in manus Patris spiritum commendemus, unde et in eo versu finem psalmi accipimus, quem Dominus exspirans in cruce dixit; et est sextus versus, quia in sexta aetate Christus obiit; et nos in eadem sic dormiamus, ut membra quiescant et cor ad Dominum vigilet, ut caro in sepulcro quievit, et divinitas vigilavit. Qui habitat in adjutorio altissimi subdimus, ut a quatuor tentationibus liberemur, scilicet a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano, id est ab incurrente daemonio. Prima est levis et occulta, secunda levis et manifesta, tertia gravis et occulta, quarta gravis et manifesta. Quarto loco: Ecce nunc benedicite Dominum inter psalmos concludimus, ut post mortem in domo Domini, et a Domino benedicamur, et Domino benedicamus. In hymno, capitulo, versu, victoriam de nocturnis illusionibus rogamus, et custodiri, ut pupillam oculi deprecamur, aut victoriam de insidiis diaboli, carnis, et mundi, aut de quatuor supradictis cogitationibus postulamus, ut in Christo qui vicit mortem, mundum et diabolum, triumphemus. Hic ergo versus: Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi, statum monstrat temporis et officii, scilicet, custodiam Salvatoris circa pericula noctis. Et attende quod, secundum quosdam, capitulum praecedit hymnum in hoc officio, sicut in vesperis et aliis horis, ut hymnus Evangelio, quod hic dicitur continuetur, secundum alios hymnus praecedit capitulum, quod est per aliarum horarum apostrophem: nam in caeteris horis hymnus praecedit psalmum, hic psalmus hymnum, ut adimpleatur, quod invenitur in titulis psalmorum, psalmus cantici et canticum psalmi. Rursus quod capitulum hymnum, et hymnus praecedit capitulum, morem boni sequitur oratoris, in cujus ore modo laudes praeveniunt exhortationem, modo exhortatio laudes. Illud quoque notabile est quod cum septenae sint partes caeterarum horarum, scilicet versus cum gloria, hymnus, psalmus, et lectio, cantus, preces et oratio; in tribus scilicet matutinis laudibus, vesperis et completorio additur et octava, canticum videlicet evangelicum; quoniam hae tres horae pertinent ad octavum, scilicet Domini resurrectionem, qui mane surrexit, in vespere se discipulis manifestavit, in completorio discipulis ait:« Pax vobis.» Eapropter in his tribus horis hymnus, qui est exemplum laetitiae, psalmos sequitur, ut continuetur Evangelio gratiae. Evangelium hujus officii est canticum Simeonis, scilicet: Nunc dimittis, in quo pacem rogamus aeternam, ut sicut Simeon transire cupiens, postquam vidit Christum, dimitti rogavit, sic nos post lumen fidei perveniamus ad splendorem speciei, ubi erit pax aeterna. Preces etiam et Dominicam orationem adjungimus, ut nos ab hostibus, qui insidiantur in tenebris, et vitae calcaneo, muniamur. Et vide quoniam ad primam et completorium apostolorum Symbolum non omittimus; quia cuncta nostra opera in ejus nomine incipimus et concludimus in quem credimus. Similiter ad utrumque officium confessionem, et Miserere mei, Deus adjicimus, ut quidquid in nocte peccavimus aut in die deliquimus, per confessionem et poenitentiam diluamus, adimplentes illud:« Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini.» Respicientes etiam illud quod olim sacerdos farinae assarium offerebat in die vicis suae, medietatem mane, medietatem post meridiem.
5.10.2
Sacrificium autem nostrum est spiritus humiliatus; similiter et utrumque soli Deo referimus ad instar primitiarum et decimarum. Unde pro supervenienti festo non mutantur, nisi Christi, qui Deus est( ut in Paschali tempore aiunt quidam) et beatae Virginis ad confirmandum, quod idem est Filius Dei et Filius hominis, et significant preces humilitatem, quae semper est necessaria, in principio, ad quod significandum humili voce servitium inchoatur, et in fine. Ideoque preces in fine ponuntur. Ultima oratio est ultima benedictio. Benedicamus Domino, Deo gratias, laus est finalis, et ineffabilis, et de consummato cursu gratiarum actio. Demum illud non est de officio negligendum, quod, ut quidam aiunt, nocturnale officium recolit tempus ab Adam ad Noe, matutinale a Noe ad Abraham, prima ab Abraham ad Moysen, tertia a Moyse ad David, sexta a David usque ad adventum Christi, nona ab adventu primo usque ad secundum, cum Dominus venerit ad judicandum. Per vesperas intelligunt Sabbatum animarum, quo requiescent a laboribus suis; per completorium, illud tempus magnae solemnitatis, in quo venient electi percipere regnum, et consummabitur gaudium sanctorum, cessabit lucta et pax succedet aeterna: in qua det sponsus sponsae dormire et immutabiliter requiescere.
5.11.1
LIBER QUARTUS. DE OFFICIIS ECCLESIAE. CAPUT X. DE OFFICIO MONASTICO.
