Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 6.1
Choose a text
More by Sicardus Cremonensis1155–1215
—
11810 Misisud
6.1
LIBER QUINTUS.
6.1
Excursis generalibus, specialia prosequamur de concordia et diversitatibus officiorum. Verum quia concordia consurgit ex multiplicitate librorum, et diversitas officiorum ex varietate temporum, idcirco de librorum pluralitate et temporum varietate utilia praemittamus. Cum igitur ecclesiasticum officium consistat in lectione et cantu, duae sunt maneries librorum ecclesiasticorum. Nam alii sunt lectionarii, alii cantuarii. Lectionarii sunt bibliotheca, passionarius, legendarius, nomiliarius, sermologus, epistolarius, evangeliarius, collectarius et ordo. Bibliotheca dicitur a biblis, quod est liber; vel a biblo, quia quondam scribebatur in biblis, et theca, quod est positio et aequivocum ad armarium, ubi libri reponuntur, et ad magnum volumen, quod utrumque continet Testamentum. Vetus in tria partitur, in historiam, prophetiam, hagiographa; historia XXI volumina continet, scilicet: Pentateuchon, qui dicitur Thorah, scilicet lex. Hi quinque libri Moysi: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, super quos jurant Hebraei, sicut nos super Evangelia, veluti sacratiora illa penes illos, ista penes nos. Pentateucho vero adduntur duo, scilicet, Josue, et Judicum, et vocatur Eptateuchos. Deinde sequitur liber Ruth et Regum quatuor partitiones. Postea sequuntur duo libri Paralipomenon; duo Esdrae; duo Machabaeorum; liber Tobiae, Judith et Esther; et sunt XXI, quia docuere Decalogum corpore ac mente, in unitate fidei observandum. Prophetae sunt sexdecim- Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel, et duodecim prophetae, qui sunt sexdecim, quia docent decem praecepta per sex opera esse complenda. Sequuntur hagiographa, scilicet liber Psalmorum, Job, tres libri Salomonis, ut Parabolae, Ecclesiastes, Cantica. Libri Sapientiae et Ecclesiasticus, qui sunt septem; quia docent vitam aeternam per dona Spiritus sancti adipiscendam.[ Apocrypha tamen esse dicuntur liber Tobiae, Machabaeorum, Sapientiae, Philonis, id est Diligite justitiam, et liber Jehu filii Sirach, Omnis sapientia a Domino Deo est, qui dicitur Ecclesiasticus; hos quatuor apocryphos Ecclesia non authenticat, quoniam eorum auctores ignorat. Nam duo tenent sententiam Salomonis et alios duos Esdram credimus composuisse, qui reparavit bibliothecam a Babiloniis combustam.] Sequuntur libri Novi Testamenti, scilicet, quatuor evangelistae, Epistolae Pauli quatuordecim, Apocalypsis, Epistolae canonicae septem; Actus apostolorum. Hi libri duorum Testamentorum sunt pene septuaginta duo contra septuaginta duas linguas superborum, ut septuaginta duae linguae convertantur ad Dominum. Passionarius est in quo sunt passiones martyrum; legendarius, in quo est conversatio confessorum; homiliarius est, in quo sunt expositiones evangeliorum; sermologus est liber sermonum hiemalium et aestivalium; epistolarius et evangeliarius sunt partes bibliothecae; collectarius est liber collectarum, sicut hymnarius hymnorum, et ordo exorcismorum, et benedictionarius benedictionum. Cantuarii libri sunt tres: antiphonarius, gradualis, trophalis. Antiphonarius a digniori nomen accepit, scilicet ab antiphonis, cum et ibi versus sint, et responsoria: legitur enim in Tripartita Historia, quod beatus Ignatius audivit angelos cantantes antiphonas; ideoque instituit antiphonas cum psalmis in choro, quasi chorea cantari, et idcirco dicuntur antiphonae, quia sicut responsoria respondent ad historiam, sic antiphonae ad psalmodiam. Antiphonarium beatus Gregorius centonizavit et compilavit. Gradualis dicitur a gradibus, eo quod in diebus festis super gradus ascenditur, ibique in ambone cantatur. In profestis ante gradus altaris concinitur. Trophalis vel trophanarius est liber in quo trophi, et Kyrie eleison, cum prosis et sequentiae continentur, et dicitur a trophos quod est conversio; quia convertitur ad introitum; unde et trophium dicitur zona, quae vertitur ab umbilico ad umbilicum. Varietas vero temporum ex variis statibus accidit humanae conditionis: sicut enim annus solaris quatuor temporum successione dilabitur, hiemis in qua semina jaciuntur, veris in quo semina prodeunt et in spicas acuuntur, aestatis, in qua messes albescunt et falce succiduntur, autumni, in quo grana separantur a paleis: paleae comburuntur, et grana in horreis recunduntur; sic et magnus annus vitae praesentis durans a principio mundi usque ad finem saeculi, quadripartita successione metitur; fuit enim primo tempus deviationis ab Adam usque ad Moysen, in quo omnes declinaverunt a cultu Dei, et simul inutiles facti sunt, et non fuit qui faceret bonum, non est usque ad unum; serviebant enim creaturae potius quam Creatori. Secundum tempus fuit revocationis a Moyse usque ad Christum, in quo revocati sunt per legem et prophetas, et edocti de adventu Christi, de vitatione peccati, de dilectione unius Dei. Tertium tempus fuit reconciliationis a Nativitate Domini usque ad Ascensionem; in quo divina reconciliantur humanis; quia facta est gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.» Quartum tempus est nostrae peregrinationis, ab ascensione Domini usque ad consummationem saeculi. Primum comparatur nocti, secundum mane, tertium meridiei, quartum vesperae. Sic et homo ingreditur in peccato, sed devians revocatur in baptismo, progreditur in opere, sed egreditur et consummatur in morte. Haec tempora magni anni videns Ecclesia pro varietate temporum, laudabili varietate utitur officiorum. Nam in Adventu recolit tempus revocationis. In Septuagesima usque ad octavas Paschae tempus deviationis. In paschalibus diebus usque ad octavas Pentecostes tempus reconciliationis. Ab octavis Pentecostes usque in Adventum tempus peregrinationis. Propterea librorum compositionem hoc artificiali ordine prosequentes, secundum quatuor tempora quatuor faciemus in officiis divisiones. In hoc enim tempore incipit Ecclesia suae militiae spiritualis officia, quia figuram praetendit, ut diximus, revocationis, in quo tenet rem, et non sequitur ordinem: non enim decebat a tempore deviationis incipere, quae desiderabat errorem vitare, et medicum invenire.
6.1.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. DOMINICA PRIMA DE ADVENTU.
6.1.1
Aspiciens a longe, ecce video Dei potentiam venientem. Adventum Domini ex causa duplici celebramus: duplex est enim adventus Domini. Primus fuit in humilitate, secundus erit in majestate: advenire namque scilicet ad nos venire dicitur Dominus, qui ubique est per invisibilem praesentiam majestatis, dum assumpto eo, quod visibile est, se visibilem visibus nostrae carnis ostendit, quod tunc factum est, quando« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,» et tunc[ secundus] fiet, quando videbimus Filium hominis venientem in nubibus coeli. Illud itaque tempus quod nativitatem Domini antecedit, propterea nominatur Adventus, quia in eo commemorantur partim ea quae ad primum, ut Ecce Virgo concipiet: partim quae ad secundum, ut Ecce in nubibus coeli; partim quae ad utrumque spectare videntur, ut laetentur coeli et exsultet terra. Eorum vero quae ad primum pertinent, alia sunt epithalamia Virginis, alia paranymphi archangeli Gabrielis, alia sunt Praecursoris praeconia, alia crepitacula proficiscentis Salvatoris, alia sunt tripudia conversae gentilitatis. Nam paranymphus annuntiavit:« Virgo concepit,» Praecursor digito demonstravit, Salvator advenit, gentilitas credidit. Quae vero ad illa, vel ad illa pertineant providus lector in officialibus libris attendat. In officialibus autem quibusdam, ut in lectionario et evangeliario quinque notantur hebdomadae propter quinque aetates saeculi praecedentis, in quibus praecessit venturi praeconium Salvatoris: et in quibus electi fuere, qui credidere, speravere et dilexere Adventum Domini. In quibusdam vero, ut in antiphonario et graduali duntaxat quatuor attitulantur propter legem, psalmos, prophetias et gentilium libros, in quibus omnibus adventus Domini praenotabatur. Vel lector monet ad suscipiendum Christum purgare corporis hospitium ex quatuor elementorum materia compaginatum, vel lector monet activos per adventum Christi de terra aquilonis adduci: unde in Jeremia: Eduxit Dominus semen Israel de terra aquilonis, scilicet de peccatis. Hi sunt quinquies mille viri Deum secuti, ex quinque panibus pasti, de quibus in Evangelio dicitur. Cantor vero ad altiorem conversationem excitat, et exhilarat contemplativos, qui vehuntur in quatuor quadrigis Aminadab. Hi sunt quatuor millia virorum septem panibus, id est septiformi gratia refectorum. Hujus causa distantiae, reor in introitu tabernaculi quinque, sed ante Sancta sanctorum columnas quatuor exstitisse; quoniam incipientes castigantur per legis virgam, perfecti roborantur per gratiam, ad quorum mentium gaudium repraesentandum fit renovatio cantuum; ad eos dicit versus vespertinalis: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum, aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Ipsi enim sunt coeli, qui rorant subtilia de incarnatione Christi, ut« Verbum caro factum est.» Ipsi nubes, quae pluunt grossiora, ut Joseph desponsavit Mariam. Ad eosdem etiam versus matutinalis ait: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Viam parare est poenitentiam agere et praedicare; semitas rectas facere, post mandata consilia observare. Saepius tamen tres hebdomadae in Adventu coluntur propter tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia, de excursu quarum infra latius disputabimus. Principium autem Adventus semper est in die Dominico celebrandum, non ante V Kalendas Decembris, nec post III Nonas ejusdem mensis, sed in his septem diebus ubicunque Dominicus occurrerit, ibi Adventus Domini celebretur. Nunc vero nocturnis et diurnis officiis insistamus
6.1.2
Ecce nomen Domini venit de longinquo, et claritas ejus replet orbem terrarum. Hoc in Isaia de secundo adventu exponitur, quod etiam de primo sic valet intelligi. Ecce vox demonstrativa temporis innuit brevitatem, nomen Domini est ipse Patris Filius, unde:« Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam;» Venit de longinquo, quia de coelo ad terram, de sinu Patris in uterum Virginis. Et claritas ejus, id est doctrina vel fama, replet orbem terrarum; quia flagrat unguentis optimis, ut oleum effusum effunditur, cujus odore tota domus repletur.
6.1.3
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: Ecce Salvator noster adveniet, et jam nolite timere. Gentes convertendas Jeremias ad fidem Mediatoris invitat; quia non est aliud in quo nos salvari oporteat; quem Mediatorem Verbum appellat, quoniam sicut ex verbo mentis intentio declaratur, sic per Filium Pater agnoscitur. Hoc est Verbum in quo et per quod omnia facta sunt; de quo Psalmista:« Eructavit cor meum verbum bonum.» Est autem verbum inspiratum, ut hominis intellectus; est et indicatum, ut divinus cultus; est et eructatum, ut Deus homo factus. Audite hoc verbum Domini, quo coeli firmati sunt, et annuntiate illud in finibus terrae; quia reminiscentur, et convertentur ad Dominum omnes fines terrae, et dicite: Ecce salvator noster adveniet, quasi ad nos veniet; quia notum faciet Dominus salutare suum in conspectu gentium revelabit justitiam suam. Ergo nolite timere, sed« accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur:» Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, ut salvet te. Ad custodes murorum, ad vigiles qui custodiunt civitatem, ad custodes filiae Sion sermonem dirigit Isaias, id est ad doctores Ecclesiae, ut dicant: Filia Sion, ecce Rex tuus venit mitis, id est annuntient credentibus et Deum spectantibus primum Salvatoris adventum qui in mansuetudine venit ad salutem.
6.1.4
Laetabitur deserta, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Prophetat Isaias de conversione gentilitatis; quae ante Salvatoris adventum fuerat a Deo deserta, in via sine Christo, qui est« via, veritas et vita;» solitudo sine lege, sine doctore. Sed per adventum, et post adventum laetabitur mente, exsultabit corpore, florebit bonae opinionis odore, quasi lilium, unde:« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.» In medio namque nationis pravae atque perversae moratur Ecclesia rubens in martyribus, candens in confessoribus, virens in virginibus, redolens in doctoribus.
6.1.5
Erit in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium. De praelatione Christi loquitur Isaias dicens: In novissimis diebus, de quibus Jacob, ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus; in tempore, id est plenitudinis, et plenitudine temporis, in ultima scilicet aetate. Mons domus Domini qui est caput Ecclesiae Dei, quem quasi lapidem vidit abscisum de monte sine manibus et crevisse in magnum montem. Praeparatus a Deo praedestinatus; secundum hominem sola gratia praeelectus. Erit in vertice montium, id est omnes super eos protegens, eisque de plenitudine sui fontis instillans: hi sunt angeli et omnes sancti, de quibus:« Montes in circuitu ejus.» Gabriel Angelus locutus est Mariae, dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Lucas nomen angeli posuit, ut ex ipsa nominis interpretatione quid ministraturus venerat demonstres. Gabriel fortitudo Dei dicitur, quia illum annuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat. Hic locutus est Mariae, maris stellae, quae lucem fluctuantibus in saeculo genuit; vel maris dominae, quae Dominum totius mundi portavit: Ave, gratia plena, per Evam mors intravit in mundum, per te salus et vita: unde merito salutaris voce nomini Evae contraria. Illa gratia fuit evacuata, tu vero gratia plena triplici; quia virginitatis munus Domino obtulisti; quia visu et colloquio angeli perfrui meruisti; quia totius gratiae auctorem saeculo edidisti. Nam Dominus tecum, in animo tuo per dilectionem; in utero tuo per incarnationem; in auxilio tuo per virtutum collationem Benedicta tu inter mulieres, quia sine exemplo muliebris conditionis virgo es, mater es, theotocos es. Benedictus fructus ventris tui, de quo Propheta praedixit:« De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.»
6.1.6
Maria dixit, putas: Qualis est ista salutatio? quia conturbata est anima mea, et quia paritura sum Regem, qui claustrum virginitatis meae non violabit. De Luca sumitur beatae Mariae responsio, quae more virginis de aspectu virili et more humanae fragilitatis de angelica visione, et de insolita salutatione turbatur, et de novo concipiendi modo miratur, unde subdit:« Quomodo in me fiet istud?»« Ecce Dominus veniet, quem Joannes praedicavit venturum esse cum gloria:» hoc sumitur de Matthaeo; ait enim Joannes de Christo, sicut legitur in Matthaeo:« Fortior me est, qui post me venturus est:» Christum enim, licet jam venisset in mundum, tamen praedicavit esse venturum; quia venturus erat ad praedicandum et baptizandum; unde sequitur:« Ille vos baptizabit Spiritu sancto, et igne;» Spiritu sanctificationis in praesenti, igne purgationis in futuro. Venturus etiam erat cum gloria denique ad judicandum; quia« Pater omne judicium dedit Filio.» Unde« cujus ventilabrum in manu ejus,» id est judicium in potestatem, Dominum Salvatorem nostrum exspectamus, qui dat salutem corpori nostro et confirmat in nobis claritatem suam. Haec dicit Apostolus ad Philippenses in persona Patrum antiquorum et modernorum. Exspectavere enim Patres antiqui Messiam ad redimendum, exspectamus et nos ad judicandum, et utrique ad salvandum. Illi ad animarum salutem, nos ad corporum sanitatem. Salus proprie est animae; sanitas, corporis. Nunc est tempus salutis, quod antiqui exspectavere. Unde Apostolus:« Ecce nunc dies salutis.» In futuro erit tempus sanitatis, quod nos exspectamus quando hoc mortale induet immortalitatem, hoc corruptibile incorruptionem. Quando Salvator noster reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Utrumque tamen pro utroque ponitur. Unde: qui dat salutem corpori nostro et confirmat in nobis claritatem suam. In primo adventu confirmavit in nobis claritatem doctrinae vel gratiae; in futuro confirmabit claritatem gloriae.
6.1.7
Lapides qui sunt in via removete; quia Dominus noster veniet cum salute; ad similitudinem corporum parit nobis medicamen animarum; quandiu noxii sunt humores in corpore, inutile est nutritiva superaddere; quia non pura corpora quanto magis nutries, tanto magis laedes; et cum ferrum est in vulnere, non est malagma apponere; et sincerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit, et« in malevolam animam non introibit sapientia; quia non habitat in corpore subdito peccatis,» sed egressus vitii virtutum operatur ingressum. Ergo ejicite lapides de plateis, duritiam vitiorum de latitudine cordium; si fuerit in progressu operum removete; nolite relinquere lapidem super lapidem; quia Dominus noster veniet cum salute, quare« agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum coelorum.»
6.1.8
Aspiciens a longe, ecce video Dei potentiam venientem, et nebulam totam terram tegentem, etc. Illud responsorium non est Gregorianum, sed a quodam monacho fuit appositum et compilatum. Caetera sunt a Gregorio compilata; unde non debet illud ista praecedere, nisi tantum invaluisset usus Ecclesiae. Cantatur autem hoc responsorium in persona Joannis Baptistae, vel sponsae dicentis: Aspiciens a longe, a terra videlicet ad coelum, video Dei potentiam venientem. Licet proprie Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto benignitas assignetur, hic tamen potentiam accipe Filium Dei, cui« Data est potestas in coelo et in terra;» qui est« Dominus potens in praelio.» Cui propheta:« Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.» Hic venit, dum se visibilem demonstravit. Et nebulam totam terram tegentem: haec nebula est misericordia Dei, quae praestat refrigerium contra aestum vitiorum. Hanc Moyses intravit cum ad suscipiendam legem ascendit. Hanc Petrus intellexit, cum in nube lucida videns Dominum, Moysen et Eliam dixit:« Faciamus hic tria tabernacula.» Haec post dedicationem in templo apparuit. Haec populum in desertum deduxit et ab igne protexit. Haec est virtus Altissimi, quae Virgini obumbravit; quae totam terram tegit; quia« misericordia Domini plena est terra;» quia« solem suum oriri facit super bonos et malos.» Vel nebulam dicit infidelitatem aut ignorantiam; ignorabat enim homo Deum, se ipsum, natale solum, et concupiscentiam esse peccatum. Haec nebula totam terram tegebat; quia« omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt,» et« a planta pedis usque ad verticem, non erat in eis sanitas.»
6.1.9
Ite obviam ei, et dicite: Nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel. Similia dixit Joannes discipulis:« Parate viam Domini.» Et per discipulos ad Christum:« Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?» Vel sunt sponsae verba ad adolescentulas dicentis: Ite obviam sponso.
6.1.10
Via Dei ad nos fides est, vel misericordia; quia nostra ad ipsum charitas est; utramque propheta notavit, dicens:« Deus meus impolluta via ejus,» scilicet, fides, posuit immaculatam viam meam, scilicet charitatem. Ite ergo per viam charitatis, et dicite: nuntia nobis, etc. Revela nobis per Scripturam, per inspirationem aeternam, magis ac magis, per tuam praesentiam, si tu es Messias in lege promissus, et si regnaturus es in populo Israel, in populo quem praeparasti ad visionem tuam, ut tibi dicatur:« Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.» Et quoniam lex, psalmodia et prophetia hunc Salvatoris adventum praenuntiavere, vel potius quia patres ante legem hunc adventum praevidere, patres sub lege desideravere, patres gratiae praedicavere. Idcirco tres versus sequuntur, per quos patres trium temporum intelliguntur. Dicit ergo Baptista, vel Ecclesia: Vos patres ante legem, quique terrigenae, et filii hominum, simul in unum dives, et pauper, Ite obviam, etc. Terrigenas dicit malos, qui sunt in parte Adae de terra plasmati, qui terrena sequuntur; filios hominum dicit bonos, qui sunt in parte servi Adae filii hominis; divites subdit quos terrigenas appellaverat, pauperes, quos filios hominum. Vos ergo quique, id est quilibet terrigenae, malitia divites; et filii hominum spiritu pauperes, qui estis simul in unum. In uno ovili agni et haedi, in uno rete pisces boni et mali; in uno utero Jacob et Esau; in una arca Sem, Cham et Japhet; in una area granum et palea. Ite obviam, et vos mali per ingressum incipiatis, vos boni per progressum proficiatis. Vos etiam patres sub lege dicite: Qui regis Israel, intende; qui deducis velut ovem Joseph, nuntia nobis, etc. Qui regis Israel Judaicum populum per doctrinam legis Deum videntem; qui deducis de virtute in virtutem ducis veluti ovem innocentem Joseph, populum gentilem augmentatum per frumentum mortificatum; intende, super nos lumen pietatis infunde. Et nuntia nobis, etc. Vos quoque patres sub gratia dicite: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit qui regnaturus est, etc. O principes et potestates aeris hujus, et o genimina viperarum, auferte portas mortis, vitia, per quae diabolus intrat ad corda, et o portae aeternales, virtutes ad aeternitatem ducentes, elevamini contra vitia, et per vos introibit et habitabit Rex gloriae, qui regnaturus est in populo Israel.
6.1.11
Et attende quod ad tertium versum non respondetur: Nuntia nobis, quia patres Novi Testamenti certificati sunt de adventu Christi; Patres gratiae certi sunt de introitu Regis gloriae. Verum quia nunquam suffecit nec sufficit, nec sufficiet fides incarnationis sine fide sanctissimae Trinitatis, ideo subcinitur: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Et quia qui venit in humilitate, venturus est etiam in majestate, ideo responsorium denuo repetitur; in repetitione vero nebulam accipias ad litteram:« Veniet enim in nubibus coeli.» Sicut nubes suscepit eum, sic erit nubes et caligo in circuitu ejus. Vel breviter, tres versus cum una Gloria repraesentant, quod patres Deum trinum et unum intellexere; unde Abraham tres vidit, et unum adoravit.
6.1.12
Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli Filius hominis veniebat, et datum est ei regnum, et honor, et omnis populus, tribus et linguae servient ei. Daniel coelestibus flagrans desideriis, unde, et vir desideriorum meruit appellari, accepto per angelum intellectu, his verbis investigabiles divitias sacramenti absconditi a saeculis, hoc est mysterium incarnationis Verbi, quod in principio erat apud Patrem, aperuit, dicens: Aspiciebam in visu, aut visione noctis. Triplex est visio, noctis, diei, lucis; nocturna ante gratiam, diurna sub gratia, lucida in gloria. In nocturna videre patriarchae et prophetae: omnes enim Patres nostri sub nube fuere; nam« brachium Domini cui revelatum est;» velata fuit facies Moysi, velum pendebat in medio templi. Unde et hic Daniel aspiciebat in visu noctis. In diurna videre apostoli, quibus apparuit humanitas Salvatoris nostri; a quibus in terra visus est, et cum eis conversatus est Emmanuel, id est nobiscum Deus; nobiscum formae participatione, carnis peccati similitudine et conversatione. In lucida videbunt filii Dei facie ad faciem, quando soluta erit corrigia calceamenti, quando secundum Zachariam non erit dies, vel nox, sed tantum lux: quia cessabit noctis et diei vicissitudo, et erit lucis continuatio. Hanc distinctionem visionum veritas in Evangelio innuit inquiens:« Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est.» Item:« Multi reges et prophetae voluere videre, quae vos videtis, et non viderunt,» supple: quomodo vos videtis; illi enim viderunt in nocte, vos in die. Illi in figura, vos in veritate. Et ecce in nubibus coeli Filius hominis veniebat: nubes coeli, caro Verbi, non de coelo ducta, sed coelestis; quia Spiritus sancti operatione formata; de qua Isaias:« Ascendit Dominus super nubem levem;» nubes est, quia praestat refrigerium contra aestum vitiorum; levis, quia a culpa immunis est. In hac nube venit Filius hominis, ut in Daniele continetur usque ad Antiquum dierum, id est aequalitatem Patris.
6.1.13
Unde« cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo.» Et datum est ei regnum, et honor, scilicet« nomen quod est super omne nomen,» quod est ab aeterno datum, sed in tempore manifestatum: et res tunc dicitur fieri. quando innotescit. Unde:« Data est mihi potestas in coelo, et in terra. Et omnis populus, tribus et linguae servient ei; nam ut Isaias ait:« Et curvabuntur omnia genua, et jurabit omnis lingua in Domino.»
6.1.14
Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur. Nam regni ejus non erit finis.
6.1.15
Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Joseph. His verbis Lucas texuit ordinem annuntiationis. De desponsata Salvator nasci Voluit, ut per virum generationis ordo texeretur; et ut mater quasi adultera non lapidaretur, ut et virgo solatium viri, et testem integritatis haberet; ut diabolus incarnationis mysterium ignoraret.
6.1.16
Ave, Maria, gratia plena. His verbis idem Lucas modum conceptionis annexuit, subdens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; superveniet, inquam, te protegendo; te ab omni sorde purgando, et exinde virtus Altissimi, scilicet Verbum Dei, obumbrabit tibi, ex te carnem sumendo. Umbra a lumine corpore objecto solet formari. Anima Virginis non sufficiebat capere plenitudinem divinitatis, et ideo virtus in virgine obumbravit, umbram fecit, dum lux incomprehensibilis divinitatis corpus in ea suscepit humanitatis. Quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Nos in peccato concepti, natura sumus irae filii, sed per gratiam possumus sanctificari; sed Christus, qui non est decimatus in lumbis Abrahae, non est conceptus ex virili semine, merito sancte nascitur, et Dei Filius appellatur. Quomodo in me fiet istud, quoniam virum non cognosco? Legerat Virgo: Ecce virgo concipiet non ergo dubitabat Virginem parituram; sciebat enim quod prophetiam oportebat impleri, sed quia quomodo fieret non legerat, non audierat, quomodo impleretur inquirebat. Hoc est enim mysterium absconditum a sanctis, a prophetis non praedictum, angelo reservatum, quasi: Quomodo concipiam, quae proposui semper in virginitate permanere? Interrogative, et sunt duae dictiones; vel admirative, et est una dictio. Et attende ordinem: In primo responsorio divinitas adoratur, in secundo humanitas honoratur, in tertio et quarto, qualiter divinitas sit incarnata ostenditur. Quae incarnatio per Apostolum confirmatur qui dixit: Salvatorem exspectamus, per prophetas roboratur, qui aiunt: Audite verbum Domini.« Ecce Virgo concipiet.» Ecce dies veniunt, per legem comprobatur, ubi Moyses ait: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Et quia venit ideo« laetentur coeli et exsultet terra.»
6.1.17
Salvatorem exspectamus. Hoc Apostoli verbum ad secundum praecipue spectat adventum. Audite verbum Domini, superius exposuimus, exposita namque praeteribimus; non exposita, si quid tamen in eis ambiguitatis occurrerit, non praetermittemus.
6.1.18
Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, Deus, fortis. Dicunt Judaei quod hoc nomen virgo non est hic integritatis, sed aetatis, id est puella, sed secundum hoc non erit signum, nec intellectus explicabitur Isaiae: cum enim de liberatione civitatis et gentis suae desperasset Achaz, ait Dominus per Isaiam:« Pete tibi signum a Domino in profundum inferni, sive in excelsum supra:» Quasi vis ut terra scindatur, vel coelum aperiatur? Moyses accepit signum de terra, quando misit signa et prodigia in medio terrae Aegypti, et in Pharaonem, et in servos ejus, ranas, locustas, sciniphes, et similia. De coelo quoque, ut grandinem, et tenebras trium dierum. Saul de profundo inferni, quando Samuel est suscitatus. Ezechias de coelo, quando sol est decem lineis regressus. Cumque respondisset:« Non petam, non tentabo Dominum,» audivit: Ecce, quasi demonstro vobis, quod Virgo concipiet, et pariet filium;« Verbum caro factum est» nostrae liberationis et salutis indicium. Et vocabitur nomen ejus, etc. De nominibus Christi latius infra dicemus.
6.1.19
Super solium David, et super regnum ejus sedebit in aeternum, id est super humiles sicut fuit David; humiles enim solium sunt Christi dicentis:« Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et quietum?» Hi regnum sunt Christi, quod tradet Deo et Patri. Obsecro, Domine, mitte quem missurus es; et vide afflictionem populi tui. Sicut locutus es: veni, et libera nos a solis ortu et occasu, ab aquilone, et mari. Cum dixisset Dominus ad Moysen:« Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum.» Veni et mittam te, ut educas filios Israel de Aegypto; ait Moyses: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es, scilicet Filium tuum, ad liberandum populum tuum. Vide afflictionem populi tui, quantum in Aegypto, scilicet in mundo affligitur a Pharaone, id est diabolo, in luto luxuriae, in lateribus avaritiae. Sicut locutus es, dicens: Descendi ut liberem, sic veni et libera nos habitantes, a solis ortu et occasu; ab aquilone et mari, id est austro. Vel totum de secundo adventu: Mitte Filium ad judicandum, vide ad miserendum; veni ad liberandum; a solis ortu, etc. quia veniunt ab oriente et occidente; aquilone et meridie, qui recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob.
6.1.20
Ecce dies veniunt; dicit Dominus, et suscitabo David germen justum; et regnabit Rex, et sapiens, et faciet judicium, et justitiam in terra. Et hoc nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Haec dicit Jeremias, quae de primo adventu particulariter accipiuntur. Confortamini manus fatigatae, et genua debilia, roboramini: qui pusillo animo estis mente convalescite, ne timete, dicit Dominus; quia venio disrumpere jugum captivitatis vestrae. Ecce dominator Dominus cum virtute veniet. Isaias hortatur, ut cor et caro exsultent in Deum vivum, dicens: vos manus a bonis operibus dissolutae, peccatorum oneribus fatigatae confortamini in fide, et vos genua debilia diversis ad idola cultibus claudicantia, roboramini spe, et vos pusillanimes convalescite in charitate: Nolite timere insidias diaboli, adversa mundi, eos qui corpus occidunt; sed eum timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam, scilicet dominatorem Dominum, qui veniet cum virtute, jugum nostrae captivitatis disrumpere.
6.1.21
Laetentur coeli, et exsultet terra: Coeli sunt majores et coelestes, ut praedicatores qui enarrant gloriam Dei, vel angeli. Terra sunt minores et terreni, ut auditores qui compluuntur nubibus coeli. Jubilate, montes, laudem; quia Deus noster veniet, et pauperum suorum miserebitur. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis. Montes sunt illi, in quibus fundata est Sion, in quos salit sponsus. Omnes invitantur ad laudem quia venit cum pauperum providentia. Pauperes dicit gentes sine lege. Venit etiam cum justitia et abundantia pacis. Et vide quia responsorium de Isaia, et versus assumitur de propheta, quod saepe invenies in antiphonario, ut ex diversis locis compilatio fiat. Leva, Hierusalem, oculos tuos, et vide potentiam regis. Ecce Salvator venit salvare te a vinculo.« Leva in circuitu oculos tuos,» et vide potentem Regem. Isaias hortatur Ecclesiam, vel animam, ut levet oculos mentis, et videat per intelligentiam regem potentem; quia venit eam solvere a vinculo peccati, poenae et diaboli.
6.1.22
Erumpant montes jucunditatem, et colles justitiam; quia lux mundi cum potentia venit. De Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem. Haec de Isaia sumuntur, qui majores et minores ad laetitiam, et justitiam observandam invitat, secundum quod eam Dominus in Hierusalem observandam mandavit, vel Ecclesia primitiva docuit, et observavit, quae fuit Sion per speculationem, et Hierusalem per pacis visionem.
6.1.23
Laudes matutinae utrumque sonant adventum. Primum: In illa die, quando secundum prophetiam Joelis, montes, apostoli, stillabant dulcedinem praedicationis: et colles, doctores, fluebant lac et mel doctrinae minoribus et majoribus. Tunc jucundata est secundum Zachariam, Sion, id est ecclesia de Judaeis, et exsultavit Hierusalem, id est ecclesia de gentibus. Tunc omnes, id est de omni genere sitientes salutis et scientiae venere, secundum Isaiam, ad aquas baptismatis et doctrinae. Secundum: Ecce Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo. Enoch ait, ut Judas asserit.« Ecce Dominus veniet in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes.»« Ecce veniet propheta magnus, et ipse renovabit Hierusalem, novam dando legem, et nova condendo praecepta. Haec, et responsoria cum versibus, quae cantantur ad horas: et quaedam feriales antiphonae de libris propheticis, quaedam vero de Evangelio colliguntur; quarum quasdam superius exposuimus, quasdam propter sui evidentiam lectori exponendas relinquimus. Officium vero diurnum primae Dominicae, primum significat Salvatoris adventum. Illud ante omnia generaliter non est praetermittendum, quod sanctum evangelium principale est omnium quae dicuntur ad missae officium; sicut enim caput praeeminet caeteris membris, et illi caetera membra subserviunt; sic evangelium toti praeeminet officio missae, et omnia quae ibi cantantur et leguntur, illi consentiunt intellectuali ratione, verbi gratia, in hac prima Dominica de Adventu Domini legitur evangelium. Cum appropinquasset Dominus Hierusalem, misit duos ex discipulis suis solvere asinam alligatam, et adducere eam sibi, ut in soluta mansuetus sederet, et in Hierusalem reduceret. Vel propter illam clausulam: Benedictus qui venit in nomine Domini! Vel quia ipsum factum, quod ibi describitur, bene congruit tempore: ideo namque Dominus advenit, id est ad nos in carne venit, ut asinam, id est genus humanum a diabolo peccatorum vinculis alligatum miseratus absolveret, et in soluto quiesceret, et ipsum in coelestem Hierusalem, unde captivum abductum fuerat, per vias suas equitatu salutis reduceret. Sed quia non reducitur, nisi ad Dominum levaverit animam; ideo in introitu cantat: Ad te levavi animam meam, Deus meus: et est vox generis humani, veteris originalis peccati et idololatriae vinculis alligati, in suam coelestem patriam redire volentis; ac si dicat: Tempore deviationis meae levavi manus meas, et cor meum ad opera manuum mearum dicens, ligno, vel lapidi: Tu es Deus meus; nunc vero tempore curationis et renovationis meae: Ad te levavi animam meam, quia tu vere es Deus meus, et ideo in te confido. Unde: Non erubescam, neque irrideant me inimici mei, scilicet daemones vinculis peccatorum me diutius alligantes neque confundant me, et ita erit. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur, et quia ad te levavi animam meam, ut ad te venirem; ideo, vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me, id est praecepta et consilia. Et quia de via saepius graditur ad devium, ideo quae viae sint ambulandae, et quae non ambulandae Paulus docet in epistola, dicens:« Scientes quia hora est jam nos de somno surgere. Via est de somno surgere, arma lucis induere, honeste ambulare. Devium est in nocte pigritari; opera tenebrarum operari, in comessationibus et similibus delectari; quod in epistola concluditur:« Induimini Dominum Jesum Christum;» idem est ac si dicat asinae: Ascensorem suscipe regem. Sed quia non est volentis, neque currentis, sed Domini miserentis, ideo subditur in Alleluia: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
6.1.24
Graduale et offertorium de introitu replicantur, et fit ideo replicatio, ut qui stat, videat ne cadat. Beatus homo, qui semper est pavidus. Ecce homo animam ad Dominum levavit, vias Domini didicit, de somno surrexit, et velut asina ascensorem accepit. Sed potest esse, ut anima ad terrena declinet, vias ignoret, mentis somnus obrepat, unde offensus eques suum velit mutare vehiculum: ideoque replicat in graduali: Universi qui te, etc.; et vias tuas, etc.; et perseverat in offertorio: Ad te levavi, etc. Et etiam addit: Dirige me in veritate tua.
6.1.25
Communio: Dominus dabit benignitatem, consolatur se ipsum cantor hodiernus, id est genus humanum, videns per os Prophetae quod de benignitate Spiritus sancti terra nostra, id est beata virgo concipiens dabit fructum suum, scilicet Deum et hominem, per quem a peccatorum vinculis solvetur et in patriam reducetur. Orationes manifeste primum adventum respiciunt: et est congrue, statio ad sanctum Petrum; ipse est enim primus apostolorum, qui ad solvendum asinam missi sunt; cui consors fuit Paulus Romae, ut sicut illi duo missi sunt in Hierusalem ad solvendum animal subjugale, sic isti missi sunt Romam, ut de capite mundi a peccatis soluto facerent vehiculum Jesu Christi. Et attende quod beatus Gregorius stationes ordinavit, in quibus viginti homelias Evangelii diverso tempore declaravit. Alias vero lassescente stomacho aliis pronuntiandas commisit. Quaedam vero Ecclesiae legunt Evangelium: Erunt signa in sole et luna; quod ad secundum pertinet Salvatoris adventum; in quo dicitur: Prope est regnum Dei; cui adaptatur epistola, ubi dicitur: Propior est nostra salus, et quia prope est regnum tuum, Domine; ideo ad te levavi, dicit cantor, vetus homo, vel Joannes Baptista, ut quidam aiunt, animam meam, Deus meus; et ideo: Vias tuas demonstra mihi, et, Ostende mihi misericordiam tuam, et quasi de misericordia certificatus concludit: Dominus dabit benignitatem, id est affectum bonum, et terra nostra, scilicet caro, dabit fructum suum, id est opera bona. Orationes etiam congrue secundo adaptari possunt adventui.