5.11.1
« Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua.» Nahum confitentes alloquitur, praecipiens vota reddere, quae propria voluntate vovere. Vovere quippe voluntatis est, sed vota reddere necessitatis; votum est conceptio mentis animi deliberatione firmata. Vota monachi continua sunt, obedientia, habitus vestium, abrenuntiatio propriorum, jejunium, silentium et regulare officium, de quo tractare, caeteris omissis, intendimus. Beatus itaque Benedictus aliter a canonicis ordinavit officium, nec est ab Ecclesia reprobatum, sed a beato Gregorio roboratum, qui ait:« Sanctus vir non potuit aliter dare quam vixit.» Dicit ergo semel: Deus, in adjutorium meum intende, et post ter: Domine, labia mea aperies. propter reverentiam unitatis et Trinitatis. Exinde psalmum: Domine, quid multiplicati sunt, eo quod a somno, secundum quosdam, dicit in eo: Ego dormivi et soporatus sum. Inde per invitatorium, et Venite, ad Ecclesiam venire invitat. Proinde Ambrosianus sequitur hymnus. De hymnis superius diximus. Sed hic adjiciendum putamus hymnos etiam patres veteres cecinisse, ut David, et tres pueros in fornace. Sed etiam ipsius Domini et apostolorum habemus exemplum. In his demum quia beatus Ambrosius floruisse cognoscitur, ex ejus nomine Ambrosiani vocantur. Vel quod ab ipso sint conditi, vel quia ejus tempore coeperunt celeberrime in Ecclesia celebrari. Ad hoc septem psalmos cum antiphonis suis et quatuor lectiones, cum totidem responsoriis in primo nocturno adjecit, et totidem in secundo. Senarius vitam designat activam, in qua sex opera misericordiae nos convenit exercere, si ad vitae contemplativae perfectionem volumus pervenire, quae per quaternarium lectionum responsorium propter quatuor Evangelia designatur; vel per octonarium utrorumque propter octo beatitudines figuratur. In tertio nocturno idem vir vitae venerabilis tria cantica censuit esse cantanda in laudem Trinitatis, a qua utriusque vitae perfectionem dari nobis credimus et speramus.
5.11.2
Quod cum Alleluia, quod est canticum coeleste, cantatur, innuit quod ad laudem Trinitatis non sufficiat laus vocis humanae vel quia pro laudibus Trinitatis perveniemus ad canticum coelestis laetitiae. Deinde quatuor lectiones de Evangelio, quae sequuntur, insinuant quod laudatores Trinitatis per doctrinam quatuor Evangeliorum, quatuor virtutibus insigniti, muniti et eruditi sunt; per quatuor responsoria, quae sequuntur, laudantium hilaritas intelligitur. Et vide quod canonici novenario, monachi vero duodenario lectionum utuntur. Novenarius enim tetragonus est, scilicet aequis undique lateribus quadrus, et convenit praedicatoribus, quorum verbum et opus debent aequa lance proportionaliter trutinari. Duodenarius vero inaequalibus constat lateribus, quia ter quatuor, aut quatuor tria duodecim faciunt, et convenit monachis ad instar Jacob cum Deo luctantibus et pede altero claudicantibus; quia minus operantur, et amplius meditantur. Rursus quaternarius illius ordinis sancti quadratam significat stabilitatem ejusdem; quadrigas Aminadab, quadruplum videlicet sensum Scripturarum historicum, allegoricum, tropologicum et anagogicum, in quibus ille sanctus ordo prae caeteris meditatur. Sed ne hoc agentes bonum sibi ascribant, sed totum Deo tribuant, se vero inutiles servos dicant, subjungunt: Te Deum Laudamus.
5.11.3
Post hoc legitur evangelium, quod denarium, scilicet, vitam designat aeternam, quae digne laudantibus in fine reddetur: unde solemniter et cum honore cantatur, ad quod sequitur Amen, id est fiat nobis quod ex Evangelio credimus et speramus. Per hymnum qui canitur in extremo, scilicet: Te decet laus, ultima intelligitur gratulatio, quando percepto denario exsultabunt sancti in Domino: ideoque magna cum delectatione cantatur et hymnus dicitur; nam, ut dicimus, hymnus est laus Dei cum cantico. In matutinis laudibus pene totidem, et eosdem psalmos, hymnos et cantica, tam ferialibus quam festivis, ut superius exposuimus, et in eadem significatione beatus Benedictus instituit. Eo tamen mutato quod Deus, misereatur nostri, primo voluit indirectum absque antiphona decantari. Vel quia tenebris fatiscentibus diluculo matutinae cantantur; hic autem dicitur: Illuminet vultum suum super nos. Vel quia hoc officium ad Domini pertinet resurrectionem, per quam accepimus gratiam et benedictionem; quod sequitur: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, psalmus vel Jubilaeus recolit remissionem, tum propter psalmorum numerum, tum propter poenitentialem, quam in se continet humilitatem. Rursus id specialius ordo monasticus habet, quod in matutinis et vesperis Dominicam orationem dicit in voce propter simplices, et versutos; sunt enim qui eam non intelligunt, aut obliviscuntur; et sunt qui spinam odii gerentes in corde fratrem odiunt, et dicere nolunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, debitoribus nostris: hoc ergo dicere compelluntur in publico, ut purgentur ab illo vitio; et hoc in matutino, id est fine diei, ut noctem aut diem non pertranseat quis sine reconciliatione fratris; in aliis autem horis non dixit in voce dici; quia saepe contingit fratri fratrem irasci, et quodam furoris impetu commoveri, qui licet statim animum non cohibeat, exspectandus est ad veniam; quia sufficit si« sol non occidat super iracundiam.» Ternarius psalmorum in prima, tertia, sexta, nona et completorio, fidem sanctae Trinitatis insinuat, ad quam sunt diurna opera referenda. Quaternarius psalmorum in vesperis, vel ad quadraturam superiorem nos dirigit; vel ad quaternarium cardinalium virtutum, circa quarum cardines expedit ut opera nostra vertantur.