6.1.26
In feria quarta et sexta, leguntur evangelia de habitu et praedicatione Joannis, quae praedicatio partim ad secundum spectat adventum, ut ibi: Genimina viperarum, quis vos docuit fugere a ventura ira? Item: Securis ad radicem arboris posita est. Item: Ventilabrum in manu ejus. His igitur epistola coaptatur. Gratias agite, ubi agitur de fide Thessalonicensium et de futuro judicio. Partim ad primum, ut: Venit fortior me; unde sumitur antiphona matutinalis: Venit fortior post me, cujus non sum dignus, id est sufficiens, solvere corrigiam calceamentorum, id est aperire sacramentum incarnationis. Hic de toto adventu quaedam sunt generaliter adjicienda, ut illud quod per totum adventum totus legitur Isaias: quia tam primum, quam secundum non solum prophetat, sed etiam evangelizat Salvatoris adventum, nisi quod transilire debeat lector quod legitur in Natali, Populus gentium, primo tempore; consolamini, consurge; et quod legitur in Epiphania: Surge, illuminare; haec namque pertinent ad Christum natum, caetera vero ad nasciturum. In jejuniis tamen quatuor temporum, et in vigilia non legitur de Isaia; quia proprias habent lectiones et officia. Item, per totum Adventum laetitiae cantica subticentur, ut: Te Deum laudamus, Gloria in excelsis, Ite missa est; quia justi, ante Christum adventum, in inferni tristitia tenebantur. Vel ut gratia Novi Testamenti praestantior Veteri cognoscatur. Vel, Te Deum laudamus, ideo subticetur, ut in die festo cum majori gaudio festivius resumatur, nam quod rarum est pretiosius est. Unde in Samuele:
6.1.27
« Et erat sermo Domini pretiosus,» quia rarus vel quia nondum est praesens, quem exspectamus, ad praesentem enim sermo dirigitur. Gloria in excelsis, similibus omittitur rationibus. Vel hac tertia ratione, scilicet ut quasi noviter cantetur ea die, qua per angelos sumpsit initium. Ite missa est, ideo omittitur, ne populus, qui est docendus assidue, licentietur. Et cave quod quidam simpliciter asseverant, haec tria se vicissitudine comitari, quod licet saepius, non tamen semper: nam in cathedra beati Petri, etiam si sit in Quadragesima, secundum quosdam, cantatur: Te Deum laudamus, aliis omissis, quoniam hoc cantico solemus uti ad intronizandum episcopos in sedes suas. Et hac die est intronizatus Petrus in cathedra Antiochena. Praeterea, Gloria in excelsis, et Ite missa est, dicuntur in coena Domini, si praesens sit episcopus, et celebret officium olei: sed, Te Deum laudamus omittitur. Praeterea, Gloria in excelsis, cantatur in nocturna missa natalis: nec tamen usque ad tertiam missam, secundum quosdam, dicendum est: Ite missa est, ut populus sciat, se adhuc tertiam missam auditurum: Alleluia vero in Adventu non dimittitur propter firmam spem antiquorum de Christi incarnatione, et nostram certitudinem de futura glorificatione. Item per totum adventum vestes laetitiae deponuntur: non enim subdiaconus tunica, nec diaconus utitur dalmatica; quia lex, quam significat subdiaconus, ante incarnationem Domini Evangelii ornatu carebat; et claritas evangelii, quam diaconus significat, nondum apparuerat. Vel quia nondum venerat, qui vestem innocentiae et immortalitatis nos induere debebat, Vel ut in festo avidius assumatur; quia omnia rara cara: utuntur autem casula veste sacerdotali, non ut in ea legant, aut ministrent; sed eam lecturi, et administraturi exuunt, profitentes non esse vestem propriam, sed ob reverentiam alicujus festi eam recipere commodatam. Vel in repraesentatione charitatis; ideoque diaconus Evangelium legens duplicat eam in humerum; quia oportet praedicatorem ex charitate sui et alterius onera ferre, sibi lumbos praecingere, pro suis lucernas in manibus ardentes habere. Vel tractum est ab antiquis sacerdotibus, qui dum sacrificabant summitates balthei super laevum humerum reflectebant. Item per totum adventum, secundum quosdam, horae beatae Virginis conticentur, eo quod totum officium illius ad laudem ejus pertinet. Similiter et specialia sanctorum suffragia reticentur, ut quidam aiunt, tam in missae collectis, quam in vesperis et caeteris horis; eo quod singulis diebus generalis fit omnium sanctorum commemoratio, per hanc antiphonam: Ecce Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo, et per hanc orationem: Conscientias nostras, etc., quae semper in matutinis, et vesperis dicenda sunt post Benedicamus Domino, quidam ante, sed cave; quia si dicatur, conscientias nostras, quaesumus, Domine, visitando purifica, ut veniens Jesus Christus Dominus noster, cum omnibus sanctis paratam sibi in nobis inveniat mansionem; pertinet ad adventum mentis: est enim adventus in carne, in mente, in majestate. Attende etiam quod a prima Dominica de Adventu usque ad Epiphaniam, non debent nuptiae celebrari; imo etiam vir debet abstinere a lecto uxorio, nisi debitum exigatur: eo quod sit orationi vacandum in adventu, et sacris solemnitatibus cum ferialibus suis, sed movet quosdam quod diximus ad Epiphaniam, dubitantes, an haec prohibitio ad Octavam extendatur: quidam aiunt, quod extenderetur, nisi quia Dominus nuptias tam sui praesentia, quam miraculo decoravit. Sanius est quod extendatur, sicut officium conversionis aquae vinum differtur ad Dominicam, quae Epiphaniae comitatur Octavam. Similis est causa prohibitionis de tribus hebdomadibus ante nativitatem sancti Joannis Baptistae, scilicet ut vacent liberius orationi: instituerat enim Ecclesia duas quadragesimas praeter majorem, unam ante natalem Domini; aliam ante nativitatem beati Joannis, in quibus erat vacandum orationibus, jejuniis et eleemosynis; sed propter hominum fragilitatem duae sunt redactae in unam; et item illa divisa in tres hebdomadas Adventus, nisi ob praedictam causam fiat excursus, in quibus est jejuniis, et eleemosynis, et orationibus sine intermissione vacandum; et ideo a nuptiis abstinendum. Et ita celebratur Adventus, partim in aerumna cum jejunamus, quia nondum habemus quod in secundo Adventu speramus; partim in gaudio cum dicimus: Alleluia; quia per primum Adventum, de eo quod in secundo speramus, certificati sumus. Ergo jejunatur pro nostra et antiquorum dilatione. Jubilatur autem sicut in hebdomada Pentecoste pro futurae beatitudinis certitudine.
6.2
LIBER QUINTUS. CAPUT II. DOMINICA SECUNDA DE ADVENTU.
6.2
Hierusalem cito veniet salus tua. Haec historia secundae hebdomadae partim ex propheticis, partim ex evangelicis libris assumitur; in qua responsoria pariter, et antiphonae de utroque adventu ponuntur; et haec de ea dixisse sufficiat: sufficiat enim in primae historiae lectionibus expositionis formam dedisse, cum omnium expositioni operam dare, opus nimis expansum et plenum, taedium generaret. Illud notabile est quod cantus per singulas hebdomadas renovatur, propter gaudium proficientium, qui proficiunt de virtute in virtutem, ut videant Deum deorum in Sion. Officium diurnum secundum significat Salvatoris adventum, in quo legitur evangelium: Erunt signa in sole et luna; ubi praemissis signis, quae gloriosum adventum sunt praecessura; subditur: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli; deinde sequitur peregrini populi, peregrinae matris filii vagientis de absentia patris, quem nondum viderat consolatio, scilicet: His fieri incipientibus, levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra; et infra: Prope est regnum Dei. Cui flenti, quia incolatus ejus in miseria prolongatur, commiserescens mater laetificans, et consolans eum, tuba prophetica praecinit in introitu: Populus Sion, ecce Dominus veniet ad salvandum gentes, et auditam faciet gloriam vocis suae, hujus scilicet:« Venite, benedicti Patris mei.» Sed quia sine oratione non est mentis solatium, sed callidae proditionis indicium, ideo subdit: Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ovem Joseph, et subdit collectae: Excita, Domine; huic consolationi concordat epistola sequens, scilicet: Quaecunque scripta sunt; quae nos invitat ad patientiam, et consolationem Scripturarum, ut per haec spem habeamus eorum, quae promiserunt patres antiqui, scilicet de salute gentium et laetitia sanctorum, quam laetitiam graduale: Ex Sion species decoris ejus, eum manifeste venturum canens, cujus decor est ex Sion, id est salus ex Judaeis, illis sanctis annuntiat, qui sunt ad dexteram congregandi, eo quod ordinavere Testamentum Novum super sacrificia. Filius audita consolatione materna de adventu patris, de suae gentis salute, de consortis laetitia gaudet in alleluia, dicens: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem. Postmodum per evangelium certificatus ubi dicitur: Coelum et terra transibunt; verba autem mea non transibunt, securior in offerenda subjungit: Deus, tu conversus vivificabis nos. Communio: Hierusalem, surge, summam hujus officii concludit, quae est hortari ut peregrina Hierusalem, id est praesens Ecclesia patienter exsilium hujus vitae perferat, perferens surgat, surgens stet in excelso, ut stans videat jucunditatem, quae veniet sibi a Domino; surgere, et stare, hoc est quod dicitur in Evangelio, capita levare; hoc est quod in collecta concluditur terrena despicere et amare coelestia. Ideoque merito est hac die statio ad Hierusalem, ad cujus cor laetificandum totum spectat officium; vel quia in alleluia cantatur: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem; quidam legunt evangelium: Cum audisset Joannes; quod ad secundum spectat adventum, ex eo quod Joannes quaerit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Cui Dominus: Ecce ego veni ad redimendum, et rursus veniam ad salvandum, quod ex signis conjecturare potestis; quia caeci vident, etc. feria IV, VI et Sabbato leguntur Evangelia de testimonio Christi de Joanne, et testimonio Joannis de Christo, et ejus adventu, de quo loquitur epistola: Patientes estote.
6.3.1
LIBER QUINTUS. CAPUT III. TERTIA DOMINICA DE ADVENTU.
6.3.1
Ecce apparebit Dominus. Et in hac historia, partim ex prophetia, partim ex Evangelio compilata sunt. Utriusque adventus communia tam antiphonae quam responsoria; officium vero diurnum specialiter pertinet ad gaudium praedicatorum, qui alios docent de adventu Domini. Ideoque de illo famoso praedicatore Joanne Baptista legitur evangelium: Miserunt Judaei, vel cum audisset, qui Dominum digito demonstravit, et venturum evangelizavit, quem Dominus negavit hominem mollibus vestitum, et annuntiavit officio, vel meritis angelum voce prophetica, dicens: Ecce ego mitto angelum meum. Quis non erubescat flere, qui per officium praedicationis meretur vocabulum nuncupationis angelicae? Gaudete potius, cantat Apostolus in introitu: Modestia vestra nota sit ommibus hominibus. Quod si oculos suos compresserint, et eam coram eis lucentem videre noluerint, nihil solliciti sitis; Dominus enim prope est, quia lucem vestram etiam videre nolentibus ingeret, tantummodo petitiones vestrae innotescant apud Deum; unus enim ille testis contra omnes detractores praevalebit, qui avertet captivitatem Jacob, qui replebit vos pace, quae exsuperat omnem sensum. Audita consolatione de Adventu Domini, orat Ecclesiae rector in collecta: Aurem tuam; ut tenebras, quas patimur, in eo quod falso judicamur, sua visitatione illustret, et exhortatur subditos in Epistola: Sic nos existimet homo, ut de magistris suis nihil nisi bonum existiment, et ante tempus non judicent; quod et si susurrones judicare non desinunt, consolatur se ipsum dicens: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. Sed quia gravis est sarcina detractorum, postulat eum in graduali, et Alleluia, qui sedet super Cherubin, id est habet scientiae plenitudinem, ut excitet potentiam suam, veniat et intendat, ut illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordium, avertat captivitatem et remittat iniquitatem. Quod, quia procul dubio futurum, rector in offertorio securus utitur praeterito pro futuro, dicens: Benedixisti, Domine, terram tuam. Communio: Dicite pusillanimes, conclusio est summae hujus officii, quae est rectores hortari, ut pusillanimes effecti propter infamiam detractionis, tamen confortentur propter conscientiam cordis et devotionem mentis, et confidant in adventu Salvatoris, quod in completa postmodum postulatur. Huic officio de Ecclesiae rectoribus instituto congruit statio ad sanctum Petrum, qui rector obtinuit principatum.
6.3.2
In feria quarta hujus tertiae septimanae, brumalis temporis est jejunium institutum; inter caeteras hebdomadae ferias, quarta et sexta jejuniis deputantur; quia memoria Dominicae passionis sunt prae aliis insignitae. Nam in quarta feria, Dominus est a Juda venditus, sed a Judaeis in sexta feria crucifixus. Inde est quoque quod per singulas hebdomadas habent evangeliorum et epistolarum proprias lectiones. Ideoque jejunia quatuor Temporum a lege habuerunt initium, de quibus Zacharias, jejunium quarti, quinti, sexti, septimi et decimi domui Judae et Hierusalem in dies festos vertetur in gaudium: quae jejunia ob diversas plagas, quae illis temporibus acciderunt, ut ait Hieronymus super Zachariam, illis in mensibus instituerunt, quod etiam non vacat a mysterio. Sicut enim quatuor sunt corporis elementa, quatuor anni tempora per tres menses distincta, sic quater in anno jejunamus tribus diebus; tres dies ad tres menses referentes, et Domino de mense diem unum salubribus contentatiis( sic) offerentes, ut nobis quietam vitam tribuat, et corporis quatuor protegat elementa, et jejunium corpora lasciva maceret et castiget; vel ter quater jejunamus, ut Domino dierum primitias offeramus. Hoc autem brumale jejunium aliorum temporum jejuniis celebrius est, magis plenarium habens officium, pertinens ad Salvatoris adventum, ut dum caro jejuniis affligitur, anima redemptionis suae testimoniis ex sacra lectione, vel concentu Ecclesiae delectetur, et quidem sic pertinet ad Salvatoris adventum, ut pertineat ad ejus templum, ad Spiritus sancti sacrarium, beatam virginem loquor, in qua Deus novem mensibus habitans, dignatus est fieri homo. Nam ex Evangelio: Missus est Angelus. Paranymphi recitatur annuntiatio, virginis consensus, et Domini Incarnatio, quae propheticis tubis fuerat antea declamata. Unde propheta praecinit in introitu: Rorate coeli desuper, et nubes pluant justum. Rorate dicit, et pluere: quia descendit verbum in aulam credulae virginis, sicut pluvia descendit in vellus. Coelos dixit et nubes, angelos et prophetas, qui enarrant gloriam Dei. In prophetica lectione: Erit in novissimis diebus, agit de monte Domini, qui de parvo lapide crevit in montem, qui regnabit in domo Jacob. Unde recte subditur in graduali. Tollite, introibit Rex gloriae, et: Quis ascendet in montem Domini. In epistolari lectione: Locutus est Dominus ad Achaz; Pete tibi signum a Domino, manifeste agit de beata virgine, cui bene succinitur graduale: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, ac si dicat: Pete, quia prope est et ne qua subrepat dubitatio subditur in offertorio. Confortamini; aliud, secundum quosdam, offertorium: Ave Maria; et communio: Ecce virgo, sumpta sunt de Evangelio, et ideo rationabiliter ad sanctam Mariam statio convenit hodierna.
6.3.3
Sexta feria legitur Evangelium: Exsurgens, et Epistolaris lectio: Egredietur virga, quae manifeste de adventu Domini et beata virgine intelliguntur, qui cum esset in immaculata virgine, prope fuit. Ideoque in Introitu Ecclesia praecinit: Prope esto Domini, et Beati immaculati; graduale: Ostende nobis, Domine, et offerenda: Deus tu, vel secundum alios: Audi Israel; primum respiciunt adventum, quem quia coeli narraverunt, id est apostoli praedicaverunt, in secundo adventu cum Domino judicaturi; idcirco est hodierna die statio ad sanctos apostolos, de quibus in cantico virginis, de quo fit in Evangelio mentio, dicitur: Deposuit potentes, id est superbos scribas et Pharisaeos, Et exaltavit humiles, id est apostolos; et in communione: Ecce Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo; sequens Sabbatum, et omnia quatuor Temporum Sabbata dicuntur Sabbata duodecim lectionum, cum sex dumtaxat legantur, quod est ab antiqua Romanorum consuetudine derivatum; quia cum Romana Ecclesia esset Graecis et Latinis permista, singulae lectiones in utraque lingua recitabantur; quia in una duntaxat lingua recitatae ab utriusque linguae populis non intelligebantur; vel ut utriusque populi unanimitas intelligatur; adhuc dicitur hoc fieri in ecclesia orientali; itaque dum unaquaeque bis legitur duplicato senario duodecim computantur, propter duodecim lectiones, non lectionum, aut sententiarum varietates. Sed cum in quarta feria duae legantur lectiones, et in Sabbato sex, cur sexta feria in unius paupertate relinquitur? satius esset hoc novenarium tribus diebus per ternarium dividi, sed haec non vacant a ratione. Nam in Sabbatis quatuor temporum statutum est, ut ordines celebrentur; qui sunt in Sabbatis ordinandi, in praecedenti quarta feria sunt eligendi. Ideo autem ordinandi in quarta feria eliguntur, quoniam in quarta aetate levitae a David, et Salomone ad templi ministeria distribuuntur. Electi vero sunt in utriusque Testamenti pagina examinandi. Ideoque duae leguntur lectiones, prima cum tono declinante, et significat primum Testamentum, quod terrena promisit, ut:« Dabo vobis terram lacte et melle manantem;» unde ad terram genua flectimus. Secunda cum tono ascendente, et significat secundum, id est Novum Testamentum, quod coelestia aeterna et excelsa promittit, ut:« Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum;» quia, licet haec duo Testamenta in superficie litterae duo diversa promittere videantur, tamen in spiritu illud unum promittunt, de quo dicitur:« Porro unum est necessarium,» et ad illam unam et aeternam nos dirigunt, de qua dicitur:« Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae;» idcirco in sexta feria, in qua creati sumus, una tantum lectio legitur, et acuto accentu cantatur; verum, quia ad illam unam, non nisi per opera misericordiae pervenitur; ideo in Sabbato sex lectiones leguntur; vel quarta feria duae lectiones leguntur, quia in quarta aetate lex et prophetia servanda mandantur. Semel genua flectuntur, quia tam in lege quam in prophetia unus Deus colendus praecipitur. In sexta feria una lectio recitatur; quia in sexta aetate, lex et prophetia in evangelica unitate complentur, ubi Flectamus genua dicitur, quia Christus Legislator adoratur, vel cum in quarta feria duae recitentur propter praedictas rationes, secundum profectum jejunii tres deberent in sexta feria recitari, et in Sabbato quatuor, sed duae a sexta feria in Sabbatum transferuntur, et una in sexta feria remanente, sex in Sabbato recitantur, ut ordinandis sacri officii proferendi opulentia reservetur, qui et ad jejunium instruuntur et ad sacram tirones militiam titulantur, quarum quatuor ita cum primis quatuor ordinibus distinguuntur, quod post singulas orationes sequuntur singuli ordines, quibus singulis datis sequuntur singulae lectiones, cum singulis responsoriis, ac si dicatur: Orat Ecclesia pro vobis ordinandis, et hi ordines dantur vobis ad legendum et psallendum, ite ergo legere et cantare.
6.3.4
Sed videte ut quod ore legitis et cantatis, corde credatis, et quod corde creditis, operibus comprobetis; videte ut quatuor virtutibus polleatis, ut, in quatuor ordinibus Dominum benedicentium esse possitis, quibus Psalmista dicit:« Domus Israel benedicite Domino; Domus Aaron benedicite Domino, Domus Levi benedicite Domino, qui timetis Dominum benedicite Domino; undecunque sint quatuor praecedentes lectiones, et responsoria, quinta lectio: Angelus Domini descendit, cum oratione praecedenti et hymno sequenti, tam in hoc Sabbato, quam in aliis quatuor temporum Sabbatis non mutantur, sed continuo semper in quinto loco leguntur et pertinent ad jejunium. Sicut enim pueris a Babylonico rege in fornacem missis coelestis gratia subvenit, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; sic a rege confusionis diabolo per incentiva libidinum prostratos, jejuniorum et orationum instantia liberat: Hoc enim genus daemoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio; liberati vero Dominum laudare tenentur, et ne videantur beneficiorum ingrati, canticis magnificare, vel pertinent ad sequentium sacrorum ordinum sacramentum. Nam quia vasa figuli probat fornax, et quia dicit Apostolus:« Hi primo probentur; et sic ministrent;» ideo sacris ordinibus fornacis prophetia praemittitur; quia, sicut pueri in fornace ignis, sic in sacris ordinandi probantur in camino tribulationis, unde benedictiones sequuntur, quia post probationem coronantur. Ad idem pertinet sequens oratio: Deus qui tribus pueris, postquam praestatur ordo subdiaconatus, ut novitio subdiacono Epistola deputetur: ad orationes super prophetias genua flectimus, super epistolam vero nequaquam. Quidam tamen ad Angelus Domini nunquam genua flectunt, ne videantur Nabuchodonosor statuam adorare. Postea praestatur ordo diaconatus, ut novitio diacono evangelium assignetur. Post sacerdotes ordinantur, ut tirones cum ordinatore introeant ad altare, hinc inde morantes, et cum signante signantes, quidam vero inter lectionem, Angelus Domini et epistolam, ordines sacros praestant, ut post consecrationem consecratis proponant epistolam et evangelium ad instar boni pastoris, qui mittens filium suum, docet eum quid et qualiter sit acturus; per Epistolam monentur custodire benedictionem quam acceperunt, per Evangelium dicitur eis: Ite, docete omnes gentes. Quidam, subdiaconatu praestito ante epistolam ratione praemissa, continuo post eam diaconatum praebent et sacerdotium, quibus praestitis in vocem laetabundam erumpunt: Laudate, eo quod hi praesertim ordines invitantur ad laudes. Praestantur autem hi ordines praesertim circa evangelium; quia Moyses et Aaron levitas in tabernaculi ministerium ordinavit, et Christus septuaginta duos discipulos ordinatos ad praedicandum misit.
6.3.5
Illud quoque notabile est quod ordines praesertim quatuor temporibus exhibentur, quae sunt dierum primitiae, ut ordinandi se sciant esse primates ecclesiae; et ut quatuor virtutibus exornentur; et sub quatuor Evangeliis servire Christo et Ecclesiae moneantur. In vere, ut virtutibus floreant; in aestate, ut charitate ferveant; in autumno, ut fructus bonorum operum metant; in hieme, ut collecta servent in horreo, et eis fruantur in Domino. In quadragesima quoque, ut vitiis marceant; in jejuniis et a jejunantibus, et jejunis, ut apostolos imitentur; qui cum Paulum et Barnabam ad evangelizandum gentibus delegarent, et presbyteros per Ecclesias constituerent, jejunantes et orantes eis manus imposuerunt, commendantes eos Domino, in quem credidere, ut intelligant quanta devotione dantium et accipientium debeat hujus benedictionis tribui sacramentum, quod in Sabbato celebratur, eo quod Dominus inter caeteros dies prae caeteris Sabbatum sanctificavit, per quod intelligimus, ordinatos non solum a servili opere sed etiam a vitiis cessare debere. Hodie tamen, licet in Sabbato fiat, debet diei Dominico deputari, unde in ejus vespera, a qua sumit initium, debet ordinatio celebrari, et ad mane Diei Dominici, dummodo continuato jejunio, valet extendi; et congrue in hac die celebrantur mysteria sacerdotalium benedictionum in quo sunt collata charismata gratiarum. In hac enim die Dominus resurrexit, in hac apostolis( ut dicitur),« insufflavit, dicens:« Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis. In hac Spiritus promissus advenit, unde merito ad hanc diem sacerdotalem dirigimus benedictionem, ut cum Domino resurgente in novitate vitae ambulemus, et cum apostolis hilariter cantare possimus: Veni Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, scilicet ordinatorum. Quod in Sabbato medianae hebdomadae, et in Sabbato sancto celebratur, sicut invenitur in canonibus, ordinatio forte in illorum diei actus respicit, et officium, ut sicut tunc neophyti ad baptismum, sic vocentur ad hujus characteris sacramentum. Haec solemnis praedictorum dierum observantia, sacris duntaxat ordinibus est observanda. Minores enim ordines in celebribus diebus licet episcopis erogare. Ad subdiaconatum vero et ultra nisi in praetaxatis diebus non licet alicui episcoporum, praeterquam Romano pontifici, aliquos promovere. Ideoque scoti redargutuntur episcopi, qui subditos in dedicationibus ecclesiarum ad sacros ordines promovebant. Ordinationes hujusmodi Petrus primus et princeps instituit, cui post Christum summum Ecclesiae collatum est pontificium. Ideoque tam in hoc Sabbato, quam in caeteris quatuor Temporum statio congrue celebratur ad Sanctum Petrum.
6.3.6
Tunc ad summam recurramus officii, quod ad utrumque spectat adventum, sicut in lectionibus, excepta quinta, et responsoriis patuit praecedentibus, sicut et liquet in epistola: Rogamus, in qua agitur de filio iniquitatis, quem Dominus interficiet illustratione sui adventus. Tractus epistolam comitatur, ne ordinatus in superbiam elevetur, sed ad gemitum sui et aliorum potius deprimatur. Ad adventum vero pertinet evangelium: Anno quintodecimo, ubi dicitur: Quod salutare Dei videbit omnis caro; quod offertorium: exsulta filia et communio: Exsultavit ut gigas, nemini exstat ambiguum. Illud etiam non est silentio praetereundum, quod hoc Sabbatum semper oportet praecedere vigiliam Domini, tum quia uterque dies est officiatus, tum quia Sabbatum est de adventu, vigilia nequaquam, sed de natali, et pertinet ad tempus gaudii, quod ex ipsa patet ordinatione Gregorii, qui ultimas adventus antiphonas ad evangelium posuit istas: Completi sunt dies, et Ecce completa sunt omnia. Ideoque cum adventus ad minus regulariter habere debeat viginti unum diem, id est tres septimanas integras praeter vigiliam Domini, cumque semper incipiat ad Dominica, si Natalis fuerit in Dominica, oportet adventum per quatuor hebdomadas prolatari; quod si fuerit in feria secunda in Sabbato, tum pro jejunio quatuor Temporum, tum pro vigilia jejunabitur, et in Dominica vigiliae officium celebrabitur, et Alleluia cantabitur propter adventum, vel diem Dominicum. Et attende quod tres septimanas adventus trium temporum Patres accipimus, primi fuerunt ante legem, qui sicut granum in terram jactum est a fructu remotum, sic procul a Domino remoti clamant in introitu: Ad te levavi. Secundi fuerunt sub lege, qui doctrina legis instructi, et ideo ad lumen propius accedentes, in introitu, Sion populus appellatur. Tertii fuerunt prophetae, praesertim illi, quos invenit illa nativitas ut Simeon, quibus, quia redemptor est prope, dicitur in introitu missae: Gaudete. Aiunt quidam quod in officio primae Dominicae agitur de vocatione Judaeorum. In secunda vero de vocatione gentium, unde dicitur ibi: Ad salvandas gentes, in tertia de vocatione utriusque populi, unde hic dicitur: Gaudete, Gaudete, et cantatur in prima, in persona Joannis; in secunda, in persona, prophetarum; in tertia, in persona apostolorum; in quarta sequenti, in persona doctorum; rursus de gentium vocatione loquentium, et ut in collata gratia perseverent exhortantium, ut de gratia spei perveniant ad gloriam speciei.
6.4.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IV. DOMINICA QUARTA DE ADVENTU.
6.4.1
Canite tuba in Sion. Hac quoque historia quartae Dominicae partim ex prophetis, partim ex Evangelio compilata, communia utriusque decantantur adventus, et maxime vocatio gentium declaratur per Christi adventum, ubi in persona apostolorum, vel doctorum dicitur: Canite tuba, vocate gentes, in Graduali vero: Prope est Dominus. Haec Dominica vacans antiquitus intitulatur, vel quia proprium non habet officium sed mutuat alienum, scilicet Rorate et hoc propter ordines praecedentis diei in quibus apostolicus fuit occupatus; saepius enim in Decembri consueverant ab apostolicis ordines celebrari; vel ideo, quia numerum excedit adventus, scilicet viginti unius diei, quos circa inter Dominicas adventus non debuit computari, sed vacans appellari; vel potius, quia hujus diei statio nulli sanctorum legitur assignata, et merito; hodie namque legitur Evangelium: Miserunt Judaei, in quo dicit Joannes: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Si ergo Joannes, quo major inter natos mulierum nemo surrexit, non est sufficiens incarnationis Christi mysterium denudare;« generationem enim ejus quis enarrabit:» Quomodo scilicet Verbum incorporatur, quomodo vivificatur, animatur, quomodo Alpha concipitur, cui sanctorum hoc mysterium creditur, ut apud illum debita statione hoc officium celebretur? Porro si rite considerentur officia, illorum sanctorum virtutibus, vel meritis consonare videntur, apud quos solemnibus stationibus deputantur; sic ad sanctum Petrum, qui habet principatum ligandi et solvendi, statio celebratur, cum asinae solutio nobis evangelizatur; sic cum scrutinia, vel catechumeni signantur ad catechizatorem gentium recurritur. Proinde vacat ista Dominica, non quia non sit officium ejus authenticum, vel proprium non habeat officium, sed quia sit de ordinatissima stationum dispositione rationabiliter exceptum, utpote materiam habens nulli sanctorum investigabilem, omnibus impensam, sed per solum sanctum Spiritum administratam, qui in triclinio virginalis uteri solus medius, solus conscius et unus fuit coelestium nuptiarum architriclinus. In quo utero videns gentilitas calceatam fore divinitatem in Introitu, secundum quosdam modernos, clamat ad eam, dicens: Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, hoc est in Filio, in quo solo beneplacuisti ex millibus populi, qui fuit tuus ab initio mundi; et inde congratulatur aliis in epistola dicens: Gaudete, sed et juxta considerationem uteri virginalis cantat in graduali: Prope esse Dominum, et celerem ejus adventum, Alleluia, Veni Domine, offertorium: Confortamini: communio: Ecce Virgo, nota sunt in quibus desiderat, et consolatur, et causam concludit consolationis. Et vide quod hebdomada proxima nativitati praeparatio merito nominatur et in ea historia, clama in fortitudine decantatur, quae non, ut simplices autumant, ad quatuor Tempora, sed ad Domini pertinet proximam nativitatem. Unde cum sex matutinalibus laudibus decantatur; quia per sex aetates antiqui se ad adventum praeparaverunt, et nos per sex opera misericordiae ad secundum etiam praeparamur. Verumtamen feriales antiphonas, quae in festo sancti Thomae scriptae sunt, octava die antea canere consuevimus, et decet cantus ante nativitatem proximam renovari; quia, sicut per plures, et frequentiores, et novos nuntios magis et magis movetur animus subditorum ad sollicitudinem suscipiendi praelatum, sic per renovationem cantuum magis excitamur, ut simus dignum venturo Domino habitaculum. Potest tamen et totus adventus praeparatio nominari. Unde in principio legitur: Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis, etc.,. Quae omnia sunt praeparationis insignia. In hac hebdomada, septem antiphonae secundi toni cantantur, unaquaeque per ordinem suo die, usque ad nativitatem, quae ideo sunt secundi toni; quia diriguntur ad Christum qui factus est gigas geminae substantiae, et sunt septem, quia requievit in eo spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini, per quae septem dona suae nobis Incarnationis gratiam ministravit. Ipse enim est sapientia, qua Pater omnia fecit, qui venit in spiritu sapientiae docere nos viam prudentiae. Ipse est Adonai, qui nomen suum indicavit Moysi, cui legem dedit in Sinai, qui venit in spiritu intelligentiae nos redimere. Ipse est radix Jesse, qui crucis in patibulo stetit in signum populorum, qui in spiritu consilii venit nos liberare. Ipse est clavis David qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit cellaria paradisi et inferni, qui in spiritu fortitudinis venit nos de inferni claustris educere.
6.4.2
Ipse est oriens sol justitiae, qui spiritu scientiae nos venit illuminare. Ipse est rex gentium, lapis angularis, qui venit salvare nos spiritu pietatis. Ipse est Emmanuel, nobiscum Deus, qui per spiritum timoris venit ad salvandum nos, et charisma nobis dedit amoris. Omnes hae antiphonae incipiunt per O, quod potius admirative, quam vocative ponitur. Vel ideo sunt septem, quia cantantur in designatione antiquorum patrum, qui septenario servientes adventum Domini exspectabant, unde in omnibus Veni dicitur. Cantantur autem in Vesperis, quia Dominus venit in vespera mundi; hic est Elias, qui sero carnes, et in mane panes vescitur, Dominus, scilicet noster, qui in ultima aetate mundi carnem assumpsit et diluculo resurgens in panem angelorum transivit. Si novem secundum quosdam cantantur, additur una pro Virgine quae concepit; altera angelo qui ad Virginem introivit. Si duodecim fuerint, duodecim prophetae exprimuntur, qui Christi adventum praedicaverunt, quem duodecim apostoli testimonio roboravere, ex quo duodecim tribus et ex eis duodecim millia signati salvantur.
6.5.1
LIBER QUINTUS. CAPUT V. IN VIGILIA NATALIS DOMINI.
6.5.1
Hodie scietis quia veniet Dominus, et mane videbitis gloriam ejus. Dies iste vigilia dicitur natalis Domini, vigiliae a pastoribus inceperunt. More antiquo duo nocturnalia praecipuis festivitatibus agebantur officia, unum tantum in initio noctis a pontifice cum suis capellanis absque Venite, illud in medio noctis articulo, sicut adhuc ab aliquibus in solemnibus observatur, et populus qui ad festum venerat, tota nocte in laudibus vigilabat; sed postquam illusores laudabile institutum in ludibrium mutaverunt, et turpibus cantilenis, et saltationibus, et fornicationibus operam dederunt, vigiliae sunt interdictae et dies jejuniis dedicati pristinum vigiliarum nomen retinuerunt; inter quas vigilia Domini celebrior est et praecipua, proprium habens officium nocturnum atque diurnum. Super Venite, hodie scietis, quia veniet Dominus, et mane videbitis gloriam ejus, hoc est de Exodo parva mutatione transsumptum, nam cum dixisset Dominus filiis Israel:« Ecce ego pluam vobis panes de coelo, dixerunt Moyses et Aaron ad eos, vespere scietis quod eduxerit vos Dominus de terra Aegypti, et mane videbitis gloriam ejus.» Vespere enim coturnix, et mane manna super castra descendit. Coturnix caro Christi, manna figura fuit verbi Dei, panis vivi qui de coelo descendit, vespere carnem et mane verbum accepimus, cum in fine saeculorum« Verbum caro factum est,» et hoc in finibus saeculorum, licet verisimilius vespera dicatur, tamen et mane dicitur, eo quod in eo, velut tempore gratiae, sol justitiae nobis illuxit, et novum mane novum scientiae lumen, Novum Testamentum credentibus reparavit. Igitur, hodie scietis et mane videbitis gloriam ejus, id est in tempore gratiae Verbum incarnatum per experientiam cognoscetis; unde sic illis dictum est hoc, ut se praepararent ad esum Dominicae carnis; vel dicitur spiritualiter ad eos, qui in Salvatoris ortu fuerunt, et verum manna suscipere meruerunt, vel haec brevis clausula verius ex una parte ad Nativitatem, ex alia pertinet ad resurrectionem, sic hodie, id est vita praesenti scietis, quia veniet Dominus, id est panis vivus, qui de coelo descendit, et mane, id est in resurrectionis gloria, non solum humanitatem, sed etiam gloriam divinitatis ejus videbitis.