5.11.4
Et attende a mysterio non vacare, quod monachi se toto corpore gyrent ab oriente in occidentem, significantes Deum ubique adorandum: quia ubique praesentem. Vel potius, quod cum rationabili motu ab ortu nostrae nativitatis usque ad occasum mortis sequi tenemur, sicut firmamentum ab oriente naturaliter vertitur in occidentem. Hoc etiam transmontana designat Ecclesia cum dicit: Gloria Patri, se inclinat in orientem, et subdens, sicut erat, se vertit in occidentem. Et est haec quaedam species devotionis; devotionem autem statuit ille magister in officiis exhibendam: si enim credimus Deum ubique praesentem, tunc eum maxime credamus adesse, cum ad divinum opus corpore et mente assistimus, sed et angelorum praesentiam adesse non dubitamus. Servite itaque, fratres, Domino in timore, servite in psalmis, in lectionibus; exsultate in hymnis et jubilationibus; in timore additur et tremore, ut servitium non sit negligens, nec exsultatio torpens. In psalmis, ut cum melodia cantentur, quo facilius animi ad compunctionem flectantur, ut qui verbis non compunguntur, modulationis dulcedine moveantur; ardentius enim, ut experimento cognovimus, per cantum anima movetur infirma ad pietatis affectum. In lectionibus, ut pronuntientur, in quibus est quidem non parva audientium aedificatio: unde licet cum psallitur, psallatur ab omnibus; et cum oratur, oretur ab omnibus: tamen cum legitur, faciendum est silentium et est ab omnibus audiendum. Unde si quis supervenerit, Deum capite inclinato adoret, frontem persignet, et aurem lectioni accommodet, ne obtentu orationis fructum perdat ejus quae legitur, lectionis: nam eam non semper habebit, orandi vero potestas semper in promptu erit. In orationibus, ut sit devota, si enim principi saecularium, qui est cinis et vermis, est submissa voce loquendum, quanto majori devotione est Domino supplicandum, qui est creator omnium. Sit etiam brevis, quia« in multiloquio non deerit peccatum;» ideoque Dominus ait:« Orantes nolite multum loqui.» inde quoque mos est Graecorum frequenter sed parum orare. Et attende quod in singulari oratione tamdiu prostrati jacere debemus, quousque cogitationes varias comprimamus, ut ait Gregorius. In conventu vero breviter est orandum, et facto signo ab oratione surgendum. Et vide quod cum sacerdos in voce dixerit orationem, non debet aliis verbis orare, sed illam orationem corde attendere, ut ea dicta respondeat: Amen. Rursus quod usque adeo debent fratres prostrati jacere, quousque dicatur: In unitate Spiritus sancti Deus, excepto completorio, in quo prostrati jacemus, quousque dicatur: Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti.
5.11.5
Tunc erigimur, ut Amen respondeamus. Sit praeterea oratio pura, ex cordis puritate procedens, lacrymarum compunctionem inducens, de irriguo superiori et inferiori; nam, ut ait Gregorius, veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba sonare. Sit etiam perseverans: quia,« si quibus perseveraverit usque in finem salvus erit.» Sit quoque operibus concordans, ut vertatur os turturis ad axillam. In hymnis autem exsultandum, ut sit laus Dei cum cantico: nam si laus est et non Dei, non est hymnus; et si laus est, et Dei, sed non cantetur, proprie non est hymnus, licet largo vocabulo dicatur:« Hymno dicto, exiere in montem Oliveti.» In voce quoque exsultationis est Domino exsultandum, sic tamen ut mens voci concordet: quod et de caeteris intelligendum est, ut psallamus spiritu, psallamus et mente, psallamus Domino sapienter, id est corde, ore, cupientes non tam voces nostras, quam sensum et verba hominibus et Deo placere. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).