6.5.2
Ad Laudes: Judaea et Hierusalem nolite timere, cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum. Hoc frequens et celeberrimum divinae consolationis oraculum mittit nos ad historiam Paralipomenon, quando, regnante Josaphat, congregati sunt filii Amon et Moab cum habitatoribus montis Seir adversus Judam, convenitque omnis Juda in Hierusalem et in templum Domini ad precandum faciem ejus, et stantibus illis coram Domino cum uxoribus et liberis, et vociferantibus ad Dominum exclamavit Jahaziel filius Zachariae, levites de medio multitudinis in spiritu Domini dicens:« O Juda et Hierusalem nolite timere, cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum.» Amon interpretatur populus turbidus, Moab ex patre, Seir hispidus; haec sunt vitia hominum turbantia et exasperantia a diabolo procedentia, quae fuerant ad nostrum introitum congregata, nec erat qui adjuvaret, donec venit Samaritanus in carne, qui vulneratum fomentavit et stabulario commisit; ad eos ergo, qui ante Nativitatem Domini tenebantur in potestate diaboli, vel in claustris inferni sermo dirigitur. O Juda et Hierusalem, id est confitentes et pacem desiderantes, nolite timere, cras, id est in proximo egrediemini, et Dominus erit vobiscum. Similis vobis, habitabit in vobis. Moraliter o activi, quibus est peccatorum confessio necessaria, et o contemplativi, quibus est pacis visio in desiderio,« nolite timere eos qui occidunt corpus,» cras, id est in proximo egrediemini de corpore mortis hujus, et Dominus erit vobiscum, ergo cupite dissolvi et esse cum Christo. Ex his duabus clausulis, videlicet, hodie scietis, quia veniet Dominus; Juda et Hierusalem nolite timere; fere caetera nocturni officii contexuntur, de quo scias quod in quacunque feria vigilia Domini venerit, illius feriales psalmos cum antiphonis et canticum obtinebit: at si fuerit in Dominica, sex responsaria de historia canite, et tria de ipsa vigilia cum laudibus suis. Hodie quoque et usque ad nocturnae Epiphaniae Symbolum Athanasii, secundum quorumdam consuetudinem, subticetur, diurni quidem officii constat esse intentionem ostendere, non solum quod Christus natus sit, sed etiam et de quo, et cur natus sit, et quantus sit: Natus est, ut dicitur in Epistola Pauli et in Evangelio, cum esset de semine David, de Maria desponsata Joseph; hodie namque Mariae desponsatio legitur, ut sciatur quod alii fuerit desponsata, scilicet Joseph; et ab alio fecundata, scilicet a Spiritu Sancto. Natus est ut populum salvum faceret et iniquitatem terrae deleret; hodie in spe per sacramenta gratiae, mane in re per revelationem gloriae: haec patent in introitu et graduali: hodie scietis, et Alleluia. Crastina die, quidam habent Alleluia, Ave Maria; Alleluia tamen in vigiliis non cantatur propter observationem jejunii, nisi fuerit in Dominica, tunc enim non omittitur propter resurrectionem Domini. Idem quoque patet in communione, revelabitur. Sed quia ejus incarnatio erat futura Judaeorum dispersio, ideo versus in graduali subditur, qui regis, in quo pro eis oratur. Quantus sit ostendit psalmus qui cantatur ad introitum, scilicet: Domini est terra. De quo etiam sumitur offerenda: Tollite portas, et vide quoniam haec vigilia propriam habet collectam, ideoque debet in Vesperis dici, quod et in omni vigilia( secundum quosdam), generaliter est observandum, ut si propriam habet collectam in missa, dicatur et in vesperis; si non habet propriam, dicatur in vesperis collecta festi sequentis. In vesperis autem vigiliae natalis psalmi cantantur: Laudate pueri Dominum. Laudate Dominum omnes gentes. Lauda, anima mea, Dominum. Laudate Dominum, quoniam bonus. Lauda Hierusalem, secundum quosdam, in quibus invitamur ad laudes. At( secundum alios), Laudate pueri. Qui confidunt. In convertendo. Memento. Benedictus Dominus Deus meus, et merito; quia primus devotos invitat ad Dominum laudandum jugiter et praedicandum. Secundus monet in Domino confidere. In tribus sequentibus causa redditur, quare sit laudibus instandum et in Domino confidendum, scilicet: quia nostram captivitatem convertit et nobiscum magnificavit; quia promissa complevit, dum fructum ventris David super sedem ejus constituit; quia inclinavit coelos atque descendit; quia demum de alto manum suam emittet, ut nos eripiat ab aquis multis et a filiis alienis.
6.6.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VI. IN NATALI DOMINI.
6.6.1
Puer natus est nobis. In fine anni Dominus voluit nasci, ut ostenderet se venire in ultima aetate mundi. In sexta feria conceptus, in Dominica natus fuit; in sexta feria crucifixus, in Dominica resurrexit, ut qui hominem in sexta feria plasmatum perdiderat, in sexta feria liberaret, et qui in Dominica veniens, oriens ex alto, nos illuminaret, et haec regula compati comprobatur. Nam si retro percurras v. illius anni invenies concurrentem. In nocte quoque natus est, juxta illud:« Dum medium silentium tenerent omnia, et nox suum perageret cursum, omnipotens Domini sermo a regalibus sedibus venit,» inde est quod media nocte ad annuntiandum nativitatem surgimus, quia credimus tunc Virginem peperisse et puero profescenninis, id est cantilenis quas nutrices pueris faciunt, Gloria in excelsis Deo cantasse; sed nec vacat a mysterio. In nocte namque natus est, ut se clam sub carne latentem venire signaret, vel ut se ad illuminandum nostram noctem venire demonstraret, quoniam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Unde ab ejus natali dies prolongantur, quia credentes in eum ad aeternitatis lucem vocantur. Rationabiliter itaque nocturna celebrantur officia, et secundum antiquum morem ascribuntur duo natali Domini nocturnalia. Unum in quo antiphonae: Dominus tanquam diffusa est, et responsoria hodie nobis, cum aliis concinuntur; aliud in quo antiphonae: Dominus, in sole elevamini, et responsoria: Ecce agnus Dei cantantur, sed hoc ad Octavam relinquitur. Nunc primo insistamus super: Venite, Christus natus est nobis, venite, adoremus. Hoc in persona angelorum cantatur, a quibus pastores, vel potius omnis populus ad adorandum natum Dominum invitatur. Nos igitur ad haec tripudia invitati, ei congaudentes in tribus psalmis psallimus.
6.6.2
In quorum primo agitur de aeterna Christi et ineffabili genitura; in secundo vero de Christi incarnatione; in tertio de laudibus sponsi et sponsae; eique in tribus lectionibus per Isaiae oracula testificamur, qui non tam prophetice quam evangelice incarnationem Christi descripsit: ei quoque in tribus responsoriis cum angelis jubilamus, quae repraesentant nobis cuncta in coelis et in terris per hanc Christi nativitatem restaurata. In primo quorum, in quo gaudet exercitus angelorum, cantatur restauratio coelestium. In secundo ubi pax vera descendit, cantatur reparatio terrestrium. In tertio ubi dicitur quod introivit in regionem nostram, recolitur liberatio in regione umbrae mortis habitantium. Et quia haec cuncta Trinitas operatur, idcirco, secundum quosdam, ad singula, vel secundum alios, post haec tria subditur gloria. Quia vero ineffabiliter fabrica mundi per verbum Dei creatur; idcirco in fabrica mundi jubilatur. Item quia ineffabiliter de Virgine, tanquam sponsus de thalamo suo processisse creditur, idcirco in tanquam neuma resonatur; item quia ineffabiliter Patri et Spiritui sancto coaequalis esse praedicatur, idcirco in Gloria Patri jubilus exsultat. Et quia ipse est alpha et omega, idcirco in A et O modulatur.
6.6.3
In secundo nocturno, lectiones de expositionibus legimus, et cantantes cum pastoribus jucundamur, dum ipsorum devotionem recolentes, eos ad Bethleem festinasse et Christum in praesepio canimus invenisse. In tertio nocturno prima ponitur antiphona: Ipse invocabit me, quae est de VI differentia, et septimo loco inducit psalmum: Misericordias Domini in aeternum cantabo; quia ejus misericordia cantatur, qui septiformi gratia venit eum redimere, qui fuerat VII die creatus et lapsus. In eodem nocturno frequentatur in antiphonis Alleluia, quia in tertio tempore, id est gratiae, advenit mundo laetitia; in eodem legimus Evangelia; duo versantur circa temporalem nativitatem, in tertio gigas geminae substantiae declaratur. Et attende quod novenarium per tria nocturna distinguimus, ut patres trium temporum intelligamus sociandos novem ordinibus angelorum, unde in primis duobus Alleluia subticetur, quia patres illis sociati sunt, sed murmurabant infra claustra inferni; at in tertio frequentatur, quia patres nostri temporis transeuntes, angelis illico sociantur. Ternarius in primo nocturno, tres sunt patres in tempore primo: Abraham, Isaac et Jacob. Ternarius in secundo: Legislator, psalmista et propheta. Ternarius in tertio: homines de tribus partibus orbis, aut Ecclesia primitiva, Ecclesia gentium et ultima conversio reliquiarum, qui omnes per bonam operationem, et doctrinam Evangelicam, et fidem sanctae Trinitatis, perveniunt ad collegium angelicae societatis. Solent mulieres parturientes visitare. et matri. et filio exennia ferre: has in responsoriis trium nocturnorum imitamur, dummodo Christum, modo virginem salutamus, vel quasi utrique munera offerentes, utrique applaudimus. Et vide quia in primo prophetae, in secundo doctores, in tertio leguntur evangelistae, quia de incarnatione Christi prophetia praecessit, quam sub obscuram expositor, quasi pastor enucleavit, Evangelista elucidavit. Item attende quod ante nocturnos solent tres panni, secundum quosdam, super altari deponi, et singulis nocturnis unus auferri, primus est niger pro tempore ante legem; secundus subalbidus pro tempore legis; tertius profusus rubore pro tempore gratiae, quo tertio sublato luminaria plenius accenduntur Ecclesiae. Post haec cantatur Evangelium Matthaei: Liber generationis Jesu Christi. Jacob in nocte dormiens vidit scalam, eique Dominum innixum, et in ea descendentes angelos et ascendentes. Quid est scala Jacob? nisi generatio Christi, cui Dominus innititur, dum per Joseph in ultimo gradu locatur; angeli descendentes et ascendentes sunt omnes electi, qui prius ad suscipiendam Incarnationis Christi fidem humiliantur, et postmodum ad videndam ejus gloriam sublevantur: quia factus homo Deus primo vagit in cunis, et baptizatur in aqua Jordanis, postmodum coelestibus coruscat miraculis; per primum nos docet humiliari exemplo suae humilitatis; per secundum nos erudit humiles suscitari ad intelligendam gloriam suae divinitatis. Utrumque scilicet descensum et ascensum Matthaeus et Lucas videntur innuere, dum Christi generationem describunt, alter descendendo, alter vero ascendendo. Vel ideo Matthaeus descendendo computat; quia humanitatem Christi describit, per quam ad nos descendit. Lucas ascendendo refert, quoniam a baptizato incipiens usque ad Deum ascendit, effectus ostendens baptismi; quia baptizati efficiuntur filii Dei. Scalam dormiens vidit in nocte: ideoque hanc generationem legimus in nocte profunda, non somno corporeo, sed supernorum contemplatione dormientes. Juxta illud:« Ego dormio, et cor meum vigilat.» Et attende quod haec generatio incipit a David et Abraham, et concludit Joseph. Quibus tribus factae sunt promissiones, dictum est enim ad Abraham:« In semine tuo benedicentur omnes gentes,» quae promissio hominem significat; David:« De fructu ventris tui ponam super sedem tuam,» quae promissio hominem et regem significat; ad Joseph:« Pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum,» quae promissio hominem et Deum pronuntiat. Et sicut per quadraginta duas mansiones pervenitur ad Jordanem, et exinde in terram promissionis, sic per quadraginta duos patres pervenitur ad Virginem matrem Salvatoris. In medio vero apposuit Evangelista Raab meretricem, et Ruth Moabitidem, innuens quod Christus non solum Judaeis, sed etiam gentibus venerat, quod et Propheta praedixerat:« Memor ero Raab, et Babylonis scientium me,» id est latitudinis confusarum gentium. Raab enim latitudo, Babylon confusio dicitur. Evigilans a somno Jacob prorupit in confessione Domini, dicens:« Vere Dominus est in loco isto,» et nos generatione cantata concrepamus in laudes Dei, dicentes: Te Deum laudamus; in quo etiam congratulamur de drachma perdita, quam mulier invenit, accensa lucerna. Surgens a somno Jacob, erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper; et nos generatione, et laudis confessione cantata, missarum solemnia celebramus, ubi lapidem angularem erigimus, et oleum confessionis et devotionis effundimus.
6.6.4
Communione cantata, matutinas laudes interserimus, antequam collecta ultima concludatur, in quibus quatuor psalmi ad praesentem statum pertinent. In primo: Dominus regnavit, Regis decorem et pulchritudinem collaudamus; in secundo: Jubilate, nos vicissim ad laudes invitamus; in tertio, velut in deserto Idumeae sitientes, et dicentes: Deus, Deus; in quarto imbrem misericordiae petimus, dicentes: Deus misereatur. Exinde creaturas Dominum laudare monemus dicentes: Benedicite, tres vero qui sequuntur, scilicet: Laudate Dominum de coelis, cantate, laudate Dominum in sanctis ejus, ad futurum statum pertinent, in quo una cum angelis Dominum sine fine et intermissione laudabimus. His psalmis Ecclesia quasi choraeam ducit, dum sponsa liberatori suo in matutinis laudibus concinit, quas sacerdos cum missae collecta concludit, quae varietas, licet pro festi decore fieri videatur, missa tamen laudes ea ratione praecedit: quia prius fuit illa aeterna genitura, de qua missa loquitur; quam aliqua fuerit creatura, quae Deum laudare potuerit. Una collecta laudes et missam terminat: quoniam ad eum referenda est Christi incarnatio, a quo est aeterna generatio. Et haec prima missa, non per Ite missa est, sed per Benedicamus Domino, terminetur, ne populus ab officio licentietur. Quidam vero, finito nocturno, confestim incipiunt: Te Deum laudamus, repraesentantes in hoc horam, in qua natus est Christus: mox subjungunt missam cum Gloria in excelsis, repraesentantes gaudium angelorum. Exinde subdunt: Liber generationis, repraesentantes gaudium hominum; sed nostra Ecclesia, post novem responsoria, missam celebrat; qua finita, subdit evangelium: Liber generationis, et post evangelium: Te Deum laudamus; quia generatio divinitatis praecessit generationem humanitatis, quorum notitia fuit nobis materia laudis.
6.6.5
Nunc missarum officia prosequamur. Tres missae in Natali Domini celebrantur secundum institutionem Thelesphori papae, qui missam in nocte voluit celebrari, ad ostendendum quod idem est, qui in nocte nascitur et in altari immolatur, et ad recordationem angelorum, qui in illa nocte cecinerunt illum angelorum hymnum: Gloria in excelsis Deo. Auctor officii mane voluit aliam celebrari, ut novae Lucis in mundum introitus demonstretur; et quia sanctificavit eum Pater ab exordio conceptionis, ideo sacrificium offertur in exordio lucis, seu propter visitationem pastorum ad praesepium Domini, in quo invenerunt pabulum, unde quotidie reficiuntur animae sanctorum. Rursus tertia missa in hora tertia celebratur, ut missae debitus ordo servetur. Hae tres missae tria tempora significant, constat enim tria tempora mundi per hanc singularem nativitatem salvari. Per missam quae in nocte cernitur, tempus ante legem ignorantiae tenebris involutum accipitur, ideoque in nocte cantatur, et in ea legitur: Populus gentium qui ambulabat in tenebris. Per missam quae in aurora cantatur, tempus legis exprimitur in quo lux fidei mundo per Scripturas ostenditur, ideoque, in aurora canitur, et in ea dicitur: Lux fulgebit. Per missam tertiam quae in die ad horam tertiam celebratur, dies salutis et tempus gratiae denotatur, in quo Christus nascitur; ideoque in die canitur et in ea dicitur: Puer natus est nobis: hoc est quod in Levitico dicitur:« Vetustissima veterum comedetis, et novis supervenientibus, vetera abjicietis;» vetustissima est naturalis lex, vetus lex mosaica; nova lex Evangelica; naturalis docuit intelligere Deum, unde prima missa de aeterna loquitur genitura: Mosaica Dominum promisit nasciturum.
6.6.6
Unde in secunda missa dicitur: Lux fulgebit. Evangelica praedicat natum. Unde in missa tertia dicitur: Puer natus est nobis. Unde metrice scriptum est: In natali sacrosacrae solemnia missae, Quid significent, aut cur celebrentur habe: Nocte prior sub luce sequens, in luce suprema. Sub Noe, sub templo, sub Christo sacra fuerunt, Nox, aurora, dies, umbra, figura, Deus.
6.6.7
Prima missa pertinet ad generationem, quae est de secreto, id est substantia Patris, quae est de Patre sine matre, ideo in nocte canitur: Quia generatio ejus non enarrabitur; vel quia omnes fuerunt ante legem, eam fere penitus ignoraverunt. Ideoque et in ea cantatur: Hodie, et ante Luciferum genui te. Secunda pertinet ad illam generationem, quae est de utero virginis, quae est de matre sine patre. Ideoque diluculo canitur; quia homines legis semiplenam de ipsa notitiam habuerunt, ideoque in ea canitur: Lux fulgebit hodie super nos, quia natus est Dominus nobis. Tertia pertinet ad utramque, quod ex ejus Evangelio patet, ubi namque dicitur:« In principio erat Verbum,» aeterna significatur, ubi subditur,« Verbum caro factum est,» temporalis ostenditur, ideoque in die cantatur, quia homines gratiae per temporalem Nativitatem plenius agnoverunt divinitatem, quia per notitiam Filii pervenitur ad Patrem. Officium igitur primae missae pene per omnes suas partes divinam commemorat nativitatem, ut introitus: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te, id est aeternaliter genui te, nam hodie, ut beatus asserit Augustinus, quia praesentia significat, et in aeternitate nihil est praeteritum quasi esse desierit, nihilque futurum, quasi nondum sit, sed praesens tantum; quia, quidquid aeternum est, semper est; ideo divinitus accipitur ibi: Ego hodie genui te. Idem in graduali, et alleluia, et communione canitur, et repetitur quod in introitu praemittitur, sed quomodo haec membra capiti suo conveniunt, scilicet evangelio nativitatem ex virgine prosequenti? sed et cum ibi dicatur: Maria peperit filium suum primogenitum, plane praemissae materiae coaptatur; quia primogenitum non referimus ad Mariam, sed asserimus genitum primo, id est ante omnem creaturam, vel quia divinitas haec calceata venit ad nos, et per hoc calceamentum divinitatem agnovimus, ideo in collectis, in lectionibus, in Evangelio, in offertorio fit evidenter nativitatis de virgine commemoratio; unde quidam aiunt, quod intentio totius officii ad temporalem nativitatem potest referri, ut exponat: Hodie scilicet hac die ante luciferum, stellam videlicet matutinam, genui te, id est generationem tuam sum operatus; et quod in Evangelio dicitur: Maria peperit filium, scilicet primogenitum, id est post, vel ante quem nullum. Officium vero secundae missae totum consonat dictis pastorum dicentium, ut legitur in Evangelio: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc Verbum, quod factum est, qui gratulantes aiunt in Introitu: Lux fulgebit; sed ait semidoctus grammaticus: cur non dicunt: Lux fulget, orta erat stella ex Jacob? Convenientius tamen dicitur: Lux fulgebit; quia coelum rubet in aurora, fulget in tertia, in sexta fervet, in vespere tepet; vel dicitur: Lux fulgebit, in persona legis, quae temporalem nativitatem antiquis patribus repromisit, et subditur: Dominus regnavit, decorem indutus est, illum decorem, quo coronavit eum mater sua. Haec est humanitas, ornatus miserationis, diadema pietatis, pulchritudo charitatis, et addunt in graduali: Benedictus qui venit, et in alleluia: Dominus regnavit, et quis sit, et quantus sit in offerenda supponunt dicentes: Deus enim firmavit orbem terrae. Et quia primus paries est ex Hebraeis, ideo primitiae, scilicet pastores in communionem loquuntur ad eos: Exsulta, filia Sion. Ecclesia ex Hebraeis dicitur: Filia Sion, quia in Sion, quae et Hierusalem erat templum et Sancta sanctorum. In utraque missa statio debuit esse ad Sanctam Mariam, quia nobis de utero ejus vera salus advenit, sed causa intercurrit, ut ad Sanctam Anastasiam eatur, quae hoc die per martyrium transivit ad Dominum; ideoque in secunda missa secunda dicatur oratio de Sancta Anastasia. Officium tertiae missae personat mirabilia verbi Dei, quod erat in principio, et incipit esse caro, sicut legitur in Evangelio: Hoc verbum est puer qui, secundum prophetam, natus est nobis, ut canimus in introitu; et hoc canticum novum, de quo Propheta:« Cantate Domino canticum novum;» et Jeremias:« Novum faciet Dominus super terram.» Hoc est illud brachium Domini, quod secundum propheticam hujus diei lectionem paravit Dominus in oculis gentium; haec est locutio, quam secundum apostolicam lectionem locutus est Pater in Filio qui multifarie locutus est olim patribus in prophetis. Et attende quod tam in vigilia, quam in tribus missis hodiernae festivitatis duae lectiones sine intervallo, prima de propheta Isaia, secunda legitur de Apostolo, quia Christus pro duobus populis in uno pariete conjungendis nascitur; vel quia super basim prophetarum fundata est columna apostolorum; vel quia activi et contemplativi per hanc nativitatem in una fide salvantur; vel quia per prophetas et apostolos, et evidentius per illum et istum, vel utrumque Testamentum, ejus nativitas concorditer praedicatur; hi sunt duo Cherubin, qui propitiatorium tegunt seseque vultibus versis in propitiatorium respiciunt. Per propitiatorium incarnatus Dominus figuratur, de quo Joannes: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris; dum ergo non discrepant, sed mysterium incarnationis concorditer narrant illud prophetando, istud asservando, in propitiatorium vultum suae intentionis dirigunt, et se vicissim respiciunt, hoc quoque verbum est illud salutare de quo protinus canitur in graduali: Viderunt.
6.6.8
Haec est lux magna, quae descendit in virginis uterum:« Quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.» Et attende quod neumae, quae modulantur in Kyrie eleison, vel alleluia; potius per E, vel per A jubilantur, ut per has vocales significemus spirituale gaudium, quod nobis in partu Virginis est restitutum, cui facta est mutatio ejus nominis Eva, dicente Angelo:« Ave Maria;» Ave quidem vox est gaudii, Eva luctus, quem nascentes exprimunt lugentes, E, vel A. Hic demum, est dives ille et potens qui dicitur in offerenda: Tui sunt coeli, et tua est terra, tu humiliasti superbum, sed nunquid hodie humiliavit, quando Patrem et matrem vocare nescivit? Respondeo: Humiliavit per causam, juxta illud:« Accelera, spolia detrahe, festina praedari.» In communione de eodem, qui est salutare concluditur, quod, Viderunt omnes fines terrae, quod quia beatus Petrus vidit, et confessus est prae caeteris, revelante sibi Patre, qui est in coelis; ideo statio est ad Sanctum Petrum. Illud non est silentio praetereundum, quod ab hodie ad octavam Epiphaniae semper ad primam, tertiam, sextam et novam dicimus responsoria, et eorum versus cum Alleluia, ad repraesentandum summam laetitiae, quae advenit tempore gratiae. Vesperae quoque Natalis Domini singulis diebus prius totae cantentur. Postea Magnificat cum Antiphona, et collecta de sequenti festo beati Stephani, et aliorum dicatur. Quidam vero dicunt secundam vesperam totam, quidam duntaxat antiphonam et collectam, et est privilegium istarum vesperarum; quia cum caetera officia pro supervenienti festo mutentur, istae vesperae non mutantur, et est singulare in istis, eo quia Dominus venit in vesperis, id est in ultima aetate mundi ad salvandum saltem reliquias generis humani.
6.7.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VII. DE OCTAVA DOMINI.
6.7.1
Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus. In die Natalitio duo festa concurrunt, parientis et partus, id est matris et filii; sed propter filii celebritatem, de matre plene solemnizare nequivimus. Ipsius ergo solemnia reservavimus ad octavam, hoc significantes quod si Christo in hac vita servierimus, de Ecclesiae glorificatione, quam Maria figurat, in octava, id est in futura vita gaudebimus, ideoque nocturnum officium, ex magna parte ad virginem pertinet parientem; idcirco et duae missae celebrantur, prima de Matre: Vultum tuum; alia de Filio: Puer natus est nobis; quod si quis alteram voluerit omittere, non omittat illam, quae spectat ad virginem, ut dicat orationem: Deus, qui salutis aeternae, quae dicenda est a Circumcisione usque ad Epiphaniam, et ab Octava Epiphaniae usque ad Purificationem. In hac vero die triplex solemnitas intimatur, scilicet Ogdoadis, circumcisionis et nominis impositionis, ut in Evangelio legitur: Postquam consummati sunt dies octo: verborum trium fit commemoratio. Prima solemnitas Ogdoadi assignatur, id est octavae diei, et quia sequentes dies octavarum nominibus decorantur, idcirco de octavis fecundior sermo decurrat. Octavum diem celebrandum Leviticus liber insinuat, dicens:« Dies octavus erit celeberrimus atque sanctissimus.» Celebrantur autem octavae diversis et specialibus causis, verbi gratia, celebratur Octava Nativitatis ob reddendam causam primae diei; in die Nativitatis coluimus Christi adventum ad nos, in Octavis colimus hominum adventum ad Christum; ipse autem venit ad nos, ut iremus ad eum, et hoc ex antiphonis manifeste dignoscitur. Ibi dicitur: Genuit puerpera regem. Hic O! admirabile commercium! nomine commercii datur intelligi, aliud dari et aliud accipi. Dedit nobis Christus suam divinitatem et accepit nostram humanitatem; quod dedit, colitur in nativitate; quod accepis, colitur in octava die. Membra juncta capiti congratulantur in festivitate praesenti, sic et in aliis antiphonis: in illis agitur de Nativitate, in istis de membrorum copulatione, quae facta est per Nativitatem. Antiphona illa: Mirabile mysterium hominis, declarat assumptionem, cum dicitur: innovantur. Ecce nova permutatio naturarum quia Deus fit homo, et homo Deus; sic tamen, ut quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit, non passus commistionem, quam Sabellius identitavit, nec divisionem, quam Arius oblatravit. Ob similem causam octava celebratur Epiphaniae. Nam in Epiphania cantatur: Quod Dominus est baptizatus; in Octava causa redditur cur baptizatus, scilicet ut baptizemur, ut a peccatis per nostrum lavacrum abluamur, quod ex ipsis antiphonis declaratur: Veterem hominem. Hic quaeritur cur Octava Passionis eodem rationis articulo non celebretur? Sicut enim Christus, qui est sol justitiae, natus est non propter se, sed ut lux nostris mentibus, qui eramus in tenebris appareret; sicut etiam baptizatus est non propter se, sed ut nostra peccata lavaret; sic mortuus est non propter se, sed ut nos moreremur peccato, per quod nos a morte liberaret. Respondeo: quia superveniens festum laetitiae obumbrat, et abolet commemorationem tristitiae, verumtamen licet reddatur ratio, cur non fiant, non tamen usquequaque in similibus exigitur, cur haec fiant, nam et circumcisus est carnaliter, ut circumcidamur spiritualiter. Jejunavit ut jejunemus; pedes lavit ut lavemur. Non tamen octavas istorum, aut similium celebramus. Sed Octavae sanctorum, ut Stephani et aliorum ob causam dissimilem celebrantur. In natalitiis enim ipsorum, receptacula colimus animarum, in octavis resurrectionem corporum. Unde in titulis Psalmorum dicitur, pro octava.
6.7.2
Et attende: Quod quorumdam sanctorum celebrantur Octavae, ne hoc mysterium lateat, non autem omnium, ne vilescat, et etiam, si non valemus omnium festa celebrare sanctorum, quanto minus octavas eorum? Rursus dissimilem habet causam octava paschalis solemnitatis, cui cum sit octavae mysterium, octava tamen additur propter octo beatitudines, quae in illa solemni octava percipientur. Rursus dissimilem habet causam Octava Pentecostes, quae ideo celebratur, ut operum sancti Spiritus consummatio declaretur; est demum omnium octavarum ratio generalis, quod octava redit ad caput, quod de beatitudinibus asserit Augustinus. Idem quoque dies primus est et octavus, id est Dominicus. Ideoque resurrectio Domini dicitur facta in octava, id est in die Dominica. Idcirco igitur observatur celebritas octavarum, ut revertamur ad primum innocentiae statum; in cujus innocentiae recordatione, in octava die Circumcisio agebatur, ut mens circumcisa fieret ab omni carnali contagione. De circumcisione et nominis impositione sermo succedat, et merito in octavo die circumcisionis, et nominis, quod est Jesus, impositionis solemnitas celebratur; quia, sicut in die Nativitatis ostenditur, qualiter Christus venit ad nos, ut salvaret nos, scilicet per incarnationem; sic in octavis ostenditur, qualiter veniemus ad ipsum, ut salvemur ab ipso, scilicet per circumcisionem. De circumcisione sciendum est quod Dominus eam praecepit Abrahae, in signum obedientiae et justitiae, fidei et discretionis populi. Fiebat autem in octavo die petrino cultello in membro luxuriae, in quo protoplastus verecundiam sensit inobedientiae, significans quod in octava gratiae per fidem Christi omnis peccati corruptio deleatur, et in octava gloriae per Christum omnis etiam poenae corruptio penitus aboleatur. Unde hoc festum celebrant subdiacones, juvenes et fortes, ad significandum, quod in octava resurgentium nulla erit debilis aetas, non senectus, non senium, non impotens pueritia, sed omnes occurremus in virum perfectum cum hoc mortale induet immortalitatem et hoc corruptibile incorruptionem. Hujus effectus erat peccati originalis abolitio. Cur ergo Christus qui fuit agnus immaculatus, non habens maculam, neque rugam,« qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus;» cur, inquam, voluit circumcidi, qui nihil habuit in se, quod debuit amputari? Respondeo: sicut voluit in templo praesentari, sicut et baptizari, sicut et de agno paschali cum discipulis epulari, sic voluit in corpore circumcidi non propter se, sed propter nos. Tum ne Judaei stomacharentur in eum, dicentes: Hunc non esse Messiam promissum in lege; quia non vivit secundum legem, qui de se ipso postea dixit:« Non veni solvere legem, sed adimplere.» Tum propter figuram; carnalis etenim circumcisio figurat praesentem spiritualem, quae est ex gratia, et futuram, quae erit in gloria; nec dedit nobis exemplum carnaliter circumcidendi; quasi« circumcidimini, Christus vobis nihil proderit,» sed invitavit nos spiritualiter ad spiritualem circumcisionem, id est vitae innovationem, ad quam nos invitat Spiritus per Jeremiam, dicens:« Novate vobis novale.» Et forte non sine occulta causa haec innovationis solemnitas in anno gentilitatis novo concurrit; quia tunc novum annum augurata strena, et bono omine celebrabimus, si mente et spiritu renovati fuerimus; demum carnalem circumcisionem baptismi sequentis institutione mutavit. Tum propter honestatem, quia honestius est aqua lavari, quam corpore mutilari; propter utilitatem, quia communius est; cum enim solum mares circumciderentur, mares et feminae baptizantur, et quia efficacius est, quia circumcisio duntaxat ab originali peccato mundaret, baptismus et mundat ab omni, et pandit aditum paradisi. De nominibus vero Christi sciendum est quod quaedam ex ipsis de Christo relative, vel quasi relative dicuntur, ut pastor, sponsus et mediator, quaedam non relative ut homo. Item nonnulla ex ipsis de Christo translative dicuntur, ut agnus, ovis, vitulus, serpens, aries, leo, vermis. Item quaedam, cum sint institutione appellativa, sunt ei praerogativa privilegii appropriata, ut Christus quod sic Graece, Messias Hebraice, unctus dicitur Latine. Unxit eum Deus oleo laetitiae prae consortibus suis; hoc nomen est oleum effusum, ideoque adolescentulae dilexerunt eum; hoc nomen, cum sit Graecum, Graeca scribitur abbreviatione sic ΧΡΣ. Nam Χ ponunt Graeci pro chi; P vero pro r; c autem pro s. Si autem per s scribitur Latina terminatione finitur, ergo si longo schcmate scribitur, per aspirationem ita pingatur, Christus. Jesus autem est proprie proprium nomen illius personae impositum ei ab Angelo in die conceptionis et ab hominibus in die circumcisionis et dicitur Jesus Hebraice, soter Graece, Salvator Latine; unde Angelus ad Joseph:« Vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum,» quod nomen Porphyrius philosophus Graeca et Latina lingua peritus Latine scribebat Jesus, Graece per H, quam Graeci pro i longa sonant. Unde quidam profert Gisus. Latini vero pro e longa, rectius ergo videtur sic esse pingendum JHC per Graecam abbreviationem quam JHS per Latinam aspirationem. Vocatur etiam alpha et omega, id est principium et finis. Vocatur et Emmanuel quod est interpretatum nobiscum Deus. Nobiscum enim est per praesentiam majestatis. Vocatur praeterea via, veritas et vita; via in exemplo, vel in praecepto, veritas in promisso, vita in praemio. De his nominibus copiose reperies in illa sequentia: Alma chorus. Sabbaoth, id est Deus exercituum; Adonai, quod est Dominus; Athanathos, id est immortalis; Kyrios, id est Dominus; Theos, id est Deus; Pantocrator, id est omnipotens; Homousios, id est ejusdem essentiae, nomina sunt Dei, non tantum personae Christi. Vocatur praeterea Christus secundum Isaiam admirabilis, consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis: Admirabilis in Incarnatione, quid enim mirabilius est, quam quod« Verbum caro factum est?» Consiliarius in integra rerum cognitione, hic est Angelus magni consilii,« in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi,» cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur. Deus in rerum creatione: hic est enim puer, qui creavit stellas, imo omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Fortis in rerum dispositione: haec est enim sapientia, quae« attingit a fine usque ad finem fortiter,» haec librat omnia in pondere, numero et mensura. Pater futuri saeculi, in meritorum retributione, hic est enim paterfamilias, qui ponet rationem cum servis suis, et ei, qui fidelis exstitit in commissis, inquiet:« Intra in gaudium Domini tui.» Princeps pacis dicitur, vel quia mediator fuit Dei, et hominum et angelorum, vel quia confert illam pacem, quae exsuperat omnem sensum, cujus« pacis non erit finis.» Vocatur etiam Christus ineffabili nomine Tetragrammaton, id est quatuor litterarum, quae sunt Jo, He, vau, He, quae sunt apud nos, I, e, u, he: est ergo nomen Jeuhe, quod dicitur ineffabile, non quia non valet fari, sed quia non est Deus hoc nomine, nisi in arduis invocandus; vel ejus sententia sufficienter nequeat explicari. Cujus interpretatio talis: Iod principium, he iste, vau passionis vitae, quasi iste est principium vitae passionis. Genitivus Graecorum more ponitur pro ablativo, passionis, pro passione, id est per passionem. Quomodo autem vita nostra ab ipsius morte dependeat, non sufficimus intueri. Quod diximus gentilitatem novum annum, hodie celebrare, intellige secundum Romanos; Arabes enim incipiunt post solstitium aestivale; ab Hebraeis autem inchoatur in Martio. Annum quoque intellige usualem: est enim annus solaris circuitus solis semel per zodiacum, ex quo per quadriennium quadrantis ratione unius diei summa colligitur, quae quartum annum generat bissextilem; est annus lunaris circuitus lunae duodecies per zodiacum, qui cum a solari diebus undecim suppletur, ex his triplicatis annus embolismalis efficitur; est etiam annus usualis hodie secundum usus hominum sumens initium. Est annus emergens capiens a quovis die principium: est annus naturalis, cum luna soli supponitur, unde sol eclypsim patitur; est annus magnus, cum omnia sidera ad suum locum et ordinem revertuntur; est annus apud Graecos olympias ab agone olympio dictus, qui de quarto in quartum annum observabatur. Est apud Romanos annus lustralis quinque annorum spatium, quod lustrum appellabatur; quia solutis censibus sacrificabant et urbem lustrabant. Est apud eosdem annus indictionalis, qui ter quinos continet annos. Est apud Hebraeos annus jubilaeus, id est remissionis, qui septennis completis annorum hebdomadibus celebratur. Est apud Christianos viatores annus benignitatis et gratiae, in quo Christus venit et nos sola benignitate redemit. Est apud sanctos comprehensores annus aeternitatis et gloriae in quo« exsultabunt sancti in gloria» sine fine.
6.7.3
Solarem annum per quatuor tempora: ver, aestatem, autumnum et hiemem, et per duodecim menses diviserunt philosophi. Mensis est spatium in quo luna semel percurrit zodiacum. Gentiles mensibus nomina quaedam ex diis, quaedam ex causis, quaedam ex numeris imposuerunt. Januarium ergo dixerunt ab idolo, et re ab idolo; quia ex Jani bifrontis nomine vocaverunt, in cujus primo die Jani solemnia celebrabant, sed verius a re Januarius appellatur, eo quod anni Janua, et principium constituitur. Februarius autem ab idolo dicitur, scilicet a februo, id est Plutone; vel a re a febribus, vel a februo, as; quia in ejus prima die civitas februabatur. Martium ad honorem Romuli sic appellaverunt, qui eum Martis filium crediderunt, et sic ab idolo. Nam a re dicitur a maribus, eo quod tunc animantia mares desiderant. Aprilis quasi aperilis dicitur eo quod germen tunc aperitur in florem, et sic vocatur a re; ab idolo vero dicitur ab Aphros, quae est Venus, quasi Aphrilis. Maius a Maia matre Mercurii. Junius a Junone vocatur, sed verius majus à majoribus, Junius a junioribus appellatur; quia quod majores dictabant in Maio, hoc juvenes exsequebantur in Junio. Julius a Julio Caesare. Augustus ab Octaviano vocatur augusto, nam prius Julius quintilis, et Augustus appellabatur sextilis. September, October, November, December, ex numeris et imbribus aeris acceperunt vocabulum.
6.7.4
Menses quoque in Kalendas, Nonas et Idus diviserunt. Kalendae a colendo dicuntur, eo quod mensium principia colebantur, vel potius a Calon, quod est bonum; et scito quod apud Aegyptios principia mensium praenuntiabantur. Ideoque decimo Kalendas et sic de reliquis invenitur. Nonae dicuntur a nundinis, et Idus dicitur divisio mensis. Menses etiam in se quatuor continent hebdomadas; hebdomada vero dicitur ab hebdomos Graeca voce, quae interpretatur latine septimus; quia septem dierum cursu peragitur. Dies est spatium viginti quatuor horarum, cujus duae sunt partes, dies et nox. Dies est solis praesentia super terram, cujus tres sunt partes: mane, meridies et suprema. Nox est absentia solis super terram, cujus septem sunt partes: crepusculum, dictum quasi creperum, quod est dubium. Vesperum dicitur ab ortu stellae, cui hoc nomen est. Conticinium, cum omnia silent. Intempestum, id est inopportunum, cum aliquid agere non est opportunum. Gallicinium a Galli cantu dicitur. Matutinum a stella, vel a mane. Antelucanum a luce, id est quod diluculum. Qui vero quatuor esse dicunt, crepusculum et vesperum sub conticinio comprehendunt, et matutinum in antelucano intelligunt; hae quatuor partes vigiliae nominantur, quod sumptum est a pastoribus, vel castrorum excubiis, quas Dominus in Evangelio aliis nominibus appellavit, scilicet: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Gentes diebus a planetis nomina indiderunt, primum diem a sole nominantes, qui est princeps et gubernator omnium siderum, sicut hic dies primus dierum omnium; secundum a luna, tertium a Marte, quartum a Mercurio, quintum a Jove, sextum a Venere, septimum a Saturno: singulis planetis horas singulas tribuentes, ut cuicunque prima post viginti quatuor occurrerit, ipse planeta nomen illius diei vindicabit. Est igitur hic ordo planetarum: Saturnus, Jupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius et Luna, a quibus philosophi dierum nomina contraxerunt, eo quod a singulis aliquid esse in homine voluerunt, ut a Saturno tarditatem, a Jove temperantiam, a Marte fervorem, a sole spiritum, a Venere voluptatem, a Mercurio eloquentiam, a luna corpus. Apud Hebraeos dicitur prima Sabbati, secunda Sabbati, tertia Sabbati, quarta Sabbati, quinta Sabbati, sexta Sabbati, Sabbatum. Et est sensus, prima Sabbati, hoc est prima a Sabbato, et sic de caeteris. Nos vero dies ferias appellamus, vel ab eo, quod feriari dicatur, quasi fari; in creatione mundi per singulos dies ait Dominus:« Fiat lux,» vel quia feriari est vocare, et est a gentilibus derivatum, qui dies festos ferias appellabant; nos autem omnes dies ferias appellamus, vel quia singulis missarum solemnia celebramus; vel quia quotidie a peccatis cessare tenemur. Dicitur ergo dies Dominica, in qua Dominus resurrexit, dicitur eadem prima feria, id est prima dies, in qua sit feriandum, id est a peccatis vacandum; similiter et de aliis; vel Sabbatum olim dies feriatus est habitus, ideoque dies Dominica dicitur prima feria, id est prima a feria, sicut prima Sabbati. Sabbati vero nomen de Hebraica veritate Christiana religio conservavit.
6.7.5
Et attende quod sunt dies siderales, in quibus sidera moventur; et homines a navigationibus excluduntur. Sunt praeliares, de quibus in libro regum, tempore quo reges ad bella solent procedere. Sunt intercalares, quos scimus duodecim mensibus superesse. Sunt caniculares, in quibus canicula terras incendit. Sunt solstitiales, in quibus sol stare videtur. Sunt aequinoctiales, in quibus dies noctibus adaequantur. Sunt fasti, in quibus jura fantur. Sunt nefasti, eis contrarii. Sunt festi, id est festivi, ut dies azymorum. Sunt profesti, quasi procul a festis, ut feriales; sunt dies mali, unde Apostolus, redimentes tempus quoniam dies mali sunt; quia in eis plus solito homines affliguntur; sunt e contrario boni; sunt dies Aegyptiaci in quibus creditur Aegyptus fuisse percussa, vel quorum observatio ab Aegyptiis fuit inventa. Est quoque dies salutis, in quo Dominus venit ad salvandum. Est dies judicii, vel dies Domini, in quo veniet ad judicandum. Dies in quibus vivimus nostri sunt; quia in eis pro libero arbitrio certamus, at dies judicii non nostra est, sed dies Domini, quia suo nos remunerabit arbitrio, qui erit bonis dies laetitiae, malis autem calamitatis et miseriae. Dies autem viginti quatuor horas, hora vero quatuor puncta. Ista quoque sunt mysteriis plena. Tunc enim Janum bifrontem colimus, cum praeterita peccata plangimus, et a sequentibus praecavemus; cum obliti priorum cum Apostolo ad anteriora nos extendimus. Annus est generalis Christus, cujus membra sunt quatuor tempora, scilicet quatuor evangelistae. Duodecim menses hi sunt Apostoli, septimanae, quilibet septem dona sancti Spiritus habentes; dies, quilibet per fidem Trinitatis ad octo beatitudines pervenientes; horae, quilibet quatuor virtutibus redolentes; vel per annum totum hujus vitae praesentis tempus accipimus; per quatuor tempora, quatuor status Ecclesiae militantis, scilicet statum pacis, tyrannicae persecutionis, haereticae pravitatis, simulatae familiaritatis. Hi sunt quatuor equi, scilicet albus, rufus, niger et pallidus, de quibus Joannes loquitur in Apocalypsi. Quilibet status tres continet dimensiones in electis septem lampadibus coruscantes, scilicet principium, medium et finem; continet et diem et noctem, id est prosperitatem et adversitatem; in utraque fuerunt duodecim prophetae et duodecim apostoli, et etiam omnes doctores veteris et novae legis: qui dicuntur viginti quatuor; vel quia fidem sanctae Trinitatis annuntiant per quatuor climata mundi, vel quia sex opera exercent quadripartiti Evangelii, et hos omnes fulciunt quaternarum puncta virtutum; vel annus est militia vitae hominis super terram. Quatuor tempora quatuor aetates, adolescentia, juventus, senectus et senium; vel quatuor virtutes, in quibus sanctae Trinitati servire, tribus virtutibus redolere, septem donis abundare debemus in prosperis et in adversis, ut per quaternarium virtutum perveniamus ad senarium operum, et per ternarium virtutum ad octonarium beatitudinum.
6.8.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VIII. DOMINICA CIRCA OCTAVAM.
6.8.1
Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens Sermo tuus a regalibus sedibus venit. Tria sunt silentia, primum ante legem, secundum sub lege, tertium erit in gloria. Primum fuit ignorantia languoris, secundum desperatio curationis, tertium adeptio sanitatis. Homo enim ante legem morbum suum non agnoscebat, et ideo silens remedium non quaerebat; et hoc est primum silentium. Ut autem lex subintravit, languidus morbum agnovit, et per opera legis sanari quaesivit; sed agnoscens neminem per legem posse justificari, diuturnis clamoribus fatigatus, de salute desperans iterum siluit. Et non solum siluit homo, sed etiam omnia, scilicet homines, angeli et elementa, quae prius Christo nascituro vel per voces, vel per indicia praebuerant testimonia. Hoc est secundum silentium, quod cum tenerent omnia, nox in suo cursu medium iter habebat. Triplex nox intelligitur: diabolus, fluxus vitae praesentis et peccatum. Tria quoque sunt itinera: primum ad coelum, secundum ad infernum, tertium praesentis vitae stadium. Vel medium iter est genus humanum, vel spiritus humanus, medius inter spiritum qui moritur et carne tegitur, et spiritum qui nec moritur, nec carne tegitur. Diabolus universum genus humanum possidebat, et suo cursu ad barathrum perditionis trahebat. Praesens quoque vita nox est, cujus primum est iter de non esse ad esse per generationem; ultimum de esse ad non esse per corruptionem, medium de alicujus modi esse ad alterius modi esse per alterationem. Praesentis enim cursus vitae est quem nascendo intramus, vivendo percurrimus, moriendo eximus: in hoc cursu nox ista medium iter habuit, cum mors universos quos reperit in stadio vitae praesentis, ad inferos traxit; nox quoque peccati, dum ab originali peccato incipiens per actualia discurrebat, dum naturalis et scriptae legis praevaricatione succedente, peccatum ad summum venerat incrementum, medium iter habuit, dum« mors ab Adam usque ad Moysen regnavit,» et etiam usque ad adventum Domini perseveravit. Cum igitur omnis spes recuperandae salutis perierat, et nox secum omnia rapiebat, omnipotens sermo ad liberandum mittitur, ut divinae gratiae munus amplius commendetur. Moyses Dei famulus multa verba protulit, multos sermones impotentes emisit, qui quod promiserunt efficere non valuerunt; sed unus, et unicus est Sermo Patris: quia« semel locutus est Deus,» et ipse est omnipotens; quia non solum« dixit et facta sunt,» sed« quaecunque voluit, fecit.» Hic Sermo venit. Sed unde venit? Et quo? A regalibus sedibus, a consensu Patris, ab aequalitate majestatis ad carnem, ad crucem, ad mortem, a lumine coeli ad tenebras inferni. Sic veniens silentium interrupit; quia locutus est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam. Coeperunt igitur aegri accelerare ad medicum, et fidei puritate et veritatis confessione magnis clamoribus remedium flagitare. Adhuc iste Sermo loquitur, dum promissa in suis quotidie operatur, adhuc aegrotus flagitat, ut per gratiam sanitatem recipiat; sed cum plena sanitas venerit, non erit amplius quod petatur, juxta illud:« In illa die non rogabitis Patrem quidquam,» et tunc erit tertium consummationis silentium.
6.8.2
Officium vox est primitivae Ecclesiae, in quo Domini recolit nativitatem, cujus fructum praedicat in epistola: Quanto tempore: quia de servitute transivimus ad filiorum adoptionem, et ipsum commendat, secundum sapientiam, ut in evangelio: Erat Joseph, in quo dicitur: Puer crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat cum illo. Secundum potentiam, ut in alleluia, Dominus regnavit, et offerenda, Deus enim firmavit; secundum pulchritudinem, ut in graduali, Speciosus forma; in communione vero, Tolle puerum, tempus fugae notatur, quo descendit Dominus in Aegyptum, et mystice respicit ad gentilitatis adoptionem, quia Dominus de Judaea transivit ad gentes, ut eas adoptaret haeredes. Et attende quod, si Nativitas Domini, vel solemnitas Sancti Stephani, vel Sancti Joannis, vel Innocentum fuerit in die Dominico, cantabitur hoc officium post octavam Domini; sin autem, infra octavam cantatur. Unde si Dominica fuerit in sanctorum octavis, cantabitur hoc officium de Dominica, et fiet duntaxat commemoratio de octava. Proinde quidam aiunt quod, sicut officium Natalis diei est gaudium gentium, quae viderunt salutare Dei, sic hodiernum officium est revocandorum in fine saeculi praeconium Judaeorum. Non enim gloriari debet oleaster adversus ramos bonae olivae, nec minor frater indignari contra majorem, sed roget inter convivia patrem, ut exeat, et delinitum blandis monitis introducat; quia qui modo positus est in ruinam, ponetur in resurrectionem in Israel, sicut in Evangelio dicitur. Tunc adimplebitur quod Apostolus in Epistola dicit: Quod misit Deus Filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Tunc parvulus qui fuit sub elementis, id est sensu litterali, haeres erit, et regni solium obtinebit; sed nunc est Dominus in Aegypto, scilicet apud gentes, quae quondam sub Pharaone, scilicet diabolo, militabant, sed tunc per fidem revertetur ab Aegypto in terram Israel, scilicet ad Judaeos, cum reliquiae salvabuntur; de qua reversione agitur in Evangelio: Defuncto Herode, quod legitur in vigilia Epiphaniae, quae totum praeter evangelium a missa de aurora mutuatur officium: Lux fulgebit, eo quod in Epiphania, gloriosa apparitione Domini comprehensoria, qua, sicut est, Dominus apparebit, sancti fulgebunt in Deo, et Deus fulgebit in eis. De hac die quaeritur, si sit in ea jejunandum; et quidem videtur, quia sibi officium appropriatur, et alleluia in officio, nisi in Dominica, subticetur.
6.9.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IX. IN EPIPHANIA DOMINI.
6.9.1
Tribus miraculis ornatum diem colimus. Hodie stella magos duxit ad praesepium. Cum enim natus esset Dominus in Bethlehem Judae in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Zoroastes rex magicam artem invenit, de cujus semine Balaam exstitit, qui de Christo prophetavit dicens:« Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel.» Ex hujus progenie hi tres magi fuerunt, qui adorare Dominum cum muneribus, auro, thure et myrrha venerunt. Magi dicti sunt mathematici, scilicet in stellis periti. Hi tres fuere primitiae gentium, a quibus Dominus voluit adorari, ut a tribus partibus mundi, Asia, Africa et Europa, et ex tribus filiis Noe, gentes innueret convertendas: qui tria munera obtulerunt, dum in auro regem, in thure Deum, in myrrha credidere mortalem. Vel per tria munera physicam, ethicam, logicam, vel historiam, tropologiam et allegoriam, vel sapientiam fidei, orationem et bonam intelligimus operationem. Venere autem, stella duce, a natali duodecimo die, ut significaretur gentes ad fidem Christi,« sermone cooperante,» per duodecim apostolos attrahendas. Sed si primitus in die natali stellam viderunt, quomodo tam cito de tam remotis partibus venire potuerunt? Respondent quidam quod ante nativitatem eam viderunt; alii, quod super dromedarios venerunt: dromedarius est animal minus camelo, sed velocius eo; currit enim una die quantum equus tribus diebus. Ideo dicitur a δρομος, quod est cursus, et ἀρετή, quod est virtus. De stella quaeritur quo devenerit post completum officium. Respondent quidam quod in puteum cecidit, et adhuc quibusdam, sed non nisi virginibus, apparet; alii quod in primordialem resoluta est materiam. Quoad hoc miraculum dicitur haec solemnitas Epiphania, ab έπὶ, quod est supra, et φάσις, quod est apparitio. Hodie Christus« cum esset incipiens annorum triginta,» in Jordane baptizatus est a Joanne tribus de causis, ut omnem justitiam adimpleret, ut Joannis opera comprobaret, ut aquis vim regenerativam tribueret. Ideo in tricesimo anno voluit baptizari, et postea praedicare, quia praedicator prius fortis debet esse et mundus in se, et post haec aliis praedicare. Haec etiam aetas convenit praedicatori. In Jordane baptizatur in signum humilitatis, a Joanne in signum gratiae Dei. Jordanis enim descensus, Joannes Dei gratia interpretatur; quia his qui in baptismo humiliantur gratia Dei confertur. In hoc baptismo Trinitas apparuit, Pater in voce, Filius in carne, Spiritus sanctus in columbae specie; ideoque secundum hoc miraculum haec solemnitas vocatur Theophania, a Θεός, quod est Deus. Hodie, revoluto anno, Dominus aquam vertit in vinum ad nuptias architriclini, secundum quod miraculum haec solemnitas Bethphania vocatur, a beth, quod est domus. Ait Beda super commento Lucae Dominum eodem die, revoluto anno, quartum fecisse miraculum, scilicet, de refectione panum; secundum quod dicitur haec solemnitas Phagiphania, a φαγεῖν, quod est comedere. Sed de hoc quasi non authentico non solemnizat Ecclesia. De tribus vero primis miraculis quaeritur, quod miraculum cui miraculo praeferatur? Aiunt Graeci baptisma caeteris praeferendum, propter quod baptismi sacramentum numerosius et solemnius hodie concelebrant, quibus in canonibus Romana contradicit Ecclesia. Tum quia alterius et alterius rationis fuit ejus, et noster baptismus, tum« quia quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius,» non in baptismo,« baptizati sumus: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte;» unde postquam surrexit a mortuis baptizandi potestatem, et formam dedit apostolis, dicens:« Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti;» de quo cum eos ante passionem instruere potuisset, noluit, dans intelligi gratiam regenerationis ex sua resurrectione coepisse, et vim regenerativam aquarum ex suo latere profluxisse; eminet itaque potius illud, quod a magis utique gentilibus est adoratus, quod cordibus gentium magnam spiritualium praestat materiam gaudiorum: assumens enim illos« pax nostra fecit utraque unum.» Quid coelesti miraculo plenius, quam quod magos non Scripturae, non hominis, non angeli magisterium, sed per stellam docuit solius Spiritus sancti oraculum? Quid coelesti magisterio dignius? Quid auro regem, thure Dominum, et myrrha confiteri mortalem? Ex his tribus miraculis, praesertim ex primo hujus diei compaginatur officium, nocturnum videlicet et diurnum. Nocturnum in sui principio discrepat ab usitato: non enim cantatur: Venite, exsultemus Domino, tum quia reges ad Dominum adorandum veniunt, non etiam invitati, unde statim post: Domine, labia mea aperies, quasi ex improviso dicetur: Afferte Domino( secundum nostram consuetudinem, cantatur antiphona summam continens sequentis officii, scilicet tribus miraculis). Tum etiam Venite non cantamus, nec invitatorium, ne Herodiare videamur; ipse namque invitavit principes sacerdotum, et scribas populi, et sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur; magis enim dixit: Cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum, quod dicebat, non ut Christum adoraret, sed perderet; simili de causa, triduo ante Pascha pacis osculum nemini damus, ne proditori Judae similes videamur. Tum forte, quoniam ad sextam reservatur antiphona: propter gentes, quae sexta mundi aetate ad fidem Christi venere, vel ad significandum quod Christus ad quem psalmus invitat, venit in plenitudine temporum; senarius enim perfectionem significat. Notandum est quod in antiphonis priorum nocturnorum non ponitur Alleluia; quia statui veteri deputantur.
6.9.2
Primus nocturnus tangit tempus legis naturalis, in quo Abraham arietem offerebat, in quo se ad psallendum, adorandum Dominum invitabant; secundus vero tangit tempus legis Mosaicae, in quo prophetae gentes venturas ad adorandum Dominum praevidebant; tertius vero ad novum pertinet Testamentum, quod habet initium a baptismo: quapropter habet antiphonam in capite: Fluminis impetus, cum psalmo: Deus noster, et cum hujusmodi ordo psalmorum praeposterus, et inusitatus, qui merito tenet septimum locum; quia pertinet ad septiformem gratiae spiritum per vim baptismi collatum; sequentes quoque antiphonae cum psalmis suis novum indicant Testamentum, et hi tres psalmi quidem monstrant commotionem gentium contra praedicationem apostolorum, subversionem idolorum et conversionem fidelium. Haec autem diximus secundum quorumdam consuetudinem: nos enim fluminis impetus, cum suo psalmo ponimus in primo nocturno, et Venite in tertio, servantes psalmorum ordinem rectum, naturalem et consuetum: quod et congruit, quia gentes in tempore gratiae venere ad fidem. Et vide quod ascensus in antiphonis consideretur; continet enim prima periocha sacerdotes; secunda, reges; in tertia, usque ad angelos pervenitur; in tertio nocturno frequentat Alleluia: quia tertio tempore redempta laetatur Ecclesia, post tertium nocturnum sequitur evangelium de baptismo et generatione Christi. Et vide quia duo evangelia de generatione Christi leguntur in nocte; unum in nativitate, alterum hodie, quia utraque generatio Christi in nocte, id est obscura, nec priorum sensibus intellecta; una est carnalis, altera spiritualis; in carnali descendimus computantes, et ponitur genuit ut carnalis, et temporalis exprimitur successio; in spirituali ascendimus, et ponitur qui fuit, et subditur filius, ut spiritualis generationis denotetur adoptio. Quare autem Matthaeus descendat, et Lucas ascendat, superius praetractavimus; vel ideo ascendendo computat Lucas, quia proprium est sacerdotum ut ab infimis perducant plebem ad suprema. Evangelio lecto, Te Deum laudamus, de Christi generatione gaudentes, altisone resonamus. Officium vero diurnum totum pertinet ad id quod diximus esse praecipuum, et principale miraculum, scilicet ad primitias gentium et ad munera magorum.
6.9.3
Sancta ergo Ecclesia de gentibus electa pro suo vocationis initio gaudens, Deo generosum laudis offert pro sua salute praeconium, dicens: Ecce advenit, quod sumitur de Isaia, sed non sic ibi continue reperitur; licuit enim cantoribus ad instar apicularum, quae ex diversis floribus unam mellis dulcedinem componunt, ex variis locis Scripturae cantum Deo hilaritatis componere, gratior est mistura bonorum. Ecce, in propatulo est, quod Dominus natura, dominator effectu advenit, ad nos venit, scilicet carnem assumpsit; vel ut alludamus praesenti diei, ad nos venit, scilicet qui in carne latebat, per multa signa Deus esse apparuit, ut per stellam et munera, per vocem paternam et Spiritum in columba caetera sint manifesta. Et attende quod moris est in hac die Pascha Domini praenuntiare his verbis: Novit charitas vestra, fratres charissimi, quod, annuente Christi misericordia, tali die Pascha Domini celebrare debetis: ideo praenuntiatur, quia non sicut caeterae festivitates celebratur; caeterae namque stabiliter annuatim observantur, solem et stellas comitantur, sol gerit typum Christi qui est sol justitiae, stellae sanctos significant juxta illud Apostoli:« Stella differt a stella in claritate,» sicut ergo sol et sidera secundum visum nostrum sunt immutabilia, sic Christi nativitas et sanctorum natalitia immutabiliter celebrantur. Paschalis vero solemnitas ex mandato Domini lunam sequitur, ut inferius declarabitur; luna vero secundum visum hominum crescere et decrescere saepe videtur. Rursus nec eadem est per singulos annos in eodem die; namque est hodie XIV, revoluto anno additis XI, erit hodie XXV, et tertio anno additis XI, et abjectis XXX, erit hodie VI. Rursus Paschalis solemnitas non nisi in die Dominico celebratur, sed qui dies Dominicus est, in futuro secunda feria nominabitur, et ideo illa solemnitas variatur, cujus mutatio mutationem inducit LXXmam, LXmam Ascensionis et Pentecostes, caeteros namque numero dies nec plures, nec pauciores, oportet, sicut inferius docebimus, esse inter LXXmam et Pascha, inter Pascha et Ascensionem, inter Pascha et Pentecosten. Ideoque necessario illa solemnitas praenuntiatur, ut sciamus per quod temporis spatium post festivitatem Epiphaniae nos illam historiam Domine, ne in ira tua, cantare, et quando LXXmam oporteat inchoare. In Dominico die, qui infra Octavam occurrit, secundum nostram consuetudinem, lectiones sunt de Dominica ad Benedictus, antiphona Fili; ad Magnificat, antiphona Puer; introitus In excelso, epistola Obsecro, evangelium Cum esset, oratio Vota. Postquam fit commemoratio de Epiphania, caeterae horae de Epiphania dicantur. Sed horum ratio, et excursus inferius exponetur. In Octava Epiphaniae de baptismo, scilicet de secundo Epiphaniae miraculo jubilatur, ut in antiphona Veterem hominem, et caeteris quae sequuntur, quae translatae sunt de Graeco in Latinum. Ideoque gravius in dictamine continetur idioma, quae sunt de VII tono, quia pertinent ad baptismum, ubi septiformis gratia sancti Spiritus operatur, et sunt VIII pro verae Octavae, ad quam Baptista ducit, baptismi mysterio et baptismi merito. Officium ad Octavam differtur, quia vicem tenet circumcisionis, quae in VIII die celebrabatur, et cantatur hac die invitatorium; quia praedicantibus apostolis, ad baptismum sunt homines invitati. Tertium miraculum, scilicet conversio aquae in vinum, ad Dominicam reservatur quae Octavam sequitur. Unde fit judicium quod non ante VIII licuit, sed ex nunc duntaxat liceat sacramentum colere nuptiarum.
6.10.1
LIBER QUINTUS. CAPUT X. DE OFFICIIS POST DOMINICAM PRIMAM EPIPHANIAE.
6.10.1
Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Hanc historiam, tam in antiphonis quam in responsoriis Dominicalibus et ferialibus, de psalmis constat assumptam, qua utimur ab Octava Epiphaniae usque ad LXXmam; quia in praecedentibus solemnitatibus ad saeculare gaudium lapsi sumus, conviviis et cantibus lascivis indulsimus; idcirco psalmis ad poenitentiam invitantibus utimur in responsoriis et antiphonis, et Epistolas Pauli, quae quodammodo ad poenitentiam instruunt, recitamus. Unde sequenti die post Octavam, epistolas et ferialia ponimus; vel quia, sicut post legem prophetia, sic post evangelium Scriptura sequitur apostolica. Quam poenitentiam quia pro spe laetitiae subimus, ideo jubilamus psalmos et alleluia cantamus; quod in ultimo ad vesperam multiplicamus officio; quia digne poenitentes de hac vita ad requiem transeunt, et immensam angelorum laetitiam percipiunt sempiternam. Sed de his latius inferius dicemus. Officia vero diurna aliam habent considerationem; pertinet enim ad apparitionem, id est deitatis manifestationem: sicut enim a die Natalis usque ad Epiphaniam apparuit ex officiis humanitas Salvatoris, sic in tribus Dominicalibus quae sequuntur officiis divinitas elucet ejusdem. Nam in prima Dominica legitur evangelium: Cum factus esset Jesus annorum duodecim, in quo dicens: Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? manifeste declarat se esse Deum, illum scilicet cui millia millium serviunt angelorum. Ideoque cantatur: In excelso throno, ubi dicitur quod eum adorant angelorum multitudo, in graduali collaudant; ad idem in alleluia et offertorio terram invitant dicentes: Jubilate Deo, omnis terra. Sed quia laus Salvatoris non bene sedet in labiis peccatoris; ideo vitae sanctimoniam Apostolus in Epistola praehortatur et obsecrat. Communio consonat evangelio. In secunda vero Dominica legitur evangelium in quo dicitur quod Dominus invitatus ad nuptias, aquam vertit in vinum; quod fuit magnum suae divinitatis indicium. Solus enim Deus potest naturam mutare et nostrum corruptibile in gloriam reparare. Propter quod eum omnis terra adoret, et psallat, et jubilet, et confiteatur et laudet, et angelos ad laudandum invitet, ut apparet in introitu, graduali, alleluia et offerenda; communio consonat evangelio. In tertia Dominica legitur evangelium: Cum descendisset, in quo dicens: Volo, mundare, benignitatem et potestatem suae divinitatis ostendit. Unde leprosus mundatus, quasi choraula, tam angelos quam homines ad Deum adorandum invitat, dicens in introitu: Adorate Dominum, et in graduali: Timebunt, et causam reddit in alleluia et offerenda, dicens: Dextera Domini; communio consonat evangelio.
6.10.2
Ecce quam evidenter in Dominicalibus tribus officiis divinitas apparet, quae tres sunt, quia tribus annis Dominus praedicavit, et suam divinitatem miraculis declaravit. Haec tria officia Christi nobis insinuant beneficia praestita nobis ad laetificanda corda nostra; unde cantamus in offertoriis: Jubilate: jubilandum enim est, quod nos educit de claustris inferni, et liberat de inferno inferiori, vel quia in primo istorum trium annorum, id est statim post baptismum, post tentationem accessere angeli et ministravere ei. Ideo statim post Epiphaniam in Dominica die quae ante Octavam occurrit, cantatur in introitu: In excelso; et legitur evangelium: Cum factus esset Jesus annorum XII; et bene congruit, ut illud post XII diem Nativitatis, proxima Dominica legeretur quod post, duodecimo anno constat esse peractum et, si necesse fuerit, in sequenti etiam Dominica repeteretur. Nostra tamen obtinet consuetudo ut si terminus LXXmae prolongatur, in Dominica infra Octavam tantum de Epiphania dicatur. Si autem Epiphania fuerit in Dominica post Octavam, Dominicale officium deseratur; et quia in secundo anno miraculis manifestius coruscavit, ideo in secunda Dominica legitur epistola in qua gratiarum dona scribuntur, et evangelium de initio signorum Domini recitatur; quod etiam ea congruit ratione, quoniam hoc miraculum secundo baptismatis anno legitur esse peractum, quod quia litterae in spiritum, terrae in coelum, corruptibilis in incorruptibile mutatio figuratur, ideoque omnis terra Deum adoret, in introitu jubilatur.
6.10.3
Dicitur tamen quod Augustus Caesar ad gloriam Romani imperii fecit edictum ut de singulis civitatibus orbis aliquis Romam veniret, afferens inde tantum terrae, quantum pugnus capere posset, ut per hoc omnes Romano imperio subditos esse constaret. Quod etiam factum est. Et ex ea terra monticulus prodiit super quem ecclesia postmodum aedificata fuit in hac Dominica dedicata. Ideoque in ejus dedicatione cantatur: Omnis terra adoret te. Et quia in tertio anno sua nos passione redemit, per quam utrumque populum ab aeterna infirmitate curavit, ideo legitur evangelium de infirmo et leproso curatis; ideoque fit in cantibus verborum geminatio, ut Laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae, et in graduali: Timebunt gentes.... et reges, et in alleluia et offerenda: Dextera Domini, dextera Domini. Per utriusque vero populi curationem adauctus est numerus angelorum. Ideoque in introitu ad laudes invitantur cum dicitur: Adorate. Verum quia non sanatur putridus humor, nisi deponatur superbiae tumor, ideo legitur in epistola, ut, ad exemplum Christi patientis et non percutientis, non simus malum pro malo reddentes. Addunt quidam quartam Dominicam, et quartum evangelium, quo, Christo in naviculam ascendente, mare turbatur et ipse dormiens a suis excitatur, quia secundum quosdam in quarto anno post baptismum crucem ascendit, et diabolus turbam Judaeorum commovit, et Christus somno mortis obdormivit, et ad utilitatem suorum tertia die resurrexit.
6.10.4
Eorum quoque non est silentio praetermittenda sententia, qui totum spatium hujus temporis, scilicet a Natali usque ad Purificationem, ascribunt infantiae Salvatoris; ideoque non debent, ut aiunt, fieri commemorationes sanctorum, maxime de cruce, ne objiciatur,« non coquas haedum in lacte matris.» Ideoque in vigiliis nocturnis, legitur de Novo Testamento propter praesentem vitam ejusdem hominis Christi, quam dies isti significant, magnusque praeco sanctae novitatis Paulus in gentium manus accedit, qui cum veteri lege novam conferens gratiam, legem factorum deprimebat, et legem fidei cum palma justitiae sublevabat, et est haec quaedam XLma Christi constans ex duobus perfectis numeris, senario duplicato et XXVIIIo. Duplicitas senarii duplicem significat perfectam humanitatem corporis et animae, unitas majoris perfecti, divinitatis unitatem; ideo sicut in XII diebus jubilatur de apparitione humanitatis, sic in XXVIIIo de apparitione divinitatis. Hanc XLmam in gaudio celebramus, quia Christi incarnatio fuit gaudium angelorum et hominum. Post quam XLmam sequitur Ypopanti, id est, praesentatio Domini, qua excitamur ad nostram praesentationem Deo et Patri. XLta ergo dies praesentem statum demonstrant Ecclesiae, ubi per quatuor mundi partes satagimus, ut Decalogum impleamus, id est« juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et gloriam regni magni Dei,» in qua praesentatione apparebit nobis Dominus gloriosus. Ideoque his diebus cantatur versus: Quoniam aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. Inde est etiam quod circa Ypopanti merito cantatur introitus: Adorate, quia tunc erit nobis ad faciem manifestum, chorum angelorum adorare Dominum.
6.11.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XI. DE YPAPANTI DOMINI.
6.11.1
Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, etc. Duo fuere in lege praecepta, quorum alterum ad parientem, alterum pertinebat ad partum. Ad parientem, ut si mulier masculum pareret, XLta diebus ab ingressu templi veluti immunda cessaret: quia puerperium in immunditia conceptum dicitur XLta diebus informe: at si feminam, spatium temporis duplicaret: sanguis enim menstruus, qui partum comitatur, usque adeo censetur immundus, ut ejus tactu, sicut Solimus ait, fruges arescant et herbae moriantur. Sed quare tempus pro femina duplicatur? SOLUTIO: quia dupla est feminei germinis maledictio; habuit enim maledictionem Adae, et insuper,« In dolore paries;» vel quia, sicut ait peritia physicorum, feminae in conceptu manent informes duplo tempore masculorum. Transactis purificationis diebus pariens offerebat columbam et turturem pro peccato ad partum, quia pro filio vel filia offerebat agnum anniculum in holocaustum, et quae agnum habere nequiverat, offerebat duos turtures, vel duos pullos columbarum, alterum in holocaustum pro filio, alterum pro suo peccato, significans, sive quis robusta, sive debilia creaverit opera, pro his offerebat agnum, scilicet divitias innocuae vitae, vel columbam et turturem, scilicet simplicitatem et castitatem; vel actionem et contemplationem, semper autem pro peccatis utriusque irrigui compunctionem. Haec oportuit virginem observare, non ut indigens purgaretur, nec ut filius sanctificaretur, sed ne legem solvere videretur. Duplex est igitur hodierna solemnitas parturientis et partus, id est matris et filii, quo ad matrem dicitur purificatio, quo ad filium Ypopanti, quod interpretatur obviatio, quia sicut in hodierno legitur evangelio: Simeon obviavit Domino dum a parentibus praesentabatur in templo; imo, secundum Malachiam, dominator Dominus venit ad templum: Simeon namque, vir justus et timoratus, responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem donec videret Christum Domini, sic accepit eum in ulnas suas, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Sed Anna superveniens Domino confitebatur, exspectans Redemptionem Israel. Propterea de regina, de rege, de Anna, et Simeone prophetice et evangelice tam nocturnum quam diurnum celebratur officium.
6.11.2
Sed illud non est silentio praetereundum, quod in hac die solemnem cum cereis processionem facere consuevimus, quasi cum Anna et Simeone Domino visibiliter occurrentes. In manibus enim lumina portare est cum Simeone confiteri, et credere Christum esse paratum ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium, quod« illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,» et qui visibiliter eum portare non possumus, ejus visibile signum, et ei conveniens gestamus in manibus. Per ceram etenim Christi humanitatem accipimus: sicut enim apes ceram cum melle virginali producunt opere; nulla enim libidine solvuntur, nullo concubitu miscentur; sic beata Virgo Christum Deum et hominem salva uteri sui genuit integritate. Per ellychnium mortalitas, per ignem exprimitur ejus divinitas: quidam per ellychnium intelligunt divinitatem, et per flammam ignis dona sancti Spiritus, quibus fuit prae participibus inflammatus. Candelas igitur in figura Christi post XLta dies manibus portamus in festo Virginis, ut cum quinque prudentibus virginibus accensis bonorum operum lampadibus sponso Christo, portantes nostros manipulos obviemus, et per beatam Virginem coelestem urbem ad nuptias intrare, et in coelesti templo post quadragenarium poenitentiae et observationem Decalogi et evangelicae doctrinae per Christi misericordiam purgati praesentari possimus. Qui ante cancellos in ipsa processione decantant: Responsum accepit, significant prophetas et nativitatem Domini, et misericordiam praenuntiantes. Melodia respondentium est gaudium hanc Dei misericordiam suscipientium. Tenentes igitur eas in manibus dicamus: Suscepimus, Deus, misericordiam. Mulieres quoque in hoc beatam Virginem imitantur, cum post partum transactis quadraginta diebus, ecclesiam ingrediuntur, significantes quod si Virginem fuerint imitatae, post vitam praesentem ingredientur aeternam. Et attende quod gentiles in hujus mensis principio civitatis moenia lustrabant, et Februo, id est Plutoni consecrabant, quam lustrationem Sergius papa mutavit in hodiernam processionem. Et attende quod Purificatio non habet octavam, eo quod ad veterem legis ritum, et non ad novum pertinet Testamentum, figurans quod in quadragenario vitae per quadragenarium poenitentiae sic purificemus, ut in coelesti sanctuario sistere valeamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).